Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


M. TERENTIVARRONIS

RERUMRUSTICARUM
DE AGRI CULTURA

 

 

LIBERPRIMUS

I.

Otium siessem consecutusFundaniacommodius tibi haec scriberemquae nuncut poteroexponam cogitans esse properandumquodut dicitursiest homo bullaeo magis senex. Annus enim octogesimus admonet me utsarcinas conligamantequam proficiscar e vita. Quarequoniam emistifundumquem bene colendo fructuosum cum facere velismeque ut idmihi habeam curare rogesexperiar; et non solumut ipse quoadvivamquid fieri oporteat ut te moneamsed etiam post mortem. Nequepatiar Sibyllam non solum cecinisse quaedum viveretprodessenthominibussed etiam quae cum perisset ipsaet id etiam ignotissimisquoque hominibus; ad cuius libros tot annis post publice solemusredirecum desideramusquid faciendum sit nobis ex aliquo portento:mene dum vivo quidemnecessariis meis quod prosit facere. Quocircascribam tibi tres libros indicesad quos revertaresiqua in requaeresquem ad modum quidque te in colendo oporteat facere. Etquoniamut aiuntdei facientes adiuvantprius invocabo eosnecut Homerus et EnniusMusassed duodecim deos Consentis; neque tameneos urbanosquorum imagines ad forum auratae stantsex mares etfeminae totidemsed illos XII deosqui maxime agricolarum ducessunt. Primumqui omnis fructos agri culturae caelo et terracontinentIovem et Tellurem: itaquequod ii parentesmagnidicunturIuppiter pater appellaturTellus terra mater. SecundoSolem et Lunamquorum tempora observanturcum quaedam seruntur etconduntur. Tertio Cererem et Liberumquod horum fructus maximenecessari ad victum: ab his enim cibus et potio venit e fundo. QuartoRobigum ac Floramquibus propitiis neque robigo frumenta atquearbores corrumpitneque non tempestive florent. Itaque publiceRobigo feriae RobigaliaFlorae ludi Floralia instituti. Itemadveneror Minervam et Veneremquarum unius procuratio olivetialterius hortorum; quo nomine rustica Vinalia instituta. Nec nonetiam precor Lympham ac Bonum Eventumquoniam sine aqua omnis aridaac misera agri culturasine successu ac bono eventu frustratio estnon cultura. Iis igitur deis ad venerationem advocatis ego referamsermones eos quos de agri cultura habuimus nuperex quibus quid tefacere oporteat animadvertere poteris. in quis quae non inerunt etquaeresindicabo a quibus scriptoribus repetas et Graecis etnostris.

Qui Graecescripserunt dispersim alius de alia resunt plus quinquaginta. Hisuntquos tu habere in consilio poteriscum quid consulere volesHieron Siculus et Attalus Philometor: de philosophis DemocritusphysicusXenophon SocraticusAristoteles et TheophrastusperipateticiArchytas Pythagoreus: item Amphilochus AtheniensisAnaxipolis ThasiusApollodorus LemniusAristophanes MallotesAntigonus CymaeusAgathocles ChiusApollonius PergamenusAristandros AtheniensisBacchius MilesiusBion SoleusChaeresteuset Chaereas AtheniensesDiodorus PrieneusDion ColophoniusDiophanes NicaeensisEpigenes RhodiosEuagon ThasiusEuphroniiduounus Atheniensisalter AmphipolitesHegesias MaronitesMenandri duounus Prieneusalter HeracleotesNicesius MaronitesPythion Rhodius. De reliquisquorum quae fuerit patria non accepisunt AndrotionAeschrionAristomenesAthenagorasCratesDadisDionysiosEuphitonEuphorionEubulusLysimachusMnaseasMenestratusPlentiphanesPersisTheophilus. Hi quos dixi omnessoluta oratione scripserunt; easdem res etiam quidam versibusutHesiodus AscraeusMenecrates Ephesius. Hos nobilitate MagoCarthaginiensis praeteriitpoenica lingua qui res dispersascomprendit libris XXIIXquos Cassius Dionysius Uticensis vertitlibris XX ac Graeca lingua Sextilio praetori misit: in quae voluminade Graecis libris eorum quos dixi adiecit non pauca et de Magonisdempsit instar librorum VIII. Hosce ipsos utiliter ad VI librosredegit Diophanes in Bithynia et misit Deiotaro regi. Quo brevius deea re conor tribus libris exponereuno de agri culturaaltero de repecuariatertio de villaticis pastionibushoc libro circumcisisrebusquae non arbitror pertinere ad agri culturam. Itaque priusostendamquae secerni oporteat ab eatum de his rebus dicam sequensnaturales divisiones. Ea erunt ex radicibus triniset quae ipse inmeis fundis colendo animadvertiet quae legiet quae a peritisaudii.

II.

Sementivisferiis in aedem Telluris veneram rogatus ab aeditumout diceredidicimus a patribus nostrisut corrigimur a recentibus urbanisabaedituo. Offendi ibi C. Fundaniumsocerum meumet C. Agrium equitemR. Socraticum et P. Agrasium publicanum spectantes in pariete pictamItaliam. Quid vos hic? inquamnum feriae sementivae otiosos hucadduxeruntut patres et avos solebant nostros? Nos veroinquitAgriusut arbitroreadem causa quae terogatio aeditumi. Itaque siita estut annuismorere oportet nobiscumdum ille revertatur. Namaccersitus ab aedilecuius procuratio huius templi estnondumrediit et nos uti expectaremus se reliquit qui rogaret. Voltis igiturinterea vetus proverbiumquod est 'Romanus sedendo vincit'usurpemusdum ille venit?

Saneinquit Agriuset simul cogitans portam itineri dici longissimam essead subsellia sequentibus nobis procedit.

CumconsedissemusAgrasiusVosqui multas perambulastis terrasecquamcultiorem Italia vidistis? inquit. Ego veroAgriusnullam arbitroresse quae tam tota sit culta. Primum cum orbis terrae divisus sit induas partes ab Eratosthene maxume secundum naturamad meridiemversus et ad septemtrioneset sine dubio quoniam salubrior parsseptemtrionalis est quam meridianaet quae salubriora illafructuosioradicendum utique Italiam magis etiam fuisse opportunamad colendum quam Asiamprimum quod est in Europasecundo quod haectemperatior pars quam interior. Nam intus paene sempiternae hiemesneque mirumquod sunt regiones inter circulum septemtrionalem etinter cardinem caeliubi sol etiam sex mensibus continuis nonvidetur. Itaque in oceano in ea parte ne navigari quidem posse dicuntpropter mare congelatum. FundaniusEm ubi tu quicquam nasci putesposse aut coli natum. Verum enim est illud Pacuvisol si perpetuosit aut noxflammeo vapore aut frigore terrae fructos omnisinterire. Ego hicubi nox et dies modice redit et abittamenaestivo diesi non diffinderem meo insiticio somno meridieviverenon possum. Illic in semenstri die aut nocte quem ad modum quicquamseri aut alescere aut meti possit? Contra quid in Italia utensile nonmodo non nascitursed etiam non egregium fit? Quod far conferamCampano? Quod triticum Apulo? Quod vinum Falerno? Quod oleum Venafro?Non arboribus consita Italiaut tota pomarium videatur? An Phrygiamagis vitibus coopertaquam Homerus appellat ampeloessanquam haec?Aut tritico Argosquod idem poeta polupuron? In qua terra iugerumunum denos et quinos denos culleos fert viniquot quaedam in Italiaregiones? An non M. Cato scribit in libro Originum sic: 'agerGallicus Romanus vocaturqui viritim cis Ariminum datus est ultraagrum Picentium. In eo agro aliquotfariam in singula iugera denacullea vini fiunt'? Nonne item in agro Faventinoa quo ibitrecenariae appellantur vitesquod iugerum trecenas amphoras reddat?Simul aspicit meCerteinquitLibo Marciuspraefectus fabrumtuosin fundo suo Faventiae hanc multitudinem dicebat suas redderevites. Duo in primis spectasse videntur Italici homines colendopossentne fructus pro impensa ac labore redire et utrum saluber locusesset an non. Quorum si alterutrum decolat et nihilo minus quis vultcoleremente est captus adque adgnatos et gentiles est deducendus.Nemo enim sanus debet velle impensam ac sumptum facere in culturasividet non posse reficinec si potest reficere fructussi videt eosfore ut pestilentia dispereant. Sedopinorqui haec commodiusostendere possint adsunt. Nam C. Licinium Stolonem et Cn. TremeliumScrofam video venire: unumcuius maiores de modo agri legem tulerunt(nam Stolonis illa lexquae vetat plus D iugera habere civem R.)etqui propter diligentiam culturae Stolonum confirmavit cognomenquodnullus in eius fundo reperiri poterat stoloquod effodiebat circumarbores e radicibus quae nascerentur e soloquos stolonesappellabant. Eiusdem gentis C. Liciniustr. pl. cum essetpostreges exactos annis CCCLXV primus populum ad leges accipiendas inseptem iugera forensia e comitio eduxit. Alterum collegam tuumviginti virum qui fuit ad agros dividendos Campanosvideo hucvenireCn. Tremelium Scrofamvirum omnibus virtutibus politumquide agri cultura Romanus peritissimus existimatur. An non iure?inquam. Fundi enim eius propter culturam iucundiore spectaculo suntmultisquam regie polita aedificia aliorumcum huius spectatumveniant villasnonut apud Lucullumut videant pinacothecassedoporothecas. Huiusceinquampomarii summa sacra viaubi pomaveneunt contra aurumimago.

Illiinterea ad noset StoloNum cena comessainquitvenimus? Nam nonL. videmus Fundiliumqui nos advocavit. Bono animo esteinquitAgrius. Nam non modo ovom illut sublatum estquod ludis circensibusnovissimi curriculi finem facit quadrigissed ne illud quidem ovomvidimusquod in cenali pompa solet esse primum. Itaque dum idnobiscum una videatis ac venit aeditumusdocete nosagri culturaquam summam habeatutilitatemne an voluptatem an utrumque. Ad teenim rudem esse agri culturae nuncolim ad Stolonem fuisse dicunt.ScrofaPriusinquitdiscernendumutrum quae serantur in agroeasola sint in culturaan etiam quae inducantur in ruraut oves etarmenta. Video enimqui de agri cultura scripserunt et Poenice etGraece et Latinelatius vagatosquam oportuerit. Ego veroinquitStoloeos non in omni re imitandos arbitror et eo melius fecissequosdamqui minore pomerio finierunt exclusis partibus quae nonpertinent ad hanc rem. Quare tota pastioquae coniungitur aplerisque cum agri culturamagis ad pastorem quam ad agricolampertinere videtur. Quocirca principes qui utrique rei praeponunturvocabulis quoque sunt diversiquod unus vocatur vilicusaltermagister pecoris. Vilicus agri colendi causa constitutus atqueappellatus a villaquod ab eo in eam convehuntur fructus etevehunturcum veneunt. A quo rustici etiam nunc quoque viam vehamappellant propter vecturas et vellamnon villamquo vehunt et undevehunt. Item dicuntur qui vecturis vivunt velaturam facere. Certeinquit Fundaniusaliut pastio et aliut agri culturased adfinis etut dextra tibia alia quam sinistraita ut tamen sit quodam modoconiunctaquod est altera eiusdem carminis modorum incentivaalterasuccentiva. Et quidem licet adiciasinquampastorum vitam esseincentivamagricolarum succentivam auctore doctissimo homineDicaearchoqui Graeciae vita qualis fuerit ab initio nobis itaostenditut superioribus temporibus fuisse doceatcum hominespastoriciam vitam agerent neque scirent etiam arare terram aut sererearbores aut putare; ab iis inferiore gradu aetatis susceptam agriculturam. Quocirca ea succinit pastoraliquod est inferiorut tibiasinistra a dextrae foraminibus. AgriusTuinquittibicen non solumadimis domino pecussed etiam servis peculiumquibus domini dant utpascantatque etiam leges colonicas tollisin quibus scribimuscolonus in agro surculario ne capra natum pascat: quas etiamastrologia in caelum recepitnon longe ab tauro. Cui FundaniusVideinquitneAgriistuc sit ab hoccum in legibus etiamscribatur 'pecus quoddam'. Quaedam enim pecudes culturae suntinimicae ac venenout istaequas dixisticaprae. Eae enim omnianovella sata carpendo corrumpuntnon minimum vites atque oleas.Itaque propterea institutum diversa de causa ut ex caprino genere adalii dei aram hostia adducereturad alii non sacrificareturcum abeodem odio alter videre nolletalter etiam videre pereuntem vellet.Sic factum ut Libero patrirepertori vitishirci immolarenturproinde ut capite darent poenas; contra ut Minervae caprini generisnihil immolarent propter oleamquod eam quam laeserit fieri dicuntsterilem: eius enim salivam esse fructuis venenum: hoc nomine etiamAthenis in arcem non inigipraeterquam semel ad necessariumsacrificiumne arbor oleaquae primum dicitur ibi nataa capratangi possit. Nec ullaeinquampecudes agri culturae sunt propriaenisi quae agrum operequo cultior sitadiuvareut eae quae iunctaearare possunt. AgrasiusSi istuc ita estinquitquo modo pecusremoveri potest ab agrocum stercusquod plurimum prodestgregespecorum ministrent? Sicinquit Agriusvenalium greges dicemus agriculturam essesi propter istam rem habendum statuerimus. Sed errorhincquod pecus in agro esse potest et fructus in eo agro ferrequod non sequendum. Nam sic etiam res aliae diversae ab agro eruntadsumendaeut si habet plures in fundo textores atque institutoshistonassic alios artifices.

ScrofaDiiungamus igiturinquitpastionem a culturaet siquis quid vultaliud. Anne egoinquamsequar Sasernarum patris et filii libros acmagis putem pertinerefigilinas quem ad modum exerceri oporteatquam argentifodinas aut alia metallaquae sine dubio in aliquo agrofiunt? Sed ut neque lapidicinae neque harenariae ad agri culturampertinentsic figilinae. Neque ideo non in quo agro idoneae possuntesse non exercendaeatque ex iis capiendi fructus: ut etiamsi agersecundum viam et opportunus viatoribus locusaedificandae tabernaedevorsoriaequae tamenquamvis sint fructuosaenihilo magis suntagri culturae partes. Non enimsiquid propter agrum aut etiam inagro profectus dominoagri culturae acceptum referre debetsed idmodo quod ex satione terra sit natum ad fruendum. Suscipit StoloTuinquitinvides tanto scriptori et obstrigillandi causa figlinasreprehendiscum praeclara quaedamne laudespraetermittasquae adagri culturam vehementer pertineant. Cum subrisisset Scrofaquod nonignorabat libros et despiciebatet Agrasius se scire modo putaret acStolonem rogasset ut diceretcoepit: Scribit cimices quem ad moduminterfici oporteat his verbis: 'cucumerem anguinum condito in aquameamque infundito quo volesnulli accedent; vel fel bubulum cum acetomixtumunguito lectum'. Fundanius aspicit ad ScrofamEt tamen verumdicitinquithicut hoc scripserit in agri cultura. IlleTamhercle quam hocsiquem glabrum facere velisquod iubet ranamluridam coicere in aquamusque qua ad tertiam partem decoxeriseoque unguere corpus. EgoQuod magisinquampertineat ad Fundanivaletudinem in eo libroest satius dicas: nam huiusce pedes solentdolerein fronte contrahere rugas. Dic sodesinquit Fundanius: nammalo de meis pedibus audirequam quem ad modum pedes betaceos serioporteat. Stolo subridensDicaminquiteisdem quibus ille verbisscripsit (vel Tarquennam audivicum homini pedes dolere coepissentqui tui meminissetei mederi posse): 'ego tui meminimedere meispedibusterra pestem tenetosalus hic maneto in meis pedibus'. Hocter noviens cantare iubetterram tangeredespuereieiunum cantare.Multainquamitem alia miracula apud Sasernas inveniesquae omniasunt diversa ab agri cultura et ideo repudianda. Quasi veroinquitnon apud ceteros quoque scriptores talia reperiantur. An non in magniillius Catonis libroqui de agri cultura est editusscripta suntpermulta similiaut haecquem ad modum placentam facere oporteatquo pacto libumqua ratione pernas sallere? Illud non dicisinquitAgriusquod scribit'si velis in convivio multum bibere cenarequelibenterante esse oportet brassicam crudam ex aceto aliqua foliaquinque'.

III.

Igiturinquit Agrasiusquae diiungenda essent a cultura cuius modi sintquoniam discretumde iis rebus quae scientia sit in colendo nosdocetears id an quid aliudet a quibus carceribus decurrat admetas. Stolo cum aspexisset ScrofamTuinquitet aetate et honoreet scientia quod praestasdicere debes. Ille non gravatusPrimuminquitnon modo est arssed etiam necessaria ac magna; eaque estscientiaquae sint in quoque agro serenda ac faciendaquo terramaximos perpetuo reddat fructus.

IV.

Eiusprincipia sunt eademquae mundi esse Ennius scribitaquaterraanima et sol. Haec enim cognoscendapriusquam iacias seminaquodinitium fructuum oritur. Hinc profecti agricolae ad duas metasdirigere debentad utilitatem et voluptatem. Utilitas quaeritfructumvoluptas delectationem: priores partes agit quod utile estquam quod delectat. Nec non eaquae faciunt cultura honestioremagrumpleraque non solum fructuosiorem eadem faciuntut cum inordinem sunt consita arbusta atque olivetased etiam vendibiliorematque adiciunt ad fundi pretium. Nemo enim eadem utilitati nonformosius quod est emere mavult plurisquam si est fructuosusturpis. Utilissimus autem is ager qui salubrior est quam aliiquodibi fructus certus; contra [quod] in pestilenti calamitasquamvis inferaci agrocolonum ad fructus pervenire non patitur. Etenim ubiratio cum orco habeturibi non modo fructus est incertussed etiamcolentium vita. Quare ubi salubritas non estcultura non aliud estatque alea domini vitae ac rei familiaris. Nec haec non deminuiturscientia. Ita enim salubritasquae ducitur e caelo ac terranon estin nostra potestatesed in naturaeut tamen multum sit in nobisquo graviora quae sunt ea diligentia leviora facere possimus. Etenimsi propter terram aut aquam odorequem aliquo loco eructatpestilentior est fundusaut propter caeli regionem ager calidiorsitaut ventus non bonus flethaec vitia emendari solent dominiscientia ac sumptuquod permagni interestube sint positae villaequantae sintquo spectent porticibusostiis ac fenestris. An nonille Hippocrates medicus in magna pestilentia non unum agrumsedmulta oppida scientia servavit? Sed quid ego illum voco adtestimonium? Non hic Varro nostercum Corcyrae esset exercitus acclassis et omnes domus repletae essent aegrotis ac funeribusimmissofenestris novis aquilone et obstructis pestilentibus ianuaquepermutata ceteraque eius generis diligentia suos comites ac familiamincolumes reduxit?

V.

Sedquoniam agri culturae quod esset initium et finis dixirelinquiturquot partes ea disciplina habeat ut sit videndum. Equideminnumerabiles mihi videnturinquit Agriuscum lego librosTheophrasti compluresqui inscribuntur phuton istorias et alteriphutikon aition. StoloIstiinquitlibri non tam idonei iis quiagrum colere voluntquam qui scholas philosophorum; neque eo dicoquo non habeant et utilia et communia quaedam. Quapropter tu potiusagri culturae partes nobis expone. ScrofaAgri culturaeinquitquattuor sunt partes summae: e quis prima cognitio fundisolumpartesque eius quales sint; secundaquae in eo fundo opus sint acdebeant esse culturae causa; tertiaquae in eo praedio colendi causasint facienda; quartaquo quicque tempore in eo fundo fiericonveniat. De his quattuor generalibus partibus singulae minimum inbinas dividuntur speciesquod habet prima ea quae ad solum pertinentterrae et iterum quae ad villas et stabula. Secunda parsquaemoventur atque in fundo debent esse culturae causaest itembipertitade hominibusper quos colendumet de reliquoinstrumento. Tertia pars quae de rebus dividiturquae ad quamque remsint praeparanda et ubi quaeque facienda. Quarta pars de temporibusquae ad solis circumitum annuum sint referenda et quae ad lunaemenstruum cursum. De primis quattuor partibus prius dicamdeindesubtilius de octo secundis.

VI.

Igiturprimum de solo fundi videndum haec quattuorquae sit formaquo ingenere terraequantusquam per se tutus. Formae cum duo generasintuna quam natura dataltera quam sationes imponuntpriorquodalius ager bene natusalius maleposteriorquod alius fundus beneconsitus estalius maledicam prius de naturali. Igitur cum triagenera sint a specie simplicia agrorumcampestrecollinummontanumet ex iis tribus quartumut in eo fundo haec duo aut triasintut multis locis licet videree quibus tribus fastigiissimplicibus sine dubio infimis alia cultura aptior quam summisquodhaec calidiora quam summasic collinisquod ea tepidiora quaminfima aut summa: haec apparent magis ita esse in latioribusregionibussimplicia cum sunt. Itaque ubi lati campiibi magisaestuset eo in Apulia loca calidiora ac gravioraet ubi montanaut in Vesuvioquod leviora et ideo salubriora: qui colunt deorsummagis aestate laborantqui susummagis hieme. Verno tempore incampestribus maturius eadem illa seruntur quae in superioribus etcelerius hic quam illic coguntur. Nec non susum quam deorsum tardiusseruntur ac metuntur. Quaedam in montanis prolixiora nascuntur acfirmiora propter frigusut abietes ac sappinihicquod tepidiorapopuli ac salices: susum fertilioraut arbutus ac quercusdeosumut nuces graecae ac mariscae fici. In collibus humilibus societasmaior cum campestri fructu quam cum montanoin altis contra. Propterhaec tria fastigia formae discrimina quaedam fiunt sationumquodsegetes meliores existimantur esse campestresvineae collinaesilvae montanae. Plerumque hiberna iis esse melioraqui coluntcampestriaquod tunc prata ibi herbosaputatio arborumtolerabilior: contra aestiva montanis locis commodioraquod ibi tumet pabulum multumquod in campis aretac cultura arborum aptiorquod tum hic frigidior aer. Campester locus is meliorqui totusaequabiliter in unam partem vergetquam is qui est ad libellamaequosquod iscum aquae non habet delapsumfieri soletuliginosus: eo magissiquis est inaequabiliseo deteriorquod fitpropter lacunas aquosus. Haec atque huiusce modi tria fastigia agriad colendum disperiliter habent momentum.

VII.

StoloQuod ad hanc formam naturalem pertinetde eo non incommode Catovidetur dicerecum scribit optimum agrum essequi sub radice montissitus sit et spectet ad meridianam caeli partem. Subicit ScrofaDeformae cultura hoc dicoquae specie fiant venustiorasequi utmaiore quoque fructu sintut qui habent arbustasi sata sunt inquincuncempropter ordines atque intervalla modica. Itaque maioresnostri ex arvo aeque magno male consito et minus multum et minusbonum faciebant vinum et frumentumquod quae suo quicque loco suntpositaea minus loci occupantet minus officit aliud alii ab soleac luna et vento. Hoc licet coniectura videre ex aliquot rebusutnuces integras quas uno modio comprendere possisquod putamina suoloco quaeque habet natura compositacum easdemsi fregerisvixsesquimodio concipere possis. Praeterea quae arbores in ordinem sataesunteas aequabiliter ex omnibus partibus sol ac luna coquunt. Quofit ut uvae et oleae plures nascantur et ut celerius coquantur. Quasres duas sequuntur altera illa duout plus reddant musti et olei etpreti pluris.

Sequitursecundum illudquali terra solum sit fundia qua parte vel maximebonus aut non bonus appellatur. Refert enimquae res in eo serinascique et cuius modi possint: non enim eadem omnia in eodem agrorecte possunt. Nam ut alius est ad vitem appositusalius adfrumentumsic de ceteris alius ad aliam rem. Itaque Cretae adCortyniam dicitur platanus essequae folia hieme non amittatitemque in Cyprout Theophrastus aitunaitem Subariqui nuncThurii dicunturquercus simili esse naturaquae est in oppidiconspectu: item contra atque apud nos fieri ad Elephantinenut nequeficus neque vites amittant folia. Propter eandem causam multa suntbiferaut vitis apud mare Zmyrnaemalus in agro Consentino. Idemostenditquod in locis feris plura feruntin iis quae sunt cultameliora. Eadem de causa sunt quae non possunt vivere nisi in locoaquoso aut etiam aquaet id discriminatim alia in lacubusut[h]arundines in Reatinoalia in fluminibusut in Epiro arboresalnialia in mariut scribit Theophrastus palmas et squillas. InGallia transalpina intusad Rhenum cum exercitum duceremaliquotregiones accessiubi nec vitis nec olea nec poma nascerenturubiagros stercorarent candida fossicia cretaubi salem nec fossiciumnec maritimum haberentsed ex quibusdam lignis combustis carbonibussalsis pro eo uterentur. StoloCato quideminquitgradatimpraeponens alium alio agrum meliorem dicit esse in novemdiscriminibusquod sit primus ubi vineae possint esse bono vino etmultosecundus ubi hortus inriguustertius ubi salictaquartus ubiolivetaquintus ubi pratumsextus ubi campus frumentariusseptimusubi caedua silvaoctavus ubi arbustumnonus ubi glandaria silva.ScrofaScioinquitscribere illum; sed de hoc non consentiuntomnesquod alii dant primatum bonis pratisut egoa quoantiquiprata parata appellarunt. Caesar Vopiscusaedilicius causam cumageret apud censorescampos Roseae Italiae dixit esse sumenin quorelicta pertica postridie non appareret propter herbam.

VIII.

Contravineam sunt qui putent sumptu fructum devorare. Refertinquamquodgenus vineae sitquod sunt multae species eius. Aliae enim humilesac sine ridicisut in Hispaniaaliae sublimesquae appellanturiugataeut pleraeque in Italia. Cuius generis nomina duopedamentaet iuga. Quibus stat rectis vineadicuntur pedamenta; quaetransversa iungunturiuga: ab eo quoque vineae iugatae. Iugorumgenera fere quattuorperticaharundorestesvites: perticaut inFalernoharundout in Arpanorestesut in Brundisinovitesutin Mediolanensi. iugationis species duaeuna derectaut in agroCanusinoaltera conpluviata in longitudinem et latitudinem iugataut in Italia pleraeque. Haec ubi domo nascunturvinea non metuitsumptum; ubi multa e propinqua villanon valde. Primum genus quoddixi maxime quaerit salictasecundum harundinetatertium iuncetaaut eius generis rem aliquamquartum arbustaubi traduces possintfieri vitiumut Mediolanenses faciunt in arboribusquas vocantopulosCanusini in hardulatione in ficis. Pedamentum item ferequattuor generum: unum robustumquod optimum solet afferri in vineame querco ac iunipiro et vocatur ridica; alterum palus e perticameliore duraquo diuturnior; quem cum infimum terra solvitputerevertitur et fit solum summum: tertiumquod horum inopiae subsidiomisit harundinetum. Inde enim aliquot colligatas libris demittunt intubulos fictiles cum fundo pertusoquas cuspides appellantqua umoradventicius transire possit. Quartum est pedamentum nativum eiusgenerisubi ex arboribus in arbores traductis vitibus vinea fitquos traduces quidam rumpos appellant. Vineae altitudinis moduslongitudo hominisintervalla pedamentorumqua boves iuncti ararepossint. Ea minus sumptuosa vineaquae sine iugo ministratacratophoro vinum. Huius genera duo: unumin quo terra cubiliapraebet uvisut in Asia multis locisquae saepe vulpibus ethominibus fit communis. Nec non si parit humus muresminor fitvindemianisi totas vineas oppleris muscipulisquod in insulaPandateria faciunt. Alterum genus vinetiubi ea modo removetur aterra vitisquae ostendit se adferre uvam. Sub eamubi nascituruvasubiciuntur circiter bipedales e surculis furcillaene vindemiafacta denique discat pendere in palma aut funiculo aut vinctuquodantiqui vocabant cestum. Ibi dominus simul ac vidit occipitiumvindemiatorisfurcillas reducit hibernatum in tectaut sine sumptuharum opera altero anno uti possit. Hac consuetudine in Italiautuntur Reatini. Haec ideo varietas maximequod terra cuius modi sitrefert. Ubi enim natura umidaibi altius vitis tollendaquod inpartu et alimonio vinum non ut in calice quaerit aquamsed solem.Itaque ideout arbitrorprimum e vinea in arbores escendit vitis.

IX.

Terrainquamcuius modi sit refert et ad quam rem bona aut non bona sit.Ea tribus modis diciturcommuni et proprio et mixto. Communiut cumdicimus orbem terrae et terram Italiam aut quam aliam. In ea enim etlapis et harena et cetera eius generis sunt in nominando comprensa.Altero modo dicitur terra proprio nominequae nullo alio vocabuloneque cognomine adiecto appellatur. Tertio modo dicitur terraquaeest mixtain qua seri potest quid et nasciut argillosa autlapidosasic aliaecum in hac species non minus sint multae quam inilla communi propter admixtiones. In illa enim cum sint dissimili viac potestate partes permultaein quis lapismarmorrudusharenasabuloargillarubricapulviscretaciniscarbunculusid estquae sole perferve ita fitut radices satorum comburatab iis quaeproprio nomine dicitur terracum est admixta ex iis generibus aliquaredicitur aut cretosa * * * sic ab aliis generum discriminibusmixta. Horum varietatis ita genera haecut praeterea subtiliora sintaliaminimum in singula facie ternaquod alia terra est valdelapidosaalia mediocriteralia prope pura. Sic de aliis generibusreliquis admixtae terrae tres gradus ascendunt eosdem. Praeterea haeipsae ternae species ternas in se habent aliasquod partim suntumidiorespartim aridiorespartim mediocres. Neque non haecdiscrimina pertinent ad fructus vehementer. Itaque periti in locoumidiore far adoreum potius serunt quam triticumcontra in aridiorehordeum potius quam farin mediocri utrumque. Praeterea etiamdiscrimina omnium horum generum subtiliora aliaut in sabulosaterraquod ibi refert sabulo albus sit an rubicundusquod subalbusad serendos surculos alienuscontra rubicundior appositus. Sic magnatria discrimina terraequod refert utrum sit macra an pinguis anmediocrisquod ad culturam pinguis fecundior ad multamacra contra.Itaque in tenuiut in Pupinianeque arbores prolixae neque vitesferacesneque stramenta videre crassa possis neque ficum mariscam etarbores plerasque ac prata retorrida muscosa. Contra in agro pinguiut in Etrurialicet videre et segetes fructuosas ac restibilis etarbores prolixas et omnia sine musco. In mediocri autem terraut inTiburtiquo propius accedit ut non sit macraquam ut sit ieiunaeoad omnes res commodiorquam si inclinabit ad illud quod deterius.StoloNon maleinquitquae sit idonea terra ad colendum aut nonDiophanes Bithynos scribit signa sumi posse aut ex ipsa aut quaenascuntur ex iis: ex ipsasi sit terra albasi nigrasi levisquae cum fodiaturfacile frieturnatura quae non sit cineracia nevevehementer densa: ex iis autem quae enata sunt ferasi sunt prolixaatque quae ex iis nasci debent earum rerum feracia. Sed quodsequiturtertium illut de modis dic.

X.

IlleModosquibus metirentur ruraalius alios constituit. Nam inHispania ulteriore metiuntur iugisin Campania versibusapud nos inagro Romano ac Latino iugeris. Iugum vocantquod iuncti boves unodie exarare possint. Versum dicunt centum pedes quoquo versumquadratum. Iugerumquod quadratos duos actus habeat. Actusquadratusqui et latus est pedes CXX et longus totidem: is modusacnua latine appellatur. Iugeri pars minima dicitur scripulumid estdecem pedes et longitudine et latitudine quadratum. Ab hoc principiomensores non numquam dicunt in subsicivum esse unciam agri autsextantemsic quid aliudcum ad iugerum perveneruntquod habetiugerum scripula CCLXXXVIIIquantum as antiquos noster ante bellumpunicum pendebat. Bina iugera quod a Romulo primum divisa dicebanturviritimquae heredem sequerenturheredium appellarunt. Haec posteacentum centuria. Centuria est quadratain omnes quattuor partes uthabeat latera longa pedum **CD. Hae porro quattuorcenturiaeconiunctae ut sint in utramque partem binaeappellantur in agrisdivisis viritim publice saltus.

XI.

In modofundi non animadverso lapsi multiquod alii villam minus magnamfeceruntquam modus postulavitalii maioremcum utrumque sitcontra rem familiarem ac fructum. Maiora enim tecta et aedificamuspluris et tuemur sumptu maiore. Minora cum suntquam postulatfundusfructus solent disperire. Dubium enim non est quin cellavinaria maior sit facienda in eo agroubi vineta sintampliora uthorreasi frumentarius ager est. Villa aedificanda potissimum utintra saepta villae habeat aquamsi nonquam proxime: primum quaeibi sit natasecundum quae influat perennis. Si omnino aqua non estvivacisternae faciendae sub tectis et lacus sub dioex altero locout hominesex altero ut pecus uti possit.

XII.

Dandaopera ut potissimum sub radicibus montis silvestris villam ponatubipastiones sint laxaeitem ut contra ventosqui saluberrimi in agroflabunt. Quae posita est ad exortos aequinoctialesaptissimaquodaestate habet umbramhieme solem. Sin cogare secundum flumenaedificarecurandum ne adversum eam ponas; hieme enim fietvehementer frigida et aestate non salubris. Advertendum etiamsiquaerunt loca palustriaet propter easdem causaset quod crescuntanimalia quaedam minutaquae non possunt oculi consequiet per aeraintus in corpus per os ac nares perveniunt atque efficiunt difficilismorbos. FundaniusQuid poteroinquitfaceresi istius modi mifundus hereditati obveneritquo minus pestilentia noceat? Istuc velego possum respondereinquit Agrius; vendasquot assibus possisaut si nequeasrelinquas. At ScrofaVitanduminquitne in easpartes spectet villae quibus ventus gravior afflare soleatneve inconvalli cava et ut potius in sublimi loco aedificesqui quodperflatursiquid est quod adversarium inferaturfaciliusdiscutitur. Praeterea quod a sole toto die inlustratursalubriorestquod et bestiolaesiquae prope nascuntur et inferunturautefflantur aut aritudine cito pereunt. Nimbi repentini ac torrentesfluvii periculosi illisqui in humilibus ac cavis locis aedificiahabentet repentinae praedonum manus quod improvisos faciliusopprimere possuntab hac utraque re superiora loca tutiora.

XIII.

In villafacienda stabula itaut bubilia sint ibihieme quae possint essecaldiora. Fructusut est vinum et oleumloco plano in cellisitemvasa vinaria et olearia potius faciendum; aridusut est faba etfaenumin tabulatis. Familia ubi versetur providendumsi fessiopere aut frigore aut caloreubi commodissime possint se quietereciperare. Vilici proximum ianuam cellam esse oportet eumque scirequi introeat aut exeat noctu quidve feratpraesertim si ostiariusest nemo. In primis culina videnda ut sit admotaquod ibi hiemeantelucanis temporibus aliquot res conficiunturcibus paratur accapitur. Faciundum etiam plaustris ac cetero instrumento omni incohorte ut satis magna sint tectaquibus caelum pluvium inimicum.Haec enim si intra clausum in consaepto et sub diofurem modo nonmetuuntadversus tempestatem nocentem non resistunt. Cohortes infundo magno duae aptiores: una ut interdius conpluvium habeat lacumubi aqua saliatqui intra stylobatascum velitsit semipiscina.Boves enim ex arvo aestate reducti hic bibunthic perfundunturnecminus e pabulo cum redierunt anseressuesporci. In cohorteexteriore lacum esse oportetubi maceretur lupinumitem alia quaedemissa in aquam ad usum aptiora fiunt. Cohors exterior crebro opertastramentis ac palea occulcata pedibus pecudum fit ministra fundoexea quod evehatur. Secundum villam duo habere oportet stercilina autunum bifariam divisum. Alteram enim partem fieri oportet novamalteram veterem tolli in agrumquod enim quam recens quod confracuitmelius. Nec non stercilinum melius illudcuius latera et summumvirgis ac fronde vindicatum a sole. Non enim sucumquem quaeritterrasolem ante exugere oportet. Itaque peritiqui possuntut eoaqua influat eo nomine faciunt (sic enim maxime retinetur sucus) ineoque quidam sellas familiaricas ponunt. Aedificium facere oportetsub quod tectum totam fundi subicere possis messemquod vocantquidam nubilarium. Id secundum aream faciendumubi triturus sisfrumentummagnitudine pro modo fundiex una parti apertumet id abareaquo et in tritura proruere facile possis etsi nubilarecoepitinde ut rursus celeriter reicere. Fenestras habere oportet exea partiunde commodissime perflari possit. FundaniusFructuosiorinquitest certe fundus propter aedificiasi potius ad anticorumdiligentiam quam ad horum luxuriam derigas aedificationem. Illi enimfaciebant ad fructum rationemhi faciunt ad libidines indomitas.Itaque illorum villae rusticae erant maioris preti quam urbanaequaenunc sunt pleraque contra. Illic laudabatur villasi habebat culinamrusticam bonampraesepis laxascellam vinariam et oleariam ad modumagri aptam et pavimento proclivi in lacumquod saepeubi conditumnovum vinumorcae in Hispania fervore musti ruptae neque non doleain Italia. Item cetera ut essent in villa huiusce modiquae culturaquaereretprovidebant. Nunc contra villam urbanam quam maximam acpolitissimam habeant dant operam ac cum Metelli ac Luculli villispessimo publico aedificatis certant. Quo hi laborant ut spectent suaaestiva triclinaria ad frigus orientishiberna ad solem occidentempotius quamut antiquiin quam partem cella vinaria aut oleariafenestras haberetcum fructus in ea vinarius quaerat ad dolia aerafrigidioremitem olearia calidiorem. Item videre oportetsi estcollisnisi quid impeditut ibi potissimum ponatur villa.

XIV.

Nunc desaeptisquae tutandi causa fundi aut partis fiantdicam. Earumtutelarum genera IIIIunum naturalealterum agrestetertiummilitarequartum fabrile. Horum unum quodque species habet plures.Primum naturale saepimentumquod opseri solet virgultis aut spinisquod habet radices ac vivitpraetereuntis lascivi non metuet facemardentem. Secunda saeps est agrestis e lignosed non vivit: fit autpalis statutis crebris et virgultis implicatis aut latis perforatiset per ea foramina traiectis longuris fere binis aut ternis aut exarboribus truncis demissis in terram deinceps constitutis. Tertiummilitare saepimentum est fossa et terreus agger. Sed fossa itaidoneasi omnem aquamquae e caelo venitrecipere potest autfastigium habetut exeat e fundo. Agger is bonusqui intrinsecusiunctus fossa aut ita arduusut eum transcendere non sit facile. Hocgenus saepes fieri secundum vias publicas solent et secundum amnes.Ad viam Salariam in agro Crustumino videre licet locis aliquotconiunctos aggeres cum fossisne flumen agris noceat. Aggeresfaciunt sine fossa: eos quidam vocant murosut in agro Retino.Quartum fabrile saepimentum est novissimummaceria. Huius ferespecies quattuorquod fiunt e lapideut in agro Tusculanoquod elateribus coctilibusut in agro Gallicoquod e lateribus crudisutin agro Sabinoquod ex terra et lapillis compositis in formisut inHispania et agro Tarentino.

XV.

Praetereasine saeptis fines praedi satione arborum tutiores fiuntne familiaerixent[ur] cum vicinis ac limites ex litibus iudicem quaerant. Seruntalii circum pinosut habet uxor in Sabinisalii cupressosut egohabui in Vesuvioalii ulmosut multi habent in Crustumino: ubi idpoteut ibiquod est campusnulla potior serendaquod maximefructuosaquod et sustinet saepe ac cogit aliquot corbulas uvarum etfrondem iucundissimam ministrat ovibus ac bubus ac virgas praebetsaepibus et foco ac furno. ScrofaIgitur primum haecquae dixiquattuor videnda agricolaede fundi formade terrae naturade modoagride finibus tuendis.

XVI.

Relinquituraltera parsquae est extra fundumcuius appendices et vehementerpertinent ad culturam propter adfinitatem. Eius species totidem: sivicina regio est infesta; si quo neque fructus nostros exportareexpediat neque inde quae opus sunt adportare; tertiumsi viae autfluviiqua porteturaut non sunt aut idonei non sunt; quartumsiquid ita est in confinibus fundisut nostris agris prosit autnoceat. E quis quattuor quod est primumrefert infesta regio sitnecne. Multos enim agros egregios colere non expedit propterlatrocinia vicinorumut in Sardinia quosdamqui sunt prope Oeliemet in Hispania prope Lusitaniam. Quae vicinitatis invectos habentidoneosquae ibi nascuntur ubi vendantet illinc invectosopportunos quae in fundo opus suntpropter ea fructuosa. Multi enimhabentin praediis quibus frumentum aut vinum aliudve quid desitimportandum; contra non pauciquibus aliquid sit exportandum. Itaquesub urbe colere hortos late expeditsic violaria ac rosariaitemmulta quae urps recipitcum eadem in longinquo praedioubi non sitquo deferri possit venalenon expediat colere. Item si ea oppida autvici in vicinia aut etiam divitum copiosi agri ac villaeunde noncare emere possis quae opus sunt in fundumquibus quae supersintvenire possintut quibusdam pedamenta aut perticae aut harundofructuosior fit fundusquam si longe sint importandanon numquametiamquam si colendo in tuo ea parare possis. Itaque in hoc genuscoloni potius anniversarios habent vicinosquibus imperentmedicosfullonesfabrosquam in villa suos habeantquorum non numquamunius artificis mors tollit fundi fructum. Quam partem lati fundidivites domesticae copiae mandare solent. Si enim a fundo longiusabsunt oppida aut vicifabros parantquos habeant in villasicceteros necessarios artificesne de fundo familia ab opere discedatac profestis diebus ambulet feriata potiusquam opere faciendo agrumfructuosiorem reddat. Itaque ideo Sasernae liber praecipitnequis defundo exeat praeter vilicum et promum et unumquem vilicus legat;siquis contra exieritne impune abeat; si abieritut in vilicumanimadvertatur. Quod potius ita praecipiendum fuitnequis iniussuvilici exieritneque vilicus iniussu domini longiusquam ut eodemdie rediretneque id crebriusquam opus esset fundo. Eundem fundumfructuosiorem faciunt vecturaesi viae suntqua plaustra agi facilepossintaut flumina propinquaqua navigari possitquibus utrisquerebus evehi atque invehi ad multa praedia scimus. Refert etiam adfundi fructusquem ad modum vicinus in confinio consitum agrumhabeat. Si enim ad limitem querquetum habetnon possis rectesecundum eam silvam serere oleamquod usque eo est contrariumnaturaut arbores non solum minus ferantsed etiam fugiantutintrorsum in fundum se reclinentut vitis adsita ad holus faceresolet. Ut quercussic iugulandes magnae et crebrae finitimae fundioram faciunt sterilem.

XVII.

De fundiquattuor partibusquae cum solo haerentet alteris quattuorquaeextra fundum sunt et ad culturam pertinentdixi. Nunc dicamagriquibus rebus colantur. Quas res alii dividunt in duas partesinhomines et adminicula hominumsine quibus rebus colere non possunt;alii in tres partesinstrumenti genus vocale et semivocale et mutumvocalein quo sunt servisemivocalein quo sunt bovesmutuminquo sunt plaustra. Omnes agri coluntur hominibus servis aut liberisaut utrisque: liberisaut cum ipsi coluntut plerique pauperculicum sua progenieaut mercennariiscum conducticiis liberorum operisres maioresut vindemias ac faenisiciaadministrantiique quosobaerarios nostri vocitarunt et etiam nunc sunt in Asia atque Aegyptoet in Illyrico complures. De quibus universis hoc dicogravia locautilius esse mercennariis colere quam serviset in salubribus quoquelocis opera rustica maioraut sunt in condendis fructibus vindemiaeaut messis. De iiscuius modi esse oporteatCassius scribit haec:operarios parandos essequi laborem ferre possintne minoresannorum XXII et ad agri culturam dociles. Eam coniecturam fieri posseex aliarum rerum imperatiset in eo eorum e noviciis requisitionead priorem dominum quid factitarint.

Mancipiaesse oportere neque formidulosa neque animosa. Qui praesint esseoporterequi litteris atque aliqua sint humanitate imbutifrugiaetate maiore quam operariosquos dixi. Facilius enim iis quam quiminore natu sunt dicto audientes. Praeterea potissimum eos praeesseoporterequi periti sint rerum rusticarum. Non solum enim debereimperaresed etiam facereut facientem imitetur et ut animadvertateum cum causa sibi praeessequod scientia praestet. Neque illisconcedendum ita imperareut verberibus coerceant potius quam verbissi modo idem efficere possis. Neque eiusdem nationis plures parandosesse: ex eo enim potissimum solere offensiones domesticas fieri.Praefectos alacriores faciendum praemiis dandaque opera ut habeantpeculium et coniunctas conservase quibus habeant filios. Eo enimfiunt firmiores ac coniunctiores fundo. Itaque propter hascognationes Epiroticae familiae sunt inlustriores ac cariores.Inliciendam voluntatem praefectorum honore aliquo habendoet deoperariis qui praestabunt alioscommunicandum quoque cum hisquaefacienda sint operaquodita cum fitminus se putant despici atquealiquo numero haberi a domino. Studiosiores ad opus fieri liberaliustractando aut cibariis aut vestitu largiore aut remissione operisconcessioneveut peculiare aliquid in fundo pascere liceathuiuscemodi rerum aliisut quibus quid gravius sit imperatum autanimadversum quiconsolando eorum restituat voluntatem acbenevolentiam in dominum.

XVIII.

De familiaCato derigit ad duas metasad certum modum agri et genus sationisscribens de olivetis et vineis ut duas formulas: unamin quapraecipitquo modo olivetum agri iugera CCXL instruere oporteat.Dicit enim in eo modo haec mancipia XIII habendavilicumvilicamoperarios Vbubulcos IIIasinarium Isubulcum Iopilionem I.Alteram formulam scribit de vinearum iugeribus Cut dicat haberioportere haec XV mancipiavilicumvilicamoperarios Xbubulcumasinariumsubulcum. Saserna scribit satis esse ad iugera VIIIhominem unum: ea debere eum confodere diebus XLV tametsi quaternisoperis singula iugera possit; sed relinquere se operas XIIIvaletudinitempestatiinertiaeindiligentiae. Horum neuter satisdilucide modulos reliquit nobisquod Cato si voluitdebuit sicutpro portione ad maiorem fundum et minorem adderemus et demeremus.Praeterea extra familiam debuit dicere vilicum et vilicam. Nequeenimsi minus CCXL iugera oliveti colasnon possis minus uno vilicohaberenecsi bis tanto ampliorem fundum aut eo plus colasideoduo vilici aut tres habendi. Fere operarii modo et bubulci proportione addendi ad maioris modos fundorumii quoquesi similis estager. Sin est ita dissimilisut arari non possitquod sitconfragosus atque arduis clivisminus multi opus sunt boves etbubulci. Mitto illutquod modum neque unum nec modicum proposuitCCXL iugerum (modicus enim centuriaet ea CC iugerum)e quo quomsexta pars sit ea XLquae de CCXL demunturnon video quem ad modumex eius praecepto demam sextam partem et de XIII mancipiisnihilomagissi vilicum et vilicam removeroquem ad modum ex XI sextampartem demam. Quod autem ait in C iugeribus vinearum opus esse XVmancipiasiquis habebit centuriamquae dimidium vinetidimidiumolivetisequetur ut duo vilicos et duas vilicas habeatquod estderidiculum. Quare alia ratione modus mancipiorum generatim estanimadvertendus et magis in hoc Saserna probandusqui ait singulaiugera quaternis operis uno operario ad conficiendum satis esse. Sedsi hoc in Sasernae fundo in Gallia satis fuitnon continuo idem inagro Ligusco montano. Itaque de familiae magnitudine et reliquoinstrumento commodissime scies quantam paressi tria animadverterisdiligenter: in vicinitate praedia cuius modi sint et quantaet quotquaeque hominibus colanturet quot additis operis aut demptis meliusaut deterius habeas cultum. Bivium nobis enim ad culturam deditnaturaexperientiam et imitationem. Antiquissimi agricolae temptandopleraque constitueruntliberi eorum magnam partem imitando. Nosutrumque facere debemuset imitari alios et aliter ut faciamusexperientia temptare quaedamsequentes non aleamsed rationemaliquam: ut si altius repastinaverimus aut minus quam aliiquodmomentum ea res habeatut fecerunt ii in sariendo iterum et tertioet qui insitiones ficulnas ex verno tempore in aestivum contulerunt.

XIX.

De reliquaparte instrumentiquod semivocale appellaviSaserna ad iugera CCarvi boum iuga duo satis esse scribitCato in olivetis CCXL iugerisboves trinos. Ita fit utsi Saserna dicit verumad C iugera iugumopus sitsi Catoad octogena. Sed ego neutrum modum horum omnem adagrum convenire puto et utrumque ad aliquem. Alia enim terra facilioraut difficilior est: aliam terram boves proscindere nisi magnisviribus non possunt et saepe fracta bura relinquunt vomerem in arvo.Quo sequendum nobis in singulis fundisdum sumus noviciitripliciregulasuperioris domini instituto et vicinorum et experientiaquadam. Quod addit asinos qui stercus vectent tresasinum molariumin vinea iugerum C iugum boumasinorum iugumasinum molendarium: inhoc genere semivocalium adiciendum de pecore ea sola quae agricolendi causa erunt et quae solent esse peculiaria pauca habendaquofacilius mancipia se tueri et assidua esse possint. In eo numero nonmodo qui prata habentut potius oves quam sues habeant curantsedetiam qui non solum pratorum causa habentpropter stercus. Decanibus vero utiquequod villa sine iis parum tuta.

XX.

Igitur deomnibus quadripedibus prima est probatioqui idonei sint bovesquiarandi causa emuntur. Quos rudis neque minoris trimos neque maiorisquadrimos parandum: ut viribus magnis sint ac paresne in operefirmior inbecilliorem conficiat: amplis cornibus et nigris potiusquam aliter ut sintlata frontenaribus simislato pectorecrassis coxendicibus. Hos veteranos ex campestribus locis non emendumin dura ac montananec non contra si inciditut sit vitandum.Novellos cum quis emerit iuvencossi eorum colla in furcasdestitutas incluserit ac dederit cibumdiebus paucis erunt mansuetiet ad domandum proni. Tum ita subigendumut minutatim adsuefaciantet ut tironem cum veterano adiungant (imitando enim faciliusdomatur)et primum in aequo loco et sine aratrotum eo leviprincipio per harenam aut molliorem terram. Quos ad vecturasiteminstituendum ut inania primum ducant plaustra etsi possispervicum aut oppidum: creber crepitus ac varietas rerum consuetudineceleberrima ad utilitatem adducit. Neque pertinaciterquem fecerisdextrumin eo manendumquodsi alternis fit sinisterfitlaboranti in alterutra parte requies. Ubi terra levisut inCampaniaibi non bubus gravibussed vaccis aut asinis quod aranteo facilius ad aratrum leve adduci possuntad molas et ad easiquaesuntquae in fundo convehuntur. In qua re alii asellisalii vaccisac mulis utunturexinde ut pabuli facultas est; Nam facilius asellusquam vacca alitursed fructuosior haec. In eo agricolae hocspectandumquo fastigio sit fundus. In confragoso enim haec acdifficili valentiora parandum et potius ea quae per se fructumreddere possintcum idem operis faciant.

XXI.

Canespotius cum dignitate et acres paucos habendum quam multosquosconsuefacias potius noctu vigilare et interdiu clausos dormire. Deindomitis quadripedibus ac pecore faciendum: si prata sunt in fundoneque pecus habetdanda opera ut pabulo vendito alienum pecus in suofundo pascat ac stabulet.

XXII.

De reliquoinstrumento mutoin quo sunt corbulaedoliasic aliahaecpraecipienda. Quae nasci in fundo ac fieri a domesticis poterunteorum nequid ematurut fere sunt quae ex viminibus et materiarustica fiuntut corbesfiscinaetribulavallirastelli; sicquae fiunt de cannabilinoiuncopalmascirpout funesrestestegetes. Quae e fundo sumi non poteruntea si empta erunt potius adutilitatem quam ob speciemsumptu fructum non extenuabunt; eo magissi inde empta erunt potissimumubi ea et bona et proxime etvilissimo emi poterunt. Cuius instrumenti varia discrimina acmultitudo agri magnitudine finiturquod plura opus suntsi finesdistant late. ItaqueStolo inquitproposita magnitudine fundi de eogenere Cato scribitoliveti iugera CCXL qui colereteum instruereita oportereut faceret vasa olearia iuga quinquequae membratimenumeratut ex aere aheneaurceosnassiternamitem alia: sic eligno et ferrout plostra maiora triaaratra cum vomeribus sexcrates stercorarias quattuoritem alia; sic de ferramentis quae sintet qua opus multitudineut ferreas octosarcula totidemdimidiominus palasitem alia. Item alteram formulam instrumenti fundivinarii fecitin qua scribitsi sit C iugerumhabere oportere vasatorcularia instructa trinadolia cum operculis culleorumoctingentorumacinaria vigintifrumentaria vigintiitem eius modialia. Quae minus multa quidem aliised tantum numerum culleorumscripsisse putone cogeretur quotannis vendere vinum. Vetera enimquam nova et eadem alio tempore quam alio pluris. Item sic deferramentorum varietate scribit permultaet genere et multitudinequa sintut falcespalasrastrossic aliaquorum non nullagenera species habent pluresut falces. Nam dicuntur ab eodemscriptore vineaticae opus esse XLsirpiculae Vsilvaticae Varborariae IIIrustariae X. Hic haec. At ScrofaInstrumentum etsupellectilem rusticam omnem oportet habere scriptam in urbe et ruredominumvilicum contra ea ruri omnia certo suo quoque loco ad villamesse posita; quae non possunt esse sub claviquam maxime facere utsint in conspectu oporteteo magis ea quae in rariore sunt usuutquibus in vindemia utuntur et corbulaeet sic alia. Quae enim rescotidie videnturminus metuunt furem.

XXIII.

SuscipitAgrasiusEt quoniam habemus illa duo prima ex divisionequadripertitade fundo et de instrumentoquo coli soletde tertiaparte expecto. ScrofaQuoniam fructuminquitarbitror esse fundieum qui ex eo satus nascitur utilis ad aliquam remduo considerandaquae et quo quidque loco maxime expediat serere. Alia enim locaadposita sunt ad faenumalia ad frumentumalia ad vinumalia adoleumsic ad pabulum quae pertinentin quo est ocinumfarragoviciamedicacytiscumlupinum. Neque in pingui terra omniaseruntur recte neque in macra nihil. Rectius enim in tenuiore terraea quae non multo indigent sucout cytisum et legumina praetercicer; hoc enim quoque legumenut cetera quae velluntur e terranonsubsecanturquaequod ita legunturlegumina dicta. In pinguirectius quae cibi sunt maiorisut holustriticumsiligolinum.Quaedam etiam serenda non tam propter praesentem fructum quam inannum prospicientemquod ibi subsecta atque relicta terram faciuntmeliorem. Itaque lupinumcum minus siliculam cepitet non numquamfabaliasi ad siliquas non ita pervenitut fabam legere expediatsi ager macrior estpro stercore inarare solent. Nec minus eadiscriminanda in conserendo quae sunt fructuosapropter voluptatemut quae pomaria ac floralia appellanturitem illa quae ad hominumvictum ac sensum delectationemque non pertinent neque ab agriutilitate sunt diiuncta. Idoneus locus eligendusubi facias salictumet harundinetumsic alia quae umidum locum quaeruntcontra ubisegetes frumentariasubi fabam potissimum serasitem alia quaearida loca secuntur: sic ut umbrosis locis alia serasut corrudamquod ita petit asparagus; apricaut ibi seras violam et hortosfaciasquod ea sole nutricantursic alia. Et alio loco virgultaserendaut habeas viminaunde viendo quid faciasut sirpeasvalluscrates; alio loco ut seras ac colas silvam caeduamalio ubiaucuperesic ubi cannabimlinumiuncumspartumunde nectas bubussoleaslineasrestisfunes. Quaedam loca eadem alia ad serendumidonea. Nam et in recentibus pomariis dissitis seminibus inordinemque arbusculis positis primis annisantequam radices longiusprocedere possintalii conserunt hortosalii quid aliudneque cumconvaluerunt arboresidem faciuntne violent radices.

XXIV.

StoloQuod ad haec pertinetCato non malequod scribit de sationibusager crassus et laetus si sit sine arboribuseum agrum frumentariumfieri oportere; idem ager si nebulosus sitraparaphanosmiliumpanicum; in agro crasso et calido oleam conditaneamradium maioremSallentinamorcitemposeamSergianamColminiamalbiceremquamearum in iis locis optimam dicant esseeam maxime serere. Agrumoliveto conserendonisi qui in ventum favonium spectet et soliostentus sitalium bonum nullum esse. Qui ager frigidior et macriorsitibi oleam licinianam seri oportere. Si in loco crasso aut calidoposuerishostum nequam fieri et ferendo arborem perire et muscumrubrum molestum esse. Hostum vocant quod ex uno facto olei reficitur.Factum dicunt quod uno tempore conficiuntquem alii CLX aiunt essemodiorumalii ita minus magnumut ad CXX descendatexinde ut vasaolearia quot et quanta habeantquibus conficiunt illut. Quod Catoait circum fundum ulmos et populosunde frons ovibus et bubus sit etmateriesseri oportere (sed hoc neque in omnibus fundis opus estnequein quibus est opuspropter frondem maxime)sine detrimentoponuntur a septemtrionali partequod non officiunt soli.

Illeadicit ab eodem scriptoresi locus umectus sitibi cacuminapopulorum serenda et harundinetum. Id prius bipalio vertiibi oculosharundinis pedes ternos alium ab alio seri* * * aptam esse utriqueeandem fere culturam. Salicem Graecam circum harundinetum serioportereuti sit qui vitis alligari possit.

XXV.

Vinea quoin agro serenda sitsic observandum. Qui locus optimus vino sit etostentus soliAminneum minusculum et geminum eugeneumhelviumminusculum seri oportere. Qui locus crassior sit aut nebulosusibiAminneum maius aut MurgentinumApiciumLucanum seri. Ceteras viteset de iis miscellas maximein omne genus agri convenire.

XXVI.

In omnivinea diligenter observant ut ridica vitis ad septemtrionem versustegatur; et si cupressos vivaspro ridicis quas inseruntalternosordines inponunt neque eos crescere altius quam ridicas patiunturneque propter eos ut adserant vitesquod inter se haec inimica.

AgriusFundanioVereorinquitne ante aeditumus veniat hucquam hic adquartum actum. Vindemiam enim expecto. Bono animo esinquit Scrofaac fiscinas expedi et urnam.

XXVII.

Et quoniamtempora duorum generum suntunum annalequod sol circuitu suofinitalterum menstruumquod luna circumiens comprenditpriusdicam de sole. Eius cursus annalis primum fere circiter ternismensibus ad fructus est divisus in IIII partiset idem subtiliussesquimensibus in IIXin IIIIquod dividitur in ver et aestatem etautumnum et hiemem. Vere sationes quae fiuntterram rudemproscindere oportetquae sunt ex ea enatapriusquam ex iis quidseminis cadatut sint exradicata; et simul glaebis ab solepercalefactis aptiores facere ad accipiendum imbrem et ad opusfaciliores relaxatas; neque eam minus binis arandumter melius.Aestate fieri messes oportereautumno siccis tempestatibusvindemiasac silvas excoli commodissime tuncpraecidi arboresoportere secundum terram: radices autem primoribus imbribus uteffodianturnequid ex iis nasci possit. Hieme putari arboresdumtaxat his temporibuscum gelu cortices ex imbribus careant etglacie.

XXVIII.

Diesprimus est veris in aquarioaestatis in tauroautumni in leonehiemis in scorpione. Cum unius cuiusque horum IIII signorum diestertius et vicesimus IIII temporum sit primus et efficiat ut ver dieshabeat XCIaestas XCIVautumnus XCIhiems XXCIXquae redacta addies civiles nostrosqui nunc suntprimi verni temporis ex a. d.VII id. Febr.aestivi ex a. d. VII id. Mai.autumnalis ex a. d. IIIid. Sextil.hiberni ex a. d. IV id. Nov.suptilius descriptistemporibus observanda quaedam sunteaque in partes VIII dividuntur:primum a favonio ad aequinoctium vernum dies XLVhinc ad vergiliarumexortum dies XLIVab hoc ad solstitium dies XLIIXinde ad caniculaesignum dies XXVIIdein ad aequinoctium autumnale dies LXVIIexin advergiliarum occasum dies XXXIIab hoc ad brumam dies LVIIinde adfavonium dies XLV.

XXIX.

Primointervallo inter favonium et aequinoctium vernum haec fieri oportet.Seminaria omne genus ut seranturputari arbustastercorari inpratiscircum vites ablacuariradices quae in summa terra suntpraecidiprata purgarisalicta serisegetes sariri. Seges diciturquod aratum satum estarvum quod aratum necdum satum estnovalisubi satum fuitantequam secunda aratione novatur rursus. Terram cumprimum arantproscindere appellantcum iterumoffringere dicuntquod prima aratione glaebae grandes solent excitari; cum iteraturoffringere vocant. Tertio cum arant iacto semineboves liraredicunturid est cum tabellis additis ad vomerem simul et satumfrumentum operiunt in porcis et sulcant fossasquo pluvia aquadelabatur. Non nulli posteaqui segetes non tam latas habentut inApulia et id genus praediisper sartores occare solentsiquae inporcis relictae grandiores sunt glaebae. Qua aratrum vomere lacunamstriam fecitsulcus vocatur. Quod est inter duos sulcos elata terradicitur porcaquod ea seges frumentum porricit. Sic quoque exta deiscum dabantporricere dicebant.

XXX.

Secundointervallo inter vernum aequinoctium et vergiliarum exortum haecfieri. Segetes runcariid est herbam e segetibus expurgaribovesterram proscinderesalicem caediprata defendi. Quae superioretempore fieri oportuerit et non sunt absolutaantequam gemmas agantac florescere incipiantfieriquodsi quae folia amittere solentante frondere inceperuntstatim ad serendum idonea non sunt. Oleamseri interputarique oportet.

XXXI.

Tertiointervallo inter vergiliarum exortum et solstitium haec fieri debent.Vineas novellas fodere aut arare et postea occareid est comminuerene sit glaeba. Quod ita occiduntoccare dictum. Vites pampinariseda sciente (nam id quam putare maius)neque in arbustosed in vineafieri. Pampinare est e sarmento coles qui nati suntde iisquiplurimum valentprimum ac secundumnon numquam etiam tertiumrelinquerereliquos decerperene relictis colibus sarmentum nequeatministrare sucum. Ideo in vitiario primitus cum exit vitistotaresicari soletut firmiore sarmento e terra exeat atque in pariendiscolibus vires habeat maiores. Eiuncidum enim sarmentum propterinfirmitatem sterile neque ex se potest eicere vitemquam vocantminorem flagellummaiorem et iam unde uvae nascuntur palmam. Priorlittera una mutata declinata a venti flatusimiliter ac flabellumflagellum. Posteriorquod ea vitis immittitur ad uvas pariendasdicta primo videtur a pariendo parilema: exin mutatis litterisut inmultisdici coepta palma. Ex altera parte parit capreolum. Is estcoliculus viteus intortusut cincinnus. hi sunt enim vitis quibusteneat id quo serpit ad locum capienduma quo capiendo capreolusdictus. Omne pabulumprimum ocinum farraginem viciamnovissimefaenumsecari. Ocinum dictum a graeco verbookeos quod valet citosimiliter quod ocimum in horto. Hoc amplius dictum ocinumquod citatalvom bubus et ideo iis daturut purgentur. Id est ex fabali segeteviride sectumantequam genat siliquas. Farrago contra ex segete ubisata admixta hordeum et vicia et legumina pabuli causa viride autquod ferro caesa ferrago dictaaut indequod primum in farraciasegete seri coepta. Eo equi et iumenta cetera verno tempore purganturac saginantur. Vicia dicta a vinciendoquod item capreolos habetutvitisquibuscum susum versus serpitad scapum lupini aliumve quemut haereatid solet vincire. Si prata inrigua habebissimulacfaenum sustulerisinrigare. In pomaquae insita eruntsiccitatibusaquam addi cotidie vesperi. A quoquod indigent potupoma dictaesse possunt.

XXXII.

Quartointervallo inter solstitium et caniculam plerique messem faciuntquod frumentum dicunt quindecim diebus esse in vaginisquindecimflorerequindecim exarescerecum sit maturum. Arationes absolviquae eo fructuosiores fiuntquo caldiore terra aratur. Siprosciderisoffringi oportetid est iterareut frangantur glaebae;prima enim aratione grandes glaebae ex terra scinduntur. Serendumviciamlentemcicerculamervilam ceteraquequae alii leguminaaliiut Gallicani quidamlegarica appellantutraque dicta alegendoquod ea non secantursed vellendo leguntur. Vineas veteresiterum occarenovellas etiam tertiosi sunt etiam tum glaebae.

XXXIII.

Quintointervallo inter caniculam et aequinoctium autumnale oportetstramenta desecari et acervos constituiarata offringifrondemcaediprata inrigua iterum secari.

XXXIV.

Sextointervallo ab aequinoctio autumnali incipere scribunt oportere serereusque ad diem nonagensimum unum. Post brumamnisi quae necessariacausa coegeritnon sererequod tantum intersitut ante brumam sataquae septimo diepost brumam sata quadragesimo die vix existant.Neque ante aequinoctium incipi oportere putantquodsi minusidoneae tempestates sint consecutaeputescere semina soleant. Fabamoptime seri in vergiliarum occasu: uvas autem legere et vindemiamfacere inter aequinoctium autumnale et vergiliarum occasum; deinvites putare incipere et propagare et serere poma. Haec aliquotregionibusubi maturius frigora fiunt asperioramelius vernotempore.

XXXV.

Septimointervallo inter vergiliarum occasum et brumam haec fieri oporteredicunt: Serere lilium et crocum. Quae iam egit radicem rosaeaconciditur radicitus in virgulas palmares et obruiturhaec eadempostea transfertur facta viviradix. Violaria in fundo facere non estutileideo quod necesse est terra adruenda pulvinos fieriquosinrigationes et pluviae tempestates abluunt et agrum faciuntmacriorem. A favonio usque ad arcturi exortum recte serpillum eseminario transferriquod dictum ab eoquod serpit. Fossas novasfodereveteres tergerevineas arbustumque putaredum in XV diebusante et post brumamut pleraquene facias. Nec non tum aliquidrecte seriturut ulmi.

XXXVI.

Octavointervallo inter brumam et favonium haec fieri oportet. De segetibussiqua est aquadeduci; sin siccitates sunt et terra teneritudinemhabetsarire. Vineas arbustaque putare. Cum in agris opus fieri nonpotestquae sub tecto possunt tunc conficienda antelucano temporehiberno. Quae dixi scripta et proposita habere in villa oportetmaxime ut vilicus norit.

XXXVII.

Dieslunares quoque observandiqui quodam modo bipertitiquod a novaluna crescit ad plenam et inde rursus ad novam lunam decrescitquaadveniat ad intermenstruumquo die dicitur luna esse extrema et prima;a quo eum diem Athenis appellant enhn kai neantriakada alii.Quaedam facienda in agris potius crescente luna quam senescentequaedam contra quae metasut frumenta et caeduas silvas. Ego istaecinquit Agrasiusnon solum in ovibus tondendissed in meo capillo apatre acceptum servoni crescente luna tondens calvos fiam. AgriusQuem ad moduminquitluna quadripertita? Et quid ea divisio adagros pollet? TremeliusNumquam rure audistiinquitoctavo Ianamlunam et crescentem et contra senescentemet quae crescente lunafieri oporteret[et] tamen quaedam melius fieri post octavo Ianamlunam quam ante? Et siquae senescente fieri conveniretmeliusquanto minus haberet ignis id astrum? Dixi de quadripertita forma incultura agri.

StoloEstalterainquittemporum divisio coniuncta quodam modo cum sole etluna sexpertitaquod omnis fere fructus quinto denique gradupervenit ad perfectum ac videt in villa dolium ac modiumunde sextoprodit ad usum. Primo praeparandumsecundo serendumtertionutricandumquarto legendumquinto condendumsexto promendum. Adalia in praeparando faciendi scrobes aut repastinandum aut sulcandumut si arbustum aut pomarium facere velis; ad alia arandum autfodiendumut si segetes instituas; ad quaedam bipalio vertenda terraplus aut minus. Aliae enim radices angustius diffunduntut cupressialiae latiusut plataniusque eo ut Theophrastus scribat Athenis inLyceocum etiam nunc platanus novella essetradices trium ettriginta cubitorum egisse. Quaedam si bubus et aratro prosciderisetiterandumantequam semen iacias. Item praeparatio siquae fit inpratisid est ut defendantur a pastionequod fere observant a piroflorente; si inrigua suntut tempestive inrigentur.

XXXVIII.

Quae locain agro stercorandavidendumet qui et quo genere potissimumfacias: nam discrimina eius aliquot. Stercus optimum scribit esseCassius volucrium praeter palustrium ac nantium. De hisce praestarecolumbinumquod sit calidissimum ac fermentare possit terram. Id utsemen aspargi oportere in agronon ut de pecore acervatim poni. Egoarbitror praestare ex aviariis turdorum ac merularumquod non solumad agrum utilesed etiam ad cibum ita bubus ac subusut fiantpingues. Itaque qui aviaria conducuntsi cavet dominus stercus ut infundo maneatminoris conducuntquam ii quibus id accedit. Cassiussecundum columbinum scribit esse hoministertio caprinum et ovillumet asininumminime bonum equinumsed in segetes; in prata enim veloptimumut ceterarum veterinarumquae hordeo pascunturquod multamfacit herbam. Stercilinum secundum villam facere oportetut quampaucissimis operis egeratur. In eosi in medio robusta aliquamateria sit depactanegant serpentem nasci.

XXXIX.

Sationisautem gradussecundushanc habet curam: naturam ad quod tempuscuiusque seminis apta sit ad serendum. Nam refert in agro ad quampartem caeli quisque locus spectetsic ad quod tempus quaeque resfacillime crescat. Nonne videmus alia florere verno temporealiaaestivoneque eadem autumnaliquae hiberno? Itaque alia serunturatque inseruntur et metuntur ante aut post quam alia; et cum pleraquevere quam autumno inseranturcirciter solstitium inseri ficos necnon brumalibus diebus cerasos. Quare cum semina sint fere quattuorgenerumquae natura deditquae transferuntur e terra in terram vivaradicequae ex arboribus dempta demittuntur in humumquaeinseruntur ex arboribus in arboresde singulis rebus videndumquaequoque tempore locoque facias.

XL.

Primumsemenquod est principium genendiid duplexunum quod latetnostrum sensumalterum quod apertum. Latetsi sunt semina in aereut ait physicos Anaxagoraset si aquaquae influit in agruminferre soletut scribit Theophrastus. Illud quod apparet adagricolasid videndum diligenter. Quaedam enim ad genendum propensausque adeo parvaut sint obscuraut cupressi. Non enim galbuli quinascunturid est tamquam pilae parvae corticiaeid semensed iniis intus. Primigenia semina dedit naturareliqua invenitexperientia coloni. Prima quae sine colonopriusquam satanata;secunda quae ex iis collecta nequepriusquam satanata. Primasemina videre oportet ne vetustate sint exsucta aut ne sint admixtaaut ne propter similitudinem sint adulterina. Semen vetus tantumvalet in quibusdam rebusut naturam commutet. Nam ex seminebrassicae vetere sato nasci aiunt rapa et contra ex raporumbrassicam. Secunda semina videre oportet neunde tollasnimium citoaut tarde tollas. Tempus enim idoneumquod scribit Theophrastusvere et autumno et caniculae exortuneque omnibus locis ac generibusidem. In sicco et macro loco et argilloso vernum tempus idoneumquominus habet umoris: in terra bona ac pingui autumnoquod vere multusumorquam sationem quidam metiuntur fere diebus XXX. Tertium genusseminisquod ex arbore per surclos defertur in terramsi in humumdemittiturin quibusdam est videndum ut eo tempore sit deplantatumquo oportet (id fit tumantequam gemmare aut florere quid incipit);et quae de arbore transferas ut ea deplantes potius quam defringasquod plantae solum stabiliusquo latius aut radices facilius mittit.Ea celeriterantequam sucus exarescatin terram demittunt. Inoleagineis seminibus videndum ut sit de tenero ramo ex utraque parteaequabiliter praecisumquas alii clavolasalii taleas appellant acfaciunt circiter pedales. Quartum genus seminisquod transit exarbore in aliamvidendum qua ex arbore in quam transferatur et quotempore et quem ad modum obligetur. Non enim pirum recipit quercusneque enim si malus pirum. Hoc secuntur multiqui haruspices audiuntmultuma quibus proditumin singulis arboribus quot genera insitasintuno ictu tot fulmina fieri illut quod fulmen concepit. Si inpirum silvaticam inserueris pirum quamvis bonamnon fore tamiucundamquam si in eam quae silvestris non sit. In quamcumquearborem inserassi eiusdem generis estdumtaxat ut sit utraquemalusita inserere oportet referentem ad fructummeliore genere utsit surculusquam est quo veniat arbor. Est altera species ex arborein arborem inserendi nuper animadversa in arboribus propinquis. Exarborequa vult habere surculumin eam quam inserere vult ramulumtraducit et in eius ramo praeciso ac diffisso implicateum locum quicontingitex utraque parte quod intro est falce extenuatumita utex una parti quod caelum visurum est corticem cum cortice exaequatumhabeat. Eius ramuliquem inseretcacumen ut derectum sit ad caelumcurat. Postero annocum comprenditunde propagatum estab alteraarbore praecidit.

XLI.

Quotempore quaeque transferashaec in primis videndaquae prius vernotempore inserebanturnunc etiam solstitialiut ficusquod densamateria non est et ideo sequitur caldorem. A quo fit ut in locisfrigidis ficeta fieri non possint. Aqua recenti insito inimica:tenellum enim cito facit putre. Itaque caniculae signo commodissimeexistimatur ea inseri. Quae autem natura minus sunt molliavasaliquod supra alligantunde stillet lente aquane prius exarescatsurculusquam colescat. Cuius surculi corticem integrum servandum eteum sic exacuendumut non denudes medullam. Ne extrinsecus imbresnoceant aut nimius calorargilla oblinendum ac libro obligandum.Itaque vitem triduo antequam inserant desecantut qui in ea nimiusest umor defluatantequam inseratur; aut in quam inseruntin eapaulo infraquam insitum estinciduntqua umor adventiciuseffluere possit. Contra in fico et malo punicaet siquae etiam horumnatura aridioracontinuo. In aliis translationibus videndum ut quodtransferat cacumen habeat gemmamut in ficis.

De hisprimis quattuor generibus seminum quaedam quod tardiorasurculispotius utendumut in ficetis faciunt. Fici enim semen naturale intusin ea ficoquam edimusquae sunt minuta grana; e quibus parvis quodenasci coliculi vix queunt -- omnia enim minuta et arida adcrescendum tardaea quae laxioraet fecundioraut femina quam maset pro portione in virgultis item; itaque ficusmalus punica etvitis propter femineam mollitiam ad crescendum pronacontra palma etcupressus et olea in crescendo tarda: in hoc enim umidiora quamaridiora -- quare ex terra potius in seminariis surculos de ficetoquam grana de fico expedit obruerepraeter si aliter nequeasutsiquando quis trans mare semina mittere aut inde petere vult. Tumenim resticulam per ficosquas edimusmaturas perserunt et eascuminarueruntcomplicant ac quo volunt mittuntubi obrutae inseminario pariant. Sic genera ficorumChiae ac Chalcidicae et Lydiaeet Africanaeitem cetera transmarina in Italiam perlata. Simili decausaoleae semen cum sit nuculeusquod ex eo tardius enascebaturcolis quam ex aliisideo potius in seminariis taleasquas dixiserimus.

XLII.

In primisobserves ne in terram nimium aridam aut variamsed temperatamsemendemittas. In iugerum unumsi est natura temperata terrascribuntopus esse medicae sesquimodium. Id seritur itaut semen iaciaturquem ad modum cum pabulum et frumentum seritur.

XLIII.

Cytisumseritur in terra bene subacta tamquam semen brassicae. Inde differturet in sesquipedem ponituraut etiam de cytiso duriore virgulaedeplantanturet ita pangitur in serendo.

XLIV.

Serunturfabae modii IIII in iugerotritici Vhordei VIfarris Xsed nonnullis locis paulo amplius aut minus. Si enim locus crassusplus; simacerminus. Quare observabisquantum in ea regione consuetudo eritserendiut tantum faciasquod tantum valet regio ac genus terraeut ex eodem semine aliubi cum decimo redeataliubi cum quintodecimout in Etruria locis aliquot. In Italia in Subaritano dicuntetiam cum centesimo redire solitumin Syria ad Gadara et in Africaad Byzacium item ex modio nasci centum. Illut quoque multum interestin rudi terraan in ea serasquae quotannis obsita sitquaevocatur restibilisan in vervacto quae interdum requierit. CuiAgriusIn Olynthia quotannis restibilia esse dicuntsed ita uttertio quoque anno uberiores ferant fructos. LiciniusAgrum alternisannis relinqui oportet paulo levioribus sationibusid est quae minussugunt terram.

Diceturinquit Agriusde tertio gradude nutricationibus atque alimoniiseorum. IlleQuae nata suntinquitin fundo alescuntadultaconcipiuntpraegnatiacum sunt maturapariunt poma aut spicamsicalia.A quo profectumredit semen. Itaque si florem acerbumve pirumaliudve quid decerpserisin eodem loco eodem anno nihil renasciturquod praegnationis idem bis habere non potest. Ut enim muliereshabent ad partum dies certossic arbores ac fruges.

XLV.

Primumplerumque e terra exit hordeum diebus VIInec multo post triticum;legumina fere quadriduo aut quinque diebuspraeterquam faba: ea enimserius aliquanto prodit. Item milium et sesima et cetera similiteraequis fere diebuspraeterquam siquid regio aut tempestas vitiattulitquo minus ita fiat. Quae in seminario natasi loca eruntfrigidioraquae molli natura suntper brumalia tempora tegereoportet fronde aut stramentis. Si erunt imbres secutividendumnecubi aqua consistat; venenum enim gelum radicibus tenellis. Subterra et supra virgulta non eodem tempore aeque crescunt; nam radicesautumno aut hieme magis sub terra quam supra alescuntquod tectaeterrae tepore propagantursupra terram aere frigidiore coguntur.Itaque ita esse docent silvestriaad quae sator non accessit. Namprius radicesquam ex iis quod solet nascicrescunt. Neque radiceslongius proceduntnisi quo tepor venit solis. Duplex causa radiciumquod et materiem aliam quam aliam longius proicit naturaet quodalia terra alia facilius viam dat.

XLVI.

Proptercuius modi res admiranda discrimina sunt naturae aliquotexquibusdam foliis propter eorum versuramquod sit anni tempusutdici possitut olea et populus alba et salix. Horum enim folia cumconverterunt sesolstitium dicitur fuisse. Nec minus admirandum quodfit in floribusquos vocant heliotropia ab eoquod ad solis ortummane spectant et eius iter ita secuntur ad occasumut ad eum semperspectent.

XLVII.

Inseminario quae surculis consita et eorum molliora erunt naturacacuminaut olea ac ficusea summa integenda binis tabellis dextraet sinistra deligatis herbaeque eligendae. Eae dum tenerae suntvellendae. Post enim aridae factae rixantur ac celerius rumpunturquam secuntur. Contra herba in pratis ad spem faenisiciae nata nonmodo non evellenda in nutricatused etiam non calcanda. Quo et pecusab prato ablegandum et omne iumentumetiam hominem. Solum enimhominis exitium herbae et semitae fundamentum.

XLVIII.

Insegetibus autem frumentum quo culmus extulitspicam. Ea quaemutilata non estin hordeo et triticotria habet continentiagranumglumamaristam et etiamprimitus spica cum oriturvaginam.Granum dictum quod est intimum soldum; gluma qui est folliculus eius;arista quae ut acus tenuis longa eminet e glumaproinde ut graniapex sit gluma et arista. Arista et granum omnibus fere notumglumapaucis. Itaque id apud Ennium solum scriptum scio esse in Euhemerilibris versis. Videtur vocabulum etymum habere a glubendoquod eofolliculo deglubitur granum. Itaque eodem vocabulo appellant ficieiusquam edimusfolliculum. Arista dictaquod arescit prima.Granum a gerendo; id enim ut gerat spicaseritur frumentumnon utglumam aut aristam geratut vitis seriturnon ut pampinum feratsed ut uvam. Spica autemquam rusticiut acceperunt antiquitusvocant specama spe videtur nominata; eam enim quod sperant foreserunt. Spica mutila diciturquae non habet aristam; ea enim quasicornua sunt spicarum. Quae primitus cum oriuntur neque planeapparentqua sub latent herbaea vocatur vaginaut in qua latetconditum gladium. Illut autem summa in spica iam maturaquod estminus quam granumvocatur frit; quod in infima spica ad culmumstramenti summum item minus quam granum estappellatur urru.

XLIX.

Cumconticuisset nec interrogareturde nutricatu credens nihildesiderariDicaminquitde fructibus maturis capiendis. Primum depratis summissis herbacum crescere desiit et aestu arescitsubsecari falcibus debet etquaad perarescatfurcillis versari; cumperaruitde his manipulos fieri ac vehi ad villam; tum de pratisstipulam rastellis eradi atque addere faenisiciae cumulum. Quo factosicilienda prataid est falcibus consectanda quae faenisicespraeterierunt ac quasi herba tuberosum reliquerunt campum. A quasectione arbitror dictum sicilire pratum.

L.

Messisproprio nomine dicitur in iis quae metimurmaxime in frumentoet abeo esse vocabulo declinata. Frumenti tria genera sunt messionisunumut in Umbriaubi falce secundum terram succidunt stramentum etmanipulumut quemque subsicueruntponunt in terra. Ubi eos feceruntmultositerum eos percensent ac de singulis secant inter spicas etstramentum. Spicas coiciunt in corbem atque in aream mittuntstramenta relincunt in segeteunde tollantur in acervum. Altero modometuntut in Picenoubi ligneum habent incurvum bacillumin quosit extremo serrula ferrea. Haec cum comprendit fascem spicarumdesecat et stramenta stantia in segeti relinquitut posteasubsecentur. Tertio modo metiturut sub urbe Roma et locisplerisqueut stramentum medium subsicentquod manu sinistra summumprendunt; a quo medio messem dictam puto. Infra manum stramentum cumterra haeretpostea subsecatur; contra quod cum spica stramentumhaeretcorbibus in aream defertur. Ibi discedit in aperto locopalam: a quo potest nominata esse palea. Alii stramentum ab standout st[r]amendictum putant; alii ab stratuquod id substernaturpecori. Cum est matura segesmetendumcum in ea [in] iugerum fereuna opera propemodum in facili agro satis esse dicatur. Messas spicascorbibus in aream deferre debent.

LI.

Aream esseoportet in agro sublimiori locoquam perflare possit ventus; hancesse modicam pro magnitudine segetispotissimum rutundam et mediampaulo extumidamutsi plueritnon consistat aqua et quambrevissimo itinere extra aream defluere possit; omne porrobrevissimum in rutundo e medio ad extremum. Solida terra pavitamaxime si est argillaneaestu peminosa si sitin rimis eius granaoblitescant et recipiant aquam et ostia aperiant muribus ac formicis.Itaque amurca solent perfundereea enim herbarum et formicarum ettalparum venenum. Quidam aream ut habeant soldammuniunt lapide autetiam faciunt pavimentum. Non nulli etiam tegunt areasut inBagiennisquod ibi saepe id temporis anni oriuntur nimbi. Ubi earetecta et loca caldaprope aream faciundum umbraculaquo succedanthomines in aestu tempore meridiano.

LII.

Quae segesgrandissima atque optima fueritseorsum in aream secerni oportetspicasut semen optimum habeat; e spicis in area excuti grana. Quodfit apud alios iumentis iunctis ac tribulo. Id fit e tabula lapidibusaut ferro asperataquae cum imposito auriga aut pondere granditrahitur iumentis iunctisdiscutit e spica grana; aut ex axibusdentatis cum orbiculisquod vocant plostellum poenicum; in eo quissedeat atque agitet quae trahant iumentaut in Hispania citeriore etaliis locis faciunt. Apud alios exteritur grege iumentorum inacto etibi agitato perticisquod ungulis e spica exteruntur grana. Iistritis oportet e terra subiectari vallis aut ventilabriscum ventusspirat lenis. Ita fit ut quod levissimum est in eo atque appellaturacus ac palea evannatur foras extra aream ac frumentumquod estponderosumpurum veniat ad corbem.

LIII.

Messifacta spicilegium venire oportet aut domi legere stipulam autsisunt spicae rarae et operae caraecompasci. Summa enim spectandanein ea re sumptus fructum superet.

LIV.

In vinetisuva cum erit maturavindemiam ita fieri oportetut videasa quogenere uvarum et a quo loco vineti incipias legere. Nam et praecox etmiscellaquam vocant nigrammulto ante coquiturquo prior legendaet quae pars arbusti ac vineae magis apricaprius debet descenderede vite. In vindemia diligentis uva non solum legitur sed etiameligitur; legitur ad bibendumeligitur ad edendum. Itaque lectadefertur in forum vinariumunde in dolium inane veniat; electa insecretam corbulamunde in ollulas addatur et in dolia plenavinaciorum contrudaturalia quae in piscinam in amphoram picatamdescendatalia quae in aream in carnarium escendat. Quae calcataeuvae eruntearum scopi cum folliculis subiciendi sub prelumutsiquid reliqui habeant mustiexprimatur in eundem lacum. Cum desiitsub prelo fluerequidam circumcidunt extrema et rursus premunt etrursus cum expressumcircumcisicium appellant ac seorsum quodexpressum est servantquod resipit ferrum. Expressi acinorumfolliculi in dolia coiciuntureoque aqua additur; ea vocatur loraquod lota acinaac pro vino operariis datur hieme.

LV.

De olivetooleamquam manu tangere possis e terra ac scalislegere oportetpotius quam quaterequod ea quae vapulavit macescit nec dat tantumolei. Quae manu strictamelior ea quae digitis nudisquam illa quaecum digitabulisdurities enim eorum quod non solum stringit bacamsed etiam ramos glubit ac relinquit ad gelicidium retectos. Quae manutangi non poteruntita quati debentut harundine potius quampertica feriantur; gravior enim plaga medicum quaerit. Qui quatietne adversam caedat; saepe enim ita percussa olea secum defert deramulo plantamquo facto fructum amittunt posteri anni. Nec haec nonminima causaquod oliveta dicant alternis annis non ferre fructusaut non aeque magnos. Olea ut uva per idem bivium redit in villamalia ad cibumalia ut eliquescat ac non solum corpus intus unguatsed etiam extrinsecus. Itaque dominum et balneas et gymnasiumsequitur. Haecde qua fit oleumcongeri solet acervatim in diessingulos in tabulataut ibi mediocriter fracescat ac primus quisqueacervos demittatur per serias ac vasa olearia ad trapetasquae resmolae oleariae ex duro et aspero lapide. Olea lecta si nimium diufuit in acerviscaldore fracescit et oleum foetidum fit. Itaque sinequeas mature conficerein acervis iactando ventilare oportet. Exolea fructus duplex: oleumquod omnibus notumet amurcacuiusutilitatem quod ignorant pleriquelicet videre e torculis oleariisfluere in agros ac non solum denigrare terramsed multitudine faceresterilem; cum is umor modicus cum ad multas res tum ad agri culturampertineat vehementerquod circum arborum radices infundi soletmaxime ad oleamet ubicumque in agro herba nocet.

LVI.

AgriusIamduduminquitin villa sedens expecto cum clavi teStolodumfructus in villam referas. IlleEm quin adsumvenioinquitadlimenfores aperi. Primum faenisiciae conduntur melius sub tectoquam in acervisquod ita fit iucundius pabulum. Ex eo intellegiturquod pecus utroque posito libentius est.

LVII.

Triticumcondi oportet in granaria sublimiaquae perflentur vento ab exortuac septemtrionum regionead quae nulla aura umida ex propinquislocis adspiret. Parietes et solum opere tectorio marmorato loricandi;si minusex argilla mixta acere e frumento et amurcaquod murem etvermem non patitur esse et grana facit solidiora ac firmiora. Quidamipsum triticum consparguntcum addant in circiter mille modiumquadrantal amurcae. Item alius aliut adfriat aut aspargitutChalcidicam aut Caricam cretam aut absenthiumitem huius generisalia. Quidam granaria habent sub terris speluncasquas vocant sirusut in Cappadocia ac Thracia; aliiut in agro Carthaginiensi etOscensi in Hispania citerioreputeos. Horum solum paleis substernuntet curant ne umor aut aer tangere possitnisi cum promitur ad usum;quo enim spiritus non pervenitibi non oritur curculio. Sic conditumtriticum manet vel annos Lmilium vero plus annos C. Supra terramgranaria in agro quidam sublimia faciuntut in Hispania citeriore etin Apulia quidamquae non solum a lateribus per fenestrassed etiamsubtus a solo ventus refrigerare possit. Faba et legumina in oleariisvasis oblita cinere perdiu incolumia servantur.

LVIII.

Cato aituvam Aminneam minusculam et maiorem et Apiciam in ollis commodissimecondi; eadem in sapa et musto recte; quas suspendas opportunissimasesse duracinas et Aminneas.

LIX.

De pomisconditivamala strutheacotoneaScantianaScaudianaorbiculataet quae antea mustea vocabantnunc melimela appellanthaec omnia inloco arido et frigido supra paleas posita servari recte putant. Etideo oporothecas qui faciuntad aquilonem ut fenestras habeant atqueut eae perflentur curantneque tamen sine foriculisnecum umoremamiserintpertinaci vento vieta fiant; ideoque in iis camarasmarmorato et parietes pavimentaque faciuntquo frigidius sit. In quoetiam quidam triclinium sternere solent cenandi causa. Etenim inquibus luxuria concesserit ut in pinacothece faciantquodspectaculum datur ab artecur non quod natura datum utantur invenustate disposita pomorum? Praesertim cum id non sit faciendumquod quidam feceruntut Romae coempta poma rus intulerint inoporothecen instruendam convivi causa. In oporotheca mala manereputant satis commode alii in tabulis in opere marmoratoaliisubstrata palea vel etiam floccis; mala punica demissis suis surculisin dolio harenaemala cotonea struthea in pensilibus iunctis; contrain sapa condita manere pira Aniciana sementiva; sorba quidam dissectaet in sole macerataut pira; et sorba per seubicumque sint positain aridofacile durare: servare rapa consecta in sinapenucesiugulandis in harena. Punica mala et in harena iam decerpta ac maturaet etiam immaturacum haereant in sua virga et demiseris in ollamsine fundoeaque si coieceris in terram et obleris circum ramumneextrinsecus spiritus adfletea non modo integra eximised etiammaioraquam in arbore umquam pependerint.

LX.

Deolivitate oleas esui optime condi scribit Cato orcites et puseas velvirides in muria vel in lentisco contusas. Orcites nigras aridassale si sint confriatae dies quinque et tum sale excusso biduum si insole positae fuerintmanere idoneas solere: easdem sine sale indefrutum condi recte.

LXI.

Amurcamperiti agricolae tam in doleis condunt quam oleum aut vinum. Eiusconditio: cum expressa effluxitquod statim de ea decoquuntur duaepartes et refrigeratum conditur in vasa. Sunt item aliae conditionesut ea in qua adicitur mustum.

LXII.

Quod nemofructus conditnisi ut promatde eo quoque vel sexto graduanimadvertenda pauca. Promunt condita aut propterea quod sunt tuendaaut quod utendaaut quod vendunda. Ea quod dissimilia sunt inter sealiut alio tempore tuendum et utendum.

LXIII.

Tuendicausa promendum id frumentumquod curculiones exesse incipiunt. Idenim cum promptum estin sole ponere oportet aquae catinosquod eoconveniuntut ipsi se necentcurculiones. Sub terra qui habentfrumentum in iis quos vocant sirusquod cum periculo introiturrecenti apertioneita ut quibusdam sit interclusa animaaliquantopost promerequam aperuerisoportet. Farquod in spicis condiderisper messem et ad usus cibatus expedire velispromendum hiemeut inpistrino pisetur ac torreatur.

LXIV.

Amurca cumex olea expressaqui est umor aquatilisac retrimentum conditum invas fictile. Id quidam sic solent tueri; diebus XV in eo quod estlevissimum ac summum deflatum ut traiciant in alia vasaet hoc isdemintervallis duodeciens sex mensibus proximis item faciant; cum idnovissimepotissimum traiciantcum senescit luna. Tum decocunt inahenis leni igniad duas partes quaad redegerunt. Tum denique adusum recte promitur.

LXV.

Quodmustum conditur in doliumut habeamus vinumnon promendum dumfervetneque etiam cum processit itaut sit vinum factum. Si vetusbibere velisquod non fitantequam accesserit annus; anniculumprodit. Si est vero ex eo genere uvaequod mature coacescatantevindemiam consumi aut venire oportet. Genera sunt viniin quoFalernaquae quanto pluris annos condita habuerunttantocumpromptasunt fructuosiora.

LXVI.

Oleasalbas quas condiderisnovas si celeriter promaspropteramaritudinem respuit palatum; item nigrasnisi prius eas salemacerarisut libenter in os recipiantur.

LXVII.

Nucemiuglandem et palmulam et ficum Sabinam quanto citius promasiucundiore utarequod vetustate ficus fit pallidiorpalmulacariosiornux aridior.

LXVIII.

Pensiliaut uvaemala et sorbaipsa ostenduntquando ad usum oporteatpromiquod colore mutato et contractu acinorumsi non dempseris adedendumad abiciendum descensurum se minitantur. Sorbum maturum miteconditum citius promi oportet; acerbum enim suspensum lentius estquod prius domi maturitatem adsequi vultquam nequit in arborequammitescat.

LXIX.

Messum farpromendum hieme in pistrino ad torrendumquod ad cibatum expeditumesse velis; quod ad sationemtum promendumcum segetes maturae suntad accipiendum. Item quae pertinent ad sationemsuo quoque temporepromenda. Quae vendendavidendum quae quoque tempore oporteat promi;alia enimquae manere non possuntantequam se commutentutceleriter promas ac vendas; aliaquae servari possuntut tumvendascum caritas est. Saepe enim diutius servata non modo usuramadiciuntsed etiam fructum duplicantsi tempore promas.

Cum haecdiceretvenit libertus aeditumi ad nos flens et rogat ut ignoscamusquod simus retentiet ut ei in funus postridie prodeamus. Omnesconsurgimus ac simul exclamamus'Quid? in funus? quod funus? quidest factum?' Ille flens narrat ab nescio quo percussum cultelloconcidissequem qui esset animadvertere in turba non potuissesedtantum modo exaudisse vocemperperam fecisse. Ipse cum patronumdomum sustulisset et pueros dimisissetut medicum requirerent acmature adducerentquod potius illut administrassetquam ad nosvenissetaecum esse sibi ignosci. Nec si eum servare non potuissetquin non multo post animam efflarettamen putare se fecisse recte.Non moleste ferentes descendimus de aede et de casu humano magisquerentesquam admirantes id Romae factumdiscedimus omnes.

 

LIBERSECUNDUS

Viri magninostri maiores non sine causa praeponebant rusticos Romanos urbanis.Ut ruri enim qui in villa vivunt ignavioresquam qui in agrouersantur in aliquo opere faciendosic qui in oppido sederentquamqui rura colerentdesidiosiores putabant. Itaque annum itadiviseruntut nonis modo diebus urbanas res usurparentreliquisseptem ut rura colerent. Quod dum servaverunt institutumutrumquesunt consecutiut et cultura agros fecundissimos haberent et ipsivaletudine firmiores essentac ne Graecorum urbana desiderarentgymnasia. Quae nunc vix satis singula suntnec putant se haberevillamsi non multis vocabulis retinniat Graecisquom vocentparticulatim locaprocoetonapalaestramapodyterionperistylonornithonaperipteronoporothecen. Igitur quod nunc intra murum ferepatres familiae correpserunt relictis falce et aratro et manus moveremaluerunt in theatro ac circoquam in segetibus ac vinetisfrumentum locamus qui nobis advehatqui saturi fiamus ex Africa etSardiniaet navibus vindemiam condimus ex insula Coa et Chia.

Itaque inqua terra culturam agri docuerunt pastores progeniem suamquicondiderunt urbemibi contra progenies eorum propter avaritiamcontra leges ex segetibus fecit prataignorantes non idem esse agriculturam et pastionem. Alius enim opilio et aratornecsi possuntin agro pasci armentaarmentarius non aliud ac bubulcus. Armentumenim id quod in agro natum non creatsed tollit dentibus; contra bosdomitus causa fit ut commodius nascatur frumentum in segete etpabulum in novali. Aliainquamratio ac scientia colonialiapastoris: coloni ea quae agri cultura factum ut nascerentur e terracontra pastoris ea quae nata e pecore. Quarum quoniam societas interse magnapropterea quod pabulum in fundo compascere quam vendereplerumque magis expedit domino fundi et stercoratio ad fructusterrestres aptissima et maxume ad id pecus appositumqui habetpraediumhabere utramque debet disciplinamet agri culturae etpecoris pascendiet etiam villaticae pastionis. Ex ea enim quoquefructus tolli possunt non mediocres ex ornithonibus et leporariis etpiscinis. E quis quoniam de agri cultura librum Fundaniae uxoripropter eius fundum fecitibiNiger Turrani nosterqui vehementerdelectaris pecorepropterea quod te empturientem in campos Macros admercatum adducunt crebro pedesquo facilius sumptibus multaposcentibus ministresquod eo facilius faciamquod et ipsepecuarias habui grandesin Apulia oviarias et in Reatino equariasde re pecuaria breviter ac summatim percurram ex sermonibus nostriscollatis cum iis qui pecuarias habuerunt in Epiro magnastum cumpiratico bello inter Delum et Siciliam Graeciae classibus praeessem.Incipiam hinc ***

I.

CumMenates discessissetCossinius mihiNos te non dimittemusinquitantequam illa tria explicarisquae coeperas nuper dicerecum sumusinterpellati. Quae tria? inquit Murriusan ea quae mihi here dixistide pastoricia re? Istainquit illequae coeperat hic dissererequae esset origoquae dignitasquae ars *** Ego veroinquamdicamdumtaxat quod est historiconde duabus rebus primis quae accepideorigine et dignitatede tertia parteubi est de arteScrofasuscipietut semigraecis pastoribus dicam graecehos per mou pollonameinon. Nam is magister C. Lucili Hirrigeneri tuicuius nobilespecuariae in Bruttiis habentur. Sed haec ita a nobis accipietisinquit Scrofaut vosqui estis Epirotici pecuariae athletaeremuneremini nos ac quae scitis proferatis in medium; nemo enim omniapotest scire. Cum accepissem condicionem et meae partes essentprimaenon quo non ego pecuarias in Italia habeamsed non omnes quihabent citharam sunt citharoedi: Igiturinquamet homines etpecudes cum semper fuisse sit necesse natura - sive enim aliquod fuitprincipium generandi animaliumut putavit Thales Milesius et ZenoCitieussive contra principium horum exstitit nullumut crediditPythagoras Samius et Aristoteles Stagerites - necesse est humanaevitae ab summa memoria gradatim descendisse ad hanc aetatemutscribit Dicaearchuset summum gradum fuisse naturalemcum viverenthomines ex his rebusquae inviolata ultro ferret terraex hac vitain secundam descendisse pastoriciame feris atque agrestibus utarboribus ac virgultis decerpendo glandemarbutummorapomacolligerent ad usumsic ex animalibus cum propter eandem utilitatemquae possentsilvestria deprenderent ac concluderent etmansuescerent. In quis primum non sine causa putant oves assumptas etpropter utilitatem et propter placiditatem; maxime enim hae naturaquietae et aptissimae ad vitam hominum. Ad cibum enim lacte et caseumadhibitumad corpus vestitum et pelles adtulerunt. Tertio deniquegradu a vita pastorali ad agri culturam descenderuntin qua exduobus gradibus superioribus retinuerunt multaet quo descenderantibi processerunt longedum ad nos perveniret. Etiam nunc in locismultis genere pecudum ferarum sunt aliquotab ovibusut in Phrygiaubi greges videntur compluresin Samothrace caprarumquas Latinerotas appellant. Sunt enim in Italia circum Fiscellum et Tetricammontes multae. De subus nemini ignotumnisi qui apros non putat suesvocari. Boves perferi etiam nunc sunt multi in Dardania et Maedica etThraciaasini feri in Phrygia et Lycaoniaequi feri in Hispaniaciteriore regionibus aliquot.

Origoquam dixi; dignitasquam dicam. De antiquis illustrissimus quisquepastor eratut ostendit et Graeca et Latina lingua et veterespoetaequi alios vocant polyarnasalios polymelosalios polybutas;qui ipsas pecudes propter caritatem aureas habuisse pellestradideruntut ArgisAtreus quam sibi Thyesten subduxe queritur; utin Colchide ad Aeetamad cuius arietis pellem profecti regio generedicuntur Argonautae; ut in Libya ad Hesperidasunde aurea malaidest secundum antiquam consuetudinem capras et ovesHercules exAfrica in Graeciam exportavit. Ea enim a sua voce Graeci appellaruntmela. Nec multo secus nostri ab eadem vocesed ab alia littera (voxearum non mesed be sonare uidetur)oves belare vocem efferentesequo post balare dicunt extrita litteraut in multis. Quod si apudantiquos non magnae dignitatis pecus essetin caelo describendoastrologi non appellassent eorum vocabulis signaquae non modo nondubitarunt poneresed etiam ab iis principibus duodecim signa multinumerantab ariete et taurocum ea praeponerent Apollini etHerculi. Ii enim dei ea secuntursed appellantur Gemini. Nec satisputarunt de duodecim signis sextam partem obtinere pecudum nominanisi adiecissentut quartam tenerentcapricornum. Praeterea apecuariis addiderunt capramhaedoscanes. An non etiam item in mariterraque ab his regionibus notaein mariquod nominaverunt a caprisAegaeum pelagusad Syriam montem Taurumin Sabinis CantheriummontemBosporum unum Thraciumalterum Cimmerium? Nonne in terrismultaut oppidum in Graecia Hippion Argos? Denique non Italia avitulisut scribit Piso? Romanorum vero populum a pastoribus esseortum quis non dicit? Quis Faustulum nescit pastorem fuissenutriciumqui Romulum et Remum educavit? Non ipsos quoque fuissepastores obtinebitquod Parilibus potissimum condidere urbem? Nonidemquod multa etiam nunc ex vetere instituto bubus et ovibusdicituret quod aes antiquissimum quod est flatum pecore estnotatumet quodurbs cum condita esttauro et vacca qua essentmuri et portae definitumet quodpopulus Romanus cum lustratursuovitaurilibuscircumaguntur verres aries tauruset quod nominamulta hebemus ab utroque pecorea maiore et a minore - a minorePorciusOviniusCaprilius; sic a maiore EquitiusTauriusAsinius- et idem cognomina adsignificare quod dicunturut Anni CapraeStatili TauriPomponi Vitulisic a pecudibus alia multa?

Relicumest de scientia pastoralide qua est dicendumquod Scrofa nostercui haec aetas defert rerum rusticarum omnium palmamquo meliuspotestdicet. Cum convertissent in eum ora omnesScrofaIgiturinquitest scientia pecoris parandi ac pascendiut fructus quampossint maximi capiantur ex eoa quibus ipsa pecunia nominata est;nam omnis pecuniae pecus fundamentum. Ea partes habet novemdiscretas ter ternasut sit una de minoribus pecudibuscuius generatriaoves capra susaltera de pecore maiorein quo sunt item adtres species natura discretiboves asini equi. Tertia pars est inpecuaria quae non paranturut ex iis capiatur fructussed propteream aut ex ea suntmuli canes pastores. Harum una quaeque in segeneralis partis habet minimum novenasquarum in pecore parandonecessariae quattuoralterae in pascendo totidem; praeterea communisuna. Ita fiunt omnium partes minimum octoginta et unaet quidemnecessariae nec parvae. Primum ut bonum pares pecusunum scireoportetqua aetate quamque pecudem parare habereque expediat. Itaquein bubulo pecore minoris emitur annicula et supra decem annorumquoda bima aut trima fructum ferre incipit neque longius post decimumannum procedit. Nam prima aetas omnis pecoris et extrema sterilis. Equattuor primis altera pars est cognitio formae unius cuiusquepecudisqualis sit. Magni enim interestcuius modi quaeque sit adfructum. Ita potius bovem emunt cornibus nigrantibus quam albiscapram amplam quam parvamsues procero corporecapitibus ut sintparvis. Tertia pars estquo sit seminio quaerendum. Hoc nomine enimasini Arcadici in Graecia nobilitatiin Italia Reatiniusque eo utmea memoria asinus venierit sestertiis milibus sexaginta et unaequadrigae Romae constiterint quadringentis milibus. Quarta pars estde iure in parandoquem ad modum quamque pecudem emi oporteat civiliiure. Quod enim alterius fuitid ut fiat meumnecesse est aliquidintercedereneque in omnibus satis est stipulatio aut solutionummorum ad mutationem domini. In emptione alias stipulandum sanumessealias e sano pecorealias neutrum.

Alteraepartes quattuor suntcum iam emerisobservandaede pastionedefeturade nutricatude sanitate. Pascendi primus locus qui esteius ratio triplexin qua regione quamque potissimum pascas etquando et quiut capras in montuosis potius locis fruticibus quam inherbidis campisequas contra. Neque eadem loca aestiva et hibernaidonea omnibus ad pascendum. Itaque greges ovium longe abiguntur exApulia in Samnium aestiuatum atque ad publicanum profitenturnesiinscriptum pecus paverintlege censoria committant. Muli e Roseacampestri aestate exiguntur in Burbures altos montes. Qui potissimumquaeque pecudum pascaturhabenda rationec solum quod faeno fitsatura equa aut boscum sues hoc vitent et quaerant glandemsedquod hordeum et faba interdum sit quibusdam obiciendum et dandumbubus lupinum et lactariis medica et cytisum; praeterea quod anteadmissuram diebus triginta arietibus ac tauris datur plus cibiutvires habeantfeminis bubus demiturquod macescentes meliusconcipere dicuntur. Secunda pars est de fetura. Nunc appello feturama conceptu ad partum; hi enim praegnationis primi et extremi fines.Quare primum videndum de admissionequo quaeque tempore ut ineantfacere oporteat. Nam ut suillo pecori a favonio ad aequinoctiumvernum putant aptumsic ovillo ab arcturi occasu usque ad aquilaeoccasum. Praeterea habenda ratioquanto antequam incipiat admissurafieri mares a feminis secretos habeantquod fere in omnibus binismensibus ante faciunt et armentarii et opiliones. Altera pars estinfetura quae sint observandaquod alia alio tempore parere solet.Equa enim ventrem fert duodecim mensesvacca decemovis et capraquinossus quattuor. In fetura res incredibilis est in Hispaniasedest veraquod in Lusitania ad oceanum in ea regioneubi est oppidumOlisipomonte Tagro quaedam e vento concipiunt certo tempore equaeut his gallinae quoque solentquarum ova hypenemia appellant. Sed exhis equis qui nati pullinon plus triennium vivunt. Quae nata suntmatura et cordaut pure et molliter stent videndum et ne obterantur.Dicuntur agni cordiqui post tempus nascuntur ac remanserunt involvis intimis *** vocant choriona quo cordi appellati. Tertia resestin nutricatu quae observari oporteatin quo quot diebus matrissugant mammam et id quo tempore et ubi; et si parum habet lactismaterut subiciat sub alterius mammamqui appellantur subrumiidest sub mamma. Antiquo enim vocabulo mamma rumisut opinor. Fere adquattuor menses a mamma non diiunguntur agnihaedi tresporci duo.E quis qui iam puri sunt ad sacrificiumut immolenturolimappellati sacresquos appellat Plautus cum ait "quanti suntporci sacres?" Sic boves altiles ad sacrificia publica saginatidicuntur opimi. Quarta pars est de sanitateres multiplex acnecessariaquod morbosum pecus est vitiosumet quoniam non valetsaepe magna adficiuntur calamitate. Cuius scientiae genera duout inhomineunum ad quae adhibendi medicialterum quae ipse etiam pastordiligens mederi possit. Eius partes sunt tres. Nam animadvertendumquae cuiusque morbi sit causaquaeque signa earum causarum sintetquae quemque morbum ratio curandi sequi debeat. Fere morborum causaeeruntquod laborant propter aestus aut propter frigoranec nonetiam propter nimium laborem aut contra nullam exercitationemautsicum exercuerisstatim sine intervallo cibum aut potionemdederis. Signa autem suntut eorum qui e labore febrem habentadapertum os umido spiritu crebro et corpore calido. Curatio autemcum hic est morbushaec: perfunditur aqua et perunguitur oleo etvino tepefactoet item cibo sustineturet inicitur aliquidnefrigus laedat; sitienti aqua tepida datur. Si hoc genus rebus nonproficiturdemittitur sanguismaxime e capite. Item ad alios morbosaliae causae et alia signain omni pecore quae scripta habereoportet magistrum pecoris.

Relinquiturnonum quod dixide numeroutriusque partis commune. Nam et quiparat pecus necesse est constituat numerumquot greges et quantossit pasturusne aut saltus desint aut supersint et ideo fructusdispereant. Praeterea scire oportetin grege quot feminas habeatquae parere possintquot arietesquot utriusque generis subolesquot reiculae sint alienandae. In alimoniissi sunt plures natiutiquidam faciuntsequendum ut quosdam subducasquae res facere soletut reliqui melius crescant.

Videinquit Atticusne te fallat et novenae istae partes non exeant extrapecoris minoris ac maioris nomen. Quo pacto enim erunt in mulis etpastoribus novenae partesubi nec admissurae nec feturaeobservantur? In canibus enim video posse dici. Sed do etiam inhominibus posse novenarium retineri numerumquod in hibernis habentin villis mulieresquidam etiam in aestiviset id pertinere putantquo facilius ad greges pastores retineantet puerperio familiamfaciunt maiorem et rem pecuariam fructuosiorem. Sicinquamnumerusnon est ut sit ad amussimut non estcum dicimus mille naves issead Troiamcentumirale esse iudicium Romae. Quare demesi visduasres de mulisadmissuram et parturam. Vacciusparturam? inquitproinde ut non aliquotiens dicatur Romae peperisse mulam. Cui ego utsuccineremsubicio Magonem et Dionysium scriberemula et equa cumconceperintduodecimo mense parere. Quare nonsi hic in Italia cumpeperit mula sit portentumadsentiri omnes terras. Neque enimhirundines et ciconiaequae in Italia pariuntin omnibus terrispariunt. Non scitis palmulas careotas Syrias parere in IudaeainItalia non posse? Sed ScrofaSi exigere mavis sine mulorum fetura etnutricatu numerum octoginta et unumest qui expleas duplicem istamlacunamquod extraordinariae fructum species duae accedunt magnaequarum una est tonsuraquod oves ac capras detondent aut uellunt;alteraquae latius patetde lacte et caseoquam scriptores Graeciseparatim tyropoiian appellaverunt ac scripserunt de ea re permulta.

II.

Sedquoniam nos nostrum pensum absolvimus ac limitata est pecuariaquaestionunc rursus vos reddite nobiso Epirotaede una quaquereut videamusquid pastores a Pergamide Maledove potis sint.Atticusqui tunc Titus Pomponiusnunc Quintus Caecilius cognomineeodemEgo opinorinquitincipiam primusquoniam in me videreconiecisse oculoset dicam de primigenia pecuaria. E feris enimpecudibus primum dicis oves comprehensas ab hominibus acmansuefactas. Has primum oportet bonas emerequae ita ab aetatesineque vetulae sunt neque merae agnaequod alterae nondumalteraeiam non possunt dare fructum. Sed ea melior aetasquam sequiturspesquam ea quam mors. De forma ovem esse oportet corpore amploquae lana multa sit et mollivillis altis et densis toto corporemaxime circum cervicem et collumventrem quoque ut habeat pilosum.Itaque quae id non habentmaiores nostri apicas appellabant acreiciebant. Esse oportet cruribus humilibus; caudis observate ut sintin Italia prolixisin Syria brevibus. In primis videndum ut boniseminis pecus habeas. Id fere ex duabus rebus potest animadvertiexforma et progenie: ex formasi arietes sint fronte lana vestitibenetortis cornibus pronis ad rostrumravis oculislana opertisauribusamplipectore et scapulis et clunibus latiscauda lata etlonga. Animadvertendum quoque lingua ne nigra aut varia sitquodfere qui eam habent nigros aut varios procreant agnos. Ex progenieautem animadvertitursi agnos procreant formosos. In emptionibusiure utimur eoquo lex praescripsit. In ea enim alii pluraaliipauciora excipiunt; quidam enim pretio facto in singulas ovesutagni cordi duo pro una ove adnumerenturet si quoi vetustate dentesabsuntitem binae pro singulis ut procedant. De reliquo antiqua fereformula utuntur. Cum emptor dixit "tanti sunt mi emptae?"Et ille respondit "sunt" et expromisit nummosemptorstipulatur prisca formula sic"illasce ovesqua de re agitursanas recte esseuti pecus ovillumquod recte sanum est extraluscam surdam minamid est ventre glabroneque de pecore morbosoesse habereque recte licerehaec sic recte fieri spondesne?"Cum id factum esttamen grex dominum non mutavitnisi si estadnumeratum; nec non emptor pote ex empto vendito illum damnaresinon tradetquamvis non solverit nummosut ille emptorem similiiudiciosi non reddit pretium.

De alterisquattuor rebus deinceps dicamde pastionefeturanutricatusanitate. Primum providendum ut totum annum recte pascantur intus etforis; stabula idoneo loco ut sintne ventosaquae spectent magisad orientem quam ad meridianum tempus. Ubi stentsolum oportet esseeruderatum et proclivumut everri facile possit ac fieri purum. Nonenim solum ea uligo lanam corrumpit oviumsed etiam ungulasacscabras fieri cogit. Cum aliquot dies steteruntsubicere oportetvirgulta aliaquo mollius requiescant purioresque sint; libentiusenim ita pascuntur. Faciendum quoque saepta secreta ab aliisquoincientes secludere possisitem quo corpore aegro. Haec magis advillaticos greges animaduertenda. Contra illae in saltibus quaepascuntur et a tectis absunt longeportant secum crates aut retiaquibus cohortes in solitudine faciantceteraque utensilia. Longeenim et late in diversis locis pasci solentut multa milia absintsaepe hibernae pastiones ab aestivis. Ego vero scioinquam; nam mihigreges in Apulia hibernabantqui in Reatinis montibus aestivabantcum inter haec bina locaut iugum continet sirpiculossic callespublicae distantes pastiones. Eaeque ibiubi pascuntur in eademregionetamen temporibus distingunturaestate quod cum prima luceexeunt pastumpropterea quod tunc herba roscida meridianamquae estaridioriucunditate praestat. Sole exorto potum propelluntutredintegrantes rursus ad pastum alacriores faciant. Circitermeridianos aestusdum defervescantsub umbriferas rupes et arborespatulas subiguntquoad refrigeratur. Aere vespertino rursus pascuntad solis occasum. Ita pascere pecus oportetut averso sole agat;caput enim maxime ovis molle est. Ab occasu parvo intervallointerposito ad bibendum appellunt et rursus pascuntquoadcontenebravit; iterum enim tum iucunditas in herba redintegrabit.Haec a uergiliarum exortu ad aequinoctium autumnale maxime observant.Quibus in locis messes sunt factaeinigere est utile duplici decausa: quod et caduca spica saturantur et obtritis stramentis etstercoratione faciunt in annum segetes meliores. Reliquae pastioneshiberno ac verno tempore hoc mutantquod pruina iam exhalatapropellunt in pabulum et pascunt diem totum ac meridiano temporesemel agere potum satis habent.

Quod adpastiones attinethaec fere sunt; quod ad feturamquae dicam.Arietesquibus sis usurus ad feturambimestri tempore antesecernendum et largius pabulo explendum. Cum redierunt ad stabula epastuhordeum si est datumfirmiores fiunt ad laborem sustinendum.Tempus optimum ad admittendum ab arcturi occasu ad aquilae occasumquod quae postea concipiunturfiunt vegrandes atque imbecillae. Ovispraegnas est diebus CL. Itaque fit partus exitu autumnalicum aerest modice temperatus et primitus oritur herba imbribus primoribusevocata. Quam diu admissura fiteadem aqua uti oportetquodcommutatio et lanam facit variam et corrumpit uterum. Cum omnesconceperuntrursus arietes secernendiiam factis praegnatibus quodsunt molestiobsunt. Neque pati oportet minores quam bimas saliriquod neque natum ex his idoneum estneque non ipsae fiuntdeteriores; et non meliores quam trimae admissae. Deterrent absaliendoet fiscellas e iunco aliave qua re quod alligant adnaturam; commodius servantursi secretas pascunt.

Innutricatucum parere coeperuntinigunt in stabulaeaque habent adeam rem seclusaibique nata recentia ad ignem prope ponuntquoadconvaluerunt. Biduum aut triduum retinentdum adcognoscant matremagni et pabulo se saturent. Deinde matres cum grege pastum prodeuntretinent agnosad quos cum reductae ad vesperumaluntur lacte etrursus discernunturne noctu a matribus conculcentur. Hoc itemfaciunt maneantequam matres in pabulum exeantut agni satullifiant lacte. Circiter decem dies cum praeterieruntpalos offigunt etad eos alligant libro aut qua alia re levi distantesne toto diecursantes inter se teneri delibent aliquid membrorum. Si ad matrismammam non accedetadmovere oportet et labra agni unguere buturo autadipe suilla et olfacere labra lacte. Diebus post paucis obicere iisviciam molitam aut herbam teneramantequam exeunt pastum et cumreverterunt. Et sic nutricanturquoad facti sunt quadrimestres.Interea matres eorum iis temporibus non mulgent quidam; qui idmeliusomnino perpetuoquod et lanae plus ferunt et agnos plures.Cum depulsi sunt agni a matribusdiligentia adhibenda estnedesiderio senescant. Itaque deliniendum in nutricatu pabuli bonitateet a frigore et aestu ne quid laboret curandum. Cum oblivione iamlactis non desiderat matremtum denique compellendum in gregemovium. Castrare oportet agnum non minorem quinque mensumnequeantequam calores aut frigora se fregerunt. Quos arietes summitterevoluntpotissimum eligunt ex matribusquae geminos parere solent.Pleraque similiter faciendum in ovibus pellitisquae propter lanaebonitatemut sunt Tarentinae et Atticaepellibus integunturnelana inquineturquo minus vel infici recte possit vel lavari acputari. Harum praesepia ac stabula ut sint pura maiorem adhibentdiligentiamquam hirtis. Itaque faciunt lapide strataurina necubiin stabulo consistat. His quaecumque lubenter vescunturut foliaficulnea et paleavinaceafurfuresobiciuntur modicene parum autnimium saturentur. Utrumque enim ad corpus alendum inimicumutmaxime amicum cytisum et medica. Nam et pingues facit facillime etgenit lacte.

Desanitate sunt multa; sed eaut dixiin libro scripta magisterpecoris habetet quae opus ad medendumportat secum. Relinquitur denumeroquem faciunt alii maioremalii minorem. Nulli enim huiusmoduli naturales. Illud fere omnes in Epiro facimusne minushabeamus in centena soves hirtas singulos hominesin pellitas binos.

III.

CuiCossiniusQuoniam satis balastiinquito Faustule nosteraccipe ame cum Homerico Melanthio cordo de capelliset quem ad modumbreviter oporteat diceredisce. Qui caprinum gregem constituerevultin eligendo animadvertat oportet primum aetatemut eam paretquae iam ferre possit fructumet de iis eam potiusquae diutius;novella enim quam vetus utilior. De forma uidendum ut sint firmaemagnaecorpus leve ut habeantcrebro pilonisi si glabrae sunt(duo enim genera earum); sub rostro duas ut mammulas pensileshabeantquod eae fecundiores; ubere sint grandioreut et lac multumet pingue habeant pro portione. Hircus molliori et potissimum piloalbo ac cervice et collo brevigurgulione longiore. Melior fit grexsi non est ex collectis comparatussed ex consuetis una. De seminiodico eademquae Atticus in ovibus; hoc aliterovium semen tardiusessequo eae sint placidiores; contra caprile mobilius essedequarum uelocitate in Originum libro Cato scribit haec: "inSauracti et Fiscello caprae ferae suntquae saliunt e saxo pedesplus sexagenos". Oves enimquas pascimusortae sunt ab ovibusferissic quas alimus caprae a capris feris ortaea quis propterItaliam Caprasia insula est nominata. De capris quod meliore semineeae quae bis pariantex his potissimum mares solent summitti adadmissuras. Quidam etiam dant operam ut ex insula Melia caprashabeantquod ibi maximi ac pulcherrimi existimantur fieri haedi.

Deemptione aliter dico atque fitquod capras sanas sanus nemopromittit; numquam enim sine febri sunt. Itaque stipulantur paucisexceptis verbisac Manilius scriptum reliquit sic: "illascecapras hodie recte esse et bibere posse habereque recte licerehaecspondesne?" De quibus admirandum illudquod etiam Archelausscribit: non ut reliqua animalia naribussed auribus spiritum duceresolere pastores curiosiores aliquot dicunt.

De alterisquattuor quod est de pastuhoc dico: Stabulatur pecus meliusadhibernos exortos si spectatquod est alsiosum. Idut pleraquelapide aut testa substerni oportetcaprile quo minus sit uliginosumac lutulentum. Foris cum est pernoctandumitem in eandem partemcaeli quae spectent saepta oportet substerni virgultisneoblinantur. Non multo aliter tuendum hoc pecus in pastu atqueovillumtamen habent sua propria quaedamquod potius silvestribussaltibus delectantur quam pratis; studiose enim de agrestibusfruticibus pascuntur atque in locis cultis virgulta carpunt. Itaque acarpendo caprae nominatae. Ab hoc in lege locationis fundi excipisoletne colonus capra natum in fundo pascat. Harum enim dentesinimici sationiquas etiam astrologi ita receperunt in caelumutextra lembum duodecim signorum excluserint; sunt duo haedi at capranon longe a tauro. Quod ad feturam pertinetdesistente autumnoexigunt a grege in campo hircos in capriliaitem ut in arietibusdictum. Quae concepitpost quartum mensem reddit tempore verno. Innutricatu haeditrimestres cum sunt factitum submittitur et ingrege incipiunt esse. Quid dicam de earum sanitatequae numquam suntsanae? Nisi tamen illud unum: quaedam scripta habere magistrospecorisquibus remediis utantur ad morbos quosdam earum acvulneratum corpusquod usu venit iis saepequod inter se cornibuspugnant atque in spinosis locis pascuntur. Relinquitur de numeroquiin gregibus est minor caprino quam in ovilloquod caprae lascivae etquae dispergant se; contra oves quae se congregent ac condensent inlocum unum. Itaque in agro Gallico greges plures potius faciunt quammagnosquod in magnis cito existat pestilentiaquae ad perniciemeum perducat. Satis magnum gregem putant esse circiter quinquagenas.Quibus adsentiri putant id quod usu venit Gaberioequiti Romano. Isenim cum in suburbano mille iugerum haberet et a caprario quodamquiadduxit capellas ad urbem decemsibi in dies singulos denariossingulos dare audissetcoegit mille caprarumsperans se capturum depraedio in dies singulos denarium mille. Tantum enim fefellitutbrevi omnes amiserit morbo. Contra in Sallentinis et in Casinati adcentenas pascunt. De maribus et feminis idem fere discrimenut aliiad denas capras singulos parent hircosut ego; alii etiam adquindecimut Menas; non nulli etiamut Murriusad viginti.

IV.

Sed quis eportu potius Italico prodit ac de suillo pecore expedit? TametsiScrofam potissimum de ea re dicere oportere cognomen eiussignificat.Cui TremeliusIgnorareinquitviderecur appellerScrofa. Itaque ut etiam hi propter te sciantcognosce meam gentemsuillum cognomen non haberenec me esse ab Eumaeo ortum. Avus meusprimum appellatus est Scrofaqui quaestor cum esset Licinio Nervaepraetori in Macedonia provincia relictusqui praeesset exercituidum praetor redirethostesarbitrati occasionem se haberevictoriaeimpressionem facere coeperunt in castra. Avoscumcohortaretur milites ut caperent arma atque exirent contradixitceleriter se illosut scrofa porcosdisiecturum id quod fecit. Nameo proelio hostes ita fudit ac fugavitut eo Nervapraetorimperator sit appellatusavus cognomen invenerit ut dicereturScrofa. Itaque proavos ac superiores de Tremeliis nemo appellatusScrofanec minus septimus sum deinceps praetorius in gente nostra.Nec tamen defugio quin dicam quae scio de suillo pecore. Agri enimculturae ab initio fui studiosusnec de pecore suillo mihi et vobismagnis pecuariisea res non est communis. Quis enim fundum colitnostrumquin sues habeatet qui non audierit patres nostros dicereignavum et sumptuosum essequi succidiam in carnario suspenderitpotius ab laniario quam e domestico fundo?

Ergo quisuum gregem vult habere idoneumeligere oportet primum bona aetatesecundo bona forma (ea est cum amplitudine membrorumpraeterquampedibus capite)unicoloris potius quam varias. Cum haec eadem uthabeant verres videndumtum utique sint cervicibus amplis. Boniseminis sues animadvertuntur a facie et progenie et regione caeli: afaciesi formosi sunt verris et scrofa; a progeniesi porcos multospariunt; a regionesi potius ex his locisubi nascuntur amplae quamexilespararis. Emi solent sic: "illasce sues sanas essehabereque recte licere noxisque praestari neque de pecore morbosoesse spondesne?" Quidam adiciunt perfunctas esse a febri et aforia.

In pastulocus huic pecori aptus uliginosusquod delectatur non solum aquased etiam luto. Itaque ob eam rem aiunt luposcum sint nancti suestrahere usque ad aquamquod dentes fervorem carnis ferre nequeant.Hoc pecus alitur maxime glandedeinde faba et hordeo et ceterofrumentoquae res non modo pinguitudinem efficiuntse etiam carnisiucundum saporem. Pastum exigunt aestate mane etantequam aestusincipiatsubigunt in umbrosum locummaxime ubi aqua sit; postmeridiem rursus lenito fervore pascunt. Hiberno tempore non priusexigunt pastumquam pruina evanuit ac colliquefacta est glacies. Adfeturam verres duobus mensibus ante secernendi. Optimum ad admissuramtempus a favonio ad aequinoctium vernum; ita enim contingit utaestate pariat. Quattuor enim menses est praegnans et tunc paritcumpabulo abundat terra. Neque minores admittendae quam anniculae;melius viginti menses exspectareut bimae pariant. Cum coeperuntidfacere dicuntur usque ad septimum annum recte. Admissuras cumfaciuntprodigunt in lutosos limites ac lustraut uolutentur inlutoquae enim illorum requiesut lavatio hominis. Cum omnesconceperuntrursus segregant verres. Verris octo mensum incipitsalirepermanet ut id recte facere possit ad trimumdeinde itretroquoad pervenit ad lanium. Hic enim conciliator suillae carnisdatus populo.

Sus graecedicitur hysolim thys dictus ab illo verbo quod dicunt thyeinquodest immolare. Ab suillo enim pecore immolandi initium primum sumptumvideturcuius vestigiaquod initiis Cereris porci immolanturetquod initiis pacisfoedus cum feriturporcus occidituret quodnuptiarum initio antiqui reges ac sublimes viri in Etruria inconiunctione nuptiali nova nupta et nouus maritus primum procumimmolant. Prisci quoque Latinietiam Graeci in Italia idemfactitasse videntur. Nam et nostrae mulieresmaxime nutricesnaturam qua feminae sunt in virginibus appellant porcumet Graecaechoeronsignificantes esse dignum insigne nuptiarum. Suillum pecusdonatum ab natura dicunt ad epulandum; itaque iis animam datam esseproinde ac salemquae servaret carnem. E quis succidias Gallioptimas et maximas facere consuerunt. Optimarum signumquod etiamnunc quotannis e Gallia adportantur Romam pernae Comacinae et Cavaraeet petasiones. De magnitudine Gallicarum succidiarum Cato scribit hisverbis: "in Italia Insubres terna atque quaterna milia auliasuccidia vere sus usque adeo pinguitudine crescere soletut se ipsastans sustinere non possit neque progredi usquam. Itaque eas siquisquo traicere voltin plaustrum imponit". In Hispania ulteriorein Lusitania sus cum esset occisusAtilius Hispaniensisminimemendax et multarum rerum peritus in doctrinadicebat L. Volumniosenatori missam esse offulam cum duabus costisquae penderet tres etviginti pondoeiusque suis a cute ad os pedem et tres digitosfuisse. Cui egoNon minus res admiranda cum mi esset dicta inArcadiascio me isse spectatum suemquae prae pinguitudine carnisnon modo surgere non possetsed etiam ut in eius corpore sorex exesacarne nidum fecisset et peperisset mures. Hoc etiam in Venetia factumaccepi.

Sus adfeturam quae sit fecundaanimadvertunt fere ex primo partuquod nonmultum in reliquis mutat. In nutricatuquam porculationem appellantbinis mensibus porcos sinunt cum matribus; secundocum iam pascipossuntsecernunt. Porciqui nati hiemefiunt propter frigora etquod matres aspernantur propter exiguitatem lactisquod dentibussauciantur propterea mammae. Scrofa in sua quaeque hara suos alatoportet porcosquod alienos non aspernatur et ideosi conturbatisuntin fetura fit deterior. Natura divisus earum annus bifariamquod bis parit in anno: quaternis mensibus fert ventrembinisnutricat. Haram facere oportet circiter trium pedum altam et latamamplius pauloea altitudine abs terranedum exilire velitpraegnasabortet. Altitudinis modus situt subulcus facilecircumspicere possit nequi porcellus a matre opprimaturet ut facilepurigare possit cubile. In haris ostium esse oportet et limeninferius altum palmipedalene porciex hara cum mater prodittransilire possint. Quotienscumque haras subulcus purgattotiensharenam inicere oportetaut quid item quod exsugat umorem insingulas haras inicere debet; et cum peperitlargiore cibatusustentarequo facilius lac suppeditare possit. Quibus hordeicirciter binas libras aqua madefactas dare solentquod quidamduplicantut sit mane et vesperisi alia quae obiciant nonhabuerint. Cum porci depulsi sunt a mammaa quibusdam deliciappellantur neque iam lactantes dicunturqui a partu decimo diehabentur puriet ab eo appellantur ab antiquis sacresquod tum adsacrificium idonei dicuntur primum. Itaque aput Plautum inMenaechmiscum insanum quem putatut pieturin oppido Epidamnointerrogat "quanti hic porci sunt sacres?" Si fundusministratdari solent vinacea ac scopi ex uvis. Amisso nominelactantes dicuntur nefrendes ab eoquod nondum fabam frenderepossuntid est frangere. Porcus Graecum est nomen antiquumsedobscuratumquod nunc eum uocant choeron. In eorum partu scrofae bisdie ut bibant curant lactis causa. Parere dicunt oportere porcosquot mammas habeat; si minus pariatfructuariam idoneam non esse; siplures pariatesse portentum. In quo illud antiquissimum fuissescribiturquod sus Aeneae Lavini triginta porcos peperit albos.Itaque quod portenderit factumpost tricesimum annum ut Laviniensescondiderint oppidum Albam. Huius suis ac porcorum etiam nunc vestigiaapparentquod et simulacra eorum ahenea etiam nunc in publicopositaet corpus matris ab sacerdotibusquod in salsura fueritdemonstratur. Nutricare octonos porcos parvulos primo possunt;incremento facto a peritis dimidia pars removeri soletquod nequemater potest sufferre lacneque congenerati alescendo roborari. Apartu decem diebus proximis non producunt ex haris matrempraeterquam potum. Praeteritis decem diebus sinunt exire pastum inpropincum locum villaeut crebro reditu lacte alere possint porcos.Cum creveruntpatiuntur sequi matrem pastum domique secernunt amatribus ac seorsum pascuntut desiderium ferre possint parentisnutricisquod decem diebus assecuntur. Subulcus debet consuefacereomnia ut faciant ad bucinam. Primo cum incluseruntcum bucinatumestaperiuntut exire possint in eum locumubi hordeum fusum inlongitudine. Sic enim minus disperitquam si in acervo positumetplures facilius accedunt. Ideo ad bucinam convenire dicunturutsilvestri loco dispersi ne dispereant. Castrantur verres commodissimeanniculiutique ne minores quam semestres; quo facto nomen mutantatque e verribus dicuntur maiales. De sanitate suum unum modo exemplicausa dicam: porcis lactentibus si scrofa lac non potest suppeditaretriticum frictum dari oportet (crudum enim solvit alvom) vel hordeumobici ex aquaquoad fiant trimestres. De numero in centum sues decemverres satis esse putant; quidam etiam hinc demunt. Gregesinaequabiles habent; sed ego modicum puto centenarium; aliquotmaiores faciuntita ut ter quinquagenos habeant. Porcorum gregemalii duplicantalii etiam maiorem faciunt. Minor grex quam maiorminus sumptuosusquod comites subulcus pauciores quaerit. Itaquegregis numerum pastor ab sua utilitate constituitnon ut quot verreshabeat; id enim ab natura sumendum.

V.

Haec hic.At Quintus Lucienus senatorhomo quamvis humanus ac iocosusintroiensfamiliaris omnium nostrumSynepirotaeinquitchairete;Scrofam enim et Varronem nostrumpoimena laonmane salutavi. Cumalius eum salutassetalius conviciatus essetqui tam sero venissetad constitutumVidebo iam vosinquitbalatroneset hoc adferammeum corium et flagra. Tu veroMurriveni mi advocatusdum assessolvo Laribussi postea a me repetantut testimonium perhiberepossis. Atticus MurrioNarra istiinquiteademqui sermones sinthabiti et quid reliqui situt ad partes paratus veniat; nos intereasecundum actum de maioribus adtexamus. In quo quideminquit Vacciusmeae partesquoniam boves ibi. Quare dicamde bubulo pecore quamacceperim scientiamutsiquis quid ignoratdiscat; siquis scitnuncubi labar observet. Vide quid agasinquamVacci. Nam bos inpecuaria maxima debet esse auctoritatepraesertim in Italiaquae abubus nomen habere sit existimata. Graecia enim antiquaut scribitTimaeustauros vocabat italosa quorum multitudine et pulchritudineet fetu uitulorum Italiam dixerunt. Alii scripseruntquod ex SiciliaHercules persecutus sit eo nobilem taurumqui diceretur italus. Hicsocius hominum in rustico opere et Cereris ministerab hoc antiquimanus ita abstineri volueruntut capite sanxerintsiquisoccidisset. Qua in re testis Atticetestis Peloponnesos. Nam ab hocpecore Athenis Buzyges nobilitatusArgis Bomagiros. Noviinquitillemaiestatem boum et ab his dici pleraque magnaut busyconbupaeda bulimon boopinuvam quoque bumammam. Praeterea scio huncessein quem potissimum Iuppiter se convertitcum exportavit permare e Phoenice amans Europam; hunc essequi filios Neptuni aMenalippa servaritne in stabulo infantes grex boum obtereret;denique ex hoc putrefacto nasci dulcissimas apesmellis matresaquo eas Graeci bugenes appellant; et hunc Plautium locutum esseLatine quam Hirrium praetorem renuntiatum Romam in senatum scriptumhabemus. Sed bono animo esnon minus satisfaciam tibiquam quiBugoniam scripsit.

Primum inbubulo genere aetatis gradus dicuntur quattuorprima vitulorumsecunda iuvencorumtertia bovum novellorumquarta vetulorum.Discernuntur in prima vitulus et vitulain secunda iuvencus etiuvencain tertia et quarta taurus et vacca. Quae sterilis estvaccataura appellata; quae praegnashorda. Ab eo in fastis dieshordicidia nominaturquod tum hordae boves immolantur. Qui gregemarmentorum emere vultobservare debet primumut sint eae pecudesaetate potius ad fructus ferendos integrae quam iam expartae; ut sintbene compositaeut integris membrisoblongaeamplaenigrantibuscornibuslatis frontibusoculis magnis et nigrispilosis auribuscompressis malis subsimaene gibberaespina leviter remissaapertis naribuslabris subnigriscervicibus crassis ac longisacollo palea demissacorpore bene costatolatis umerisbonisclunibuscodam profusam usque ad calces ut habeantinferiorempartem frequentibus pilis subcrispamcruribus potius minoribusrectisgenibus eminulis distantibus inter sepedibus non latisneque ingredientibus qui displudanturnec cuius ungulae divaricentet cuius ungues sint leves et parescorium tactu non asperum acdurumcolore potissimum nigrodeinde robeotertio helvoquartoalbo; mollissimus enim hicut durissimus primus. De mediis duobusprior quam posterior in eo priorutrique plures quam nigri et albi.Neque non praeterea ut mares seminis boni sintquorum et forma estspectandaet qui ex his orti sunt respondent ad parentum speciem. Etpraeterea quibus regionibus nati sint refert; boni enim generis inItalia plerique Gallici ad opuscontra nugatorii Ligusci.Transmarini Epirotici non solum meliores totius Graeciaede etiamquam Italiae. Tametsi quidam de Italicisquos propter amplitudinempraestare dicuntvictimas faciunt atque ad deorum servant suppliciaqui sine dubio ad res divinas propter dignitatem amplitudinis etcoloris praeponendi. Quod eo magis fitquod albi in Italia non tamfrequentes quam in Thracia ad melana kolponubi alio colore pauci.Eos cum emimus domitosstipulamur sic: "illosce boves sanosesse noxisque praestari"; cum emimus indomitossic: "illosceiuvencos sanos recte deque pecore sano esse noxisque praestarispondesne?" Paulo verbosius haecqui Manili actiones secunturlaniiqui ad cultrum bovem emunt; qui ad altariahostiae sanitatemnon solent stipulari.

Pascunturarmenta commodissime in nemoribusubi virgulta et frons multa; hiemecum hibernant secundum mareaestu abiguntur in montes frondosos.Propter feturam haec servare soleo. Ante admissuram mensem unum necibo et potione se impleantquod existimantur facilius macraeconcipere. Contra tauros duobus mensibus ante admissuram herba etpalea ac faeno facio pleniores et a feminis secerno. Habeo taurostotidemquot Atticusad matrices LXX duounum anniculumalterumbimum. Haec secundum astri exortum facioquod Graeci vocant lyranfidem nostri. Tum denique tauros in gregem redigo. Mas an femina sitconceptasignificat descensu tauruscum initquodsi mas estindexteriorem partem abit; si feminain sinisteriorem. Cur hoc fiatvos videritisinquit mihiqui Aristotelem legitis. Non minoresoportet inire bimasut trimae parianteo meliussi quadrimae.Pleraeque pariunt in decem annosquaedam etiam plures. Maximeidoneum tempus ad concipiendum a delphini exortu usque ad diesquadraginta aut paulo plus. Quae enim ita conceperunttemperatissimoanni tempore pariunt; vaccae enim mensibus decem sunt praegnates. Dequibus admirandum scriptum inveniexemptis testiculis si statimadmiseris taurumconcipere. Eas pasci oportet locis viridibus etaquosis. Cavere oportet ne aut angustius stent aut feriantur autconcurrant. Itaque quod eas aestate tabani concitare solent etbestiolae quaedam minutae sub cauda aline concitenturaliquisolent includere saeptis. Iis substerni oportet frondem aliudve quidin cubiliaquo mollius conquiescant. Aestate ad aquam appellendumbishieme semel. Cum parere coeperuntsecundum stabula pabulumservari oportet integrumquod egredientes degustare possint;fastidiosae enim fiunt. Et providendumquo recipiunt sene frigiduslocus sit; algor enim eas et famis macescere cogit. In alimoniisarmenticium pecus sic contuendum. Lactantes cum matribus ne cubent;obteruntur enim. Ad eas mane adigi oportetet cum redierunt e pastu.Cum creverunt vitulilevandae matres pabulo viridi obiciendo inpraesepiis. Item hisut fere in omnibus stabulislapidessubsternendi aut quid itemne ungulae putrescant. Ab aequinoctioautumnali una pascuntur cum matribus. Castrare non oportet antebimatumquod difficultersi aliter fecerisse recipiunt; qui autempostea castranturduri et inutiles fiunt. Item ut in reliquisgregibus pecuariis dilectus quotannis habendus et reiculaereiciundaequod locum occupant earum quae ferre possunt fructus.Siquae amisit vitulumei supponere oportet eosquibus non satispraebent matres. Semestribus vitulis obiciunt furfures triticios etfarinam hordeaceam et teneram herbam et ut bibant mane et vespericurant. De sanitate sunt compluraquae exscripta de Magonis librisarmentarium meum crebro ut aliquid legat curo. Numerus de tauris etvaccis sic habendusut in sexaginta unus sit anniculusalter bimus.Quidam habent aut minorem aut maiorem numerum; nam apud Atticum duotauri in septuaginta matribus sunt. Numerum gregum alius facit aliumquidam centenarium modicum putant esseut ego. Atticus centumviginti habetut Lucienus.

VI.

Haec ille.At Murriusquidum loquitur Vacciuscum Lucieno redissetEgoinquitde asinis potissimum dicamquod sum Reatinusubi optimi etmaximi fiunte quo seminio ego hic procreavi pullos et ipsisArcadibus vendidi aliquotiens. Igitur asinorum gregem qui facere vultbonumprimum videndum ut mares feminasque bona aetate sumatutriqueut quam diutissime fructum ferre possint; firmosomnibus partibushonestoscorpore amploseminio bonoex his locisunde optumiexeuntquod faciunt Peloponnesi cum potissimum eos ex Arcadia emantin Italia ex agro Reatino. Non enimsi murenae optimae flutae suntin Sicilia et helops ad Rhodoncontinuo hi pisces in omni marisimiles nascuntur. Horum genera duo: unum ferumquos vocant onagrosut in Phrygia et Lycaonia sunt greges multi; alterum mansuetumutsunt in Italia omnes. Ad seminationem onagrus idoneusquod et e ferofit mansuetus facile et e mansueto ferus numquam. Quod similesparentum genuntureligendi et mas et femina cum dignitate ut sit. Inmercando item ut ceterae pecudes emptionibus et traditionibus dominummutantet de sanitate ac noxa solet caveri. Commode pascuntur farreet furfuribus hordeaceis. Admittuntur ante solstitiumut eodemtempore alterius anni pariant; duodecimo enim mense conceptum semenreddunt. Praegnates opere levant; venter enim labore nationem redditdeteriorem. Marem non deiungunt ab operequod remissione laboris fitdeterior. In partu eadem fere observantquae in equis. Secundumpartum pullos anno non removent a matre. Proximo anno noctibuspatiuntur esse cum his et leniter capistris aliave qua re habentvinctos. Tertio anno domare incipiunt ad eas resad quas quisque eosvult habere in usu. Relinquitur de numeroquorum greges non sanefiuntnisi ex eis qui onera portantideo quod plerique diducunturad molas aut ad agri culturamubi quid vehendum estaut etiam adarandumubi levis est terraut in Campania. Greges fiunt feremercatorumut eorum qui e Brundisino aut Apulia asellis dossuariiscomportant ad mare oleum aut vinum itemque frumentum aut quid aliud.

VII.

Lucienus:Ego quoque adveniens aperiam carceresinquitet equos emittereincipiamnec solum maresquos admissarios habeout Atticussingulos in feminas denas. E quis feminas Q. Modius Equiculusvirfortissimusetiam patre militariiuxta ac mares habere solebat.Horum equorum et equarum greges qui habere volueruntut habeantaliqui in Peloponneso et in Apuliaprimum spectare oportet aetatemquam praecipiunt sic. Videmus ne sint minores trimaemaiores decemannorum. Aetas cognoscitur et equorum et fere omnium qui ungulasindivisas habent et etiam cornutarumquod equus triginta mensibusprimum dentes medios dicitur amittereduo superiorestotideminferiores. Incipientes quartum agere annum itidem eiciunt et totidemeiciunt proxumos eorum quos amiseruntet incipiunt nasciquosvocant columellares. Quinto anno incipiente item eodem modo amitterebinoscum cavos habeat tum renascentesei sexto anno impleriseptumo omnes habere solet renatos et completos. Hoc maiores quisuntintellegi negant possepraeterquam cum dentes sint factibrocchi et supercilia cana et sub ea lacunaeex observatu dicunt eumequom habere annos sedecim. De forma esse oportet magnitudine modicaquod nec vastos nec minutos decet esseequas clunibus ac ventribuslatis. Equosad admissuram quos velis haberelegere oportet amplocorporeformososnulla parte corporis inter se non congruenti.Qualis futurus sit equuse pullo coniectari potest: si caput habetnon magnum nec membris confusis si estoculis nigrisnaribus nonangustisauribus applicatisiuba crebrafuscasubcrispasubtenuibus saetisinplicata in dexteriorem partem cervicispectuslatum at plenumumeris latisventre modicolumbis deorsum versuspressisscapulis latisspina maxime duplicisi minusnonexstanticoda ampla subcrispacruribus rectis aequalibus introversus potius figuratisgenibus rutundis ne magnisungulis duris;toto corpore ut habeat venasquae animadverti possintquod quihuiusce modi sitcum est aegerad medendum appositus. De stirpemagni interest qua sintquod genera sunt multa. Itaque ab hocnobiles a regionibus dicunturin Graecia Thessalici equi aThessaliain Italia ab Apulia Apuliab Rosea Roseani. Equi bonifuturi signasi cum gregalibus in pabulo contendit in currendoaliave qua requo potior sit; sicum flumen travehundum est gregiin primis progreditur ac non respectat alios. Emptio equina similisfere ac boum et asinorumquod eisdem rebus in emptione dominummutantut in Manili actionibus sunt perscripta.

Equinumpecus pascendum in pratis potissimum herbain stabulis acpraesepibus arido faeno; cum pepererunthordeo adiectobis die dataaqua. Horum feturae initium admissionis facere oportet ab aequinoctioverno ad solstitiumut partus idoneo tempore fiat; duodecimo enimmense die decimo aiunt nasci. Quae post tempus nascunturferevitiosa atque inutilia existunt. Admittere oportetcum tempus anniveneritbis diemane et vespereper origam; sic appellatur quiadmittit. Eo enim adiutanteequa alligatacelerius admittunturneque equi frustra cupiditate impulsi semen eiciunt. Quoad satis sitadmittiipsae significantquod se defendunt. Si fastidium saliendiestscillae medium conterunt cum aqua ad mellis crassitudinem; tumea re naturam equaecum menses ferunttangunt; contra ab locisequae nares equi tangunt. Tametsi incredibilequod usu venitmemoriae mandandum. Equus matrem salire cum adduci non possetcumeum capite obvoluto auriga adduxisset et coegisset matrem inirecumdescendenti dempsisset ab oculisille impetum fecit in eum acmordicus interfecit. Cum conceperunt equaevidendum ne aut laborentplusculum aut ne frigidis locis sintquod algor maxime praegnatibusobest. Itaque in stabulis et umore prohibere oportet humumclausahabere ostia ac fenestraset inter singulas a praesepibus intericerelonguriosqui eas discernantne inter se pugnare possint.Praegnatem neque implere cibo neque esurire oportet. Alternis quiadmittantdiuturniores equasmeliores pullos fieri dicuntitaqueut restibiles segetes esse exsuctioressic quotannis quaepraegnantes fiant.

In decemdiebus secundum partum cum matribus in pabulum prodigendumneungulas comburat stercus tenellas. Quinquemestribus pullis factiscum
redacti sunt in stabulumobiciendum farinam hordeaceammolitam cum furfuribuset siquid aliud terra natum libenter edent.Anniculis iam factis dandum hordeum et furfuresusque quoad eruntlactantes. Neque prius biennio confecto a lacte removendum; eosquecum stent cum matribusinterdum tractandumnecum sint diiunctiexterreantur; eademque causa ibi frenos suspendendumet eculiconsuescant et videre eorum faciem et e motu audire crepitus. Cum iamad manus accedere consuerintinterdum imponere iis puerum bis autter pronum in ventrempostea iam sedentem. Haec facerecum sittrimus; tum enim maxime crescere ac lacertosum fieri. Sunt qui dicantpost annum et sex menses eculum domari possesed melius post trimuma quo tempore farrago dari solet. Haec enim purgatio maximenecessaria equino pecori. Quod diebus decem facere oportetnec patialium ullum cibum gustare. Ab undecimo die usque ad quartum decimumdandum hordeumcottidie adicientem minutatim; quod quarto diefecerisin eo decem diebus proximis manendum. Ab eo temporemediocriter exercendum etcum consudaritperunguendum oleo. Sifrigus eritin equili faciendus ignis.

Equi quodalii sunt ad rem militarem idoneialii ad vecturamalii adadmissuramalii ad cursuramnon item sunt spectandi atque habendi.Itaque peritus belli alios eligit atque alit ac docet; aliterquadrigarius ac desultor; neque idem qui vectorios facere vult adephippium aut ad raedamquod qui ad rem militaremquod ut ibi adcastra habere volunt acressic contra in viis habere maluntplacidos. Propter quod discrimen maxime institutum ut castrenturequi. Demptis enim testiculis fiunt quietioresideo quod seminecarent. Ii cantherii appellatiut in subus maialesgallisgallinaceis capi. De medicina vel plurima sunt in equis et signamorborum et genera curationumquae pastorem scripta habere oportet.Itaque ab hoc in Graecia potissimum medici pecorum hippiatroiappellati.

VIII.

Cum haecloqueremurvenit a Menate libertusqui dicat liba absoluta esse etrem divinam paratam; si vellentvenirent illuc et ipsi pro sesacrificarentur. Ego veroinquamvos ante ire non patiarantequammihi reddideritis tertium actum de mulisde canibusde pastoribus.Brevis oratio de istisinquit Murrius. Nam muli et item hinnibigeneri atque insiticiinon suopte genere ab radicibus. Ex equaenim et asino fit muluscontra ex equo et asina hinnus. Uterqueeorum ad usum utilispartu fructus neuter. Pullum asininum a parturecentem subiciunt equaecuius lacte ampliore fiuntquod id lactequam asininum ad alimonia dicunt esse melius. Praeterea educant eumpaleisfaenohordeo. Matri suppositiciae quoque inserviuntquoequa ministerium lactis cibum pullo praebere possit. Hic ita eductusa trimo potest admitti; neque enim aspernatur propter consuetudinemequinam. Hunc minorem si admiseriset ipse citius senescitet quaeex eo concipiuntur fiunt deteriora. Qui non habent eum asinumquemsupposuerunt equaeet asinum admissarium habere voluntde asinisquem amplissimum formosissimumque possunt eliguntquique seminionatus sit bonoArcadicout antiqui dicebantut nos experti sumusReatinoubi tricenis ac quadragenis milibus admissarii aliquotvenierunt. Quos emimus item ut equos stipulamurque in emendo acfacimus in accipiendo idemquod dictum est in equis. Hos pascimuspraecipue faeno atque hordeoet id ante admissuram et largiusfacimusut cibo suffundamus vires ad feturameodem tempore quoequos adducentesitemque ut ineat equas per origas curamus. Cumpeperit equa mulum aut mulamnutricantes educamus. Hi si inpalustribus locis atque uliginosis natihabent ungulas molles; idemsi exacti sunt aestivo tempore in montesquod fit in agro Reatinodurissimis ungulis fiunt. In grege mulorum parando spectanda aetas etformaalterumut in vecturis sufferre labores possint; alterumutoculos aspectu delectare queant. Hisce enim binis coniunctis omniavehicula in viis ducuntur. Haec me Reatino auctore probaresmihiinquitnisi tu ipse domi equarum greges haberes ac mulorum gregesvendidisses. Hinnus qui appellaturest ex equo et asinaminor quammulus corporeplerumque rubicundiorauribus ut equinisiubam etcaudam habet similem asini. Item in ventre estut equusmensesduodecim. Hosce item ut eculos et educant et alunt et aetatem eorumex dentibus cognoscunt.

IX.

Relinquiturinquit Atticusde quadripedibus quod ad canes attinetquod pertinetmaxime ad nosqui pecus pascimus lanare. Canes enim ita custospecoris eius quod eo comite indiget ad se defendendum. In quo generesunt maxime ovesdeinde caprae. Has enim lupus captare soletcuiopponimus canes defensores. In suillo pecore tamen sunt quae sevindicentverresmaialesscrofae. Prope enim haec aprisqui insilvis saepe dentibus canes occiderunt. Quid dicam de pecore maiore?Cum sciam mulorum gregemcum pasceretur et eo venisset lupusultromulos circumfluxisse et ungulis caedendo eum occidisseet taurossolere diversos adsistere clunibus continuatos et cornibus facilepropulsare lupos. Quare de canibus quoniam genera duounum venaticumet pertinet ad feras bestias silvestresalterum quod custodiae causaparatur et pertinet ad pastoremdicam de eo ad formam artisexpositam in novem partes.

Primumaetate idonea parandiquod catuli et vetuli neque sibi neque ovibussunt praesidio et feris bestiis non numquam praedae. Facie debentesse formosimagnitudine amplaoculis nigrantibus aut ravisnaribus congruentibuslabris subnigris aut rubicundis neque resimissuperioribus nec pendulis subtusmento suppresso et ex eo enatisduobus dentibus dextra et sinistra paulo eminulissuperioribusdirectis potius quam brocchisacutos quos habeant labro tectoscapitibus et auriculis magnis ac flacciscrassis cervicibus accollointernodiis articulorum longiscruribus rectis et potiusvaris quam vatiispedibus magnis et latisqui ingredienti eidisplodanturdigitis discretisunguibus duris ac curvissolo ne utcorneo ne nimium durosed ut fermentato ac molli; a feminibus summiscorpore suppressospina neque eminula neque curvacauda crassa;latrato gravihiatu magnocolore potissimum alboquod in tenebrisfacilius agnoscunturspecie leonina. Praeterea feminas volunt essemammosas aequalibus papillis. Item videndum ut boni seminii sint;itaque et a regionibus appellantur LaconesEpiroticiSallentini.Videndum ne a venatoribus aut laniis canes emas; alteri quod ad pecussequendum inertesalterisi viderint leporem aut cervumquod eumpotius quam oves sequentur. Quare a pastoribus empta meliorquaeoves sequi consuevitaut sine ulla consuetudine quae fuerit. Canisenim facilius quid adsuesciteaque consuetudo firmiorquae fit adpastoresquam quae ad pecudes. Publius Aufidius PontianusAmiterninus cum greges ovium emisset in Umbria ultimaquibusgregibus sine pastoribus canes accessissentpastores ut deducerentin Metapontinos saltus et Heracleae emporiuminde cum domumredissent qui ad locum deduxerante desiderio hominum diebus paucispostea canes sua spontecum dierum multorum via interessetsibi exagris cibaria praebuerunt atque in Umbriam ad pastores redierunt.Neque eorum quisquam feceratquod in agri cultura Saserna praecepit:qui vellet se a cane sectariut ranam obiciat coctam. Magni interestex semine esse canes eodemquod cognati maxime inter se suntpraesidio. Sequitur quartum de emptione: fit alteriuscum a prioredomino secundo traditus est. De sanitate et noxa stipulationes fiunteaedemquae in pecorenisi quod hic utiliter exceptum est: aliipretium faciunt in singula capita canumalii ut catuli sequanturmatremalii ut bini catuli unius canis numerum obtineantut solentbini agni ovisplerique ut accedant canesqui consuerunt esse una.

Cibatuscanis propior hominis quam ovis. Pascitur enim eduliis et ossibusnon herbis aut fronde. Diligenter ut habeat cibaria providendum.Fames enim hos ad quaerendum cibum ducetsi non praebebituret apecore abducet; nisi siut quidam putantetiam illuc pervenerintproverbium ut tollant anticum vel etiam ut mython aperiant deActaeone atque in dominum adferant dentes. Nec non ita panemhordeaceum dandumut non potius eum in lacte des intritumquod eoconsueti cibo uti a pecore non cito desciscunt. Morticinae ovis nonpatiuntur vesci carnene ducti sapore minus se abstineant. Dantetiam ius ex ossibus et ea ipsa ossa contusa. Dentes enim facitfirmiores et os magis patulumpropterea quod vehementius diducunturmalaeacrioresque fiunt propter medullarum saporem. Cibum capereconsuescunt interdiuubi pascunturvesperiubi stabulantur.Feturae principium admittendi faciunt veris principio; tum enimdicuntur catulireid est ostendere velle se maritari. Quae tumadmissaepariunt circiter solstitium; praegnantes enim solent esseternos menses. In fetura dandum potius hordeaceos quam triticeospanes; magis enim eo aluntur et lactis praebent maiorem facultatem.In nutricatu secundum partumsi plures suntstatim eligere oportetquos habere velisreliquos abicere. Quam paucissimos reliqueristamoptimi in alendo fiunt propter copiam lactis. Substernitur eis acusaut quid item aliudquod molliore cubili facilius educentur. Catulidiebus XX videre incipiunt. Duobus mensibus primis a partu nondiiunguntur a matresed minutatim desuefiunt. Educunt eos plures inunum locum et inritant ad pugnandumquo fiunt acrioresnequedefatigari patiunturquo fiunt segniores. Consue quoque faciunt utalligari possint primum levibus vinclis; quae si abrodere conanturne id consuescant facereverberibus eos deterrere solent. Pluviisdiebus cubilia substernenda fronde aut pabulo duabus de causis: ut neoblinantur aut perfrigescant. Quidam eos castrantquod eo minusputant relinquere gregem; quidam non faciuntquod eos credunt minusacres fieri. Quidam nucibus Graecis in aqua tritis perungunt aures etinter digitosquod muscae et ricini et pulices soleantsi hocunguine non sis ususea exulcerare. Ne vulnerentur a bestiisimponuntur his collariaquae vocantur meliumid est cingulum circumcollum ex corio firmo cum clavulis capitatisquae intra capitainsuitur pellis mollisne noceat collo duritia ferri; quodsi lupusaliusve quis his vulneratus estreliquas quoque canes facitquae idnon habentut sint in tuto. Numerus canum pro pecoris multitudinesolet parari; fere modicum esse putantut singuli sequantur singulosopiliones. De quo numero alius alium modum constituitquodsi suntregionesubi bestiae sint multaedebent esse pluresquod accidithis qui per calles silvestres longinquos solent comitari in aestivaet hiberna. Villatico vero gregi in fundum satis esse duoet idmarem et feminam. Ita enim sunt adsiduioresquod cum altero itemalter fit acrioret si alteruter aeger estne sine cane grex sit.

X.

Cumcircumspiceretnequid praeterissetHoc silentiuminquamvocatalium ad partes. Relicum enim in hoc actuquot et quod genus sinthabendi pastores. Cossinius: Ad maiores pecudes aetate superioresadminores etiam puerosutrosque horum firmiores qui in callibusversenturquam eos qui in fundo cotidie ad villam redeant (itaque insaltibus licet videre iuventutemet eam fere armatamcum in fundisnon modo pueri sed etiam puellae pascant). Qui pascunteos cogereoportet in pastione diem totum essepascere communitercontrapernoctare ad suum quemque gregemesse omnes sub uno magistropecoris; eum esse maiorem natu potius quam alios et peritiorem quamreliquosquod ei qui aetate et scientia praestat animo aequiorereliqui parent. Ita tamen oportet aetate praestareut ne proptersenectutem minus sustinere possit labores. Neque enim senes nequepueri callium difficultatem ac montium arduitatem atque asperitatemfacile feruntquod patiendum illisqui greges secunturpraesertimarmenticios ac caprinosquibus rupes ac silvae ad pabulandum cordi.Formae hominum legendae ut sint firmae ac velocesmobilesexpeditismembrisqui non solum pecus sequi possintsed etiam a bestiis acpraedonibus defenderequi onera extollere in iumenta possintquiexcurrerequi iaculari. Non omnis apta natio ad pecuariamquodneque Bastulus neque Turdulus idoneiGalli appositissimimaxime adiumenta. In emptionibus dominum legitimum sex fere res perficiunt: sihereditatem iustam adiit; siut debuitmancipio ab eo accepitaquo iure civili potuit; aut si in iure cessitqui potuit cedereetid ubi oportuit; aut si usu cepit; aut si e praeda sub corona emit;tumve cum in bonis sectioneve cuius publice veniit. In horum emptionesolet accedere peculium aut excipi et stipulatio intercederesanumessefurtis noxisque solutum; autsi mancipio non daturduplapromittiautsi ita pactisimpla. Cibus eorum debet esse interdiusseparatim unius cuiusque gregisvespertinus in cenaqui sunt subuno magistrocommunis. Magistrum providere oportet ut omniasequantur instrumentaquae pecori et pastoribus opus suntmaxime advictum hominum et ad medicinam pecudum. Ad quam rem habent iumentadossuaria dominialii equasalii pro iis quid aliudquod onusdorso ferre possit.

Quod adfeturam humanam pertinet pastorumqui in fundo perpetuo manentfacile estquod habent conservam in villanec hac venus pastoralislongius quid quaerit. Qui autem in saltibus et silvestribus locispascunt et non villased casis repentinis imbres vitantiismulieres adiungerequae sequantur greges ac cibaria pastoribusexpediant eosque assiduiores faciantutile arbitrati multi. Sed easmulieres esse oportet firmasnon turpesquae in opere multisregionibus non cedunt virisut in Illyrico passim videre licetquodvel pascere pecus vel ad focum afferre ligna ac cibum coquere vel adcasas instrumentum servare possunt. De nutricatu hoc dicoeasdemfere et nutrices et matres. Simul aspicit ad me etut te audiidicereinquitcum in Liburniam venisseste vidisse matres familiaseorum afferre ligna et simul puerosquos alerentalias singulosalias binosquae ostenderunt fetas nostrasquae in conopiis iacentdies aliquotesse eiuncidas ac contemnendas. Cui egoCerteinquam;nam in Illyrico hoc ampliuspraegnatem saepecum venit parienditempusnon longe ab opere discedere ibique enixam puerum referrequem non peperissesed invenisse putes; nec non etiam hocquasvirgines ibi appellantnon numquam annorum vigintiquibus mos eorumnon denegavitante nuptias ut succumberent quibus vellent etincomitatis ut vagari liceret et filios habere. Quae ad valitudinempertinent hominum ac pecoris et sine medico curari possuntmagistrumscripta habere oportet. Is enim sine litteris idoneus non estquodrationes dominicas pecuarias conficere nequiquam recte potest. Denumero pastorum alii angustiusalii laxius constituere solent. Egoin octogenas hirtas oves singulos pastores constituiAtticus incentenas. Greges ovium si magni suntquos miliarios faciunt quidamfacilius de summa hominum detrahere possisquam de minoribusutsunt et Attici et mei. Septingenarii enim mei; tuopinoroctingenarios habuistinec tamen nonut nosarietum decumampartem. Ad equarum gregem quinquagenarium bini hominesutiqueuterque horum ut secum habeat equas domitas singulas in hisregionibusin quibus in stabula solent equas abigereut in Apuliaet in Lucanis accidit saepe.

XI.

Quoniampromissa absolvimusinquiteamus. Si quideminquamadieceritis deextraordinario pecudum fructuut praedictum estde lacte in eo ettonsura. Lacte est omnium rerumquas cibi causa capimusliquentiummaxime alibileet id ovillumdein caprinum. Quod autem maximeperpurgetest equinumtum asininumdein bubulumtum caprinum. Sedhorum sunt discrimina quaedam et a pastionibus et a pecudum natura eta mulgendo: a pastionibusquod ad alendum utile quod fit ab hordeoet stipula et omnino arido et firmo cibo pecude pasta; adperpurgandum ab eaquae a viridi pastaeo magissi fuerit exherbisquae ipsae sumptae perpurgare solent corpora nostra; apecudum naturaquod lac melius est a valentibus et ab his quaenondum veteres suntquam si est contra. A mulgendo atque ortuoptimum est id quod neque nimium longe abest a mulso neque a partucontinuo est sumptum. Ex hoc lacte casei qui fiuntmaximi cibi suntbubuli et qui difficillime transeant sumptisecundo ovilliminimicibi et qui facillime deiciantur caprini. Et etiam est discrimenutrum casei molles ac recentes sintan aridi et veterescum mollessint magis alibilesin corpore non residesveteres et aridi contra.Caseum facere incipiunt a vergiliis vernis exortis ad aestivasvergilias. Mulgent vere ad caseum faciundum manealiis temporibusmeridianis horistametsi propter loca et pabulum disparile non usquequaque idem fit. In lactis duos congios addunt coagulum magnitudineoleaeut coeatquod melius leporinum et haedinum quam agninum. Aliipro coagulo addunt de fici ramo lac et acetumaspergunt item aliisaliquot rebusquod Graeci appellant alii opon alii dakryon. Nonnegariminquamideo aput divae Ruminae sacellum a pastoribus satamficumibi enim solent sacrificari lacte pro vino et lactentibus.Mamma enim rumisut ante dicebant; a rumi etiam nunc dicuntursubrumi agnilactantes a lacte. Quin aspergi solent salesmeliorfossilis quam marinus.

De tonsuraovium primum animadvertoantequam incipiam facerenum scabiem autulcera habeantutsi opus estante curenturquam tondeantur.Tonsurae tempus inter aequinoctium vernum et solstitiumcum sudareinceperunt ovesa quo sudore recens lana tonsa sucida appellata est.Tonsas recentes eodem die perungunt vino et oleonon nemo admixtacera alba et adipe suilla; et si ea tecta solet essequam habuitpellem intectameam intrinsecus eadem re perinungunt et teguntrursus. Siqua in tonsura plagam accepiteum locum oblinunt piceliquida. Oves hirtas tondent circiter hordeaceam messemin aliislocis ante faenisecia. Quidam has bis in anno tondentut in Hispaniaciterioreac semenstres faciunt tonsuras; duplicem impendunt operamquod sic plus putant fieri lanaequo nomine quidam bis secant prata.Diligentiores tegeticulis subiectis oves tondere solentnequi flocciintereant. Dies ad eam rem sumuntur sereniet iis id faciunt fere aquarta ad decimam; cum sole calidiore tonsaex sudore eius lana fitmollior et ponderosior et colore meliore. Quam demptam ac conglobatamalii velleraalii vellimna appellant; ex quo vocabulo animadvertilicet prius in lana vulsuram quam tonsuram inventam. Qui etiam nuncvelluntante triduo habent ieiunasquod languidae minus aegreradices lanae retinent.

Omninotonsores in Italiam primum venisse ex Sicilia dicuntur p. R. c. a.CCCCLIIIut scriptum in publico Ardeae in litteris exstateosqueadduxisse Publium Titinium Menam. Olim tonsores non fuisseadsignificant antiquorum statuaequod pleraeque habent capillum etbarbaram magnam.

SuscipitCossinius: Fructum ut ovis e lana ad vestimentumsic capra e pilisministrat ad usum nauticum et ad bellica tormenta et fabrilia vasa.Neque non quaedam nationes harum pellibus sunt vestitaeut inGaetulia et in Sardinia. Cuius usum aput anticos quoque Graecosfuisse apparetquod in tragoediis senes ab hac pelle vocanturdiphtheriae et in comoediis qui in rustico opere moranturut aputCaecilium in Hypobolimaeo habet adulescensaput Terentium inHeautontimorumeno senex. Tondenturquod magnis villis suntin magnaparte Phrygiae; unde cilicia et cetera eius generis solent fieri. Sedquod primum ea tonsura in Cilicia sit institutanomen id Cilicasadiecisse dicunt.

Illi hocneque ab hoc quod mutaret Cossinius. Et simul Vituli libertus inurbem ueniens ex hortis devertitur ad nos etEgo ad te missusinquitibam domum rogatum ne diem festum faceres breviorem et maturevenires. Itaque discedimus ego et Scrofa in hortos ad VitulumNigerTurrani nosterilli partim domumpartim ad Menatem.

 

LIBERTERTIUS

I.

Cum duaevitae traditae sint hominumrustica et urbanaquidniPinnidubiumnon est quin hae non solum loco discretae sintsed etiam temporediversam originem habeant. Antiquior enim multo rusticaquod fuittempuscum rura colerent homines neque urbem haberent. Etenimvetustissimum oppidum cum sit traditum Graecum Boeotiae Thebaequodrex Ogyges aedificaritin agro Romano Romaquam Romulus rex; nam inhoc nunc denique est ut dici possitnon cum Ennius scripsit:

septingentisunt paulo plus aut minus anni
augusto augurio postquam inclitacondita Roma est.

Thebaequae ante cataclysmon Ogygi conditae dicuntureae tamen circiter duomilia annorum et centum sunt. Quod tempus si referas ad illudprincipiumquo agri coli sunt coepti atque in casis et tuguriishabitabant nec murus et porta quid esset sciebantimmani numeroannorum urbanos agricolae praestant. Nec mirumquod divina naturadedit agrosars humana aedificavit urbecum artes omnes dicantur inGraecia intra mille annorum reperteagri numquam non fuerint interris qui coli possint. Neque solum antiquior cultura agrisedetiam melior. Itaque non sine causa maiores nostri ex urbe in agrosredigebant suos civesquod et in pace a rusticis Romanis alebanturet in bello ab his allevabantur. Nec sine causa terram eandemappellabant matrem et Cereremet qui eam colerentpiam et utilemagere vitam credebant atque eos solos reliquos esse ex stirpe Saturniregis. Cui consentaneum estquod initia vocantur potissimum ea quaeCereri fiunt sacra. Nec minus oppidi quoque nomen Thebae indicatantiquiorem esse agrumquod ab agri generenon a conditore nomen eiest impositum. Nam lingua prisca et in Graecia Aeolis Boeoti sineafflatu vocant collis tebaset in Sabinisquo e Graecia veneruntPelasgietiam nunc ita dicuntcuius vestigium in agro Sabino viaSalaria non longe a Reate miliarius clivus cum appellatur tebae. Agriculturam primo propter paupertatem maxime indiscretam habebantquoda pastoribus qui erant orti in eodem agro et serebant et pascebant;quae postea creverunt peculia diviseruntac factum ut dicerenturalii agricolaealii pastores. Quae ipsa pars duplex esttametsi abnullo satis discretaquod altera est villatica pastioalteraagrestis. Haec nota et nobilisquod et pecuaria appellaturetmultum homines locupletes ob eam rem aut conductos aut emptos habentsaltus; altera villaticaquod humilis videtura quibusdam adiectaad agri culturamcum esset pastioneque explicata tota separatimquod sicamab ullo. Itaque cum putarem esse rerum rusticarumquaeconstituta sunt fructus causatria generaunum de agri culturaalterum de re pecuariatertium de villaticis pastionibustreslibros instituie quis duo scripsiprimum ad Fundaniam uxorem deagri culturasecundum de pecuaria ad Turranium Nigrum; qui reliquusest tertius de villaticis fructibusin hoc ad te mittoquod visussum debere pro nostra vicinitate et amore scribere potissimum ad te.Cum enim villam haberes opere tectorio et intestino ac pavimentisnobilibus lithostrotis spectandam et parum putasses esseni tuisquoque litteris exornati parietes essentego quoquequo ornatior eaesse posset fructuquod facere possemhaec ad te misirecordatusde ea re sermonesquos de villa perfecta habuissemus. De quibusexponendis initium capiam hinc.

II.

Comitiisaediliciis cum sole caldo ego et Q. Axius senator tribulis suffragiumtulissemus et candidatocui studebamusvellemus esse praestocumdomum rediretAxius mihiDum diribenturinquitsuffragiavispotius villae publicae utamur umbraquam privati candidati tabelladimidiata aedificemus nobis? Opinorinquamnon solumquod dicitur"malum consilium consultori est pessimum"sed etiam bonumconsiliumqui consulit et qui consuliturbonum habendum. Itaqueimusvenimus in villam. Ibi Appium Claudium augurem sedenteminvenimus in subselliisut consulisiquid usus poposcissetessetpraesto. Sedebat ad sinistram ei Cornelius Merula consulari familiaortus et Fircellius Pavo Reatinusad dextram Minucius Pica et M.Petronius Passer. Ad quem cum accessissemusAxius Appio subridensRecipis nosinquitin tuum ornithonaubi sedes inter aves? IlleEgo veroinquitte praesertimquoius aues hospitales etiam nuncructorquas mihi apposuisti paucis ante diebus in Villa Reatina adlacum Velini eunti de controversiis Interamnatium et Reatinorum. Sednon haecinquitvillaquam aedificarunt maiores nostrifrugaliorac melior est quam tua illa perpolita in Reatino? Nuncubi hic videscitrum aut aurum? Num minium aut armenium? Num quod emblema autlithostrotum? Quae illic omnia contra. Et cum haec sit communisuniversi populiilla solius tua; haec quo succedant e campo cives etreliqui hominesilla quo equae et asini; praeterea cum ad rempublicam administrandam haec sit utilisubi cohortes ad dilectumconsuli adductae considantubi arma ostendantubi censores censuadmittant populum. Tua scilicetinquit Axiushaec in campo Martioextremo utilis et non deliciis sumptuosior quam omnes omniumuniversae Reatinae? Tua enim oblita tabulis pictis nec minus signis;at meavestigium ubi sit nullum Lysippi aut Antiphiliat crebrasartoris et pastoris. Et cum illa non sit sine fundo magno et eopolito culturatua ista neque agrum habeat ullum nec bovem necequam. Denique quid tua habet simile villae illiusquam tuus avos acproavos habebat? Nec enimut illafaenisicia vidit arida intabulato nec vindemiam in cella neque in granario messim. Nam quodextra urbem est aedificiumnihilo magis ideo est villaquam eorumaedificiaqui habitant extra portam Flumentanam aut in Aemilianis.

AppiussubridensQuoniam ego ignoroinquitquid sit villavelim medoceasne labar imprudentiaquod volo emere a M. Seio in Ostiensivillam. Quod si ea aedificia villae non suntquae asinum tuumquemmihi quadraginta milibus emptum ostendebas aput tenon habentmetuone pro villa emam in litore Seianas aedes. Quod aedificium hic meLucius Merula impulit ut cuperem haberecum diceret nullam seaccepisse villamqua magis delectatus essetcum apud eum diesaliquot fuisset; nec tamen ibi se vidisse tabulam pictam neque signumaheneum aut marmoreum ullumnihilo magis torcula vasa vindemiatoriaaut serias olearias aut trapetas. Axius aspicit Merulam etQuidigiturinquitest ista villasi nec urbana habet ornamenta nequerustica membra? Quoi ille; Num minus villa tua erit ad angulumVeliniquam neque pictor neque tector vidit umquamquam in Roseaquae est polita opere tectorio eleganterquam dominus habes communemcum asino? Cum significasset nutu nihilo minus esse villam eam quaeesset simplex rusticaquam eam quae esset utrumqueet ea et urbanaet rogassetquid ex iis rebus colligeretQuid? inquitsi propterpastiones tuus fundus in Rosea probandus sitet quod ibi pasciturpecus ac stabulaturrecte villa appellaturhaec quoque simili decausa debet vocari villain qua propter pastiones fructus capiunturmagni. Quid enim refertutrum propter ovesan propter aves fructuscapias? Anne dulcior est fructus apud te ex bubulo pecoreunde apesnascunturquam ex apibusquae ad villam Sei in alvariis opusfaciunt? Et num pluris tu e villa illic natos verres lanio vendisquam hinc apros macellario Seius? Qui minus egoinquit Axiusistashabere possum in Reatina villa? Nisi si apud Seium Siculum fit melCorsicum in Reatino; et hic aprum glans cum pascit empticiafacitpinguemillic gratuita exilem. Appius: Posse ad te fieriinquitSeianas pastiones non negauit Merula; ego non esse ipse vidi. Duoenim genera cum sint pastionumunum agrestein quo pecuariae suntalterum villaticumin quo sunt gallinae ac columbae et apes etceteraquae in villa solent pascide quibus et Poenus Mago etCassius Dionysius et alii quaedam separatim ac dispersim in librisreliqueruntquae Seius legisse videtur et ideo ex iis pastionibus exuna villa maioris fructus caperequam alii faciunt ex toto fundo.Certeinquit Merula; nam ibi vidi greges magnos anserumgallinarumcolumbarumgruumpavonumnec non gliriumpisciumaprorumceterae venationis. Ex quibus rebus scriba librariuslibertus eiusqui apparuit Varroni et me absente patrono hospitio accipiebatinannos singulos plus quinquagena milia e villa capere dicebat. AxioadmirantiCerte nostiinquammaterterae meae fundumin Sabinisqui est ad quartum vicesimum lapidem via Salaria a Roma. Quidni?inquitubi aestate diem meridie dividere soleamcum eo Reate exurbe autcum inde venio hiemenoctu ponere castra. Atque in hacvilla qui est ornithonex eo uno quinque milia scio venisse turdorumdenariis ternisut sexaginta milia ea pars reddiderit eo annovillaebis tantum quam tuus fundus ducentum iugerum Reate reddit.Quid? sexagintainquit Axiussexagintasexaginta? derides.Sexagintainquam. Sed ad hunc bolum ut perveniasopus erit tibi autepulum aut triumphus alicuiusut tunc fuit Scipionis Metelliautcollegiorum cenaequae nunc innumerabiles excandefaciunt annonammacelli. Reliquis annis omnibus si non hanc expectabis summamsperonon tibi decoquet ornithon; neque hoc accidit his moribus nisi rarout decipiaris. Quotus quisque enim est annusquo non videas epulumaut triumphum aut collegia non epulari? Sed propter luxuriaminquitquodam modo epulum cotidianum est intra ianuas Romae. Nonne item L.Abuciushomout scitisapprime doctuscuius Luciliano characteresunt libellidicebat in Albano fundum suum pastionibus semper vincia villa? Agrum enim minus decem milia redderevillam plus vicena.Idem secundum marequo loco velletsi parasset villamse supracentum milia e villa recepturum. Agenon M. Cato nupercum Luculliaccepit tutelame piscinis eius quadraginta milibus sestertiisvendidit piscis? AxiusMerula miinquitrecipe me quaesodiscipulum villaticae pastionis. Ille: Quin simul ac promiserisminervalincipiaminquit. Ego vero non recusovel hodie vel exista pastione crebro. Appius: Credo simul ac primum ex isto villaticopecore mortui erunt anseres aut pavones. Cui ille: Quid eniminterestutrum morticinas editis volucres an piscesquos nisimortuos estis numquam? Sed oro teinquitinduce me in viamdisciplinae villaticae pastionis ac vim formamque eius expone.

III.

Merula nongravatePrimuminquitdominum scientem esse oportet earum rerumquae in villa circumve eam ali ac pasci possintita ut domino sintfructui ac delectationi. Eius disciplinae genera sunt tria:ornithonesleporariapiscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitumquae intra parietes villae solent pasci. Leporaria te accipere volonon ea quae tritavi nostri dicebantubi soli lepores sintsed omniasaeptaafficta villae quae sunt et habent inclusa animaliaquaepascantur. Similiter piscinas dico easquae in aqua dulci aut salsainclusos habent pisces ad villam. Harum rerum singula genera minimumin binas species dividi possunt: in prima parte ut sint quae terramodo sint contentaeut sunt pavones turtures turdi; in altera speciesunt quae non sunt contentae terra solumsed etiam aquam requiruntut sunt anseres querquedulae anates. Sic alterum genus illudvenaticum duas habet diversas speciesunamin qua est aper caprealepus; altera item extra villam quae suntut apes cochleae glires.Tertii generis aquatilis item species duaepartim quod habent piscesin aqua dulcipartim quod in marina. De his sex partibus ad istatria genera item tria genera artificum parandaaucupes venatorespiscatoresaut ab iis emenda quae tuorum servorum diligentia tuearisin fetura ad partus et nata nutricere saginesquein macellum utperveniant. Neque non etiam quaedam adsumenda in villam sine retibusaucupis venatoris piscatorisut glires cochleas gallinas. Earumrerum cultura instituta prima ea quae in villa habetur; non enimsolum augures Romani ad auspicia primum pararunt pullossed etiampatres familiae rure. Secundaquae macerie ad villam venationiscausa cluduntur et propter alvaria; apes enim subter subgrundas adinitio villatico usae tecto. Tertiae piscinae dulces fieri coeptae ete fluminibus captos recepere ad se pisces. Omnibus tribus hisgeneribus sunt bini gradus; superioresquos frugalitas antiqueinferioresquos luxuria posterior adiecit. Primus enim ille gradusanticus maiorum nostrum eratin quo essent aviaria duo dumtaxat: inplano cohorsin qua pascebantur gallinaeet earum fructus erat ovaet pulli; alter sublimisin quo erant columbae in turribus aut summavilla. Contra nunc aviaria sunt nomine mutatoquod vocanturornithonesquae palatum suave domini paravitut tecta maiorahabeantquam tum habebant totas villasin quibus stabulentur turdiac pavones. Sic in secunda parti ac leporario pater tuusAxipraeterquam lepusculum e venatione vidit numquam. Neque enim eratmagnum id saeptumquod nuncut habeant multos apros ac capreascomplura iugera maceriis concludunt. Non tuinquit mihicum emistifundum Tusculanum a M. Pisonein leporario apri fuerunt multi? Intertia parti quis habebat piscinam nisi dulcem et in ea dumtaxatsqualos ac mugiles pisces? Quis contra nunc minthon non dicit suanihil interesseutrum iis piscibus stagnum habeat plenum an ranis?Non Philippuscum ad Ummidium hospitem Casini devertisset et ei etuo flumine lupum piscem formosum apposuisset atque ille gustasset etexspuissetdixit"Pereamni piscem putavi esse"? Sicnostra aetas in quam luxuriam propagavit leporariahac piscinasprotulit ad mare et in eas pelagios greges piscium revocavit. Nonpropter has appellati Sergius Orata et Licinius Murena? Quis enimpropter nobilitates ignorat piscinas PhilippiHortensiLucullorum?Quare unde velis me incipereAxidic.

IV.

IlleEgoveroinquitut aiunt post principia in castrisid est ab histemporibus quam superioribusquod ex pavonibus fructus capiunturmaiores quam e gallinis. Atque adeo non dissimulaboquod volo deornithone primumquod lucri fecerunt hoc nomen turdi. Sexaginta enimmilia Fircellina excande me fecerunt cupiditate.

MerulaDuo genera suntinquitornithonis: unum delectationis causautVarro hic fecit noster sub Casinoquod amatores invenit multos;alterum fructus causaquo genere macellarii et in urbe quidam habentloca clausa et ruremaxime conducta in Sabinisquod ibi propteragri naturam frequentes apparent turdi. Ex iis tertii generis voluitesse Lucullus coniunctum aviariumquod fecit in Tusculanout ineodem tecto ornithonis inclusum triclinium haberetubi delicatecenitaret et alios videret in mazonomo positos coctosalios volitarecircum fenestras captos. Quod inutile invenerunt. Nam non tantum ineo oculos delectant intra fenestras aves volitantesquantum offenditquod alienus odor opplet nares.

V.

Sed quodte malle arbitrorAxidicam de hoc quod fructus causa faciuntundenon ubisumuntur pingues turdi. Igitur testudoaut peristylumtectum tegulis aut retefit magnain qua milia aliquot turdorum acmerularum includere possintquidam cum eo adiciant praeterea avesalias quoquequae pingues veneunt careut miliariae ac coturnices.In hoc tectum aquam venire oportet per fistulam et eam potius percanales angustas serperequae facile extergeri possint (si enim lateibi diffusa aquaet inquinatur facilius et bibitur inutilius)et exeis caduca quae abundat per fistulam exirene luto aves laborent.Ostium habere humile et angustum et potissimum eius generisquodcocliam appellantut solet esse in caveain qua tauri pugnaresolent; fenestras rarasper quas non videantur extrinsecus arboresaut avesquod earum aspectus ac desiderium marcescere facit volucresinclusas. Tantum locum luminis habere oportetut aves viderepossintubi assidantubi cibusubi aqua sit. Tectorio tacta esselevi circum ostia ac fenestrasnequa intrare mus aliave quae bestiapossit. Circum huius aedifici parietes intrinsecus multos esse palosubi aves assidere possintpraeterea perticis inclinatis ex humo adparietem et in eis transversis gradatim modicis intervallis perticisadnexis ad speciem cancellorum scaenicorum ac theatri. Deorsum interram esse aquamquam bibere possintcibatui offas positas. Eaemaxime glomerantur ex ficis et farre mixto. Diebus viginti antequamtollere vult turdoslargius dat cibumquod plus ponit et farresubtiliore incipit alere. In hoc tecto caveasquae caveae tabulatahabeant aliquot ad perticarum supplementum. Contra hic aviariusquaemortuae ibi sunt avesut domino numerum reddatsolet ibidemservare. Cum opus suntex hoc auiario ut sumantur idoneaeexcludantur in minusculum aviariumquod est coniunctum cum maioreostiolumine illustriorequod seclusorium appellant. Ibi cum eumnumerum habet exclusumquem sumere vultomnes occidit. Hoc ideo insecluso clamne reliquisi videantdespondeant animum atque alienotempore venditoris moriantur. Non ut advenae volucres pullos faciuntin agro ciconiaein tecto hirundinessic aut hic aut illic turdiqui cum sint nomine maresre vera feminae quoque sunt. Neque id nonsecutum ut esset in merulisquae nomine feminino mares quoque sunt.Praeterea volucres cum partim advenae sintut hirundines et gruespartim vernaculaeut gallinae ac columbaede illo genere sunt turdiadventicio ac quotannis in Italiam trans mare advolant circiteraequinoctium autumnale et eodem revolant ad aequinoctium vernumetalio temporeturtures ac coturnices immani numero. Hoc ita fieriapparet in insulis propinquis PontiisPalmariaePandateriae. Ibienim in prima volatura cum veniuntmorantur dies paucos requiescendicausa itemque faciuntcum ex Italia trans mare remeant.

AppiusAxioSi quinque milia hoc coiecerisinquitet erit epulum actriumphussexaginta milia quae vis statim in fenus des licebitmultum. Tum mihitu dic illud alterum genus ornithonisqui animicausa constitutus a te sub Casino ferturin quo diceris longevicisse non modo archetypon inventoris nostri ornithotrophion M.Laenii Strabonisqui Brundisii hospes noster primus in peristylohabuit exhedra conclusas avesquas pasceret obiecto retesed etiamin Tusculano magna aedificia Luculli. Quoi ego: Cum habeam sub oppidoCasino flumenquod per villam fluatliquidum et altum marginibuslapideislatum pedes quinquaginta septemet e villa in villampontibus transeaturlongum pedes DCCCCL derectum ab insulaquae estin imo fluvioubi confluit altera amnisad summum flumenubi estmuseumcircum huius ripas ambulatio sub dio pedes lata denosab hacest in agrum versus ornithonis locus ex duabus partibus dextra etsinistra maceriis altis conclusus. Inter quas locus qui estornithonis deformatus ad tabulae litterariae speciem cum capituloforma qua est quadratapatet in latitudinem pedes XLVIIIinlongitudinem pedes LXXII; qua ad capitulum rutundum estpedes XXVII.Ad haecita ut in margine quasi infimo tabulae descripta sitambulatioab ornithone plumulain qua media sunt caveaequaintroitus in aream est. In liminein lateribus dextra et sinistraporticus sunt primoribus columnis lapideispro mediis arbusculishumilibus ordinataecum a summa macerie ad epistylium tecta porticussit rete cannabina et ab epistylio ad stylobaten. Hae sunt avibusomnigenus oppletaequibus cibus ministratur per retem et aqua rivolotenui affluit. Secundum stylobatis interiorem partem dextra etsinistra ad summam aream quadratam e medio diversae duae non lataeoblongae sunt piscinae ad porticus versus. Inter eas piscinastantummodo accessus semita in tholumqui est ultra rutunduscolumnatusut est in aede Catulisi pro parietibus feceriscolumnas. Extra eas columnas est silva manu sata grandibus arboribusut infima perluceattota saepta maceriis altis. Intra tholi columnasexteriores lapideas et totidem interiores ex abiete tenues locus estpedes quinque latus. Inter columnas exteriores pro pariete reticuli enervis suntut prospici in silvam possit et quae ibi sunt viderineque avis ea transire. Intra interiores columnas pro pariete reteaviarium est obiectum. Inter has et exteriores gradatim substructumut theatridion aviummutuli crebri in omnibus columnis impositisedilia avium. Intra retem aves sunt omnigenusmaxime cantricesutlusciniolae ac merulaequibus aqua ministratur per canaliculumcibus obicitur sub retem. Subter columnarum stylobaten est lapis afalere pedem et dodrantem alta; ipsum falere ad duo pedes altum astagnolatum ad quinqueut in culcitas et columellas convivaepedibus circumire possint. Infimo intra falere est stagnum cummargine pedali et insula in medio parva. Circum falere et navaliasunt excavata anatium stabula. In insula est columellain qua intusaxisqui pro mensa sustinet rotam radiatamita ut ad extremumubiorbile solet essearcuata tabula cavata sit ut tympanum inlatitudinem duo pedes et semipedemin altitudinem palmum. Haec abuno pueroqui ministratita vertiturut omnia una ponantur et adbibendum et ad edendum et admoveantur ad omnes convivas. Ex suggestofalerisubi solent esse peripetasmataprodeunt anates in stagnum acnante quo rivus pervenit in duasquas dixipiscinasac pisciculiultro ac citro commetantcum et aqua calida et frigida ex orbiligneo mensaquequam dixi in primis radiis esseepitoniis versis adunum quemque factum sit ut fluat convivam. Intrinsecus sub tholostella lucifer interdiunoctu hesperusita circumeunt ad infimumhemisphaerium ac moventurut indicentquot sint horae. In eodemhemisphaerio medio circum cardinem est orbis ventorum octoutAthenis in horologioquod fecit Cyrrestes; ibique eminens radius acardine ad orbem ita moveturut eum tangat ventumqui fletutintus scire possis.

Cum haecloqueremurclamor fit in campo. Nos athletae comitiorum cum id fierinon miraremur propter studia suffragatorum et tamen scire vellemusquid essetvenit ad nos Pantuleius Parranarrat ad tabulamcumdiriberentquendam deprensum tesserulas coicientem in loculumeumad consulem tractum a fautoribus competitorum. Pavo surgitquod eiuscandidati custos dicebatur deprensus.

VI.

AxiusDepavonibusinquitlibere licet dicasquoniam discessit Fircelliusquisecus siquid diceres de iisgentilitatis causa fortasse antecum duceret serram. Quoi MerulaDe pavonibus nostra memoriainquitgreges haberi coepti et venire magno. Ex iis M. AufidiusLurco supra sexagena milia nummum in anno dicitur capere. Iialiquanto pauciores esse debent mares quam feminaesi ad fructumspectes; si ad delectationemcontra; formosior enim mas. Pascendigreges agrestes. Transmarini esse dicuntur in insulisSami in lucoIunonisitem in Planasia insula M. Pisonis. Hi ad gregesconstituendos parantur bona aetate et bona forma. Huic enim naturaformae e volucribus dedit palmam. Ad admissuram haec minores bimaenon idoneae nec iam maiores natu. Pascuntur omne genus obiectofrumentomaxime hordeo. Itaque Seius iis dat in menses singuloshordei singulos modiosita ut in fetura det uberiusantequam salireincipiant. In has a procuratore ternos pullos exigit eosquecumcreveruntquinquagenis denariis venditut nulla avis huncassequatur fructum. Praeterea ova emit ac supponit gallinisexquibus excusos pullos refert in testudinem eamin qua pavones habet.Quod tectum pro multitudine pavonum fieri debet et habere cubiliadiscretatectorio levataquo neque serpens neque bestia accedereulla possit; praeterea habere locum ante sequo pastum exeant diebusapricis. Utrumque locum purum esse volunt hae volucres. Itaquepastorem earum cum vatillo circumire oportet ac stercus tollere acconservarequod et ad agri culturam idoneum est et ad substramenpullorum. Primus hos Q. Hortensius augurali aditiali cena posuissediciturquod potius factum tum luxuriosi quam severi boni virilaudabant. Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretiaita ut ovaeorum denariis veneant quinisipsi facile quinquagenisgrexcentenarius facile quadragena milia sestertia ut reddatut quidemAbucius aiebatsi in singulos ternos exigeret pullosperficisexagenas posse.

VII.

Intereavenit apparitor Appi a consule et augures ait citari. Ille foras exite villa. At in villam intro involant columbaede quibus Merula Axio:Si umquam peristerotrophion constituisseshas tuas esse putaresquamvis ferae essent. Duo enim genera earum in peristerotrophio essesolent: unum agresteut alii dicuntsaxatilequod habetur inturribus ac columinibus villaea quo appellatae columbaequaepropter timorem naturalem summa loca in tectis captant; quo fit utagrestes maxime sequantur turresin quas ex agro evolant suaptesponte ac remeant. Alterum genus columbarum est clementiusquod cibodomestico contentum intra limina ianuae solet pasci. Hoc genus maximeest colore alboillud alterum agreste sine albovario. Ex iisduabus stirpibus fit miscellum tertium genus fructus causaatqueincedunt in locum unumquod alii vocant peristeronaaliiperisterotrophionin quo uno saepe vel quinque milia sunt inclusae.Peristeron fit ut testudo magnacamara tectusuno ostio angustofenestris punicanis aut latioribus reticulatis utrimqueut locusomnis sit illustrisneve quae serpens aliudve quid animal maleficumintroire queat. Intrinsecus quam levissimo marmorato toti parietes accamarae oblinuntur et extrinsecus circum fenestrasne mus autlacerta qua adrepere ad columbaria possit. Nihil enim timidiuscolumba. Singulis paribus columbaria fiunt rutunda in ordinem crebraordines quam plurimi possunt a terra usque ad camaram. Columbariasingula esse oportet ut os habeatquo modo introire et exire possitintus ternarum palmarum ex omnibus partibus. Sub ordines singulostabulae fictae ut sint bipalmesquo utantur vestibulo ac prodeant.Aquam esse oportet quae influatunde et bibere et ubi lavaripossint. Permundae enim sunt hae volucres. Itaque pastorem columbarumquotquot mensibus crebro oportet everrere; est enim quod eum inquinatlocum appositum ad agri culturamita ut hoc optimum esse scripserintaliquot. Siquae columba quid offenderitut medeatur; siquaeperieritut efferatur; siqui pulli idonei sunt ad vendendumpromat.Item quae fetae suntcertum locum ut disclusum ab aliis rete habeatquo transferanture quo foras ex peristerone evolare possint matres.Quod faciunt duabus de causis: unasi fastidiunt aut inclusaeconsenescuntquod libero aerecum exierint in agrosredintegrentur; altera de causa propter inlicium. Ipsae enim propterpullosquos habentutique redeuntnisi a corvo occisae aut abaccipitre interceptae. Quos columbarii interficere solent duabusvirgis viscatis defictis in terra inter se curvatiscum inter easposuerint obligatum animalquod petere soleant accipitresqui itadecipiunturcum se obleverunt visco. Columbas redire solere ad locumlicet animadverterequod multi in theatro e sinu missas faciuntatque ad locum redeuntquae nisi reverterenturnon emitterentur.Cibus apponitur circum parietes in canalibusquas extrinsecus perfistulas supplent. Delectantur miliotriticohordeopisofasioliservo. Item fere haecin turribus ac summis villis quihabent agrestes columbasquoad possuntimitandum. In peristeronasaetate bona parandumneque pullos neque vetulastotidem mares quotfeminas. Nihil columbis fecundius. Itaque diebus quadragenis concipitet parit et incubat et educat. Et hoc fere totum annum faciunt;tantummodo intervallum faciunt a bruma ad aequinoctium vernum. Pullinascuntur biniqui simulac creverunt et habent roburcum matribuspariunt. Qui solent saginare pullos columbinosquo pluris vendantsecludunt eoscum iam pluma sunt tecti. Deinde manducato candidofarciunt pane; hieme hoc bisaestate termane meridie vesperi;hieme demunt cibum medium. Qui iam pinnas incipiunt habererelincuntin nido inlisis cruribus et matribusuberius ut cibo uti possintobiciunt. Eo enim totum diem se et pullos pascunt. Qui ita educanturcelerius pinguiores fiunt quam aliiet candidae fiunt parenteseorum. Romaesi sunt formosibono coloreintegriboni seminisparia singula volgo veneunt ducenis nummis nec non eximia singulismilibus nummum. Quas nuper cum mercator tanti emere vellet a L. Axioequite Romanominoris quadringentis denariis datorum negavit. AxiusSi possem emereinquitperisterona factumquem ad modum in aedibuscum habere vellememi fictilia columbariaiam issem emptum etmisissem ad villam. Quasi veroinquit Picanon in urbe quoque sintmulti. An tibi columbaria qui in tegulis habentnon videntur habereperisteronascum aliquot supra centum milium sestertium habeantinstrumentum? E quis alicuius totum emas censeoet antequamaedificas ruremagnum condiscas hic in urbe cotidie lucrum assemsemissem condere in loculos. TuMerulasic perge deinceps.

VIII.

IlleTurturibus iteminquitlocum constituendum proinde magnumacmultitudinem alere velis; eumque item ut de columbis dictum estuthabeat ostium ac fenestras et aquam puram ac parietes camaras munitastectorio; sed pro columbariis in pariete mutulos aut palos inordinemsupra quos tegeticulae cannabinae sint impositae. Infimumordinem oportet abesse a terra non minus tres pedesinter reliquosdodrantesa summo ad camaram semipedemaeque latum ac mutulus apariete extare potestin quibus dies noctesque pascuntur. Cibatuiquod sitobiciunt triticum siccumin centenos vicenos turtures feresemodiumcottidie everrentes eorum stabulaa stercore neoffendanturquod item servatur ad agrum colendum. Ad saginandumadpositissimum tempus circiter messem. Etenim matres eorum tumoptimae suntcum pulli plurimi gignunturqui ad farturam meliores.Itaque eorum fructus id temporis maxime consistit.

IX.

AxiusEgoquae requiro farturae membrade gallinis dic sodesMerula: tum dereliquis siquid idoneum fuerit ratiocinarilicebit. Igitur suntgallinae quae vocantur generum trium: villaticae et rusticae etAfricanae. Gallinae villaticae suntquas deinceps rure habent invillis. De his qui ornithoboscion instituere vultid est adhibitascientia ac cura ut capiant magnos fructusut factitaverunt Deliacihaec quinque maxime animadvertant oportet; de emptionecuius modi etquam multas parent; de feturaquem ad modum admittant et pariant; deovisquem ad modum incubent et excudant; de pullisquem ad modum eta quibus educentur; hisce appendix adicitur pars quintaquem admodum saginentur. Ex quis tribus generibus proprio nomine vocanturfeminae quae sunt villaticae gallinaemares gallicapi semimaresqui sunt castrati. Gallos castrantut sint capicandenti ferroinurentes ad infima crurausque dum rumpaturet quod exstat ulcusoblinunt figlina creta. Qui spectat ut ornithoboscion perfectumhabeatscilicet genera ei tria parandamaxime villaticas gallinas.E quis in parando eligat oportet fecundasplerumque rubicunda plumanigris pinnisimparibus digitismagnis capitibuscrista erectaamplas; hae enim ad partiones sunt aptiores. Gallos salaces quianimadvertuntsi sunt lacertosirubenti cristarostro brevi plenoacutooculis ravis aut nigrispalea rubra subalbicanticollo varioaut aureolofeminibus pilosiscruribus brevibusunguibus longiscaudis magnisfrequentibus pinnis; item qui elati sunt ac vociferantsaepein certamine pertinaces et qui animalia quae nocent gallinisnon modo non pertimescantsed etiam pro gallinis propugnent. Nectamen sequendum in seminio legendo Tanagricos et Melicos etChalcidicosqui sine dubio sunt pulchri et ad proeliandum inter semaxime idoneised ad partus sunt steriliores. Si ducentos alerevelislocus saeptus adtribuendusin quo duae caveae coniunctaemagnae constituendaequae spectent ad exorientem versusutraeque inlongitudinem circiter decem pedumlatitudine dimidio minoresaltitudine paulo humiliores: in utraque fenestra lata tripedaliseteae pede altiores e viminibus factae rarisita ut lumen praebeantmultumneque per eas quicquam ire intro possitquae nocere solentgallinis. Inter duas ostium sitqua gallinariuscurator earumirepossit. In caveis crebrae perticae traiectae sintut omnes sustinerepossint gallinas. Contra singulas perticas in pariete exclusa sintcubilia earum. Ante situt dixivestibulum saeptumin quo diurnotempore esse possint atque in pulvere volutari. Praeterea sit cellagrandisin qua curator habitetita ut in parietibus circum omniaplena sint cubilia gallinarum aut exsculpta aut adficta firmiter.Motus enimcum incubatnocet. In cubilibuscum parturientacussubsternendum; cum pepererunttollere substramen et recens aliudsubicerequod pulices et cetera nasci solentquae gallinamconquiescere non patiuntur; ob quam rem ova aut inaequabilitermaturescunt aut consenescunt. Quae velis incubetnegant plus XXVoportere ova incubarequamvis propter fecunditatem pepererit pluraoptimum esse partum ab aequinoctio verno ad autumnale. Itaque quaeante aut post nata sunt et etiam prima eo temporenon supponenda; etea quae subiciaspotius vetulis quam pullitriset quae rostra autungues non habeant acutosquae debent potius in concipiendooccupatae esse quam incubando. Adpositissimae ad partum suntanniculae aut bimae. Si ova gallinis pavonina subiciascum iam decemdies fovere coepittum denique gallinacia subicereut una excudat.Gallinaciis enim pullis bis deni dies opus suntpavoninis ternoveni. Eas includere oportetut diem et noctem incubentpraeterquam mane et vesperedum cibus ac potio is detur. Curatoroportet circumeat diebus interpositis aliquot ac vertere ovautaequabiliter concalefiant. Ova plena sint atque utilia necneanimadverti aiunt possesi demiseris in aquamquod inane natetplenum desidit. Qui ut hoc intellegant concutianterrarequodvitale venas confundant in iis. Idem aiuntcum ad lumen sustulerisquod perluceatid esse inane. Qui haec volunt diutius servareperfricant sale minuto aut muria tres aut quattuor horas eaque ablutacondunt in furfures aut acus. In supponendo ova observant ut sintnumero imparia. Ovaquae incubanturhabeantne semen pullicuratorquadriduo post quam incubari coepit intellegere potest. Si contralumen tenuit et purum unius modi esse animadvertitputant eiciendumet aliud subiciundum. Excusos pullos subducendum ex singulis nidis etsubiciendum ei quae habeat paucos; ab eaquesi reliqua sint ovapaucioratollenda et subicienda aliisquae nondum excuderunt etminus habent triginta pullos. Hoc enim gregem maiorem non faciendum.Obiciendum pullis diebus XV primis mane subiecto pulverene rostrisnoceat terra durapolentam mixtam cum nasturti semine et aquaaliquanto ante factam intritamne tum denique in eorum corporeturgescat; aqua prohibendum. Qua de clunibus coeperint habere pinnase capitee collo eorum crebro eligendi pedes; saepe enim propter eosconsenescunt. Circum caveas eorum incendendum cornum cervinumnequae serpens accedatquarum bestiarum ex odore solent interire.Prodigendae in solem et in stercilinumut volutare possintquod itaalibiliores fiunt; neque pullossed omne ornithoboscion cum aestatetum utique cum tempestas sit mollis atque apricum; intento supraretequod prohibeat eas extra saepta evolare et in eas involareextrinsecus accipitrem aut quid aliud; evitantem caldorem et frigusquod utrumque iis adversum. Cum iam pinnas habebuntconsuefaciundumut unam aut duas sectentur gallinasceterae ut potius ad pariendumsint expeditaequam in nutricatu occupatae. Incubare oportetincipere secundum novam lunamquod fere quae antepleraque nonsuccedunt. Diebus fere viginti excudunt. De quibus villaticis quoniamvel nimium dictumbrevitate reliqua compensabo.

Gallinaerusticae sunt in urbe rarae nec fere nisi mansuetae in cavea videnturRomaesimiles facie non his gallinis villaticis nostrissedAfricanis. Aspectu ac facie incontaminatae in ornatibus publicissolent poni cum psittacis ac merulis albisitem aliis id genus rebusinusitatis. Neque fere in villis ova ac pullos faciuntsed insilvis. Ab his gallinis dicitur insula Gallinaria appellataquae estin mari Tusco secundum Italiam contra montes LiguscosIntimiliumAlbum Ingaunum; alii ab his villaticis invectis a nautisibi ferisfactis procreatis. Gallinae Africanae sunt grandesvariaegibberaequas meleagridas appellant Graeci. Haec novissimae in tricliniumcenantium introierunt e culina propter fastidium hominum. Veneuntpropter penuriam magno. De tribus generibus gallinae saginanturmaxime villaticae. Eas includunt in locum tepidum et angustum ettenebricosumquod motus earum et lux pinguitudinis vindictaad hancrem electis maximis gallinisnec continuo hisquas Melicasappellant falsoquod antiquiut Thetim Thelim dicebantsic MedicamMelicam vocabant. Hae primo dicebanturquae ex Medica proptermagnitudinem erant allatae quaeque ex iis generataepostea proptersimilitudinem amplae omnes. Ex iis evulsis ex alis pinnis et e caudafarciunt turundis hordeaceis partim admixtis farina lolleacia autsemine lini ex aqua dulci. Bis die cibum dantobservantes exquibusdam signis ut prior sit concoctusantequam secundum dent. Datociboquom perpurgarunt caputnequos habeat pedesrursus easconcludunt. Hoc faciunt usque ad dies XXV; tunc denique pinguesfiunt. Quidam et triticeo pane intrito in aquammixto vino bono etodoratofarciuntita ut diebus XX pingues reddant ac teneras. Si infarciendo nimio cibo fastidiuntremittendum in datione pro portioneac decem primis processitin posterioribus ut deminuat eademrationeut vicesimus dies et primus sint pares. Eodem modo palumbosfarciunt ac reddunt pingues.

X.

Transiinquit Axiusnunc in illud genusquod non est ulla villa ac terracontentumsed requirit piscinasquod vos philograeci vocatisamphibium. In quibus ubi anseres alunturnomine alieno chenoboscionappellatis. Horum greges Scipio Metellus et M. Seius habent magnosaliquot. MerulaSeiusinquitita greges comparavit anserumut hosquinque gradus obseruaretquos in gallinis dixi. Hi sunt de generede feturade ovisde pullisde sagina. Primum iubebat servum inlegendo observare ut essent ampli et albiquod plerumque pullossimiles sui faciunt. Est enim alterum genus variumquod ferumvocaturnec cum iis libenter congreganturnec aeque fit mansuetum.Anseribus ad admittendum tempus est aptissimum a brumaad pariendumet incubandum a Kalendis Februariis vel Martiis usque ad solstitium.Saliunt fere in aquainiguntur in flumen aut piscinam. Singulae nonplus quam ter in anno pariunt. Singulisubi pariantfaciendum harasquadratas circum binos pedes et semipedem; eas substernendum palea.Notandum earum ova aliquo signoquod aliena non excudunt. Adincubandum supponunt plerumque novem aut undecimqui hoc minusquinquequi hoc plusXV. Incubat tempestatibus dies trigintatepidioribus XXV. Cum excuditquinque diebus primis patiuntur essecum matre. Deinde cotidieserenum cum estproducunt in prataitempiscinas aut paludesiisque faciunt haras supra terram aut suptusin quas non inducunt plus vicenos pulloseasque cellas provident nehabeant in solo umorem et ut molle habeant substramen e palea aliavequa reneve qua eo accedere possint mustelae aliaeve quae bestiaenoceant. Anseres pascunt in umidis locis et pabulum seruntquodaliquem ferat fructumseruntque his herbamquae vocatur serisquodea aqua tactaetiam cum est aridafit viridis. Folia eiusdecerpentes dantnesi eo inegerintubi nascituraut obterendoperdant aut ipsi cruditate pereant; voraces enim sunt natura. Quotemperandum iisqui propter cupiditatem saepe in pascendosiradicem prenderuntquam educere velint e terraabrumpunt collum;perimbecillum enim idut caput molle. Si haec herba non estdandumhordeum aut frumentum aliud. Cum est tempus farraginisdandumut inseri dixi. Cum incubanthordeum iis intritum in aqua apponendum.Pullis primum biduo polenta aut hordeum apponiturtribus proximisnasturtium viride consectum minutatim ex aqua in vas aliquod. Cumautem sunt inclusi in haras aut speluncasut dixiviceniobiciuntiis polentam hordeaceam aut farraginem herbamve teneram aliquamconcisam. Ad saginandum eligunt pullos circiter sesquimensem qui suntnati; eos includunt in saginario ibique polentam et pollinem aquamadefacta dant cibumita ut ter die saturent. Secundum cibum largeut bibant faciunt potestatem. Sic curati circiter duobus mensibusfiunt pingues. Quotienscumque sumpeseruntlocus solet purgariquodamant locum purum neque ipsi ullumubi fueruntrelincunt purum.

XI.

Qui autemvolunt greges anatium habere ac constituere nessotrophionprimumlocumquoi est facultaseligere oportet palustremquod eo maximedelectantur; si id nonpotissimum ibiubi sit naturalis aut lacusaut stagnum aut manu facta piscinaquo gradatim descendere possint.Saeptum altum esse oportetubi versenturad pedes quindecimutvidistis ad villam Seiquod uno ostio claudatur. Circum totumparietem intrinsecus crepido latain qua secundum parietem sinttecta cubiliaante ea vestibulum earum exaequatum tectorio operetestaceo. In eo perpetua canalisin quam et cibus imponitur iis etimmittitur aqua; sic enim cibum capiunt. Omnes parietes tectorioleviganturne faeles aliave quae bestia introire ad nocendum possitidque saeptum totum rete grandibus maculis integiturne eo involareaquila possit neve evolare anas. Pabulum iis datur triticumhordeumvinaceinon numquam etiam ex aqua cammari et quaedam eius modiaquatilia. Quae in eo saepto erunt piscinaein eas aquam largeinfluere oportetut semper recens sit.

Sunt itemnon dissimilia alia generaut querquedulaephalaridessicperdicesquaeut Archelaus scribitvoce maris audita concipiunt.Quaeut superioresneque propter fecunditatem neque proptersuavitatem saginantur et sic pascendo fiunt pingues. Quod advillaticarum pastionum primum actum pertinere sum ratusdixi.

XII.

Interearedit Appiuset percontati nos ab illo et ille a nobisquid essetdictum ac factum. AppiusSequiturinquitactus secundi generisadficticius ad villam qui solet esseac nomine antico a parte quadamleporarium appellatum. Nam neque solum lepores in eo includuntursilvaut olim in iugero agelli aut duobussed etiam cervi autcapreae in iugeribus multis. Quintus Fulvius Lippinus dicitur haberein Tarquiniensi saepta iugera quadragintain quo sunt inclusa nonsolum ea quae dixised etiam oves feraeetiam hoc maius hic inStatoniensi et quidam in locis aliis; in Gallia vero transalpina T.Pompeius tantum saeptum venationisut circiter passum locum inclusumhabeat. Praeterea in eodem consaepto fere habere solent cocliariaatque alvaria atque etiam doliaubi habeant conclusos glires. Sedhorum omnium custodiaincrementum et pastio apertapraeterquam deapibus. Quis enim ignorat saepta e maceriis ita esse oportere inleporariout tectorio tacta sint et sint alta? Alterum ne faelis autmaelis aliave quae bestia introire possitalterum ne lupustransilire; ibique esse latebrasubi lepores interdiu delitiscant invirgultis atque herbiset arbores patulis ramisquae aquilaeimpediant conatus. Quis item nescitpaucos si leporesmares acfeminasintromiseritbrevi tempore fore ut impleatur? Tantafecunditas huius quadripedis. Quattuor modo enim intromisit inleporariumbrevi solet repleri. Etenim saepecum habent catulosrecentesalios in ventre habere reperiuntur. Itaque de iis Archelausscribitannorum quot sit qui velit scireinspicere oportereforamina naturaequod sine dubio alius alio habet plura. Hos quoquenuper institutum ut saginarent plerumquecum exceptos e leporariocondant in caveis et loco clauso faciant pingues. Quorum ergo triagenera fere sunt: unum Italicum hoc nostrum pedibus primis humilibusposterioribus altissuperiore parte pullaventre alboauribuslongis. Qui lepus diciturcum praegnas sittamen concipere. InGallia Transalpina et Macedonia fiunt permagniin Hispania et inItalia mediocres. Alterius generis estquod in Gallia nascitur adAlpisqui hoc fere mutantquod toti candidi sunt; ii raroperferuntur Romam. Tertii generis estquod in Hispania nascitursimilis nostro lepori ex quadam partesed humilequem cuniculumappellant. L. Aelius putabat ab eo dictum leporem a celeritudinequod levipes esset. Ego arbitror a Graeco vocabulo anticoquod eumAeolis leporin appellabant. Cuniculi dicti ab eoquod sub terracuniculos ipsi facere solentubi lateant in agris. Horum omnium triagenerasi possisin leporario habere oportet. Duo quidem utique tehabere putoquod in Hispania annis ita fuisti multisut inde tecuniculos persecutos credam.

XIII.

Aprosquidem posse haberi in leporario nec magno negotio ibi et captivos etcicurisqui ibi nati sintpingues solere fieri scisinquitAxi.Nam quem fundum in Tusculano emit hic Varro a M. Pupio Pisonevidisti ad bucinam inflatam certo tempore apros et capreas conveniread pabulumcum ex superiore loco e palaestra apris effundereturglanscapreis victa aut quid aliud. Ego veroinquit illeapud Q.Hortensium cum in agro Laurenti essem. Ibi istuc magis thraikikosfieri vidi. Nam silva eratut dicebatsupra quinquaginta iugerummaceria saeptaquod non leporariumsed therotrophium appellabat.Ibi erat locus excelsusubi triclinio posito cenabamusquo Orpheavocari iussit. Qui cum eo venisset cum stola et cithara cantare essetiussusbucina inflavitut tanta circumfluxerit nos cervorum aprorumet ceterarum quadripedum multitudout non minus formosum mihi visumsit spectaculumquam in Circo Maximo aedilium sine Africanis bestiiscum fiunt venationes.

XIV.

AxiusTuas partesinquitsublevavit AppiusO Merula noster. Quod advenationem pertinetbreviter secundus trasactus est actusnec decochleis ac gliribus quaeroquod relicum est; neque enim magnummolimentum esse potest. Non istuc tam simplex estinquit Appiusquam tu putasO Axi noster. Nam et idoneus sub dio sumendus locuscochleariisquem circum totum aqua claudasnequas ibi posueris adpartumnon liberos earumsed ipsas quaeras. Aquainquamfiniendaene fugitivarius sit parandus. Locus is meliorquem et noncoquit sol et tangit ros. Qui si naturalis non estut fere non suntin aprico loconeque habeas in opaco ubi faciasut sunt sub rupibusac montibusquorum adluant radices lacus ac fluviimanu facereoportet roscidum. Qui fitsi adduxeris fistula et in eam mammillasimposueris tenuesquae eructent aquamita ut in aliquem lapidemincidat ac late dissipetur. Parvus iis cibus opus estet is sineministratoreet huncdum serpitnon solum in area reperitsedetiamsi rivus non prohibetparietes stantes invenit. Denique ipsaeet ruminantes ad propolam vitam diu producuntcum ad eam rem paucalaurea folia intericiant et aspergant furfures non multos. Itaquecocus has vivas an mortuas coquatplerumque nescit. Generacochlearum sunt pluraut minutae albulaequae afferuntur e Reatinoet maximaequae de Illyrico apportanturet mediocresquae exAfrica afferuntur; non quo non in his regionibus quibusdam locis acmagnitudinibus sint disperiles; nam et valde amplae sunt ex Africaquae vocantur solitannaeita ut in eas LXXX quadrantes coicipossintet sic in aliis regionibus eaedem inter se collatae minoresac maiores. Hae in fetura pariunt innumerabilia. Earum semen minutumac testa molli diuturnitate obdurescit. Magnis insulis in areisfactis magnum bolum deferunt aeris. Has quoque saginare solent itaut ollam cum foraminibus incrustent sapa et farriubi pascanturquae foramina habeatut intrare aer possit; vivax enim haec natura.

XV.

Glirariumautem dissimili ratione habeturquod non aquased maceria locussaepitur; tota levi lapide aut tectorio intrinsecus incrustaturneex ea erepere possit. In eo arbusculas esse oportetquae ferantglandem. Quae cum fructum non feruntintra maceriem iacere oportetglandem et castaneamunde saturi fiant. Facere iis cavos oportetlaxioresubi pullos parere possint; aquam esse tenuemquod ea nonutuntur multum et aridum locum quaerunt. Hae saginantur in doliisquae etiam in villis habent multiquae figuli faciunt multo aliteratque aliaquod in lateribus eorum semitas faciunt et cavumubicibum constituant. In hoc dolium addunt glandem aut nuces iuglandesaut castaneam. Quibus in tenebris cum operculum impositum est indoleisfiunt pingues.

XVI.

AppiusIgitur relinquiturinquitde pastione villatica tertius actus depiscinis. Quid tertius? inquit Axius. An quia tu solitus es inadulescentia tua domi mulsum non bibere propter parsimoniamnos melneclegemus? Appius nobisVerum dicitinquit. Nam cum pauper cumduobus fratribus et duabus sororibus essem relictusquarum alteramsine dote dedi Luculloa quo hereditate me cessa primum et primusmulsum domi meae bibere coepi ipsecum interea nihilo minus paenecotidie in convivio omnibus daretur mulsum. Praeterea meum eratnontuumeas novisse volucresquibus plurimum natura ingeni atque artistribuit. Itaque eas melius me nosse quam te ut sciasde incredibiliearum arte naturali audi. Merulaut cetera fecithistoricos quaesequi melitturgoe soleant demonstrabit.

Primumapes nascuntur partim ex apibuspartim ex bubulo corpore putrefacto.Itaque Archelaus in epigrammate ait eas esse

boosphthimenes peplanemena tekna

idem

hipponmen sphekes geneamoschon de melissai.

Apes nonsunt solitaria naturaut aquilaesed ut homines. Quod si in hocfaciunt etiam graculiat non idemquod hic societas operis etaedificiorumquod illic non esthic ratio atque arsab his opusfacere discuntab his aedificareab his cibaria condere. Tria enimharum: cibusdomusopusneque idem quod cera cibusnec quod melnec quod domus. Non in favo sex angulis cellatotidem quot habetipsa pedes? Quod geometrae hexagonon fieri in orbi rutundo ostenduntut plurimum loci includatur. Foris pascunturintus opus faciuntquod dulcissimum quod estet deis et hominibus est acceptumquodfavus venit in altaria et mel ad principia convivi et in secundammensam administratur. Haec ut hominum civitatesquod hic est et rexet imperium et societas. Secuntur omnia pura. Itaque nulla harumadsidit in loco inquinato aut eo qui male oleatneque etiam in eoqui bona olet unguenta. Itaque iis unctus qui accessitpunguntnonut muscaeligurriuntquod nemo has videtut illasin carne autsanguine aut adipe. Ideo modo considunt in eis quorum sapor dulcis.Minime maleficaquod nullius opus vellicans facit deteriusnequeignavaut nonqui eius conetur disturbareresistat; neque tamennescia suae imbecillitatis. Quae cum causa Musarum esse dicunturvolucresquod etsi quando displicatae suntcymbalis et plausibusnumero redducunt in locum unum; et ut his dis Helicona atque Olymponadtribuerunt hominessic his floridos et incultos natura adtribuitmontes. Regem suum secunturquocumque itet fessum sublevantet sinequit volaresuccollantquod eum servare volunt. Neque ipsae suntinficientes nec non oderunt inertes. Itaque insectantes ab se eiciuntfucosquod hi neque adiuvant et mel consumuntquos vocificantesplures persecuntur etiam paucae. Extra ostium alvi opturant omniaqua venit inter favos spiritusquam erithacen appellant Graeci.Omnes ut in exercitu vivunt atque alternis dormiunt et opus faciuntpariter et ut colonias mittuntiique duces conficiunt quaedam advocem ut imitatione tubae. Tum id faciuntcum inter se signa pacisac belli habeant. SedO MerulaAxius noster nedum haec auditphysicamacescatquod de fructu nihil dixinunc cursu lampada tibetrado.

MerulaDefructuinquithoc dicoquod fortasse an tibi satis sitAxiinquo auctorem habeo non solum Seiumqui alvaria sua locata habetquotannis quinis milibus pondo mellissed etiam hunc Varronemnostrumquem audivi dicentem duo milites se habuisse in Hispaniafratres Veianios ex agro Falisco locupletisquibus cum a patrerelicta esset parva villa et agellus non sane maior iugero unohoscircum villam totam alvaria fecisse et hortum habuisse ac relicumthymo et cytiso opsevisse et apiastroquod alii meliphyllonaliimelissophyllonquidam melittaenam appellant. Hos numquam minusutperaeque ducerentdena milia sestertia ex melle recipere essesolitoscum dicerent velle exspectareut suo potius temporemercatorem admitterentquam celerius alieno. Dic igiturinquitubiet cuius modi me facere oporteat alvariumut magnos capiam fructus.Illemelittonas ita facere oportetquos alii melitrophia appellanteandem rem quidam mellaria. Primum secundum villam potissimumubinon resonent imagines (hic enim sonus harum fugae existimatur esseprotelum)esse oportet aere temperatoneque aestate fervido nequehieme non apricout spectet potissimum ad hibernos ortusqui propese loca habeat eaubi pabulum sit frequens et aqua pura. Si pabulumnaturale non estea oportet dominum sererequae maxime secunturapes. Ea sunt rosaserpyllonapiastrumpapaverfabalenspisumocimumcyperummedicemaxime cytisumquod minus valentibusutilissimum est. Etenim ab aequinoctio verno florere incipit etpermanet ad alterum aequinoctium. Sed ut hoc aptissimum ad sanitatemapiumsic ad mellificium thymum. Propter hoc Siculum mel fertpalmamquod ibi thymum bonum frequens est. Itaque quidam thymumcontundunt in pila et diluunt in aqua tepida; eo conspergunt omniaseminaria consita apium causa. Quod ad locum pertinethoc genuspotissimum eligendum iuxta villamnon quo non in villae porticuquoque quidamquo tutius essetalvarium collocarint. Ubi sintaliifaciunt ex viminibus rutundasalii e ligno ac corticibusalii exarbore cavaalii fictilesalii etiam ex ferulis quadratas longaspedes circiter ternoslatas pedemsed itaubi parum sunt quaecompleantut eas conangustentin vasto loco inani ne despondeantanimum. Haec omnia vocant a mellis alimonio alvosquas ideo videnturmedias facere angustissimasut figuram imitentur earum. Vitiles fimobubulo oblinunt intus et extrane asperitate absterreantureasquealvos ita collocant in mutulis parietisut ne agitentur neve interse contingantcum in ordinem sint positae. Sic intervallointerposito alterum et tertium ordinem infra faciunt et aiunt potiushinc demi oporterequam addi quartum. Media alvoqua introeantapesfaciunt foramina parva dextra ac sinistra. Ad extremamquamellarii favum eximere possintopercula imponunt. Alvi optimae fiuntcorticeaedeterrimae fictilesquod et frigore hieme et aestatecalore vehementissime haec commoventur. Verno tempore et aestivo fereter in mense mellarius inspicere debet fumigans leniter eas et abspurcitiis purgare alvum et vermiculos eicere. Praeterea utanimadvertat ne reguli plures existant; inutiles enim fiunt propterseditiones. Et quidam dicunttria genera cum sint ducum in apibusniger ruber variusut Menecrates scribitduoniger et variusquiita meliorut expediat mellariocum duo sint in eadem alvointerficere nigrumcum sit cum altero regeesse seditiosum etcorrumpere alvomquod fuget aut cum multitudine fugetur. De reliquisapibus optima est parva varia rutunda. Fur qui vocabiturab aliisfucusest ater et lato ventre. Vespaquae similitudinem habet apisneque socia est operis et nocere solet morsuquam apes a sesecernunt. Hae differunt inter sequod ferae et cicures sunt. Nuncferas dicoquae in silvestribus locis pascitantcicuresquae incultis. Silvestres minores sunt magnitudine et pilosaesed opificesmagis.

In emendoemptorem videre oportetvaleant an sint aegrae. Sanitatis signasisunt frequentes in examine et si nitidae et si opus quod faciunt estaequabile ac leve. Minus valentium signasi sunt pilosae ethorridaeut pulverulentaenisi opificii eas urget tempus; tum enimpropter laborem asperantur ac marcescunt. Si transferendae sunt inalium locumid facere diligenter oportet et temporaquibus idpotissimum faciasanimadvertendum et locaquo transferasidoneaprovidendum: temporaut verno potius quam hibernoquod hiemedifficulter consuescunt quo translatae manereitaque fugiuntplerumque. Si e bono loco transtuleris eoubi idonea pabulatio nonsitfugitivae fiunt. Necsi ex alvo in alvum in eodem locotraiciasneglegenter faciendumsed et in quam transiturae sintapesea apiastro perfricandaquod inlicium hoc illiset favimelliti intus ponendi a faucibus non longenecum animadverterintaut inopiam esse *** habuisse dicit. Is aitcum sint apes morbidaepropter primoris vernos pastusqui ex floribus nucis graecae etcornus fiuntcoeliacas fieri atque urina pota reficiendas. Propolimvocante quo faciunt ad foramen introitus protectum ante alvummaxime aestate. Quam rem etiam nomine eodem medici utuntur inemplastrispropter quam rem etiam carius in sacra via quam melvenit. Erithacen vocantquo favos extremos inter se conglutinantquod est aliud melle et propoli; itaque in hoc vim esse illiciendi.Quocirca examen ubi volunt considereeum ramum aliamve quam remoblinunt hoc admixto apiastro. Favus estquem fingunt multicavatum eceracum singula cava sena latera habeantquot singulis pedes deditnatura. Neque quae afferunt ad quattuor res faciendaspropolimerithacenfavummelex iisdem omnibus rebus carpere dicunt.Simplexquod e malo punico et asparago cibum carpant solumex oleaarbore cerame fico melsed non bonum. Duplex ministerium praeberiut e fabaapiastrocucurbitabrassica ceram et cibum; nec nonaliter duplex quod fit e malo et piris silvestribuscibum et mel;item aliter duplex quod e papavereceram et mel. Triplex ministeriumquoque fieriut ex nuce Graeca et e lapsano cibummelceram. Itemex aliis floribus ita carpereut alia ad singulas res sumantaliaad pluresnec non etiam aliud discrimen sequantur in carptura auteas sequaturut in mellequod ex alia re faciant liquidum melut esiserae floreex alia contra spissumut e rore marino; sic ex aliareut e fico mel insuavee cytiso bonume thymo optimum. Cibi parsquod potio et ea iis aqua liquidaunde bibant esse oporteteamquepropinquamquae praeterfluat aut in aliquem lacum influatita ut nealtitudine escendat duo aut tres digitos; in qua aqua iaceant testaeaut lapilliita ut exstent paulumubi adsidere et bibere possint.In quo diligenter habenda cura ut aqua sit puraquod ad mellificiumbonum vehementer prodest. Quod non omnis tempestas ad pastum prodirelongius patiturpraeparandus his cibusne tum melle cogantur solovivere aut relinquere exinanitas alvos. Igitur ficorum pinguiumcirciter decem pondo decoquont in aquae congiis sexquas coctas inoffas prope apponunt. Alii aquam mulsam in vasculis prope ut sitcurantin quae addunt lanam puramper quam sugantuno tempore nepotu nimium impleantur aut ne incidant in aquam. Singula vasa ponuntad alvoshaec supplentur. Alii uvam passam et ficum cum pisieruntaffundunt sapam atque ex eo factas offas apponunt ibiquo forashieme in pabulum procedere tamen possint.

Cum examenexiturum estquod fieri soletcum adnatae prospere sunt multae acprogeniem ut coloniam emittere voluntut olim crebro Sabinifactitaverunt propter multitudinem liberorumhuius quod duo solentpraeire signascitur: unumquod superioribus diebusmaximevespertinismultae ante foramen ut uvae aliae ex aliis pendentconglobatae; alterumquodcum iam evolaturae sunt aut etiaminceperuntconsonant vehementerproinde ut milites faciuntcumcastra movent. Quae primum exieruntin conspectu volitant reliquasquae nondum congregatae suntrespectantesdum conveniant. Amellario cum id fecisse sunt animadversaeiaciundo in eas pulvere etcircumtinniendo aere perterritaequo volunt perducerenon longeinde oblinunt erithace atque apiastro ceterisque rebusquibusdelectantur. Ubi consederuntafferunt alvum eisdem inliciis litamintus et prope apposita fumo leni circumdato cogunt eas intrare. Quaein novam coloniam cum introieruntpermanent adeo libenterut etiamsi proximam posueris illam alvumunde exierunttamen novo domiciliopotius sint contentae.

Quod adpastiones pertinere sum ratus quoniam dixinunc iamquoius causaadhibetur ea curade fructu dicam. Eximendorum favorum signum sumuntex ipsis uiris alvos habeat nem congerminarit coniecturam capiuntsiintus faciunt bombum etcum intro eunt ac forastrepidant et siopercula alvorum cum remorisfavorum foramina obducta videnturmembraniscum sint repleti melle. In eximendo quidam dicunt oportereita ut novem partes tolleredecumam relinquere; quod si omne eximasfore ut discedant. Alii hoc plus relincuntquam dixi. Ut in aratisqui faciunt restibiles segetesplus tollunt frumenti ex intervallissic in alvissi non quotannis eximas aut non aeque multumet magishis assiduas habeas apes et magis fructuosas. Eximendorum favorumprimum putant esse tempus vergiliarum exortusecundum aestate actaantequam totus exoriatur arcturustertium post vergiliarum occasumet itasi fecunda sit alvosut ne plus tertia pars eximatur mellisreliquum ut hiemationi relinquatur; sin alvus non sit fertilisnequid eximatur. Exemptio cum est maiorneque universam neque palamfacere oportetne deficiant animum. Favi qui eximuntursiqua parsnihil habet aut habet incunatumcultello praesicatur. Providendum neinfirmiores a valentioribus opprimantureo enim minuitur fructus;itaque imbecilliores secretas subiciunt sub alterum regem. Quaecrebrius inter se pugnabantaspargi eas oportet aqua mulsa. Quofacto non modo desistunt pugnased etiam conferciunt se lingenteseo magissi mulso sunt asparsaequo propter odorem avidiusapplicant se atque obstupescunt potantes. Si ex alvo minus frequentesevadunt ac subsidit aliqua parssubfumigandum et prope apponendumbene olentium herbam maxime apiastrum et thymum. Providendumvehementer ne propter aestum aut propter frigus dispereant. Si quandosubito imbri in pastu sunt oppressae aut frigore subitoantequamipsae providerint id forequod accidit raro ut decipianturetimbris guttis uberibus offensae iacent prostrataeut efflictaecolligendum eas in vas aliquod et reponendum in tecto loco ac tepidoproximo die quam maxime tempestate bona cinere facto e ficulneislignis infriandum paulo plus caldo quam tepidiore. Deindeconcutiendum leviter ipso vasout manu non tangaset ponendae insole. Quae enim sic concalueruntrestituunt se ac revivescuntutsolet similiter fieri in muscis aqua necatis. Hoc faciendum secundumalvosut reconciliatae ad suum quaeque opus et domicilium redeant.

XVII.

Interearedit ad nos Pavo etSi vultisinquitancoras tollerelatistabulis sortitio fit tribuumac coepti sunt a praecone reciniquemquaeque tribus fecerit aedilem. Appius confestim surgitut ibidemcandidato suo gratularetur ac discederet in hortos. MerulaTertiumactum de pastionibus villaticis posteainquittibi reddamAxi.Consurgentibus illisAxius mihi respectantibus nobisquod etcandidatum nostrum venturum sciebamusNon laboroinquithoc locodiscessisse Merulam. Reliqua enim fere mihi sunt notaquodcumpiscinarum genera sint duodulcium et salsarumalterum apud plebemet non sine fructuubi Lymphae aquam piscibus nostris villaticisministrant; illae autem maritimae piscinae nobiliumquibus Neptunusut aquam et piscis ministratmagis ad oculos pertinentquam advesicamet potius marsippium domini exinaniuntquam implent. Primumenim aedificantur magnosecundo implentur magnotertio alunturmagno. Hirrus circum piscinas suas ex aedificiis duodena miliasestertia capiebat. Eam omnem mercedem escisquas dabat piscibusconsumebat. Non mirum; uno tempore enim memini hunc Caesari duo miliamurenarum mutua dedisse in pondus et propter piscium multitudinemquadragies sestertio villam venisse. Quae nostra piscina mediterraneaac plebeia recte dicitur dulcis et illa amara; quis enim nostrum nonuna contentus est hac piscina? Quis contra maritumas non ex piscinissingulis coniunctas habet pluris? Nam ut Pausias et ceteri pictoreseiusdem generis loculatas magnas habent arculasubi discolores sintceraesic hi loculatas habent piscinasubi dispares disclusoshabeant piscesquosproinde ut sacri sint ac sanctiores quam illiin Lydiaquos sacrificanti tibiVarroad tibicinem gregatimvenisse dicebas ad extremum litus atque aramquod eos capere auderetnemocum eodem tempore insulas Lydorum ibi choreuousas vidissessichos piscis nemo cocus in ius vocare audet. Quintus Hortensiusfamiliaris nostercum piscinas haberet magna pecunia aedificatas adBaulosita saepe cum eo ad villam fuiut illum sciam semper incenam pisces Puteolos mittere emptum solitum. Neque satis erat eumnon pasci e piscinisnisi etiam ipse eos pasceret ultro ac maioremcuram sibi haberetne eius esurirent mulliquam ego habeone meiin Rosea esuriant asiniet quidem utraque reet cibo et potionecum non paulo sumptuosiusquam egoministraret victum. Ego enim unoservulohordeo non multoaqua domestica meos multinummos aloasinos; Hortensius primum qui ministrarent piscatores habebatcomplureset ei pisciculos minutos aggerebant frequenterqui amaioribus absumerentur. Praeterea salsamentorum in eas piscinasemptum coiciebatcum mare turbaret ac per tempestatem macellumpiscinarum obsonium praeberet neque everriculo in litus educerepossent vivam saginamplebeiae cenae piscis. Celerius voluntateHortensi ex equili educeres redariasut tibi haberesmulasquam episcina barbatum mullum. Atqueille inquitnon minor cura erat eiusde aegrotis piscibusquam de minus valentibus servis. Itaque minuslaborabat ne servos aeger aquam frigidamquam ut recentem biberentsui pisces. Etenim hac incuria laborare aiebat M. Lucullum acpiscinas eius despiciebatquod aestuaria idonea non haberetacreside aqua in locis pestilentibus habitarent pisces eius; contra adNeapolim L. Lucullumposteaquam perfodisset montem ac maritumumflumen immisisset in piscinasqui reciproce fluerent ipsaeNeptunonon cedere de piscatu. Factum esse enim ut amicos pisces suosvideatur propter aestus eduxisse in loca frigidioraut Apuli solentpecuarii facerequi per calles in montes Sabinos pecus ducunt. InBaiano autem aedificans tanta ardebat curaut architecto permiseritvel ut suam pecuniam consumeretdummodo perduceret specus e piscinisin mare obiecta molequa aestus bis cotidie ab exorta luna adproximam novam introire ac redire rursus in mare posset acrefrigerare piscinas.

Nos haec.At strepitus ab dextra et cum lata candidatus noster designatusaedilis in villam. Cui nos occedimus et gratulati in Capitoliumpersequimur. Illi inde endo suam domumnos nostramo Pinni nostersermone de pastione villatica summatim hocquem exposuihabito.