Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Valeri Maximi

Factorum et Dictorum Memorabilium
Libri novem

 

 

 

Liber I

Praef. Vrbis Romae exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna apud alios latius diffusa sunt quam ut breuiter cognosci possintab inlustribus electa auctoribus digerere (sic Kempfcodd. deligere) constituiut documenta sumere uolentibus longae inquisitionis labor absit. nec mihi cuncta conplectendi cupido incessit: quis enim omnis aeui gesta modico uoluminum numero conprehenderitaut quis compos mentis domesticae peregrinaeque historiae seriem felici superiorum stilo conditam uel adtentiore cura uel praestantiore facundia traditurum se sperauerit? te igitur huic coeptopenes quem hominum deorumque consensus maris ac terrae regimen esse uoluitcertissima salus patriaeCaesarinuococuius caelesti prouidentia uirtutesde quibus dicturus sumbenignissime fouenturuitia seuerissime uindicantur: nam si prisci oratores ab Ioue optimo maximo bene orsi suntsi excellentissimi uates a numine aliquo principia traxeruntmea paruitas eo iustius ad fauorem tuum decucurreritquo cetera diuinitas opinione colligiturtua praesenti fide paterno auitoque sideri par uideturquorum eximio fulgore multum caerimoniis nostris inclitae claritatis accessit: reliquos enim deos accepimusCaesares dedimus. et quoniam initium a cultu deorum petere in animo estde condicione eius summatim disseram.

1.1.1 Maiores statas sollemnesque caerimonias pontificum scientiabene gerendarum rerum auctoritates augurum obseruationeApollinis praedictiones uatum librisportentorum depulsi<one>s Etrusca disciplina explicari uoluerunt. prisco etiam instituto rebus diuinis opera daturcum aliquid conmendandum estprecationecum exposcendumuotocum soluendumgratulationecum inquirendum uel extis uel sortibusinpetritocum sollemni ritu peragendumsacrificioquo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur.

Tantum autem studium antiquis non solum seruandae sed etiam amplificandae religionis fuitut florentissima tum et opulentissima ciuitate decem principum filii senatus consulto singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderenturCereriquequam more Graeco uenerari instituerantsacerdotem a Veliacum id oppidum nondum ciuitatem accepissetnomine Calliphanam peterent [uelut alii dicuntCalliphoenam]ne deae uetustis ritibus perita deesset antistes.

Cuius cum in urbe pulcherrimum templum haberentGracchano tumultu moniti Sibyllinis libris ut uetustissimam Cererem placarentHennamquoniam sacra eius inde orta credebantX uiros ad eam propitiandam miserunt. item Matri deum saepe numero imperatores nostri conpotes uictoriarum suscepta uota Pessinuntem profecti soluerunt.

1.1.2 Metellus vero pontifex maximus Postumium consulem eundemque flaminem Martialem ad bellum gerendum Africam petentemne a sacris discederetmulta dicta urbem egredi passus non estreligionique summum imperium cessitquo<d> tuto se Postumius Martio certamini conmissurus non uidebatur caerimoniis Martis desertis.

1.1.3 Laudabile duodecim fascium religiosum obsequiumlaudabilior quattuor et XX in consimili re oboedientia: a Tiberio enim Graccho ad collegium augurum litteris ex prouincia missisquibus significabat secum libros ad sacra populi pertinentes legeretanimaduertisse uitio tabernaculum captum comitiis consularibusquae ipse fecisseteaque re ab auguribus ad senatum relata iussu eius C. Figulus e GalliaScipio Nasica e Corsica Romam redierunt et se consulatu abdicauerunt.

1.1.4 Consimili ratione P. Cloelius <Siculus>M. Cornelius CethegusC. Claudius propter exta parum curiose admota [deorum inmortalium <aris> uariis temporibus bellisque diuersis] flaminio abire iussi sunt coactique etiam.

1.1.5 At <Q.> Sulpicio inter sacrificandum e capite apex prolapsus idem sacerdotium abstulitoccentusque soricis auditus Fabio Maximo dictaturamC. Flaminio magisterium equitum deponendi causam praebuit.

1.1.6 Adiciendum his quod P. Licinio pontifici maximo uirgo Vestalisquia quadam nocte parum diligens ignis aeterni custos fuissetdigna uisa est quae flagro admoneretur.

1.1.7 Maximae uero uirginis Aemiliae discipulam extincto igne tutam ab omni reprehensione Vestae numen praestitit. qua adorantecum carbasumquem optimum habebatfoculo inposuissetsubito ignis emicuit.

1.1.8 Non mirum igitursi pro eo imperio augendo custodiendoque pertinax deorum indulgentia semper excubuitquo tam scrupulosa cura paruula quoque momenta religionis examinari uidenturquia numquam remotos ab exactissimo cultu caerimoniarum oculos habuisse nostra ciuitas existimanda est. in qua cum <M.> Marcellus quintum consulatum gerens templum Honori et Virtuti Clastidio priusdeinde Syracusis potitus nuncupatis debitum uotis consecrare uelleta collegio pontificum inpeditus estnegante unam cellam duobus diis recte dicari: futurum enimsi quid prodigii in ea accidissetne dinosceretur utri rem diuinam fieri oporteretnec duobus nisi certis diis una sacrificari solere. ea pontificum admonitione effectum est ut Marcellus separatis aedibus Honoris ac Virtutis simulacra statueretneque aut collegio pontificum auctoritas amplissimi uiri aut Marcello adiectio inpensae inpedimento fuit quo minus religionibus suus tenor suaque obseruatio redderetur.

1.1.9 Obruitur tot et tam inlustribus consularibus L. Furius Bibaculus exemplique locum uix post Marcellum inuenitsed pii simul ac religiosi animi laude fraudandus non est. qui praetor a patre suo collegii Saliorum magistro iussus sex lictoribus praecedentibus arma ancilia tulitquamuis uacationem huius officii honoris beneficio haberet: omnia namque post religionem ponenda semper nostra ciuitas duxitetiam in quibus summae maiestatis conspici decus uoluit. quapropter non dubitauerunt sacris imperia seruireita se humanarum rerum futura regimen existimantiasi diuinae potentiae bene atque constanter fuissent famulata.

1.1.10 Quod animi iudicium in priuatorum quoque pectoribus uersatum est: urbe enim a Gallis captacum flamen Quirinalis uirginesque Vestales sacra onere partito ferrenteasque pontem sublicium transgressas et cliuumqui ducit ad Ianiculumascendere incipientes L. Albanius plaustro coniugem et liberos uehens aspexissetpropior publicae religioni quam priuatae caritati suis ut plaustro descenderent inperauit atque in id uirgines et sacra inposita omisso coepto itinere Caere oppidum peruexitubi cum summa ueneratione recepta. grata memoria ad hoc usque tempus hospitalem humanitatem testatur: inde enim institutum est sacra caerimonias uocariquia Caeretani ea infracto rei publicae statu perinde ac florente sancte coluerunt. quorum agreste illud et sordidius plaustrum tempestiue capax cuiuslibet fulgentissimi triumphalis currus uel aequauerit gloriam uel antecesserit.

1.1.11 Eadem rei publicae tempestate C. Fabius Dorsuo memorabile exemplum seruatae religionis dedit: namque Gallis Capitolium obsidentibusne statum Fabiae gentis sacrificium interrumpereturgabino ritu cinctusmanibus umerisque sacra gerens per medias hostium stationes in Quirinalem collem peruenit. ubi omnibus sollemni more peractis in Capitolium propter diuinam uenerationem uictricium armorum perinde ac uictor rediit.

1.1.12 Magna conseruandae religionis etiam P. Cornelio Baebio Tamphilo consulibus apud maiores nostros acta cura est. si quidem in agro L. Petili scribae sub Ianiculo cultoribus terram altius uersantibusduabus arcis lapideis repertisquarum in altera scriptura indicabat corpus Numae Pompili fuissein altera libri reconditi erant Latini septem de iure pontificum totidemque Graeci de disciplina sapientiaeLatinos magna diligentia adseruandos curaueruntGraecosquia aliqua ex parte ad soluendam religionem pertinere existimabanturQ. Petilius praetor urbanus ex auctoritate senatus per uictimarios facto igni in conspectu populi cremauit: noluerunt enim prisci uiri quidquam in hac adseruari ciuitatequo animi hominum a deorum cultu auocarentur.

1.1.13 Tarquinius autem rex M. Atilium duumuirumquod librum secreta ri<tu>um ciuilium sacrorum continentemcustodiae suae conmissum corruptus Petronio Sabino describendum dedissetculleo insutum in mare abici iussitidque supplicii genus multo post parricidis lege inrogatum estiustissime quidemquia pari uindicta parentum ac deorum uiolatio expianda est.

1.1.14 Sed quae ad custodiam religionis adtinentnescio an omnes M. Atilius Regulus praecesseritqui ex uictore speciosissimo insidiis Hasdrubalis et Xantippi Lacedaemonii ducis ad miserabilem captiui fortunam deductus ac missus ad senatum populumque Romanum legatusut [ex] se et uno et sene conplures Poenorum iuuenes pensarenturin contrarium dato consilio Karthaginem petiitnon quidem ignarus ad quam crudeles quamque merito sibi infestos [deos] reuertereturuerum quia his iuraueratsi captiui eorum redditi non forentad eos sese rediturum. potuerunt profecto dii inmortales efferatam mitigare saeuitiam. ceterumquo clarior esset Atilii gloriaKarthaginienses moribus suis uti passi sunttertio Punico bello religiosissimi spiritus tam crudeliter uexati urbis eorum interitu iusta exacturi piacula.

1.1.15 Quanto nostrae ciuitatis senatus uenerabilior in deos! qui post Cannensem cladem decreuit ne matronae ultra tricesimum diem luctus suos extenderentuti ab his sacra Cereris peragi possentquia maiore paene Romanarum uirium parte in execrabili ac diro solo iacente nullius penates maeroris expertes erant. itaque matres ac filiae coniugesque et sorores nuper interfectorum abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus candidam induere uestem et aris tura dare coactae sunt. qua quidem constantia optinendae religionis magnus caelestibus iniectus est rubor ulterius aduersus eam saeuiendi gentemquae ne iniuriarum quidem acerbitate ab eorum cultu absterreri potuerit.

1.1.16 Creditum est Varronem consulem apud Cannas cum Karthaginiensibus tam infeliciter dimicasse ob iram Iunonisquodcum ludos circenses aedilis faceretin Iouis optimi maximi tensa eximia facie puerum histrionem ad exuuias tenendas posuisset. quod factumpost aliquot annos memoria repetitumsacrificiis expiatum est.

1.1.17 Hercules quoque detractae religionis suae et grauem et manifestam poenam exegisse traditur: nam cum Potitii sacrorum eius ritumquem pro dono genti eorum ab ipso adsignatum uelut hereditarium optinuerantauctore Appio censore ad humile seruorum <publicorum> ministerium transtulissentomnesqui erant numero super XXXpuberes intra annum extincti sunt nomenque Potitium in XII familias diuisum ~ prope interiitAppius uero luminibus captus est.

1.1.18 Acer etiam sui numinis uindex Apolloqui Karthagine a Romanis oppressa ueste aurea nudatus id egit ut sacrilegae manus inter fragmenta eius abscisae inuenirentur.

1.1.19 Nec minus efficax ultor contemptae religionis filius quoque eius Aesculapiusqui (consecratum templo suo lucum a Turullio praefecto Antonii ad naues ei faciendas magna ex parte succisum dolens) inter ipsum nefarium ministeriumdeuictis partibus Antoniiimperio Caesaris morti destinatum Turullium manifestis numinis sui uiribus in eum locumquem uiolauerattraxit effecitque ut ibi potissimum a militibus Caesarianis occisus eodem exitio et euersis iam arboribus poenas lueret et adhuc superantibus inmunitatem consimilis iniuriae pareret suamque uenerationemquam apud colentes maximam semper habueratdeus multiplicauit.

1.1.20 Q. autem Fuluius Flaccus inpune non tulitquod in censura tegulas marmoreas ex Iunonis Laciniae templo in aedem Fortunae equestrisquam Romae faciebattranstulit: negatur enim post hoc factum mente constitisse. quin etiam per summam aegritudinem animi expirauitcum ex duobus filiis in Illyrico militantibus alterum decessissealterum grauiter audisset adfectum. cuius casu motus senatus tegulas Locros reportandas curauit decretique circumspectissima sanctitate inpium opus censoris retexuit.

1.1.21 tam me hercule quam Plemini legati Scipionis in thesauro Proserpinae spoliando sceleratam auaritiam iusta animaduersione uindicauit: cum enim eum uinctum Romam pertrahi iussisset~ qui ante causae dictionem in carcere taeterrimo genere morbi consumptus estpecuniam dea eiusdem senatus imperio et quidem summam duplicando recuperauit.

1.1.ext.1 Quaequod ad Plemini facinus pertinuitbene a patribus conscriptis uindicataquod ad uiolentas regis Pyrri sordes attinueratse ipsa potenter atque efficaciter defendit: coactis enim Locrensibus ex thesauro eius magnam illi pecuniam darecum onustus nefaria praeda nauigaretui subitae tempestatis tota cum classe uicinis deae litoribus inlisus estin quibus pecunia incolumis reperta sanctissimi thesauri custodiae restituta est.

1.1.ext.2 At non similiter Masinissa rex. cuius cum praefectus classis Melitam appulisset et aeque ex fano Iunonis dentes eburneos eximiae magnitudinis sublatos ad eum pro dono adtulissetut conperit unde essent aduectiquinqueremi reportandos Melitam inque templo Iunonis conlocandos curauitinsculptos gentis suae litteris significantibus regem ignorantem eos accepisselibenter deae reddidisse. factum <magis> Masinissae animo quam Punico sanguini conueniens!

1.1.ext.3 Quamquam quid attinet mores natione perpendi? in media barbaria ortus sacrilegium alienum rescidit: Syracusis genitus Dionysius tot sacrilegia suaquot iam recognoscemusiocosis dictis prosequi uoluptatis loco duxit: fano enim Proserpinae spoliato Locriscum per altum secundo uento classe uehereturridens amicis 'uidetisne' ait 'quam bona nauigatio ab ipsis dis inmortalibus sacrilegis tribuatur?' detracto etiam Ioui Olympio magni ponderis aureo amiculoquo eum tyrannus Gelo e manubiis Karthaginiensium ornaueratiniectoque ei laneo pallio dixit aestate graue esse aureum amiculumhieme frigidumlaneum autem ad utrumque tempus anni aptius. idem Epidauri Aesculapio barbam auream demi iussitquod adfirmaret non conuenire patrem Apollinem inberbemipsum barbatum conspici. idem mensas argenteas atque aureas e fanis sustulitquodque in his more Graeciae scriptum erat bonorum deorum eas esseuti se bonitate eorum praedicauit. idem Victorias aureas et pateras et coronasquae simulacrorum porrectis manibus sustinebanturtollebat et eas se acciperenon auferre dicebatperquam stultum esse argumentandoa quibus bona precamurab his porrigentibus nolle sumere. quitametsi debita supplicia non exsoluitdedecore tamen fili mortuus poenas pependitquas uiuus effugerat: lento enim gradu ad uindictam sui diuina procedit ira tarditatemque supplicii grauitate pensat.

1.1.ext.4 In quam ne incideret Timasitheus Liparitanorum princeps ~ consilio sibi aliter atque uniuersae patriae utili prouidit exemplo: excepta namque in freto a ciuibus suis piraticam exercentibus magni ponderis aurea crateraquam Romani Pythio Apollini decimarum nomine dicauerantincitato ad eam partiendam populout comperit * * * [eam Delphos perferendam curauit.] *******

1.5.init. Ominum etiam obseruatio aliquo contactu religioni innexa estquoniam non fortuito motused diuina prouidentia constare creduntur.

1.5.1 Quae effecit ut urbe a Gallis disiectadeliberantibus patribus conscriptis utrum Veios migrarent an sua moenia restituerentforte eo tempore praesidio cohortibus redeuntibus centurio in comitio exclamaret 'signiferstatue signumhic optime manebimus': ea enim uoce audita senatus accipere se omen respondit e uestigioque Veios transeundi consilium omisit. quam paucis uerbis de domicilio futuri summi imperii confirmata est condicio! credo indignum diis existimantibus prosperrimis auspiciis Romanum nomen ortum Veientanae urbis appellatione mutari inclitaeque uictoriae decus modo abiectae urbis ruinis infundi.

1.5.2 Huius tam praeclari operis auctor Camilluscum esset precatus utsi cui deorum nimia felicitas populi Romani uideretureius inuidia suo aliquo incommodo satiaretursubito lapsu decidit. quod omen ad damnationemqua postea oppressus estpertinuisse uisum est. merito autem de laude inter se uictoria et pia precatio amplissimi uiri certauerint: aeque enim uirtutis est et bona patriae auxisse et mala in se transferri uoluisse.

1.5.3 Quid illudquod L. Paulo consuli euenitquam memorabile! cum ei sorte obuenisset ut bellum cum rege Perse gereret et domum e curia regressus filiolam suam nomine Tertiamquae tum erat admodum paruulaosculatus tristem animaduerteretinterrogauit quid ita eo uultu esset. quae respondit Persam perisse. decesserat autem catellusquem puella in deliciis habueratnomine Persa. arripuit igitur omen Paulus exque fortuito dicto quasi * * * certam spem clarissimi triumphi animo praesumpsit.

1.5.4 At Caecilia Metellidum sororis filiaeadultae aetatis uirginimore prisco nocte concubia nuptiale petit omenipsa fecit: nam cum in sacello quodam eius rei gratia aliquamdiu persedisset nec [aliqua] ulla uox proposito congruens esset auditafessa longa standi mora puella rogauit materteram ut sibi paulisper locum residendi adcommodaret. cui illa 'ego uero' inquit 'libenter tibi mea sede cedo'. quod dictum ab indulgentia profectum ad certi ominis processit euentumquoniam Metellus non ita multo post mortua Caecilia uirginemde qua loquorin matrimonium duxit.

1.5.5 C. autem Mario obseruatio ominis procul dubio saluti fuitquo tempore hostis a senatu iudicatus in domum Fanniae Minturnis custodiae causa deductus est. animaduertit enim asellumcum ei pabulum obicereturneglecto eo ad aquam procurrentem. quo spectaculo deorum prouidentia quod sequeretur oblatum ratusalioquin etiam interpretandarum religionum peritissimusa multitudinequae ad opem illi ferendam confluxeratinpetrauit ut ad mare perduceretur ac protinus nauiculam conscendit eaque in Africam peruectus arma Sullae uictricia effugit.

1.5.6 Pompeius uero Magnus in acie Pharsalica uictus a Caesarefuga quaerens salutem cursum in insulam Cyprumut aliquid in ea uirium contraheretclasse direxit adpellensque ad oppidum Paphum conspexit in litore speciosum aedificium gubernatoremque interrogauit quod ei nomen esset. qui respondit Katvbasleia uocari. quae uox spem eius [quae] quantulamcumque [restabat] conminuitneque id dissimulanter tulit: auertit enim oculos ab illis tectis ac doloremquem ex diro omine ceperatgemitu patefecit.

1.5.7 M. etiam Bruti dignus admisso parricidio euentus omine designatus estsi quidem post illud nefarium opus natalem suum celebranscum Graecum uersum expromere uelletad illud potissimum Homericum referendum animo tetendit: ll" me Mor' lo ka Lhtow ktanen u"wqui deus Philippensi acie a Caesare et Antonio signo datus in eum tela conuertit.

1.5.8 Consentaneo uocis iactu C. Cassii aurem fortuna peruellitquem orantibus Rhodiis ne ab eo cunctis deorum simulacris spoliarenturSolem a se relinqui respondere uoluitut rapacissimi uictoris insolentiam dicti tumore protraheret abiectumque Macedonica pugna non effigiem Solisquam tantummodo supplicibus cesseratsed ipsum solem re uera relinquere cogeret.

1.5.9 Adnotatu dignum illud quoque omensub quo Petilius consul in Liguria bellum gerens occiderit: nam cum montemcui Leto cognomen eratoppugnaret interque adhortationem militum dixisset 'hodie ego Letum utique capiam'inconsideratius proeliando fortuitum iactum uocis leto suo confirmauit.

1.5.ext.1 Adici nostris duo eiusdem generis alienigena exempla non absurde possunt. Sami Prienensibus auxilium aduersus Caras inplorantibus adrogantia instincti pro classe et exercitu sibullam eis derisus gratia miserunt. quam illi uelut diuinitus datum praesidium interpretati libenter receptam uera fatorum praedictione uictoriae ducem habuerunt.

1.5.ext.2 Ne Apolloniatae quidem paenitentiam egeruntquodcum bello Illyrico pressi Epidamnios ut sibi opem ferrent orassent atque illi flumen uicinum moenibus suis nomine Aeantem in adiutorium eorum sese mittere dixissent'accipimus quod datur' responderunt eique primum in acie locum perinde ac duci adsignarunt: ex insperato enim superatis hostibus successum suum omini acceptum referentes et tunc Aeanti ut deo immolauerunt et deinceps omnibus proeliis duce uti instituerunt.

1.6.1 Prodigiorum quoquequae aut secunda aut ad uersa accideruntdebita proposito nostro relatio est.

Seruio Tullio etiam tum puerulo dormienti circa caput flammam emicuisse domestico<rum> oculi adnotauerunt. quod prodigium Anci regis Marci uxor Tanaquil admirataserua natum in modum filii educauit et ad regium fastigium euexit.

1.6.2 Aeque felicis euentus illa flammaquae ex L. Marci ducis duorum exercituumquos interitus Publi et Gnaei Scipionum in Hispania debilitaueratcapite contionantis eluxit: namque eius aspectu pauidi adhuc milites pristinam recuperare fortitudinem admoniti VIII et XXX milibus hostium caesis magnoque numero in potestatem redacto bina castra Punicis opibus referta ceperunt.

1.6.3 Itemcum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia conpulsi capi non possenteaque mora non minus obsidentibus quam obsessis intolerabilis uidereturexoptatae uictoriae iter miro prodigio di inmortales patefecerunt: subito enim Albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque inundatione ullius amnis adiutus solitum stagni modum excessit. cuius rei explorandae gratia legati ad Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent: sic enim Veios <uenturos> in potestatem populi Romani. quod prius quam legati renuntiarentaruspex Veientium a milite nostroquia domestici interpretes deerantraptus et in castra perlatus futurum dixerat. ergo senatus duplici praedictione monitus eodem paene tempore et religioni paruit et hostium urbe potitus est.

1.6.4 Nec parum prosperi successus quod sequitur. L. Sulla consul sociali bellocum in agro Nolano ante praetorium immolaretsubito ab ima parte arae prolapsam anguem prospexit. qua uisa Postumi aruspicis hortatu continuo exercitum in expeditionem eduxit ac ~ fortissima Samnitium castra cepit. quae uictoria futurae eius amplissimae potentiae gradus et fundamentum extitit.

1.6.5 Praecipuae admirationis etiam illa prodigiaquae C. Volumnio Ser. Sulpicio consulibus in urbe nostra inter initia motusque bellorum acciderunt: bos namque mugitu suo in sermonem humanum conuerso nouitate monstri audientium animos exterruit. carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes cecideruntquarum maiorem numerum praepetes diripuerunt auesreliquum humi per aliquot dies neque odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit. Eiusdem generis monstra alio tumultu credita sunt: puerum infantem semenstrem in foro boario triumphum <clamasse>alium cum elephantino capite natumin Piceno lapidibus pluissein Gallia lupum uigili e uagina gladium abstulissein Sardinia scuta duo sanguinem sudasseAntii metentibus cruentas spicas in corbem decidisseCaerites aquas sanguine mixtas fluxisse. bello etiam Punico secundo constitit Cn. Domiti bouem dixisse 'caue tibiRoma'.

1.6.6 C. autem Flaminius inauspicato consul creatus cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale conflicturus conuelli signa iussissetlapso equo super caput eius humi prostratus est nihilque eo prodigio inhibitussigniferis negantibus signa moueri sua sede possemalumni ea continuo effodissentminatus est. uerum huius temeritatis utinam sua tantumnon etiam populi Romani maxima clade poenas pependisset! in ea namque acie xv Romanorum caesavi captax fugata sunt. consulis obtruncati corpus ad funerandum ab Hannibale quaesitumquiquantum in ipso fueratRomanum sepelierat imperium.

1.6.7 Flamini autem praecipitem audaciam C. Hostilius Mancinus uaesana perseuerantia subsequitur. cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia acciderunt: cum Lauinii sacrificium facere uelletpulli cauea emissi in proximam siluam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiuerunt. cum ab Herculis portuquo pedibus perueneratnauem conscenderettalis uox sine ullo auctore ad aures eius peruenit'Mancinemane'. qua territuscum itinere conuerso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressusanguis eximiae magnitudinis uisus e conspectu abiit. ergo prodigiorum <numerum> numero calamitatium aequauitinfelici pugnaturpi foederededitione funesta.

1.6.8 Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi grauissimi ciuis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio facit: consul enim cum in Lucanis sacrificaretangues duae ex occulto prolapsae repente hostiaequam immolaueratadeso iocinore in easdem se latebras retulerunt. ob id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii euenit. tertia quoque caesa uictima diligentiusque adseruatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod quamuis aruspices ad salutem imperatoris pertinere dixissentGracchus tamen non cauit ne perfidi hospitis sui Flaui insidiis in eum locum deductusin quo Poenorum dux Mago cum armata manu delitueratinermis occideretur.

1.6.9 Et consulatus collegium et erroris societas et par genus mortis a Ti. Graccho ad <M.> Marcelli memoriam me trahit. is captarum Syracusarum et Hannibalis ante Nolana moenia a se primum fugere coacti gloria inflammatuscum summo studio niteretur ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret aut Italia pelleretsollemnique sacrificio uoluntates deorum exploraretquae prima hostia ante foculum ceciditeius iecur sine capite inuentum estproxima caput iocinoris duplex habuit. quibus inspectis aruspex tristi uultu non placere sibi extaquia secundum truncata laeta apparuissentrespondit. ita monitus M. Marcellus ne quid temere conareturinsequenti nocte speculandi gratia cum paucis egredi aususa multitudine hostium in Bruttis circumuentus aeque magnum dolorem ac detrimentum patriae interitu suo attulit.

1.6.10 Nam Octauius consul dirum omen quemadmodum timuitita uitare non potuit: e simulacro enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humiut auelli nequiretarmis cum collega suo dissidens Cinna praesumpsit animo ea re significari exi tium suum in quem metus augurium tristi fine uitae inciditac tum demum immobile dei caput terra refigi potuit.

1.6.11 Non sinit nos M. Crassusinter grauissimas Romani imperii iacturas numerandushoc loco de se silentium agereplurimis et euidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. ducturus erat a Carris aduersus Parthos exercitum. pullum ei traditum est paludamentumcum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleat. maesti et taciti milites ad principia conueneruntqui uetere instituto cum clamore alacri adcurrere debebant. aquilarum altera uix conuelli a primo pilo potuitaltera aegerrime extracta in contrariam ac ferebatur partem se ipsa conuertit. magna haec prodigiased [et] illae clades aliquanto maiorestot pulcherrimarum legionum interitustam multa signa hosti<li>bus intercepta manibustantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatuoptimae indolis filii cruore paterni respersi oculicorpus imperatoris inter promiscuas cadauerum strues auium ferarumque laniatibus obiectum. uellem quidem placidius~ sed quod relatu uerum est. sic deorum spreti monitus excandescuntsic humana consilia castiganturubi se caelestibus praeferunt.

1.6.12 Cn. etiam Pompeium Iuppiter omnipotens abunde monuerat ne cum C. Caesare ultimam belli fortunam experiri contenderetegresso a Dyrrachio aduersa agmini eius fulmina iaciensexaminibus apium signa obscurandosubita tristitia implicatis militum animisnocturnis totius exercitus terroribusab ipsis altaribus hostiarum fuga. sed inuictae leges necessitudinis pectus alioquin procul amentia remotum prodigia ista iusta aestimatione perpendere passae non sunt. itaquedum illa eleuatauctoritatem amplissimam et opes priuato fastigio excelsiores omniaque ornamentaquae ab ineunte adulescentia ad inuidiam usque contraxeratspatio unius diei confregit. quo constat in delubris deum sua sponte signa conuersamilitarem clamorem strepitumque armorum adeo magnum Antiochiae et Ptolemaide auditumut in muros concurreretursonum tympanorum Pergami abditis delubri editumpalmam uiridem Trallibus in aede Victoriae sub Caesaris statua inter coagmenta lapidum iustae magnitudinis enatam. quibus apparet caelestium numen et Caesaris gloriae fauisse et Pompei errorem inhibere uoluisse.

1.6.13 Tuas aras tuaque sanctissima templadiue Iuliueneratus oro ut propitio ac fauenti numine tantorum casus uirorum sub tui exempli praesidio ac tutela delitescere patiaris: te enim accepimus eo diequo purpurea ueste uelatus aurea in sella consedistine maximo studio senatus exquisitum et delatum honorem spreuisse uidererispriusquam exoptatum ciuium oculis conspectum tui offerrescultui religionisin quam mox eras transiturusuacasse mactatoque opimo boue cor in extis non repperisseac responsum tibi ab Spurinna aruspice pertinere id signum ad uitam et consilium tuumquod utraque haec corde continerentur. erupit deinde eorum parricidiumquidum te hominum numero subtrahere uoluntdeorum concilio adiecerunt.

1.6.ext.1 Claudatur hoc exemplo talium ostentorum domestica relationesi ulterius Romana adprehenderoe caelesti templo ad priuatas domos non ~ consentaneos usus transtulisse uidear. adtingam igitur externaquae Latinis litteris insertaut auctoritatis minus habentita aliquid gratae uarietatis adferre possunt. In exercitu Xerxisquem ~ aduersus prouinciam Graeciam contraxeratequae partu leporem editum constat. quo genere monstri tanti apparatus significatus est euentus: nam qui mare classibusterram pedestri * * * et fugax animal pauido regressu regnum suum repetere est coactus. Eidem montem Athon uix tandem transgressopriusquam Athenas deleretLacedaemonis inuadendae consilium agitanti admirabile inter cenam prodigium incidit: infusum namque paterae eius uinum in sanguinemnec semel sed iterum et tertio conuersum est. qua de re consulti magi monuerunt ut se ab incepto proposito abstineret: et si quod uestigium in uaecordi pectore sensus fuisset* * * ante de Leonida et ~ a caesare Spartanis abunde monitum.

1.6.ext.2 Midae uerocuius imperio Phrygia fuit subiectapuero dormienti formicae in os grana tritici congesserunt. parentibus deinde eius corsus prodigium tenderet explorantibus augures responderunt omnium illum mortalium futurum ditissimum. nec uana praedictio extitit: nam Midas cunctorum paene regum opes abundantia pecuniae antecessit infantiaeque incunabula uili deorum munere donata onustis auro atque argento gazis pensauit.

1.6.ext.3 Formicis Midae iure meritoque apes Platonis praetulerim: illae enim caducae ac fragilishae solidae et aeternae felicitatis indices extiteruntdormientis in cunis paruuli labellis mel inserendo. qua re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii suauitatem ore eius emanaturam dixerunt. ac mihi quidem illae apes non montem Hymettium tymi flore redolentemsed Musarum Heliconios colles omni genere doctrinae uirentis dearum instinctu depastae maximo ingenio dulcissima summae eloquentiae instillasse uidentur alimenta.

1.7.1 Sed quoniam diuitem Midae disertumque Platonis somnum adtigireferam quam certis imaginibus multorum quies adumbrata sit. quem locum unde potius ordiar quam a diui Augusti sacratissima memoria? eius medico Artorio somnum capienti noctequam dies insecutus estquo in campis Philippiis Romani inter se exercitus concurreruntMineruae species oborta praecepit ut illum graui morbo implicitum moneret ne propter aduersam ualitudinem proximo proelio non interesset. quod cum Caesar audissetlectica se in aciem deferri iussit. ubi dum supra uires corporis pro adipiscenda uictoria excubatcastra eius a Bruto capta sunt. quid ergo aliud putamus quam diuino numine effectum ne destinatum iam immortalitati caput indignam caelesti spiritu fortunae uiolentiam sentiret?

1.7.2 Augustum uero praeter naturalem animi in omnibus rebus subtiliter perspiciendis uigorem etiam recens et domesticum exemplum ut Artori somnio obtemperaret admonuit: audiuerat enim diui Iuli patris sui uxorem Calpurniam noctequam is ultimam in terris egitin quiete uidisse multis eum confectum uulneribus in suo sinu iacentemsomnique atrocitate uehementer exterritam rogare non destitisse ut proximo die curia se abstineret. at illumne muliebri somnio motus id fecisse existimaretursenatumin quo ei parricidarum manus adlatae sunthabere contendisse. ~ non est inter patrem et filium ullius rei conparationem fieri praesertim diuinitatis fastigio iunctossed iam alter operibus suis aditum sibi ad caelum struxeratalteri longus adhuc terrestrium uirtutum orbis restabat. quapropter ab hoc tantummodo <im>pendentem mutationem status cognosciab illo etiam differri dii immortales uolueruntut aliud caelo decus dareturaliud promitteretur.

1.7.3 Illud etiam somnium et magnae admirationis et clari exitusquod eadem nocte duo consules P. Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello graui ac periculoso non procul a Vesuui montis radicibus positis castris uiderunt: utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex altera acie imperatoremex altera exercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias hostium superque eas sese ipsum deuouissetuictricem abituram. id luce proxima consulibus sacrificio uel expiaturissi posset auertiuelsi certum deorum etiam monitu uisum foretexsecuturis hostiarum exta somnio congrueruntconuenitque inter eoscuius cornu prius laborare coepissetut is capite suo fata patriae lueret. quae neutro reformidante Decium depoposcerunt.

1.7.4 Sequitur aeque ad publicam religionem pertinens somnium. cum plebeis quidam ludis pater familias per circum Flaminiumprius quam pompa inducereturseruum suum uerberibus mulcatum sub furca ad supplicium egisset<T>. Latinio homini ex plebe Iuppiter in quiete praecepit ut consulibus diceret sibi praesultorem ludis circensibus proximis non placuisse: quae res nisi adtenta ludorum instauratione expiata essetsecuturum non mediocre urbis periculum. ille ueritus ne cum aliquo incommodo suo religione summum implicaret imperiumsilentium egite uestigioque filius eius subita ui morbi correptus interiit. ipse etiam per quietem ab eodem deo interrogatus an satis magnam poenam neglecti imperii sui pependissetin proposito perseuerans debilitate corporis solutus est ac tum demum ex consilio amicorum lecticula ad tribunal consulum et inde ad senatum perlatus ordine totius casus sui exposito magna cum omnium admiratione recuperata membrorum firmitate pedibus domum rediit.

1.7.5 Ac ne illud quidem inuoluendum silentio. inimicorum conspiratione urbe pulsus M. Cicerocum in uilla quadam campi Atinatis deuersareturanimo in somnum profuso per loca deserta et inuias regiones uaganti sibi C. Marium consulatus ornatum insignibus putauit obuium factuminterrogantem eum quid ita tam tristi uultu incerto itinere ferretur. audito deinde casuquo conflictabaturconprehendisse dexteram suam ac se proximo lictori in monumentum ipsius ducendum tradidissequod diceret ibi esse ei laetioris status spem repositam. nec aliter euenit: nam in aede Iouis Mariana senatus consultum de reditu est eius factum.

1.7.6 C. autem Graccho inminentis casus atrocitas palam atque aperte per quietem denuntiata est: somno enim pressus Tiberii [Gracchi] fratris effigiem uidit dicentis sibi nulla ratione eum uitare posse ne eo fato [non] periretquo ipse occidisset. id ex Graccho prius quam tribunatumin quo fraternum exitum habuitiniret multi audierunt. Caelius etiam certus Romanae historiae auctor sermonem de ea re ad suas aures illo adhuc uiuo peruenisse scribit.

1.7.7 Vincit huiusce somni dirum aspectum quod insequitur. apud Actium M. Antonii fractis opibus Cassius Parmensisqui partes eius secutus fueratAthenas confugit. ubi concubia nocte cum sollicitudinibus et curis mente sopita in lectulo iaceretexistimauit ad se uenire hominem ingentis magnitudiniscoloris nigrisqualidum barba et capillo inmissointerrogatumque quisnam esset respondisse kakn damona. perterritus deinde taetro uisu et nomine horrendo seruos inclamauit sciscitatusque est ecquem talis habitus aut intrantem cubiculum aut exeuntem uidissent. quibus adfirmantibus neminem illuc accessisseiterum se quieti et somno deditatque eadem animo eius obuersata species est. itaque fugato somno lumen intro ferri iussit puerosque a se discedere uetuit. inter hanc noctem et supplicium capitisquo eum Caesar adfecitparuulum admodum temporis intercessit.

1.7.8 Propioribus tamenut ita dicamlineis Haterii Rufi equitis Romani somnium certo euentu admotum est. quicum gladiatorium munus Syracusis edereturinter quietem retiari se manu confodi uidit idque postero die in spectaculo consessoribus narrauit. incidit deinde ut proximo ab equite loco retiarius cum murmillone introduceretur. cuius cum faciem uidissetisdem dixit ab illo retiario trucidari putasse protinusque inde discedere uoluit. illi sermone suo metu eius discusso causam exitii misero attulerunt: retiarius enim in eum locum conpulso murmillone et abiectodum iacentem ferire conaturtraiectum gladio Haterium interemit.

1.7.ext.1 Hannibalis quoque ut detestandum Romano sanguiniita certae praedictionis somniumcuius non uigiliae tantum sed etiam ipsa quies hostilis imperio nostro fuit: hausit enim proposito et uotis suis conuenientem imaginem existimauitque missum sibi ab Ioue mortali specie excelsiorem iuuenem inuadendae Italiae ducem. cuius monitu primo uestigia nullam in partem <deflexis> secutus oculismox humani ingenii prona uoluntate uetita scrutandi pone respiciens animaduertit inmensae magnitudinis serpentem concitato impetu omnequidquid obuium fueratproterentem postque eam magno cum caeli fragore erumpentes nimbos lucemque caliginosis inuolutam tenebris. adtonitus deinde quidnam <id> esset monstri et quid portenderet interrogauit. hic dux 'Italiae uides' inquit 'uastitatem: proinde sile et cetera tacitis permitte fatis'.

1.7.ext.2 Quam bene Macedoniae rex Alexander per quietem uisa imagine praemonitus erat ut uitae suae custos esset diligentiorsi eum cauendi etiam periculi consilio fortuna instruere uoluisset: namque Cassandri pestiferam sibi dexteram somnio prius cognouit quam exitu sensit: existimauit enim ab illo se interficicum eum numquam uidisset. interposito deinde tempore postquam in conspectum uenitnocturni metus patefacta imagineut Antipatri filium esse cognouitadiecto uersu Graecoqui fidem somniorum eleuatpraeparati iam aduersus caput suum ueneficiiquo occidisse Cassandri manu creditursuspicionem animo repulit.

1.7.ext.3 Longe indulgentius dii in poeta Simonidecuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enimcum ad litus nauem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandassetadmonitus ab eo ne proximo die nauigaretin terra remansit. qui inde soluerantfluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse laetatus estquod uitam suam somnio quam naui credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine * * * aeternitati consecrauitmelius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.

1.7.ext.4 Efficax et illa quietis imagoquae Croesi regis animum maximo prius metudeinde etiam dolore confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum Atym existimauit ferro sibi ereptum. itaque quidquid ad euitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebatnulla ex parte patria cura cessauit aduertere. solitus erat iuuenis ad bella gerenda mittidomi retentus est: habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertumid quoque amoueri iussum: gladio cinctis comitibus utebaturuetiti sunt propius accedere. necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage uastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxiliumfilius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretureo quidem faciliusquod non dentis sed ferri saeuitia in metu reponebatur. uerum dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intentipertinax casus inminentis uiolentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis crimine uoluit aspergicui tutela filii a patre mandata eratquamque Croesus inprudentis homicidii sanguine uiolatam hospitalis ueritus deos supplicem sacrificio expiauerat.

1.7.ext.5 Ne Cyrus quidem superior inuictae fatorum necessitatis paruulum argumentum est. cuius ortus ad imperium totius Asiae spectantis maternus auus Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere temptauitMandanen filiam suamquod in quiete uiderat urinam eius omnes Asiaticas gentes inundassenon Medorum excellentissimone in eius familiam regni decus transferretursed Persarum modicae fortunae uiro conlocando natumque Cyrum exponi iubendoquia similiter quietis temporibus existimauerat genitali parte Mandanes <e>natam uitem eo usque creuissedonec cunctas dominationis suae partes inumbraret: frustratus est enim se ipse nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam humanis consiliis inpedire conando.

1.7.ext.6 Intra priuatum autem habitum Dionysio Syracusano adhuc se continente Himerae quaedam non obscuri generis femina inter quietem opinione sua caelum conscendit atque ibi[dem] deorum omnium lustratis sedibus animaduertit praeualentem uirum flaui colorislentiginosi orisferreis catenis uinctumIouis solio pedibusque subiectuminterrogatoque iuuenequo considerandi caeli duce fuerat usaquisnam essetaudiit illum Siciliae atque Italiae dirum esse fatum solutumque uinculis multis urbibus exitio futurum. quod somnium postero die sermone uulgauit. postquam deinde Dionysium inimica Syracusarum libertati capitibusque insontium infesta fortuna caelesti custodia libertatum uelut fulmen aliquod otio ac tranquillitati iniecitHimeraeorum moenia inter effusam ad officium et spectaculum eius turbam intrantem ut aspexithunc essequem in quiete uideratuociferata est. id cognitum tyranno causam tollendae mulieris dedit.

1.7.ext.7 Tutioris somni mater eiusdem Dionysi. quaecum eum conceptum utero haberetparere uisa est Satyriscum consultoque prodigiorum interprete clarissimum ac potentissimum Grai sanguinis futurum certo cum euentu cognouit.

1.7.ext.8 At Karthaginiensium dux Hamilcarcum obsideret Syracusasinter somnum exaudisse uocem credidit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe cenaret. laetus igitur perinde ac diuinitus promissa uictoria exercitum pugnae conparabat. in quo inter Siculos et Poenos orta dissensionecastris eius Syracusani subita inruptione oppressis ipsum intra moenia sua uinctum pertraxerunt. ita magis spe quam somnio deceptus cenauit Syracusis captiuusnonut animo praesumpseratuictor.

1.7.ext.9 Alcibiades quoque miserabilem exitum suum haud fallaci nocturna imagine speculatus est: quo enim pallio amicae suae dormiens opertum se uideratinterfectus et insepultus iacens contectus est.

1.7.ext.10 Proximum somnium etsi paulo est longiuspropter nimiam tamen euidentiam ne omittatur impetrat. duo familiares Arcades iter una facientes Megaram ueneruntquorum alter se ad hospitem contulitalter in tabernam meritoriam deuertit. isqui in hospitio eratuidit in somnis comitem suum orantem ut sibi coponis insidiis circumuento subueniret: posse enim celeri eius adcursu se inminenti periculo subtrahi. quo uiso excitatus prosiluit tabernamquein qua is deuersabaturpetere conatus est. pestifero deinde fato eius humanissimum propositum tamquam superuacuum damnauit et lectum ac somnum repetiit. tunc idem ei saucius oblatus obsecrauit utquoniam uitae suae auxilium ferre neglexissetneci saltem ultionem non negaret: corpus enim suum a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. tam constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad portam cucurrit et plaustrumquod in quiete demonstratum eratconprehendit cauponemque ad capitale supplicium perduxit.

1.8.init. Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quaequia unde manauerint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum estmerito miracula uocentur. quorum e magno aceruo in primis illud occurrit.

1.8.1 Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis uiribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem referretCastor ac Pollux Romanarum partium propugnatores uisi hostiles copias penitus fuderunt.

Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae uir noctu urbem petens existimauit duos iuuenes excellentis formae albis equis residentes obuios sibi factos nuntiare diequi praeterieratPersen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicassettamquam maiestatis eius et amplitudinis uano sermone contemptor in carcerem coniectuspostquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuitet custodia liberatus et insuper agro ac uacatione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum estquo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis uisi suntiunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.

1.8.2 Sed ut ceterorum quoque deorum propensum huic urbi numen exequamurtriennio continuo uexata pestilentia ciuitas nostracum finem tanti et tam diutini mali neque diuina misericordia neque humano auxilio inponi uideretcura sacerdotum inspectis Sibyllinis libris animaduertit non aliter pristinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus. itaque eo legatis missis unicam fatalis remedii opem auctoritate suaquae iam in terris erat amplissimaimpetraturam se credidit. neque eam opinio decepit: pari namque studio petitum ac promissum est praesidiume uestigioque Epidauri Romanorum legatos in templum Aesculapiiquod ab eorum urbe v passuum distatperductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se existimassent pro suo iure sumerent benignissime inuitauerunt. quorum tam promtam indulgentiam numen ipsius dei subsecutum uerba mortalium caelesti obsequio conprobauit: si quidem is anguisquem Epidauri rarosed numquam sine magno ipsorum bono uisum in modum Aesculapii uenerati fuerantper urbis celeberrimas partes mitibus oculis et leni tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium admirationem conspectus haud dubiam prae se adpetitae clarioris sedis alacritatem ferens ad triremem Romanam perrexit pauentibusque inusitato spectaculo nautis eo conscenditubi Q. Ogulni legati tabernaculum eratinque multiplicem orbem per summam quietem est conuolutus. tum legati perinde atque exoptatae rei conpotes expleta gratiarum actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde solueruntac prosperam emensi nauigationem postquam Antium appuleruntanguisqui ubique in nauigio remanseratprolapsus in uestibulo aedis Aesculapii murto frequentibus ramis diffusae superimminentem excelsae altitudinis palmam circumdedit perque tres diespositis quibus uesci solebatnon sine magno metu legatorum ne inde in triremem reuerti nolletAntiensis templi hospitio ususurbi se nostrae aduehendum restituit atque in ripam Tiberis egressis legatis in insulamubi templum dicatum esttranauit aduentuque suo tempestatemcui remedio quaesitus eratdispulit. 1.8.3 Nec minus uoluntarius in urbem nostram Iunonis transitus. captis a Furio Camillo Veis milites iussu imperatoris simulacrum Iunonis Monetaequod ibi praecipua religione cultum eratin urbem translaturi sede sua mouere conabantur. quorum ab uno per iocum interrogata dea an Romam migrare uelletuelle se respondit. hac uoce audita lusus in admirationem uersus estiamque non simulacrumsed ipsam caelo Iunonem petitam portare se credentes laeti in ea parte montis Auentiniin qua nunc templum eius cernimuscollocauerunt.

1.8.4 Fortunae etiam Muliebris simulacrumquod est Latina uia ad quartum miliariumeo tempore cum aede sua consecratumquo Coriolanum ab excidio urbis maternae preces reppuleruntnon semel sed bis locutum constitit ~ prius his uerbis: 'rite mematronaededistis riteque dedicastis'.

1.8.5 Valerio autem Publicola consulequi post exactos reges bellum cum Veientibus <et> Etruscis gessitillis Tarquinio pristinum imperium restituereRomanis nuper partam libertatem retinere cupientibusEtruscis et Tarquinio in cornu dextro proelio superioribus tantus terror subito incessitut non solum uictores ipsi profugerentsed etiam pauoris sui consortes secum Veientes traherent. cuius rei pro argumento miraculum adicituringens repente uox e proxima silua Arsiaquae ore Siluani in hunc paene modum missa traditur: 'uno plus e Tuscis cadentRomanus exercitus uictor abibit'. miram dicti fidem digesta numero cadauera exhibuere.

1.8.6 Quid? Martis auxiliumquo uictoriam Romanorum adiuuitnonne memoria celebrandum est? cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo maximisque uiribus Thurinae urbis peterent excidium ac praecipuo studio incolumitatem C. Fabricius Luscinus consul protegeretresque ancipiti euentu conlatis unum in locum utriusque partis copiis gerereturnon audentibus Romanis proelium ingredi eximiae magnitudinis iuuenis primum eos hortari ad capessendam fortitudinem coepit. deindeubi tardiores animaduertitarreptis scalis per mediam hostium aciem ad contraria castra euasit et admotis uallum conscendit. inde uoce ingenti clamitans factum uictoriae gradum et nostros ad aliena castra capienda et Lucanos Bruttiosque ad sua defendenda illuc traxitubi conferti dubio certamine terebantur. sed idem inpulsu armorum suorum prostratos hostes iugulandos capiendosque Romanis tradidit: XX enim milia caesaquinque cum Statio Statilio duce utriusque gentis et tribus atque XX militaribus signis capta sunt. postero die cum consul inter honorandosquorum strenua opera fuerat ususuallarem coronam ei se seruare dixisseta quo castra erant oppressanec inueniretur qui id praemium peteretcognitum pariter atque creditum est Martem patrem tunc populo suo adfuisse. inter cetera huiusce rei manifesta indicia galea quoque duabus distincta pinnisqua caeleste caput tectum fueratargumentum praebuit. itaque Fabricii edicto supplicatio Marti est habita et a laureatis militibus magna cum animorum laetitia oblati auxilii testimonium ei est redditum.

1.8.7 Referam nunc quod suo saeculo cognitum manauit ad posterospenetrales deos Aeneam Troia aduectos Lauini conlocasse: inde ab Ascanio filio eius Albamquam ipse condiderattranslatos pristinum sacrarium repetisseet quia id humana manu factum existimari poteratrelatos Albam uoluntatem suam altero transitu significasse. nec me praeterit de motu et uoce deorum inmortalium humanis oculis auribusque percepto quam in ancipiti opinione aestimatio uersetursed quia non noua dicuntursed tradita repetunturfidem auctores uindicent: nostrum est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde ac uera non refugisse.

1.8.8 Facta mentione urbise qua primordia ciuitas nostra traxitdiuus Iulius fausta proles eius se nobis offert. quem C. Cassius numquam sine praefatione publici parricidii nominanduscum <in> acie Philippensi ardentissimo animo perstaretuidit humano habitu augustiorempurpureo paludamento amictumminaci uultu et concitato equo in se impetum facientem. quo aspectu perterritus tergum hosti dedit uoce illa prius emissa: 'quid enim amplius agamsi occidisse parum est?' non occideras tu quidemCassiCaesaremneque enim ulla extingui diuinitas potestsed mortali adhuc corpore utentem uiolando meruisti ut tam infestum haberes deum.

1.8.9 Iam quod L. Lentulus litus praenauigansin quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomaei regis interempti corpus concisae scaphae lignis conburebaturignarus casus eiuscum ipsi Fortunae erubescendum rogum uidissetconmilitonibus dixit 'qui scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?' diuinitus missae uocis miraculum est.

1.8.10 Atque hoc quidem hominis et casuillud tantum non ore ipsius Apollinis editumquo Appii interitum ueridica Pythicae uaticinationis fides praecucurrit. is bello ciuiliquo se Cn. Pompeius a Caesaris concordia pestifero sibi nec rei publicae utili consilio abruperateuentum grauissimi motus explorare cupiensuiribus imperii++namque Achaiae praeerat++antistitem Delphicae cortinae in intimam sacri specus partem descendere coegitunde ut certae consulentibus sortes petunturita nimius diuini spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur inpulsu capti numinis instincta uirgo horrendo sono uocis Appio inter obscuras uerborum ambages fata cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hocRomanebellum: Euboeae coela obtinebis'. at is ratus consiliis se Apollinis moneri ne illi discrimini interessetin eam regionem secessitquae inter Rhamnuntanobilem Attici soli partemCarystumque Chalcidico freto uicinam interiacens Coelae Euboeae nomen obtinetubi ante Pharsalicum certamen morbo consumptus praedictum a deo locum sepultura possedit.

1.8.11 Sunt et illa miraculorum locoquod deusto sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum Romuli integrum repertum est: quod Serui Tulli statua<cum aedis Fortunae conflagrassetinuiolata mansit: quod Quintae Claudiae statua> in uestibulo templi Matris deum posita bis ea aede incendio consumptaprius P. Nasica Scipione [et] L. Bestiaite<ru>m M. Seruilio L. Lamia consulibusin sua basi flammis intacta stetit.

1.8.12 Aliquid admirationis ciuitati nostrae Acilii etiam Auiolae rogus adtulitqui et a medicis et a domesticis mortuus credituscum aliquamdiu domi iacuissetelatuspostquam corpus eius ignis corripuituiuere se proclamauit auxiliumque paedagogi sui++nam is solus ibi remanserat++inuocauitsed iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit. L. quoque Lamiae praetorio uiro aeque uocem fuisse super rogum constitit.

1.8.ext.1 Quae minus admirabilia fere Eris Pamphyli casus facitquem Plato scribit inter eosqui in acie ceciderantX diebus iacuissebiduoque post quam inde sublatus essetinpositum rogo reuixisse ac mira quaedam tempore mortis uisa narrasse.

1.8.ext.2 Et quoniam ad externa transgressi sumusquidam Athenis uir eruditissimuscum ictum lapidis capite excepissetcetera omnia tenacissima memoria retinens litterarum tantum modoquibus praecipue inseruieratoblitus est. dirum malignumque uulnus in animo percussi quasi de industria scrutatis sensibus in eum potissimumquo maxime laetabatur[et] acerbitate nocendi erupitsingularem doctrinam hominis pleno inuidiae funere efferendo. cui si talibus studiis perfrui fas non eratutilius aliquando fuit ad illa aditum non impetrasse quam iam percepta eorum dulcedine caruisse.

1.8.ext.3 Miserabilior tamen sequentis casus narratio: Nausimenis enim Atheniensis uxorcum fili ac filiae suae stupro interuenissetinopinati monstri perculsa conspectu et in praesens tempus ad indignandum et in posterum ad loquendum obmutuit. illi nefarium concubitum uoluntaria morte pensarunt.

1.8.ext.4 Hoc modo fortuna saeuiens uocem ademitillo propitia dona<ui>t. Echecles Samius athleta mutuscum ei uictoriaequam adeptus erattitulus et praemium eripereturindignatione accensus uocalis euasit.

1.8.ext.5 Gorgiae quoque Epirotae fortis et clari uiri origo <admirabilis fuit>quod in funere matris suae utero elapsus inopinato uagitu suo lectum ferentes consistere coegit nouumque spectaculum patriae praebuittantum non ex ipso genetricis rogo lucem et cunas adsecutus: eodem enim momento temporis altera iam fato functa <pe>peritalter ante elatus quam natus est. 1.8.ext.6 Diuinae fortunae uulnus Pheraeo Iasoni * * * exitii eius cupidus intulit: nam cum inter insidias gladio eum percussissetuomicamquae a nullo medicorum sanari potueratita rupitut hominem pestifero malo liberaret.

1.8.ext.7 Aeque dis inmortalibus acceptus Simonidescuius salus ab inminenti ~ officio defensa ruinae quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam Crannonequod est in Thessalia oppidumnuntiatum est duos iuuenes ad ianuam uenisse magnopere rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos egressus neminem repperit ibi. ceterum eo momento temporis tricliniumin quo Scopas epulabaturconlapsum et ipsum et omnes conuiuas oppressit. quid hac felicitate locupletiusquam nec mare nec terra saeuiens extinguere ualuit!

1.8.ext.8 Non inuitus huic subnecto Daphnitenne quis ignoret quantum interfuerit cecinisse deorum laudes et numen obtrectasse. hiccum eius studii essetcuius professores sophistae uocanturineptae et mordacis opinationisApollinem Delphis inridendi causa consuluit an equum inuenire possetcum omnino nullum habuisset. cuius ex oraculo reddita uox estinuenturum equumsed ut eo proturbatus periret. inde cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium fide reuerte<re>turincidit in regem Attalum saepe numero a se contumeliosis dictis absentem lacessitumeiusque iussu saxocui nomen erat Equipraecipitatus ad deos usque cauillandos dementis animi iusta supplicia pependit.

1.8.ext.9 Eodem oraculo Macedonum rex Philippus admonitus ut a quadrigae uiolentia salutem suam custodirettoto regno disiungi currus iussit eumque locumqui in Boeotia Quadriga uocatursemper uitauit. nec tamen denuntiatum periculi genus effugit: nam Pausanias in capulo gladiiquo eum occiditquadrigam habuit caelatam.

1.8.ext.10 Quae tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: si quidem Callanus Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturusinterpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere uellet'breui te' inquit 'uidebo': nec id sine causaquia uoluntarium eius e uita excessum rapida mors Alexandri subsecuta est.

1.8.ext.11 Regios interitus magnitudine miraculi remigis casus aequatquem in hexere Tyriorum sentinam haurientem cum e naui fluctus abiecissetaltero latere repercussum contrarius fluctus in nauem retulit. itaque miseri simul ac felicis conplorationi permixta fuit gratulatio.

1.8.ext.12 Quid? illa nonne ludibria naturae in corporibus humanis fuisse credenda sunttolerabilia quidemquia saeuitia carueruntceterum et ipsa miraculis adnumeranda? nam et Prusiae regis Bith<yn>iae filius eodem nomine quo pater pro superiore ordine dentium unum os aequaliter extentum habuit nec ad speciem deforme neque ad usum ulla ex parte incommodum.

1.8.ext.13 Mitridatis uero regis filia DrypetineLaodice regina nataduplici ordine dentium deformis admodum comes fugae patris a Pompeio deuicti fuit.

1.8.ext.14 Ne illius quidem paruae admirationis <Strabonis> oculiquem constat tam certa acie luminum usum esseut a Lilybaeo portum Karthaginiensium egredientes classes intueretur.

1.8.ext.15 Oculis eius admirabilius Aristomenis Messeni corquod Athenienses ob eximiam calliditatem exectum pilis refertum inueneruntcum eum aliquotiens captum et astutia elapsum cepissent.

1.8.ext.16 Et poeta Antipater Sidonius omnibus annis uno tantum modo diequo genitus eratfebri inplicabaturcumque ad ultimam aetatem peruenissetnatali suo certo illo circuitu morbi consumptus est.

1.8.ext.17 Hoc loco apte referuntur Polystratus et Hippoclides philosophieodem die natieiusdem praeceptoris Epicuri sectam secutipatrimonii etiam possidendi habendaeque scholae communione coniuncti eodemque momento temporis ultima senectute extincti. tantam <et tam> aequalem fortunae pariter atque amicitiae societatem quis non ipsius caelestis Concordiae sinu genitamnutritam et finitam putet?

1.8.ext.18 Quapropter haec potissimum aut in liberis potentissimorum regum aut in rege clarissimo aut in uate ingenii florentis aut in uiris eruditissimis aut in homine sortis ignotae * * *ne ipsa quidemomnis bonae malaeque materiae fecunda artifexrationem rerum natura reddiderit: non magis quam quid ita siluestres capreas Cretae genitas tantopere dilexeritquas sagittis confixas ad salutare auxilium herbae dictamni tantum non suis manibus deducit efficitque ut comesta ea continuo et tela et uim ueneni uulneribus respuant: aut in Cephalania insulacum omnia ubique pecora haustu aquae cotidie recreenturcapras maiore ex parte anni ore aperto ex alto uentos recipientes sitim suam sedare instituerit: aut quapropter Crotonae in templo Iunonis Laciniae aram ad omnes uentos inmobili cinere donauerit: potissimumue quare alteram in Macedoniaalteram in Caleno agro aquam proprietatem uiniqua homines inebrienturpossidere uoluerit. non admiratione istased memoria prosequi debemuscum sciamus recte ab ea plurimum licentiae uindicaripenes quam infinitus cuncta gignendi labor consistit.

1.8.ext.19 Quae quia supra usitatam rationem excedentia attigimusserpentis quoque a T. Liuio curiose pariter ac facunde relatae fiat mentio: is enim ait in Africa apud Bagradam flumen * tantae magnitudinis fuisseut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberetmultisque militibus ingenti ore correptisconpluribus caudae uoluminibus elisiscum telorum iactu perforari nequiretad ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis uerberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Karthagine uisam terribiliorematque etiam cruore suo gurgitibus inbutis corporisque iacentis pestifero adflatu uicina regione polluta Romana inde summouisse castra. adicit beluae corium centum et uiginti pedum in urbem missum.

 

Liber II

2.1.init. Diues et praepotens naturae regnum scrutatus iniciam stilum qua nostrae urbis qua exterarum gentium priscis ac memorabilibus institutis: opus est enim cognosci huiusce uitaequam sub optimo principe felicem agimusquaenam fuerint elementaut eorum quoque respectus aliquid praesentibus moribus prosit.

2.1.1 Apud antiquos non solum publicesed etiam priuatim nihil gerebatur nisi auspicio prius sumpto. quo ex more nuptiis etiam nunc auspices interponunturquiquamuis auspicia petere desierintipso tamen nomine ueteris consuetudinis uestigia usurpantur.

2.1.2 Feminae cum uiris cubantibus sedentes cenitabant. quae consuetudo ex hominum conuictu ad diuina penetrauit: nam Iouis epulo ipse in lectulumIuno et Minerua in sellas ad cenam inuitabantur. quod genus seueritatis aetas nostra diligentius in Capitolio quam in suis domibus conseruatuidelicet quia magis ad rem pertinet dearum quam mulierum disciplinam contineri.

2.1.3 Quae uno contentae matrimonio fuerant corona pudicitiae honorabantur: existimabant enim eum praecipue matronae sincera fide incorruptum esse animumqui depositae uirginitatis cubile [in publicum] egredi nesciretmultorum matrimoniorum experientiam quasi legitimae cuiusdam intemperantiae signum esse credentes.

2.1.4 Repudium inter uxorem et uirum a condita urbe usque ad centesimum et quinquagesimum annum nullum intercessit. primus autem Sp. Caruilius uxorem sterilitatis causa dimisit. quiquamquam tolerabili ratione motus uidebaturreprehensione tamen non caruitquia ne cupiditatem quidem liberorum coniugali fidei praeponi debuisse arbitrabantur. Sed quo matronale decus uerecundiae munimento tutius essetin ius uocanti matronam corpus eius adtingere non permiseruntut inuiolata manus alienae tactu stola relinqueretur.

2.1.5 Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuitne scilicet in aliquod dedecus prolaberenturquia proximus a Libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam uenerem esse consueuit. ceterum ut non tristis earum et horrida pudicitiased [et] honesto comitatis genere temperata esset++indulgentibus namque maritis et auro abundanti et multa purpura usae sunt++quo formam suam concinniorem efficerentsumma cum diligentia capillos cinere rutilarunt: nulli enim tunc subsessorum alienorum matrimoniorum oculi metuebantursed pariter et uidere sancte et aspici mutuo pudore custodiebatur.

2.1.6 Quotiens uero inter uirum et uxorem aliquid iurgi intercesseratin sacellum deae Viriplacaequod est in Palatioueniebant et ibi inuicem locuti quae uoluerant contentione animorum deposita concordes reuertebantur. dea nomen hoc a placandis uiris fertur adsecutaueneranda quidem et nescio an praecipuis et exquisitis sacrificiis colenda utpote cotidianae ac domesticae pacis custosin pari iugo caritatis ipsa sui appellatione uirorum maiestati debitum a feminis reddens honorem.

2.1.7 Huius modi inter coniuges uerecundia: quidinter ceteras necessitudines nonne apparet consentanea? nam ut minimo indicio maximam uim eius significemaliquandiu nec pater cum filio pubere nec socer cum genero lauabatur. manifestum igitur est tantum religionis sanguini et adfinitati quantum ipsis dis inmortalibus tributumquia inter ista tam sancta uincula non magis quam in aliquo sacrato loco nudare se [ne]fas esse credebatur.

2.1.8 Conuiuium etiam sollemne maiores institue runt idque caristia appellaueruntcui praeter cognatos et adfines nemo interponebaturutsi qua inter necessarias personas querella esset ortaapud sacra mensae et inter hilaritatem animorum et fautoribus concordiae adhibitis tolleretur.

2.1.9 Senectuti iuuenta ita cumulatum et circumspectum honorem reddebattamquam maiores natu adulescentium communes patres essent. quocirca iuuenes senatus die utique aliquem ex patribus conscriptis aut propinquum aut paternum amicum ad curiam deducebant adfixique ualuis expectabantdonec reducendi etiam officio fungerentur. qua quidem uoluntaria statione et corpora et animos ad publica officia inpigre sustinenda roborabant breuique processurarum in lucem uirtutum suarum uerecunda laboris meditatione ipsi doctores erant. Inuitati ad cenam diligenter quaerebant quinam ei conuiuio essent interfuturine seniorum aduentum discubitu praecurrerentsublataque mensa priores consurgere et abire patiebantur. ex quibus apparet cenae quoque tempore quam parco et quam modesto sermone his praesentibus soliti sint uti.

2.1.10 Maiores natu in conuiuiis ad tibias egregia superiorum opera carmine conprehensa ~ pangebantquo ad ea imitanda iuuentutem alacriorem redderent. quid hoc splendidiusquid etiam utilius certamine? pubertas canis suum decus reddebatdefuncta [uiri] cursu aetas ingredientes actuosam uitam feruoris nutrimentis prosequebatur. quas Athenasquam scholamquae alienigena studia huic domesticae disciplinae praetulerim? inde oriebantur CamilliScipionesFabriciiMarcelliFabiiac ne singula imperii nostri lumina simul percurrendo sim longiorindeinquamcaeli clarissima parsdiui fulserunt Caesares.

2.2.1 Adeo autem magna caritate patriae tenebanturut arcana consilia patrum conscriptorum multis saeculis nemo senator enuntiauerit. Q. Fabius Maximus tantum modoet is ipse per inprudentiamde tertio Punico bello indicendo quod secr<et>o in curia erat actum P. Crasso rus petens domum reuertenti in itinere narrauitmemor eum triennio ante quaestorem factumignarus nondum a censoribus in ordinem senatorium allectumquo uno modo etiam iisqui iam honores gesserantaditus in curiam dabatur. sed quamuis honestus error Fabii essetuehementer tamen a consulibus obiurgatus est: numquam enim taciturnitatemoptimum ac tutissimum administrandarum rerum uinculumlabefactari uolebant. Ergocum Asiae rex Eumenes amantissimus nostrae urbis bellum a Perse aduersus populum Romanum conparari senatui nuntiassetnon ante sciri potuit quid aut ille locutus esset aut patres respondissent quam captum Persen cognitum est. fidum erat et altum rei publicae pectus curia silentique salubritate munitum et uallatum undiquecuius limen intrantes abiecta priuata caritate publicam induebant. itaque non dicam unumsed neminem audisse crederes quod tam multorum auribus fuerat commissum.

2.2.2 Magistratus uero prisci quantopere suam populique Romani maiestatem retinentes se gesserint hinc cognosci potestquod inter cetera obtinendae grauitatis indicia illud quoque magna cum perseuerantia custodiebantne Graecis umquam nisi latine responsa darent. quin etiam ipsos linguae uolubilitatequa plurimum ualentexcussa per interpretem loqui cogebant non in urbe tantum nostrased etiam in Graecia et Asiaquo scilicet Latinae uocis honos per omnes gentes uenerabilior diffunderetur. nec illis deerant studia doctrinaesed nulla non in re pallium togae subici debere arbitrabanturindignum esse existimantes inlecebris et suauitati litterarum imperii pondus et auctoritatem donari.

2.2.3 Quapropter non es damnandus rustici rigoris crimineC. Mariquia gemina lauru coronatam senectutem tuamNumidicis et Germanicis inlustrem tropaeisuictor deuictae gentis facundia politiorem fieri noluisticredone alienigena ingenii exercitatione patrii ritus serus transfuga existeres. quis ergo huic consuetudiniqua nunc Graecis actionibus aures curiae exurdanturianuam patefecit? ut opinorMolo rhetorqui studia M. Ciceronis acuit: eum namque ante omnes exterarum gentium in senatu sine interprete auditum constat. quem honorem non inmerito cepitquoniam summam uim Romanae eloquentiae adiuuerat. conspicuae felicitatis Arpinas <m>unic<ipi>umsiue litterarum gloriosissimum contemptorem siue abundantissimum fontem intueri uelis.

2.2.4 Maxima autem diligentia maiores hunc morem retinueruntne quis se inter consulem et proximum lictoremquamuis officii causa una progredereturinterponeret. filio dumtaxat et ei puero ante patrem consulem ambulandi ius erat. qui mos adeo pertinaciter retentus estut Q. Fabius Maximus quinquies consuluir et iam pridem summae auctoritatis et tunc ultimae senectutisa filio consule inuitatus ut inter se et lictorem procederetne hostium Samnitium turbaad quorum conloquium descendebantelidereturfacere id noluerit. Idem a senatu legatus ad filium consulem Suessam <Pometiam> missuspostquam animaduertit eum ad officium suum extra moenia oppidi processisseindignatus quod ex XI lictoribus nemo se equo descendere iussissetplenus irae sedere perseuerauit. <quod cum filius sensissetproximo lictori ut sibi appareret imperauit.> cuius uoci continuo Fabius obsecutus 'non ego' inquit'filisummum imperium tuum contempsised experiri uolui an scires consulem agere: nec ignoro quid patriae uenerationi debeaturuerum publica instituta priuata pietate potiora iudico'.

2.2.5 Relatis Q. Fabi laudibus offerunt se mirificae constantiae uiriqui legati a senatu Tarentum ad res <re>petendas missicum grauissimas ibi iniurias accepissentunus etiam urina respersus essetin theatrumut est consuetudo Graeciaeintroducti legationem quibus acceperant uerbis peregerunt. de hisquae passi erantquesti non suntne quid ultra ac mandatum esset loquerenturin<si>tusque pectoribus eorum antiqui moris respectus dolorequi ex contumelia grauissimus sentiturconuelli non potuit. finem profecto fruendarum opumquibus ad inuidiam diu abundauerasTarentina ciuitasquaesisti: nam dum horridae uirtutis in se ipsum conixum stabilimentum nitore fortunae praesentis inflata fastidiose aestimasin praeualidum imperii nostri mucronem caeca et amens inruisti.

2.2.6 Sed ut a luxu perditis moribus ad seuerissima maiorum instituta transgrediarantea senatus adsiduam stationem eo loci peragebatqui hodieque senaculum appellatur: nec expectabat ut edicto contraheretursed inde citatus protinus in curiam ueniebatambiguae laudis ciuem existimansqui debitis rei publicae officiis non sua spontesed iussus fungereturquia quidquid imperio cogitur exigenti magis quam praestanti acceptum refertur.

2.2.7 Illud quoque memoria repetendum estquod tribunis pl. intrare curiam non licebatante ualuas autem positis subselliis decreta patrum attentissima cura examinabantutsi qua ex eis improbassentrata esse non sinerent. itaque ueteribus senatus consultis C littera subscribi solebateaque nota significabatur illa tribunos quoque censuisse. quiquamuis pro commodis plebis excubabant inque imperiis conpescendis occupati erantinstrui tamen ea argenteis uasis et anulis aureis publice praebitis patiebanturquo talium rerum usu auctoritas magistratuum esset ornatior.

2.2.8 Quorum quemadmodum maiestas amplificabaturita abstinentia artissime constringebatur: immolatarum enim ab his hostiarum exta ad quaestores aerarii delata uenibantsacrificiisque populi Romani cum deorum immortalium cultus tum etiam hominum continentia ineratimperatoribus nostris quam sanctas manus habere deberent apud ista altaria discentibus: continentiaeque tantum tribuebaturut multorum aes alienumquia prouincias sincere administraueranta senatu persolutum sit: nam quorum opera publicam auctoritatem splendorem suum procul obtinuisse uideranteorum dignitatem domi conlabi indignum sibique deforme esse arbitrabantur.

2.2.9 Equestris uero ordinis iuuentus omnibus annis bis urbem spectaculo sui sub magnis auctoribus celebrabat: Lupercalium enim mos a Romulo et Remo inchoatus est tunccum laetitia exultantesquod his auus Numitor rex Albanorum eo locoubi educati eranturbem condere permiserat sub monte Palatinohortatu Faustuli educatoris suiquem Euander Arcas consecraueratfacto sacrificio caesisque capris epularum hilaritate ac uino largiore prouectidiuisa pastorali turbacincti obuios pellibus immolatarum hostiarum iocantes petiuerunt. cuius hilaritatis memoria annuo circuitu feriarum repetitur. trabeatos uero equites idibus Iuliis Q. Fabius transuehi instituit. idem censor cum P. Decio seditionis finiendae gratiaquam comitia in humillimi cuiusque potestatem redacta accenderantomnem forensem turbam in quattuor tantummodo tribus discripsit easque urbanas appellauit. quo tam salubri facto uir alioquin bellicis operibus excellens Maximus cognominatus est.

2.3.init. Laudanda etiam populi uerecundia estqui inpigre se laboribus et periculis militiae offerendo dabat operam ne imperatoribus capite censos sacramento rogare esset necessequorum nimia inopia suspecta eratideoque his publica arma non committebant.

2.3.1 sed hanc diutina usurpatione formatam consuetudinem C. Marius capite censum legendo militem abrupitciuis alioqui magnificussed nouitatis suae conscientia uetustati non sane propitius memorquesi militaria signa humilitatem spernere perseuerarentse a maligno uirtutum interprete uelut capite censum imperatorem conpellari posse. itaque fastidiosum dilectus genus in exercitibus Romanis oblitterandum duxitne talis notae contagio ad ipsius quoque gloriae subgillationem penetraret.

2.3.2 Armorum tractandorum meditatio a P. Rutilio consule Cn. Malli collega militibus est tradita: is enim nullius ante se imperatoris exemplum secutus ex ludo C. Aureli Scauri doctoribus gladiatorum arcessitis uitandi atque inferendi ictus subtiliorem rationem legi<oni>bus ingenerauit uirtutemque arti et rursus artem uirtuti miscuitut illa impetu huius fortiorhaec illius scientia cautior fieret.

2.3.3 Velitum usus eo bello primum repertus estquo Capuam Fuluius Flaccus imperator obsedit: nam cum equitatui Campanorum crebris excursionibus equites nostriquia numero pauciores erantresistere non possentQ. Nauius centurio e peditibus lectos expediti corporis breuibus et incuruis septenis armatos hastisparuo tegumine munitosueloci saltu iungere se equitantibus et rursus celeri motu delabi instituitquo facilius equestri proelio subiecti pedites uiros pariter atque equos hostium telis incesse renteaque nouitas pugnae unicum Campanae perfidiae debilitauit auxiliumideoque auctori eius Nauio honos a duce est habitus.

2.4.1 Proximus <a> militaribus institutis ad urbana castraid est theatragradus faciendus estquoniam haec quoque saepe numero animosas acies instruxerunt excogitataque cultus deorum et hominum delectationis causa non sine aliquo pacis rubore uoluptatem et religionem ciuili sanguine scaenicorum portentorum gratia macularunt.

2.4.2 Quae inchoata quidem sunt a Messala et Cassio censoribus. ceterum auctore P. Scipione Nasica omnem apparatum operis eorum subiectum hastae uenire placuitatque etiam senatus consulto cautum est ne quis in urbe propiusue passus mille subsellia posuisse sedensue ludos spectare uelletut scilicet remissioni animorum * standi uirilitas propria Romanae gentis nota esset.

2.4.3 Per quingentos autem et quinquaginta et octo annos senatus populo mixtus spectaculo ludorum interfuit. sed hunc morem Atilius Serranus et L. Scribonius aediles ludos Matri deum facientesposterioris Africani sententiam secuti discretis senatus et populi locis soluerunteaque res auertit uulgi animum et fauorem Scipionis magnopere quassauit.

2.4.4 Nunc causam instituendorum ludorum ab origine sua repetam. C. Sulpico Petico C. Licinio Stolone consulibus intoleranda uis ortae pestilentiae ciuitatem nostram a bellicis operibus reuocatam domestici atque intestini mali cura adflixeratiamque plus in exquisito et nouo cultu religionis quam in ullo humano consilio positum opis uidebatur. itaque placandi caelestis numinis gratia conpositis carminibus uacuas aures praebuit ad id tempus circensi spectaculo contentaquod primus Romulus raptis uirginibus Sabinis Consualium nomine celebrauit. uerumut est mos hominum paruula initia pertinaci studio prosequendiuenerabilibus erga deos uerbis iuuentus rudi atque inconposito motu corporum iocabunda gestus adieciteaque res ludium ex Etruria arcessendi causam dedit. cuius decora pernicitas uetusto ex more Curetum Lydorumquea quibus Tusci originem traxeruntnouitate grata Romanorum oculos permulsitet quia ludius apud eos hister appellabaturscaenico nomen histrionis inditum est. paulatim deinde ludicra ars ad saturarum modos perrepsita quibus primus omnium poeta Liuius ad fabularum argumenta spectantium animos transtulitisque sui operis actorcum saepius a populo reuocatus uocem obtudissetadhibito pueri ac tibicinis concentu gesticulationem tacitus peregit. atellani autem ab Oscis acciti sunt. quod genus delectationis Italica seueritate temperatum ideoque uacuum nota est: nam neque tribu mouetur <actor> nec a militaribus stipendiis repellitur.

2.4.5 Et quia ceteri ludi ipsis appellationibus unde trahantur apparetnon absurdum uidetur saecularibus initium suumcuius [generis] minus trita notitia estreddere. Cum ingenti pestilentia urbs agrique uastarenturValesius uir locuples rusticae uitae duobus filiis et filia ad desperationem usque medicorum laborantibus aquam calidam iis a foco petensgenibus nixus lares familiares ut puerorum periculum in ipsius caput transferrent orauit. orta deinde uox esthabiturum eos saluossi continuo flumine Tiberi deuectos Tarentum portasset ibique ex Ditis patris et Proserpinae ara petita aqua recreasset. eo praedicto magnopere confususquod et longa et periculosa nauigatio imperabaturspe tamen dubia praesentem metum uincente pueros ad ripam Tiberis protinus detulit++habitabat enim in uilla sua propter uicum Sabinae regionis Eretum++ac luntre Ostiam petens nocte concubia ad Martium campum appulitsitientibusque aegris succurrere cupiensigne in nauigio non suppetente ex gubernatore cognouit haud procul apparere fumumet ab eo iussus egredi Tarentum++id nomen ei loco est++cupide adrepto calice aquam flumine haustam eounde fumus erat obortusiam laetior pertulitdiuinitus dati remedii quasi uestigia quaedam in propinquo nanctum se existimansinque solo magis fumante quam ullas ignis habente reliquiasdum tenacius omen adprehenditcontractis leuibus et quae fors obtulerat nutrimentis pertinaci spiritu flammam euocauit calefactamque aquam pueris bibendam dedit. qua potata salutari quiete sopiti diutina ui morbi repente sunt liberati patrique indicauerunt uidisse se in somnis a nescio quo deorum spongea corpora sua pertergeri et praecipi ut ad Ditis patris <et> Proserpinae arama qua potio ipsis fuerat adlatafuruae hostiae immolarentur lectisterniaque <ac> ludi nocturni fierent. isquod eo loci nullam aram uideratdesiderari credens ut a se constituereturaram empturus in urbem perrexit relictis qui fundamentorum constituendorum gratia terram ad solidum foderent. hi domini imperium exequentescum ad xx pedum altitudinem humo egesta peruenissentanimaduerterunt aram Diti patri Proserpinaeque inscriptam. hoc postquam Valesius nuntiante seruo accepitomisso emendae arae proposito hostias nigrasquae antiquitus furuae dicebanturTarenti immolauit ludosque et lectisternia continuis tribus noctibusquia totidem filii periculo liberati erantfecit. cuius exemplum Valerius Publicolaqui primus consul fuitstudio succurrendi ciuibus secutus apud eandem aram publice nuncupatis uotis caesisque atris bubusDiti maribusfeminis Proserpinaelectisternioque ac ludis trinoctio factis aram terraut ante fueratobruit.

2.4.6 Religionem ludorum crescentibus opibus secuta lautitia est. eius instinctu Q. Catulus Campanam imitatus luxuriam primus spectantium consessum uelorum umbraculis texit. Cn. Pompeius ante omnes aquae per semitas decursu aestiuum minuit feruorem. Claudius Pulcher scaenam uarietate colorum adumbrauit uacuis ante pictura tabulis extentam. quam totam argento C. Antoniusauro Petreiusebore Q. Catulus praetexuit. uersatilem fecerunt Luculliargentatis choragiis P. Lentulus Spinther adornauit. translatum antea poenicis indutum tunicis M. Scaurus exquisito genere uestis cultum induxit.

2.4.7 nam gladiatorium munus primum Romae datum est in foro boario App. Claudio Q. Fuluio consulibus. dederunt Marcus et Decimus filii Bruti <Perae> funebri memoria patris cineres honorando. athletarum certamen a M. Scauri tractum est munificentia.

2.5.1 Statuam auratam nec in urbe nec in ulla parte Italiae quisquam prius aspexit quam a. M'. Acilio Glabrione equestris patri poneretur in aede Pietatis. eam autem aedem P. Cornelio Lentulo M. Baebio Tamphilo consulibus ipse dedicauerat compos uoti factus rege Antiocho apud Thermopylas superato.

2.5.2 Ius ciuile per multa saecula inter sacra caerimoniasque deorum inmortalium abditum solisque pontificibus notum Cn. Flauius libertino patre genitus et scribacum ingenti nobilitatis indignatione factus aedilis curulisuulgauit ac fastos paene toto foro exposuit. quicum ad uisendum aegrum collegam suum ueniret neque a nobilibusquorum frequentia cubiculum erat completumsedendi loco reciperetursellam curulem adferri iussit et in ea honoris pariter atque contemptus sui uindex consedit.

2.5.3 Veneficii quaestio et moribus et legibus Romanis ignota conplurium matronarum patefacto scelere orta est. quaecum uiros suos clandestinis insidiis ueneno perimerentunius ancillae indicio protractaepars capitali iudicio damnatae C et septuaginta numerum expleuerunt.

2.5.4 Tibicinum quoque collegium solet in foro uulgi oculos in se conuerterecum inter publicas priuatasque serias actiones personis tecto capite uariaque ueste uelatum concentus edit. inde tracta licentia. quondam uetiti in aede Iouisquod prisco more factitauerantuesci Tibur irati se contulerunt. quorum ministerio senatus deserta sacra non aequo animo ferens per legatos a Tiburtibus petiit ut eos gratia sua Romanis templis restituerent. quos illi in proposito perseuerantes interposita festae epulationis simulatione mero somnoque sopitos plaustris in urbem deuehendos curauerunt. quibus et honos pristinus restitutus et huiusce lusus ius est datum. personarum usus pudorem circumuentae temulentiae causam habet.

2.5.5 Fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo capiendo humanitatis simul et continentiae certissima index: nam maximis uiris prandere et cenare in propatulo uerecundiae non erat. nec sane ullas epulas habebantquas populi oculis subicere erubescerent. erant adeo continentiae adtentiut frequentior apud eos pultis usus quam panis essetideoque in sacrificiis mola quae uocatur ex farre et sale constat. exta farre sparguntur et pullisquibus auspicia petunturpuls obicitur. primitiis enim et libamentis uictus sui deos eo efficacius quo simplicius placabant.

2.5.6 Et ceteros quidem ad benefaciendum uenerabanturFebrem autem ad minus nocendum templis colebantquorum adhuc unum in Palatioalterum in area Marianorum monumentorumtertium in summa parte uici longi extatin eaque remediaquae corporibus aegrorum adnexa fuerantdeferebantur. haec ad humanae mentis aestus leniendos cum aliqua usus ratione excogitata. ceterum salubritatem suam industriae certissimo ac fidelissimo munimento tuebanturbonaeque ualitudinis eorum quasi quaedam mater erat frugalitasinimica luxuriosis epulis et aliena nimiae uini abundantiae et ab inmoderato ueneris usu auersa.

2.6.1 Idem sensit proxi<ma> maiorum nostorum grauitati Spartana ciuitasquae seuerissimis Lycurgi legibus obtemperans aliquamdiu ciuium suorum oculos a contemplanda Asia retraxitne inlecebris eius capti ad delicatius uitae genus prolaberentur: audierant enim inde lautitiam et inmodicos sumptus et omnia non necessariae uoluptatis genera fluxisseprimosque Ionas unguenti coronarumque in conuiuio dandarum et secundae mensae ponendae consuetudinem haud parua luxuriae inritamenta repperisse. ac minime mirum est quod homines labore ac patientia gaudentes tenacissimos patriae neruos externarum deliciarum contagione solui et hebetari nolueruntcum aliquanto faciliorem uirtutis ad luxuriam quam luxuriae ad uirtutem transitum uiderent. quod eos non frustra timuisse dux ipsorum Pausanias patefecitqui maximis operibus editisut primum se Asiae moribus permisitfortitudinem suam effeminato eius cultu mollire non erubuit.

2.6.2 Eiusdem ciuitatis exercitus non ante ad dimicandum descendere solebant quam tibiae concentu et anapaesti pedis modulo cohortationis calorem animo traxissentuegeto et crebro ictus sono strenue hostem inuadere admoniti. idem ad dissimulandum et occultandum uulnerum suorum cruorem punicis in proelio tunicis utebanturnon ne ipsis aspectus eorum terroremsed ne hostibus fiduciae aliquid adferret.

2.6.3 Egregios uirtutis bellicae spiritus Lacedaemoniorum prudentissimi pacis moribus Athenienses subsecunturapud quos inertia e latebris suis languore marcens in forum perinde ac delictum aliquod protrahitur fitque ut <non> facinorosaeita erubescendae rea culpae.

2.6.4 Eiusdem urbis et sanctissimum consilium Areios pagus quid quisque Atheniensium ageret aut quonam quaestu sustentaretur diligentissime inquirere solebatut homines honestatemuitae rationem memores reddendam essesequerentur.

2.6.5 Eadem bonos ciues corona decorandi prima consuetudinem introduxitduobus oleae conexis ramulis clarum Periclis cingendo caputprobabile institutumsi rem siue personam intueri uelis: nam et uirtutis uberrimum alimentum est honos et Pericles dignus a quo talis muneris dandi potestas potissimum initium caperet.

2.6.6 Agequid illud institutum Athenarumquam memorabilequod conuictus a patrono libertus ingratus iure libertatis exuitur! 'supersedeo te' inquit 'habere ciuem tanti muneris impium aestimatorem nec adduci possum ut credam urbi utilem quem domui scelestum cerno. abi igitur et esto seruusquoniam liber esse nescisti'.

2.6.7 Idem Massilienses quoque ad hoc tempus usurpantdisciplinae grauitateprisci moris obseruantiacaritate populi Romani praecipue conspicui. qui tres in eodem manumissiones rescindere permittuntsi ter ab eo[dem] deceptum dominum cognouerunt. quarto errori subueniendum non putantquia sua iam culpa iniuriam accepitqui ei se totiens obiecit. Eadem ciuitas seueritatis custos acerrima estnullum aditum in scaenam mimis dandoquorum argumenta maiore ex parte stuprorum continent actusne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat. omnibus autemqui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiae quaeruntclausas portas habet[et] mendacem et fucosam superstitionem submouendam esse existimans. ceterum a condita urbe gladius est ibiquo noxii iugulanturrubigine quidem exesus et uix sufficiens ministeriosed index in minimis quoque rebus omnia antiquae consuetudinis monumenta seruantium. Duae etiam ante portas eorum arcae iacentaltera qua liberorumaltera qua seruorum corpora ad sepulturae locum plaustro deuehuntur sine lamentationesine planctu. luctus funeris die domestico sacrificio adhibitoque necessariorum conuiuio finitur: etenim quid adtinet aut humano dolori indulgeri aut diuino numini inuidiam fieriquod inmortalitatem suam nobiscum partiri noluerit? Venenum cicuta temperatum in ea ciuitate publice custoditurquod datur eiqui causas sescentis++id enim senatus eius nomen est++exhibuitpropter quas mors sit illi expetendacognitione uirili beniuolentia temperataquae neque egredi uita temere patitur et sapienter excedere cupienti celerem fati uiam praebetut uel aduersa uel prospera nimis usis fortuna++utraque enim finiendi spiritusillane perseuerethaecne destituatrationem praebuerit ++conprobato exitu terminetur.

2.6.8 Quam consuetudinem Massiliensium non in Gallia ortamsed ex Graecia translatam inde existimoquod illam etiam in insula Cea seruari animaduertiquo tempore Asiam cum Sex. Pompeio petens Iulidem oppidum intraui: forte enim euenit ut tunc summae dignitatis ibi feminased ultimae iam senectutisreddita ratione ciuibus cur excedere uita deberetueneno consumere se destinarit mortemque suam Pompei praesentia clariorem fieri magni aestimaret. nec preces eius uir illeut omnibus uirtutibusita humanitatis quoque laude instructissimusaspernari sustinuit. uenit itaque ad eam facundissimoque sermonequi ore eius quasi e beato quodam eloquentiae fonte manabatab incepto consilio diu nequicquam reuocare conatus ad ultimum propositum exequi passus est. quae nonagesimum annum transgressa cum summa et animi et corporis sinceritate lectuloquantum dinoscere eratcotidiana consuetudine cultius strato recubans et innixa cubito 'tibi quidem' inquit'Sex. Pompeidii magis quos relinquo quam quos peto gratias referantquod nec hortator uitae meae nec mortis spectator esse fastidisti. ceterum ipsa hilarem fortunae uultum semper expertane auiditate lucis tristem intueri cogarreliquias spiritus mei prospero fineduas filias et ~ uno nepotum gregem superstitem relictura permuto'. cohortata deinde ad concordiam suos distributo eis patrimonio et cultu suo sacrisque domesticis maiori filiae traditis poculumin quo uenenum temperatum eratconstanti dextera arripuit. tum defusis Mercurio delibamentis et inuocato numine eiusut se placido itinere in meliorem sedis infernae deduceret partemcupido haustu mortiferam traxit potionem ac sermone significans quasnam subinde partes corporis sui rigor occuparetcum iam uisceribus eum et cordi imminere esset elocutafiliarum manus ad supremum opprimendorum oculorum officium aduocauit. nostros autemtametsi nouo spectaculo obstupefacti erantsuffusos tamen lacrimis dimisit.

2.6.9 Sed ut <ad> Massiliensium ciuitatemunde in hoc deuerticulum excessireuertarintrare oppidum eorum nulli cum telo licetpraestoque est qui id custodiae gratia acceptum exituro reddatut hospitia suaquemadmodum aduenientibus humana suntita ipsis quoque tuta sint.

2.6.10 Horum moenia egressis uetus ille mos Gallorum occurritquos memoria proditum est pecunias mutuasquae his apud inferos redderenturdarequia persuasum habuerint animas hominum inmortales esse. dicerem stultosnisi idem bracati sensissentquod palliatus Pythagoras credidit.

2.6.11 Auara et feneratoria Gallorum philosophiaalacris et fortis Cimbrorum et Celtiberorumqui in acie gaudio exultabant tamquam gloriose et feliciter uita excessurilamentabantur in morbo quasi turpiter et miserabiliter perituri. Celtiberi etiam nefas esse ducebant proelio superessecum is occidissetpro cuius salute spiritum deuouerant. laudanda utrorumque [populorum] animi praesentiaquod et patriae incolumitatem fortiter [tueri] et fidem amicitiae constanter praestandam arbitrabantur.

2.6.12 Thraciae uero illa natio merito sibi sapientiae laudem uindicaueritquae natales hominum flebiliterexequias cum hilaritate celebrans sine ullis doctorum praeceptis uerum condicionis nostrae habitum peruidit. remoueatur itaque naturalis omnium animalium dulcedo uitaequae multa et facere et pati turpiter cogitsi ortu eius aliquanto felicior ac beatior finis reperietur.

2.6.13 Quocirca recte Lyciicum his luctus inciditmuliebrem uestem induuntut deformitate cultus commoti maturius stultum proicere maerorem uelint.

2.6.14 Verum quid ego fortissimos hoc in genere prudentiae uiros laudem? respiciantur Indorum feminaequaecum more patrio conplures eidem nuptae esse soleantmortuo marito in certamen iudiciumque ueniuntquam ex his maxime dilexerit. uictrix gaudio exultans deductaque a necessariis laetum prae <se> ferentibus uultum coniugis se flammis superiacit et cum eo tamquam felicissima crematur: superatae cum tristitia et maerore in uita remanent. protrahe in medium Cimbricam audaciamadice Celtibericam fidemiunge animosam Thraciae ~ potentiam sapientiamadnecte Lyciorum in luctibus abiciendis callide quaesitam rationemIndico tamen rogo nihil eorum praeferesquem uxor<ia> pietas in modum genialis tori propinquae mortis secura conscendit.

2.6.15 Cui gloriae Punicarum feminarumut ex conparatione turpius appareatdedecus subnectam: Siccae enim fanum est Venerisin quod se matronae conferebant atque inde procedentes ad quaestumdotis corporis iniuria contrahebanthonesta nimirum tam inhonesto uinculo coniugia iuncturae.

2.6.16 Nam Persarum admodum probabile institutum fuitquod liberos suos non prius aspiciebant <quam> septimum annum inplessentquo paruulorum amissionem aequiore animo sustinerent.

2.6.17 Ne Numidiae quidem reges uituperandiqui more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant: quidquid enim in excelso fastigio positum esthumili et trita consuetudinequo sit uenerabiliusuacuum esse conuenit.

2.7.init. Venio nunc ad praecipuum decus et ad stabilimentum Romani imperiisalutari perseuerantia ad hoc tempus sincerum et incolume seruatummilitarisdisciplinae tenacissimum uinculumin cuius sinu ac tutela serenus tranquillusque beatae pacis status adquiescit.

2.7.1 P. Cornelius Scipiocui deleta Karthago auitum cognomen deditconsul in Hispaniam missusut insolentissimos Numantinae urbis spiritus superiorum ducum culpa nutritos contundereteodem momento temporisquo castra intrauitedixit ut omnia ex hisquae uoluptatis causa conparata erantauferrentur ac summouerentur: nam constat tum maximum inde institorum et lixarum numerum cum duobus milibus scortorum abisse. hac turpi atque erubescenda sentina uacuefactus exercitus nosterqui paulo ante metu mortis deformi se foederis ictu maculaueraterecta et recreata uirtute acrem illam et animosam Numantiam incendiis exustam ruinisque prostratam solo aequauit. itaque neglectae disciplinae militaris indicium Mancini miserabilis deditioseruatae merces speciosissimus Scipionis triumphus extitit.

2.7.2 Eius sectam Metellus secutuscum exercitum in Africa Iugurthino bello nimia Spuri Albini indulgentia corruptum consul accepissetomnibus imperii neruis ad reuocandam pristinae disciplinam militiae conisus est: nec singulas partes adprehenditsed totam continuo in suum statum redegit: protinus namque lixas e castris submouit cibumque coctum uenalem proponi uetuit: in agmine neminem militum ministerio seruorum iumentorumqueut arma sua et alimenta ipsi ferrentuti passus est: castrorum subinde locum mutauit: eademtamquam Iugurtha semper adessetuallo fossaque aptissime cinxit. quid ergo restituta continentiaquid repetita industria profecit? crebras scilicet uictorias et multa tropaea peperit ex eo hostecuius tergum sub ambitioso imperatore Romano militi uidere non contigerat.

2.7.3 Bene etiam illi disciplinae militari adfueruntqui necessitudinum perruptis uinculis ultionem uindictamque laesae cum ignominia domuum suarum exigere non dubitauerunt: nam P. Rupilius consul <eo belloquod in Sicilia cum fugitiuis gessitQ. Fabium generum suumquia neglegentia Tauromenitanam arcem amiseratprouincia iussit decedere.>

2.7.4 <C. Cotta consul> P. Aurelium [filium] Pecuniolam sanguine sibi iunctumquem obsidioni Liparitanae ad auspicia repetenda Messanam transiturus praefeceratuirgis caesum militiae munere inter pedites fungi coegitquod eius culpa agger incensuspaene castra erant capta.

2.7.5 Q. etiam Fuluius Flaccus censor Fuluium fratrem consortem legionemin qua tribunus militum eratiniussu consulis domum dimittere ausum senatu mouit. ~ non digna exempla tam breuiternisi maioribus urguererreferrentur: quid enim tam difficile factu quam copulatae societati generis et imaginum deformem in patriam reditum indicere aut communioni nominis ac familiae ueteris propinquitatis serie cohaerenti uirgarum contumeliosa uerbera adhibere aut censorium supercilium aduersus fraternam caritatem destringere? Dentur haec singula quamuis claris ciuitatibusabunde tamen gloria disciplinae militaris instructae uidebuntur:

2.7.6 at nostra urbsquae omni genere mirificorum exemplorum totum terrarum orbem repleuitimperatorum proprio sanguine manantes secures [habet]ne turbato militiae ordine uindicta deessetex castris publice speciosaspriuatim lugubres duplici uultu recepitincerta gratulandi prius an adloquendi officio fungeretur. igitur ego quoque haesitante animo uosbellicarum rerum seuerissimi custodesPostumi Tuberte et Manli Torquatememoria ac relatione conplectorqui<a> animaduerto fore ut pondere laudisquam meruistisobrutus magis inbecillitatem ingenii mei detegam quam uestram uirtutemsicut par estrepraesentem. tu namquePostumidictator A. Postumiumquem ad generis penetraliumque sacrorum successionem propagandam genuerascuius infantiae blandimenta sinu atque osculis fouerasquem puerum litterisquem iuuenem armis instruxerassanctumfortemamantem tui pariter ac patriaequia non tuo iussused sua sponte <e> praesidio progressus hostis fuderatuictorem securi feriri iussisti et ad hoc peragendum imperium paternae uocis ministerio sufficere ualuisti: nam oculos tuos certum scio clarissima in luce tenebris offusos ingens animi opus intueri nequiuisse. tu item[Postumi] TorquateLatino bello consul filiumquod prouocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum ad dimicandum te ignaro descenderatgloriosam uictoriam et speciosa spolia referentem abripi ab lictore et in modum hostiae mactari iussistisatius esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari disciplina carere.

2.7.7 Agequanto spiritu putamus usum L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo temporequo deuictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium consulatum deponere coegitquod castra eius idem hostes obsederant? indignum enim maximo imperio credidit quem non sua uirtussed fossa uallumque tutum praestiteratcuique uerecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis contineri. ergo imperiosissimi xii fascespenes quos senatus et equestris ordinis et uniuersae plebis summum decus eratquorumque nutu Latium ac totius Italiae uires regebanturcontusi atque fracti dictatoriae se animaduersioni substrauerunt: acne inulta foret laesa gloria militarisconsul delicti omnis uindex punitus est. hisut ita dicampiaculisMarsimperii nostri paterubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum eratnumen tuum propitiabaturadfinium et cognatorum et fratrum notafiliorum strageignominiosa consulum eiuratione.

2.7.8 Eiusdem ordinis quod sequitur. Papirius dictatorcum aduersus imperium eius Q. Fabius Rullianus magister equitum exercitum in aciem eduxissetquamquam fusis Samnitibus in castra redierattamen neque uirtute eius neque successu neque nobilitate motus uirgas expediri eumque nudari iussit. o spectaculum admirabile! et Rullianus et magister equitum et uictor scissa ueste spoliatoque corpore lictorum se uerberibus lacerandum praebuitut in acie exceptorum uulnerum nodosis ictibus cruore renouato uictoriarumquas modo speciosissimas erat adeptustitulos respergeret. precibus deinde suis exercitus occasionem Fabio confugiendi in urbem deditubi frustra senatus auxilium inplorauit: nihilo minus enim Papirius in exigenda poena perseuerauit. itaque coactus est pater eius post dictaturam tertiumque consulatum rem ad populum deuocare auxiliumque tribunorum plebi supplex pro filio petere. neque hac re seueritas Papiri refrenari potuit. ceterumcum ab uniuersis ciuibus et ipsis tribunis plebi rogareturtestatus est se poenam illam non Fabiosed populo et tribuniciae concedere potestati.

2.7.9 L. quoque Calpurnius Piso consulcum in Sicilia bellum aduersus fugitiuos gereret et <C.> Titius equitum praefectus [fugitiuorum] multitudine hostium circumuentus arma iis tradidissethis praefectum ignominiae generibus adfecit: iussit eum toga laciniis abscisis amictum discinctaque tunica indutum nudis pedibus a mane in noctem usque ad principia per omne tempus militiae adesse. interdixit etiam ei conuictum hominum usumque balnearumturmasque equitumquibus praefueratademptis equis in funditorum alas transcripsit. magnum profecto dedecus patriae pari sontium dedecore uindicatum estquoniam quidem id egit Pisout qui cupiditate uitae adducti cruce dignissimis fugitiuis tropaea de se statuere concesserant libertatique suae seruili manu flagitiosum inponi iugum non erubuerantamarum lucis usum experirentur mortemquequam effeminate timuerantuiriliter optarent.

2.7.10 Nec minus Pisone acriter Q. Metellus. quicum apud <Con>trebiam res gerereturconlocatas a se in quadam statione quinque cohortes atque ex ea uiribus hostium depulsas repetere eandem stationem e uestigio iussitnon quod speraret ab his amissum locum recuperari possesed ut praeteritae culpam pugnae insequentis certaminis manifesto periculo puniret. edixit etiam utsi quis ex his fugiens castra petissetpro hoste interficeretur. qua seueritate conpressi milites et corporibus fatigatis et animis desperatione uitae inplicatis loci tamen iniquitatem multitudinemque hostium superarunt. humanae igitur inbecillitatis efficacissimum duramentum est necessitas.

2.7.11 In eadem prouincia Q. Fabius Maximus ferocissimae gentis animos contundere et debilitare cupiens mansuetissimum ingenium suum ad tempus deposita clementia [seueriore] uti seueritate coegit: omnium enimqui ex praesidiis Romanorum ad hostes <trans>fugerant captique erantmanus absciditut trunca prae se brachia gestantes metum defectionis reliquis inicerent. rebelles itaque manus a corporibus suis distractae inque cruentato solo sparsae ceteris ne idem committere auderent documento fuerunt.

2.7.12 Nihil mitius superiore Africano. is tamen ad firmandam disciplinam militarem aliquid ab alienissima sibi crudelitate amaritudinis mutuandum existimauit: si quidem deuicta Karthaginecum omnesqui ex nostris exercitibus ad Poenos transierantin suam potestatem redegissetgrauius in Romanos quam in Latinos transfugas animaduertit: hos enim tamquam patriae fugitiuos crucibus adfixitillos tamquam perfidos socios securi percussit. non prosequar hoc factum ulteriuset quia Scipionis est et quia Romano sanguini quamuis merito perpesso seruile supplicium insultare non adtinetcum praesertim transire ad ea liceatquae sine domestico uulnere gesta narrari possunt.

2.7.13 Nam posterior Africanus euerso Punico imperio exterarum gentium transfugas in edendis populo spectaculis feris bestiis obiecit[cont.

2.7.14]

2.7.14 et L. Paulus Perse rege superato eiusdem generis et culpae homines elephantis proterendos substrauitutilissimo quidem exemplosi tamen acta excellentissimorum uirorum humiliter aestimare sine insolentiae reprehensione permittitur: aspero enim et absciso castigationis genere militaris disciplina indigetquia uires armis constantquae ubi a recto tenore desciuerintoppressura suntnisi opprimantur.

2.7.15 Sed tempus est eorum quoque mentionem fieriquae iam non a singulisuerum ab uniuerso senatu pro militari more obtinendo defendendoque administrata sunt. L. Marcius tribunus militumcum reliquias duorum exercituum Publi et Gnaei Scipionumquos arma Punica in Hispania absumpserantdispersas mira uirtute collegisset earumque suffragiis dux esset creatussenatui de rebus actis a se scribens in hunc modum orsus est: 'L. Marcius pro praetore'. cuius honoris usurpatione uti eum patri bus conscriptis non placuitquia duces a populonon a militibus creari solerent. quo tempore tam ~ iniustotam graui propter inmane rei publicae damnum etiam tribunus militum adulandus eratquoniam quidem ad statum totius ciuitatis corrigendum unus suffecerat. sed nulla cladesnullum meritum ualentius militari disciplina fuit. Succurrebat enim illis quam animosa seueritate Tarentino bello maiores eorum usi fuissentin quo quassatis et adtritis rei publicae uiribuscum magnum captiuorum ciuium suorum numerum a Pyrro rege ultro missum recepissentdecreuerunt ut ex iisqui equo meruerantpeditum numero militarentqui pedites fuerantin funditorum auxilia transcriberenturneue quis eorum intra castra tenderetneue locum extra adsignatum uallo aut fossa cingeretneue tentorium ex pellibus haberet. recursum autem his ad pristinum militiae ordinem proposueruntsi quis bina spolia ex hostibus tulisset. quibus suppliciis conpressi ex deformibus Pyrri munusculis acerrimi hostes extiterunt. Parem iram senatus aduersus illos destrinxitqui apud Cannas rem publicam deseruerant: nam cum eos grauitate decreti ultra mortuorum condicionem relegassetacceptis a M. Marcello litterisut eorum sibi opera ad expugnationem Syracusarum uti liceretrescripsit indignos esse qui in castra reciperentur: ceterum se ei permittere ut faceret quod expedire rei publicae iudicassetdum ne quis ex his munere uacaret aut dono militiae donaretur aut in Italiamdonec hostes in ea essentaccederet. sic eneruis animos odisse uirtus solet. Agequam grauiter senatus tulit quod Q. Petilium consulem fortissime aduersus Ligures pugnantem occidere milites passi essent! legioni neque stipendium anni procedere neque aera dari uoluitquia pro salute imperatoris hostium se telis non obtulerant. idque decretum amplissimi ordinis speciosum et aeternum Petili monumentum extititsub quo in acie mortein curia ultione clari cineres eius adquiescunt. Consimili animocum ei Hannibal vi milium Romanorumquae capta in castris habebatredimendorum potestatem fecissetcondicionem spreuit memor tantam multitudinem armatorum iuuenumsi honeste mori uoluissetturpiter capi non potuisse. quorum nescio utrum maius dedecus fuerit quod patria spei an quod hostis metus nihil in his reposuerit~ haec pro seille ne aduersus se dimicarent parui ducendo. Sed cum aliquotiens senatus pro militari disciplina seuere excubueritnescio an tum praecipuecum militesqui Regium iniusto bello occupauerant mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius sua sponte imperatorem delegerantcarcere inclusitac M. Fuluio Flacco tribuno plebi denuntiante ne in ciues Romanos aduersus morem maiorum animaduerteretnihilo minus propositum executus est. ceterum quo minore cum inuidia id peragereturquinquagenos per singulos dies uirgis caesos securi percuti iussit eorumque corpora sepulturae mandari mortemque lugeri uetuit.

2.7.ext.1 Leniter hoc patres conscriptisi Karthaginiensium senatus in militiae negotiis procurandis uiolentiam intueri uelimusa quo duces bella prauo consilio gerentesetiam si prospera fortuna subsecuta essetcruci tamen suffigebanturquod bene gesserant deorum inmortalium adiutorioquod male commiserant ipsorum culpae inputante.

2.7.ext.2 Clearchus uero Lacedaemoni<or>um dux egregio dicto disciplinam militiae continebatidentidem exercitus sui auribus inculcando a militibus imperatorem potius quam hostem metui debere. quo aperte denuntiabat futurum ut spiritum poenae inpenderentquem pugnae [acceptum ferre] dubitassent. idque a duce praecipi non mirabantur maternarum blanditiarum memoresquibus exituri ad proeliandum monebantur ut aut uiui cum armis in conspectum earum uenirent aut mortui in armis referrentur. hoc intra domesticos parietes accepto signo Spartanae acies dimicabant. sed aliena prospexisse tantum modo satis estcum propriis multoque uberioribus et felicioribus exemplis gloriari liceat.

2.8.init. Disciplina militaris acriter retenta principatum Italiae Romano imperio peperitmultarum urbiummagnorum regumualidissimarum gentium regimen largita estfauces Pontici sinus patefecitAlpium Taurique montis conuulsa claustra tradiditortumque e paruula Romuli casa totius terrarum orbis fecit columen. ex cuius sinu quoniam omnes triumphi manaruntsequitur ut de triumphandi iure dicere incipiam.

2.8.1 Ob leuia proelia quidam imperatores triumphos sibi decerni desiderabant. quibus ut occurrereturlege cautum est ne quis triumpharetnisi qui V milia hostium una acie cecidisset: non enim numerosed gloria triumphorum excelsius urbis nostrae futurum decus maiores existimabant. ceterum ne tam praeclara lex cupiditate laureae oblitterareturlegis alterius adiutorio fulta estquam L. Marcius et M. Cato tribuni plebei tulerunt: poenam enim imperatoribus minaturqui aut hostium occisorum in proelio aut amissorum ciuium falsum numerum litteris senatui ausi essent referreiubetque eoscum primum urbem intrassentapud quaestores urbanos iurare de utroque numero uere ab iis senatui esse scriptum.

2.8.2 Post has leges iudicii illius tempestiua mentio introduceturin quo de iure triumphandi inter clarissimas personas et actum et excussum est. C. Lutatius consul [Catulus] et Q. Valerius praetor circa Siciliam insignem Poenorum classem deleuerant. quo nomine Lutatio consuli triumphum senatus decreuit. cum autem Valerius sibi quoque eum decerni desideraretnegauit id fieri oportere Lutatiusne in honore triumphi minor potestas maiori aequareturpertinaciusque progressa contentione Valerius sponsione Lutatium prouocauitni suo ductu Punica classis esset oppressanec dubitauit restipulari Lutatius. itaque iudex inter eos conuenit Atilius Calatinusapud quem Valerius in hunc modum egitconsulem ea pugna in lectica claudum iacuissese autem omnibus imperatoriis partibus functum. tunc Calatinusprius quam Lutatius causam suam ordiretur'quaero' inquit'Valeria tesi dimicandum necne esset contrariis inter uos sententiis dissedissetisutrum quod consul an quod praetor imperasset maius habiturum fuerit momentum.' respondit Valerius non facere se controuersiam quin priores partes consulis essent futurae. 'age deinde' inquit Calatinus'si diuersa auspicia accepissetiscuius magis auspicio staretur?' 'item' respondit Valerius 'consulis'. 'iam hercules' inquit'cum de imperio et auspicio inter uos disceptationem susceperimet tu utroque aduersarium tuum superiorem fuisse fatearisnihil est quod ulterius dubitem. itaqueLutatiquamuis adhuc tacuerissecundum te litem do'. mirifice iudexquod in manifesto negotio tempus teri passus non est: probabilius Lutatiusquod ius amplissimi honoris constanter defendit: sed ne Valerius quidem inprobequia fortis et prosperae pugnae ut non legitimum ita * * * praemium petiit.

2.8.3 Quid facias Cn. Fuluio Flaccoqui tam expetendum aliis triumphi honorem decretum sibi a senatu ob res bene gestas spreuit ac repudiauitnimirum ~ non plura praecerpens quam acciderunt?++ nam ut urbem intrauitcontinuo quaestione publica adflictus exilio multatus est++utsi quid religionis insolentia commisissetpoena expiaret.

2.8.4 Sapientiores igitur Q. Fuluiusqui Capua captaet L. Opimiusqui Fregellanis ad deditionem conpulsis triumphandi potestatem a senatu petieruntuterque editis operibus magnificussed neuter petitae rei compos non quidem inuidia patrum conscriptorumcui numquam aditum in curiam esse uolueruntsed summa diligentia obseruandi iurisquo cautum erat ut pro aucto imperionon pro reciperatis quae populi Romani fuissent triumphus decerneretur: tantum enim interest adicias aliquid an detractum restituasquantum distat beneficii initium ab iniuriae fine.

2.8.5 Quin etiam iusde quo loquorsic custoditum estut P. Scipioni ob reciperatas HispaniasM. Marcello ob captas Syracusas triumphus non decernereturquod ad eas res gerendas sine ullo erant missi magistratu. probentur nunc cuiuslibet gloriae cupidiqui ex desertis montibus myoparonumque piraticis rostris laudis inopes laureae ramulos festinabunda manu decerpserunt: Karthaginis imperio abrupta Hispania et Siciliae caput abscisumSyracusaetriumphalis iungere currus nequiuerunt: et quibus uiris? Scipioni et Marcelloquorum ipsa nomina instar aeterni sunt triumphi. sed clarissimos solidae ueraeque uirtutis auctores humeris suis salutem patriae gestantesetsi coronatos intueri senatus cupiebatiustiori tamen reseruandos laureae putauit.

2.8.6 His illud subnectam: moris est ab imperatore ducturo triumphum consules inuitari ad cenamdeinde rogari ut uenire supersedeantne quis eo diequo ille triumpharitmaioris in eodem conuiuio sit imperii.

2.8.7 Verum quamuis quis praeclaras res maximeque utiles rei publicae ciuili bello gessissetimperator tamen eo nomine appellatus non estneque ullae supplicationes decretae suntneque aut ouans aut curru triumphauitquiaut necessariae istaeita lugubres semper existimatae sunt uictoriae utpote non externosed domestico partae cruore. itaque et Nasica Ti. Gracchum et ~ G. Metellus Opimi factiones maesti trucidarunt. Q. Catulus M. Lepido collega suo cum omnibus seditionis copiis ~ extinctoque tum moderatum prae se ferens gaudium in urbem reuertit. Gaius etiam Antonius Catilinae uictor abstersos gladios in castra retulit. L. Cinna et C. Marius hauserant quidem auidi ciuilem sanguinemsed non protinus ad templa deorum et aras tetenderunt. iam L. Sullaqui plurima bella ciuilia confecitcuius crudelissimi et insolentissimi successus fueruntcum consummata atque constructa potentia sua triumphum duceretut Graeciae et Asiae multas urbesita ciuium Romanorum nullum oppidum uexit. Piget taedetque per uulnera rei publicae ulterius procedere. lauream nec senatus cuiquam dedit nec quisquam sibi dari desiderauit ciuitatis parte lacrimante. ceterum ad quercum pronae manus porrigunturubi ob ciues seruatos corona danda estqua postes Augustae domus sempiterna gloria triumphant.

2.9.init. Castrensis disciplinae tenacissimum uinculum et militaris rationis diligens obseruatio admonet me ut ad censuram pacis magistram custodemque transgrediar: nam ut opes populi Romani in tantum amplitudinis imperatorum uirtutibus excesseruntita probitas et continentiacensorio supercilio examinataest opus effectu par bellicis laudibus: quid enim prodest foris esse strenuumsi domi male uiuitur? expugnentur licet urbescorripiantur gentesregnis manus inicianturnisi foro et curiae officium ac uerecundia sua constiteritpartarum rerum caelo cumulus aequatus sedem stabilem non habebit. ad rem igitur pertinet nosse atque adeo recordari acta censoriae potestatis.

2.9.1 Camillus et Postumius censores aera poenae nomine eosqui ad senectutem caelibes peruenerantin aerarium deferre iusseruntiterum puniri dignossi quo modo de tam iusta constitutione queri sunt ausicum in hunc modum increparentur: 'natura uobis quemadmodum nascendiita gignendi legem scribitparentesque uos alendo nepotum nutriendorum debitosi quis est pudoralligauerunt. accedit his quod etiam fortuna longam praestandi huiusce muneris aduocationem estis adsecuticum interim consumpti sunt anni uestri et mariti et patris nomine uacui. ite igitur et non odiosam exsoluite stipemutilem posteritati numerosae.'

2.9.2 Horum seueritatem M. Valerius Maximus et C. Iunius Brutus Bubulcus censores consimili genere animaduersionis imitati sunt: L. enim Annium senatu moueruntquod quam uirginem in matrimonium duxerat repudiasset nullo amicorum [in] consilio adhibito. at hoc crimen nescio an superiore maius: illo nam<que> coniugalia sacra spreta tantumhoc etiam iniuriose tractata sunt. optimo ergo iudicio censores indignum eum aditu curiae existimauerunt

2.9.3 sicut Porcius Cato L. Flamininumquem e numero senatorum sustulitquia in prouincia quendam damnatum securi percusserat tempore supplicii ad arbitrium et spectaculum mulierculaecuius amore tenebaturelecto. et poterat inhiberi respectu consulatusquem is gesseratatque auctoritate fratris eius Titi Flaminini. sed et censor <et> Catoduplex seueritatis exemplumeo magis illum notandum statuitquod amplissimi honoris maiestatem tam taetro facinore inquinauerat nec pensi duxerat isdem imaginibus ascribi meretricis oculos humano sanguine delectatos et regis Philippi supplices manus.

2.9.4 Quid de Fabrici Luscini censura loquar? narrauit omnis aetas et deinceps narrabit ab eo Cornelium Rufinum duobus consulatibus et dictatura speciosissime functumquod X pondo uasa argentea conparassetperinde ac malo exemplo luxuriosum in ordine senatorio retentum non esse. ipsae medius fidius mihi litterae saeculi nostri obstupescere uidenturcum ad tantam seueritatem referendam ministerium adcommodare cogunturac uereri ne non nostrae urbis acta commemorare existimentur: uix enim credibile est intra idem pomerium X pondo argenti et inuidiosum fuisse censum et inopiam haberi contemptissimam.

2.9.5 M. autem Antonius et L. Flaccus censores Duronium senatu moueruntquod legem de coercendis conuiuiorum sumptibus latam tribunus plebi abrogauerat. mirifica notae causa: quam enim inpudenter Duronius rostra conscendit illa dicturus: 'freni sunt iniecti uobisQuiritesnullo modo perpetiendi. alligati et constricti estis amaro uinculo seruitutis: lex enim lata estquae uos esse frugi iubet. abrogemus igitur istud horridae uetustatis rubigine obsitum imperium: etenim quid opus libertatesi uolentibus luxu perire non licet?'

2.9.6 Agepar proferamus aequali iugo uirtutis honorumque societate iunctuminstinctu autem aemulationis animo dissidens. Claudius Nero Liuiusque Salinatorsecundi Punici belli temporibus firmissima rei publicae lateraquam destrictam simul egerunt censuram! nam cum equitum centurias recognoscerent et ipsi propter robur aetatis etiam nunc eorum essent e numerout est ad Polliam uentum tribumpraeco lecto nomine Salinatoris citandum necne sibi esset haesitauit. quod ubi intellexit Neroet citari collegam et equum uendere iussitquia populi iudicio damnatus esset. Salinator quoque eadem animaduersione Neronem persecutus est adiecta causaquod non sincera fide secum in gratiam redisset. quibus uiris si quis caelestium significasset futurum ut eorum sanguis inlustrium imaginum serie deductus in ortum salutaris principis nostri conflueretdepositis inimicitiis artissimo se amicitiae foedere iunxissentseruatam ab ipsis patriam communi stirpi seruandam relicturi. Salinator uero quattuor atque XXX tribus inter aerarios referre non dubitauit<quod> cum se damnassentpostea consulem et censorem fecissentpraetexuitque causamquia necesse esset eas alterutro facto crimine temeritatis aut periurii teneri. unam tantum modo tribuum Maeciam uacuam nota reliquitquae eum suffragiis suis ut non damnationeita ne honore quidem dignum iudicauerat. quam putemus constantis et praeualidi illum ingenii fuissequi neque tristi iudiciorum exitu conpelli neque honorum magnitudine adduci potuit quo se blandiorem in administratione rei publicae gereret?

2.9.7 Equestris quoque ordinis bona magnaque pars cccc iuuenes censoriam notam patiente animo sustinueruntquos M'. Valerius et P. Semproniusquia in Sicilia ad munitionum opus explicandum ire iussi facere id neglexerantequis publicis spoliatos in numerum aerariorum retulerunt.

2.9.8 Turpis etiam metus censores summa cum seueritate poenam exegerunt: M. enim Atilius Regulus et L. Furius Philus M. Metellum quaestorem conpluresque equites Romanosqui post infeliciter commissam Cannensem pugnam cum eo abituros se Italia iurauerantdereptis equis publicis inter aerarios referendos curauerunt. eos <quo>que graui nota adfeceruntqui cum in potestatem Hannibalis uenissentlegati ab eo missi ad senatum de permutandis captiuisneque inpetrassent quod petebantin urbe manseruntquia et Romano sanguini fidem praestare conueniens erat et M. Atilius Regulus censor perfidiam notabatcuius pater per summos cruciatus expirare quam fallere Karthaginienses satius esse duxerat. iam haec censura ex foro in castra transcenditquae neque timeri neque decipi uoluit hostem.

2.9.9 Secuntur duo eiusdem generis exemplaeaque adiecisse satis erit. <C.> Getacum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus senatu motus essetpostea censor factus est. item M. Valerius Messala censoria nota perstrictus censoriam postmodum potestatem impetrauit. quorum ignominia uirtutem acuit: rubore enim eius excitati omnibus uiribus incubueruntut digni ciuibus uiderenturquibus dari potius quam obici censura deberet.

2.10.init. Est et illa quasi priuata censuramaiestas clarorum uirorumsine tribunalium fastigiosine apparitorum ministerio potens in sua amplitudine obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis hominum adlabitur admirationis praetexto uelata. quam recte quis dixerit longum et beatum honorem esse sine honore.

2.10.1 Nam quid plus tribui potuit consuli quam est datum reo Metello? qui cum causam repetundarum diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae ad nomen inspiciendum circa iudices ferrenturtotum consilium ab earum contemplatione oculos auertitne de aliqua requae in his relatae erantuideretur dubitasse. non in tabulissed in uita Q. Metelli argumenta sincere administratae prouinciae legenda sibi iudices credideruntindignum rati integritatem tanti uiri exigua cera et paucis litteris per<pen>di.

2.10.2 Sed quid mirumsi debitus honos a ciuibus Metello tributus estquem superiori Africano etiam hostis praestare non dubitauit? si quidem rex Antiochus belloquod cum Romanis gerebatfilium eius a militibus suis interceptum honoratissime excepit regiisque muneribus donatum ultro et celeriter patri remisitquamquam ab eo tum maxime finibus imperii pellebatur. sed et rex <et> lacessitus maiestatem excellentissimi uiri uenerari quam dolorem suum ulcisci maluit. Ad eundem Africanum in Liternina uilla se continentem conplures praedonum duces uidendum eodem tempore forte confluxerunt. quos cum ad uim faciendam uenire existimassetpraesidium domesticorum in tecto conlocauit eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. quod ut praedones animaduerteruntdimissis militibus abiectisque armis ianuae adpropinquant et clara uoce nuntiant Scipioni non uitae eius hostessed uirtutis admiratores uenisse conspectum et congressum tanti uiri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se ~ nobis spectandum praebere ne grauetur. haec postquam domestici Scipioni retuleruntfores reserari eosque intromitti iussit. qui postes ianuae tamquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum uenerati cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati positis ante uestibulum donisquae deorum inmortalium numini consecrari solentlaetiquod Scipionem uidisse contigissetad ~ lares reuerterunt. quid hoc fructu maiestatis excelsiusquid etiam iucundius? hostis iram admiratione sui placauitspectaculo praesentiae suae latronum gestientis oculos uidit. delapsa caelo sidera hominibus si se offerantuenerationis amplius non recipient.

2.10.3 Et haec quidem uiuo Scipioniillud autem Aemilio Paulo exanimi contigit: nam cum exequiae eius celebrarentur ac forte tunc principes Macedoniae legationis nomine Romae morarenturfunebri lecto sponte sua sese subiecerunt. quod aliquanto maius uidebitursi qui cognoscat lecti illius frontem Macedonicis triumphis fuisse adornatam: quantum enim Paulo tribueruntpropter quem gentis suae cladium indicia per ora uulgi ferre non exhorruerunt! quod spectaculum funeri speciem alterius triumphi adiecit: bis enim tePauleMacedonia urbi nostrae inlustrem ostenditincolumem spoliis suisfato functum umeris.

2.10.4 Ne fili quidem tui Scipionis Aemilianiquem in adoptionem dando duarum familiarum ornamentum esse uoluistimaiestati parum honoris tributum estcum eum adulescentem admodum a Lucullo consule petendi auxilii gratia ex Hispania in Africam missum Karthaginienses et Masinissa rex de pace disceptatorem uelut consulem et imperatorem habuerunt. ignara quidem fatorum suorum Karthago: orientis enim illud iuuentae decus deorum atque hominum indulgentia ad excidium eius alebaturut superius cognomen Africanum captaposterius euersa Corneliae genti daret.

2.10.5 Quid damnationequid exilio miserius? atqui P. Rutilio conspiratione publicanorum perculso auctoritatem adimere non ualuerunt. cui Asiam petenti omnes prouinciae illius ciuitates legatos secessum eius opperientes obuiam miserunt. exulare aliquis ~ loco hoc aut triumphare iustius dixerit.

2.10.6 C. etiam Marius in profundum ultimarum miseriarum abiectus ex ipso uitae discrimine beneficio maiestatis emersit: missus enim ad eum occidendum in priuata domo Minturnis clausum seruus publicus natione Cimber et senem et inermem et squalore obsitum strictum gladium tenens adgredi non sustinuit et claritate uiri obcaecatus abiecto ferro attonitus inde ac tremens fugit. Cimbrica nimirum calamitas oculos hominis praestrinxitdeuictaeque gentis suae interitus animum comminuitetiam dis inmortalibus indignum ratis ab uno eius nationis interfici Mariumquam totam deleuerat. Minturnenses autem maiestate illius capti conprehensum iam et constrictum dira fati necessitate incolumem praestiterunt. nec fuit eis timori asperrima Sullae uictoriacum praesertim ipse Marius eos a conseruando Mario absterrere posset.

2.10.7 M. quoque Porcium Catonem admiratio fortis ac sincerae uitae adeo uenerabilem senatui fecitutcum inuito C. Caesare consule aduersus publicanos dicendo in curia diem traheret <et> ob id iussu eius a lictore in carcerem ducereturuniuersus senatus illum sequi non dubitaret. quae res diuini animi perseuerantiam flexit.

2.10.8 Eodem ludos Floralesquos Messius aedilis faciebatspectante populus ut mimae nudarentur postulare erubuit. quod cum ex Fauonio amicissimo sibi una sedente cognossetdiscessit e theatrone praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret. quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus priscum morem iocorum in scaenam reuocauitconfessus plus se maiestatis uni illi tribuere quam sibi uniuerso uindicare. quibus opibusquibus imperiisquibus triumphis hoc datum est? exiguum uiri patrimoniumastricti continentia moresmodicae clientelaedomus ambitioni clausapaterni generis una [inl.] imagominime blanda fronssed omnibus numeris perfecta uirtus. quae quidem effecit ut quisquis sanctum et egregium ciuem significare uelitsub nomine Catonis definiat.

2.10.ext.1 Dandum est aliquid loci etiam alienigenis exemplisut dometicis aspersa ipsa uarietate delectent. Harmodi et Aristogitonisqui Athenas tyrannide liberare conati sunteffigies aeneas Xerxes ea urbe deuicta in regnum suum transtulit. longo deinde interiecto tempore Seleucus in pristinam sedem reportandas curauit. Rhodii quoque eas urbi suae adpulsascum in hospitium publice inuitassentsacris etiam <in> puluinaribus conlocauerunt. nihil hac memoria feliciusquae tantum uenerationis in tam paruulo aere possidet.

2.10.ext.2 Quantum porro honoris Athenis Xenocratisapientia pariter ac sanctitate clarotributum est! cum testimonium dicere coactus ad aram accessissetut more eius ciuitatis iuraret omnia se uere retulisseuniuersi iudices consurrexerunt proclamaruntque ne ius iurandum diceretquodque sibimet ipsis postmodum dicendae sententiae loco remissuri non erantsinceritati eius concedendum existimarunt.

aleri Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium

 

Liber III

3.init. Adtingam quasi cunabula quaedam et elementa uirtutisanimique procedente tempore ad summum gloriae cumulum peruenturi certo cum indolis experimento datos gustus referam.

3.1.1 Aemilius Lepidus puer etiam tum progressus in aciem hostem interemitciuem seruauit. cuius tam memorabilis operis index est in Capitolio statua bullata et incincta praetexta senatus consulto posita: iniquum enim putauit eum honori nondum tempestiuum uideriqui iam uirtuti maturus fuisset. prae<cu>currit igitur Lepidus aetatis stabilimentum fortiter faciendi celeritate duplicemque laudem e proelio retulitcuius eum uix spectatorem anni esse patiebantur: arma enim infesta et destricti gladii et discursus telorum et aduentantis equitatus fragor et concurrentium exercituum impetus iuuenibus quoque aliquantum terroris incutitinter quae gentis Aemiliae pueritia coronam mererispolia rapere ualuit.

3.1.2 Hic spiritus ne M. quidem Catonis pueritiae defuit: nam cum in domo M. Drusi auunculi sui educareturet ad eum tribunum pl. Latini de ciuitate inpetranda conuenissenta Q. Poppedio Latii principeDrusi autem hospiterogatus ut socios apud auunculum adiuuaretconstanti uultu non facturum se respondit. iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. tunc Poppedius in excelsam aedium partem leuatum abiecturum inde senisi precibus obtemperaretminatus est: nec hac re ab incepto moueri potuit. expressa est itaque illa uox homini: 'gratulemur nobisLatini et sociihunc esse tam paruumquo senatore ne sperare quidem nobis ciuitatem licuisset'. tenero ergo animo Cato totius curiae grauitatem percepit perseuerantiaque sua Latinos iura nostrae ciuitatis adprehendere cupientes reppulit. Idemcum salutandi gratia praetextatus ad Sullam uenisset et capita proscriptorum in atrium adlata uidissetatrocitate rei commotus paedagogum suum nomine <Sarpedonem> interrogauit quapropter nemo inuenireturqui tam crudelem tyrannum occideret: cumque is non uoluntatem hominibussed facultatem deessequod salus eius magno praesidio militum custodireturrespondissetut ferrum sibi daret obsecrauitadfirmando perfacile se eum interfecturumquod in lecto illius considere soleret. paedagogus et animum Catonis agnouit et propositum exhorruit eumque postea ad Sullam excussum semper adduxit. nihil hoc admirabilius: puer in officina crudelitatis deprehensum uictorem non extimuit tum maxime consulesmunicipialegionesequestris ordinis maiorem partem trucidantem. ipsum Marium illo loci statuissescelerius aliquid de sua fuga quam de Sullae nece cogitasset.

3.1.3 Cuius filium Faustum C. Cassius condiscipulum suum in schola proscriptionem paternam laudantem ipsumquecum per aetatem potuissetidem facturum minitantem colapho percussit. dignam manumquae publico parricidio se non contaminaret.

3.1.ext. 1 Et ut a Graecis aliquidAlcibiades illecuius nescio utrum bona an uitia patriae perniciosiora fuerint++illis enim ciues suos decepithis adflixit++cum adhuc puer ad Periclen auunculum suum uenisset eumque secreto tristem sedentem uidissetinterrogauit quid ita tantam in uultu confusionem gereret. at illo dicente mandatu se ciuitatis propylaea Mineruaequae sunt ianuae arcisaedificasse consumptaque in id opus ingenti pecunia non inuenire quo pacto ministerii rationem redderet atque ideo conflictari'ergo' inquit 'quaere potius quemadmodum rationem non reddas'. itaque uir amplissimus et prudentissimus suo consilio defectus puerili usus est atque id egitut Athenienses finitimo inplicati bello rationibus exigendis non uacarent. sed uiderint Athenae utrum Alcibiadem lamententur an glorienturquoniam adhuc inter execrationem hominis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur.

3.2.init. Nos quia iam initia procursusque uirtutis patefecimusactum ipsum persequemurcuius ponderosissima uis et efficacissimi lacerti in fortitudine consistunt. Nec me praeteritconditor urbis nostraeRomuleprincipatum hoc tibi in genere laudis adsignari oportere. sed patereobsecrouno te praecurri exemplocui et ipse aliquantum honoris debesquia beneficio illius effectum est ne tam praeclarum opus tuum Roma dilaberetur.

3.2.1 Etruscis in urbem ponte sublicio inrumpentibus Horatius Cocles extremam eius partem occupauit totumque hostium agmendonec post tergum suum pons abrumpereturinfatigabili pugna sustinuit atqueut patriam periculo inminenti liberatam uiditarmatus se in Tiberim misit. cuius fortitudinem dii immortales admirati incolumitatem sinceram ei praestiterunt: nam neque altitudine deiectus quassatus[ue] nec pondere armorum pressus nec ullo uerticis circuitu actusne telis quidemquae undique congerebanturlaesus tutum natandi euentum habuit. unus itaque tot ciuiumtot hostium in se oculos conuertitstupentis illos admirationehos inter laetitiam et metum haesitantisunusque duos acerrima pugna consertos exercitusalterum repellendoalterum propugnando distraxit. denique unus urbi nostrae tantum scuto suo quantum Tiberis alueo munimenti attulit. quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt: Romanos uicimusab Horatio uicti sumus.

3.2.2 Immemorem me propositi mei Cloelia facitpaene eadem [enim] tempestatecerte aduersus eundem hostem et in eodem Tiberi inclytum ausa facinus: inter ceteras enim uirgines obses Porsennae data hostium nocturno tempore custodiam egressa equum conscendit celerique traiectu fluminis non solum obsidio sesed etiam metu patriam soluituiris puella lumen uirtutis praeferendo.

3.2.3 Redeo nunc ad Romulumqui ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum prouocatusquamquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederettutiusque erat toto cum exercitu quam solum in aciem descenderesua potissimum dextera omen uictoriae corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima de eo spolia Ioui Feretrio retulit. hactenus istudquia publica religione consecrata uirtus nulla priuata laudatione indiget.

3.2.4 Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem deo spolia consecrauitcum magister equitum ducem Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus initio huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: Cosso quoque multum adquisitum estquod imitari Romulum ualuit.

3.2.5 Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his exemplis separare debemusin quo tantus uigor animi fuitut apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum cum paucis equitibus inuaderetquem protinus obtruncatum armis exuit eaque Ioui Feretrio dicauit.

3.2.6 Eodem et uirtutis et pugnae genere usi sunt T. Manlius Torquatus et Valerius Coruinus et Aemilianus Scipio. hi etiam ultro prouocatos hostium duces interemeruntsed quia sub alienis auspiciis rem gesserantspolia Ioui Feretrio non posuerunt consecranda. Idem Scipio Aemilianuscum in Hispania sub Lucullo duce militaret atque Intercatiapraeualidum oppidumcircumsedereturprimus moenia eius conscendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut nobilitate aut animi indole aut futuris actiscuius magis saluti parci et consuli deberet.sed tunc clarissimus quisque iuuenum pro amplificanda et tuenda patria plurimum laboris ac periculi sustinebatdeforme sibi existimansquos dignitate praestaretab his uirtute superari. ideoque Aemilianus hanc militiam aliis propter difficultatem uitantibus sibi depoposcit.

3.2.7 Magnum inter haec fortitudinis exemplum antiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsicum se in Capitolium et in arcem conferrentinque his collibus morari omnes non possentnecessarium consilium in plana parte urbis relinquendorum seniorum ceperuntquo facilius iuuentus reliquias imperii tueretur. ceterum ne illo quidem tam misero tamque luctuoso tempore ciuitas nostra uirtutis suae oblita est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in curulibus sellis cum insignibus magistratuumquos gesserantsacerdotiorumquequae erant adepticonsederuntut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta praeteritae uitae retinerent et plebi ad fortius sustinendos casus suos * * * . uenerabilis eorum aspectus primo hostibus fuit et nouitate rei et magnificentia cultus et ipso audaciae genere commotis. sed quis dubitaret quin et Galli et uictores illam admirationem mox in risum et in omne contumeliae genus conuersuri essent? non expectauit igitur hanc iniuriae maturitatem M. Atiliusuerum barbam suam permulcenti Gallo scipionem uehementi ictu capiti inflixit eique propter dolorem ad se occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo uirtus nescitpatientiae dedecus ignoratfortunae succumbere omni fato tristius ducitnoua et speciosa genera interitus excogitatsi quisquam interitqui sic extinguitur.

3.2.8 Reddendus est nunc Romanae iuuentuti debitus gloriae titulusquae C. Sempronio Atratino consule cum Volscis apud Verruginem parum prospere dimicantene acies nostra iam inclinata propellereturequis delapsa se ipsa <centuriauit atque in> hostium exercitum inrupit. quo demoto proximum tumulum occupauit effecitque ut omnis Volscorum conuersus impetus legionibus nostris ad confirmandos animos salutare laxamentum daret. itaquecum iam de tropaeis statuendis cogitarentproelium nocte dirimente uictoresne an uicti discederent incerti abierunt.

3.2.9 Strenuus ille quoque flos ordinis equestriscuius mira uirtute Fabius Maximus Rullianus magister equitum belloquod aduersus Samnites gerebaturmale commissi proelii crimine leuatus est: namque Papirio Cursore propter auspicia repetenda in urbem proficiscente castris praepositus ac uetitus in aciem exercitum ducerenihilo minus manus cum hostesed tam infeliciter quam temere conseruit: procul enim dubio superabatur. ceterum optimae indolis iuuentus detractis equorum frenis uehementer eos calcaribus stimulatos in aduersos Samnites egit obstinataque animi praesentia extortam manibus hostium uictoriam et cum ea spem maximi ciuis [Rulliani] patriae restituit.

3.2.10 Qualis deinde roboris illi militesqui uehementi ictu remorum concitatam fuga Punicam <classem nantes lubricis pelagi quasi cam>porum firmitate pedites in litus retraxerunt?

3.2.11 Eiusdem temporis et notae milesqui Cannensi proelioquo Hannibal magis uires Romanorum contudit quam animos fregitcum ad retinenda arma inutiles uulneribus manus haberetspoliare se conantis Numidae ceruicem conplexus os naribus et auribus corrosis deforme reddidit inque plenis ultionis morsibus expirauit. sepone iniquum pugnae euentumquantum interfectore fortior interfectus! Poenus enim in uictoria obnoxius morienti solacio fuitRomanus in ipso fine uitae uindex sui extitit.

3.2.12 Militis hic in aduerso casu tam egregius uirilis animusquem relaturus sum imperatoris: P. enim Crassus cum Aristonico bellum in Asia gerens a Thracibusquorum is magnum numerum in praesidio habebatinter Elaeam et Zmyrnam exceptusne in dicionem eius perueniretdedecus arcessita ratione mortis effugit: uirgam enimqua ad regendum equum usus fueratin unius barbari oculum direxit. qui ui doloris accensus latus Crassi sica confoditdumque se ulcisciturRomanum imperatorem maiestatis amissae turpitudine liberauit. ostendit fortunae Crassus quam indignum uirum tam graui contumelia adficere uoluissetquoniam quidem iniectos ab ea libertati suae miserabiles laqueos prudenter pariter ac fortiter rupit donatumque se iam Aristonico dignitati suae reddidit.

3.2.13 Eodem mentis proposito usus est Scipio <Metellus>: namque infeliciter Cn. Pompei generi sui defensis in Africa partibus classe Hispaniam petenscum animaduertisset nauemqua uehebaturab hostibus captamgladio praecordia sua transuerberauitac deinde prostratus in puppi quaerentibus Caesarianis militibus ubinam esset imperator respondit 'imperator se bene habet'tantumque eloqui ualuitquantum ad testandam animi fortitudinem aeternae laudi satis erat.

3.2.14 Tui quoque clarissimi excessusCatoVtica monumentum estin qua ex fortissimis uulneribus tuis plus gloriae quam sanguinis manauit: si quidem constantissime in gladium incumbendo magnum hominibus documentum dedistiquanto potior esse debeat probis dignitas sine uita quam uita sine dignitate.

3.2.15 Cuius filia minime muliebris animi. quaecum Bruti uiri sui consiliumquod de interficiendo ceperat Caesareea noctequam dies taeterrimi facti secutus estcognossetegresso cubiculum Bruto cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque uelut forte elapso se uulnerauit. clamore deinde ancillarum in cubiculum reuocatus Brutus obiurgare eam coepitquod tonsoris praeripuisset officium. cui secreto Porcia 'non est hoc' inquit 'temerarium factum meumsed in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum indicium: experiri enim uoluisi tibi propositum parum ex sententia cessissetquam aequo animo me ferro essem interemptura'.

3.2.16 Felicior progenie sua superior Catoa quo Porciae familiae principia manarunt. qui cum ab hoste in acie uehementer ~ paruulo petereturuagina gladius eius elapsus decidit. quem subiectum proeliantium globo atque undique hostilibus pedibus circumdatum postquam abesse sibi animaduertitadeo constanti animo in suam potestatem redegitut illum non periculo oppressus raperesed metu uacuus sumere uideretur. quo spectaculo adtoniti hostes postero die ad eum supplices pacem petentes uenerunt.

3.2.17 Togae quoque fortitudo militaribus operibus inserenda estquia eandem laudem foro atque castris edita meretur. cum Ti. Gracchus in tribunatu profusissimis largitionibus fauore populi occupato rem publicam oppressam teneret palamque dictitaret interempto senatu omnia per plebem agi deberein aedem Fidei Publicae conuocati patres conscripti a consule Mucio Scaeuola quidnam in tali tempestate faciendum esset deliberabantcunctisque censentibus ut consul armis rem publicam tuereturScaeuola negauit se quicquam ui esse acturum. tum Scipio Nasica'quoniam' inquit 'consuldum iuris ordinem sequiturid agitut cum omnibus legibus Romanum imperium corruategomet me priuatus uoluntati uestrae ducem offero'ac deinde laeuam manum <im>a parte togae circumdedit sublataque dextra proclamauit: 'qui rem publicam saluam esse uolunt me sequantur'eaque uoce cunctatione bonorum ciuium discussa Gracchum cum scelerata factione quas merebatur poenas persoluere coegit.

3.2.18 Itemcum tr. pl. Saturninus et praetor Glaucia et Equitius designatus tr. pl. maximos in ciuitate nostra seditionum motus excitauissentnec quisquam se populo concitato opponeretprimum M. Aemilius Scaurus C. Marium consulatum sextum gerentem hortatus est ut libertatem legesque manu defenderet protinusque arma sibi adferri iussit. quibus allatis ultima senectute confectum et paene dilapsum corpus induit spiculoque innixus ante fores curiae constitit ac paruulis et extremis spiritus reliquiis ne res publica expiraret effecit: praesentia enim animi sui senatum et equestrem ordinem ad uindictam exigendam inpulit.

3.2.19 Sed ut armorum togaeque priusnunc etiam siderum clarum decusdiuum Iuliumcertissimam uerae uirtutis effigiemrepraesentemuscum innumerabili multitudine et feroci impetu Neruiorum inclinari aciem suam uiderettimidius pugnanti militi scutum detraxit eoque tectus acerrime proeliari coepit. quo facto fortitudinem per totum exercitum diffudit labentemque belli fortunam diuino animi ardore restituit. idem alio proelio legionis Martiae aquiliferum ineundae fugae gratia iam conuersum faucibus conprehensum in contrariam partem ~ detraxit dexteramque ad hostem tendens 'corsum tu' inquit 'abis? illic sunt cum quibus dimicamus'. et manibus quidem unum militemadhortatione uero tam acri omnium legionum trepidationem correxit uincique paratas uincere docuit.

3.2.20 Ceterum ut humanae uirtutis actum exequamurcum Hannibal Capuamin qua Romanus exercitus eratobsideretVibius Accaus Paelignae cohortis praefectus uexillum trans Punicum uallum proiecitse ipsum suosque conmilitonessi signo hostes potiti essentexecratuset ad id petendum subsequente cohorte primus impetum fecit. quod ut Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexitconuersus ad suos 'spectatores' inquit'ut uideoalienae uirtutis huc uenimussed absit istud dedecus a sanguine nostrout Romani gloria cedere Latinis uelimus. ego certe aut speciosam optans mortem aut felicem audaciae exitum uel solus procurrere paratus sum'. his auditis Pedanius centurio conuulsum signum dextra retinens 'iam hoc' inquit 'intra hostile uallum mecum erit: proinde sequantur qui id capi nolunt'et cum eo in castra Poenorum inrupit totamque secum traxit legionem. ita trium hominum fortis temeritas Hannibalempaulo ante spe sua Capuae potitoremne castrorum quidem suorum potentem esse passa est.

3.2.21 Quorum uirtuti nihil cedit Q. Occiusqui propter fortitudinem Achilles cognominatus est: nam ut reliqua eius opera non exequarabunde tamen duobus factisquae relaturus sumquantus bellator fuerit cognoscetur. Q. Metello consuli legatus in Hispaniam profectusCeltibericum sub eo bellum gerenspostquam cognouit a quodam gentis huius iuuene se ad dimicandum prouocari++erat autem illi forte prandendi gratia posita mensa++relicta ea arma sua extra uallum deferri equumque educi clam iussitne a Metello inpedireturet illum Celtiberum insolentissime obequitantem consectatus interemit detractasque corpori eius exuuias ouans laetitia in castra retulit. idem Pyrresum nobilitate ac uirtute omnes Celtiberos praestantemcum ab eo in certamen pugnae deuocatus essetsuccumbere sibi coegit. nec erubuit flagrantissimi pectoris iuuenis gladium ei suum et sagulum utroque exercitu spectante tradere. ille uero etiam petiit ut hospitii iure inter se iuncti essentquando inter Romanos et Celtiberos pax foret restituta.

3.2.22 Ne Acilium quidem praeterire possumusquicum decumae legionis miles pro C. Caesaris partibus maritima pugna proeliareturabscisa dextraquam Massiliensium naui inieceratlaeua puppim adprehendit nec ante dimicare destitit quam captam profundo mergeret. quod factum parum iusta notitia patet. at Cynaegirum Atheniensem simili pertinacia in consectandis hostibus usum uerbosa cantu laudum suarum Graecia omnium saeculorum memoriae litterarum praeconio inculca<ui>t.

3.2.23 Classicam Acilii gloriam terrestri laude M. Caesius Scaeua eiusdem imperatoris centurio subsecutus est: cum pro castello enimcui praepositus eratdimicaretGnaeique Pompei praefectus Iustuleius summo studio et magno militum numero ad ~ eum capiendum nitereturomnesqui propius accesserantinteremit ac sine ullo regressu pedis pugnans super ingentem stragemquam ipse feceratconruit. cuius capiteumerofemine sauciooculo erutoscutum c et xx ictibus perfossum apparuit. talis in ca stris diui Iuli disciplina milites aluitquorum alter dexteraalter oculo amisso hostibus inhaesitille post hanc iacturam uictorhic ne hac quidem iactura uictus. Tuum ueroScaeuiinexuperabilem spiritum in utra parte rerum naturae admiratione prosequar nescioquoniam excellenti uirtute dubium reliquisti inter undasne pugnam fortiorem edideris an in terra uocem miseris: bello namquequo C. Caesar non contentus opera sua litoribus Oceani claudere Britannicae insulae caelestis iniecit manuscum quattuor conmilitonibus rate transuectus in scopulum uicinum insulaequam hostium ingentes copiae obtinebantpostquam aestus regressu suo spatiumquo scopulus et insula diuidebanturin uadum transitu facile redegitingenti multitudine barbarorum adfluenteceteris rate ad litus regressis solus immobilem stationis gradum retinensundique ruentibus telis et ab omni parte acri studio ad te inuadendum nitentibusquinque militum diurno proelio suffectura pila una dextera hostium corporibus adegisti. ad ultimum destricto gladio audacissimum quemque modo umbonis inpulsumodo mucronis ictu depellens hinc Romanisillinc Britannicis oculis incredibilinisi cernererisspectaculo fuisti. postquam deinde ira ac pudor cuncta conari fessos coegittragula femur traiectus saxique pondere ora contususgalea iam ictibus discussa et scuto crebris foraminibus absumptoprofundo te credidisti ac duabus loricis onustus inter undasquas hostili cruore infe cerasenastiuisoque imperatore armis non amississed bene inpensiscum laudem mere<re>risueniam petisti<quod sine scuto redisses> magnus proeliosed maior disciplinae militaris memoria. itaque ab optimo uirtutis aestimatore cum facta tum etiam uerba tua centurionatus honore d<on>ata sunt.

3.2.24 Sed quod ad proeliatorum excellentem fortitudinem adtinetmerito L. Sicci Dentati commemoratio omnia Romana exempla finieritcuius opera honoresque operum ultra fidem ueri excedere iudicari possentnisi ea certi auctoresinter quos M. Varromonumentis suis testata esse uoluissent. quem centies et uicies in aciem descendisse tradunteo robore animi atque corporis utentemut maiorem semper uictoriae partem traxisse uideretur: sex et xxx spolia ex hoste retulissequorum in numero octo fuisse <eorum>cum quibus inspectante utroque exercitu ex prouocatione dimicassetxiiii ciues ex media morte raptos seruassev et xl uulnera pectore excepissetergo cicatricibus uacuo: nouem triumphales imperatorum currus secutumtotius ciuitatis oculos in se numerosa donorum pompa conuertentem: praeferebantur enim aureae coronae octociuicae xiiiimurales iiiobsidionalis itorques lxxxiiiarmillae clxhastae xviiiphalerae xxvornamenta etiam legioninedum militi satis multa.

3.2.ext.1 Ille quoque ex pluribus corporibus in unum magna cum admiratione Calibus cruor confusus est. in quo oppido cum Fuluius Flaccus Campanam perfidiam principes ciuitatis ante tribunal suum capitali supplicio adficiendo uindicaret litterisque a senatu acceptis finem poenae eorum statuere cogereturultro se ei T. Iubellius Taurea Campanus obtulit et quam potuit clara uoce 'quoniam' inquit'Fuluitanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri tenerisquid cessas in me cruentam securem destringereut gloriari possis fortiorem aliquanto uirum quam ipse es tuo iussu esse interemptum?' eo deinde [dicente] libenter id se fuisse facturumnisi senatus uoluntate inpedireturadfirmante'at me' inquit'cui nihil patres conscripti praeceperuntaspiceoculis quidem tuis gratumanimo uero tuo maius opus edentem'protinusque interfecta coniuge ac liberis gladio incubuit. quem illum uirum putemus fuissequi suorum ac sua caede testari uoluit se Fuluii crudelitatem suggillare quam senatus misericordia uti maluisse?

3.2.ext.2 AgeDarei quantus ardor animi! quicum sordida et crudeli magorum tyrannide Persas liberaret unumque ex his obscuro loco abiectum corporis pondere urgueretpraeclari operis socio plagam ei inferre dubitantinedum magum petitipsum uulneraret'tu uero' inquit 'nihil est quod respectu mei timidius gladio utaris: uel per utrumque illum agas licetdum hic quam celerrime pereat'.

3.2.ext.3 Hoc loci Leonidas nobilis Spartanus occurritcuius propositoopereexitu nihil fortius: nam cum ccc ciuibus apud Thermopylas toti Asiae obiectus grauem illum et mari et terrae Xerxennec hominibus tantum terribilemsed Neptuno quoque conpedes et caelo tenebras minitantempertinacia uirtutis ad ultimam desperationem redegit. ceterum perfidia et scelere incolarum eius regionis [et] loci opportunitatequa plurimum adiuuabaturspoliatus occidere dimicans quam adsignatam sibi a patria stationem deserere maluit adeoque alacri animo suos ad id proeliumquo perituri erantcohortatus estut diceret 'sic prandeteconmilitonestamquam apud inferos cenaturi'. mors erat denuntiata: Lacedaemoniiperinde ac uictoria esset promissadicto intrepidi paruerunt.

3.2.ext.4 Othryadae quoque pugna pariter ac morte ~ speciosa Thyreatium laude quam spatio latius solum cernitur. qui sanguine suo scriptis litteris dereptam hostibus uictoriam tantum non post fata sua in sinum patriae cruento tropaei titulo retulit.

3.2.ext.5 Excellentissimos Spartanae uirtutis prouentus mi<se>rabilis lapsus sequitur. Epaminondasmaxima Thebarum felicitas idemque Lacedaemonis prima cladescum uetustam eius urbis gloriam inuictamque ad id tempus publicam uirtutem apud Leuctram et Mantineam secundis proeliis contudissettraiectus hastasanguine et spiritu deficiens recreare se cocantes primum an clypeus suus saluus essetdeinde an penitus fusi hostes forent interrogauit. quae postquam ex animi sententia conperit'non finis' inquit'conmilitonesuitae meaesed melius et ~ athius initium aduenit: nunc enim uester Epaminondas nasciturquia sic moritur. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae factas uideoet fortis et animosa ciuitas Spartana iacet armis nostris abiecta: amara dominatione Graecia liberata est. orbus quoquenon tamen sine liberis moriorquoniam mirificas filias Leuctram et Mantineam relinquo'. e corpore deinde suo hastam educi iussit eoque uultu expirauitquosi eum di inmortales uictoriis suis perfrui passi essentsospes patriae moenia intrasset.

3.2.ext.6 Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in publica custodia mori coacti parua mentis constantiain qua xxx tyrannorum iussu porrectam ueneni potionem non dubitanter hausit quodque ex ea superfuerat iocabundus inlisum humo clarum edere sonum coegit renidensque seruo publicoqui eam tradiderat'Critiae' inquit 'propino: uide igitur ut hoc poculum ad eum continuo perferas'. erat autem is ex xxx tyrannis crudelissimus. profecto supplicio est se liberare tam facile supplicium perpeti. itaque Theramenes perinde atque in domestico lectulo moriens uita excessitinimicorum existimatione punitussuo iudicio finitus.

3.2.ext.7 Sed Theramenes a litteris et doctrina uirilitatem traxitNumantino uero Rhoetogeni ad consimilem uirtutem capessendam quasi magistra gentis suae ferocitas extitit: perditis namque et adflictis rebus Numantinorumcum omnes ciues nobilitatepecuniahonoribus praestaretuicum suumqui in ea urbe speciosissimus eratcontractis undique nutrimentis ignis incendit protinusque strictum gladium in medio posuit ac binos inter se dimicare iussitut uictus incisa ceruice ardentibus tectis superiaceretur. quicum tam forti lege mortis omnis absumpsissetad ultimum se ipse flammis inmersit.

3.2.ext.8 Verum ut aeque populo Romano inimicae urbis excidium referamKarthagine capta uxor Hasdrubalis exprobrata ei impietatequod a Scipione soli sibi impetrare uitam contentus fuissetdextra laeuaque communes filios mortem non recusantis trahens incendio se flagrantis patriae obiecit.

3.2.ext.9 Mulieris fortitudinis exemplo aeque fortem duarum puellarum casum adiciam. cum pestifera seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps euidentissimis exhausta cladibus ad unicam filiam Harmoniam uirginem esset redacta et in eam certatim ab inimicis impetus fieretnutrix eius aequalem illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis subiecitquaene cum ferro quidem trucidareturcuius esset condicionis [ediceret] proclamauit. admirata illius animum Harmonia [et] tantae fidei superesse non sustinuit reuocatosque interfectores professa quaenam esset in caedem suam conuertit. ita alteri tectum mendaciumalteri ueritas aperta finis uitae fuit.

3.3.init. Egregiis uirorum pariter ac feminarum operibus fortitudo se oculis hominum subiecit patientiamque in medium procedere hortata estnon sane infirmioribus radicibus stabilitam aut minus generoso spiritu abundantemsed ita similitudine iunctamut cum ea uel ex ea nata uideri possit.

3.3.1 quid enim hisquae supra retulifacto Mucii conuenientius? cum a Porsenna rege Etruscorum urbem nostram graui ac diutino bello urgueri aegre ferretcastra eius clam ferro cinctus intrauit immolantemque ante altaria conatus occidere est. ceterum inter molitionem pii pariter ac fortis propositi oppressus nec causam aduentus texit et tormenta quantopere contemneret mira patientia ostendit: perosus enimcredodexteram suamquod eius ministerio in caede regis uti nequissetiniectam foculo exuri passus est. nullum profecto di inmortales admotum aris cultum adtentioribus oculis uiderunt. ipsum quoque Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam uertere in admirationem coegit: nam 'reuertere' inquit 'ad tuosMuciet eis refer tecum uitam meam petierisa me uita donatum'. cuius clementiam non adulatus Mucius tristior Porsennae salute quam sua laetior urbi se cum aeternae gloriae cognomine Scaeuolae reddidit.

3.3.2 Pompei etiam probabilis uirtusquidum legationis officio fungitura <rege> Gentio interceptuscum senatus consilia prodere iubereturardenti lucernae admotum digitum cremandum praebuit eaque patientia regi simul et desperationem tormentis quicquam ex se cognoscendi incussit et expetendae populi Romani amicitiae magnam cupiditatem ingenerauit. ac ne plura huiusce generis exempla domi scrutando saepius ad ciuilium bellorum detestandam memoriam progredi cogarduobus Romanis exemplis contentusquae ut clarissimarum familiarum commendationemita nullum publicum maerorem continentexterna subnectam.

3.3.ext.1 Vetusto Macedoniae more regi Alexandro nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. e quibus unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit. in cuius brachium carbo ardens delapsus est. quo etsi ita urebaturut adusti corporis eius odor ad circumstantium nares peruenirettamen et dolorem silentio pressit et brachium inmobile tenuitne sacrificium Alexandri aut concusso turibulo impediret aut edito gemitu re<li>gio<ne> aspergeret. rexquo patientia pueri magis delectatus esthoc certius perseuerantiae experimentum sumere uoluit: consulto enim sacrificauit diutius nec hac re eum proposito repulit. si huic miraculo Dareus inseruisset oculosscisset eius stirpis milites uinci non possecuius infirmam aetatem tanto robore praeditam animaduertisset. Est et illa uehemens et constans animi militialitteris pollensuenerabilium doctrinae sacrorum antistesphilosophia. quae ubi pectore recepta estomni inhonesto atque inutili adfectu dispulsototum [in] solidae uirtutis munimento confirmat potentiusque metu facit ac dolore.

3.3.ext.2 Incipiam autem <a> Zenone Eleate. qui cum esset in dispicienda rerum natura maximae prudentiae inque excitandis ad uigorem iuuenum animis promptissimuspraeceptorum fidem exemplo uirtutis suae publicauit: patriam enim egressusin qua frui secura libertate poteratAgrigentum miserabili seruitute obrutum petiittanta fiducia ingenii ac morum suorum fretusut sperauerit et tyranno et Phalari uaesanae mentis feritatem a se deripi posse. postquam deinde apud illum plus consuetudinem dominationis quam consilii salubritatem ualere animaduertitnobilissimos eius ciuitatis adulescentes cupiditate liberandae patriae inflammauit. cuius rei cum indicium ad tyrannum manassetconuocato in forum populo torquere eum uario cruciatus genere coepit subinde quaerens quosnam consilii participes haberet. at ille neque eorum <quemquam> nominauit et proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit increpitansque Agrigentinis ignauiam ac timiditatem effecit ut subito mentis inpulsu concitati Phalarim lapidibus prosternerent. senis ergo unius eculeo inpositi non supplex uox nec miserabilis eiulatussed fortis cohortatio totius urbis animum fortunamque mutauit.

3.3.ext.3 Eiusdem nominis philosophuscum <a> Nearcho tyrannode cuius nece consilium inierattorqueretur supplicii pariter atque indicandorum gratia consciorumdoloris uictorsed ultionis cupidusesse dixit quod secreto audire eum admodum expediretlaxatoque eculeopostquam insidiis opportunum animaduertitaurem eius morsu corripuit nec ante dimisit quam et ipse uita et ille parte corporis priuaretur.

3.3.ext.4 Talis patientiae aemulus Anaxarchuscum a tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur nec ulla ui inhiberi posset quo minus eum amarissimorum maledictorum uerberibus inuicem ipse torqueretad ultimum amputationem linguae minitanti 'non erit' inquit'effeminate adulescenshaec quoque pars corporis mei tuae dicionis'protinusque dentibus abscisam et conmanducatam linguam in os eius ira patens expuit. multorum aures illa lingua et in primis Alexandri regis admiratione sui adtonitas habueratdum terrae condicionemhabitum marissiderum motustotius denique mundi naturam prudentissime et facundissime expromit. paene tamen occidit gloriosius quam uiguitquia tam forti fine inlustrem professionis actum conprobauitAnaxarchique ~ non uitam modo deseruitsed mortem reddidit clariorem.

3.3.ext.5 In Theodoto quoque uiro grauissimo Hieronymus tyrannus tortorum manus frustra fatigauit: rupit enim uerberafidiculas laxauitsoluit eculeumlamminas extinxit prius quam efficere potuit ut tyrannicidii conscios indicaret. quin etiam satellitemin quo totius dominationis summa quasi quodam cardine uersabaturfalsa criminatione inquinando fidum lateri eius custodem eripuit beneficioque patientiae non solum quae occulta fuerunt texitsed etiam tormenta sua ultus est. quibus Hieronymusdum inimicum cupide laceratamicum temere perdidit.

3.3.ext.6 Apud Indos uero patientiae meditatio tam obstinate usurpari crediturut sint qui omne uitae tempus nudi exigantmodo Caucasi montis gelido rigore corpora sua durantesmodo flammis sine ullo gemitu obicientes. atque his haud parua gloria contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiae datur.

3.3.ext.7 Haec e pectoribus altis et eruditis orta suntillud tamen non minus admirabile seruilis animus cepit. seruus barbarus Hasdrubalemquod dominum suum occidisset grauiter ferenssubito adgressus interemitcumque conprehensus omni modo cruciareturlaetitiam tamenquam ex uindicta ceperatin ore constantissime retinuit. non ergo fastidioso aditu uirtus: excitata uiuida ingenia ad se penetrare patitur neque haustum sui cum aliquo personarum discrimine largum malignumue praebetsed omnibus aequaliter exposita quid cupiditatis potius quam quid dignitatis attuleris aestimat inque captu bonorum suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquitut quantum subire animo sustinueristantum tecum auferas.

3.4.init. quo <e>uenit ut et humili loco nati ad summam dignitatem consurgant et generosissimarum imaginum fetus in aliquod reuoluti dedecus acceptam a maioribus lucem in tenebras conuertant. quae quidem planiora suis exemplis reddenturac prius de his ordiarquorum in meliorem statum facta mutatio splendidam relatu praebet materiam.

3.4.1 Incunabula Tulli Hostili agreste tugurium cepit: eiusdem adulescentia in pecore pascendo fuit occupata: ualidior aetas imperium Romanum rexit et duplicauit: senectus excellentissimis * * * decorata in altissimo maiestatis fastigio fulsit.

3.4.2 Verum Tullus etsi magnum admirabilis incrementidomesticum tamen exemplum est: Tarquinium autem ad Romanum imperium occupandum fortuna in urbem nostram aduexitalienumquod ~ exactualienioremquod ortum Corinthofastidiendumquod merca<to>re genitumerubescendumquod etiam exule [Demarato] natum patre. ceterum tam prosperum condicionis suae euentum industria sua pro inuidioso gloriosum reddidit: dilatauit enim finescultum deorum nouis sacerdotiis auxitnumerum senatus amplificauitequestrem ordinem uberiorem reliquitquaeque laudum eius consummatio estpraeclaris uirtutibus effecit ne haec ciuitas paenitentiam ageretquod regem a finitimis potius mutuata esset quam de suis legisset.

3.4.3 In Tullio uero fortuna praecipue uires suas ostendituernam huic urbi natum regem dando. cui quidem diutissime imperium obtinerequater lustrum condereter triumphare contigit. ad summam autem unde processerit et quo peruenerit statuae ipsius titulus abunde testatur seruili cognomine et regia appellationeperplexis.

3.4.4 Miro gradu Varro quoque ad consulatum macellaria patris taberna conscendit. et quidem fortuna parum duxit sordidissimae mercis capturis alito duodecim fasces largirinisi etiam L. Aemilium Paulum dedisset collegam. atque ita se in eius sinum infudit utcum apud Cannas culpa sua uires populi Romani exhausissetPaulumqui proelium committere nolueratoccidere patereturillum in urbem incolumem reduceret. quin etiam senatum gratias ei agentemquod redire uoluissetante portas eduxit extuditque ut grauissimae cladis auctori dictatura deferretur.

3.4.5 Non paruus consulatus rubor M. Perpenna estutpote [quam] consul ante quam ciuissed in bello gerendo utilior aliquanto rei publicae Varrone imperator: regem enim Aristonicum cepit Crassianaeque stragis punitor extititcum interimcuius uita trium phauitmors Papia lege damnata est: namque patrem illiusnihil ad se pertinentia ciuis Romani iura conplexum Sabelli iudicio petitum redire in pristinas sedes coegerunt. ita M. Perpennae nomen adumbratumfalsus consulatuscaliginis simile imperiumcaducus triumphus~ aliena in urbe inprobe peregrinatus est.

3.4.6 M. uero Porci Catonis incrementa publicis uotis expetenda fueruntqui nomen suum Tusculi ignobile Romae nobilissimum reddidit: ornata sunt enim ab eo litterarum Latinarum monumentaadiuta disciplina militarisaucta maiestas senatusprorogata familiain qua maximum decus posterior ortus est Cato.

3.4.ext.1 Sed ut Romanis externa iungamusSocratesnon solum hominum consensuuerum etiam Apollinis oraculo sapientissimus iudicatusPhaenarete matre obstetrice et Sophronisco patre marmorario genitus ad clarissimum gloriae lumen excessit. neque immerito: nam cum eruditissimorum uirorum ingenia in disputatione caeca uagarentur mensurasque solis ac lunae et ceterorum siderum loquacibus magis quam certis argumentis explicare conarenturtotius etiam mundi habitum conplecti auderentprimus ab his indoctis erroribus abductum animum suum intima condicionis humanae et in secessu pectoris repositos adfectus scrutari coegitsi uirtus per se ipsa aestimeturuitae magister optimus.

3.4.ext.2 Quem patrem Euripides aut quam matrem Demosthenes habuerit ipsorum quoque saeculo ignotum fuit. alterius autem matrem <holeraalterius patrem> cultellos uenditasse omnium paene doctorum litterae locuntur. sed quid aut illius tragica aut huius oratoria ui clarius?

3.5.init. Sequitur duplicis promissi pars adopertis inlustrium uirorum imaginibus reddendaquoniam quidem sunt referendi qui ab earum splendore degenerauerunttaeterrimis ignauiae ac nequitiae sordibus inbuta nobilia portenta.

3.5.1 Quid enim monstro similius quam superioris Africani filius Scipioqui in tanta domestica gloria ortus a paruulo admodum regis Antiochi praesidio capi sustinuitcum ei uoluntaria morte absumi satius fuerit quam inter duo fulgentissima cognomina patris et patruialtero [maiori] oppressa Africa iam partoaltero maiore ex parte recuperata Asia surgere incipientemanus uinciendas hosti tradere eiusque beneficio precarium spiritum obtinerede quo mox L. Scipio speciosissimum deorum hominumque oculis subiecturus erat triumphum. Idem praeturae petitor candidam togam adeo turpitudinis maculis obsolefactam in campum detulitutnisi gratia Cicereiqui patris eius scriba fueratadiutus essethonorem a populo impetraturus non uideretur. quamquam quid interfuit utrum repulsam an sic adeptam praeturam domum referret? quam cum propinqui ab eo pollui animaduerterentid egeruntne aut sellam ponere aut ius dicere auderetinsuperque e manu eius anulumin quo caput Africani sculptum eratdetraxerunt. dii boniquas tenebras e quo fulmine nasci passi estis!

3.5.2 Age Q. Fabi Maximi Allobrogi<ci> et ciuis et imperatoris clarissimi filius Q. Fabius Maximus quam perditam luxuria uitam egit! cuius ut cetera flagitia obliterenturtamen abunde illo dedecore mores nudari possuntquod ei Q. Pompeius praetor urbanus paternis bonis interdixitneque in tanta ciuitate qui illud decretum reprehenderet inuentus est: dolenter enim homines ferebant pecuniamquae Fabiae gentis splendori seruire debebatflagitiis dissici. ergo quem nimia patris indulgentia heredem reliquerat publica seueritas exheredauit.

3.5.3 Possedit fauorem plebis Clodius Pulcher adhaerensque Fuluianae stolae pugio militare decus muliebri imperio subiectum habuit. quorum filius Pulcherpraeterquam quod eneruem et frigidam iuuentam egitperdito etiam amore uulgatissimae meretricis infamis fuit mortisque erubescendo genere consumptus est: auide enim abdomine deuorato foedae ac sordidae intemperantiae spiritum redditit.

3.5.4 Nam Q. quidem Hortensiqui in maximo et ingeniosorum ciuium et amplissimorum prouentu summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuitnepos Hortensius Corbio omnibus scortis abiectiorem et obsceniorem uitam exegitad ultimumque lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit quam aui pro salute ciuium in foro excubuerat.

3.6.init Animaduerto in quam periculosum iter processerim. itaque me ipse reuocabonesi reliqua eiusdem generis naufragia consectari perseueraueroaliqua inutili relatione inplicer. referam igitur pedem deformesque umbras in imo gurgite turpitudinis suae iacere patiar: satius est enim narrare qui inlustres uiri in cultu ceteroque uitae ritu aliqua ex parte nouando sibi indulserint.

3.6.1 P. Scipiocum in Sicilia augendo traiciendoque <exercitu> in Africam opportunum quaerendo gradum Karthaginis ruinam animo uolueretinter consilia ac molitiones tantae rei operam gymnasio dedit pallioque et crepidis usus <est>. nec hac re segniores Punicis exercitibus manus intulitsed nescio an ideo alacrioresquia uegeta et strenua ingeniaquo plus recessus sumunthoc uehementiores impetus edunt. crediderim etiam fauorem eum sociorum uberiorem se adepturum existimassesi uictum eorum et sollemnes exercitationes conprobasset. ad quas tamen ueniebatcum multum ac diu * * * fatigasset umeros et cetera membra <ac> militari agitatione firmitatem suam probare coegissetconsistebatque in his labor eiusin illis remissio laboris.

3.6.2 L. uero Scipionis statuam chlamydatam et crepidatam in Capitolio cernimus. quo habitu uidelicetquia aliquando usus erateffigiem suam formatam poni uoluit.

3.6.3 L. quoque Sullacum imperator essetchlamydato sibi et crepidato Neapoli ambulare deforme non duxit.

3.6.4 C. autem Duelliusqui primus naualem triumphum ex Poenis retulitquotienscumque <publice> epulatus eratad funalem cereum praeeunte tibicine et fidicine a cena domum reuerti solitus estinsignem bellicae rei successum nocturna celebratione testando.

3.6.5 Nam Papirius quidem Massocum bene gesta re publica triumphum a senatu non inpetrauissetin Albano monte triumphandi et ipse initium fecit et ceteris postea exemplum praebuit proque laurea coronacum alicui spectaculo interessetmyrtea usus est.

3.6.6 Iam C. Marii paene insolens factum: nam post Iugurthinum Cimbricumque et Teutonicum triumphum cantharo semper potauitquod Liber pater Indicum ex Asia deducens triumphum hoc usus poculi genere ferebatur<ut> inter ipsum haustum uini uictoriae eius suas uictorias conpararet.

3.6.7 M. autem Cato praetor M. Scauri ceterorumque reorum iudicia nulla indutus tunicased tantum modo praetexta amictus egit.

3.7.init Sed haec atque his similia uirtutis aliquid sibi in consuetudine nouanda licentiae sumentis indicia sunt: illis autemquae deinceps subnectamquantam sui fiduciam habere soleat cognoscetur.

3.7.1 Publio et Gnaeo Scipionibus in Hispania cum maiore parte exercitus acie Punica oppressis omnibusque prouinciae eius nationibus Karthaginiensium amicitiam secutisnullo ducum nostrorum illuc ad corrigendam rem proficisci audente<P.> Scipio quartum et uicesimum agens annum iturum se pollicitus est. qua quidem fiducia populo Romano salutis ac uictoriae spem dedit.

Eademque in ipsa Hispania usus est: nam cum oppidum Badiam circumsederettribunal suum adeuntis in aedemquae intra moenia hostium eratuadimonia in posterum diem facere iussit continuoque urbe potitus et tempore et locoquo praedixeratsella posita ius eis dixit. nihil hac fiducia generosiusnihil praedictione ueriusnihil celeritate efficaciusnihil etiam dignitate dignius.

Nec minus animosus minusue prosperus illius in Africam transitusin quam ex Sicilia exercitum senatu uetante transduxitquianisi plus in ea re suo quam patrum conscriptorum consilio credidissetsecundi Punici belli finis inuentus non esset.

Cui facto par illa fiduciaquodpostquam Africam attigitspeculatores Hannibalis in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio adfecit nec de consiliis ac uiribus Poenorum percontatus estsed circa omnis manipulos diligentissime ducendos curauit interrogatosque an satis ea considerassentquae speculari iussi erantprandio dato ipsis iumentisque eorum incolumes dimisit. quo tam pleno fiduciae spiritu prius animos hostium quam arma contudit.

Verum ut ad domestica eius eximiae fiduciae acta ueniamuscum a L. Scipione ex Antiochensi pecunia sestertii quadragies ratio in curia reposcereturprolatum ab eo librumquo acceptae et expensae summae continebantur refellique inimicorum accusatio poteratdiscerpsitindignatus de ea re dubitariquae sub ipso legato administrata fuerat. quin etiam in hunc modum egit: 'non reddopatres conscriptiaerario uestro sestertii quadragies rationemalieni imperii ministerquod meo ductu meisque auspiciis bis milies sestertio uberius feci: neque enim huc puto [eo] malignitatis uentumut de mea innocentia quaerendum sit: nam cum Africam totam potestati uestrae subiecerimnihil ex eaquod meum dicereturpraeter cognomen retuli. non me igitur Punicaenon fratrem meum Asiaticae gazae auarum reddideruntsed uterque nostrum inuidia magis quam pecunia locupletior est'. tam constantem defensionem Scipionis uniuersus senatus conprobauitsicut illud factumquodcum ad necessarium rei publicae usum pecuniam ex aerario promi opus essetidque quaestoresquia lex obstare uidereturaperire non auderentpriuatus claues poposcit patefactoque aerario legem utilitati cedere coegit. quam quidem ei fiduciam conscientia illa deditqua meminerat omnes leges a se esse seruatas.

Non fatigabor eiusdem facta identidem referendoquoniam ne ille quidem in consimili genere uirtutes edendo fatigatus est. diem illi ad populum M. Naeuius tr. pl. aut<ut> quidam memorantduo Petilii dixerant. quo ingenti frequentia in forum deductus rostra conscendit capitique suo corona triumphali inposita 'hoc ego' inquit'Quiritesdie Karthaginem magna spirantem leges nostras accipere iussi: proinde aecum est uos mecum ire in Capitolium supplicatum'. speciosissimam deinde eius uocem aeque clarus euentus <secutus> estsi quidem et senatum totum et uniuersum equestrem ordinem et cunctam plebem Iouis optimi maximi puluinaria petens comitem habuit. restabat ut tribunus apud populum sine populo ageret desertusque in foro cum magno calumniae suae ludibrio solus moraretur. cuius deuitandi ruboris causa in Capitolium processit deque accusatore Scipionis uenerator factus est.

3.7.2 Auiti spiritus egregius successor Scipio Aemilianuscum urbem praeualidam obsideretsuadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices spargeret omniaque uada plumbatis tabulis consterneret habentibus clauorum cacuminane subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possentrespondit non esse eiusdem et capere aliquos uelle et timere.

3.7.3 In quamcumque memorabilium partem exemplorum conuertoruelim nolimuein cognomine Scipionum haeream necesse est: qui enim licet hoc loci Nasicam praeterirefidentis animi dicti[que] clarissimum auctorem? annonae caritate increscente C. Curiatius tr. pl. productos in contionem consules conpellebat ut de frumento emendo adque id negotium explicandum mittendis legatis in curia referrent. cuius instituti minime utilis interpellandi gratia Nasica contrariam actionem ordiri coepit. obstrepente deinde plebe 'tacetequaesoQuirites'inquit: 'plus ego enim quam uos quid rei publicae expediat intellego'. qua uoce audita omnes pleno uenerationis silentio maiorem auctoritatis eiusquam suorum alimentorum respectum egerunt.

3.7.4 Liui quoque Salinatoris aeternae memoriae tradendus animus. qui cum Hasdrubalem exercitumque Poenorum in Vmbria delesset et ei diceretur Gallos ac Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac palantes parua manu opprimi posserespondit in hoc eis oportere parcine hostibus tantae cladis domestici nuntii deessent.

3.7.5 Bellica haec praestantia animitogata illased <non> minus laudabilisquam P. Furius Philus consul in senatu exhibuit: Q. enim Metellum Quintumque Pompeium consulares uirosuehementes inimicos suoscupidam sibi profectionem in prouinciam Hispaniamquam sortitus eratidentidem exprobrantislegatos secum illuc ire coegit: fiduciam non solum fortemsed paene etiam temerariamquae duobus acerrimis odiis latera sua cingere ausa est usumque ministerii uix tutum in amicis e sinu inimicorum petere sustinuit!

3.7.6 Cuius factum si cui placetnecesse est L. etiam Crassiqui apud maiores eloquentia clarissimus fuitpropositum non displiceat: nam cum ex consulatu prouinciam Galliam obtineret atque in eam C. Carbocuius patrem damnaueratad speculanda acta sua uenissetnon solum eum inde non summouitsed insuper locum ei in tribunali adsignauit nec ulla de re nisi eo in consilium adhibito cognouit. itaque acer et uehemens Carbo nihil aliud Gallica peregrinatione consecutus est quam ut animaduerteret sontem patrem suum ab integerrimo uiro in exilium missum.

3.7.7 Cato uero superior saepe numero ab inimicis ad causae dictionem uocatus nec ullo umquam crimine conuictus ad ultimum tantum fiduciae in sua innocentia reposuitut ab his in quaestionem publicam deductus Ti. Gracchuma quo in administratione rei publicae ad multum odium dissidebatiudicem deposceret. qua quidem animi praestantia pertinaciam eorum insectandi se inhibuit.

3.7.8 Eadem M. Scauri fortunaaeque senectus longa ac robustaidem animus. qui cum pro rostris accusareturquod ab rege Mitridate ob rem publicam prodendam pecuniam accepissetcausam suam ita egit: 'est enim inicumQuiritescum inter alios uixerimapud alios me rationem uitae redderesed tamen audebo uosquorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuitinterrogare: Varius Seuerus Sucronensis Aemilium Scaurum regia mercede corruptum imperium populi Romani prodidisse aitAemilius Scaurus huic se adfinem esse culpae negat: utri creditis'? cuius admiratione populus conmotus Varium ab illa dementissima actione pertinaci clamore depulit.

3.7.9 Contra M. Antonius ille disertus++non enim respuendosed amplectendo causae dictionem quam innocens esset testatus est++quaestor proficiscens in AsiamBrundisium iam perueneratubi litteris certior incesti se postulatum apud L. Cassium praetoremcuius tribunal propter nimiam seueritatem scopulus reorum dicebaturcum id uitare beneficio legis Memmiae liceretquae eorumqui rei publicae causa abessentrecipi nomina uetabatin urbem tamen recurrit. quo tam pleno fiduciae bonae consilio cum absolutionem celerem tum profectionem honestiorem consecutus est.

3.7.10 Sunt et illa speciosa fiduciae publicae exempla: nam cum eo belloquod aduersus Pyrrum gerebaturKarthaginienses c ac xxx nauium classem in praesidium Romanis Ostiam ultro misissentsenatui placuit legatos ad ducem eorum irequi dicerent populum Romanum bella suscipere solerequae suo milite gerere posset: proinde classem Karthaginem reducerent.

Idem post aliquot annos Cannensi clade exhaustis Romani imperii uiribus supplementum in Hispaniam exercitu mittere ausus fecit ne locus hostilium castrorum tum maxime Capenam portam armis Hannibale pulsante minoris ueniret quam si illum Poeni non obtinerent. ita se gerere in aduersis rebus quid aliud est quam saeuientem fortunam in adiutorium sui pudore uictam conuertere?

3.7.11 Magno spatio diuisus est a senatu ad poetam Accium transitus. ceterum ut ab eo decentius ad externa transeamusproducatur in medium. is Iulio Caesari amplissimo ac florentissimo uiro in conlegium poetarum uenienti numquam adsurrexitnon maiestatis eius inmemorsed quod in conparatione communium studiorum aliquanto se superiorem esse confideret. quapropter insolentiae crimine caruitquia ibi uoluminumnon imaginum certamina exercebantur.

3.7.ext.1 Ne Euripides quidem Athenis arrogans uisus estcum postulante [ui] populo ut ex tragoedia quandam sententiam tolleret progressus in scaenam dixit seut eum doceretnon ut ab eo disceretfabulas conponere solere. laudanda profecto fiducia estquae aestimationem sui certo pondere examinattantum sibi adrogansquantum a contemptu et insolentia distare satis est. itaque etiam quod Alcestidi tragico poetae respondit probabile. apud quem cum quereretur quod eo triduo non ultra tres uersus maximo inpenso labore deducere potuissetatque is se centum perfacile scripsisse gloriaretur'sed hoc' inquit 'interestquod tui in triduum tantum modomei uero in omne tempus sufficient': alterius enim fecundi cursus scripta intra primas memoriae metas conrueruntalterius cunctante stilo elucubratum opus per omne aeui tempus plenis gloriae uelis feretur.

3.7.ext.2 Adiciam scaenae eiusdem exemplum. Antigenidas tibicen discipulo suo magni profectussed parum feliciter populo se adprobanti cunctis audientibus dixit 'mihi cane et Musis'quia uidelicet perfecta ars fortunae lenocinio defecta iusta fiducia non exuiturquamque se scit laudem mererieam si [eam] ab aliis non impetratdomestico tamen acceptam iudicio refert.

3.7.ext.3 Zeuxis autemcum Helenam pinxissetquid de eo opere homines sensuri essent expectandum non putauitsed protinus [se ad] hos uersus adiecit:

o" nmesiw Traw ka uknmidaw Axaiow

toid' mf gunaik poln xr"non lgea p"sxein. adeone dextrae suae multum pictor adrogauitut ea tantum formae conprehensum crederetquantum aut Leda caelesti partu edere aut Homerus diuino ingenio exprimere potuit?

3.7.ext.4 Phidias quoque Homeri uersibus egregio dicto adlusit: simulacro enim Iouis Olympii perfectoquo nullum praestantius aut admirabilius humanae ~ fabricae manusinterrogatus ab amico quonam mentem suam dirigens uultum Iouis propemodum ex ipso caelo petitum eboris liniamentis esset amplexusillis se uersibus quasi magistro usum respondit

ka kuansin p' fr si nese Kronvn:

mbr"siai d' ra xatai perrsanto naktow

kratw p' yan"toio: mgan d' llijen Olumpon.

3.7.ext.5 Non patiuntur me tenuioribus exemplis diutius insistere fortissimi duces. si quidem Epaminondascum ei ciues irati sternendarum in oppido uiarum contumeliae causa curam mandarent++erat enim illud ministerium apud eos sordidissimum++ sine ulla cunctatione id recepit daturumque se operam ut breui speciosissimum fieret adseuerauit. mirifica deinde procuratione abiectissimum negotium pro amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit.

3.7.ext.6 Hannibal uerocum apud regem Prusiam exularet auctorque ei conmittendi proelii essetatque is non idem sibi extis portendi diceret'ain tu'? inquit'uitulinae carunculae quam imperatori ueteri mauis credere'? si uerba numeresbreuiter et abscisesi sensum aestimescopiose et ualenter: Hispanias enim dereptas populo Romano et Galliarum ac Liguriae uires in suam redactas potestatem et nouo transitu Alpium iuga patefacta et Trasimennum lacum dira inustum memoria et CannasPunicae uictoriae clarissimum monumentumet Capuam possessam et Italiam laceratam ante pedes hominis effudit uniusque hostiae iocineri longo experimento testatam gloriam suam postponi aequo animo non tulit. et sanequod ad exploranda bellica artificia aestimandosque militaris ductus adtinebatomnis foculosomnis aras Bithyniae Marte ipso iudice pectus Hannibalis praegrauasset.

3.7.ext.7 Capax generosi spiritus illud quoque dictum regis Cotyis: ut enim ab Atheniensibus ciuitatem sibi datam cognouit'et ego' inquit 'illis meae gentis ius dabo'. aequauit Athenis Thraciamne uicissitudini talis beneficii imparem iudicando humilius de origine sua sentire existimaretur.

3.7.ext.8 Nobiliter etiam uterque Spartanuset qui increpitus a quodamquod in aciem claudus descenderetpugnarenon sibi fugere propositum esse responditet qui referente quodam sagittis Persarum solem obscurari solere'bene narras' inquit: 'in umbra enim proeliabimur'. eiusdem uir urbis atque animi hospiti suo patriae muros excelsos latosque ostendenti dixit'si mulieribus istos conparastisrectesi uiristurpiter'.

3.8.init Ap<er>tum et animosum bonae fiduciae pectus emenso quasi debitum opus superest constantiae repraesentatio: natura enim sic conparatum est utquisquis se aliquid ordine ac recte mente complexum confidituel iam gestumsi obtrecteturacriter tueaturuel nondum editumsi interpelletursine ulla cunctatione ad effectum perducat.

3.8.1 Sed dum exempla propositae rei persequorlatius mihi circumspicienti ante omnia se Fului Flacci constantia offert. Capuam fallacibus Hannibalis promissis Italiae regnum nefaria defectione pacisci persuasam armis occupauerat. tam deinde culpae hostium iustus aestimator quam speciosus uictor Campanum senatum impii decreti auctorem funditus delere constituit. itaque catenis onustum in duas custodiasTeanam Calenamque diuisit consilium executuruscum ea peregissetquorum administrandorum citerior esse necessitas uidebatur. rumore autem de senatus mitiore sententia ortone debitam poenam scelerati effugerentnocte admisso equo Teanum contendit interfectisque qui ibi adseruabantur e uestigio Cales <est> transgressus perseuerantiae suae opus execut<ur>us et iam deligatis ad palum hostibus litteras a patribus conscriptis nequiquam salutaris Campanis accepit: in sinistra enim eas manusicut erant traditaereposuit ac iusso lictore lege agere tum demum aperuitpostquam illis obtemperari non poterat. qua constantia uictoriae quoque gloriam antecessitquiasi eum intra se ipsam partita laude aestimesmaiorem punita Capua quam capta reperias.

3.8.2 Atque ista quidem seueritatisilla uero pietatis constantia admirabilisquam Q. Fabius Maximus infatigabilem patriae praestitit. pecuniam pro captiuis Hannibali numeraueratfraudatus ea publice tacuit: dictatori ei magistrum equitum Minucium iure imperii senatus aequaueratsilentium egit: conpluribus praeterea iniuriis lacessitus in eodem animi habitu mansit nec umquam sibi rei publicae permisit irasci. tam perseuerans in amore ciuium: quid? in bello gerendo nonne par eius constantia? imperium Romanum Cannensi proelio paene destructum uix sufficere ad exercitus conparandos uidebatur. itaque frustrari et eludere Poenorum impetus quam manum cum his tota acie conserere melius ratusplurimis conminationibus Hannibalis inritatussaepe etiam specie bene gerendae rei oblata numquam a consilii salubritate ne parui quidem certaminis discrimine recessitquodque est difficillimumubique ira ac spe superior apparuit. ergo ut Scipio pugnandoita hic non dimicando maxime ciuitati nostrae succurrisse uisus est: alter enim celeritate sua Karthaginem oppressitalter cunctatione id egitne Roma opprimi posset.

3.8.3 C. etiam Pisonem mirifice et constanter turbulento rei publicae statu egisse consulem narratione insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi hominis pestiferis blanditiis praereptus populi fauor consularibus comitiis summum dedecus admittere conabatur amplissimum ei deferre imperium cupienscuius taeterrimis actis exquisitum potius supplicium quam ullus honos debebatur. nec deerat consternatae multitudini furialis fax tribuniciaquae temeritatem eius et ruentem comitaretur et languentem actionibus suis inflammaret. in hoc miserando pariter atque erubescendo statu ciuitatis tantum non manibus tribunorum pro rostris Piso conlocatuscum hinc atque illinc ambissent ac Palicanum num suffragiis populi consulem creatum renuntiaturus esset interrogareturprimo respondit non existimare se tantis tenebris offusam esse rem publicamut huc indignitatis ueniretur. deindecum perseueranter instarent ac dicerent 'agesi uentum fuerit?' 'non renuntiabo' inquit. quo quidem tam absciso responso consulatum Palicano prius quam illum adipisceretur eripuit. multa et terribilia Piso contempsitdum speciosum mentis suae flecti non uolt rigorem.

3.8.4 Metellus autem Numidicus propter consimile perseuerantiae genus excepit quoque indignam maiestate ac moribus suis procellam: cum enim animaduerteret quo tenderent Saturnini tribuni pl. funesti conatus quantoque malo rei publicaenisi his occurrereturerupturi essentin exilium quam in legem eius ire maluit. potest aliquis hoc uiro dici constantiorquine sententia sua pellereturpatriain qua summum dignitatis gradum obtinebatcarere sustinuit?

3.8.5 Ceterum ut neminem ei praetulerimita Q. Scaeuolam augurem merito conparauerim. dispulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla occupata urbe senatum armatus coegerat ac summa cupiditate ferebatur ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. cuius uoluntati nullo obuiam ire audente solus Scaeuola de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. quin etiam truculentius sibi instanti Sullae 'licet' inquit 'mihi agmina militumquibus curiam circumsedistiostenteslicet mortem identidem miniterisnumquam tamen efficies ut propter exiguum senilemque sanguinem meum Mariuma quo urbs et Italia conseruata esthostem iudicem'.

3.8.6 Quid feminae cum contione? si patrius mos serueturnihil: sed ubi domestica quies seditionum agitata fluctibus estpriscae consuetudinis auctoritas conuelliturplusque ualet quod uiolentia cogit quam quod suadet et praecipit uerecundia. itaque teSemproniaTi. et C. Gracchorum sororuxor Scipionis Aemilianinon ut absurde <te> grauissimis uirorum operibus inserentemmaligna relatione conprehendamsed quia ab tribuno plebei producta ad populum in maxima confusione nihil a tuorum amplitudine degenerastihonorata memoria prosequar. coacta es eo loci consistereubi principum ciuitatis perturbari frons solebatinstabat tibi toruo uultu minas profundens amplissima potestasclamore imperitae multitudinis obstrepens totum forum acer rimo studio nitebatur ut Equitiocui Semproniae gentis falsum ius quaerebaturtamquam filio Tiberii fratris tui osculum dares. tu tamen illumnescio quibus tenebris protractum portentumexecrabili audacia ad usurpandam alienam propinquitatem tendentem reppulisti.

3.8.7 Non indignabuntur lumina nostrae urbissi inter eorum eximium fulgorem centurionum quoque uirtus spectandam se obtulerit: nam ut humilitas amplitudinem uenerari debetita nobilitati fouenda magis quam spernenda bonae indolis nouitas est. an abigi debet Titius ab horum exemplorum contextu? qui pro Caesaris partibus excubansScipionis praesidio interceptuscum uno modo salus ab eo daretursi se futurum Cn. Pompei generi ipsius militem adfirmassetita respondere non dubitauit: 'tibi quidemScipiogratias agosed mihi uti ista condicione uitae non est opus'. sine ullis imaginibus nobilem animum!

3.8.8 Idem constantiae propositum secutus Maeuius centurio diui Augusticum Antoniano bello saepe numero excellentes pugnas edidissetinprouisis hostium insidiis circumuentus et ad Antonium Alexandriam perductus interrogatusque quidnam de eo statui deberet'iugulari me' inquit 'iubequia non salutis beneficio neque mortis supplicio adduci possum ut aut Caesaris miles <esse> desinam aut tuus incipiam. ceterum quo constantius uitam contempsiteo facilius impetrauit: Antonius enim uirtuti eius incolumitatem tribuit.

3.8.ext.1 Conplura huiusce notae Romana exempla supersuntsed satietas modo uitanda est. itaque stilo meo ad externa iam delabi permittam. quorum principatum teneat Blassiuscuius constantia nihil pertinacius: Salapiam enim patriam suam praesidio Punico occupatam Romanis cupiens restituere Dasium acerrimo studio secum in administratione rei publicae dissidentem et alioquin toto animo Hannibalis amicitiae uacantemsine quo propositum consilium peragi non poteratad idem opus adgrediendum maiore cupiditate quam spe certiore temptare ausus est. qui protinus sermonem eiusadiectis quae et ipsum commendatiorem et inimicum inuisiorem factura uidebanturHannibali retulit. a quo adesse iussi suntut alter crimen probaretalter defenderet. ceterum<cum> pro tribunali res gereretur et quaestioni illi omnium oculi essent intentidum aliud forte citerioris curae negotium tractaturBlassius uultu dissimulante ac uoce summissa monere Dasium coepit ut Romanorum potius quam Karthaginiensium partes foueret. enimuero tunc ille proclamat se in conspectu ducis aduersus eum sollicitari. quod quia et incredibile existimabatur et ad unius tantum auris penetrauerat et iactabatur ab inimicouerita<ti>s fide caruit. sed non ita multo post Blasii mira constantia Dasium ad se traxit Marcelloque et Salapiam et quingentos Numidasqui in ea custodiae causa eranttradidit.

3.8.ext.2 Phocion uerocum Athenienses rem aliter atque ipse suaserat prospere administrassentadeo perseuerans sententiae suae propugnator extititut in contione laetari quidem se successu eorumsed consilium tamen suum aliquanto melius fuisse diceret: non enim damnauit quod recte uideratquia quod alius male consuluerat bene cesseratfelicius illud existimanshoc sapientius. et sane blandum animum temeritati casus facitubi prauo consilio propitius aspiratquoque uehementius noceat<in>speratius prodest. placidi et misericordes et liberales omnique suauitate temperati mores Phocionisquos optime profecto consensus omnium bonitatis cognomine decorandos censuit. itaque constantiaquae natura rigidior uideturlenis e mansueto pectore fluxit:

3.8.ext.3 Socratis autem uirilitatis robore uallatus animus aliquanto praefractius perseuerantiae exemplum edidit.

Vniuersa ciuitas Atheniensium iniquissimo ac truculentissimo furore instincta de capite decem praetorumqui apud Arginussas Lacedaemoniam classem deleueranttristem sententiam tulerat. forte tunc eius potestatis Socratescuius arbitrio plebei scita ordinarenturindignum iudicans tot et tam bene meritos [et] indigna causa impetu inuidiae abripitemeritati multitudinis constantiam suam obiecit maximoque contionis fragore et incitatissimis minis conpulsus non est ut se publicae dementiae auctorem ascriberet. quae oppositu eius legitima grassari uia prohibita iniusto praetorum cruore manus suas contaminare perseuerauit. nec timuit Socrates ne consternatae patriae undecimus furor mors ipsius existeret.

3.8.ext.4 Proximumetsi non eiusdem splendoris estat aeque certum constantiae haberi potest experimentum. efficacis operae forensisfidei non latentis Athenis Ephialtes accusare publice iussus et inter ceteros Demostrati nomen deferre coactus estcuius filius erat Demochares excellentis formae pueranimo eius flagrantissimo inhaerens amore. itaque communis officii sorte truculentus accusatorpriuati adfectus condicione miserabilis reuspuerum ad se exorandum quo parcius patris criminibus insisteret uenientem neque repellere neque supplicem genibus suis aduolutum intueri sustinuitsed operto capite flens et gemens preces expromere passus est nihilominusque sincera fide accusatum Demostratum damnauit. uictoriam nescio laude an tormento maiore partamquoniam prius quam sontem opprimeret se ipsum uicit Ephialtes.

3.8.ext.5 Quem Syracusanus Dio seueritate exempli praegrauat. quibusdam monentibus ut aduersus Heraclidem et Callippumquorum fidei plurimum credebattamquam insidias ei nectentis cautior esset respondit uita se malle excedere quam [in] metu uiolentae mortis amicos inimicis iuxta ponere.

3.8.ext.6 Quod sequitur et rei ipsius admiratione et claritate auctoris inlustre. Alexander Macedonum rex incluta iam pugna excellentissimis opibus Darei contusis aestu et itineris feruore in Cilicia percalefactus Cydnoqui aquae liquore conspicuus Tarson interfluitcorpus suum inmersit. subito deinde ex nimio haustu frigoris obstupefactis neruis ac torpore hebetatis artubus maxima cum exanimatione totius exercitus in oppidum castris propinquum defertur. iacebat aeger Tarsiinque ualitudine eius aduersa instantis uictoriae spes fluctuabat. itaque conuocati medici adtentissimo consilio salutis remedia circumspiciebant. quorum cum ad unam potionem <se> sententiae direxissentatque eam Philippus medicus suis manibus temperatam Alexandro++erat autem ipsius amicus et comes++porrexisseta Parmenione missae litterae superueniunt admonentes ut rex insidias Philippi perinde ac pecunia corrupti a Dareo caueret. quas cum legissetsine ulla cunctatione medicamentum hausit ac tum legendas Philippo tradidit. pro quo tam constanti erga amicum iudicio dignissimam a dis inmortalibus mercedem recepitqui incolumitatis eius praesidium falso interpellari indicio noluerunt.

Valeri Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium

 

Liber IV

4.1.init. Transgrediar ad saluberrimam partem animimoderationemquae mentes nostras inpotentiae <et> temeritatis incursu transuersas ferri non patitur. quo euenit ut reprehensionis morsu sit uacua et laudis quaestu sit opulentissima. itaque effectus suos in claris uiris recognoscat.

4.1.1 Atque ut <ab> incunabulis summi honoris incipiamP. Valeriusqui populi maiestatem uenerando Publicolae nomen adsecutus estcum exactis regibus imperii eorum uim uniuersam omniaque insignia sub titulo consulatus in se translata cerneretinuidiosum magistratus fastigium moderatione ad tolerabilem habitum deduxit fasces securibus uacuefaciendo et in contione populo summittendo. numerum quoque eorum dimidia ex parte minuit ultro Sp. Lucretio collega adsumptoad quemquia maior natu eratpriorem fasces transferri iussit. legem etiam comitiis centuriatis tulitne quis magistratus ciuem Romanum aduersus prouocationem uerberare aut necare uellet. itaquo ciuitatis condicio liberior essetimperium suum paulatim destruxit. quid quod aedes suas diruitquia excelsiore loco positae instar arcis habere uidebanturnonne quantum domo inferiortantum gloria superior euasit?

4.1.2 Vix iuuat abire a Publicolased uenire ad Furium Camillum libetcuius tam moderatus ex magna ignominia ad summum imperium transitus fuitutcum praesidium eius ciues capta urbe a Gallis Ardeae exulantis petissentnon prius Veios ad accipiendum exercitum iret quam de dictatura sua omnia sollemni iure acta conperisset. magnificus Camilli Veientanus triumphusegregia Gallica uictoriased ista cunctatio longe admirabilior: multo enim multoque se ipsum quam hostem superare operosius estnec aduersa praepropera festinatione fugientem nec secunda effuso gaudio adprehendentem.

4.1.3 Par Furio moderatione Marcius Rutilus Censorinus: iterum enim censor creatus ad contionem populum uocatum quam potuit grauissima oratione corripuitquod eam potestatem bis sibi detulissetcuius maioresquia nimis magna uidereturtempus coartandum iudicassent. uterque recteet Censorinus et populus: alter enim ut moderate honores crederent praecepitalter [se] moderato credidit.

4.1.4 AgeL. Quintius Cincinnatus qualem consulem gessit! cum honorem eius patres conscripti continuare uellent non solum propter illius egregia operased etiam quod populus eosdem tribunos in proximum annum creare conabaturquorum neutrum iure fieri poteratutrumque discussit senatus simul studium inhibendo et tribunos uerecundiae suae exemplum sequi cogendo atque unus causa fuitut amplissimus ordo populusque tutus esset ab iniusti facti reprehensione.

4.1.5 Fabius uero Maximuscum a se quinquies et a patreauoproauo maioribusque suis saepe numero consulatum gestum animaduerteretcomitiisquibus filius eius summo consensu consul creabaturquam potuit constanter cum populo egit ut aliquando uacationem huius honoris Fabiae genti daretnon quod uirtutibus filii diffidereterat enim inlustersed ne maximum imperium in una familia continuaretur. quid hac moderatione efficacius aut ualentiusquae etiam patrios adfectusqui potentissimi habentursuperauit?

4.1.6 Non defuit maioribus grata mens ad praemia superiori Africano exsoluendasi quidem maxima eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. uoluerunt illi statuas in comitioin rostrisin curiain ipsa denique Iouis optimi maximi cella ponereuoluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam Capitolinis puluinaribus adplicareuoluerunt ei continuum per omnes uitae annos consulatum perpetuamque dictaturam tribuere: quorum <nihil> sibi neque plebiscito dari neque senatus consulto decerni patiendo paene tantum se in recusandis honoribus gessitquantum egerat in emerendis..

Eodem robore mentis causam Hannibalis in senatu protexitcum eum ciues sui missis legatis tamquam seditiones apud eos mouentem accusarent. adiecit quoque non oportere patres conscriptos se rei publicae Karthaginiensium interponere altissimaque moderatione alterius saluti consuluitalterius dignitatiuictoria tenus utriusque hostem egisse contentus.

4.1.7 At M. Marcellusqui primus et Hannibalem uinci et Syracusas capi posse docuitcum in consulatu eius Siculi de eo questum in urbem uenissentnec senatum illa de re habuitquia collega Valerius Laeuinus forte aberatne ob id Siculi in querendo timidiores essentetut is rediitultro de his admittendis retulit querentisque de se patienter sustinuit. iussos etiam a Laeuino discedere remanereut suae defensioni interessentcoegitac deinde~ utraque parte perorata excedentes curia subsecutus estquo liberius senatus sententias ferret. inprobatis quoque eorum querellis supplices et orantes ut ab eo in clientelam reciperentur clementer excepit. super haec Siciliam sortitus ea prouincia collegae cessit. totiens laudatio Marcelli uariari non potestquotiens ipse nouis gradibus moderationis aduersus socios usus est.

4.1.8 Quam Ti. etiam Gracchus admirabilem se exhibuit! tribunus enim pl.cum ex professo inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereretet Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset atque ideo a consule in uincula publica duci iussus esset appellassetque collegium tribunorumnullo uolente intercedere secessit a collegis decretumque conposuit. nec quisquam dubitauit quin in eo scribendo ira tinctis aduersus Asiaticum uerbis usurus esset. at is primum iurauit se cum Scipionibus in gratiam non redissedeinde tale decretum recitauit: cum L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante currum actos hostium duces in carcerem conieceritindignum et alienum maiestate rei publicae uiderieodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. libenter tunc opinionem suam populus Romanus a Graccho deceptam cognouit moderationemque eius debita laude prosecutus est.

4.1.9 C. quoque Claudius Nero inter cetera praecipuae moderationis exempla numerandus est. Liui Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi quam triumphoquem senatus ei aeque decreueratuti maluitquia res in prouincia Salinatoris gesta erat. atque ita sine curru triumphauiteo quidem clariusquod illius uictoria tantummodo laudabaturhuius etiam moderatio.

4.1.10 Ne Africanus quidem posterior nos de se tacere patitur. qui censorcum lustrum conderet inque solitaurilium sacrificio scriba ex publicis tabulis sollemne ei precationis carmen praeiretquo di immortales ut populi Romani res meliores amplioresque facerent rogabantur'satis' inquit 'bonae et magnae sunt: itaque precor ut eas perpetuo incolumes seruent'ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum carmen emendari iussit. qua uotorum uerecundia deinceps censores in condendis lustris usi sunt: prudenter enim sensit tunc incrementum Romano imperio petendum fuissecum intra septimum lapidem triumphi quaerebanturmaiorem autem totius terrarum orbis partem possidenti ut auidum esse quicquam ultra adpetereita abunde felixsi nihil ex eoquod optinebatamitteret. Neque alia eius in censura moderatio pro tribunali apparuit. centurias recognoscens equitumpostquam C. Licinium Sacerdotem citatum processisse animaduertitdixit se scire illum uerbis conceptis peierasse: proindesi quis eum accusare uelletusurum testimonio suo. sed nullo ad id negotium accedente 'transduc equum' inquit'Sacerdosac lucrifac censoriam notamne ego in tua persona et accusatoris et testis et iudicis partes egisse uidear'.

4.1.11 Quod animi temperamentum etiam in Q. Scaeuola excellentissimo uiro adnotatum est: testis namque in reum productuscum id respondissetquod salutem periclitantis magnopere laesurum uidebaturdiscedens adiecit ita sibi credi oporteresi et alii idem adseuerassentquoniam unius testimonio aliquem cadere pessimi esset exempli. et religioni igitur suae debitam fidem et communi utilitati salubre consilium reddidit.

4.1.12 Sentio quos ciues quaeue facta eorum ac dicta quam angusto ambitu orationis amplectar. sed cum magna mihi atque permulta breuiter dicenda sintclaritate excellentibus infinitis personis rebusque circumfusus utrumque praestare non potuit. itaque propositi quoque nostri ratio non laudanda sibi omniased recordanda sumpsit. quapropter bona cum uenia duo MetelliMacedonicus et Numidicusmaxima patriae ornamenta strictim se narrari patientur.

Acerrime cum Scipione Africano <Metellus> Macedonicus dissenserateorumque ab aemulatione uirtutis profecta concitatio ad graues testatasque inimicitias progressa fuerat: sed tamencum interemptum Scipionem conclamari audissetin publicum se proripuit maestoque uultu et uoce confusa 'concurriteconcurrite' inquit'ciues! moenia nostrae urbis euersa sunt: Scipioni enim Africano intra suos penates quiescenti nefaria uis allata est'. o rem publicam pariter Africani morte miseram et Macedonici tam humana tamque ciuili lamentatione felicem! eodem enim tempore et quantum amisisset principem et qualem haberet recognouit. idem filios suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerentatque huic exequiarum illum honorem uocis adiecitnon fore ut postea id officium ab illis maiori uiro praestari posset. ubi illa tot in curia iurgia? ubi tot [multae] pro rostris altercationes? ubi maximorum ciuium et ducum tantum non togata proelia? omnia nimirum ista praecipua ueneratione prosequenda deleuit moderatio.

4.1.13 Numidicus autem Metellus populari factione patria pulsus in Asiam secessit. in qua cum ei forte ludos Trallibus spectanti litterae redditae essentquibus scriptum erat maximo senatus et populi consensu reditum illi in urbem datumnon e theatro prius abiit quam spectaculum edereturnon laetitiam suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecitsed summum gaudium intra se continuit. eundem constat pari uultu et exulem fuisse et restitutum. adeo moderationis beneficio medius semper inter secundas et aduersas res animi firmitate uersatus est.

4.1.14 Tot familiis in uno genere laudis enumeratis Porcium nomen uelut expers huiusce gloriae silentio ~ praetereundum se negat fieri debere posterior Cato non paruo summae moderationis fisus indicio. Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia et sanctitate in urbem deportauerat. cuius ministerii gratia senatus relationem interponi iubebatut praetoriis comitiis extra ordinem ratio eius haberetur. sed ipse id fieri passus non estiniquum esse adfirmans quod nulli alii tribueretur sibi decerniac ne quid in persona sua nouareturcampestrem experiri temeritatem quam curiae beneficio uti satius esse duxit.

4.1.15 Ad externa iam mihi exempla transire conanti M. Bibulus uir amplissimae dignitatis et summis honoribus functus manus inicit. quicum in Syria prouincia morareturduos egregiae indolis filios suos a Gabinianis militibus Aegypti occisos cognouit. quorum interfectores ad eum uinctos regina Cleopatra misitut grauissimae cladis ultionem arbitrio suo exigeret. at ille oblato beneficioquo nullum maius lugenti tribui poteratdolorem moderationi cedere coegit carnificesque sanguinis sui intactos e uestigio ad Cleopatram reduci iussitdicendo potestatem huius uindictae non suamsed senatus esse debere.

4.1.ext.1 Tarentinus Archytasdum se Pythagorae praeceptis Metaponti penitus inmergitmagno labore longoque tempore solidum opus doctrinae conplexuspostquam in patriam reuertit ac rura sua reuisere coepitanimaduertit neglegentia uilici corrupta et perdita intuensque male meritum 'sumpsissem' inquit 'a te suppliciumnisi tibi iratus essem': maluit enim inpunitum dimittere quam propter iram iusto grauius punire.

4.1.ext. 2 Nimis liberalis Archytae moderatiotemperatior Platonis: nam cum <ad>uersus delictum serui uehementius exarsissetueritus ne ipse uindictae modum dispicere non possetSpeusippo amico castigationis arbitrium mandauit deforme sibi futurum existimanssi conmisisset ut parem reprehensionem culpa serui et animaduersio Platonis mereretur.

Quo minus miror quod in Xenocrate discipulo suo tam constanter moderatus fuit. audierat eum de se multa inpie locutum: sine ulla cunctatione criminationem respuit. instabat certo uultu index causam quaerenscur sibi fides non haberetur: adiecit non esse credibile utquem tantopere amaretab eo inuicem non diligeretur. postremocum ad ius iurandum inimicitias serentis malignitas confugissetne de periurio eius disputaretadfirmauit numquam Xenocratem illa dicturum fuissenisi ea dici expedire sibi iudicasset. non in corpore mortalised in arce caelesti et quidem armatum animum eius uitae stationem putes peregissehumanorum uitiorum incursus a se inuicta pugna repellentem cunctosque uirtutis numeros altitudinis suae sinu clausos custodientem.

4.1.ext.3 Nequaquam Platoni litterarum commendatione par Syracusanus Diosed quod ad praestandam moderationem adtinuituehementioris experimenti. patria pulsus a Dionysio tyranno Megaram petierat ubi cum Theodorum principem eius urbis domi conuenire uellet neque admittereturmultum diuque ante fores retentus comiti suo 'patienter hoc ferendum est' ait: 'forsitan enim et noscum in gradu dignitatis nostrae essemusaliquid tale fecimus'. qua tranquillitate consilii ipse sibi condicionem exilii placidiorem reddidit.

4.1.ext.4 Thrasybulus etiam hoc loci adprehendendus estqui populum Atheniensem xxx tyrannorum saeuitia sedes suas relinquere coactum dispersamque et uagam uitam miserabiliter exigentemanimis pariter atque armis confirmatum in patriam reduxit. insignem deinde restitutione libertatis uictoriam clariorem aliquanto moderationis laude fecit: plebei enim scitum interposuitne qua praeteritarum rerum mentio fieret. haec obliuioquam Athenienses amnestian uocantconcussum et labentem ciuitatis statum in pristinum habitum reuocauit.

4.1.ext.5 Non minoris admirationis illud. Stasippus Tegeates hortantibus amicis ut grauem in administratione rei publicae aemulumsed alioqui probum et ornatum uirum qualibet ratione uel tolleret uel summoueret negauit se facturumne quem in tutela patriae bonus ciuis locum obtineretmalus et inprobus occuparetseque potius uehementer <ab> aduersario urgueri quam patriam egregio aduocato carere praeoptauit.

4.1.ext.6 Pittaci quoque moderatione pectus instructum. qui Alcaeum poetam et amaritudine odii et uiribus ingenii aduersus se pertinacissime usum tyrannidem a ciuibus delatam adeptus tantum modo quid in <eo> opprimendo posset admonuit.

4.1.ext.7 Huius uiri mentio subicit ut de septem sapien tium moderatione referam. a piscatoribus in Milesia regione euerriculum trahentibus quidam iactum emerat. extracta deinde magni ponderis aurea Delphica mensa orta controuersia estillis piscium se capturam uendidisse adfirmantibushoc fortunam ductus emisse dicente. qua cognitione propter nouitatem rei et magnitudinem pecuniae ad uniuersum ciuitatis eius populum delata placuit Apollinem Delphicum consuli cuinam adiudicari mensa deberet. deus respondit illi esse dandamqui sapientia ceteros praestarethis uerbis:

tw sof& prtow p"ntvn; to t trpod' a"d. tum Milesii consensu Thaleti mensam dederunt. ille cessit ea BiantiBias Pittacois protinus aliideincepsque per omnium vii sapientium orbem ad ultimum ad Solonem peruenitqui et titulum amplissimae prudentiae et praemium ad ipsum Apollinem transtulit.

4.1.ext.8 Atque ut Theopompo quoque Spartanorum regi moderationis testimonium reddamus[qui] cum primus instituisset ut ephori Lacedaemone crearenturita fu<tu>ri regiae potestati oppositiquemadmodum Romae consulari imperio tribuni pl. sunt obiectiatque illi cum uxor dixisset id egisse illumut filiis minorem potestatem relinqueret'relinquam' inquit'sed diuturniorem'. optime quidem: ea enim demum tuta est potentiaquae uiribus suis modum inponit. igitur Theopompus regnum legitimis uinculis constringendoquo longius a licentia retraxithoc ad beniuolentiam ciuium propius admouit.

4.1.ext.9 Antiochus autem a L. Scipione ultra Taurum montem imperii finibus summotiscum Asiam prouinciam uicinasque ei gentes amisissetgratias agere populo Romano non dissimulanter tulitquod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur. et sane nihil est tam praeclarum aut tam magnificumquod non moderatione temperari desideret.

4.2.init Quae quoniam multis et claris auctoribus inlustrata esttransgrediamur ad egregium humani animi ab odio ad gratiam deflexum et quidem eum laeto stilo persequamur: nam si placidum mare ex aspero caelumque ex nubilo serenum hilari aspectu sentitursi bellum pace mutatum plurimum gaudii adfertoffensarum etiam acerbitas deposita candida relatione celebranda est.

4.2.1 M. Aemilius Lepidusbis consul et pontifex maximus splendorique honorum par<i> uitae grauitatediutinas ac uehementes inimicitias cum Fuluio Flacco eiusdem amplitudinis uiro gessit. quasut simul censores renuntiati suntin campo deposuit existimans non oportere eos priuatis inimicitiis dissiderequi publice summa iuncti essent potestate. id iudicium animi eius et praesens aetas conprobauit et nobis ueteres annalium scriptores laudandum tradiderunt.

4.2.2 Sicuti Liui quoque Salinatoris finiendarum simultatium inlustre consilium ignotum posteritati esse noluerunt: is namqueetsi Neronis odio ardens in exilium profectus fuerat testimonio eius praecipue adflictustamenpostquam eum inde reuocatum ciues collegam illi in consulatu dederuntet ingenii suiquod erat acerrimumet iniuriaequam grauissimam acceperatobliuisci sibi imperauitnesi dissidente animo consortionem imperii usurpare uoluissetpertinacem exhibendo inimicum malum consulem ageret. quae quidem mentis ad tranquilliorem habitum inclinatio in aspero ac difficili temporum articulo plurimum salutis urbi atque Italiae attulitquia pari uirtutis inpetu conisi terribilis Punicas uires contuderunt.

4.2.3 Clarum etiam in Africano superiore ac Ti. Graccho depositarum inimicitiarum exemplumsi quidem ad cuius mensae sacra odio dissidentes uenerantab ea et amicitia et adfinitate iuncti discesserunt: non contentus enim Scipio auctore senatu in Capitolio Iouis epulo cum Graccho concordiam communicasse filiam quoque ei Corneliam protinus ibi despondit.

4.2.4 Sed huiusce generis humanitas etiam in M. Cicerone praecipua apparuit: Aulum namque Gabinium repetundarum reum summo studio defenditqui eum in consulatu suo urbe expuleratidemque P. Vatinium dignitati suae semper infestum duobus publicis iudiciis tutatus estut sine ullo crimine leuitatisita cum aliqua laudequia speciosius aliquanto iniuriae beneficiis uincuntur quam mutui odii pertinacia pensantur.

4.2.5 Ciceronis autem factum adeo uisum est probabileut imitari id ne inimicissimus quidem illi P. Pulcher dubitauerit. qui incesti crimine a tribus Lentulis accusatus unum ex his ambitus reum patrocinio suo protexit atque in animum induxit et iudices et praetorem et Vestae aedem intuens amicum Lentulo agereinter quae ille salutem eius foedo crimine obruere cupiens hostili uoce perorauerat.

4.2.6 Caninius autem Gallus reum pariter atque accusatorem admirabilem egitet C. Antoniiquem damnaueratfiliam in matrimonium ducendo et M. Coloniuma quo damnatus fueratrerum suarum procuratorem habendo.

4.2.7 Caeli uero Rufi ut uita inquinataita misericordiaquam Q. Pompeio praestititprobanda. cui a se publica quaestione prostratocum mater Cornelia fidei commissa praedia non redderetatque iste auxilium suum litteris inplorassetpertinacissime absenti adfuit: recitauit etiam eius epistolam <in> iudicio ultimae necessitatis indicemqua impiam Corneliae auaritiam subuertit. factum propter eximiam humanitatem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum.

4.3.init. Magna cura praecipuoque studio referendum est quantopere libidinis et auaritiae furori similis impetus ab inlustrium uirorum pectoribus consilio ac ratione summoti sintquia ii demum penatesea ciuitasid regnum aeterno in gradu facile steteritubi minimum uirium ueneris pecuniaeque cupido sibi uindicauerit: nam quo istae generis humani certissimae pestes penetraruntiniuria dominaturinfamia flagratuis habitatbella gignuntur. fauentibus igitur linguis contrarios his tam diris uitiis mores commemoremus.

4.3.1 Quartum et uicesimum annum agens Scipiocum in Hispania Karthagine oppressa maioris Karthaginis capiendae sumpsisset auspicia multosque obsidesquos in ea urbe Poeni clausos habuerantin suam potestatem redegisseteximiae inter eos formae uirginem aetatis adultae et iuuenis et caelebs et uictorpostquam comperit inlustri loco inter Celtiberos natam nobilissimoque gentis eius Indibili desponsamarcessitis parentibus et sponso inuiolatam tradidit. aurum quoquequod pro redemptione puellae allatum eratsummae dotis adiecit. qua continentia ac munificentia Indibilis obligatus Celtiberorum animos Romanis adplicando meritis eius debitam gratiam retulit.

4.3.2 Verum ut huius uiri abstinentiae testis Hispaniaita M. Catonis EpirosAchaiaCyclades insulaemaritima pars Asiaeprouincia Cypros. unde cum pecuniae deportandae ministerium sustinerettam auersum animum ab omni uenere quam a lucro habuit in maxima utriusque intemperantiae materia uersatus: nam et regiae diuitiae potestate ipsius continebatur et fertilissimae deliciarum tot Graeciae urbes necessaria totius nauigationis deuerticula erant. atque id Munatius Rufus Cypriacae expeditionis fidus comes scriptis suis significat. cuius testimonium non amplector: propio enim argumento laus ista nititurquoniam ex eodem naturae utero et continentia nata est et Cato.

4.3.3 Drusum etiam Germanicumeximiam Claudiae familiae gloriam patriaeque rarum ornamentumet quod super omnia estoperum suorum pro habitu aetatis magnitudine uitrico pariter ac fratri Augustis duobus rei publicae diuinis oculis mirifice respondentemconstitit usum ueneris intra coniugis caritatem clausum tenuisse. Antonia quoquefemina laudibus uirilem familiae suae claritatem supergressaamorem mariti egregia fide pensauitquae post eius excessum forma <et> aetate florens conuictum socrus pro coniugio habuitin eodemque toro alterius adulescentiae uigor extinctus estalterius uiduitatis experientia consenuit. hoc cubiculum talibus experimentis summam inponat.

4.3.4 Deinceps et his uacemusquorum animus aliquo in momento ~ ponendi pecuniam numquam uacuit. Cn. Marcius patriciae gentis adulescensAnci regis clara progeniescui Corioli Volscorum oppidum capti cognomen adieceruntcum editis conspicuae fortitudinis operibus a Postumo Cominio consule accurata oratione apud milites laudatus omnibus donis militaribus et agri centum iugeribus et x captiuorum electione et totidem ornatis equiscentenario boum grege argentoquequantum sustinere ualuissetdonareturnihil ex his praeter unius hospitis captiui salutem equumquequo in acie utereturaccipere uoluit. qua tam circumspecta animi moderatione nescias utrum maiore cum laude praemia elegerit an reiecerit.

4.3.5 M'. autem Curiusexactissima norma Romanae frugalitatis idemque fortitudinis perfectissimum specimenSamnitium legatis agresti se in scamno adsidentem foco eque ligneo catillo cenantem++quales epulas apparatus indicio est++spectandum praebuit: ille enim Samnitium diuitias contempsitSamnites eius paupertatem mirati sunt: nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissentbenignis uerbis inuitatus ut eo uti uelletuultum risu soluit <et> protinus 'superuacuae' inquit'ne dicam ineptae legationis ministrinarrate Samnitibus M'. Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletematque istud ut pretiosumita malo hominum excogitatum munus refertote et memento<te> me nec acie uinci nec pecunia corrumpi posse'. Idemcum Italia Pyrrum regem exegissetnihil omnino ex praeda regiaqua exercitum urbemque ditaueratadtigit. decretis etiam <a> senatu septenis iugeribus agri populosibi autem quinquagintapopularis adsignationis modum non excessit parum idoneum rei publicae ciuem existimans qui eoquod reliquis tribuereturcontentus non es<se>t.

4.3.6 Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et auctoritate omni ciuitate temporibus suis maiorcensu par unicuique pauperrimoqui a Samnitibusquos uniuersos in clientela habebatx aeris et v pondo argenti et decem seruos sibi missos in Samnium remisitcontinentiae suae beneficio sine pecunia praediuessine usu familiae abunde comitatusquia locupletem illum faciebat non multa possideresed modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum aere et argento et mancipiis Samnitium uacuaita gloria ex iis parta referta fuit. Consentanea repudiatis donis Fabricii uota extiterunt: legatus enim ad Pyrrum profectuscum apud eum Cineam Thessalum narrantem audisset quendam Athenis esse clarum sapientia suadentem ne quid aliud homines quam uoluptatis causa facere uellentpro monstro eam uocem accepit continuoque Pyrro et Samnitibus istam sapientiam deprecatus est. licet Athenae doctrina sua glorienturuir tamen prudens Fabricii detestationem quam Epicuri malu<er>it praecepta. quod euentus quoque indicauit: nam quae urbs uoluptati plurimum tribuitimperium maximum amisitquae labore delectata estoccupauitet illa libertatem tueri non ualuithaec etiam donare potuit.

4.3.7 Curi et Fabrici Q. Tuberonem cognomine Catum discipulum fuisse merito quis existimauerit. cui consulatum gerenti cum Aetolorum gens omnis usus uasa argentea magno pondere et exquisita arte fabricata per legatos misissetqui superiore tempore gratulandi causa ad eum profecti retulerant fictilia se in eius mensa uidissemonitos ne continentiae quasi paupertati succurrendum putarent cum suis sarcinis abire iussit. quam bene Aetolicis domestica praetuleratsi frugalitatis eius exemplum posterior aetas sequi uoluisset! nunc quo uentum est? a seruis impetrari uix potest ne eam supellectilem fastidiantqua tunc consul uti non erubuit.

4.3.8 At Perse rege deuicto Pauluscum Macedonicis opibus ueterem atque hereditariam urbis nostrae paupertatem eo usque satiassetut illo tempore primum populus Romanus tributi praestandi onere se liberaretpenates suos nulla ex parte locupletiores fecitpraeclare secum actum existimansquod ex illa uictoria alii pecuniamipse gloriam occupasset.

4.3.9 Atque huic animi eius iudicio Q. Fabius GurgesN. F<abius> PictorQ. Ogulnius subscripserunt. qui legati <ad> Ptolomaeum regem missi muneraquae ab eo priuatim acceperantin aerariumet quidem prius quam ad senatum legationem referrentdetuleruntscilicet de publico ministerio nihil cuiquam praeter laudem bene administrati officii accedere debere iudicantes. iam illud humanitatis senatus et attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt enim legatis quae in aerarium reposuerant non solum patrum conscriptorum decretosed etiam populi permissu ~ rum at quem legata quaestores prompta uni cuique distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei liberalitaslegatorum abstinentiasenatus ac populi aequitas debitam probabilis facti portionem obtinuit.

4.3.10 Fabiorum et Ogulni continentiae Calpurnium Pisonem in consimili genere laudis aemulum fuisse res ipsa documento est. consul graui fugitiuorum bello a se liberata Sicilia eosquorum praecipua opera usus fueratimperatorio more donis prosequebatur. inter quos filium suum aliquot locis proeliatum fortissime titulo trium librarum aureae coronae decorauit praefatus non oportere a magistratu e publica pecunia erogari quod in ipsius domum rediturum esset tantumque ponderis se testamento adulescenti legaturum promisitut honorem publice a ducepretium priuatim a patre reciperet.

4.3.11 Agesi quis hoc saeculo uir inluster pellibus haedinis pro stragulis utatur tribusque seruis comitatus Hispaniam regat et quingentorum assium sumptu transmarinam prouinciam petateodem cibo eodemque uino quo nautae contentus sitnonne miserabilis existimetur? atqui ista patientissime superior Cato tolerauitquia illum grata frugalitatis consuetudo in hoc genere uitae cum summa dulcedine continebat.

4.3.12 Multum a prisca continentia spatio annorum posterior Cato disceditutpote in ciuitate iam diuite et lautitia gaudente natus. is tamencum bellis ciuilibus interessetfilium secum trahens xii seruos habuitnumero plures quam superiortemporum diuersis moribus pauciores.

4.3.13 Exultat animus maximorum uirorum memoriam percurrens. Scipio Aemilianus post duos inclytos consulatus totidemque suae praecipuae gloriae triumphos septem seruis sequentibus officio legationis functus est. etputoKarthaginis ac Numantiae spoliis conparare plures potueratnisi operum suorum ad se laudemmanubias ad patriam redundare maluisset. itaquecum per socios et exteras gentes iter faceretnon mancipia eiussed uictoriae numerabanturnec quantum auri et argentised quantum amplitudinis pondus secum ferret aestimabatur.

4.3.14 Continentia uero etiam in uniuersae plebis animis saepe numero cognita estsed abunde erit ex his duo exempla longe inter se distantium saeculorum retulisse. Pyrrus impetus sui terrore soluto ac iam Epiroticis armis languentibus beniuolentiam populi Romani mercariquia uirtutem debilitare nequiueratcupiens paene totum regiarum opum apparatum in urbem nostram transtulerat. ceterum cum et magni pretii et uarii generis a legatis eius tam uirorum quam feminarum apta usui munera circa domos ferrenturnulla cui<us>quam dono ianua patuitTarentinaeque petulantiae animosus magis quam efficax defensor haud scio maiore cum gloria huius urbis moribus <an armis> repulsus sit.

In illa quoque procellaquam C. Marius et L. Cinna rei publicae inflixerantabstinentia populi Romani mirifica conspecta est: nam cum a se proscriptorum penates uulgi manibus diripiendos obiecissentinueniri nemo potuitqui ciuili luctu praedam peteret: unus enim quisque se ab his perinde ac si a sacris aedibus abstinuit. quae quidem tam misericors continentia plebis tacitum crudelium uictorum conuicium fuit.

4.3.ext.1 Ac ne eiusdem laudis commemorationem externis inuideamusPericles Atheniensium princepscum tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura collegam haberetatque is publico officio una districtus pueri ingenui praetereuntis formam inpensioribus uerbis laudassetintemperantiam eius increpans dixit praetoris non solum manus a pecuniae lucrosed etiam oculos a libidinoso aspectu continentes esse debere.

4.3.ext.2 Sophocles autem aetate iam seniorcum ab eo quidam quaereret an etiam nunc rebus ueneriis uteretur'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc tamquam ex aliqua furiosa profugi dominatione'.

4.3.ext.3 Aeque abstinentis senectae Xenocratem fuisse accepimus. cuius opinionis non parua fides erit narratioquae sequitur. in peruigilio Phryne nobile Athenis scortum iuxta eum uino grauem accubuit pignore cum quibusdam iuuenibus positoan temperantiam eius corrumpere posset. quam nec tactu nec sermone aspernatusquoad uoluerat in sinu suo moratampropositi inritam dimisit. factum sapientia inbuti animi abstinenssed meretriculae quoque dictum perquam facetum: deridentibus enim se adulescentibusquod tam formosa tamque elegans poti senis animum inlecebris pellicere non potuissetpactumque uictoriae pretium flagitantibus de homine se cum iisnon de statua pignus posuisse respondit. potestne haec Xenocratis continentia a quoquam magis uere magisque proprie demonstrari quam ab ipsa meretricula expressa est? Phryne pulchritudine sua nulla parte constantissimam eius abstinentiam labefecit: quid? rex Alexander diuitiis quatere potuit? ab illo quoque statuam et quidem aeque frustra temptatam putes. legatos ad eum cum aliquot talentis miserat. quos in academiam perductos solito sibiid est modico apparatu et admodum paruulis copiis excepit. postero die interrogantibus cuinam adnumerari pecuniam uellet'quid? uos' inquit 'hesterna cena non intellexistis ea me non indigere?' ita rex philosophi amicitiam emere uoluitphilosophus regi suam uendere noluit.

4.3.ext.4 Alexander uero cognomen inuicti adsecutus continentiam Diogenis cynici uincere non potuit. ad quem cum in sole sedentem accessisset hortareturque utsi qua praestari sibi uelletindicaretquemadmodum erat in crepidine conlocatussordidae appellationissed robustae uir praestantiae'mox' inquit 'de ceterisinterim uelim a sole mihi non obstes'. quibus uerbis illa nimirum inhaesit sententia: Alexander Diogenen gradu suo diuitiis pellere temptatcelerius Dareum armis. Idem Syracusiscum holera ei lauanti Aristippus dixissetsi 'Dionysium adulari uellesista non esses''immo'inquit 'si tu ista esse uellesnon adulare<re> Dionysium'.

4.4.init. Maxima ornamenta esse matronis liberosapud Pomponium Rufum collectorum libro * sic inuenimus: Cornelia Gracchorum matercum Campana matrona apud illam hospita ornamenta sua pulcherrima illius saeculi ostenderettraxit eam sermone<donec> e schola redirent liberiet 'haec' inquit 'ornamenta sunt mea'. omnia nimirum habet qui nihil concupisciteo quidem certius ~ quam cuncta possidetquia dominium rerum conlabi soletbonae mentis usurpatio nullum tristioris fortunae recipit incursum. itaque quorsum attinet aut diuitias in prima felicitatis parte aut paupertatem in ultimo miseriarum statu ponerecum et illarum frons hilaris multis intus amaritudinibus sit referta et huius horridior aspectus solidis et certis bonis abundet? quod melius personis quam uerbis repraesentabitur.

4.4.1 Regio imperio propter nimiam Tarquinii superbiam finito consulatus initium Valerius Publicola cum Iunio Bruto auspicatus est idemque postea tres consulatus acceptissimos populo Romano gessit et plurimorum ac maximorum operum praetexto titulum imaginum suarum amplificauitcum interim fastorum illud columen patrimonio ne ad exequiarum quidem inpensam sufficiente decessitideoque publica pecunia ductae sunt. non adtinet ulteriore disputatione tanti uiri paupertatem scrutari: abunde enim patet quid uiuus possederitcui mortuo lectus funebris et rogus defuit.

4.4.2 Quantae amplitudinis Menenium Agrippam fuisse arbitremurquem senatus et plebs pacis in<ter> se faciendae auctorem legit? quantae scilicet esse debuit arbiter publicae salutis. hicnisi a populo conlatis in capita sextantibus funeratus esset++ita pecuniae inops decessit++sepulturae honore caruisset. uerum idcirco perniciosa seditione diuidua ciuitas manibus Agrippae in unum contrahi uoluitquia eas pauperes quidemsed sanctas animaduerterat. cuius ut superstitis nullum fuitquod in censum deferreturita extincti hodieque amplissimum est patrimonium Romana concordia.

4.4.3 In C. uero Fabricii et Q. Aemilii Papi prin cipum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear oportet: uterque enim patellam deorum et salinum habuitsed eo lautius Fabriciusquod patellam suam corneo pediculo sustineri uoluit. Papus quoque satis animosequi cum hereditatis nomine ea accepissetreligionis causa abalienanda non putauit.

4.4.4 Illi etiam praediuitesqui ab aratro arcessebanturut consules fierentuoluptatis causa sterile atque aestuosissimum Pupiniae solum uersabant deliciarumque gratia uastissimas glebas plurimo cum sudore dissipabant? immo ueroquos pericula rei publicae imperatores adserebantangustiae rei familiaris++quid cesso proprium nomen ueritati reddere?++bubulcos fieri cogebant.

4.4.5 Atilium autemqui ad eum arcessendum a senatu missi erant ad imperium populi Romani suscipiendumsemen spargentem uiderunt. sed illae rustico opere adtritae manus salutem publicam stabilieruntingentes hostium copias pessum dederuntquaeque modo arantium boum iugum rexeranttriumphalis currus habenas retinueruntnec fuit his rubor<i> eburneo scipione deposito agrestem stiuam aratri repetere. potest pauperes consolari Atiliussed multo magis docere locupletes quam non sit necessaria solidae laudis cupidini anxia diuitiarum conparatio.

4.4.6 Eiusdem nominis et sanguinis Atilius Regulusprimi Punici belli qua gloriaqua clades maximacum in Africa insolentissimae Karthaginis opes crebris uictoriis contunderet ac prorogatum sibi ob bene gestas res in proximum annum imperium cognossetconsulibus scripsit uilicum in agelloquem vii iugerum in Pupinia habebatmortuum esseoccasionemque nanctum mercennarium amoto inde rustico instrumento discessisseideoque petere ut sibi successor mittereturne deserto agro non esset unde uxor ac liberi sui alerentur. quae postquam senatus a consulibus accepitet agrum Atili ilico colendum locari et alimenta coniugi eius acliberis praeberi resquequas amiseratredimi publice iussit. tanti aerario nostro uirtutis Atilianae exemplumquo omnis aetas Romana gloriabiturstetit.

4.4.7 Aeque magna latifundia L. Quinti Cincinnati fuerunt: vii enim iugera agri possedit ex hisque triaquae pro amico ad aerarium subsignaueratmultae nomine amisit. poenam quoque pro filio Caesonequod ad causam dicendam non occurrissethuius agelli reditu soluit. et tamen ei quattuor iugera aranti non solum dignitas patris familiae constititsed etiam dictatura delata est. anguste se habitare nunc putat cuius domus tantum patetquantum Cincinnati rura patuerunt.

4.4.8 Quid Aelia familiaquam locuples! xvi eodem tempore Aeli fueruntquibus una domuncula erat eodem lociquo nunc sunt Mariana monumentaet unus in agro Veiente fundus minus multos cultores desiderans quam dominos habebat inque circo maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem loca ob uirtutem publice donata possidebant.

4.4.9 Eadem gens nullum ante scripulum argenti habuit quam Paulus Perse deuicto Q. Aelio Tuberoni genero suo quinque pondo argenti ex praeda donaret: taceo enim quod princeps ciuitatis filiam ei nuptum deditcuius pecunia tam ieiunos penates uidebat. qui ipse quodque adeo inops decessitutnisi fundusquem unum reliqueratuenissetunde uxor eius dotem reciperet non extitisset. animi uirorum et feminarum uigebant in ciuitateeorumque bonis dignitatis aestimatio cunctis in rebus ponderabatur. haec imperia conciliabanthaec iungebant adfinitateshaec in forohaec intra priuatos parietes plurimum poterant: patriae enim rem unus quisquenon suam augere properabat pauperque in diuite quam diues in paupere imperio uersari malebat. atque huic tam praeclaro proposito illa merces reddebaturquod nihil eorumquae uirtuti debenturemere pecunia licebatinopiaeque inlustrium uirorum publice succurrebatur.

4.4.10 Itaquecum secundo Punico bello Cn. Scipio ex Hispania senatui scripsisset petens ut sibi successor mittereturquia filiam uirginem adultae iam aetatis haberetneque ei sine se dos expediri possetsenatusne res publica bono duce careretpatris sibi partes desumpsit consilioque uxoris ac propinquorum Scipionis constituta dote summam eius ex aerario erogauit ac puellam nuptum dedit. dotis modus xl milia aeris fuitquo non solum humanitas patrum conscriptorumsed etiam habitus ueterum patrimoniorum cognosci potest: namque adeo fuerunt artaut Tuccia Caesonis filia maximam dotem ad uirum x aeris attulisse uisa sitet Megulliaquia cum quinquaginta milibus aeris mariti domum intrauitDotatae cognomen inuenerit. idem senatus Fabricii Luscini Scipionisque filias ab indotatis nuptiis liberalitate sua uindicauitquoniam paternae hereditati praeter opimam gloriam nihil erat quod acceptum referrent.

4.4.11 M. autem Scaurus quantulam a patre hereditatem acceperit in primo libro eorumquos de uita sua tres scripsitrefert: ait enim sibi sex sola mancipia totumque censum quinque atque xxx milium nummum relictum. in hac ille pecunia futurus senatus princeps nutritus est spiritus.

Haec igitur exempla respicerehis adquiescere solaciis debemusqui paruulos census nostros numquam querellis uacuos esse sinimus. nullum aut admodum parui ponderis argentumpaucos seruosvii iugera aridae terraeindigentia domesticae inpensae funerainopes dotum filiassed egregios consulatusmirificas dictaturasinnumerabiles triumphos cernimus. quid ergo modicam fortunam quasi praecipuum generis humani malum diurnis <atque> nocturnis conuiciis laceramusquae ut non abundantibusita fidis uberibus PublicolasAemiliosFabriciosCuriosScipionesScauros hisque paria robora uirtutis aluit. exurgamus potius animis pecuniaeque aspectu debilitatos spiritus pristini temporis memoria recreemus: namque per Romuli casam perque ueteris Capitolii humilia tecta et aeternos Vestae focos fictilibus etiam nunc uasis contentos iuro nullas diuitias talium uirorum paupertati posse praeferri.

4.5.init A qua tempestiuus ad uerecundiam transitus uidetur: haec enim iustissimis uirispraecepit ut priuatas facultates neglegerentpublicas quam amplissimas esse cuperentdigna cui perinde atque caelesti numini templa extruantur araeque consecrenturquia parens est omnis honesti consiliitutela sollemnium officiorummagistra innocentiaecara proximisaccepta alienisomni locoomni tempore fauorabilem prae se ferens uultum.

4.5.1 Sed ut a laudibus eius ad facta ueniamusa condita urbe usque ad Africanum et Ti. Longum consules promiscuus senatui et populo spectandorum ludorum locus erat. numquam tamen quisquam ex plebe ante patres conscriptos in theatro spectare sus tinuit: adeo circumspecta ciuitatis nostrae uerecundia fuit. quae quidem certissimum sui documentum etiam illo die exhibuitquo L. Flamininus extrema in parte theatri constititquia a M. Catone et L. Flacco censoribus senatu m<otus> fueratconsulatus iam honore defunctusfrater etiam T. Flaminini Macedoniae Philippique uictoris: omnes enim transire eum in locum dignitati suae debitum coegerunt.

4.5.2 Confregit rem publicam Terentius Varro Cannensis pugnae temerario ingressu. idem delatam ab uniuerso senatu et populo dictaturam recipere non sustinendo pudore culpam maximae cladis redemit effecitque ut acies deorum iraemodestia ipsius moribus imputaretur. itaque titulo imaginis eius speciosius non recepta dictatura quam aliorum gesta adscribi potest.

4.5.3 Nos autem ad praeclarum uerecundiae opus transgrediamur. magna cum inuidia fortuna praetoriis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem et scribam C. Cicereium in campum deduxeratutque nimis inpotens sermone uulgi carpebaturquod tanti uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem Cicereius conuertit: nam ut uidit omnibus se centuriis Scipioni anteferritemplo descendit abiectaque candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere coepitut scilicet praeturam melius Africani memoriae concederet quam sibi uindicaret. ~ nec maximum esse uerecundiae pretium: Scipio tunc honorem adeptus estsed [si] Cicereio magis gratulati sunt.

4.5.4 Ac ne protinus comitiis abeamusconsulatum petens L. Crassuscum omnium candidatorum more circum forum supplex populo ire cogereturnumquam adduci potuit ut id praesente Q. Scaeuola grauissimo et sapientissimo uirosocero suofaceret. itaque rogabat eum ut a sedum ineptae rei inseruiretdiscederetmaiorem uerecundiam dignitatis eius quam candidae togae suae respectum agens.

4.5.5 Pompeius autem Magnus Pharsalica acie uictus a Caesarecum postero die Larisam intraretoppidique illius uniuersus populus obuiam ei processisset'ite' inquit 'et istud officium praestate uictori'diceremnon dignus qui uincereturnisi a Caesare esset superatuscerte modestus in calamitate: nam quia dignitate sua uti iam non poteratusus est uerecundia.

4.5.6 Quam praecipuam in C. quoque Caesare fuisse et saepe numero apparuit et ultimus eius dies significauit: conpluribus enim parricidarum uiolatus mucronibus inter ipsum illud tempusquo diuinus spiritus mortali discernebatur a corporene tribus quidem et xx uulneribus quin uerecundiae obsequeretur absterreri potuitsi quidem utraque togam manu demisitut inferior pars corporis tecta conlaberetur. in hunc modum non homines expirantsed di immortales sedes suas repetunt.

4.5.ext.1 Quod sequitur externis adnectamquia ante gestum est quam Etruriae ciuitas daretur. excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens nomine Spurinnacum mira specie conplurium feminarum inlustrium sollicitaret oculos ideoque uiris ac parentibus earum se suspectum esse sentiretoris decorem uulneribus confudit deformitatemque sanctitatis suae fidem quam formam inritamentum alienae libidinis esse maluit.

4.5.ext.2 Athenis quidam ultimae senectutiscum spectatum ludos in theatrum uenisseteumque nemo e ciuibus sessum reciperetad Lacedaemoniorum legatos forte peruenit. qui hominis aetate moti canos eius et annos adsurgendi officio uenerati sunt sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod ubi fieri populus aspexitmaximo plausu alienae urbis uerecundiam conprobauit. ferunt tunc unum e Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit rectum sciuntsed id facere neglegunt'.

4.6.init. A placido et leni adfectu ad aeque honestumuerum aliquanto ardentiorem et concitatiorem pergam legitimique amoris quasi quasdam imagines non sine maxima ueneratione contemplandas lectoris oculis subiciamualenter inter coniuges stabilitae fidei opera percurrensardua imitatuceterum cognosci utiliaquia excellentissima animaduertenti ne mediocria quidem praestare rubori oportet esse.

4.6.1 Ti. Gracchus anguibus domi suae mare <ac> femina deprehensiscertior factus ab aruspice mare dimisso uxori eiusfemina ipsi celerem obitum instaresalutarem coniugi potius quam sibi partem augurii secutus marem necarifeminam dimitti iussit sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu serpentis occidi. itaque Corneliam nescio utrum feliciorem dixerimquod talem uirum habueritan miserioremquod amiserit. o teThessaliae rex Admetecrudelis et duri facti crimine sub magno iudice damnatumqui coniugis tuae fata pro tuis permutari passus eseaquene tu extinguere<re>uoluntario obitu consumpta lucem intueri potuistiet certe parentum prius indulgentiam temptaueras!

4.6.2 Vilior Graccho iniquae fortunae uictimaquamuis senatorii uir ordinisC. Plautius Numidased in consimili amore par exemplum: morte enim uxoris audita doloris inpotens pectus suum gladio percussit. interuentu deinde domesticorum inceptum exequi prohibitus colligatusqueut primum occasio data estscissis fasceis ac uulnere diuolso constanti dextra spiritum luctus acerbitate permixtum ex ipsis praecordiis et uisceribus hausittam uiolenta morte testatus quantum maritalis flammae illo pectore clausum habuisset.

4.6.3 Eiusdem ut nominisita amoris quoque M. Plautius: nam cum imperio senatus classem sociorum sexaginta nauium in Asiam reduceret Tarentumque appulissetatque ibi uxor eius Orestillaquae illuc eum prosecuta fueratmorbo <op>pressa decessissetfunerata ea et in rogum inposita inter officium unguendi et osculandi stricto ferro incubuit. quem amicisicut erattogatum et calceatum corpori coniugis iunxerunt ac deinde subiectis facibus utrumque una cremauerunt. quorum ibi factum sepulcrum est++Tarenti etiam nunc conspicitur++quod uocatur TVN DUO FILOUNTVN. nec dubito quinsi quis modo extinctis sensus inestPlautius et Orestilla fati consortione gestientes uultus tenebris intulerint. sanequeubi idem et maximus et honestissimus amor estaliquanto praestat morte iungi quam distrahi uita.

4.6.4 Consimilis adfectus Iuliae C. Caesaris filiae adnotatus est. quaecum aediliciis comitiis Pompei Magni coniugis sui uestem cruore respersam e campo domum relatam uidissetterrita metu ne qua ei uis esset adlataexanimis concidit partumquequem utero conceptum habebatsubita animi consternatione et graui dolore corporis eicere coacta est magno quidem cum totius terrarum orbis detrimentocuius tranquillitas tot ciuilium bellorum truculentissimo furore perturbata non essetsi Caesaris et Pompei concordia communis sanguinis uinculo constricta mansisset.

4.6.5 Tuos quoque castissimos ignesPorcia M. Catonis filiacuncta saecula debita admiratione prosequentur. quaecum apud Philippos uictum et interemptum uirum tuum Brutum cognossesquia ferrum non dabaturardentes ore carbones haurire non dubitastimuliebri spiritu uirilem patris exitum imitata. sed nescio an hoc fortiusquod ille usitato<tu> nouo genere mortis absumpta e<s>.

4.6.ext.1 Sunt et alienigeni amores iusti obscuritate ignorantiae non obrutie quibus paucos attigisse satis erit. gentis Cariae regina Artemisia uirum suum Mausolum fato absumptum quantopere desiderau<e><r>it leue est post conquisitorum omnis generis honorum monumentique usque ad vii miracula prouecti magnificentiam argumentari: quid enim aut eos colligas aut de illo inclito tumulto loquarecum ipsa Mausoli uiuum ac spirans sepulcrum fieri concupierit eorum testimonioqui illam extincti ossa potioni aspersa bibisse tradunt?

4.6.ext.2 Hypsicratea quoque regina Mitridatem coniugem suum effusis caritatis habenis amauitpropter quem praecipuum formae suae decorem in habitum uirilem conuertere uoluptatis loco habuit: tonsis enim capillis equo se et armis adsuefecitquo facilius laboribus et periculis eius interesset. quin etiam uictum a Cn. Pompeio per efferatas gentes fugientem animo pariter et corpore infatigabili secuta est. cuius tanta fides asperarum atque difficilium rerum Mitridati maximum solacium et iucundissimum lenimentum fuit: cum domo enim et penatibus uagari se credidit uxore simul exulante.

4.6.ext.3 Verum quid Asiamquid barbariae inmensas solitudinesquid latebras Pontici sinus scrutorcum splendidissimum totius Graeciae decus Lacedaemon praecipuum uxoriae fidei specimen tantum non nostris ostentet oculisplurimis et maximis patriae suae laudibus admiratione facti conparandum?

Minyaequorum origo ex inclyto sociorum Iasonis numero Lemniorum in insula concepta per aliquot saeculorum uices stabili in sede manserat~ a Pelasgicis expulsi ramisalienae opis indigentes excelsa Taygetorum montium iuga supplices occupauerunt. quos Spartana ciuitas respectu Tyndaridarum ++amque in illo nobilis famae nauigio destinatum sideribus par fratrum fulserat++deductos inde legibus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum beneficium in iniuriam bene meritae urbis regnum adfectantes uerterunt. igitur publicae custodiae inclusi capitali adseruabantur supplicio. quod cum uetere instituto Lacedaemoniorum nocturno tempore passuri essentconiuges eorum inlustris ibi sanguinis uelut adlocuturae perituros uiros inpetrato a custodibus aditu carcerem intrauerunt commutataque ueste per simulationem doloris uelatis capitibus eos abire passae sunt. hoc loco quid aliud adiecerim quam dignas fuisse quibus Minyae nuberent? Verum quid Asiamquid barbariae inmensas solitudinesquid latebras Pontici sinus scrutorcum splendidissimum totius Graeciae decus Lacedaemon praecipuum uxoriae fidei specimen tantum non nostris ostentet oculisplurimis et maximis patriae suae laudibus admiratione facti conparandum?

Minyaequorum origo ex inclyto sociorum Iasonis numero Lemniorum in insula concepta per aliquot saeculorum uices stabili in sede manserat~ a Pelasgicis expulsi ramisalienae opis indigentes excelsa Taygetorum montium iuga supplices occupauerunt. quos Spartana ciuitas respectu Tyndaridarum ++amque in illo nobilis famae nauigio destinatum sideribus par fratrum fulserat++deductos inde legibus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum beneficium in iniuriam bene meritae urbis regnum adfectantes uerterunt. igitur publicae custodiae inclusi capitali adseruabantur supplicio. quod cum uetere instituto Lacedaemoniorum nocturno tempore passuri essentconiuges eorum inlustris ibi sanguinis uelut adlocuturae perituros uiros inpetrato a custodibus aditu carcerem intrauerunt commutataque ueste per simulationem doloris uelatis capitibus eos abire passae sunt. hoc loco quid aliud adiecerim quam dignas fuisse quibus Minyae nuberent?

4.7.init. Contemplemur nunc amicitiae uinculum potens et praeualidum neque ulla ex parte sanguinis uiribus inferiushoc etiam certius et exploratiusquod illud nascendi sorsfortuitum opushoc unius cuiusque solido iudicio inchoata uoluntas contrahit. itaque celerius sine reprehensione propinquum auersere quam amicumquia altera diremptio non utique iniquitatisaltera utique leuitatis crimini subiecta est: cum enim deserta sit futura uita hominis nullius amicitiae cincta praesidiotam necessarium subsidium temere adsumi non debetsemel autem recte adprehensum sperni non conuenit. sincerae uero fidei amici praecipue in aduersis rebus cognoscunturin quibus quidquid praestatur totum a constanti beniuolentia proficiscitur. felicitatis cultus maiore ex parte adulatione quam caritate erogaturcerte suspectus est perinde ac plus semper petat quam inpendat. accedit hucquod infractae fortunae homines magis amicorum studia desiderant uel praesidii uel solacii gratia: nam laeta quidem et prospera negotiautpote cum diuina subfragatione foueanturhumana minus indigent. tenacius igitur eorum nomina posteritatis memoria adprehenditqui aduersos casus amicorum non deseruerunt quam qui prosperum uitae cursum comitati sunt. nemo de Sardanapalli familiaribus loquiturOrestes Pylade paene amico quam Agamemnone notior est patresi quidem illorum amicitia in consortione deliciarum et luxuriae contabuithorum durae atque asperae condicionis sodalicium ipsarum miseriarum experimento enituit. sed quid externa attingocum domesticis prius liceat uti?

4.7.1 Inimicus patriae fuisse Ti. Gracchus existimatus estnec inmeritoquia potentiam suam saluti eius praetulerat. quam constantis tamen fidei amicum etiam in hoc tam prauo proposito C. Blossium Cumanum habuerit operae pretium est cognoscere. hostis iudicatusultimo supplicio adfectussepulturae honore spoliatus beniuolentia tamen eius non caruit: nam cum senatus Rupilio et Laenati consulibus mandasset ut in eosqui cum Graccho consenserant<more> maiorum animaduerte<re>ntet ad Laeliumcuius consilio praecipue consules utebanturpro se Blossius deprecatum uenisset familiaritatisque excusatione utereturatque is dixisset: 'quid? si te Gracchus templo Iouis optimi maximi faces subdere iussissetobsecuturusne illius uoluntati propter istamquam iactasfamiliaritatem fuisti?' 'numquam istud' inquit 'Gracchus imperasset'. satisimmo etiam nimium: totius namque senatus consensu damnat<os ei>us mores defendere ausus est. uerum quod sequitur multo audacius multoque periculosius: conpressus enim perseueranti interrogatione Laeli in eodem constantiae gradu stetit seque etiam hocsi modo Gracchus annuissetfacturum respondit. quis illum sceleratum putasset fuissesi tacuisset? quis non etiam sapientemsi pro necessitate temporis locutus esset? at Blossius nec silentio honesto nec prudenti sermone salutem suamne qua ex parte infelicis amicitiae memoriam desererettueri uoluit.

4.7.2 In eadem domo aeque robusta constantis amicitiae exempla oboriuntur: prostratis enim iam et perditis C. Gracchi consiliis rebusquecum tota eius conspiratio late quaerereturdesertum omni auxilio duo tantum amici Pomponius et Laetorius ab infestis et undique ruentibus telis oppositu corporum suorum texerunt. quorum Pomponiusquo is facilius euaderetconcitatum <in>sequentium agmen in porta trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec uiuus pelli potuitsed multis confectus uulneribus transitum eis super cadauer suumcredo etiam post fata inuitusdedit. Laetorius autem in ponte sublicio constitit et eumdonec Gracchus transiretardore spiritus sui saepsit ac ui iam multitudinis obrutus conuerso in se gladio celeri saltu profundum Tiberis petiitquamque in eo ponte caritatem toti patriae Horatius Cocles exhibueratunius amicitiae adiecta uoluntaria morte praestitit. quam bonos Gracchisi aut patris aut materni aui sectam uitae ingredi uoluissenthabere milites potuerant! quo enim impetuqua perseuerantia animi Blossius et Pomponius et Laetorius tropaea ac triumphos eorum adiuuissentfuriosi conatus tam strenui comitessinistris quidem auspiciis amicitiae condicionem secutised quo miseriorahoc certiora fideliter cultae [nobilitatis] exempla.

4.7.3 L. autem Reginussi ad debitam publico ministerio sinceritatem exigaturposteritatis conuicio lacerandussi amicitiae fido pignore aestimeturin optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: tribunus enim plebis Caepionem in carcerem coniectumquod illius culpa exercitus noster a Cimbris et Teutonis uidebatur deletusueteris artaeque amicitiae memor publica custodia liberauit nec hactenus amicum egisse contentus etiam fugae eius comes accessit. pro magnum et inexuperabile tuumnumenamicitia! cum ex altera parte res publica manum iniceretex altera tua illum dextera traheretet illa ut sacrosanctus esse uellet exigerettu exilium indiceres++adeo blando uteris imperio++supplicium honori praetulit.

4.7.4 Admirabile hoc opus tuumsed quod sequitur aliquanto laudabilius: recognosce enim quo usque Volumni constantem erga amicum suum caritatem sine ullarei publicae iniuria eue<xe>ris. qui ortus equestri lococum M. Lucullum familiariter coluisset eumque M. Antoniusquia Bruti et Cassii partes secutus fueratinteremissetin magna fugiendi licentia exanimi amico adhaesit hucusque in lacrimas et gemitus profususut nimia pietate causam sibi mortis arcesseret: nam propter praecipuam et perseuerantem lamentationem ad Antonium pertractus est. cuius postquam in conspectu stetit'iube me' inquit'imperatorprotinus ad Luculli corpus ductum occidi: neque enim absumpto illo superesse debeocum ei infelicis militiae auctor extiterim'. quid hac fidelius beniuolentia? mortem amici hostis odio leuauituitam suam consilii crimine astrinxitquoque illum miserabiliorem redderetse fecit inuisiorem. nec difficiles Antoni aures habuit ductusquequo uolueratdexteram Luculli auide osculatuscaputquod abscisum iacebatsublatum pectori suo adplicauit ac deinde demissam ceruicem uictori gladio praebuit. loquatur Graecia Thesea nefandis Pirithoi amoribus suscribentem Ditis se patris regnis commisisse: uani est istud narrarestulti credere. mixtum cruorem amicorum et uulneribus innexa uulnera mortique inhaerentem mortem uiderehaec sunt uera Romanae amicitiae indiciailla gentis ad fingendum paratae monstro similia mendacia.

4.7.5 L. quoque Petronius huiusce laudis consortionem merito uindicat: paria enim in cultu amicitiae auso par gloriae portio adserenda est. admodum humili loco natus ad equestrem ordinem et splendidae militiae stipendia P. Caeli beneficio peruenerat. cui gratum animumquia laeta in materia exhibere non contigeratin eaquam inicam fortuna esse uoluitcum multa fide praestitit. erat ob Octauio consule Placentiae praepositus Caelius. qua <a> Cinnano exercitu capta et senior iam et graui ualitudine adfectusne in potestatem hostium ueniretad auxilium dexterae Petroni confugit. quem is ab incepto consilio frustra conatus abstrahere in isdem perseuerantem precibus interemit caedique eius suam iunxitne eo iacenteper quem omnia dignitatis incrementa adsecutus fueratsuperesset. ita alterius fato uerecundiaalterius pietas causam praebuit.

4.7.6 Iungendus Petronio Ser. Terentius estquamquam eisicut cupieratpro amico suo perire <non> contigit: incepto namque egregionon inrito euentu aestimari debetquiaquantum in illo fuitet ipse extinctus est et D. Brutus periculum euasit mortis. qui fugiens a Mutinaut ad se interficiendum ab Antonio missos equites aduenisse cognouitquodam in loco iustae poenae debitum spiritum tenebris furari conabatureoque iam facta inruptione Terentius fideli mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse simulauit et corpus suum trucidandum equitibus obiecit. uerum cognitus a Furiocui Brutianae ultionis officium mandatum fueratnece sua amici supplicium discutere non potuit. sic inuitus fortuna cogente uixit.

4.7.7 Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiae ad laetum et serenum uultum transeamus atque in<de> eam euocatamubi omnia lacrimisgemitucaedibus fuerant refertain eoquo dignior estfelicitatis domicilio conlocemusgratiahonore abundantissimisque opibus fulgentem. orere igitur ab illaquae sanctorum umbris dicata esse creditursede hinc Decime Laeliillinc M. Agrippaalter uirorumdeorum alter maximum amicum et certa mente et secundis ominibus sortititotumque beatae turbae gregemqui uestro ductu ueneranda sincerae fidei stipendia laudibus et praemiis onustus peregitin lucem uobiscum protrahite: uestros enim constantis animosuestra strenua ministeriauestram inexpugnabilem taciturnitatem proque dignitate et salute amicorum perpetuam excubationem et stationem beniuolentiae et rursus harum rerum uberrimos fructus posterior intuens aetas in excolendo iure amicitiae qua libentius qua etiam religiosius erit operata.

4.7.ext.1 Haeret animus in domesticissed aliena quoque bene facta referre Romanae urbis candor hortatur. Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae sacris initiati tam fidelem inter se amicitiam iunxerantutcum alterum ex his Dionysius Syracusanus interficere uelletatque is tempus ab eoquo prius quam periret domum profectus res suas ordinaretimpetrauissetalter uadem se pro reditu eius tyranno dare non dubitaret. solutus erat periculo mortis qui modo gladio ceruices subiectas habuerat: eidem caput suum subiecerat cui securo uiuere licebat. igitur omnes et in primis Dionysius nouae atque ancipitis rei exitum speculabantur. adpropinquante deinde finita die nec illo redeunte unus quisque stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. at is nihil se de amici constantia metuere praedicabat. eodem autem momento et hora a Dionysio constituta et eam qui acceperat superuenit. admiratus amborum animum tyrannus supplicium fidei remisit insuperque eos rogauit ut se in societatem amicitiae tertium sodalicii gradum mutua culturum beniuolentia reciperent. hascine uires amicitiae? mortis contemptum ingenerareuitae dulcedinem extinguerecrudelitatem mansuefacereodium in amorem conuerterepoenam beneficio pensare potuerunt. quibus paene tantum uenerationis quantum deorum inmortalium caerimoniis debetur: illis enim publica salushis priuata contineturatque ut illarum aedes sacra domiciliaharum fida hominum pectora quasi quaedam sancto spiritu referta templa sunt.

4.7.ext.2 Quod ita esse rex Alexander sensit. Darei castrisin quibus omnes necessarii eius erantpotitus Hephaestione gratissimo sibi latus suum tegente ad eos adloquendos uenit. cuius aduentu mater Darei recreata humi prostratum caput erexit Hephaestionemquequia et statura et forma praestabatmore Persarum adulata tamquam Alexandrum salutauit. admonita deinde erroris per summam trepidationem excusationis uerba quaerebat. cui Alexander 'nihil est' inquit 'quod hoc nomine confundaris: nam et hic Alexander est'. utri prius gratulemur? qui hoc dicere uoluit an cui audire contigit? maximi enim animi rex et iam totum terrarum orbem aut uictoriis aut spe conplexus tam paucis uerbis se cum comite suo partitus est. o donum inclytae uocis danti pariter atque accipienti speciosum! quod priuatim quoque merito ueneror clarissimi ac disertissimi uiri promptissimam erga me beniuolentiam expertus. nec metuo ne parum conueniat mihi Pompeium meum instar esse Alexandricum illi Hephaestio suus alter fuerit Alexander. ego uero grauissimo crimini sim obnoxiusconstantis et benignae amicitiae exempla sine ulla eius mentione transgressuscuius in animo uelut in parentum amantissimorum pectore laetior uitae meae status uiguittristior adquieuita quo omnium commodorum incrementa ultro oblata cepiper quem tutior aduersus casus stetiqui studia nostra ductu et auspiciis suis lucidiora et alacriora reddidit. itaque paui inuidiam quorundam optimi amici iacturauidelicet quia fructu torseramnon quidem meo meritogratiam meamquantacumque fuitcum hisqui ea uti uolueruntpartitus. uerum nulla tam modesta felicitas estquae malignitatis dentes uitare possit. et quo secessu quosdam fugeris aut quibus infulis misericordiae permulserisne alienis malis perinde ac bonis suis laetentur et gestiant? diuites sunt aliorum iacturislocupletes calamitatibusimmortales funeribus. sed illi quatenus alienis incommodis suorum adhuc expertes insultent optima uindex insolentiae uarietas humanae condicionis uiderit.

4.8.init. Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem prouectum in suum ordinem reuoceturliberalitatisque conmemorationi uacemus. cuius duo sunt maxime probabiles fontesuerum iudicium et honesta beniuolentia: nam cum ab his orieturtunc demum ei ratio constat. dono autem ipsi gratiam et magnitudo quidem suased efficaciorem aliquanto opportunitas conciliat:

4.8.1 Accedit enim pretio rei inaestimabile momentum occasionis. quae Fabio Maximo tot ante saecula paruam pecuniae summam erogatam ad hoc usque tempus laudabilem fecit. captiuos ab Hannibale interposita pactione nummorum receperat. qui cum a senatu non praestarenturmisso in urbem filio fundumquem unicum possidebatuendidit eiusque pretium Hannibali protinus numerauitsi ad calculos reuoceturparuumutpote septem iugeribus et hoc in Pupinia addictis redactumsi animo ~ praerogantisomni pecunia maius: se enim patrimonii quam patriam fidei inopem esse maluiteo quidem maiore cum commendationequod proni studii certius indicium est supra uires niti quam uiribus ex facili uti: alter enim quod potest praestatalter plus etiam quam potest.

4.8.2 Itaque eiusdem temporis femina Busa nomineregionis autem Apulae ditissimamerito quidem liberalitatis testimonium receperitsed excellentes opes suas Fabianis rei familiaris angustiis non conparauerit: nam etsi circa x ciuium nostrorumCannensis proelii reliquiasbenignissime intra Canusina moenia alimentis sustentauitsaluo tamen statu fortunarum suarum munificam se populo Romano praestitit: Fabius in honorem patriae paupertatem inopia mutauit.

4.8.3 In Q. quoque Considio saluberrimi exempli nec sine paruo ipsius fructu liberalitas adnotata est. qui Catilinae furore ita consternata re publicaut ne a locupletibus quidem debitae pecuniae propter tumultum pretiis possessionum deminutis solui creditoribus possentcum centies atque quinquagies sestertii summam in faenore haberetneque de sorte quemquam debitorum suorum neque de usura appellari a suis passus estquantumque in ipso fuitamaritudinem publicae confusionis priuata tranquillitate mitigauitopportune mirificeque testatus se nummorum suorumnon ciuilis sanguinis esse faeneratorem: nam qui nunc praecipue negotiatione delectanturcum pecuniam domum cruentam retuleruntquam inprobando gaudio exultent cognoscentsi diligenter senatus consultumquo Considio gratiae actae suntlegere non fastidierint.

4.8.4 Queri mecum iam dudum populus Romanus uideturquodcum singulorum munificentiam consecterde sua taceam: ad summam enim eius laudem pertinet quem animum regibus et urbibus et gentibus praestiterit recognosciquod omne praeclari facti decus crebra memoria in se ipso reuirescit. Asiam bello captam Attalo regi muneris loco possidendam tradiditeo excelsius et speciosius urbi nostrae futurum imperium credenssi ditissimam atque amoenissimam partem terrarum orbis in beneficio quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa uictoria donum feliciusquia multum occupasse inuidiam habere potuittantum tribuisse gloria carere non potuit.

4.8.5 Illius uero Romanae liberalitatis caelestem spiritum nullae litterae satis dignis laudibus prosequentur: Philippo enim Macedoniae rege superatocum ad Isthmicum spectaculum tota Graecia conuenissetT. Quintius Flamininus tubae signo silentio facto per praeconem haec uerba recitari iussit: 'S. P. Q. R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes Graeciae urbesquae sub dicione Philippi regis fueruntliberas atque inmunes esse iubet.' quibus auditis maximo et inopinato gaudio homines perculsi primo ueluti non audisse se quae audierant credentes obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione praeconis tanta caelum clamoris alacritate conpleueruntut certe constet auesquae superuolabantadtonitas pauentesque decidisse. magni animi fuisset a tot captiuorum capitibus seruitutem detraxissequot tunc nobilissimis et opulentissimis urbibus populus Romanus libertatem largitus est.

Ad cuius maiestatem pertinet non solum quae ipse benigne tribuitsed etiam quae alio tribuente sensit commemorari: ut enim illic meritaeita hic redditae laudis conmendatio est.

4.8.ext.1 Hiero Syracusarum rex audita cladequa Romani apud Trasimennum lacum erant adflicticcc milia modium tritici et cc hordei aurique ducenta et xl pondo urbi nostrae muneri misit. neque ignarus uerecundiae maiorum nostrorumne aurum nollent acciperein habitum id Victoriae formauitut eos religione motos munificentia sua uti cogeretuoluntate mittendi priusiterum prouidentia cauendi ne remitteretur liberalis.

4.8.ext.2 Subnectam huic Acragantinum Gillianquem propemodum ipsius liberalitatis praecordia constat habuisse. erat opibus excellenssed multo etiam animo quam diuitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatusadeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur: illinc enim publicis usibus apta monumenta extruebanturillinc grata populi oculis spectacula edebanturillinc epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. et cum haec uniuersispriuatim alimenta inopia laborantibusdotes uirginibus paupertate pressissubsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. hospites quoque cum urbanis penatibus tum etiam rusticis tectis benignissime exceptiuariis muneribus ornati dimittebantur. quodam uero tempore d simul Gelensium equites ui tempestatis in possessiones suas conpulsos aluit ac uestiuit. quid multa? non mortalem aliquemsed propitiae Fortunae benignum esse diceres sinum. ergo quod Gillias possidebat omnium quasi commune patrimonium erat. pro cuius salute et incrementis cum Acragantina ciuitas tum etiam uicinae regiones uotis excubabant. conloca e contraria parte arcas inexorabilibus claustris obseratasnonne praestantiorem aliquanto existimes illam inpensam quam hanc custodiam?

Valeri Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium

 

Liber V

5.1.init. Liberalitati quas aptiores comites quam humanitatem et clementiam dederimquoniam idem genus laudis expetunt? quarum prima ~ inopiaproxima occupationetertia ancipiti fortuna praestaturcumque nescias quam maxime probeseius tamen commendatio praecurrere uideturcui nomen ex ipso numine quaesitum est.

5.1.1 Ante omnia autem humanissima et clementissima senatus acta referam. quicum Karthaginiensium legati ad captiuos redimendos in urbem uenissentprotinus his nulla pecunia accepta reddidit iuuenes numerum duum milium et septingentorum et xl trium expletissimos rerum tantum hostium exercitum dimissumtantam pecuniam contemptamtot Punicis iniuriis ueniam datam: ipsos legatos obstipuisse arbitror ac secum dixisse 'o munificentiam gentis Romanae deorum benignitati aequandam! o etiam nostram legationem supra uota felicem! nam quod beneficium numquam dedissemusaccepimus.' Illud quoque non paruum humanitatis senatus indicium est: Syphacem enimquondam opulentissimum Numidiae regemcaptiuum in custodia Tiburi mortuum publico funere censuit efferendumut uitae dono honorem sepulturae adiceret. consimilique clementia in Perse usus est: nam cum Albaein quam custodiae causa relegatus eratdecessissetquaestorem misitqui eum publico funere efferretne regias reliquias iacere inhonoratas pateretur.

Hostibus haec et miseris et fato functis officia [regibus] erogatailla amicis et felicibus et uiuis tributa sunt. confecto Macedonico bello Musochanes Masinissae filius cum equitibusquos in praesidium Romanorum adduxeratab imperatore Paulo ad patrem remissus tempestate classe dispersa Brundisium aeger delatus est. quod ubi senatus cognouitcontinuo illo quaestorem ire iussitcuius cura et hospitium adulescenti expediretur et omniaquae ad ualitudinem opus essentpraeberentur inpensaeque liberaliter cum ipsi tum toti comitatui praestarenturnaues etiam ut prospicerenturquibus se bene ac tuto cum suis in Africam traiceret. equitibus singulas libras argenti et quingenos sestertios dari imperauit. quae tam prompta et tam exquisita patrum conscriptorum humanitas efficere potuit utetiamsi expirasset adulescensaequiore animo desiderium eius pater toleraret.

Idem senatuscum <ad gratulandum> sibi Pru sian Bithyniae regem Perse <deuicto> uenire audissetobuiam illi P. Cornelium Scipionem quaestorem Capuam misit censuitque ut ei domus Romae quam optima conduceretur et copiae non solum ipsised etiam comitibus eius publice praeberenturin eoque excipiendo tota urbs unius humani amici uultum habuit. itaque qui amantissimus nostri ueneratduplicata erga nos beniuolentia in regnum suum reuersus est.

Ne Aegyptus quidem Romanae humanitatis expers fuit. Rex eius Ptolomaeus a minore fratre regno spoliatus petendi auxilii gratia cum paucis admodum seruis squalore obsitus Romam uenerat ac se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. id postquam senatui relatum estaccersito iuuene quam potuit accurata excusatione usus estquod nec quaestorem illi more maiorum obuiam misisset nec publico eum hospitio excepisseteaque non sua neglegentiased ipsius subito et clandestino aduentu facta dixit et illum e curia protinus ad publicos penates deduxit hortatusque est ut depositis sordibus adeundi ipsius diem peteret. quin etiam curae habuit ut ei munera per quaestorem cotidie darentur. his gradibus officiorum iacentem ad regium fastigium erexit effecitque ut plus spei in auxilio populi Romani quam metus in sua fortuna reponeret.

5.1.2 Atque ut ab uniuersis patribus conscriptis ad singulos ueniamL. Cornelius consul primo Punico bellocum Olbiam oppidum cepissetpro quo fortissime dimicans Hanno dux Karthaginiensium occideratcorpus eius e tabernaculo suo amplo funere ex tulit nec dubitauit hostis exequias ipse celebrareeam demum uictoriam et apud deos et apud homines minimum inuidiae habituram credens<quae> quam plurimum humanitatis habuisset.

5.1.3 Quid de Quintio Crispino loquarcuius mansuetudinem potentissimi adfectusira atque gloriaquatere non potuerunt? Badium Campanum et hospitio benignissime domi suae exceperat et aduersa ualitudine correptum adtentissima cura recreauerat. a quo post illam nefariam Campanorum defectionem in acie ad pugnam prouocatuscum et uiribus corporis <et> animi uirtute aliquanto esset superiormonere ingratum quam uincere maluit: nam 'quid agis' inquit'demensaut quo te praua cupiditas transuersum rapit? parum habes publica impietate furerenisi etiam priuata lapsus fueris? unus uidelicet tibi Romanorum Quintius placetin quo sceleste exerceas armacuius penatibus et honoris uicissitudinem et salutem tuam debes! at me foedus amicitiae diique hospitalessancta nostro sanguiniuestris pectoribus uilia pignorahostili certamine congredi tecum uetant. quin etiamsi in concursu exercituum fortuito umbonis mei inpulsu prostratum agnouissemadplicatum iam ceruicibus tuis mucronem reuocassem. tuum ergo crimen sit hospitem occidere uoluissemeum non eris hospes occisus. proinde aliam qua occidas dexteram quaerequoniam mea te seruare didicit'. dedit utrique caeleste numen debitum exitumsi quidem in eo proelio Badius obtruncatus estQuintius insigni pugna clarus euasit.

5.1.4 AgeM. Marcelli clementia quam clarum quamque memorabile exemplum haberi debet! qui captis ab se Syracusis in arce earum constititut urbis modo opulentissimaetunc adflictae fortunam ex alto cerneret. ceterum casum eius lugubrem intuens fletum cohibere non potuit. quem si quis ignarus uiri aspexissetalterius uictoriam esse credidisset. itaqueSyracusana ciuitasmaxima clade tua aliquid admixtum gratulationis habuistiquiasi tibi incolumem stare fas non eratleniter sub tam mansueto uictore cecidisti.

5.1.5 Q. uero Metellus Celtibericum in Hispania gerens bellumcum urbem Centobrigam obsideret et iam admota machina partem muriquae sola conuelli poteratdisiecturus uidereturhumanitatem propinquae uictoriae praetulit: nam cum Rhoetogenis filiosqui ad eum transieratCentrobigenses machinae ictibus obiecissentne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerenturquamquam ipse Rhoetogenes negabat esse inpedimento quominus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageretab obsidione discessit. quo quidem tam clementi facto etsi non unius ciuitatis moeniaomnium tamen Celtiberarum urbium animos cepit effecitque ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.

5.1.6 Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit: expugnata enim Karthagine circa ciuitates Siciliae litteras misitut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent inque pristinis sedibus reponenda curarent. beneficium dis pariter atque hominibus acceptum!

5.1.7 Huic facto par eiusdem uiri ~ humanitas. a quaestore suo hastae subiectos captiuos uendente puer eximiae formae et liberalis habitus missus est. de quo cum explorasset Numidam esseorbum relictum a patreeducatum apud auunculum Masinissameo ignorante inmaturam aduersus Romanos ingressum militiamet errori illius ueniam dandam et amicitiae regis fidissimi populo Romano debitam uenerationem tribuendam existimauit. itaque puerum anulo fibulaque aurea et tunica laticlauia Hispanoque sagulo et ornato equo donatum datis qui eum prosequerentur equitibus ad Masinissam misiteos uictoriae maximos fructus ratusdis ornamentahominibus [regibus] sanguinem suum restituere.

5.1.8 L. etiam Pauli in tali genere laudis memoria adprehendenda est. quicum Persen parui temporis momento captiuum ex rege ad se adduci audissetoccurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis conatumque ad genua procumbere dextera manu adleuauit et Graeco sermone ad spem exhortatus est. introductum etiam in tabernaculum lateri suo proximum in consilio sedere iussit nec honore mensae indignum iudicauit. proponatur in conspicuo aciesqua prostratus est Perseset harum rerumquas retulicontextusutro magis spectaculo delectentur homines dubitabunt: nam si egregium est hostem abicerenon minus tamen laudabile infelicis scire misereri.

5.1.9 Haec L. Pauli humanitas admonet me ne de Cn. Pompei clementia taceam. regem Armeniae Tigranemqui et per se magna cum populo Romano bella gesserat et infestissimum urbi nostrae Mitridatem Ponto pulsum uiribus suis protexeratin conspectu suo diutius iacere supplicem passus non estsed benignis uerbis recreatum diademaquod abieceratcapiti reponere iussit certisque rebus imperatis in pristinum fortunae habitum restituitaeque pulchrum esse iudicans et uincere reges et facere.

5.1.10 Quam praeclarum tributae humanitatis specimen Cn. Pompeiusquam miserabile desideratae idem euasit exemplum! nam qui Tigranis tempora insigni regio texerateius caput tribus coronis triumphalibus spoliatum in suo modo terrarum orbe nusquam sepulturae locum habuitsed abscisum a corpore inops rogi nefarium Aegyptiae perfidiae munus portatum est etiam ipsi uictori miserabile: ut enim id Caesar aspexitoblitus hostis soceri uultum induit ac Pompeio cum proprias tum et filiae suae lacrimas reddiditcaput autem plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum cura<ui>t. quod si non tam mansuetus animus diuini principis extitissetpaulo ante Romani imperii columen habitum++sic mortalium negotia fortuna uersat++inhumatum iacuisset. Catonis quoque morte Caesar audita et se illius gloriae inuidere et illum suae inuidisse dixit patrimoniumque eius liberis ipsius incolume seruauit. et hercule diuinorum Caesaris operum non parua pars Catonis salus fuisset.

5.1.11 M. etiam Antoni animus talis humanitatis intellectu non caruit: M. enim Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradiditquoque honoratius cremareturinici ei suum paludamentum iussitiacentem hostem deposito aestimans odio: cumque interceptum a liberto paludamentum conperissetira percitus pro<ti>nus in eum animaduertit hac ante praefatione usus: 'quid? tu ignorasti cuius tibi uiri sepulturam conmisissem'? fortem piamque eius uictoriam Philippii campi libenter uideruntsed ne ista quidem generosissimae indignationis uerba inuiti audierunt.

5.1.ext.1 Commemoratione Romani exempli in Macedoniam deductus morum Alexandri praeconium facere cogorcuius ut infinitam gloriam bellica uirtusita praecipuum amorem clementia meruit. isdum omnes gentes infatigabili cursu lustratquodam loci niuali tempestate oppressus senio iam confectum Macedonem militem nimio frigore obstupefactum ipse sublimi et propinqua igni sede residens animaduertit factaque non fortunaesed aetatis utriusque aestimatione descendit et illis manibusquibus opes Darii adflixeratcorpus frigore duplicatum in suam sedem inposuit: id ei salutare futurumquod apud Persas capital extitissetsolium regium occupasse. quid ergo mirum estsi sub eo duce tot annis militare iucundum ducebantcui gregarii militis incolumitas proprio fastigio carior erat? idem non hominum ullised naturae fortunaeque cedensquamquam uiolentia morbi dilabebaturin cubitum tamen erectus dexteram omnibusqui eam contingere uellentporrexit. quis autem illam osculari non cuperetquae iam fato oppressa maximi exercitus conplexui humanitate quam spiritu uiuidior suffecit?

5.1.ext.2 Non tam robusti generis humanitassed et ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati Atheniensium tyranni narrabitur. quicum adulescens quidam amore filiae eius uirginis accensus in publico obuiam sibi factam osculatus essethortante uxore ut ab eo capitale supplicium sumeret respondit'si eosqui nos amantinterficiemusquid eis faciemusquibus odio sumus'? minime digna uox cui adiciatur eam ex tyranni ore [de humanitate] manasse. in hunc modum filiae iniuriam tulitsuam multo laudabilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine conuicio laceratus ita et animum et uocem ab ira cohibuitut putares satellitem <a> tyranno male audire. abeuntem quoqueueritus ne propter metum maturius se conuiuio subtraheretinuitatione familiari coepit retinere. Thrasippus concitatae temulentiae impetu euectus os eius sputo respersit nec tamen in uindictam sui ualuit accendere. ille uero etiam filios suos uiolatae patris maiestati subuenire cupientis retraxit. posteroque die Thrasippo supplicium a se uoluntaria morte exigere uolente uenit ad eum dataque fide in eodem gradu amicitiae mansurumab incepto reuocauit. si nihil aliud dignum honore memoriae gessissethis tamen factis abunde se posteritati conmendasset.

5.1.ext.3 Aeque mitis animus Pyrri regis. audierat quodam in conuiuio Tarentinorum parum honoratum de <se> sermonem habitum: accersitos qui ei interfuerant percontabatur an eaquae ad aures ipsius peruenerantdixissent. tum ex his unus'nisi' inquit 'uinum nos defecissetistaquae tibi relata suntprae eisquae de te locuturi eramuslusus ac iocus fuissent'. tam urbana crapulae excusatio tamque simplex ueritatis confessio iram regis conuertit in risum. qua quidem clementia et moderatione adsecutus est ut et sobrii sibi Tarentini gratias agerent et ebrii bene precarentur. Ab eadem altitudine humanitatis legatis Romanorum ad redimendos captiuos castra sua petentibusquo tutius uenirentLyconem Molosson obuiam misitquo honoratius exciperenturipse cum ornatu regio <salu>tatum extra portam occurritsecundarum rerum prouentu non corruptusut officii respectum in iis deponeretqui tum maxime armis cum eo dissidebant.

5.1.ext.4 Cuius tam mitis ingenii debitum fructum ultimo fati sui tempore cepit: nam cum diris auspiciis Argiuorum inuasisset urbemabscisumque eius caput Alcyoneus Antigoni regis filius ad patrem++ propugnator enim laboran<tibus> aderat++laetus uelut aliquod felicissimum uictoriae opus attulissetAntigonus correpto iuuenequod tanti uiri subitae ruinae inmemor humanorum casuum effuso gaudio insultarethumo caput sublatum causeaqua uelatum caput suum more Macedonum habebattexit corporique Pyrri redditum honoratissime cremandum curauit. quin etiam filium eius Helenum captiuum ad se pertractum et cultum et animum regium gerere iussit ossaque ei Pyrri aurea inclusa urna Epirum in patriam ad Alexandrum fratrem portanda dedit.

5.1.ext.5 Campani autem exercitum nostrum cum consulibus apud Caudinas furcas sub iugum a Samnitibus missum nec inermem tantumsed etiam nudum urbem suam intrantem perinde ac uictorem et spolia hostium prae se ferentem uenerabiliter exceperunt protinusque consulibus insignia honorismili <ti>bus uestemarmaequoscommeatum benignissime praestando et inopiam et deformitatem Romanae cladis mutarunt. quo animo si pro imperio nostro aduersus Hannibalem quoque usi fuissenttruculentis securibus materiem saeuiendi non praebuissent.

5.1.ext.6 Facta mentione acerrimi hostis mansuetudinis eius operibusquam Romano nomini praestititlocumqui inter manus estfiniam: Hannibal enim Aemilii Pauli apud Cannas trucidati quaesitum corpusquantum in ipso fuitinhumatum iacere passus non est. Hannibal Ti. Gracchum Lucanorum circumuentum insidiis cum summo honore sepulturae mandauit et ossa eius in patriam portanda militibus nostris tradidit. Hannibal M. Marcellum in agro Bruttiodum conatus Poenorum cupidius quam consideratius speculaturinteremptum legitimo funere extulit punicoque sagulo et corona donatum aurea rogo inposuit. ergo humanitatis dulcedo etiam in <ef>ferata barbarorum ingenia penetrat toruosque et truces hostium mollit oculos ac uictoriae insolentissimos spiritus flectit. nec illi arduum ac difficile est inter arma contrariainter destrictos conminus mucrones placidum iter reperire. uincit iramprosternit odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis miscet. quae etiam Hannibalis admirabilem uocem pro funeribus Romanorum ducum arbitria statuentis expressit. quin aliquanto ei plus gloriae Paulus et Gracchus et Marcellus sepulti quam oppressi attuleruntsi quidem illos Punico astu decepitRomana mansuetudine honorauit. uos quoquefortes ac piae umbraenon paenitendas sortitae estis exequias: nam ut optabilius in patriaita speciosius pro patria conlapsae supremi officii decus infelicitate amissum uirtute recuperastis.

5.2.init. Gratas uero animi significationes et ingrata facta libuit oculis subicereut uitio ac uirtuti iusta merces aestimationis ipsa comparatione accederet. sed quoniam contrario proposito sese distinxeruntnostro quoque stilo separenturprioremque locum obtineant quae laudem quam quae reprehensionem merentur.

5.2.1 Atque ut a publicis actis ordiarMarcium patriae * * conantem admotoque portis urbis ingenti Volscorum exercitu funus ac tenebras Romano imperio minantem Veturia mater et Volumnia uxor nefarium opus exequi precibus suis passae non sunt. in quarum honorem senatus matronarum ordinem benignissimis decretis adornauit: sanxit namque ut feminis semita uiri cederentconfessus plus salutis rei publicae in stola quam in armis fuisseuetustisque aurium insignibus nouum uittae discrimen adiecit. permisit quoque his purpurea ueste et aureis uti segmentis. super haec aedem et aram Fortunae muliebri eo locoquo Coriolanus exoratus fueratfaciendam curauitmemorem beneficii animum suum exquisito religionis cultu testando. Quem secundi etiam Punici belli tempore exhibuit: cum enim a Fuluio Capua obsideretur ac duae Campanae mulieres beniuolentiam erga Romanos dimittere ex animis noluissentVestia Oppia mater familiae et Cluuia Facula meretrixquarum altera cotidie pro salute exercitus nostri sacrificauitaltera captis militibus Romanorum alimenta subministrare non destititurbe illa oppressa senatus his et libertatem et bona restituitet si quid amplius praemii petissentlibenter se daturum adseuerauit. uacasse tanto gaudio patribus conscriptis duabus humillimis feminis referre gratiamnedum tam prompte retulisse mirandum.

5.2.2 Quid illa quoque iuuentute Romana gratiusquae Nautio et Minucio consulibus ultro nomina sua militari sacramento obtulitut Tusculanisquorum fines Aequi occupauerantpraesidium ferrentquia paucis ante mensibus constantissime et fortissime imperium populi Romani defenderant? ergoquod auditu nouum estne patriae grata uoluntas cessasse uidereturexercitus se ipse conscripsit.

5.2.3 Magnum grati populi specimen in Q. Fabio Maximo enituit: nam cum quinque consulatibus salutariter re publica administrata decessissetcertatim aes contulitquo maior ac speciosior funeris eius pompa duceretur. eleuet aliquis praemia uirtutiscum animaduertat fortes uiros felicius sepeliri quam uiuere ignauos.

5.2.4 Fabio autem etiam incolumi summa cum gloria gratia relata est. dictatori ei magister equitum Minucius scito plebisquod numquam antea factum fuerataequatus partito exercitu separatim in Samnio cum Hannibale conflixerat. ubi temere inito certamine pestiferum habiturus exitum subsidio Fabi conseruatuset ipse eum patrem appellauit et ab legionibus suis patronum salutari uoluit ac deposito aequalis imperii iugo magisterium equitumsicut par eratdictaturae subiecit inprudentisque uulgi errorem gratae mentis significatione correxit.

5.2.5 Tam hercule probabiliter quam Q. Terentius Culleo praetoria familia natus et inter paucos senatorii ordinis splendidus optimo exemplo Africani superioris currum triumphantisquia captus a Karthaginiensibus ab eo fuerat recuperatuspilleum capite gerens sec<ut>us est: auctori enim libertatis suae tamquam patrono accepti beneficii confessionem spectante populo Romano merito reddidit.

5.2.6 At Flaminini de Philippo rege triumphantis currum non unussed duo milia ciuium Romanorum pilleata comitata suntquae is Punicis bellis intercepta et in Graecia seruientia cura sua collecta in pristinum gradum restituerat. ~ geminarum ea decus imperatorisa quo simul et deuicti hostes et conseruati ciues spectaculum patriae praebuerunt. illorum quoque salus dupliciter omnibus accepta fuitet quia tam multi et quia tam grati exoptatum libertatis statum recuperauerant.

5.2.7 Metellus uero Pius pertinaci erga exulem patrem amore tam clarum lacrimis quam alii uictoriis cognomen adsecutus non dubitauit consul pro Q. Calidio praeturae candidato supplicare populoquod tribunus pl. legemqua pater eius in ciuitatem restituereturtulerat. quin etiam patronum eum domus et familiae suae semper dictitauit. nec hac re de principatuquem procul dubio obtinebatquicquam decerpsitquia non humilised grato animo longe inferioris hominis maximo merito eximiam summittebat dignitatem.

5.2.8 Nam C. quidem Marii non solum praecipuussed etiam praepotens gratae mentis fuit impetus: duas enim Camertium cohortes mira uirtute uim Cimbrorum sustinentis in ipsa acie aduersus condicionem foederis ciuitate donauit. quod quidem factum et uere et egregie excusauit dicendointer armorum strepitum uerba se iuris ciuilis exaudire non potuisse. et sane id tempus tunc eratquo magis defendere quam audire leges oportebat.

5.2.9 C. Marii uestigia ubique L. Sulla certamine laudis subsequitur: dictator enim priuato et<iam> Pompeio et caput adaperuit et sella adsurrexit et equo descendit eaque se libenter facere in contione praedicauitmemor ab eo duo de xx annos nato partes suas exercitu paterno adiutas. multa insignia Pompeiosed nescio an hoc quicquam admirabilius contigeritquod magnitudine beneficii sui obliuisci Sullam coegit.

5.2.10 Sit aliquis in summo splendore etiam sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti et Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam exercebant cum rerum suarum usum tum ministerium suum gratuitum polliciti suntquia hi pro re publica dimicantes occiderantperseuerantique postulatione extuderunt ut exequiarum apparatus sestertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum laudem ~ adiecta lege condicio auget magis quam extenuatquoniam quidem quaestum contempserunt nulli alii rei quam quaestui uiuentes.

5.2.ext.init. Pace cinerum suorum reges gentium exterarum secundum hunc tam contemptum gregem referri se patienturqui aut non adtingendus aut [non] in ultima parte domesticorum exemplorum conlocandus fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi memoria non intercidatlicet separatum locum obtineantut nec his adiecti nec illis praelati uideantur.

5.2.ext.1 Darius priuatae adhuc fortunae amiculo Sylosontis Sami delectatus curio<sio>re contemplatione fecit ut ultro sibi et quidem a cupido daretur. cuius muneris quam grata aestimatio animo eius esset adlapsa regno potitus ostendit: totam namque urbem et insulam Samiorum Sylosonti fruendam tradidit: non enim pretium rei aestimatumsed occasio liber<ali>tatis honorata estmagisque a quo donum proficisceretur quam ad quem perueniret prouisum.

5.2.ext.2 Mitridates quoque rex magnifice gratus apparuitquoniam pro Leonicoacerrimo salutis suae defensorea Rhodiis nauali pugna excepto omnes hostium captiuos permutauit satius esse existimans ab inuisissimis circumiri quam bene merito gratiam non referre.

5.2.ext.3 Liberalis populus Romanus magnitudine munerisquod Attalo regi Asiam dono dedit. sed Attalus etiam testamenti aequitate gratusqui eandem Asiam populo Romano legauit. itaque nec huius munificentia nec illius tam memor beneficii animus tot uerbis laudari potestquot amplissimae ciuitates uel amice datae uel pie redditae sunt.

5.2.ext.4 Ceterum nescio an praecipue Masinissae regis pectus grati animi pignoribus fuerit refertum: beneficio enim Scipionis et persua<su> regni modo liber<al>ius auctus memoriam inclyti muneris ad ultimum uitae finemlonga etiam a dis immortalibus senectute do natusconstantissima fide perduxitadeo ut eum non solum Africased etiam cunctae gentes scirent amiciorem Corneliae familiae atque urbi Romanae quam sibimet <ip>si ~ superesse. ille cum graui Karthaginiensium bello premeretur ac uix tutelae imperii sui sufficerettamen Scipioni Aemilianoquia nepos Africani eratbonam magnamque partem Numidici exercitusquam <ad> Lucullum consulema quo ad auxilia petenda missus fueratin Hispaniam duceretpromptissima mente tradidit praesentique periculo respectum pristini beneficii anteposuit. illecum iam aetate deficiente magnas regni opes quattuor et quinquaginta filiorum numero relinquens in lectulo labereturM'. Maniliumqui pro consule Africam obtinebatlitteris obsecrauit ut ad se Scipionem Aemilianum sub eo tunc militantem mitteretfeliciorem mortem suam futuram ratussi in conplexu dexterae eius supremum spiritum ac mandata posuisset. ille aduentum Scipionis fatis suis praecurrentibus haec uxori liberisque praeceperatunum in terris populum Romanum et unam in populo Romano Scipionis domum nossentintegra omnia Aemiliano reseruarenteum diuidendi regni arbitrum haberent: quod is statuisset perinde <ac> testamento cautum inmutabile ac sanctum optinerent. tot tamque uariis rebus se Masinissa infatigabili pietatis serie ad centesimum extendit annum. his et horum similibus exemplis benificientia generis humani nutritur atque augetur: hae sunt eius faceshi stimulipropter quos iuuandi et emerendi cupiditate flagrat. et sane amplissimae et speciosissimae diuitiae sunt feliciter erogatis beneficiis late posse censeri. quorum quoniam religiosum cultum instituimusnunc neglectum suggillandi gratiaquo sit gratiorreferemus.

5.3.1 Vrbis nostrae parentem senatus in amplissimo dignitatis gradu ab eo conlocatus in curia lacerauitnec duxit nefas ei uitam adimerequi aeternum Romano imperio spiritum ingenerauerat. rude nimirum illud et ferox saeculumquod conditoris sui cruore foede maculatum ne summa quidem posteritatis dissimulare pietas potest.

5.3.2 Hunc ingrate lapsae mentis errorem consentanea ciuitatis nostrae paenitentia sequitur. uirium Romanarum et incrementum laetissimum et tu<te>la certissimaFurius Camillusin urbe incolumitatem suam tueri non ualuitcuius ipse salutem stabilieratfelicitatem auxerat: a L. enim Apuleio tribuno pl. tamquam peculator Veientanae praedae reus factus duris atqueut ita dicamferreis sententiis in exilium missus estet quidem eo temporequo optimo iuuene filio spoliatus solaciis magis adleuandus quam cladibus onerandus erat. sed inmemor patria tanti uiri maximorum meritorum exequiis filii damnationem patris iunxit. atinquitaerario abesse tribunus pl. querebatur xv milia aeris: tanti namque poena finita est. indignam summampropter quam populus Romanus tali principe careret!

Priore adhuc querella uibrante alia deinceps exurgit. Africanus superior non solum contusam et confractam belli Punici armis rem publicamsed paene iam exsanguem atque morientem Karthaginis dominam reddidit. cuius clarissima opera iniuriis pensando ciues <uici> ignobilis eum ac desertae paludis accolam fecerunt. eiusque uoluntarii exilii acerbitatem non tacitus ad inferos tulitsepulcro suo inscribi iubendo 'ingrata patriane ossa quidem mea habes'. quid ista aut necessitate indignius aut querella iustius aut ultione moderatius? cineres ei suos negauitquam in cinerem conlabi passus non fuerat. igitur hanc unam Scipionis uindictam ingrati animi urbs Romana sensitmaiorem me hercule Coriolani uiolentia: ille enim patriam metu pulsauithic uerecundia. de qua [re] ne queri quidem++tanta uerae pietatis constantia++nisi post fata sustinuit.

Talia passocredoquae fratri eius accidere solacio esse potuerunt. cui rex Antiochus deuictus et Asia imperio populi Romani adiecta speciosissimusque triumphus ut peculatus reus fieret et in carcerem duci iuberetur causam praebuit.

Nihilo uirtute posterior Africanus auo minorsed ne exitu quidem felicior: duabus enim urbibusNumantia atque Karthagineimperio Romano inminentibus ex rerum natura depulsis raptorem spiritus domi inuenitmortis punitorem in foro non repperit.

Quis ignorat tantum laudis Scipionem Nasicam toga quantum armis utrumque Africanum meruissequi pestifera Ti. Gracchi manu faucibus conprehensam rem publicam strangulari passus non est? sed is quoque propter iniquissimam uirtutum suarum apud ciues aestimationem sub titulo legationis Pergamum secessit et quod uitae superfuit ibi sine ullo ingratae patriae desiderio peregit.

In eodem nomine uersor necdum Corneliae gentis querellas exhausi: namque P. Lentulus clarissimus et amantissimus rei publicae ciuiscum in Auentino C. Gracchi nefarios conatus et aciem pia ac forti pugna magnis uulneribus exceptis fugassetproelii illiusquo legespacem libertatemque in suo statu retinuerathanc mercedem tulit ne in urbe nostra moreretur: si quidem inuidia et obtrectatione conpulsus legatione <a> senatu libera impetrata habitaque contionequa a dis inmortalibus petiit ne umquam ad ingratum populum reuertereturin Siciliam profectus est ibique perseueranter morando compotem se uoti fecit. quinque igitur deinceps Cornelii totidem sunt notissima ingratae patriae exempla.

Atque horum quidem secessus uoluntari: Ahala uerocum magister equitum Sp. Maelium regnum adfectantem occidissetcustoditae libertatis ciuium exilio suo poenas pependit.

5.3.3 Ceterum ut senatus populique mens in modum subitae tempestatis concitata leni querella prosequenda estita singulorum ingrata facta liberiore <in>dignatione proscindenda suntquia potentes consiliicum utrumque ratione perpendere liceretscelus pietati praetulerunt: quo enim nimboqua porcella uerborum impium Sextili caput obrui mereturquod C. Caesarema quo cum studiose tum etiam feliciter grauissimi criminis reus defensus fueratCinnanae proscriptionis tempore profugumpraesidium suum in fundo Tarquiniensi cladis condicione inplorarebeneficii iure repetere coactuma sacris perfidae mensae et altaribus nefandorum penatium auulsum truculento uictori iugulandum tradere non exhorruit? finge accusatorem eius fortuna publica in supplicis nomen conuersum tam luctuosam illam opem genibus adnixum orassecrudeliter tamen repulsus uidereturquia etiam quos iniuriae inuisos faciuntgratiosos miseriae reddunt. uerum Sextilius non accusatoremsed patronum saeuissimae inimici uiolentiae suis manibus obiecitsi metu mortisuita indignussi praemii spedignissimus morte.

5.3.4 Sed ut ad alium consentaneum huic ingrati animi actum transgrediarM. Cicero C. Popilium Laenatem Picenae regionis rogatu M. Caeli non minore cura quam eloquentia defendit eumque causa admodum dubia fluctuantem saluum ad penates suos remisit. hic Popilius postea nec re nec uerbo a Cicerone laesus ultro M. Antonium rogauit ut ad illum proscriptum persequendum et iugulandum mittereturimpetratisque detestabilis ministerii partibus gaudio exultans Caietam cucurrit et uirummitto quod amplissimae dignitatiscerte ~ salubritate studio praestantis officii priuatim sibi uenerandumiugulum praebere iussit ac protinus caput Romanae eloquentiae et pacis clarissimam dexteram per summum et securum otium amputauit eaque sarcina tamquam opimis spoliis alacer in urbem reuersus est: neque enim scelestum portanti onus succurrit illud se caput ferrequod pro capite eius quondam perorauerat. inualidae ad hoc monstrum suggillandum litteraequoniam qui talem Ciceronis casum satis digne deplorare possitalius Cicero non extat.

5.3.5 Quo te nunc modoMagne Pompeiattingam nescio: nam et amplitudinem fortunae tuaequae quondam omnes terras et omnia maria fulgore suo occupaueratintueor et ruinam eius maiorem esse quam ut manu mea adtemptari debeat memini. sed tamen nobis quoque tacentibus Cn. Carbonisa quo admodum adulescens de paternis bonis in foro dimicans protectus esiussu tuo interempti mors animis hominum non sine aliqua reprehensione obuersabiturquia tam ingrato facto plus L. Sullae uiribus quam propriae indulsisti uerecundiae.

5.3.ext.1 Ac ne nostra confessis alienigenae urbes insultentKarthaginienses Hannibalemqui pro illorum incolumitate et uictoria tot imperatores totque exercitus nostros trucidaueratquot gregarios milites hostium si occidisset magnae gloriae foretconspectu suo summouere <in> animum induxerunt.

5.3.ext. 2 Neminem Lycurgo aut maiorem aut utiliorem uirum Lacedaemon genuitutpote cui Apollo Pythius oraculum petenti respondisse fertur nescire se utrum illum hominum an deorum numero adgregaret. huic tamen neque uitae summa sinceritas neque constantissimus erga patriam amor neque leges salutariter excogitatae auxilio esse potuerunt quo minus infestos ciues experiretur: saepe enim lapidibus petitusaliquando foro eiectusoculo etiam priuatusad ultimum ipsa patria pulsus est. quid aliae faciant urbesubi etiam illaquae constantiae et moderationis et grauitatis eximiam sibi laudem uindicattam ingrata aduersus tam bene meritum extitit?

5.3.ext.2 Detrahe Atheniensibus Theseanullae aut non tam clarae Athenae eruntsi quidem ille uicatim dispersos ciues suos in [suam] unam urbem contraxitseparatimque et agresti more uiuenti populo amplissimae ciuitatis formam atque imaginem inposuit. idem saeua potentissimi regis Minois imperia uixdum aetate pubescente reppulit: idem effrenatam Thebarum insolentiam domuit: idem opem liberis Herculis tulit et quidquid ubique monstri aut sceleris fuit uirtute animi ac robore dexterae comminuit. huius tamen summoti ab Atheniensibus Scyrosexule minor insulaossa mortui cepit.

5.3.ext. 3 Iam Solonqui tam praeclaras tamque utiles Atheniensibus leges tulitutsi his perpetuo uti uoluissentsempiternum habituri fuerint imperiumqui Salaminam uelut hostilem arcem ex propinquo saluti eorum inminentem recuperauitqui Pisistrati tyrannidem primus uidit orientemsolus armis opprimi debere palam dictitare <est> ausussenectutem Cypri profugus exegitneque ei in patria<de> qua optime meruerathumari contigit.

Bene egissent Athenienses cum Miltiadesi eum post ccc milia Persarum Marathone deuicta in exilium protinus misissent ac non in carcere et uinculis mori coegissent. atputohactenus saeuire aduersus optime meritum abunde duxerunt. immo ne corpus quidem eius sic expirare coacti sepulturae prius mandari passi sunt quam Cimo filius eius eisdem se uinculis constringendum traderet. hanc hereditatem paternam maximi ducis filius et futurus ipse aetatis suae dux maximus solam se creuissecatenas et carceremgloriari potuit.

Aristides etiamquo totius Graeciae iustitia censeturcontinentiae quoque eximium specimenpatria iussus excedere est. felices Athenasquae post illius exilium inuenire aliquem aut uirum bonum aut amantem sui ciuem potueruntcum quo tunc ipsa sanctitas migrauit!

Themistocles eorumqui ingratam patriam experti suntceleberrimum exemplumcum illam incolumemclaramopulentamprincipem Graeciae reddidisseteo usque sensit inimicamut ad Xerxisquem paulo ante destruxeratnon debitam sibi misericordiam perfugere necesse haberet.

Phocion uero his dotibusquae ad pariendum homin<um amor>em potentissimae iudicanturclementia et liber<ali>tate instructissimus tantum non in eculeum ab Atheniensibus inpositus est. certe post obitum nullam Atticae regionisquae ossibus eius inicereturglebulam inuenitiussus extra fines proiciintra quos optimus ciuis uixerat.

Quid abest igiturquin publica dementia sit existimanda summo consensu maximas uirtutes quasi grauissima delicta punire beneficiaque iniuriis rependere? quod cum ubique tum praecipue Athenis intolerabile uideri debetin qua urbe aduersus ingratos actio constituta estet rectequia dandi et accipiendi beneficii commerciumsine quo uix uita hominum ~ experet tollit quisquis bene merito parem referre gratiam neglegit. quantam ergo reprehensionem me rentur quicum aequissima iurased iniquissima ingenia haberentmoribus suis quam legibus uti maluerunt? quod si qua prouidentia deorum effici posset ut excellentissimi uiriquorum modo casus retulilegem ingratorum uindicem retinentes patriam suam in ius ad aliam ciuitatem pertraherentnonne ingeniosum et garrulum populum mutum atque elinguem hac postulatione reddidissent? 'Discordes foci tui pagisque diuidua tuguria Graeciae facta sunt columen: lucet Marathon Persicis tropaeis: Salamis et Artemisium Xerxis naufragia numerantur: praeualidis manibus exhausta moenia pulchrioribus operibus consurgunt. harum rerum auctores ubi uixerunt? ubi iacent? responde! nempe Thesea paruulo in scopulo sepeliri et Miltiadem in carcere mori et Cimona paternas induere catenas et Themistoclea uictorem uicti hostis genua conplecti Solonemque cum Aristide et Phocione penates suos ingrata fugere coegisticum interim cineribus nostris foede ac miserabiliter dispersis Oedipodis [ossa]caede patrisnuptiis matris contaminatiinter ipsum Arium pagumdiuini atque humani certaminis uenerabile domiciliumet excelsam praesidis Mineruae arcem honore arae decoratos sacro sanctiores colis. adeo tibi aliena mala tuis bonis gratiora sunt. lege itaque legemquae te iure iurando obstrictam tenetet quia bene meritis debita reddere praemia noluistilaesis iusta piacula exsolue'. tacent mutae illorum umbraefati necessitate constrictae: atinmemores beneficiorum Athenaereprehensionis lingua sermone licenti soluta non tacet.

5.4.init. Sed omittamus ingratos et potius de piis loquamur: aliquanto enim satius est fauorabili quam inuisae rei uacare. uenite igitur in manus nostrasprospera parentium uotafelicibus auspiciis propagatae subolesquae efficitis ut et genuisse iuuet et generare libeat.

5.4.1 Coriolanus maximi uir animi et altissimi consilii optimeque de re publica meritus iniquissimae damnationis ruina prostratus ad Volscos infestos tunc Romanis confugit. magno ubique pretio uirtus aestimatur. itaquequo latebras quaesitum ueneratibi breui summum est adeptus imperiumeuenitque ut quem pro se salutarem imperatorem ciues habere noluerantpaene pestiferum aduersus se ducem experirentur: frequenter enim fusis exercitibus nostris uictoriarum suarum gradibus aditum iuxta moenia urbis Volsco militi struxit. quapropter fastidiosus ille in aestimandis bonis suis populusqui reo non peperceratexuli coactus est supplicare. missi ad eum deprecandum legati nihil profecerunt: missi deinde sacerdotes cum infulis aeque sine effectu redierunt. stupebat senatustrepidabat populusuiri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. tunc Veturia Coriolani mater Volumniam uxorem eius et liberos secum trahens castra Volscorum petiit. quam ubi filius aspexit'expugnasti' inquit 'et uicisti iram meampatriaprecibus huius admotiscuius utero quamuis merito mihi inuisam dono'continuoque agrum Romanum hostilibus armis liberauit. ergo pectus dolore acceptae iniuriaespe potiendae uictoriaeuerecundia detrectandi ministeriimetu mortis refertumtotum sibi pietas uacuefecituniusque parentis aspectus bellum atrox salutari pace mutauit.

5.4.2 Eadem pietas uiribus suis inflammatum Africanum superiorem uixdum annos pubertatis ingressum ad opem patri in acie ferendam uirili robore armauit: consulem enim eum apud Ticinum flumen aduersis auspiciis cum Hannibale pugnantemgrauiter saucium intercessu suo seruauitneque illum aut aetatis infirmitas aut militiae tirocinium aut infelicis proelii etiam ueterano bellatori pertimescendus exitus interpellare ualuitquo minus duplici gloria conspicuus coronam imperatore simul et patre ex ipsa morte rapto mereretur.

5.4.3 Auribus ista tam praeclara exempla Romana ciuitas accepitilla uidit oculis. L. Manlio Torquato diem ad populum Pomponius tribunus pl. dixeratquod occasione bene <con>ficiendi belli inductus legitimum optinendi imperii tempus excessisset quodque filium optimae indolis iuuenem rustico opere grauatum publicis usibus subtraheret. id postquam Manlius adulescens cognouitprotinus urbem petiit et se in Pomponii domum prima luce direxit. qui existimans in hoc eum uenisseut patris criminaa quo plus iusto aspere tractabaturdeferretexcedere omnes iussit cubiculoquo licentius remotis arbitris indicium perageret. nactus occasionem opportunam proposito suo iuuenis gladiumquem tectum adtuleratdestrinxit tribunumque minis ac terrore conpulsum iurare coegit a patris eius accusatione recessurumeoque effectum est ne Torquatus causam diceret. commendabilis est pietasquae mansuetis parentibus praestatur. sed Manliusquo horridiorem patrem habuithoc periculo eius laudabilius subuenitquia ad eum diligendum praeter naturalem amorem nullo indulgentiae blandimento inuitatus fuerat.

5.4.4 Hanc pietatem aemulatus M. Cotta eo ipso diequo togam uirilem sumpsitprotinus ut a Capitolio descenditCn. Carbonema quo pater eius damnatus fueratpostulauit peractumque reum iudicio adflixitet ingenium et adulescentiam praeclaro opere auspicatus.

5.4.5 Apud C. quoque Flaminium auctoritas patria aeque potens fuit: nam cum tribunus pl. legem de Gallico agro uiritim diuidendo inuito et repugnante senatu promulgassetprecibus minisque eius acerrime resistens ac ne exercitu quidem aduersum se conscriptosi in eadem sententia perseueraretabsterrituspostquam pro rostris ei legem iam referenti pater manum iniecitpriuato fractus imperio descendit e rostrisne minimo quidem murmure destitutae contionis reprehensus.

5.4.6 Magna sunt haec uirilis pietatis operased nescio an his omnibus ualentius et animosius Claudiae Vestalis uirginis factum. quaecum patrem suum triumphantem e curru uiolenta tribuni <pl.> manu <detrahi> animaduertissetmira celeritate utrisque se interponendo amplissimam potestatem inimicitiis accensam depulit. igitur alterum triumphum pater in Capitoliumalterum filia in aedem Vestae duxitnec discerni potuit utri plus laudis tribuereturcui uictoria an cui pietas comes aderat.

5.4.7 Ignosciteuetustissimi fociueniamque aeterni date ignessi a uestro sacratissimo templo ad necessarium magis quam speciosum urbis locum contextus operis nostri progressus fuerit: nulla enim acerbitate fortunaenullis sordibus pretium carae pietatis euilescitquin etiam eo certius quo miserius experimentum habet. Sanguinis ingenui mulierem praetor apud tribunal suum capitali crimine damnatam triumuiro in carcere necandam tradidit. quo receptam isqui custodiae praeeratmisericordia motus non protinus strangulauit: aditum quoque ad eam filiaesed diligenter excussaene quid cibi inferretdedit existimans futurum ut inedia consumeretur. cum autem plures iam dies intercederentsecum ipse quaerens quidnam esset quo tam diu sustentareturcuriosius obseruata filia animaduertit illam exerto ubere famem matris lactis sui subsidio lenientem. quae tam admirabilis spectaculi nouitas ab ipso ad triumuiruma triumuiro ad praetorema praetore ad consilium iudicum perlata remissionem poenae mulieri impetrauit. quo non penetrat aut quid non excogitat pietasquae in carcere seruandae genetricis nouam rationem inuenit? quid enim tam inusitatumquid tam inauditum quam matrem uberibus natae alitam? putarit aliquis hoc contra rerum naturam factumnisi diligere parentis prima naturae lex esset.

5.4.ext.1 Idem praedicatum de pietate Perus existimeturquae patrem suum Mycona consi<mi>li fortuna adfectum parique custodiae traditum iam ultimae senectutis uelut infantem pectori suo admotum aluit. haerent ac stupent hominum oculicum huius facti pictam imaginem uidentcasusque antiqui condicionem praesentis spectaculi admiratione renouantin illis mutis membrorum liniamentis uiua ac spirantia corpora intueri credentes. quod necesse est animo quoque euenirealiquanto efficaciore pictura litterarum uetera pro recentibus admonito recordari.

5.4.ext.2 Ne <te> quidemCimosilentio inuoluamqui patri tuo sepulturam uoluntariis uinculis emere non dubitasti: nam etsi maximo tibi postea et ciui et duci euadere contigitplus tamen aliquanto laudis in carcere quam in curia adsecutus es: ceterae enim uirtutes admirationis tantum modo multumpietas uero etiam amoris plurimum meretur.

5.4.ext.3 Vos quoquefratresmemoria conplectarquorum animus origine fuit nobiliorsiquidem admodum humiles in Hispania nati pro parentium alimentis spiritum erogando specioso exitu uitae inclaruistis: xii enim milia nummumquae post mortem uestram his darentura Paciaecis pactiut eorum patris interfectorem Etpastum gentis suae tyrannum occideretisnec ausi solum insigne facinus estissed etiam strenuo ac forti exitu clausistis: isdem enim manibus Paciaecis ultionemEtpasto poenamgenitoribus nutrimentauobis gloriosa fata peperistis. itaque tumulis etiam nunc uiuitisquia parentium senectutem tueri quam uestram expectare satius esse duxistis.

5.4.ext.4 Notiora sunt fratrum paria Cleobis et BitonAmphinomus et Anapiasilliquod ad sacra Iunonis peragenda matrem uexerinthiquod patrem et matrem umeris per medios ignes portarintsed neutris pro spiritu parentium expirare propositum fuit.

5.4.ext.5 Nec ego Argiuam detrecto laudem aut Aetnaei montis gloriam minuouerum obscuriori propter ignorantiam pietati notitiae lumen admoueosicut Scythis libenter pietatis testimonium reddo: Dareo enim totis regni sui uiribus in eorum regionibus subinde impetum facienti paulatim cedentes ad ultimas iam solitudines peruenerant. interrogati deinde ab eo per legatos quem finem fugiendi aut quod initium pugnandi facturi essentresponderunt se nec urbes ullas nec agros cultospro quibus dimicarenthabere: ceterumcum ad parentium suorum monumenta uenissetsciturum quemadmodum Scythae proeliari solerent. quo quidem uno tam pio dicto inmanis et barbara gens ab omni se feritatis crimine redemit. prima igitur et optima rerum natura pietatis est magistraquae nullo uocis ministerionullo usu litterarum indigens propriis ac tacitis uiribus caritatem parentium liberorum pectoribus infundit. quid ergo doctrina proficit? ut politiora scilicetnon ut meliora fiant ingeniaquoniam quidem solida uirtus nascitur magis quam fingitur.

5.4.ext.6 Quis enim plaustris uagos et siluarum latebris corpora sua tegentes in modumque ferarum laniatu pecudum uiuentes sic Dario respondere docuit? illa nimirumquae etiam Croesi filium loquendi usu defectum ad protegendam patris incolumitatem ministerio uocis instruxit: captis enim a Cyro Sardibuscum unus e numero Persarum ignarus uiri <in> caedem eius concitato impetu ferreturuelut oblitus quid sibi fortuna nascenti denegassetne Croesum regem occideret proclamando paene iam inpressum iugulo mucronem reuocauit. itaqui ad id tempus mutus sibi uixeratsaluti parentis uocalis factus est.

5.4.ext.7 Eadem caritas Italico bello Pinnensem iuuenemcui Pultoni erat cognomentanto animi corporisque robore armauitutcum obsessae urbis suae claustris praesideret et Romanus imperator patrem eius captiuum in conspectu ipsius constitutum destrictis militum gladiis circumdedissetoccisurum se minitansnisi inruptioni suae iter praebuissetsolus e manibus senem rapueritduplici pietate memorandusquod et patris seruator nec patriae fuit proditor.

5.5.init. Hanc caritatem proximus fraternae beniuolentiae gradus excipit: nam ut merito primum amoris uinculum ducitur plurima et maxima beneficia accepisseita proximum iudicari debet simul accepisse. quam copiosae enim suauitatis illa recordatio est: in eodem domicilio antequam nascerer habitauiin isdem incunabulis infantiae tempora peregieosdem appellaui parenteseadem pro me uota excubueruntparem ex maiorum imaginibus gloriam traxi! cara est uxordulces liberiiucundi amiciaccepti adfinessed postea cognitis nulla beniuolentia accedere debetquae priorem exhauriat.

5.5.1 Atque haec teste Scipione Africano loquorquitametsi artissima familiaritate Laelio iunctus erattamen senatum supplex orauit ne prouinciae sors fratri suo erepta ad eum transferretur legatumque se L. Scipioni in Asiam iturum promisitet maior natu minori et fortissimus inbelli et gloria excellens laudis inopi etquod super omnia estnondum Asiatico iam Africanus. itaque clarissimorum cognominum alterum sumpsitalterum dedit triumphique praetextum huius cepitillius tradiditministerio maior aliquanto quam frater imperio.

5.5.2 M. uero Fabius consul inclita pugna Etruscis et Veientibus superatis delatum sibi summo senatus populique studio triumphum ducere non sustinuitquia eo proelio Q. Fabius frater eius consularis fortissime dimicans occiderat. quantam in eo pectore pietatem fraternae caritatis habitasse existimemuspropter quam tantus amplissimi honoris fulgor extingui potuit?

5.5.3 Hoc exemplo uetustasillo saeculum nostrum ornatum estcui contingit fraternum iugum Claudiae priusnunc etiam Iuliae gentis intueri decus: tantum enim amorem princeps parensque noster insitum animo fratris Drusi habuitut cum Ticiniquo uictor hostium ad conplectendos parentes ueneratgraui illum et periculosa ualitudine in Germania fluctuare cognossetprotinus inde metu attonitus erumperet. iter quoque quam rapidum et praeceps uelut uno spiritu corripuerit eo patetquod Alpes Rhenumque transgressus die ac nocte mutato subinde <equo >cc milia passuum per modo deuictam barbariam Namantabagio duce solo comite contentus euasit. sed eum tum maximo labore et periculo implicatum mortaliumque frequentia defectum sanctissimum pietatis numen et di fautores eximiarum uirtutum et fidissimus Romani imperi custos Iuppiter comitatus est. Drusus quoquequamquam fato iam suo quam illius officio propior eratuigore spiritus et corporis uiribus conlapsuseo ipso tamenquo uita ac mors distinguiturmomento legiones cum insignibus suis fratri obuiam procedere iussitut imperator salutaretur. praecepit etiam dextera in parte praetorium ei statuiet consulare et imperatorium nomen optinere <eum> uoluiteodemque tempore et fraternae maiestati cessit et uita excessit. his scio equidem nullum aliud quam Castoris et Pollucis specimen consanguineae caritatis conuenienter adici posse.

5.5.4 Sed omnis memoriae clarissimis imperatoribus profecto non erit ingratumsi militis summa erga fratrem suum pietas huic parti uoluminis adhaeserit: is namque in castris Cn. Pompei stipendia peragenscum Sertorianum militem acrius sibi in acie instantem conminus interemisset iacentemque spoliaretut fratrem germanum esse cognouitmultum ac diu conuicio deos ob donum impiae uictoriae insecutusprope castra transtulit et pretiosa ueste opertum rogo inposuit. ac deinde subiecta face protinus eodem gladioquo illum interemeratpectus suum transuerberauit seque super corpus fratris prostratum communibus flammis cremandum tradidit. licebat ignorantiae beneficio innocenti uiueresed ut sua potius pietate quam aliena uenia utereturcomes fraternae neci non defuit.

5.6.init. Artissimis sanguinis uinculis pietas satis fe cit: restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius maiestati etiam illaquae deorum numinibus aequaturauctoritas parentium uires suas subicitfraterna quoque caritas animo aequo ac libenter ceditsumma quidem cum rationequia euersa domo inte<ge>r [status] rei publicae status manere potesturbis ruina penates omnium secum trahat necesse est. uerum quid adtinet uerbis ista conplectiquorum tanta uis estut ali<i e>a salutis suae impendio testati sint?

5.6.1 Brutus consul primus cum Arrunte Tarquinii Superbi regno expulsi filio in acie ita equo concurritut pariter inlatis hastis uterque mortifero uulnere ictus exanimis prosterneretur. merito adiecerim populo Romano libertatem suam magno stetisse.

5.6.2 Cum autem in media parte fori uasto ac repentino hiatu terra subsideret responsumque esset ea re illum tantum modo conpleri possequa populus Romanus plurimum ualeretCurtius et animi et generis nobilissimi adulescens interpretatus urbem nostram uirtute armisque praecipue excelleremilitaribus insignibus ornatus equum conscendit eumque uehementer admotis calcaribus praecipitem in illud profundum egitsuper quem uniuersi ciues honoris gratia certatim fruges inieceruntcontinuoque terra pristinum habitum recuperauit. magna postea decora in foro Romano fulseruntnullum tamen hodieque pietate Curtii erga patriam clarius obuersatur exemplum. cui principatum gloriae obtinenti consimile factum subnectam.

5.6.3 Genucio Cipo praetori paludato portam egredienti noui atque inauditi generis prodigium incidit: namque in capite eius subito ueluti cornua erepseruntresponsumque est regem eum foresi in urbem reuertisset. quod ne accideretuoluntarium ac perpetuum sibimet indixit exilium. dignam pietatemquaequod ad solidam gloriam attinetseptem regibus praeferatur. cuius testandae gratia capitis effigies aerea portaequa excesseratinclusa est dictaque Rauduscula: nam olim aera raudera dicebantur.

5.6.4 Genucius laudis huiusqua maior uix cogitari potestsuccessionem tradit Aelio praetori. cui ius dicenti cum in capite picus consedissetaruspicesque adfirmassent conseruato eo fore ipsius domus statum felicissimumrei publicae miserrimumocciso in contrarium utrumque cessurume uestigio picum ~ morsu suo in conspectu senatus necauit. decem et vii Aelia tum familia eximiae fortitudinis uiros Cannensi proelio amisit: res publica procedente tempore ad summum imperii fastigium excessit. haec nimirum exempla Sulla et Marius et Cinna tamquam stulta riserunt.

5.6.5 P. Decius <Mus>qui consulatum in familiam suam primus intulitcum Latino bello Romanam aciem inclinatam et paene iam prostratam uideretcaput suum pro salute rei publicae deuouit ac protinus concitato equo in medium hostium agmen patriae salutemsibi mortem petens inrupit factaque ingenti strage plurimis telis obrutus super corruit. ex cuius uulneribus et sanguine insperata uictoria emersit.

5.6.6 Vnicum talis imperatoris specimen essetnisi animo suo respondentem filium genuisset: is namque in quarto consulatu patris exemplum secutus deuotione similiaeque strenua pugnaconsentaneo exitu labantis perditasque uires urbis nostrae correxit. ita dinosci arduum est utrum Romana ciuitas Decios utilius habuerit duces an amiseritquoniam uita eorum ne uinceretur obstititmors fecit ut uinceret.

5.6.7 Non est extinctus pro re publica superior Scipio Africanussed admirabili uirtute ne res publica extingueretur prouidit: siquidem cum adflicta Cannensi clade urbs nostra nihil aliud quam praeda uictoris esse [Hannibalis] uidereturideoque reliquiae prostrati exercitus deserendae Italiae auctore Q. Metello consilium agitarenttribunus militum admodum iuuenis stricto gladio mortem unicuique mi<ni>tando iurare omnes numquam se relicturos patriam coegit pietatemque non solum ipse plenissimam exhibuitsed etiam ex pectoribus aliorum abeuntem reuocauit.

5.6.8 Ageut a singulis ad uniuersos transgrediarquanto et quam aequali amore patriae tota ciuitas flagrauit! nam cum secundo Punico bello exhaustum aerarium ne deorum quidem cultui sufficeretpublicani ultro aditos censores hortati sunt ut omnia sic locarenttamquam res publica pecunia abundaretseque praestaturos cuncta nec ullum assem nisi bello confecto petituros polliciti sunt. domini quoque eorum seruorumquos Sempronius Gracchus ob insignem pugnam Beneuenti manu miseratpretia ab imperatore exigere supersederunt. in castris etiam non equesnon centurio stipendium dari sibi desiderauit. uiri ac feminae quidquid auri argentiue habueruntitem pueri insignia ingenuitatis ad sustentandam temporis difficultatem contulerunt. ac ne beneficio senatus <quidem>qui muneribus his functos tributi onere liberaueratquisquam uti uoluitsed insuper id omnes promptissimis animis praestiterunt: non ignorabant enim captis Veiscum decimarum nominequas Camillus uouerataurum Apollini Delphico mitti oporteret neque emendi eius facultas essetmatronas ornamenta sua in aerarium retulissesimiliterque audierant mille pondo auriquod Gallis pro obsidione Capitolii omissa debebaturearum cultu expletum. itaque et proprio ingenio <et> exemplo uetustatis admoniti nulla sibi in re cessandum existimauerunt.

5.6.ext.1 <Sunt> et externa eiusdem propositi exempla. Rex Atheniensium Codruscum ingenti hostium exercitu Attica regio debilitata ferro igni<que> uastareturdiffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit perque legatos sciscitatus est quonam modo tam graue illud bellum discuti posset. respondit deus ita finem ei foresi ipse hostili manu occidisset. quod quidem non solum totis Athenissed in castris etiam contrariis percrebruiteoque factum est ut ediceretur ne quis Codri corpus uulneraret. id postquam cognouitdepositis insignibus imperii famularem cultum induit ac pabulantium hostium globo se obiecit unumque ex his falce percussum in caedem suam conpulit. cuius interitu ne Athenae occiderent effectum est.

5.6.ext.2 Ab eodem fonte pietatis Thrasybuli quoque animus manauit. iscum Atheniensium urbem xxx tyrannorum taeterrima dominatione liberare cuperet paruaque manu maximae rei molem adgredereturet quidam <e> consciis dixisset 'quantas tandem tibi Athenae per te libertatem consecutae gratias debebunt?' respondit 'di faciant ut quantas ipse illis debeo uidear retulisse'. quo adfectu inclytum destructae tyrannidis opus laude cumulauit.

5.6.ext.3 Themistocles autemquem uirtus sua uictoreminiuria patriae imperatorem Persarum feceratut se ab ea obpugnanda abstineretinstituto sacrificio exceptum patera tauri sanguinem hausit et ante ipsam aram quasi quaedam pietatis clara uictima concidit. quo quidem tam memorabili eius excessu ne Graeciae altero Themistocle opus esset effectum est.

5.6.ext.4 Sequitur eiusdem generis exemplum. cum inter Karthaginem et Cyrenas de modo agri pertinacissima contentio essetad ultimum placuit utrimque eodem[que] tempore iuuenes mitti et locumin quem hi conuenissentfinem ambobus haberi populis. uerum hoc pactum Karthaginienses duo fratres nomine Philaeni perfidia praecucurreruntcitra constitutam horam maturato gressu in longius promotis terminis. quod cum intellexissent Cyrenensium iuuenesdiu de fallacia eorum questi postremo acerbitate condicionis iniuriam discutere conati sunt: dixerunt namque sic eum finem ratum foresi Philaeni uiuos ibi se obrui passi essent. sed consilio euentus non respondit: illi enim nulla interposita mora corpora sua his terra operienda tradiderunt. quiquoniam patriae quam uitae suae longiores terminos esse malueruntbene iacent manibus et ossibus suis dilatato Punico imperio. ubi sunt superbae Karthaginis alta moenia? ubi maritima gloria inclyti portus? ubi cunctis litoribus terribilis classis? ubi tot exercitus? ubi tantus equitatus? ubi inmenso Africae spatio non contenti spiritus? omnia ista duobus Scipionibus fortuna partita est: at Philaenorum egregii facti memoriam ne patriae quidem interitus extinxit. nihil est igitur excepta uirtutequod mortali animo ac manu inmortale quaeri possit

5.6.ext.5 Iuuenali ardore plena haec pietas. Aristoteles uerosupremae uitae reliquias senilibus ac rugosis membris in summo litterarum otio uix custodiens adeo ualenter pro salute patriae excubuitut eam [ab] hostilibus armis solo aequatam in lectulo Athenis iacenset quidem Macedonum manibusquibus abiecta eraterigeret. ita <non tam> urbs strata atque euersa Alexandri quam restituta Aristotelis notum est opus. patet ergo quam benignae quamque profusae pietatis erga patriam omnium ordinumomnis aetatis homines extiterintsanctissimisque naturae legibus mirificorum etiam exemplorum ~ clara mundo suscripsit ubertas.

5.7.init. Det nunc uela pii et placidi adfectus parentium erga liberos indulgentia salubrique aura prouecta gratam suauitatis dotem secum adferat.

5.7.1 Fabius Rullianus quinque consulatibus summa cum gloria peractis omnibusque et uirtutis et uitae <e>meritis stipendiis legatus ire Fabio Gurgiti filio ad bellum difficile et periculosum conficiendum grauatus non estpaene ipso per se dumtaxat animo sine corpore militaturusutpote propter ultimam senectutem lectuli otio quam labori proeliorum habilior. idem triumphantem equo insidens sequiquem ipse paruulum triumphis suis gestaueratin maxima uoluptate posuitnec accessio gloriosae illius pompaesed auctor spectatus est.

5.7.2 Non tam speciosa Caeseti equitis Romani sors patriased par indulgentia. qui ab Caesare omnium iam et externorum <et> domesticorum hostium uictore cum abdicare filium suum iubereturquod is tribunus pl. cum Marullo collega inuidiam ei tamquam regnum adfectanti feceratin hunc modum respondere sustinuit: 'celerius tu mihiCaesaromnes filios meos eripies quam ex his ego unum nota mea pellam'. habebat autem duos praeterea optimae indolis filiosquibus Caesar se incrementa dignitatis benigne daturum pollicebatur. hunc patrem tametsi summa diuini principis clementia tutum praestititquis tamen non humano ingenio maius ausum putetquod cui totus terrarum orbis succubuerat non cessit?

5.7.3 Sed nescio an Octauius Balbus concitatioris et ardentioris erga filium beniuolentiae fuerit. proscriptus a triumuiriscum domo postico clam esset egressus iamque fugae expeditum initium haberetpostquam filium intus trucidari falso clamore uiciniae accepitei se neciquam euaseratobtulit occidendumque militibus tradiditpluris nimirum illud momentumquo illi praeter spem incolumem uidere filium contigeratquam salutem suam aestimans. miseros adulescentis oculosquibus amantissimum sui patrem ipsius opera sic expirantem intueri necesse fuit!

5.7.ext.1 Ceterum ut ad iucundiora cognitu ueniamusSeleuci regis filius Antiochus nouercae Stratonices infinito amore correptusmemor quam inprobis facibus arderetimpium pectoris uulnus pia dissimulatione contegebat. itaque diuersi adfectus isdem uisceribus ac medullis inclusisumma cupiditas et maxima uerecundiaad ultimam tabem corpus eius redegerunt. iacebat ipse in lectulo moribundo similislamentabantur necessariipater maerore prostratus de obitu unici filii deque sua miserrima orbitate cogitabattotius domus funebris magis quam regius erat uultus. sed hanc tristitiae nubem Leptinis mathematici uelut quidam traduntErasistrati medici prouidentia discussit: iuxta enim Antiochum sedensut eum ad introitum Stratonices rubore perfundi et spiritu increbrescere eaque egrediente palle<sce>re et ~ excitatiorem anhelitum subinde recuperare animaduertitcuriosiore obseruatione ad ipsam ueritatem penetrauit: intrante enim Stratonice et rursus abeunte brachium adulescentis dissimulanter adprehendendo modo uegetiore modo languidiore pulsu uenarum conperit cuius morbi aeger essetprotinusque id Seleuco exposuit. qui carissima sibi coniuge filio cedere non dubitauitquod in amorem incidissetfortunae acceptum referensquod dissimulare eum ad mortem usque paratus essetipsius pudori inputans. subiciatur animis senexrexamans: iam patebit quam multa quamque difficilia paterni adfectus indulgentia supera<ue>rit.

5.7.ext.2 Ac Seleucus quidem uxoreAriobarzanes autem filio suo Cappadociae regno cessit in conspectu Cn. Pompei. cuius cum tribunal conscendisset inuitatusque ab eo in curuli sella sedissetpostquam filium in cornu scribae humiliorem fortuna sua locum obtinentem conspexissetnon sustinuit infra se conlocatum intuerised protinus sella descendit et diadema in caput eius transtulit hortarique coepit ut eo transiretunde ipse surrexerat. exciderunt lacrimae iuuenicohorruit corpusdelapsum diadema estnec quo iussus erat progredi potuitquodque paene ueritatis fidem exceditlaetus erat qui regnum deponebattristis cui dabatur. nec ullum finem tam egregium certamen habuissetnisi patriae uoluntati auctoritas Pompei adfuisset: filium enim et regem appellauit et diadema sumere iussit et in curuli sella considere coegit.

5.8.1 Comicae lenitatis hi patrestragicae asperitatis illi. L. Brutusgloria par Romuloquia ille urbemhic libertatem Romanam condiditfilios suos dominationem Tarquini a se expulsam reducentes summum imperium obtinens conprehensos proque tribunali uirgis caesos et ad palum religatos securi percuti iussit. exuit patremut consulem ageretorbusque uiuere quam publicae uindictae deesse maluit.

5.8.2 Huius aemulatus exemplum Cassius filium <suum Sp. Cassium>qui tribunus pl. agrariam legem primus tulerat multisque aliis rebus populariter <actis> animos hominum amore sui deuinctos tenebatpostquam illam potestatem deposuitadhibito propinquorum et amicorum consilio adfectati regni crimine domi damnauit uerberibusque adfectum necari iussit ac peculium eius Cereri consecrauit.

5.8.3 T. autem Manlius Torquatuspropter egregia multa rarae dignitatisiuris quoque ciuilis et sacrorum pontificalium peritissimusin consimili facto ne consilio quidem necessariorum indigere se credidit: nam cum ad senatum Macedonia de filio eius D. Silanoqui eam prouinciam optinueratquerellas per legatos detulisseta patribus conscriptis petiit ne quid ante de ea re statuerent quam ipse Macedonum filiique sui causam inspexisset. summo deinde cum amplissimi ordinis tum etiam eorumqui questum uenerantconsensu cognitione suscepta domi consedit solusque utrique parti per totum biduum uacauit ac tertio plenissime die diligentissimeque auditis testibus ita pronuntiauit: 'cum Silanum filium meum pecunias a sociis accepisse probatum mihi sitet re publica eum et domo mea indignum iudico protinusque e conspectu meo abire iubeo'. tam tristi patris sententia perculsus Silanus lucem ulterius intueri non sustinuit suspendioque se proxima nocte consumpsit. peregerat iam Torquatus seueri et religiosi iudicis partissatis factum erat rei publicaehabebat ultionem Macedoniapotuit tam uerecundo fili obitu patris inflecti rigor: at ille neque exequiis adulescentis interfuit etcum maxime funus eius ducereturconsulere se uolentibus uacuas aures accommodauit: uidebat enim se in eo atrio consedissein quo imperiosi illius Torquati seueritate conspicua imago posita eratprudentissimoque uiro succurrebat effigies maiorum [suorum] cum titulis suis idcirco in prima parte aedium poni solereut eorum uirtutes posteri non solum legerentsed etiam imitarentur.

5.8.4 M. uero Scauruslumen ac decus patriaecum apud Athesim flumen impetu Cimbrorum Romani equites pulsi deserto <consule> Catulo urbem pauidi repeterentconsternationis eorum participi filio suo misit qui diceret libentius se in acie eius interfecti ossibus occursurum quam ipsum tam deformis fugae reum uisurum: itaquesi quid modo reliquum in pectore uerecundiae superessetconspectum degenerati patris uitaturum: recordatione enim iuuentae suae qualis M. Scauro aut habendus aut spernendus filius esset admonebatur. quo nuntio accepto iuuenis coactus est fortius aduersus semet ipsum gladio uti quam aduersus hostes usus fuerat.

5.8.5 Nec minus animose A. Fuluius uir senatorii ordinis euntem in aciem filium retraxit quam Scaurus ex proelio fugientem increpuit: namque iuuenem et ingenio et litteris et forma inter aequales nitentemprauo consilio amicitiam Catilinae secutum inque castra eius temerario impetu ruentem medio itinere abstractum supplicio mortis adfecitpraefatus non se Catilinae illum aduersus patriamsed patriae aduersus Catilinam genuisse. licuitdonec belli ciuilis rabies praeteriretinclusum arcere: uerum illud cauti patris narr<ar>etur opushoc seueri refertur.

5.9.init. Sed ut hanc incitatam et asperam seueritatem mitiores relati patrum mores clementiae suae mixtura temperentexactae poenae concessa uenia iungatur.

5.9.1 L. Gellius omnibus honoribus ad censuram defunctuscum grauissima crimina de filioin nouercam conmissum stuprum et parricidium cogitatumpropemodum explorata haberetnon tamen ad uindictam continuo procucurritsed paene uniuerso senatu adhibito in consilium expositis suspicionibus defendendi se adulescenti potestatem fecit <in>spectaque diligentissime causa absoluit eum cum consilii tum etiam sua sententia. quod si impetu irae abstractus saeuire festinassetadmisisset magis scelus quam uindicasset.

5.9.2 Q. autem Hortensiiqui suis temporibus ornamentum Romanae eloquentiae fuitadmirabilis in filio patientia extitit: cum enim eo usque inpietatem eius suspectam et nequitiam inuisam haberetut Messalam sororis suae filium heredem habiturusambitus reum defendens iudicibus diceretsi illum damnassentnihil sibi praeter osculum nepotumin quibus adquiesceretsuperfuturumhac scilicet sententiaquam etiam editae orationi inseruitfilium potius in tormentis animi quam in uoluptatibus reponenstamenne naturae ordinem confunderetnon nepotessed filium heredem reliquit moderate usus adfectibus suisquia et uiuus moribus eius uerum testimonium et mortuus sanguini honorem debitum reddidit.

5.9.3 Idem fecit clari generis magnaeque dignitatis uir <Q.> Fuluiussed in filio aliquantum taetriore: nam cum auxilium senatus inplorassetut suspectus in parricidio et ob id latens per triumuirum conquireretur ac iussu patrum conscriptorum conprehensus essetnon solum eum non notauitsed etiam decedens dominum omnium <bonorum> esse uoluitquem genuerat heredem instituensnon quem fuerat expertus.

5.9.4 Magnorum uirorum clementibus actis ignoti patris nouae atque inusitatae rationis consilium adiciam. quicum a filio insidias necti sibi comperisset nec inducere in animum posset ut uerum sanguinem ad hoc sceleris progressum crederetseductam uxorem suppliciter rogauit ne se ulterius celaretsiue illum adulescentem subiecisset siue ex alio concepisset. adseueratione deinde eius et iure iurando [se] nil tale suspicari persuasus in locum desertum filio perducto gladiumquem occultum secum adtulerattradidit ac iugulum feriendum praebuitnec ueneno nec latrone ei ad peragendum parricidium opus esse adfirmans. quo facto non paulatimsed magno impetu recta cogitatio pectus iuuenis occupauit continuoque abiecto gladio 'tu uero' inquit'pateruiueet si tam obsequens et hoc precari filio permittasme quoque exupera. sed tantum quaesone meus erga te amor eo sit tibi uiliorquod a paenitentia oritur'. solitudinem sanguine meliorem pacatioresque penatibus siluas et alimentis blandius ferrum ac mortis oblatae quam datae uitae felicius beneficium!

5.10.init. Commemoratis patribusqui iniurias filiorum patienter exceperuntreferamus eosqui mortes aequo animo tolerarunt.

5.10.1 Horatius Puluilluscum <in> Capitolio Ioui optimo maximo aedem pontifex dedicaret in<ter>que nuncupationem sollemnium uerborum postem tenens mortuum esse filium suum audissetneque manum a poste remouitne tanti templi dedicationem interrumperetneque uultum a publica religione ad priuatum dolorem deflexitne patris magis quam pontificis partes egisse uideretur.

5.10.2 clarum exemplumnec minus tamen inlustre quod sequitur. Aemilius Paulusnunc felicissiminunc miserrimi patris clarissima repraesentatioex quattuor filiis formae insignisegregiae indolis duos iure adoptionis in Corneliam Fabiamque gentem translatos sibi ipse denegauit: duos ei fortuna abstulit. quorum alter triumphum patris funere suo quartum ante diem praecessitalter in triumphali curru conspectus post diem tertium expirauit. itaque qui ad donandos usque liberos abundaueratin orbitate subito destitutus est. quem casum quo robore animi sustinuerit orationequam de rebus a se gestis apud populum habuithanc adiciendo clausulam nulli ambiguum reliquit: 'cum in maximo prouentu felicitatis nostraeQuiritestimerem ne quid mali fortuna molireturIouem optimum maximum Iunonemque reginam et Mineruam precatus sum utsi quid aduersi populo Romano inminerettotum in meam domum conuerteretur. quapropter bene habet: annuendo enim uotis meis id egeruntut uos potius meo casu doleatis quam ego uestro ingemescerem'.

5.10.3 Vno etiam nunc domestico exemplo adiecto in alienis luctibus orationi meae uagari permittam. Q. Marcius Rexsuperioris Catonis in consulatu collegafilium summae pietatis et magnae spei etquae non parua calamitatis accessio fuitunicum amisitcumque se obitu eius subrutum et euersum uideretita dolorem altitudine consilii coercuitut a rogo iuuenis protinus curiam peteret senatumquequem eo die lege habere oportebatconuocaret. quod nisi fortiter maerorem ferre scissetunius diei lucem inter calamitosum patrem et strenuum consulem neutra in parte cessato officio partiri non potuisset.

5.10.ext.1 Princeps Atheniensium Pericles intra quadriduum duobus mirificis adulescentibus filiis spoliatus his ipsis diebus et uultu pristinum habitum retinente et oratione nulla ex parte infractiore contionatus est. ille uero caput quoque solito more coronatum gerere sustinuitut nihil ex uetere ritu propter domesticum uulnus detraheret. non sine causa igitur tanti roboris animus ad Olympii Iouis cognomen ascendit.

5.10.ext.2 Xenophon autemquod ad Socraticam disciplinam adtinetproximus a Platone felicis ac beatae facundiae graduscum sollemne sacrificium peragerete duobus filiis maiorem natu nomine Gryllum apud Mantineam in proelio cecidisse cognouit: nec ideo institutum deorum cultum omittendum putauitsed tantum modo coronam deponere contentus fuit. quam ipsam percontatus quonam modo occidissetut audi<u>it fortissime pugnantem interissecapiti reposuitnuminaquibus sacrificabattestatus maiorem se ex uirtute fiii uoluptatem quam ex morte amaritudinem sentire. alius remouisset hostiamabiecisset altarialacrimis respersa tura disiecisset: Xenophontis corpus ~religioni inmobile stetit et animus in consilio prudentiae stabilis mansit ac dolori succumbere ipsa cladequae nuntiata erattristius duxit.

5.10.ext.3 Ne Anaxagoras quidem supprimendus est: audita namque morte filii 'nihil mihi' inquit 'inexspectatum aut nouum nuntias: ego enim illum ex me natum sciebam esse mortalem'. has uoces utilissimis praeceptis inbutas uirtus mittit. quas si quis efficaciter auribus receperitnon ignorabit ita liberos esse procreandosut meminerit his a rerum natura et accipiendi spiritus et reddendi eodem momento temporis legem diciatque ut mori neminem solerequi non uixeritita ne uiuere [aliquem] quidem posse qui non sit moriturus.

Valeri Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium

 

Liber VI

6.1.init. Vnde te uirorum pariter ac feminarum praecipuum firmamentumPudicitiainuocem? tu enim prisca religione consecratos Vestae focos incolistu Capitolinae Iunonis puluinaribus incubastu Palatii columen augustos penates sanctissimumque Iuliae genialem torum adsidua statione celebrastuo praesidio puerilis aetatis insignia munita sunttui numinis respectu sincerus iuuentae flos permanette custode matronalis stola censetur: ades igitur et <re>cognosce quae fieri ipsa uoluisti.

6.1.1 Dux Romanae pudicitiae Lucretiacuius uirilis animus maligno errore fortunae muliebre corpus sortitus esta <Sex.> Tarquinio regis Superbi filio per uim stuprum pati coactacum grauissimis uerbis iniuriam suam in concilio necessariorum deplorassetferro sequod ueste tectum adtuleratinteremit causamque tam animoso interitu imperium consulare pro regio permutandi populo Romano praebuit.

6.1.2 Atque haec inlatam iniuriam non tulit: Verginius plebei generissed patricii uir spiritusne probro contaminaretur domus suaproprio sanguini non pepercit: nam cum App. Claudius decemuir filiae eius uirginis stuprum potestatis uiribus fretus pertinacius expeteretdeductam in forum puellam occidit pudicaeque interemptor quam corruptae pater esse maluit.

6.1.3 Nec alio robore animi praeditus fuit Pontius Aufidianus eques Romanusquipostquam conperit filiae suae uirginitatem a paedagogo proditam Fannio Saturninonon contentus sceleratum seruum adfecisse supplicio etiam ipsam puellam necauit. ita ne turpes eius nuptias celebraretacerbas exequias duxit.

6.1.4 Quid P. Maeniusquam seuerum pudicitiae custodem egit! in libertum namque gratum admodum sibi animaduertitquia eum nubilis iam aetatis filiae suae osculum dedisse cognoueratcum praesertim non libidinesed errore lapsus uideri posset. ceterum amaritudine poenae teneris adhuc puellae sensibus castitatis disciplinam ingenerari magni aestimauit eique tam tristi exemplo praecepit ut non solum uirginitatem inlibatamsed etiam oscula ad uirum sincera perferret.

6.1.5 Q. uero Fabius Maximus Seruilianus honoribusquos splendidissime gesseratcensurae grauitate consummatis exegit poenas a filio dubiae castitatis et punito pependit uoluntario secessu conspectum patriae uitando.

6.1.6 Dicerem censorium uirum nimis atrocem extitissenisi P. Atilium Philiscum in pueritia corpore quaestum a domino facere coactum tam seuerum postea patrem cernerem: filiam enim suamquia stupri se crimine coinquinaueratinteremit. quam sanctam igitur in ciuitate nostra pudicitiam fuisse existimare debemusin qua etiam institores libidinis tam seueros eius uindices euasisse animaduertimus?

6.1.7 Sequitur excellentis nominis ac memorabilis facti exemplum. M. Claudius Marcellus aedilis curulis C. Scantinio Capitolino tribuno pl. diem ad populum dixitquod filium suum de stupro appellasseteoque asseuerante se cogi non posse ut adessetquia sacrosanctam potestatem haberetet ob id tribunicium auxilium <in>plorantetotum collegium tribunorum negauit se intercedere quo minus pudicitiae quaestio perageretur. citatus itaque Scantinius reus uno teste qui temptatus erat damnatus est. constat iuuenem productum in rostra defixo in terram uultu perseueranter tacuisse uerecundoque silentio plurimum in ultionem suam ualuisse.

6.1.8 Metellus quoque Celer stuprosae mentis acer poenitor extitit Cn. Sergio Silo promissorum matri familiae nummorum gratia diem ad populum dicendo eumque hoc uno crimine damnando: non enim factum tuncsed animus in quaestionem deductus estplusque uoluisse peccare nocuit quam non peccasse profuit.

6.1.9 Contionis haecilla curiae grauitas. T. Veturius filius eius Veturiiqui in consulatu suo Samnitibus ob turpiter ictum foedus deditus fueratcum propter domesticam ruinam et graue aes alienum P. Plotio nexum se dare adulescentulus admodum coactus essetseruilibus ab eo uerberibusquia stuprum pati nolueratadfectus querellam ad consules detulit. a quibus hac de re certior factus senatus Plotium in carcerem duci iussit: in qualicumque enim statu positam Romano sanguini pudicitiam tutam esse uoluit.

6.1.10 Et quid mirumsi hoc uniuersi patres conscripti censuerunt? C. Pescennius III uir capitalis <C.> Cornelium fortissimae militiae stipendia emeritum uirtutisque nomine quater honore primi pili ab imperatoribus donatumquod cum ingenuo adulescentulo stupri commercium habuissetpublicis uinculis onerauit. a quo appellati tribunicum de stupro nihil negaretsed sponsionem se facere paratum diceretquod adulescens ille palam atque aperte corpore quaestum factitassetintercessionem suam interponere noluerunt. itaque Cornelius in carcere mori coactus est: non putarunt enim tribuni pl. rem publicam nostram cum fortibus uiris pacisci oportereut externis periculis domesticas delicias emerent.

6.1.11 Libidinosi centurionis supplicium M. Laetori Mergi tribuni militaris aeque ~similis foedus exitus sequitur. cui Cominius tribunus pl. diem ad populum dixitquod cornicularium suum stupri causa adpellasset. nec sustinuit eius rei <con>scientiam Laetoriussed se ipse ante iudicii tempus fuga priusdeinde etiam <morte puniuit>. naturae modum expleueratfato tamen functus uniuersae plebis sententia crimine inpudicitiae damnatus est. signa illum militariasacratae aquilaeet certissima Romani imperii custosseuera castrorum disciplinaad inferos usque persecuta estquoniamcuius [uirtutis] magister esse debueratsanctitatis corruptor temptabat existere.

6.1.12 Hoc mouit C. Marium imperatorem tumcum C. Lusium sororis suae filiumtribunum milituma C. Plotio manipulari milite iure caesum pronuntiauitquia eum de stupro conpellare ausus fuerat.

6.1.13 Sed ut eos quoquequi in uindicanda pudicitia dolore suo pro publica lege usi suntstrictim percurramSempronius Musca C. Gellium deprehensum in adulterio flagellis ceciditC. Memmius L. Octauium similiter deprehensum pernis contuditCarbo Attienus a Vibienoitem Pontius a P. Cer<en>nio deprehensi castrati sunt. Cn. etiam Furium Brocchum qui deprehenderat familiae stuprandum obiecit. quibus irae suae indulsisse fraudi non fuit.

6.ext.1 Atque ut domesticis externa subnectamGraeca femina nomine Hippocum hostium classe esset exceptain mare seut morte pudicitiam tuereturabiecit. cuius corpus Erythraeo litori adpulsum proxima undis humus sepulturae mandatum ad hoc tempus tumulo contegit: sanctitatis uero gloriam aeternae traditam memoriae Graecia laudibus su<m><m>is celebrando cotidie florentiorem efficit.

6.ext.2 Vehementius hocillud consideratius exemplum pudicitiae. exercitu et copiis Gallograecorum a Cn. Manlio consule in Olympo monte ex parte deletis ex parte captisOrgiagontis reguli uxor mirae pulchritudinis a centurionecui custodienda tradita eratstuprum pati coactapostquam uentum est in eum locumin quem centurio misso nuntio necessarios mulieris pretiumquo eam redimerentadferre iusserataurum expendente centurione et in eius pondus animo oculisque intento Gallograecis lingua gentis suae imperauit ut eum occiderent. interfecti deinde caput abscisum manibus retinens ad coniugem uenit abiectoque ante pedes eius iniuriae et ultionis suae ordinem exposuit. huius feminae quid aliud quisquam quam corpus in potestatem hostium uenisse dicat? nam neque animus uinci nec pudicitia capi potuit.

6.1.ext.3 Teutonorum uero coniuges Marium uictorem orarunt ut ab eo uirginibus Vestalibus dono mitterenturadfirmantes aeque se atque illas uirilis concubitus expertes futuraseaque re non impetrata laqueis sibi nocte proxima spiritum eripuerunt. di meliusquod hunc animum uiris earum in acie non dederunt: nam si mulierum suarum uirtutem imitari uoluissentincerta Teutonicae uictoriae tropaea reddidissent.

6.2.init. Libertatem autem uehementis spiritus dictis pariter et factis testatam ut non inuitauerimita ultro uenientem non excluserim. quae inter uirtutem uitiumque positasi salubri modo se temperauitlaudemsi quo non debuit profuditreprehensionem meretur. ac uulgi sic auribus gratior quam sapientissimi cuiusque animo probabilior est utpote frequentius aliena uenia quam sua prouidentia tuta. sed quia humanae uitae partes persequi propositum estnostra fide propria aestimatione referatur.

6.2.1 Priuerno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum incitauerant senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque Priuernatibus esset faciendum. ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabatur eodem tempore et uictoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium unicum in precibus restare animaduerterentingenui et Italici sanguinis obliuisci non potuerunt: princeps enim eorum in curia interrogatus quam poenam mererenturrespondit 'quam merentur qui se dignos libertate iudicant'. uerbis arma sumpserat exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammauerat. sed Plautius consul fauens Priuernatium causae regressum animoso eius dicto obtulit quaesiuitque qualem cum eis Romani pacem habituri essent inpunitate donata. at is constantissimo uultu 'si bonam dederitis'inquit 'perpetuamsi malamnon diuturnam'. qua uoce perfectum est ut uictis non solum ueniased etiam ius et beneficium nostrae ciuitatis daretur.

6.2.2 Sic in senatu loqui Priuernas ausus est: L. uero Philippus consul aduersus eundem ordinem libertatem exercere non dubitauit: nam segnitiam pro rostris exprobrans alio sibi senatu opus esse dixit tantumque a paenitentia dicti afuitut etiam L. Crasso summae dignitatis atque eloquentiae uiro id in curia grauiter ferenti manum inici iuberet. ille reiecto lictore 'non es' inquit 'mihiPhilippeconsulquia ne ego quidem <tibi> senator sum'.

6.2.3 Quid? populum ab incursu suo libertas tutum reliquit? immo et similiter adgressa et aeque experta patientem est. Cn. Carbo tribunus pl.nuper sepultae Gracchanae seditionis turbulentissimus uindex idemque orientium ciuilium malorum fax ardentissimaP. Africanum a Numantiae ruinis summo cum gloriae fulgore uenientem ab ipsa paene porta in rostra perductum quid de Ti. Gracchi mortecuius sororem in matrimonio habebatsentiret interrogauitut auctoritate clarissimi uiri inchoato iam incendio multum incrementi adiceretquia non dubitabat quin propter tam artam adfinitatem aliquid pro memoria interfecti necessarii miserabiliter esset locuturus. at is iure eum caesum uideri respondit. cui dicto cum contio tribunicio furore instincta uiolenter succlamasset'taceant' inquit 'quibus Italia nouerca est'. orto deinde murmure 'non efficietis' ait 'ut solutos uerear quos alligatos adduxi'. uniuersus populus ab uno iterum contumeliose correptus erat++quantus est honos uirtutis!++et tacuit. recens ipsius uictoria Numantina et patris Macedonica deuictaeque Karthaginis auita spolia ac duorum regum Syphacis et Persei ante triumphales currus caten<at>ae ceruices totius tunc fori <ora> clauserunt. nec timori datum est silentiumsed quia beneficio Aemiliae Corneliaeque gentis multi metus urbis atque Italiae finiti erantplebs Romana libertati Scipionis libera non fuit.

6.2.4 Quapropter minus mirari debemusquod amplissima Cn. Pompei auctoritas totiens cum libertate luctata estnec sine magna laudequoniam omnis generis hominum licentiae ludibrio esse quieta fronte tulit. Cn. Pisocum Manilium Crispum reum ageret eumque euidenter nocentem gratia Pompei eripi uideretiuuenili impetu ac studio accusationis prouectus multa et grauia crimina praepotenti defensori obiecit. interrogatus deinde ab eo cur non <se> quoque accusaret'da' inquit 'praedes rei publicae tesi postulatus fuerisciuile bellum non excitaturumetiam te tuo prius quam de Manilii capite in consilium iudices mittam'. ita eodem iudicio duos sustinuit reosaccusatione Maniliumlibertate Pompeiumet eorum alterum lege peregitalterum professionequa solum poterat.

6.2.5 Quid ergo? libertas sine Catone? non magis quam Cato sine libertate: nam cum in senatorem nocentem et infamem reum iudex sedisset tabellaeque Cn. Pompei laudationem eius continentes prolatae essentprocul dubio efficaces futurae pro noxiosummouit eas e quaestione legem recitandoqua cautum erat ne senatoribus tali auxilio uti liceret. huic facto persona admirationem adimit: nam quae in alio audacia uidereturin Catone fiducia cognoscitur.

6.2.6 Cn. Lentulus Marcellinus consulcum in contione de Magni Pompei nimia potentia querereturadsensusque ei clara uoce uniuersus populus esset'adclamate' inquit'adclamateQuiritesdum licet: iam enim uobis inpune facere non lice<bi>t'. pulsata tunc est eximii ciuis potentia hinc inuidiosa querellahinc lamentatione miserabili.

6.2.7 Cui candida fascia crus alligatum habenti Fauonius 'non refert' inquit 'qua in parte sit corporis diadema'exigui panni cauillatione regias ei uires exprobrans. at is neutram in partem mutato uultu utrumque cauitne aut hilari fronte libenter adgnoscere potentiam <aut tristi iam> profiteri uideretur. eaque patientia inferioris etiam generis et fortunae hominibus aditum aduersus se dedit: e quorum turba duos retulisse abunde erit.

6.2.8 Heluius Mancia Formianuslibertini filius ultimae senectutisL. Libonem apud censores accusabat. in quo certamine cum Pompeius Magnus humilitatem ei aetatemque exprobrans ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset'non mentiris' inquit'Pompei: uenio enim ab inferisin L. Libonem accusator uenio. sed dum illic mororuidi cruentum Cn. Domitium Ahenobarbum deflentemquod summo genere natusintegerrimae uitaeamantissimus patriaein ipso iuuentae flore tuo iussu esset occisus. uidi pari claritate conspicuum <M.> Brutum ferro laceratumquerentem id sibi prius perfidiadeinde etiam crudelitate tua accidisse. uidi Cn. Carbonem acerrimum pueritiae tuae bonorumque patris tui defensorem in tertio consulatu catenisquas tu ei inici iusserasuinctumobtestantem se aduersus omne fas ac nefascum in summo esset imperioa te equite Romano trucidatum. uidi eodem habitu et quiritatu praetorium uirum Perpennam saeuitiam tuam execrantemomnesque eos una uoce indignantesquod indemnati sub te adulescentulo carnifice occidissent'. obducta iam uetus<tis> cicatricibus bellorum ciuilium uastissima uulnera municipali hominiseruitutem paternam redolentieffrenatae temeritatisintolerabilis spiritusinpune renouare licuit. itaque eo<dem> tempore et fortissimum erat Cn. Pompeio maledicere et tutissimum. sed non patitur nos hoc longiore querella prosequi personae insequentis aliquanto sors humilior.

6.2.9 Diphilus tragoeduscum Apollinaribus ludis inter actum ad eum uersum uenissetin quo haec sententia continetur'miseria nostra magnus est'directis in Pompeium Magnum manibus pronuntiauitreuocatusque aliquotiens a populo sine ulla cunctatione nimiae illum et intolerabilis potentiae reum gestu perseueranter egit. eadem petulantia usus est in ea quoque parte'uirtutem istam ueniet tempus cum grauiter gemes'.

6.2.10 M. etiam Castricii libertate inflammatus animus. quicum Placentiae magistratum gereretCn. Carbone consule iubente decretum fieriquo sibi obsides a Placentinis darenturnec summo eius imperio obtemperauit nec maximis uiribus cessit: atque etiam dicente multos se gladios habere respondit 'et ego annos'. obstipuerunt tot legiones tam robustas senectutis reliquias intuentes. Carbonis quoque iraquia materiam saeuiendi perquam exiguam habebatparuulum uitae tempus ablaturain se ipsa conlapsa est.

6.2.11 Iam Serui Galbae temeritatis plena postulatioqui diuum Iulium consummatis uictoriis in foro ius dicentem in hunc modum interpellare sustinuit: 'C. Iuli Caesarpro Cn. Pompeio Magnoquondam genero tuoin tertio eius consulatu pecuniam spopondiquo nomine nunc appellor. quid agam? dependam?' palam atque aperte ei bonorum Pompei uenditionem exprobrando ut a tribunali summoueretur meruerat. sed illud ipsa mansuetudine mitius pectus aes alienum Pompei ex suo fisco solui iussit.

6.2.12 AgeCascellius uir iuris ciuilis scientia clarus quam periculose contumax! nullius enim aut gratia aut auctoritate conpelli potuit ut de aliqua earum rerumquas triumuiri dederantformulam conponerethoc animi iudicio uniuersa eorum beneficia extra omnem ordinem legum ponens. idem cum multa de temporibus <Caesaris> liberius loquereturamicique ne id faceret monerentduas resquae hominibus amarissimae uiderenturmagnam sibi licentiam praebere responditsenectutem et orbitatem.

6.2.ext.1 Inserit se tantis uiris mulier alienigeni sanguinisquae a Philippo rege temulento immerenter damnataprouocare <se iudicium uociferata esteoque interrogante ad quem prouocaret>'ad Philippum' inquit'sed sobrium'. excussit crapulam oscitanti ac praesentia animi ebrium resipiscere causaque diligentius inspecta iustiorem sententiam ferre coegit. igitur aequitatemquam impetrare non potueratextorsitpotius praesidium a libertate quam ab innocentia mutuata.

6.2.ext.2 Iam illa non solum fortissed etiam urbana libertas. senectutis ultimae quaedam Syracusis omnibus Dionysii tyranni exitium propter nimiam morum acerbitatem et intolerabilia onera uotis expetentibus sola cotidie matutino tempore deos ut incolumis ac sibi superstes esset orabat. quod ubi is cognouitnon debitam sibi admiratus beniuolentiam arcessi<ui>t eam et quid ita hoc aut quo merito suo faceret interrogauit. tum illa 'certa est' inquit 'ratio propositi mei: puella enimcum grauem tyrannum haberemuscarere eo cupiebam. quo interfecto aliquanto taetrior arcem occupauit. eius quoque finiri dominationem magni aestimabam. tertium te superioribus inportuniorem habere coepimus rectorem. itaque nesi tu fueris absumptusdeterior in locum tuum su ccedatcaput meum pro tua salute deuoueo'. tam facetam audaciam Dionysius punire erubuit.

6.2.ext.3 Inter has et Theodorum Cyrenaeum quasi animosi spiritus coniugium esse potuituirtute parfelicitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem sibi minitanti'enimuero' inquit 'magnifica res tibi contigitquia cantharidis uim adsecutus es'. cumque hoc dicto accensus cruci eum suffigi iussisset'terribilis' ait 'haec sit purpuratis tuismea quidem nihil interest humi an sublime putrescam'.

6.3.init. Armet se duritia pectus necesse estdum horridae ac tristis seueritatis acta narranturut omni <miti>ore cogitatione seposita rebus auditu asperis uacet: ita enim destrictae et inexorabiles uindictae et uaria poenarum genera in medium procurrentutilia quidem legum munimentased minime in placido et quieto paginarum numero reponenda.

6.3.1 M. Manliusunde Gallos depuleratinde ipse praecipitatus estquia fortiter defensam libertatem nefarie opprimere conatus fuerat. cuius iustae ultionis nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihicum praecipites agebas Senonas: postquam imitari coepistiunus factus <es> ex Senonibus'. huius supplicio aeternae memoriae nota inserta est: propter illum enim lege sanciri placuit ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaretquia domum eo loci habueratubi nunc aedem Monetae uidemus.

Par indignatio ciuitatis aduersus Sp. Cassium erupitcui plus suspicio concupitae dominationis nocuit quam tres magnifici consulatus ac duo speciosissimi triumphi profuerunt: senatus enim populusque Romanus non contentus capitali eum supplicio adficere interempto domum superiecitut penatium quoque strage puniretur: in solo autem aedem Telluris fecit. itaque quod prius domicilium inpotentis uiri fuerat nunc religiosae seueritatis monumentum est.

Eadem ausum Sp. Maelium consimili exitu patria multauit. area uero domus eiusquo iustitia supplicii notior ad posteros perueniretAequimeli appellationem traxit. quantum ergo odii aduersus hostes libertatis insitum animis antiqui haberent parietum ac tectorumin quibus uersati fuerantruinis testabantur. ideoque et M. Flacci et L. Saturnini seditiosissimorum ciuium corporibus trucidatis penates ab imis fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana areacum diu ~ pene uacua mansisseta Q. Catulo Cimbricis spoliis adornata est.

Viguit in nostra ciuitate Ti. et C. Gracchorum summa nobilitas ac spes amplissima. sed quia statum ciuitatis conati erant conuellereinsepulta cadauera iacuerunt supremusque humanae condicionis honos filiis Gracchi et nepotibus Africani defuit. quin etiam familiares eorumne quis rei publicae inimicis amicus esse uelletde robore praecipitati sunt.

6.3.2 Idem sibi licere [tam] P. Mucius tribunus pl. quod senatui et populo Romano crediditqui omnes collegas suos<qui> duce Sp. Cassio id egerant ut magistratibus non subrogatis communis libertas in dubium uocareturuiuos cremauit. nihil profecto hac seueritate fidentius: unus enim tribunus eam poenam nouem collegis inferre ausus estquam nouem tribuni ab uno collega exigere perhorruissent.

6.3.3 Libertatis adhuc custos et uindex seueritassed pro dignitate etiam ac pro disciplina aeque grauis: M. enim Claudium senatus Corsisquia turpem cum his pacem feceratde<di>dit. quem ab hostibus non acceptum in publica custodia necari iussitsemel laesa maiestate imperii quot modis irae pertinax uindex! factum eius resciditlibertatem ademitspiritum extinxitcorpus contumelia carceris et detestanda Gemoniarum scalarum nota foedauit.

Atque hic quidem senatus animaduersionem meruerat: Cn. autem Cornelius Scipio Hispali filius prius quam mereri posset expertus est: nam cum ei Hispania prouincia sorte obuenissetne illuc iret decreuit adiecta causaquod recte facere nesciret. itaque Cornelius propter uitae inhonestum actum sine ullo prouinciali ministerio tantum non repetundarum lege damnatus est.

Ne in C. quidem Vettienoqui <sibi> sinistrae manus digitosne bello Italico militaretabscideratseueritas senatus cessauit: publicatis enim bonis eius ipsum aeternis uinculis puniendum censuit effecitque ut quem honeste spiritum profundere in acie nolueratturpiter in catenis consumeret.

6.3.4 Id factum imitatus M'. Curius consulcum dilectum subito edicere coactus esset <et> iuniorum nemo respondissetconiectis in sortem omnibus tribubusPolliaequae prima exieratprimum nomen urna extractum citari iussit neque eo respondente bona adulescentis hastae subiecit. quod ut illi nuntiatum estad consulis tribunal concurrit collegiumque tribunorum appellauit. tunc Manius Curius praefatus non opus esse eo ciue rei publicaequi parere nesciretet bona eius et ipsum uendidit.

6.3.5 Aeque tenax propositi L. Domitius: nam cum Siciliam praetor regeret et ad eum eximiae magnitudinis aper allatus essetadduci ad se pastoremcuius manu occisus eratiussit interrogatumque qui eam bestiam confecissetpostquam conperit usum uenabulocruci fixitquia ipse ad exturbanda latrociniaquibus prouincia uastabaturne quis telum haberet edixerat. hoc aliquis in fine seueritatis et saeuitiae ponendum dixerit++disputatione enim utroque flecti potest++: ceterum ratio publici imperii praetorem nimis asperum existimari non patitur.

6.3.6 Sic se in uiris puniendis seueritas exercuitsed ne in feminis quidem supplicio adficiendis segniorem egit. Horatius prius proelio trium Curiatiorum<iterum> condicione pugnae omnium Albanorum uictorcum ex illa clarissima acie domum repetens sororem suam uirginem Curiati sponsi mortem profusius quam illa aetas debebat flentem uidissetgladioquo patriae rem bene gesseratinteremitparum pudicas ratus lacrimasquae <prae>propero amori dabantur. quem hoc nomine reum apud populum actum pater defendit. ita paulo propensior animus puellae ad memoriam futuri uiri et fratrem ferocem uindicem et uindictae tam rigidum adsensorem patrem habuit.

6.3.7 Consimili seueritate senatus postea usus Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus mandauit ut de hisquae sacris Bacchanalium inceste usae fuerantinquirerent. a quibus cum multae essent damnataein omnes cognati intra domos animaduerteruntlateque patens opprobrii deformitas seueritate supplicii emendata estquiaquantum ruboris ciuitati nostrae mulieres turpiter se gerendo incusseranttantum laudis grauiter punitae adtulerunt.

6.3.8 Publicia autemquae Postumium Albinum consulemitem Liciniaquae Claudium Asellum uiros suos ueneno necauerantpropinquorum decreto strangulatae sunt: non enim putauerunt seuerissimi uiri in tam euidenti scelere longum publicae quaestionis tempus expectandum. itaque quarum innocentium defensores fuissentsontium mature uindices extiterunt.

6.3.9 Magno scelere horum seueritas ad exigendam uindictam concitata estEgnati autem Meceni longe minore de causaqui uxoremquod uinum bibissetfusti percussam interemitidque factum non accusatore tantumsed etiam reprehensore caruituno quoque existimante optimo illam exemplo uiolatae sobrietati poenas pependisse. et sane quaecumque femina uini usum immoderate appetitomnibus et uirtutibus ianuam claudit et delictis aperit.

6.3.10 Horridum C. quoque Sulpicii Galli maritale supercilium: nam uxorem dimisitquod eam capite aperto foris uersatam cognoueratabscisa sententiased tamen aliqua ratione munita: 'lex enim' inquit 'tibi meos tantum praefinit oculosquibus formam tuam adprobes. his decoris instrumenta conparahis esto speciosahorum te certiori crede notitiae. ulterior tui conspectus superuacua inritatione arcessitus in suspicione et crimine haereat necesse est'.

6.3.11 Nec aliter sensit Q. Antistius Vetus repudiando uxoremquod illam in publico cum quadam libertina uulgari secreto loquentem uiderat: namut ita dicamincunabulis et nutrimentis culpaenon ipsa conmotus culpa citeriorem delicto praebuit ultionemut potius caueret iniuriam quam uindicaret.

6.3.12 Iungendus est his P. Sempronius Sophusqui coniugem repudii nota adfecitnihil aliud quam se ignorante ludos ausam spectare. ergodum sic olim feminis occurriturmens earum a delictis aberat.

6.3.ext.1 Ceterum etsi Romana seueritatis exemplis totus terrarum orbis instrui potesttamen externa summatim cognosse fastidio non sit. Lacedaemonii libros Archilochi e ciuitate sua exportari iusseruntquod eorum parum uerecundam ac pudicam lectionem arbitrabantur: noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbuine plus moribus noceret quam ingeniis prodesset. itaque maximum poetam aut certe summo proximumquia domum sibi inuisam obscenis maledictis laceraueratcarminum exilio multarunt.

6.3.ext.2 Athenienses autem Timagoran inter officium salutationis Dareum regem more gentis illius adulatum capitali supplicio adfeceruntunius ciuis humilibus blanditiis totius urbis suae decus Persicae dominationi summissum grauiter ferentes.

6.3.ext.3 Iam Cambyses inusitatae seueritatisqui mali cuiusdam iudicis e corpore pellem detractam sellae intendi in eaque filium eius iudicaturum considere iussit. ceterum et rex et barbarus atroci ac noua poena iudicis ne quis postea corrumpi iudex posset prouidit.

6.4.init. Magnam et bonam laudis partem in claris uiris etiam illa uindicantquae aut ab his dicta grauiter aut facta pertinax memoria uiribus aeternis conprehendit. quorum ex abundanti copia nec parca nimis nec rursus auida manu quod magis desiderio satisfaciat quam satietati abundet hauriamus.

6.4.1 Ciuitate nostra Cannensi clade perculsacum admodum tenui filo suspensa rei publicae salus ex sociorum fide penderetut eorum animi ad imperium Romanum tuendum constantiores essentmaiori parti senatus principes Latinorum in ordinem suum sublegi placebat. Annius autem Campanus etiam consulem alterum Capua creari debere adseuerabat: sic contusus et aeger Romani imperii spiritus erat. tunc Manlius Torquatus filius eiusqui Latinos apud Veserim inclita pugna fuderatquam poterat clara uoce denuntiauitsi quis sociorum inter patres conscriptos sententiam dicere ausus essetcontinuo eum interempturum. hae unius minae et Romanorum languentibus animis calorem pristinum reddiderunt et Italiam ad ius ciuitatis nobiscum exaequandum consurgere passae non sunt: namque ut patris armisita uerbis filii fracta cessit. Par illius quoque [et] Manli grauitascui cum consulatus [cum] omnium consensu deferretur eumque sub excusatione aduersae ualitudinis oculorum recusaretinstantibus cunctis 'alium' inquit'Quiritesquaeritead quem hunc honorem transferatis: nam si me gerere eum coegeritisnec ego mores uestros ferre nec uos meum imperium perpeti poteritis'. priuati tam ponderosa uox: quam graues fasces consulis extitissent!

6.4.2 Nihilo segnior Scipionis Aemiliani aut in curia aut in contione grauitas. quicum haberet consortem censurae Mummiumut nobilemita eneruis uitaepro rostris dixit se ex maiestate rei publicae omnia gesturum<si> sibi ciues uel dedissent collegam uel non dedissent.

Idemcum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius consules in senatu contenderent uter aduersus Viriathum in Hispaniam mittereturac magna inter patres conscriptos dissensio essetomnibus quonam eius sententia inclinaretur expectantibus'neutrum' inquit 'mihi mitti placetquia alter nihil habetalteri nihil est satis'aeque malam licentis imperii magistram iudicans inopiam atque auaritiam. quo dicto ut neuter in prouinciam mitteretur obtinuit.

6.4.3 C. uero Popilius a senatu legatus ad Antiochum missusut bello sequo Ptolemaeum lacessebatabstineretcum ad eum uenisset atque is prompto animo et amicissimo uultu dexteram ei porrexissetinuicem illi suam porrigere noluitsed tabellas senatus consultum continentis tradidit. quas ut legit Antiochusdixit se cum amicis conlocuturum. indignatus Popiliusquod aliquam moram interposuissetuirga solumquo insistebatdenotauit et 'prius' inquit 'quam hoc circulo excedas da responsumquod senatui referam'. non legatum locutumsed ipsam curiam ante oculos positam crederes: continuo enim rex adfirmauit fore ne amplius de se Ptolemaeus querereturac tum demum Popilius manum eius tamquam socii adprehendit. quam efficax est animi sermonisque abscisa grauitas! eodem momento Syriae regnum terruitAegypti texit.

6.4.4 P. autem Rutilii uerba pluris an facta aestimem nescio: nam utrisque aeque admirabile inest robur. cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteretatque is per summam indignationem dixisset 'quid ergo mihi [inquit] opus est amicitia tuasi quod rogo non facis?' respondit 'immo quid mihi tuasi propter te aliquid inhoneste facturus sum?' huic uoci consentanea illa operaquod magis ordinum dissensione quam ulla culpa sua reus factus nec obsoletam uestem induit nec insignia senatoris deposuit nec supplices ad genua iudicum manus tetendit nec dixit quicquam splendore praeteritorum annorum humilius effecitque ut periculum non inpedimentum grauitatis eius essetsed experimentum. atque etiam cum ei reditum in patriam Sullana uictoria praestaretin exilione quid aduersus leges faceretremansit. quapropter felicitatis cognomen iustius quis moribus grauissimi uiri quam inpotentis armis adsignauerit: quod quidem Sulla rapuitRutilius meruit.

6.4.5 M. Brutus suarum prius uirtutum quam patriae parentis parricida++uno enim facto et illas in profundum praecipitauit et omnem nominis sui memoriam inexpiabili detestatione perfudit++ultimum proelium initurus negantibus quibusdam id committi oportere 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie enim aut recte erit aut nihil curabo'. praesumserat uidelicet neque uiuere se sine uictoria neque mori sine securitate posse.

6.4.ext.1 Cuius mentio mihi subicit quod aduersus D. Brutum in Hispania grauiter dictum est referre: nam cum ei se tota paene Lusitania de<di>disset ac sola gentis eius urbs Cinginnia pertinaciter arma retinerettemptata redemptione propemodum uno ore legatis Bruti respondit ferrum sibi a maioribusquo urbem tuerenturnon aurumquo libertatem ab imperatore auaro emerentrelictum. melius sine dubio istud nostri sanguinis homines dixissent quam audissent.

6.4.ext.2 Sed illos quidem natura in haec grauitatis uestigia deduxitSocrates autem Graecae doctrinae clarissimum columencum Athenis causam diceretdefensionemque ei Lysias a se conpositamqua in iudicio utereturrecitasset demissam et suppliceminminenti procellae adcommodatam'aufer' inquit 'quaeso istam: nam egosi adduci possem ut eam in ultima Scythiae solitudine peroraremtum me ipse morte multandum concederem'. spiritum contempsitne careret grauitatemaluitque Socrates extingui quam Lysias superesse.

6.4.ext.3 Quantus hic in sapientiatantus in armis Alexander illam uocem nobiliter edidit: Dareo enim uno iam et altero proelio uirtutem eius experto atque ideo et partem regni Tauro tenus monte et filiam in matrimonium cum decies centum milibus talentum pollicentecum Parmenion dixisset sesi Alexander essetusurum ea condicionerespondit 'et ego uterersi Parmenion essem'. uocem duabus uictoriis respondentem dignamque cui tertiasicut euenittribueretur.

6.4.ext.4 Atque haec quidem et animi magnifici et prosperi status: illa ueroqua legati Lacedaemoniorum apud patrem eius miseram fortitudinis suae condicionem testati suntgloriosior quam optabilior: intolerabilibus enim oneribus ciuitatem eorum inplicantisi quid morte grauius imperare perseueraretmortem se praelaturos responderunt.

6.4.ext.5 Nec parum graue Spartani cuiusdam dictumsiquidem nobilitate et sanctitate praestanssed in petitione magistratus uictus maximae sibi laetitiae esse praedicauitquod aliquos patria sua se meliores uiros haberet. quo sermone repulsam honori adaequauit.

6.5.init. Tempus est iustitiae quoque sancta penetralia adirein quibus semper aequi ac probi facti respectus religiosa cum obseruatione uersatur et ubi studium uerecundiaecupiditas rationi cedit nihilque utilequod parum honestum uideri possitducitur. eius autem praecipuum et certissimum inter omnes gentes nostra ciuitas exemplum est.

6.5.1 Camillo consule Falerios circumsedente magister ludi plurimos et nobilissimos inde pueros uelut am<bul>andi gratia eductos in castra Romanorum perduxit. quibus interceptis non erat dubium quin Falisci deposita belli gerendi pertinacia tradituri se nostro imperatori essent. ea re senatus censuit ut pueri uinctum magistrum uirgis caedentes in patriam remitterentur. qua iustitia animi eorum sunt captiquorum moenia expugnari non poterant: namque Falisci beneficio magis quam armis uicti portas Romanis aperuerunt.

Eadem ciuitas aliquotiens rebellando semperque aduersis contusa proeliis tandem se Q. Lutatio consuli dedere coacta est. aduersum quam saeuire cupiens populus Romanuspostquam a Papiriocuius manu iubente consule uerba deditionis scripta erantdoctus est Faliscos non potestatised fidei se Romanorum conmisisseomnem iram placida mente deposuit pariterque et uiribus odiinon sane facile uinci adsuetiset uictoriae obsequioquae promptissime licentiam subministratne iustitiae suae deesset obstitit.

Idemcum P. Claudius Camerinos ductu atque auspiciis suis captos sub hasta uendidissetetsi aerarium pecuniafines agris auctos animaduertebattamenquod parum liquida fide id gestum ab imperatore uidebaturmaxima cura conquisitos redemit iisque habitandi gratia locum in Auentino adsignauit et praedia restituit. pecuniam etiam ~ non ad curiam sed sacraria aedificanda sacrificiaque facienda tribuit iustitiaeque promptissimo tenore effecit ut exitio suo laetari possentquia sic renati erant.

Moenibus nostris et finitimis regionibus quae adhuc retuli * * *quod sequitur per totum terrarum orbem manauit. Timochares Ambraciensis Fabricio consuli pollicitus est se Pyrrum ueneno per filium suumqui potionibus eius praeeratnecaturum. ea res cum ad senatum esset delatamissis legatis Pyrrum monuit ut aduersus huius generis insidias cautius se gereretmemor urbem a filio Martis conditam armis bellanon uenenis gerere debere. Timocharis autem nomen suppressitutroque modo aequitatem amplexusquia nec hostem malo exemplo tollere neque eumqui bene mereri paratus fueratprodere uoluit.

6.5.2 Summa iustitia in quattuor quoque tribunis pl. eodem tempore conspecta est: nam cum L. Atratinosub quo duce aciem nostram apud Verruginem a Volscis inclinatam cum ceteris equitibus correxerantdiem ad populum L. Hortensius collega eorum dixissetpro rostris iurauerunt in squalore se essequoad imperator ipsorum reus essetfuturos: non sustinuerunt enim egregii iuuenescuius armati periculum uulneribus et sanguine suo defenderanteius togati ultimum discrimen potestatis insignia retinentes intueri. qua iustitia mota contio actione Hortensium desistere coegit.

6.5.3 Nec * * * se eo factoquod sequiturexhibuit. Cum Ti. Gracchus et C. Claudius ob nimis seuere gestam censuram maiorem partem ciuitatis exasperassentdiem iis P. Popilius tribunus pl. perduellionis ad populum dixitpraeter communem consternationem priuata etiam ira accensusquia necessarium eius Rutilium ex publico loco parietem demoliri iusserant. quo in iudicio primae classis permultae centuriae Claudium aperte damnabantde Gracchi absolutione uniuersae consentire uidebantur. qui clara uoce iurauitsi de collega suo grauius esset iudicatumin factis se paribus eandem cum illo poenam exilii subiturumeaque iustitia tota illa tempestas ab utriusque fortunis et capite depulsa est: Claudium enim populus absoluitGraccho causae dictionem Popilius remisit.

6.5.4 Magnam laudem et illud collegium tribunorum tulitquodcum unus ex eo L. Cotta fiducia sacrosanctae potestatis creditoribus suis satis facere nolletdecreuitsi neque solueret pecuniam neque daret cum quo sponsio fieretse appellantibus eum creditoribus auxilio futuruminicum ratum maiestatem publicam priuatae perfidiae obtentu esse. itaque Cottam in tribunatu quasi in aliquo sacrario latentem tribunicia inde iustitia extraxit.

6.5.5 Cuius ut ad alium aeque inlustrem actum transgrediarCn. Domitius tribunus pl. M. Scaurum principem ciuitatis in iudicium populi deuocauitutsi fortuna aspirassetruinasin minuscerte ipsa obtrectatione amplissimi uiri incrementum claritatis adprehenderet. cuius opprimendi cum summo studio flagraretseruus Scauri noctu ad eum peruenitinstructurum se eius accusationem multis et grauibus domini criminibus promittens. erat in eodem pectore <et> inimicus et Domitius [et dominus]diuersa aestimatione nefarium indicium perpendens. iustitia uicit odium: continuo enim et suis auribus obseratis et indicis ore clauso duci eum ad Scaurum iussit. accusatorem etiam reo suone dicam diligendumcerte laudandum! quem populus cum propter alias uirtutes tum hoc nomine libentius et consulem et censorem et pontificem maximum fecit.

6.5.6 Nec aliter <se> L. Crassus in eodem iustitiae experimento gessit. Cn. Carbonis nomen infesto animo utpote inimicissimi sibi detuleratsed tamen scrinium eius a seruo adlatum ad seconplura continensquibus facile opprimi possetut erat signatum cum seruo catenato ad eum remisit. quo pacto igitur inter amicos uiguisse tunc iustitiam credimuscum inter accusatores quoque et reos tantum uirium obtinuisse uideamus?

6.5.7 Iam L. Sulla non se tam incolumem quam Sulpicium Rufum perditum uoluittribunicio furore eius sine ullo fine uexatus. ceterum cum eum proscriptum et in uilla latentem a seruo proditum conperissetmanu missum parricidamut fides edicti sui constaretpraecipitari protinus saxo Tarpeio cum illo scelere parto pilleo iussituictor alioquin insolenshoc imperio iustissimus.

6.5.ext.1 Verum ne alienigenae iustitiae obliti uideamurPittacus Mitylenaeuscuius aut meritis tantum ciues debuerunt aut moribus credideruntut ei <suis> suffragiis tyrannidem deferrenttam diu illud imperium sustinuitquam diu bellum de Sigeo cum Atheniensibus gerendum fuit. postquam autem pax uictoria parta estcontinuo reclamantibus Mitylenaeis deposuitne dominus ciuium ultra quamrei publicae necessitas exegerat permaneret. atque etiam cum recuperati agri dimidia pars consensu omnium offerreturauertit animum ab eo munere deforme iudicans uirtutis gloriam magnitudine praedae minuere.

6.5.ext.2 Alterius nunc mihi prudentia referenda estut alterius repraesentari iustitia possit. cum saluberrimo consilio Themistocles migrare Athenienses in classem coegisset Xerxeque rege et copiis eius Graecia pulsis ruinas patriae in pristinum habitum reformaret et opes clandestinis molitionibus ad principatum Graeciae capessendum nutriretin contione dixit habere se rem deliberatione sua prouisamquam si fortuna ad effectum perduci passa essetnihil maius aut potentius Atheniensi populo futurumsed eam uulgari non oporterepostulauitque ut aliquis sibicui illam tacite exponeretdaretur. datus est Aristides. is postquam rem cognouitclassem illum Lacedaemoniorumquae tota apud Gytheum subducta eratuelle incendereut ea consumpta dominatio maris ipsis cederetprocessit ad ciues et retulit Themistoclen ut utile consiliumita minime iustum animo uoluere. e uestigio uniuersa contio quod aecum non uideretur ne expedire quidem proclamauit ac protinus Themistoclen incepto iussit desistere.

6.5.ext.3 Nihil illis etiam iustitiae exemplis fortius. Zaleucus urbe Locrensium a se saluberrimis atque utilissimis legibus munitacum filius eius adulteri crimine damnatus secundum ius ab ipso constitutum utroque oculo carere deberetac tota ciuitas in honorem patris necessitatem poenae adulescentulo remitteretaliquamdiu repugnauit. ad ultimum populi precibus euictus suo priusdeinde filii oculo eruto usum uidendi utrisque reliquit. ita debitum supplicii modum legi reddiditaequitatis admirabili temperamento se inter misericordem patrem et iustum legislatorem partitus.

6.5.ext.4 Sed aliquanto Charondae Thurii praefractior et abscisior iustitia. ad uim et cruorem usque seditiosas contiones ciuium pacauerat lege cauendo utsi quis eas cum ferro intrassetcontinuo interficeretur. interiecto deinde tempore e longinquo rure gladio cinctus domum repetenssubito indicta contione sic ut erat in eam processitab eoquequi proxime constiteratsolutae a se legis suae admonitus 'idem' inquit 'ego illam sanciam' ac protinus ferroquod habebatdestricto incubuitcumque liceret culpam uel dissimulare uel errore defenderepoenam tamen repraesentare maluitne qua fraus iustitiae fieret.

6.6.init. Cuius imagine ante oculos posita uenerabile fidei numen dexteram suamcertissimum salutis humanae pignusostentat. quam semper in nostra ciuitate uiguisse et omnes gentes senserunt et nos paucis exemplis recognoscamus.

6.6.1 Cum Ptolomaeus rex tutorem populum Romanum filio reliquissetsenatus M. Aemilium Lepidum pontificem maximumbis consulemad pueri tutelam gerendam Alexandriam misitamplissimique et integerrimi uiri sanctitatem rei publicae usibus et sacris operatam externae procurationi uacare uoluitne fides ciuitatis nostrae frustra petita existimaretur. cuius beneficio regia incunabula conseruata pariter ac decorata incertum Ptolomaeo reddiderunt patrisne fortuna magis an tutorum maiestate gloriari deberet.

6.6.2 Speciosa illa quoque Romana fides. ingenti Poenorum classe circa Siciliam deuicta duces eius fractis animis consilia petendae pacis agitabant. quorum Hamilcar ire se ad consules negabat auderene eodem modo catenae sibi inicerenturquo ab ipsis Cornelio Asinae consuli fuerant iniectae. Hanno autemcertior Romani animi aestimatornihil tale timendum ratus maxima cum fiducia ad conloquium eorum tetendit. apud quos cum de fine belli ageretet tribunus militum ei dixisset posse illi merito euenire quod Cornelio accidissetuterque consul tribuno tacere iusso 'isto te' inquit 'metuHannofides ciuitatis nostrae liberat'. claros illos fecerat tantum hostium ducem uincire potuissesed multo clariores fecit noluisse.

6.6.3 Aduersus eosdem hostes parem fidem in iure legationis tuendo patres conscripti exhibuere: M. enim Aemilio LepidoL. Flaminio consulibus L. Minucium et L. Manlium Karthaginiensium legatisquia manus his attulerantper fetiales <a M.> Claudio praetore dedendos curauerunt. se tunc senatusnon eosquibus hoc praestabaturaspexit.

6.6.4 Cuius exemplum superior Africanus secutuscum onustam multis et inlustribus Karthaginiensium uiris nauem in suam potestatem redegissetinuiolatam dimisitquia se legatos ad eum missos dicebanttametsi manifestum erat illos uitandi praesentis periculi gratia falsum legationis nomen amplectiut Romani imperatoris potius decepta fides quam frustra implorata iudicaretur.

6.6.5 Repraesentemus etiam illud senatus nullo modo praetermittendum opus. legatos ab urbe Apollonia Romam missos Q. FabiusCn. Apronius aedili<cii> orta contentione pulsauerunt. quod ubi conperitcontinuo eos per fetiales legatis de<di>dit quaestoremque cum his Brundisium ire iussitne quam in itinere a cognatis deditorum iniuriam acciperent. illam curiam mortalium quis concilium ac non Fidei templum dixerit? quam ut ciuitas nostra semper benignam praestititita in sociorum quoque animis constantem recognouit.

6.6.ext.1 Post duorum in Hispania Scipionum totidemque Romani sanguinis exercituum miserabilem stragem Saguntini uictricibus Hannibalis armis intra moenia urbis suae conpulsicum vim Punicam ulterius nequirent arcerecollatis in forum quae unicuique erant carissima atque undique circumdatis accensisque ignis nutrimentisne a societate nostra desciscerentpublico et communi rogo semet ipsi superiecerunt. crediderim tunc ipsam Fidem humana negotia speculantem maestum gessisse uultumperseuerantissimum sui cultum iniquae fortunae iudicio tam acerbo exitu damnatum cernentem.

6.6.ext.2 Idem praestando Petelini eundem laudis honorem meruerunt. ab Hannibalequia deficere nostra amicitia noluerantobsessi legatos ad senatum auxilium inplorantes miserunt. quibus propter recentem Cannensem cladem succurri non potuit. ceterum permissum est uti facerent quod utilissimum incolumitati ipsorum uideretur. liberum ergo erat Karthaginiensium gratiam amplecti. illi tamen feminis omnique aetate inbelli urbe egestaquo diutius armati famem traherentpertinacissime in muris constiteruntexpirauitque prius eorum tota ciuitas quam ulla ex parte respectum Romanae societatis deposuit. itaque Hannibali non Peteliamsed fidum Peteliae sepulcrum capere contigit.

6.7.1 Atque ut uxoriam quoque fidem attingamusTertia AemiliaAfricani prioris uxormater Corneliae Gracchorumtantae fuit comitatis et patientiaeutcum sciret uiro suo ancillulam ex suis gratam essedissimulaueritne domitorem orbis Africanum femina ~ magnum uirum inpatientiae reum agerettantumque a uindicta mens eius afuitut post mortem Africani manu missam ancillam in matrimonium liberto suo daret.

6.7.2 Q. Lucretium proscriptum a triumuiris uxor Turia inter cameram et tectum cubiculi abditum una conscia ancillula ab inminente exitio non sine magno periculo suo tutum praestitit singularique fide id egitutcum ceteri proscripti in alienis et hostilibus regionibus per summos corporis et animi cruciatus uix euaderentille in cubiculo et in coniugis sinu salutem retineret.

6.7.3 Sulpicia autemcum a matre Iulia diligentissime custodireturne Lentulum Cruscellionemuirum suum proscriptum a triumuiris in Siciliam persequereturnihilo minus famulari ueste sumpta cum duabus ancillis totidemque seruis ad eum clandestina fuga peruenit nec recusauit se ipsam proscribereut ei fides sua in coniuge proscripto constaret.

6.8.init. Restat ut seruorum etiam erga dominos quo minus expectatam hoc laudabiliorem fidem referamus.

6.8.1 M. Antonius auorum nostrorum temporibus clarissimus orator incesti reus agebatur. cuius in iudicio accusatores seruum in quaestionem perseuerantissime postulabantquod ab eocum ad stuprum irentlanternam praelatam contenderent. erat autem is etiam tum inberbis et stabat <in> corona uidebatque rem ad suos cruciatus pertinerenec tamen eos fugitauit. ille uerout domum quoque uentum estAntonium hoc nomine uehementius confusum et sollicitum ultro est hortatus ut se iudicibus torquendum traderetadfirmans nullum ore suo uerbum exiturumquo causa eius laedereturac promissi fidem mira patientia praestitit: plurimis etenim laceratus uerberibus eculeoque inposituscandentibus etiam lamminis ustus omnem uim accusationis custodita rei salute subuertit. argui fortuna merito potestquod tam pium et tam fortem spiritum seruili nomine inclusit.

6.8.2 Consulem autem C. Marium Praenestinae obsidionis miserabilem exitum sortitumcuniculi latebris frustra euadere conatum leuique uulnere a Telesinocum quo conmori destinaueratperstrictum seruus suusut Sullanae crudelitatis expertem faceretgladio traiectum interemitcum magna praemia sibi proposita uideretsi eum uictoribus tradidisset. cuius dexterae tam opportunum ministerium nihil eorum pietati cedita quibus salus dominorum protecta estquia eo tempore Mario non uitased mors in beneficio reposita erat.

6.8.3 Aeque inlustre quod sequitur. C. Gracchusne in potestatem inimicorum perueniretPhilocrati seruo suo ceruices incidendas praebuit. quas cum celeri ictu abscidissetgladium cruore domini manantem per sua egit praecordia. Euporum alii hunc uocitatum existimant: ego de nomine nihil disputofamularis tantum modo fidei robur admiror. cuius si praesentiam animi generosus iuuenis imitatus foretsuonon serui beneficio inminentia supplicia uitasset: nunc conmisit ut Philocratis quam Gracchi cadauer speciosius iaceret.

6.8.4 Alia nobilitasalius furorsed fidei par exemplum. Pindarus <C.> Cassium Philippensi proelio uictumnuper ab eo manu missusiussu ipsius obtruncatum insultationi hostium subtraxit seque e conspectu hominum uoluntaria morte abstulit itaut ne corpus quidem eius absumpti inueniretur. quis deorum grauissimi sceleris ultor illam dexteramquae in necem patriae parentis exarserattanto torpore inligauitut se tremibunda Pindari genibus summitteretne publici parricidii quas merebatur poenas arbitrio piae uictoriae exsolueret? tu profecto tuncdiue Iulicaelestibus tuis uulneribus debitam exegisti uindictamperfidum erga te caput sordidi auxilii supplex fieri cogendoeo animi aestu conpulsumut neque retinere uitam uellet neque finire sua manu auderet.

6.8.5 Adiunxit se his cladibus C. Plotius Plancus Munatii Planci consularis et censorii frater. quicum a triumuiris proscriptus in regione Salernitana lateretdelicatiore uitae genere et odore unguenti occultam salutis custodiam detexit: istis enim uestigiis eorumqui miseros persequebantursagax inducta cura abditum fugae eius cubile odorata est. a quibus conprehensi serui latentis multumque ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli seruos ulterius cruciarised processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. quod certamen mutuae beniuolentiae arduum dinosci facit utrum dignior dominus fueritqui tam constantem seruorum fidem experireturan seruiqui tam iusta domini misericordia quaestionis saeuitia liberarentur.

6.8.6 Quid Vrbini Panapionis seruusquam admirabilis fidei! cum ad dominum proscriptum occidendum domesticorum indicio certiores factos milites in Reatinam uillam uenisse cognossetconmutata cum eo uestepermutato etiam anulo illum postico clam emisitse autem in cubiculum ac lectulum recepit et ut Panapionem occidi passus est. breuis huius facti narratiosed non parua materia laudationis: nam si quis ante oculos ponere uelit subitum militum adcursumconuulsa ianuae claustraminacem uocemtruces uultusfulgentia armarem uera aestimatione prosequeturnec quam cito dicitur aliquem pro alio mori uoluissetam id ex facili etiam fieri potuisse arbitrabitur. Panapio autem quantum seruo deberet amplum ei faciendo monumentum ac testimonium pietatis grato titulo reddendo confessus est.

6.8.7 Contentus essem huius exemplis generisnisi unum me <a>dicere admiratio facti cogeret. Antius Restio proscriptus a triumuiriscum omnes domesticos circa rapinam et praedam occupatos uideretquam maxime poterat dissimulata fuga se penatibus suis intempesta nocte subduxit. cuius furtiuum egressum seruos ab eo uinculorum poena coercitus inexpiabilique litterarum nota per summam oris contumeliam inustus curiosis speculatus oculis ac uestigia huc atque illuc errantia beniuolo studio subsecutus lateri uoluntarius comes adrepsit. quo quidem tam exquisito tamque ancipiti officio perfectissimum <in>expectatae pietatis cumulum expleuerat: his enimquorum felicior in domo status fueratlucro intentis ipsenihil quam umbra et imago suppliciorum suorummaximum esse emolumentum eiusa quo tam grauiter punitus eratsalutem iudicauitcumque abunde foret iram remittereadiecit etiam caritatem. nec hactenus beniuolentia processitsed in eo conseruando mira quoque arte usus est: nam ut sensit cupidos sanguinis milites superuenireamoto domino rogum extruxit eique egentem a se conprehensum et occisum senem superiecit. interrogantibus deinde militibus ubinam esset Antius manum rogo intentans ibi illum datis sibi crudelitatis piaculis uri respondit. quia ueri similia loquebaturhabita est uoci fides. quo euenit ut Antius tutam quaerendae incolumitatis occasionem adsequeretur.

6.9.init. Multum animis hominum et fiduciae adicere et sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunae in claris uiris recognita mutatiosiue nostros status siue proximorum [ingenia] contemplemur: nam cum aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta atque contempta emersisse claritatem uideamusquid aberit quin et ipsi meliora de nobis semper cogitemusmemores stultum esse perpetuae infelicitatis se praedamnare spemquequae etiam incerta recte foueturinterdum certam in desperationem conuertere?

6.9.1 Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi cordis inter initia iuuentae existimatusut a patre L. Manlio amplissimo uiroquia et domesticis et rei publicae usibus inutilis uidebaturrus relegatus agresti opere fatigareturpostmodum patrem reum iudiciali periculo liberauitfilium uictoremquod aduersus imperium suum cum hoste manum conserueratsecuri percussitpatriam Latino tumultu fessam speciosissimo triumpho recreauitin hoccredo[ne] fortunae nubilo adulescentiae contemptu perfususquo senectutis eius decus lucidius enitesceret.

6.9.2 Scipio autem Africanus superiorquem di immortales nasci uolueruntut esset in quo uirtus se per omnes numeros hominibus efficaciter ostenderetsolutioris uitae primos adulescentiae annos egisse ferturremotos quidem a luxuriae criminesed tamen Punicis tropaeisdeuictae Karthaginis ceruicibus inposito iugo teneriores.

6.9.3 C. quoque Valerius Flaccus secundi Punici belli temporibus luxu perditam adulescentiam inchoauit. ceterum a P. Licinio pontifice maximo flamen factusquo facilius a uitiis recederetad curam sacrorum et caerimoniarum conuerso animousus duce frugalitatis religionequantum prius luxuriae fuerat exemplumtantum postea modestiae et sanctitatis specimen euasit.

6.9.4 Nihil Q. Fabio Maximoqui Gallica uictoria cognomen Allobrogi<ci> sibimet ac posteris peperitadulescente magis infamenihil eodem sene ornatius aut speciosius illo saeculo nostra ciuitas habuit.

6.9.5 Quis ignorat Q. Catuli auctoritatem in maximo clarissimorum uirorum prouentu excelsum gradum obtinuisse? cuius si superior aetas reuoluaturmulti lususmultae deliciae reperiantur. quae quidem ei inpedimento non fuerunt quo minus patriae princeps existeretnomenque eius in Capitolino fastigio fulgeret ac uirtute ciuile bellum ingenti motu oriens sepeliret.

6.9.6 L. uero Sulla usque ad quaesturae suae comitia uitam libidineuinoludicrae artis amore inquinatam perduxit. quapropter C. Marius consul moleste tulisse traditurquod sibi asperrimum in Africa bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte obuenisset. eiusdem uirtus quasi perruptis et disiectis nequitiaequa obsidebaturclaustris catenas Iugurthae manibus iniecitMitridatem conpescuitsocialis belli fluctus repressitCinnae dominationem fregit eumquequi se in Africa quaestorem fastidieratipsam illam prouinciam proscriptum et exulem petere coegit. quae tam diuersa tamque inter se contraria si quis apud animum suum attentiore conparatione expendere uelitduos in uno homine Sullas fuisse credideritturpem adulescentulum et uirumdicerem fortemnisi ipse <se> felicem appellari maluisset.

6.9.7 Atque ut nobilitatibeneficio paenitentiae se ipsam admonitae respicerealtiora modo suo sperare ausos subtexamusT. Aufidiuscum Asiatici publici exiguam admodum particulam habuissetpostea totam Asiam proconsulari imperio obtinuit. nec indignati sunt socii eius parere fascibusquem aliena tribunalia adulantem uiderant. gessit etiam se integerrime atque splendidissime. quo quidem modo demonstrauit pristinum quaestum suum fortunaepraesens uero dignitatis incrementum moribus ipsius inputari debere.

6.9.8 At P. Rupilius non publicanum in Sicilia egitsed operas publicanis dedit. idem ultimam inopiam suam auctorato sociis officio sustentauit. ab hoc postmodum consule leges uniuersi Siculi acceperunt acerbissimoque praedonum ac fugitiuorum bello li berati sunt. portus ipsossi quis modo mutis rebus inest sensustantam in eodem homine uarietatem status admiratos arbitror: quem enim diurnas capturas exigentem animaduerteranteundem iura dantem classesque et exercitus regentem uiderunt.

6.9.9 Huic tanto incremento maius adiciam. Asculo capto Cn. Pompei<us> Magni pater P. Ventidium aetate <in>puberem in triumpho suo populi oculis subiecit. hic est Ventidiusqui postea Romae ex Parthis et per Parthos de Crassi manibus in hostili solo miserabiliter iacentibus triumphum duxit. ita qui captiuus carcerem exhorrueratuictor Capitolium felicitate celebrauit. in eodem etiam illud eximiumquod eodem anno praetor <et consul> est factus.

6.9.10 Casuum nunc contemplemur uarietatem. L. Lentulus consularis lege Caecilia repetundarum crimine oppressus censor cum L. Censorino creatus est. quem quidem fortuna inter ornamenta et dedecora alterna uice uersauitconsulatu illius damnationemdamnationi censuram subiciendo et neque bonis eum perpetuis frui neque malis aeternis ingemescere patiendo.

6.9.11 Isdem uiribus uti uoluit in Cn. Cornelio Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas captuscum belli iure omnia perdidissetlaetiore subinde uultu eius adiutus cuncta recuperauitconsul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a xii securibus ad Karthaginiensium peruenturum catenas? quis rursus existimaret a Punicis uinculis ad summi imperii peruenturum insignia? sed tamen ex consule captiuus et ex captiuo consul est factus.

6.9.12 QuidCrasso nonne pecuniae magnitudo locupletis nomen dedit? sed eidem postea inopia turpem decoctoris appellationem inussitsiquidem bona eius a creditoribusquia solidum praestare non poteratuenierunt. ~ itaque qui amara suggillatione non caruitcum egens ambularetDiues ab occurrentibus salutabatur.

6.9.13 Crassum casus acerbitate Q. Caepio praecucurrit: is namque praeturae splendoretriumphi claritateconsulatus decoremaximi pontificis sacerdotio ut senatus patronus diceretur adsecutus in publicis uinculis spiritum deposuitcorpusque eius funestis carnificis manibus laceratum in scalis Gemoniis iacens magno cum horrore totius fori Romani conspectum est.

6.9.14 Iam C. Marius ~ maximae fortunae luctatione: omnes enim eius impetus qua corporis qua animi robore fortissime sustinuit. Arpinatibus honoribus iudicatus inferior quaesturam Romae petere ausus est. patientia deinde repulsarum inrupit magis in curiam quam uenit. in tribunatus quoque et aedilitatis petitione consimilem campi notam expertus praeturae candidatus supremo in loco adhaesitquem tamen non sine periculo obtinuit: ambitus enim accusatus uix atque aegre absolutionem ab iudicibus impetrauit. ex illo Mario tam humili Arpinitam ignobili Romaetam fastidiendo candidato ille Marius euasitqui Africam subegitqui Iugurtham regem ante currum egitqui Teutonorum Cimbrorumque exercitus deleuitcuius bina tropaea in urbe spectanturcuius septem in fastis consulatus legunturcui post exilium consulem creari proscriptoque facere proscriptionem contigit. quid huius condicione inconstantius aut mutabilius? quem si inter miseros posuerismiserrimus<si> inter <felices> felicissimus reperietur.

6.9.15 C. autem Caesarcuius uirtutes aditum sibi in caelum struxeruntinter primae iuuentae initia priuatus Asiam petensa maritimis praedonibus circa insulam Pharmacusam exceptus L se talentis redemit. parua igitur summa clarissimum mundi sidus in piratico myoparone rependi fortuna uoluit. quid est ergo quod amplius de ea queramursi ne consortibus quidem diuinitatis suae parcit? sed caeleste numen se ab iniuria uindicauit: continuo enim captos praedones crucibus adfixit.

6.9.ext.1 Adtento studio nostra commemorauimus: remissiore nunc animo aliena narrentur. perditae luxuriae Athenis adulescens Polemoneque inlecebris eius tantum modosed etiam ipsa infamia gaudens<cum> e conuiuio non post occasum solissed post ortum surrexisset domumque rediens Xenocratis philosophi patentem ianuam uidissetuino grauisunguentis delibutussertis capite redimitoperlucida ueste amictus refertam turba doctorum hominum scholam eius intrauit. nec contentus tam deformi introitu consedit etiamut clarissimum eloquium et prudentissima praecepta temulentiae lasciuiis eleuaret. orta deindeut par eratomnium indignatione Xenocrates uultum in eodem habitu continuit omissaque requam disserebatde modestia ac temperantia loqui coepit. cuius grauitate sermonis resipiscere coactus Polemo primum coronam capite detractam proiecitpaulo post brachium intra pallium reduxitprocedente tempore oris conuiualis hilaritatem deposuitad ultimum totam luxuriam exuit uniusque orationis saluberrima medicina sanatus ex infami ganeone maximus philosophus euasit. peregrinatus est huius animus in nequitianon habitauit.

6.9.ext.2 Piget Themistoclis adulescentiam adtingeresiue patrem aspiciam abdicationis iniungentem notamsiue matrem suspendio finire uitam propter fili turpitudinem coactamcum omnium postea Grai sanguinis uirorum clarissimus extiterit mediumque Europae et Asiae uel spei uel desperationis pignus fuerit: haec enim eum salutis suae patronum habuitilla uadem uictoriae adsumpsit.

6.9.ext.3 Cimonis uero incunabula opinione stultitiae fuerunt referta: eiusdem adulti imperia salutaria Athenienses senserunt. itaque coegit eos stuporis semet ipsos damnarequi eum stolidum crediderant.

6.9.ext.4 Nam Alcibiaden quasi duae fortunae partitae suntalteraquae ei nobilitatem eximiamabundantes diuitiasformam praestantissimamfauorem ciuium propensumsumma imperiapraecipuas potentiae uiresflagrantissimum ingenium adsignaretalteraquae damnationemexiliumuenditionem bonoruminopiamodium patriaeuiolentam mortem infligeret: nec aut haec aut illa uniuersased uarie perplexafreto atque aestui similia.

6.9.ext.5 Ad inuidiam usque Polycratis Samiorum tyranni abundantissimis bonis conspicuus uitae fulgor excessitnec sine causa: omnes enim conatus eius placido excipiebantur itinerespes certum cupitae rei fructum adprehendebantuota nuncupabantur simul et soluebanturuelle ac posse in aequo positum erat. semel dumtaxat uultum mutauitperquam breui tristitiae salebra succussumtunc cum admodum gratum sibi anulum de industria in profundumne omnis incommodi expers essetabiecit. quem tamen continuo recuperauit capto piscequi eum deuorauerat. sed hunccuius felicitas semper plenis uelis prosperum cursum tenuitOrontes Darii regis praefectus in excelsissimo Mycalensis montis uertice cruci adfixite qua putres eius artus et tabido cruore manantia membra atque illam laeuamcui Neptunus anulum piscatoris manu restitueratsitu marcidam Samosamara seruitute aliquamdiu pressaliberis ac laetis oculis aspexit.

6.9.ext.6 Dionysius autemcum hereditatis nomine a patre Syracusanorum ac paene totius Siciliae tyrannidem accepissetmaximarum opum dominusexercituum duxrector classiumequitatuum potenspropter inopiam litteras puerulos Corinthi docuit eodemque tempore tanta mutatione maiores natu ne quis nimis fortunae crederet magister ludi factus ex tyranno monuit.

6.9.ext.7 Sequitur hunc Syphax rexconsimilem fortunae iniquitatem expertusquem amicum hinc Roma per Scipionemillinc Karthago per Hasdrubalem ultro petitum ad penates deos eius uenerat. ceterum eo claritatis euectusut ualidissimorum populorum tantum non arbiter uictoriae existeretparui temporis interiecta mora catenatus a Laelio legato ad Scipionem imperatorem pertractus estcuiusque dexteram regio insidens solio adroganti manu attigerateius genibus supplex procubuit. Caduca nimirum et fragilia puerilibusque consentanea crepundiis sunt istaquae uires atque opes humanae uocantur. adfluunt subitorepente dilabunturnullo in loconulla in persona stabilibus nixa radicibus consistuntsed incertissimo flatu fortunae huc atque illuc acta quos sublime extulerunt inprouiso recussu destitutos profundo cladium miserabiliter inmergunt. itaque <neque> existimari neque dici debent bonaquaeut inflictorum malorum amaritudine desiderium sui duplicent* * *

Valeri Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium

 

Liber VII

7.1.init. Volubilis fortunae conplura exempla retulimusconstanter propitiae admodum pauca narrari possunt. quo patet eam aduersas res cupido animo infligeresecundas parco tribuere. eademubi malignitatis obliuisci sibi imperauitnon solum plurima ac maximased etiam perpetua bona congerit.

7.1.1 Videamus ergo quot gradibus beneficiorum Q. Metellum a primo originis die ad ultimum usque fati tempus numquam cessante indulgentia ad summum beatae uitae cumulum perduxerit. nasci eum in urbe terrarum principe uoluitparentes ei nobilissimos deditadiecit animi rarissimas dotes et corporis uiresut sufficere laboribus possetuxorem pudicitia et fecunditate conspicuam conciliauitconsulatus decusimperatoriam potestatemspeciosissimi triumphi praetextum largita estfecit ut eodem tempore tres filios consularesunum etiam censorium et triumphalemquartum praetorium uideretutque tres filias nuptum daret earumque subolem sinu suo exciperet. tot partustot incunabulatot uiriles togaetam multae nuptiales faceshonorumimperiorumomnis denique gratulationis summa abundantiacum interim nullum funusnullus gemitusnulla causa tristitiae. caelum contemplareuix tamen ibi talem statum reperiesquoniam quidem luctus et dolores deorum quoque pectoribus a maximis uatibus adsignari uidemus. hunc uitae actum eius consentaneus finis excepit: namque Metellum ultimae senectutis spatio defunctum lenique genere mortis inter oscula conplexusque carissimorum pignorum extinctum filii et generi humeris suis per urbem latum rogo inposuerunt.

7.1.2 Clara haec felicitas: obscurior illased ~ diuino splendori praeposita: cum enim Gyges regno Lydiae armis et diuitiis abundantissimo inflatus animo Apollinem Pythium sciscitatum uenisset an aliquis mortalium se esset feliciordeus ex abdito sacrarii specu uoce missa Aglaum Psophidium ei praetulit. is erat Arcadum pauperrimussed aetate iam senior terminos agelli sui numquam excesseratparuuli ruris fructibus [uoluptatibus] contentus. uerum profecto beatae uitae finem Apollo non adumbratum oraculi sagacitate conplexus est. quocirca insolenter fulgore fortunae suae glorianti respondit magis se probare securitate ridens tugurium quam tristem curis et sollicitudinibus aulampaucasque glebas pauoris expertes quam pinguissima Lydiae arua metu refertaet unum aut alterum iugum boum facilis tutelae quam exercitus et arma et equitatum uoracibus inpensis onerosumet usus necessarii horreolum nulli nimis adpetendum quam thesauros omnium insidiis et cupiditatibus expositos. ita Gygesdum adstipulatorem uanae opinionis deum habere concupiscitubinam solida et sincera esset felicitas didicit.

7.2.init. Nunc id genus felicitatis explicaboquod totum in habitu animi nec uotis petitumsed in pectoribus sapientia praeditis natum dictis factisque prudentibus enitescit.

7.2.1 App. Claudium crebro solitum dicere accepimus negotium populo Romano melius quam otium conmittinon quod igno<ra>ret quam iucundus tranquillitatis status essetsed quod animaduerteret praepotentia imperia agitatione rerum ad uirtutem capessendam excitarinimia quiete in desidiam resolui. et sane negotium nomine horridum ciuitatis nostrae mores in suo statu continuitblandae appellationis quies plurimis uitiis respersit.

7.2.2 Scipio uero Africanus turpe esse aiebat in re militari dicere 'non putaram'uidelicet quia explorato et excusso consilio quae ferro aguntur administrari oportere arbitrabatur. summa ratione: inemendabilis est enim errorqui uiolentiae Martis committitur. idem negabat aliter cum hoste confligi deberequam aut si occasio obuenisset aut necessitas incidisset. aeque prudenter: nam et prospere gerendae rei facultatem omittere maxima dementia est et in angustias utique pugnandi conpulsum abstinere se proelio pestiferae ignauiae adfert exitumeorumquequi ista conmittuntalter beneficio fortunae utialter iniuriae nescit resistere.

7.2.3 Q. quoque Metelli cum grauis tum etiam alta in senatu sententiaqui deuicta Karthagine <ne>scire se illa uictoria bonine plus an mali rei publicae adtulisset adseuerauitquoniam ut pacem restituendo profuissetita Hannibalem summouendo nonnihil nocuisset: eius enim transitu in Italiam dormientem iam populi Romani uirtutem excitatammetuique debere ne acri aemulo liberata in eundem somnum reuolueretur. in aequo igitur malorum posuit uri tectauastariagrosexhauriri aerarium et prisci roboris neruos hebetari.

7.2.4 Quid illud factum L. Fimbriae consularisquam sapiens! M. Lutatio Pinthiae splendido equiti Romano iudex addictus de sponsionequam is cum aduersarioquod uir bonus essetfeceratnumquam id iudicium pronuntiatione sua finire uoluitne aut probatum uirumsi contra eum iudicassetfama spoliaret aut iuraret uirum bonum essecum ea res innumerabilibus laudibus contineretur.

7.2.5 Forensibus haecilla militaribus stipendiis prudentia est exhibita. Papirius Cursor consulcum Aquiloniam oppugnans proelium uellet conmittere pullariusque non prosperantibus auibus optimum ei auspicium renuntiassetde fallacia illius factus certior sibi quidem et exercitui bonum omen datum credidit ac pugnam iniitceterum mendacem ante ipsam aciem constituitut haberent di cuius capitesi quid irae conceperantexpiarent. directum est autem siue casu siue etiam caelestis numinis prouidentia quod primum e contraria parte missum erat telum in ipsum pullarii pectus eumque exanimem prostrauit. id ut cognouit consulfidente animo et inuasit Aquiloniam et cepit. tam cito animaduertit quo pacto iniuria imperatoris uindicari deberetquemadmodum uiolata religio expianda foretqua ratione uictoria adprehendi posset. egit uirum seuerumconsulem religiosumimperatorem strenuumtimoris modumpoenae genusspei uiam uno mentis impetu rapiendo.

7.2.6 Nunc ad senatus acta transgrediar. cum aduersus Hannibalem Claudium Neronem et Liuium Salinatorem consules mitteret eosque ut uirtutibus paresita inimicitiis acerrime inter se dissidentes uideretsummo studio in gratiam reduxitne propter priuatas dissensiones rem publicam parum utiliter administrarentquia consulum imperio nisi concordia inestmaior aliena opera interpellandi quam sua edendi cupiditas nascitur. ubi uero etiam pertinax intercedit odiumalter alteri quam uterque contrariis castris certior hostis proficiscitur. eosdem senatuscum ob nimis aspere actam censuram a Cn. Baebio tribuno pl. pro rostris agerentur reicausae dictione decreto suo liberauit uacuum omnis iudicii metu eum honorem reddendoqui exigere deberet rationemnon reddere.

Par illa sapientia senatus. Ti. Gracchum tribunum pl. agrariam legem promulgare ausum morte multauit. idem ut secundum legem eius per triumuiros ager populo uiritim diuideretur egregie censuitsi quidem grauissimae seditionis eodem tempore et auctorem et causam sustulit.

Quam deinde se prudenter in rege Masinissa gessit! nam cum promptissima et fidelissima eius opera aduersus Karthaginienses usus esset eumque in dilatando regno auidiorem cerneretlegem ferri iussitqua Masinissae ab imperio populi Romani solutam libertatem tribueret. quo facto cum optime meriti beniuolentiam retinuittum Mauritaniae et Numidiae ceterarumque illius tractus gentium numquam fida pace quiescentem feritatem a ualuis suis reppulit.

7.2.ext.1 Tempus deficiet domestica narrantemquoniam imperium nostrum non tam robore corporum quam animorum uigore incrementum ac tutelam sui conprehendit. maiore itaque ex parte Romana prudentia in admiratione tacita reponatur alienigenisque huius generis exemplis detur aditus.

Socrateshumanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculumnihil ultra petendum a dis inmortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerentquia ii demum scirent quid uni cuique esset utilenos autem plerumque id uotis expeteremusquod non inpetrasse melius foret: etenim densissimis tenebris inuoluta mortalium mensin quam late patentem errorem caecas precationes tuas spargis! diuitias adpetisquae multis exitio fuerunt: honores concupiscisqui conplures pessum dederunt: regna tecum ipsa uoluisquorum exitus saepe numero miserabiles cernuntur: splendidis coniugiis inicis manus; at haec ut aliquando inlustrantita nonnumquam funditus domos euertunt. desine igitur stulta futuris malorum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare teque totam caelestium arbitrio permittequia qui tribuere bona ex facili solentetiam eligere aptissime possunt.

Idem expedita et conpendiaria uia eos ad gloriam peruenire dicebatqui id agerentutquales uideri uellenttales etiam essent. qua quidem praedicatione aperte monebat ut homines ipsam potius uirtutem haurirent quam umbram eius consectarentur.

Idem ab adulescentulo quodam consultus utrum uxorem duceret an se omni matrimonio abstineretresponditutrum eorum fecissetacturum paenitentiam. 'hinc te' inquit 'solitudohinc orbitashinc generis interitushinc heres alienus excipietillinc perpetua sollicitudocontextus querellarumdotis exprobratioadfinium graue superciliumgarrula socrus linguasubsessor alieni matrimoniiincertus liberorum euentus'. non passus est iuuenem in contextu rerum asperarum quasi laetae materiae facere dilectum. Idemcum Atheniensium scelerata dementia tristem de capite eius sententiam tulisset fortique animo et constanti uultu potionem ueneni e manu carnificis accepissetadmoto iam labris poculouxore Xanthippe inter fletum et lamentationem uociferante innocentem eum periturum'quid ergo?' inquit 'nocenti mihi mori satius esse duxisti?' inmensam illam sapientiamquae ne in ipso quidem uitae excessu obliuisci sui potuit!

7.2.ext 2 Age quam prudenter Solo <nemi>nemdum adhuc uiueretbeatum dici debere arbitrabaturquod ad ultimum usque fati diem ancipiti fortunae subiecti essemus. felicitatis igitur humanae appellationem rogus consummatqui se incursui malorum obicit.

Idemcum ex amicis quendam grauiter maerentem uideretin arcem perduxit hortatusque est ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. quod ut factum animaduertit'cogita nunc tecum' inquit 'quam multi luctus sub his tectis et olim fuerint et hodieque uersentur <et> insequentibus saeculis sint habitaturi ac mitte mortalium incommoda tamquam propria deflere'. qua consolatione demonstrauit urbes esse humanarum cladium consaepta miseranda. idem aiebatsi in unum locum cuncti mala sua contulissentfuturum ut propria deportare domum quam ex communi miseriarum aceruo portionem suam ferre mallent. quo colligebat non oportere nos quae fortuito patiamur praecipuae et intolerabilis amaritudinis iudicare.

7.2.ext.3 Bias autemcum patriam eius Prienen hostes inuasissentomnibusquos modo saeuitia belli incolumes abire passa fueratpretiosarum rerum pondere onustis fugientibus interrogatus quid ita nihil ex bonis suis secum ferret 'ego uero' inquit 'bona <omnia> mea mecum porto': pectore enim illa gestabatnon humerisnec oculis uisendased aestimanda animo. quae domicilio mentis inclusa nec mortalium nec deorum manibus labefactari queuntet ut manentibus praesto suntita fugientes non deserunt.

7.2.ext.4 Iam Platonis uerbis adstrictased sensu praeualens sententiaqui tum demum beatum terrarum orbem futurum praedicauitcum aut sapientes regnare aut reges sapere coepissent.

7.2.ext.5 Rex etiam ille subtilis iudiciiquem ferunt traditum sibi diadema prius quam capiti inponeret retentum diu considerasse ac dixisse 'o nobilem magis quam felicem pannum! quemsi quis penitus cognoscat quam multis sollicitudinibus et periculis et miseriis sit refertusne humi quidem iacentem tollere uelit'.

7.2.ext.6 Quid Xenocratis responsumquam laudabile! cum maledico quorundam sermoni summo silentio interessetuno ex his quaerente cur solus linguam suam cohiberet'quia dixisse me' inquit 'aliquando paenituittacuisse numquam'.

7.2.ext.7 Aristophanis quoque altioris est prudentiae praeceptumqui in comoedia introduxit remissum ab inferis ~ Atheniensium Periclen uaticinantem non oportere in urbe nutriri leonemsin autem sit altusobsequi ei conuenire: monet enim ut praecipuae nobilitatis et concitati ingenii iuuenes refrenenturnimio uero fauore ac profusa indulgentia pasti quo minus potentiam obtineant ne inpedianturquod stultum et inutile sit eas obtrectare uiresquas ipse foueris.

7.2.ext.8 Mirifice etiam Thales: nam interrogatus an facta hominum deos fallerent 'ne cogitata <quidem>' inquitut non solum manussed etiam mentes puras habere uellemuscum secretis cogitationibus nostris caeleste numen adesse credidissemus.

7.2.ext.9 Ac ne quod sequitur quidem minus sapiens. unicae filiae pater Themistoclen consulebat utrum eam pauperised ornatoan locupleti parum probato conlocaret. cui is 'malo' inquit 'uirum pecunia quam pecuniam uiro indigentem'. quo dicto stultum monuit ut generum potius quam diuitias generi legeret.

7.2.ext.10 AgePhilippi quam probabilis epistolain qua Alexandrum quorumdam Macedonum beniuolentiam largitione ad se adtrahere conatum sic increpuit: 'quae tefiliratio in hanc tam uanam spem induxitut eos tibi fideles futuros existimaresquos pecunia ad amorem tui conpulisses?' a caritate istud paterab usu Philippusmaiore ex parte mercator Graeciae quam uictor.

7.2.ext.11 Aristoteles autem Callisthenen auditorem suum ad Alexandrum dimittens monuit cum eo aut quam rarissime aut quam iucundissime loquereturquo scilicet apud regias aures uel silentio tutior uel sermone esset acceptior. at illedum Alexandrum Persica Macedonem salutatione gaudentem obiurgat et ad Macedonicos mores inuitum reuocare beniuole perseueratspiritu carere iussus seram neglecti salubris consilii paenitentiam egit.

Idem Aristoteles de semet ipsos in neutram partem loqui debere praedicabatquoniam laudare se uaniuituperare stulti esset. eiusdem est utilissimum praeceptum ut uoluptates abeuntes consideremus. quas quidem sic ostendendo minuit: fessis enim paenitentiaeque plenis animis nostris subicitquo minus cupide repetantur.

7.2.ext.12 Nec parum prudenter Anaxagoras interroganti cuidam quisnam esset beatus 'nemo' inquit 'ex hisquos tu felices existimassed eum in illo numero reperiesqui a te ex miseris constare creditur'. non erit ille diuitiis et honoribus abundanssed aut exigui ruris aut non ambitiosae doctrinae fidelis ac pertinax cultorin recessu quam in fronte beatior'.

7.2.ext.13 Demadis quoque dictum sapiens: nolentibus enim Atheniensibus diuinos honores Alexandro decernere 'uidete' inquit 'nedum caelum custoditisterram amittatis'.

7.2.ext.14 Quam porro subtiliter Anacharsis leges araneorum telis conparabat! nam ut illas infirmiora animalia retinereualentiora transmittereita his humiles et pauperes constringidiuites et praepotentes non alligari.

7.2.ext.15 Nihil etiam Agesilai facto sapientiussiquidemcum aduersus rem publicam Lacedaemoniorum conspirationem ortam noctu conperissetleges Lycurgi continuo abrogauitquae de indemnatis supplicium sumi uetabant: conprehensis autem et interfectis sontibus e uestigio restituit atque utrumque simul prouiditne salutaris animaduersio uel iniusta esset uel iure impediretur. itaqueut semper esse possentaliquando non fuerunt.

7.2.ext.16 Sed nescio an Hannonis excellentissimae prudentiae consilium: Magone enim Cannensis pugnae exitum senatui Poenorum nuntiante inque tanti successus fidem anulos aureos trium modiorum mensuramexplentes fundentequi interfectis nostris ciuibus detracti erantquaesiuit an aliquis sociorum post tantam cladem a Romanis defecissetatque ut audiuit neminem ad Hannibalem transissesuasit protinus legati Romamper quos de pace agereturmitterentur. cuius si sententia ualuissetneque secundo Punico bello uicta Karthago neque tertio deleta foret.

7.2.ext.17 Ne Samnites quidem paruas poenas consimilis erroris pependeruntquod Herenni Ponti salutare consilium neglexerant. qui auctoritate et prudentia ceteros praestans ab exercitu et duce eius filio suo consultus quidnam fieri de legionibus Romanis apud furcas Caudinas inclusis deberetinuiolatas dimittendas respondit. postero die eadem de re interrogatus deleri eas oportere dixitut aut maximo beneficio gratia hostium emere<re>tur aut grauissima iactura uires confringerentur. sed inprouida temeritas uictorumdum utramque partem spernit utilitatissub iugum missas in perniciem suam accendit.

7.2.ext.18 Multis et magnis sapientiae exemplis paruulum adiciam. Cretescum acerbissima execratione aduersus eosquos uehementer oderuntuti uoluntut mala consuetudine delectentur optant modestoque uoti genere efficacissimum ultionis euentum reperiunt: inutiliter enim aliquid concupiscere et in eo perseueranter morariexitio ea uicina dulcedo est.

7.3.init. Est aliud factorum dictorumque genusa sapientia proximo deflexu ad uafri<ti>ae nomen progressumquodnisi fallacia uires adsumpsitfinem propositi non inuenit laudemque occulto magis tramite quam aperta uia petit.

7.3.1 Seruio Tullio regnante cuidam patri familiae in agro Sabino praecipuae magnitudinis et eximiae formae uacca nata est. quam oraculorum certissimi auctores in hoc a dis inmortalibus editam responderuntut quisquis eam Auentinensi Dianae immolas seteius patria totius terrarum orbis imperium obtineret. laetus eo dominus bouem summa cum festinatione Romam actam in Auentino ante aram Dianae constituitsacrificio Sabinis regimen humani generis daturus. de qua re antistes templi certior factus religionem hospiti intulitne prius uictimam caederet quam proximi am<nis se a>qua abluisseteoque alueum Tiberis petente uaccam ipse immolauit et urbem nostram tot ciuitatiumtot gentium dominam pio sacrificii furto reddidit.

7.3.2 Quo in genere acuminis in primis Iunius Brutus referendus est: nam cum a rege Tarquinio auunculo suo omnem nobilitatis indolem excerpi interque ceteros etiam fratrem suumquod uegetioris ingenii eratinterfectum animaduerteretobtunsi se cordis esse simulauit eaque fallacia maximas uirtutes suas texit. profectus etiam Delphos cum Tarquinii filiisquos is ad Apollinem Pythium muneribus <et> sacrificiis honorandum miserataurum deo nomine doni clam cauato baculo inclusum tulitquia timebat ne sibi caeleste numen aperta liberalitate uenerari tutum non esset. peractis deinde mandatis patris Apollinem iuuenes consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus uideretur. at is penes eum summam urbis nostrae potestatem futuram responditqui ante omnes matri osculum dedisset. tum Brutus perinde atque casu prolapsus de industria se abiecit terramque communem omnium matrem existimans osculatus est. quod tam uafre Telluri inpressum osculum urbi libertatemBruto primum in fastis locum tribuit.

7.3.3 Scipio quoque superior praesidium calliditatis amplexus est: ex Sicilia enim petens Africamcum e fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum conplere uellet neque tam subito eos posset instruerequod temporis angustiae negabant sagacitate consilii adsecutus est: namque ex his iuuenibusquos secum tota Sicilia nobilissimos et diuitissimos sed inermes habebattrecentos speciosa arma et electos equos quam celerrime expedire iussit uelut eos continuo secum ad oppugnandam Karthaginem auecturus. qui cum imperio ut celeriterita longinqui et periculosi belli respectu sollicitis animis paruissentremittere <eis> Scipio illam expeditionemsi arma et equos militibus suis tradere uoluissentedixit. rapuit condicionem inbellis ac timida iuuentus instrumentoque suo cupidenostris cessit. ergo calliditas ducis prouidit ut ~ si quod protinus imperareturgrato priusdeinde remisso militiae metu maximum beneficium fieret.

7.3.4 Quod sequitur ~ narrandum est. Q. Fabius Labeoarbiter a senatu finium constituendorum inter Nolanos ac Neapolitanos datuscum in rem praesentem uenissetutrosque separatim monuit ut omissa cupiditate regredi ~ modo controuersia quam progredi mallent. idque cum utraque pars auctoritate uiri mota fecissetaliquantum in medio uacui agri relictum est. constitutis deinde finibusut ipsi terminauerantquidquid reliqui soli fuit populo Romano adiudicauit. ceterum etsi circumuenti Nolani ac Neapolitani queri nihil potuerunt secundum ipsorum demonstrationem dicta sententiaimprobo tamen praestigiarum genere nouum ciuitati nostrae uectigal accessit. eundem feruntcum a rege Antiochoquem bello superaueratex foedere icto dimidiam partem nauium accipere deberetmedias omnes secuisseut eum tota classe priuaret.

7.3.5 Nam M. Antonio remittendum conuicium estqui idcirco se aiebat nullam orationem scripsisseutsi quid superiore iudicio actum <ei>quem postea defensurus essetnociturum foretnon dictum a se adfirmare possetquia facti uix pudentis causam tolerabilem habuit: pro periclitantium enim capite non solum eloquentia sua utised etiam uerecundia abuti erat paratus.

7.3.6 Sertorius uero corporis robore atque animi consilio parem naturae indulgentiam expertusproscriptione Sullana dux Lusitanorum fieri coactuscum eos oratione flectere non posset ne cum Romanis uniuersa acie confligere uellentuafro consilio ad suam sententiam perduxit: duos enim in conspectu eorum constituit equosualidissimum alterum<alterum> infirmissimumac deinde ualidi caudam ab inbecillo sene paulatim carpiinfirmi a iuuene eximiarum uirium uniuersam conuelli iussit. obtemperatum imperio est. sed dum adulescentis dextera inrito se labore fatigatsenio confecta manus ministerium exsecuta est. tunc barbarae contioni quorsum ea res tenderet cognoscere cupienti subicit equi caudae consimilem esse nostrum exercitumcuius partes aliquis adgrediens opprimere possituniuersum conatus prosternere celerius tradiderit uictoriam quam occupauerit. ita gens barbaraaspera et regi difficilisin exitium suum ruensquam utilitatem auribus respueratoculis peruidit.

7.3.7 Fabius autem Maximuscui non dimicare uincere fuitcum praecipuae fortitudinis Nolanum peditem dubia fide suspectum et strenuae operae Lucanum equitem amore scorti deperditum in castris haberetut utroque potius bono milite uteretur quam in utrumque animaduerteretalteri suspicionem suam dissimulauitin altero disciplinam paululum a recto tenore deflexit: namque illum plene pro tribunali laudando omnique genere honoris prosequendo animum suum a Poenis ad Romanos coegit reuocareet hunc clam meretricem redimere passus paratissimum pro nobis excursorem reddidit.

7.3.8 Veniam nunc ad eosquibus salus astutia quaesita est. M. Volusius aedilis pl. proscriptus adsumpto Isiaci habitu per itinera uiasque publicas stipem petens quisnam re uera esset occurrentis dinoscere passus non est eoque fallaciae genere tectus in M. Bruti castra peruenit. quid illa necessitate miseriusquae magistratum populi Romani abiecto honoris praetexto alienigenae religionis obscuratum insignibus per urbem iussit incedere! o nimis aut hi suae uitae aut illi alienae mortis cupidiqui talia uel ipsi sustinuerunt uel alios perpeti coegerunt!

7.3.9 Aliquanto speciosius Sentii Saturnini Vetulonis in eodem genere casus ultimae sortis auxilium. quicum a triumuiris inter proscriptos nomen suum propositum audissetcontinuo praeturae insignia inuasit praecedentibusque in modum lictorum et apparito rum et seruorum publicorum subornatis uehicula conprehendithospitia occupauitobuios summouit ac tam audaci usurpatione imperii in maxima luce densissimas hostilibus oculis tenebras offudit. idemut Puteolos uenitperinde ac publicum ministerium agens summa cum licentia correptis nauibus in Siciliamcertissimum tunc proscriptorum perfugiumpenetrauit.

7.3.10 His uno adiecto leuioris notae exemplo ad externa reuertar. amantissimus quidam filiicum eum inconcessis ac periculosis facibus accensum ab insana cupiditate [pater] inhibere uelletsalubri consilio patriam indulgentiam temperauit: petiit enim ut prius quam ad eamquam diligebatiret uulgari et permissa uenere uteretur. cuius precibus obsecutus adulescens infelicis animi impetum satietate licentis concubitus resolutum ad idquod non licebattardiorem pigrioremque adferens paulatim deposuit.

7.3.ext.1 Cum Alexander Macedonum rex sorte monitus ut eumqui sibi porta egresso primus occurrissetinterfici iuberetasinarium forte <ante> omnis obuiam factum ad mortem abripi imperasseteoque quaerente quidnam se immerentem capitali supplicio innocentemque addiceretcum ad excusandum factum suum oraculi praeceptum retulissetasinarius'si ita est' inquit'rexalium sors huic morti destinauit: nam asellusquem ego ante me agebamprior tibi occurrit'. delectatus Alexander et illius tam callido dicto et quod ipse ab errore reuocatus eratoccasionem in aliquanto uiliore animali expiandae religionis rapuit. summa in hoc ~ mansuetudoin alterius regis equisone calliditas.

7.3.ext.2 Sordida magorum dominatione oppressa Darius sex adiutoribus eiusdem dignitatis adsumptis pactum cum praeclari operis consortibus fecit ut equis insidentes solis ortu cursum in quendam locum dirigerentisque regno potireturcuius equus in eo primus hinnisset. ceterum maximae mercedis con petitoribus fortunae beneficium expectantibus solus acumine equisonis sui Oebaris prosperum exoptatae rei effectum adsecutus estqui in equae genitalem partem demissam manumcum ad eum locum uentum essetnaribus equi admouit. quo odore inritatus ante omnes hinnitum ediditauditoque eo sex reliqui summae potestatis candidati continuo equis delapsiut est mos Persarumhumi prostratis corporibus Darium regem salutauerunt. quan tum imperium quam paruo interceptum est uaframento!

7.3.ext.3 Bias autemcuius sapientia diuturnior inter homines est quam patria Priene fuitsi quidem haec etiam nunc spiratillius perinde atque extinctae uestigia tantum modo extantita aiebat oportere homines in usu amicitiae uersariut meminissent eam ad grauissimas inimicitias posse conuerti. quod quidem praeceptum prima specie nimis fortasse callidum uideatur inimicumque simplicitatiqua praecipue familiaritas gaudetsed si ~ altior initamini cogitatio demissa fueritperquam utile reperietur.

7.3.ext.4 Lampsacenae urbis uero salus unius uaframenti beneficio constitit: nam cum ad excidium eius summo studio Alexander ferretur progressumque extra moenia Anaximenen praeceptorem suum uidissetquia manifestum erat futurum ut preces suas irae eius opponeretnon facturum se quod petisset iurauit. tunc Anaximenes 'peto' inquit 'ut Lampsacum diruas'. haec uelocitas sagacitatis oppidum uetusta nobilitate inclytum exitiocui destinatum eratsubtraxit.

7.3.ext.5 Demosthenis quoque astutia mirifice cuidam aniculae succursum estquae pecuniam depositi nomine a duobus hospitibus acceperat ea condicioneut illam simul utrisque redderet. quorum alter interiecto tempore tamquam mortuo socio squalore obsitus deceptae omnis nummos abstulit. superuenit deinde alter et depositum petere coepit. haerebat misera et in maxima pariter et pecuniae et defensionis penuria iam[que] de laqueo et suspendio cogitabat: sed opportune Demosthenes ei patronus adfulsit. quiut <in> aduocationem uenit'mulier' inquit 'parata est depositi se fide solueresed nisi socium adduxerisid facere non potestquoniamut ipse uociferarishaec dicta est lexne pecunia alteri sine altero numeraretur'.

7.3.ext.6 Ac ne illud quidem parum prudenter. qui<dam> Athenis uniuerso populo inuisus causam apud eum capitali crimine dicturus maximum honorem subito petere coepitnon quod speraret se illum consequi possesed ut haberent homines ubi procursum iraequi acerrimus esse soleteffunderent. neque eum haec tam callida consilii ratio fefellit: comitiis enim clamore infesto et crebris totius contionis sibilis uexatusnota etiam denegati honoris perstrictuseiusdem plebis paulo post in discrimine uitae clementissima suffragia expertus est. quod si adhuc ei ultionem sitienti capitis sui periculum obiecissetnullam partem defensionis odio obseratae aures reciperent.

7.3.ext.7 Huic uaframento consimilis illa calliditas [su periori]. Hannibal a Duilio consule nauali proelio uictus timensque classis amissae poenas dareoffensam astutia m<ire> auertit: nam ex illa infelici pugna prius quam cladis nuntius domum perueniret quendam ex amicis conpositum et formatum Karthaginem misit. quipostquam ciuitatis eius curiam intrauit'consulit uos' inquit 'Hannibalcum dux Romanorum magnas secum maritimas trahens copias adueneritan cum eo confligere debeat'. adclamauit uniuersus senatus non esse dubium quin oporteret. tum ille 'conflixit' inquit 'et superatus est'. ita liberum his non reliquit id factum damnarequod ipsi fieri debuisse iudicauerant.

7.3.ext.8 Item Hannibal Fabium Maximum inuictam armorum suorum uim saluberrimis cunctationibus pugnae ludificantemut aliqua suspicione trahendi belli respergerettotius Italiae agros ferro atque igni uastando unius eius fundum inmunem ab hoc iniuriae genere reliquit. profecisset aliquid tanti beneficii insidiosa adumbratio eiusnisi Romanae urbi et Fabii pietas et Hannibalis uafri mores fuissent notissimi.

7.3.ext.9 Tusculanis etiam acumine consilii incolumitas parta est: cum enim crebris rebellationibus meruissent ut eorum urbem funditus Romani euertere uellentatque ad id exequendum Furius Camillus maximus dux ualidissimo instructus exercitu uenissetuniuersi ei togati obuiam processerunt commeatusque et cetera pacis munia benignissime praestiterunt. armatum etiam intrare moenia passi sunt nec uultu nec habitu mutato. qua constantia tranquillitatis non solum ad amicitiae nostrae iussed etiam ad communionem ciuitatis usque penetraruntsagaci hercule usi simplicitatequoniam aptius esse intellexerant metum officiis dissimulare quam armis protegere.

7.3.ext.10 At Volscorum ducis Tulli execrabile consilium. qui ad bellum inferendum Romanis maxima cupiditate accensuscum aliquot aduersis proeliis contusos animos suorum et ob id paci proniores animaduerteretinsidiosa ratione quo uolebat conpulit: nam cum spectandorum ludorum gratia magna Volscorum multitudo Romam conuenissetconsulibus dixit uehementer se timere ne quid hostile subito molirentur monuitque ut essent cautiores et protinus ipse urbe egressus est. quam rem consules ad senatum detulerunt. quitametsi nulla suspicio suberatauctoritate tamen Tulli commotus ut ante noctem Volsci abirent decreuit. qua contumelia inritati facile inpelli potuerunt ad rebellandum. ita mendacium uersuti ducis simulatione beniuolentiae inuolutum duos simul populos fefellitRomanumut insontes notaretVolscumut deceptis irasceretur.

7.4.init. Illa uero pars calliditatis egregia et ab omni reprehensione procul remotacuius operaquia appellatione * uix apte exprimi possuntGraeca pronuntiatione strategemata dicantur.

7.4.1 ~ Omnibus militaribus copiis Tullus Hostilius Fidenas adgressusquae surgentis imperii nostri incunabula crebris rebellationibus torpere passae non sunt finitimisque tropaeis ac triumphis alitam uirtutem eius spes suas ulterius promouere docueruntMettius Fufetius dux Albanorum dubiam et suspectam semper societatis suae fidem repente in ipsa acie detexit: deserto enim Romani exercitus latere in proximo colle conseditpro adiutore speculator pugnae futurusut aut uictis insultaret aut uictores fessos adgrederetur. non erat dubium quin ea res militum nostrorum animos debilitatura essetcum eodem tempore et hostes confligere et auxilia deficere cernerent. itaque ne id fieret Tullus prouidit: concitato enim equo omnes pugnantium globos percucurrit praedicans suo iussu secessisse Mettium eumquecum ipse signum dedissetinuasurum Fidenatium terga. quo imperatoriae artis consilio metum fiducia mutauit proque trepidatione alacritate suorum pectora repleuit.

7.4.2 Et ne continuo a nostris regibus recedamSextus Tarquinius Tarquini filius indigne ferensquod patris uiribus expugnari Gabii nequirentualentiorem armis excogitauit rationemqua interceptum illud oppidum Romano imperio adiceret: subito namque se ad Gabinos contulit tamquam parentis saeuitiam et uerberaquae uoluntate sua perpessus eratfugiensac paulatim unius cuiusque fictis et compositis blanditiis adliciendo beniuolentiamut apud omnes plurimum posset consecutusfamiliarem suum ad patrem misit indicaturum quemadmodum cuncta in sua manu haberet et quaesiturum quidnam fieri uellet. iuuenili calliditati senilis astutia responditsi quidem re eximie delectatus Tarquiniusfidei autem nuntii parum <credens> nihil responditsed seducto eo in hortum maxima et altissima papauerum capita baculo decussit. cognito adulescens silentio simul ac patris facto causam alterius<alterius> argumentum peruidit nec ignorauit praecipi sibi ut excellentissimum quemque Gabinorum aut exilio summoueret aut morte consumeret. ergo spoliatam bonis propugnatoribus ciuitatem tantum non uinctis manibus ei tradidit.

7.4.3 Illud quoque maioribus et consilio prudenter et exitu feliciter prouisum: cum enim urbe capta Galli Capitolium obsiderent solamque potiendi eius spem in fame eorum repositam animaduerterentperquam callido genere consilii <Romani usi> unico perseuerantiae inritamento uictores spoliauerunt: panes enim iacere conpluribus e locis coeperunt. quo spectaculo obstupefactos infinitamque frumenti abundantiam nostris superesse credentes ad pactionem omittendae obsidionis conpulerunt. misertus est tunc profecto Iuppiter Romanae uirtutispraesidium ab astutia mutuantiscum summa alimentorum inopia proici praesidia inopiae cerneret. igitur ut uafroita periculoso consilio salutarem exitum dedit.

7.4.4 Idemque Iuppiter postea praestantissimorum ducum nostrorum sagacibus consiliis propitius aspirauit: nam cum alterum Italiae latus Hannibal laceraretalterum inuasisset Hasdrubalne duorum fratrum iunctae copiae intolerabili onere fessas simul res nostras urguerenthinc Claudii Neronis uegetum consiliumillinc Liui Salinatoris inclyta prouidentia effecit: Nero enim conpresso a se in Lucanis Hannibale praesentiam suamquoniam ita ratio belli desiderabatmentitus hosti ad opem collegae ferendam per longum iter celeritate mira tetendit. Salinator in Vmbria apud Metaurum flumen proximo die dimicaturus summa cum dissimulatione Neronem castris noctu recepit: tribunos enim a tribuniscenturiones a centurionibusequites ab equitibuspedites a peditibus excipi iussit ac sine ulla tumultuatione solo uix unum exercitum capiente alterum inseruit. quo euenit ne Hasdrubal cum duobus se consulibus proeliaturum prius sciret quam utriusque uirtute prosterneretur. ita illa toto terrarum orbe infamis Punica calliditas Romana elusa prudentia Hannibalem NeroniHasdrubalem Salinatori decipiendum tradidit.

7.4.5 Memorabilis etiam consilii Q. Metellus. quicum pro consule bellum in Hispania aduersus Celtiberos gereret urbemque <Con>trebiam caput eius gentis uiribus expugnare non possetintra pectus suum multum ac diu consiliis agitatis uiam repperitqua propositum ad exitum perduceret. itinera magno impetu ingrediebaturdeinde alias atque alias regiones petebat: hos obsidebat montespaulo post ad illos transgrediebaturcum interim tam suis omnibus quam ipsis hostibus ignota erat causa inopinatae eius ac subitae fluctuationis. interrogatus quoque a quodam amicissimo sibi quid ita sparsum et incertum militiae genus sequeretur'absiste' inquit 'istud quaerere: nam si huius consilii mei interiorem tunicam consciam esse senserocontinuo eam cremari iubebo'. quorsum igitur <e>a dissimulatio erupit aut quem finem habuit? postquam uero et exercitum suum ignorantia et totam Celtiberiam errore implicauitcum alio cursum direxissetsubito ad <Con>trebiam reflexit eamque <in>opinatam et attonitam oppressit. ergo nisi mentem suam dolos scrutari coegissetad ultimam ei senectutem apud moenia <Con>trebiae armato sedendum foret.

7.4.ext.1 Agathocles autem Syracusarum rex audaciter callidus: cum enim urbem eius maiore ex parte Karthaginienses occupassentexercitum suum in Africam traiecitut metum metuuim ui discuteretnec sine effectu: nam repentino eius aduentu perculsi Poeni libenter incolumitatem suam salute hostium redemerunt pactique sunt ut eodem tempore et Africa Siculis et Sicilia Punicis armis liberaretur. age <si> Syracusarum moenia tueri perseuerasset? <Sic>ilia belli malis urguereturbona pacis fruenda securae Karthagini reliquisset. nunc inferendo quae patiebaturdum alienas potius lacessit opes quam suas tueturquo aequiore animo regnum deseruiteo tutius recepit.

7.4.ext.2 QuidHannibal Cannensem populi Romani aciem nonne prius quam ad dimicandum descenderet conpluribus astutiae copulatam laqueis ad tam miserabilem perduxit exitum? ante omnia enim prouidit ut et solem et pulueremqui ibi uento multus ex<ci>tari soletaduersum haberet. deinde partem copiarum suarum inter ipsum proelii tempus de industria fugere iussitquam cum a reliquo exercitu abrupta legio Romana sequereturtrucidandam eam ab hisquos <in> insidiis collocaueratcurauit. postremo cccc equites subornauitqui simulata transitione petierunt consulema quo iussi more transfugarum depositis armis in ultimam pugnae partem secedere destrictis gladiisquos inter tunicas et loricas abdiderantpoplites pugnantium Romanorum ce ciderunt. haec fuit Punica fortitudodolis et insidiis et fallacia instructa. quae nunc certissima circumuentae uirtutis nostrae excusatio estquoniam decepti magis quam uicti sumus.

7.5.init. Campi quoque repraesentata condicio ambitiosam ingredientis uiam ad fortius sustinendos parum prosperos comitiorum euentus utiliter instruxeritquia propositis ante oculos clarissimorum uirorum repulsis ut non minore cum spe honoresita prudentiore cum animi iudicio petent meminerintque nefas non esse aliquid ab omnibus uni negaricum saepe numero singuli cunctorum uoluntatibus resistere fas esse duxerintscientes etiam patientia quaeri debere quod gratia impetrari nequierit.

7.5.1 Q. Aelius Tubero a Q. Fabio Maximo epulum populo nomine P. Africani patrui sui dante rogatus ut triclinium sterneret lectulos Punicanos pellibus haedinis strauit et pro argenteis uasis Samia exposuit. cuius rei deformitas sic homines offenditutcum alioqui uir egregius habe<re>tur comitiisque praetoriis candidatus in campum L. Paulo auo et P. Africano auunculo nixus descendissetrepulsa inde abiret notatus: nam ut priuatim semper continentiam probabantita publice maxima cura splendoris habita est. quocirca urbs non unius conuiuii numerumsed totam se in illis pelliculis iacuisse credens ruborem epuli suffragiis suis uindicauit.

7.5.2 P. autem Scipio Nasica togatae potentiae clarissimum lumenqui consul Iugurthae bellum indixitqui matrem Idaeam e Phrygiis sedibus ad nostras aras focosque migrantem sanctissimis manibus excepitqui multas et pestiferas seditiones auctoritatis suae robore oppressitquo principe senatus per aliquot annos gloriatus estcum aedilitatem curulem adulescens peteret manumque cuiusdam rustico opere duratam more candidatorum tenacius adprehendissetioci gratia interrogauit eum num manibus solitus esset ambulare. quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manauit causamque repulsae Scipioni attulit: omnes namque rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam iudicantes iram suam aduersus contumeliosam eius urbanitatem destrinxerunt. igitur ciuitas nostra nobilium iuuenum ingenia ab insolentia reuocando magnos et utiles ciues fecit honoribusque non patiendo eos a scurris peti debitum auctoritatis pondus adiecit.

7.5.3 Nullus error talis in L. Aemilio Paulo conspectus estsed tamen aliquotiens frustra consulatum petiitidemquecum iam campum repulsis suis fatigassetbis consul et censor factus amplissimum etiam dignitatis gradum obtinuit. cuius uirtutem iniuriae non fregeruntsed acueruntquoniam quidem ipsa nota accensam cupiditatem summi honoris ardentiorem ad comitia detulitut populumquia nobilitatis splendore et animi bonis mouerenon potueratpertinacia uinceret.

7.5.4 Q. autem Caecilium Metellum pauci et maesti amici consulatus repulsa adflictum tristitia ac rubore plenum domum reduxerunt. eundem de Pseudophilippo triumphantem uniuersus senatus laetum et alacrem in Capitolium prosecutus est. Achaici etiam bellicui summam manum L. Mummius adiecitmaxima pars ab hoc uiro profligata est. eine ergo populus consulatum negare potuitcui mox duas clarissimas prouincias aut daturus erat aut debiturusAchaiam et Macedoniam? et quidem hoc facto meliore eo ciue usus est: intellexit enim quam industrie sibi gerendus esset consulatusquem tanto labore impetrari senserat.

7.5.5 Quid tam excellensquid tam opulentum quam L. Sulla? diuitiasimperia largitus estleges uetustas abrogauitnouas tulit. hic quoque in eo campocuius postea dominus extititrepulsa praeturae suggillatus estomnia loca petiti honorissi quis modo deorum formam et imaginem futurae eius potentiae populo Romano repraesentassetimpetraturus.

7.5.6 Sed ut comitiorum maximum crimen referamM. Porcius Catoplus moribus suis praeturae decoris adiecturus quam praetexto eius splendoris ipse la<tu>rusconsequi illam a populo aliquando non potuit. proxima dementiae suffragiaquae quidem satis graues poenas erroris sui pependeruntquoniam quem honorem Catoni negauerant Vatinio dare coacti sunt. ergosi uere aestimare uolumusnon Catoni tunc praeturased praeturae Cato negatus est.

7.6.init. Abominandae quoque necessitatis amarissimae leges et truculentissima imperia cum urbem nostram tum etiam exteras gentes multa non intellectu tantumsed etiam auditu grauia perpeti coegerunt.

7.6.1 Nam aliquot aduersis proeliis secundo Punico bello exhausta militari iuuentute Romana senatus auctore Ti. Graccho consule censuit uti publice serui ad usum propulsandorum hostium [impetum] emerentureaque de re per tribunos pl. apud populum lata rogatione tres creati sunt uiriqui quattuor et uiginti milia seruorum conparauerunt adactosque iure iurando strenuam se fortemque operam daturosquoad Poeni essent in Italialaturos arma in castra miserunt. ex Apulia etiam et a Paediculis septuaginta atque cc ad supplementum equitatus sunt empti. quanta uiolentia est casus acerbi! quae ciuitas ad id tempus ingenuae quoque originis capite censos habere milites fastidierateadem cellis seruilibus extracta corpora et a pastoralibus casis collecta mancipia uelut praecipuum firmamentum exercitui suo adiecit. cedit ergo interdum generosus spiritus utilitati et fortunae uiribus succumbitubinisi tutiora consilia legerisspeciosa sequenti concidendum est. Cannensis autem clades adeo urbem nostram uehementer confuditut M. Iunio Pera dictatore rem publicam administrante spolia hostium adfixa templis deorum numini consecrata instrumento militiae futura conuellerenturac praetextati pueri arma induerentaddictorum etiam et capitali crimine damnatorum sex milia conscriberentur. quaesi per se aspicianturaliquid ruboris habeantsi autem admotis necessitatis uiribus ponderentursaeuitiae temporis conuenientia praesidia uideantur. Propter eandem cladem senatus Otacilioqui SiciliamCornelio Mammulaequi Sardiniam pro praetoribus obtinebantquerentibus quod neque stipendium neque frumentum classibus eorum et exercitibus socii praeberentadfirmantibus etiam ne habere quidem eos unde id praestare possentrescripsit aerarium longinquis inpensis non sufficere: proinde quo pacto tantae inopiae succurrendum esset ipsi uiderent. his litteris quid aliud quam imperii sui gubernacula e manibus abiecit Siciliamque et Sardiniambenignissimas urbis nostrae nutricesgradus <et> stabilimenta bellorumtam multo sudore et sanguine in potestatem redactas paucis uerbiste scilicet Necessitate iubentedimisit.

7.6.2 Eadem Casilinates obsidione Hannibalis clausos alimentorumque facultate defectos lora necessariis uinculorum usibus subducta eque scutis detractas pelles feruenti resolutas aqua mandere uoluisti. quid illissi acerbitatem casus intuearemiseriussi constantiam respiciasfidelius? quine a Romanis desciscerenttali uti cibi genere sustinueruntcum pinguissima arua sua fertilissimosque campos moenibus suis subiectos intuerentur. itaque Campanae urbisquae Punicam feritatem deliciis suis cupida fouitin propinquo situm Casilinum~ moderarum uirtute clarumperseuerantis amicitiae pignore impios oculos uerberauit.

7.6.3 In illa obsidione et fide cum trecenti Praenestini permanerenteuenit ut ex his quidam murem captum ducentis potius denariis uendere quam ipse [potius] leniendae famis gratia consumere mallet. sedcredodeorum prouidentia [effectum] et uenditori et emptori quem uterque merebatur exitum adtribuit: auaro enim [et] fame consumpto manubiis sordium suarum frui non licuitaequi animi uir ad salutarem inpensam faciendam care quidemuerum necessarie conparato cibo uixit.

7.6.4 C. autem Mario Cn. Carbone consulibus ciuili bello cum L. Sulla dissidentibusquo tempore non rei publicae uictoria quaerebatursed praemium uictoriae res erat publicasenatus consulto aurea atque argentea templorum ornamentane militibus stipendia deessentconflata sunt: digna enim causa erathine an illi crudelitatem suam proscriptione ciuium satiarentut di immortales spoliarentur! non ergo patrum conscriptorum uoluntassed taeterrimae necessitatis truculenta manus illi consulto stilum suum inpressit.

7.6.5 Diui Iuli exercitusid est inuicti ducis inuicta dexteracum armis Mundam clausisset aggerique extruendo materia deficereturcongerie hostilium cadauerum quam desiderauerat altitudinem instruxit eamque tragulis et pilisquia roboreae sudes deerantmagistra nouae molitionis necessitate usus uallauit.

7.6.6

7.6.ext.1 Cretensibus nihil tale praesidii adfulsitqui obsidione Metelli ad ultimam penuriam conpulsi sua iumentorumque suorum urina sitim torserunt iustius dixerim quam sustentaruntquiadum uinci timentid passi suntquod eos ne uictor quidem pati coegisset.

7.6.ext.2 Numantini autem <a> Scipione uallo et aggere circumdaticum omniaquae famem eorum trahere poterantconsumpsissentad ultimum humanorum corporum dapibus usi sunt. quapropter capta iam urbe conplures inuenti sunt artus et membra trucidatorum corporum sinu suo gestantes. nulla est in his necessitatis excusatio: nam quibus mori licuitsic uiuere necesse non fuit.

7.6.ext.3 Horum trucem pertinaciam in consimili facinore Calagurritanorum execrabilis impietas supergressa est. quiquo perseuerantius interempti Sertorii cineribus obsidionem Cn. Pompei frustrantes fidem praestarentquia nullum iam aliud in urbe eorum supererat animaluxores suas natosque ad usum nefariae dapis uerterunt: quoque diutius armata iuuentus uiscera sua uisceribns suis aleretinfelices cadauerum reliquias sallire non dubitauit. en quam aliquis in acie hortaretur ut pro salute coniugum et liberorum fortiter dimicaret! ex hoc nimirum hoste tanto duci poena magis quam uictoria petenda fuitquia plus uindicatus [libertatis] quam uictus gloriae adferre potuitcum omne serpentum ac ferarum genus conparatione sui titulo feritatis superarit: nam quae illis dulcia uitae pignora proprio spiritu cariora suntea Calagurritanis prandia atque cenae extiterunt.

7.7.init. Vacemus nunc negotioquod actorum hominis et praecipuae curae et ultimi est temporisconsideremusque quae testamenta aut rescissa sunt legitime facta autcum merito rescindi possentrata manseruntquaeue ad alios quam qui expectabant honorem hereditatis transtulerunt.

7.7.1 Atque itaut ea ordine quo proposui exequar. Militantis cuiusdam patercum de morte filii falsum e castris nuntium accepisset[qui erat falsus] aliis heredibus scriptis decessit. peractis deinde stipendiis adulescens domum petiit: errore patrisinpudentia alienorum [domum] sibi clausam repperit: quid enim illis inuerecundius? florem iuuentae pro re publica absumpseratmaximos labores ac plurima pericula tolerauerataduerso corpore exceptas ostendebat cicatriceset postulabant ut auitos eius lares otiosa ipsi urbi onera possiderent. itaque depositis armis coactus est in foro togatam ingredi militiam: acerbe: cum inprobissimis enim heredibus de paternis bonis apud centumuiros contendit: omnibusque non solum consiliis sed etiam sententiis superior discessit.

7.7.2 Item M. Annei Carseolani splendidissimi equitis Romani filiusa Sufenate auunculo suo adoptatus testamentum naturalis patrisquo praeteritus eratapud centumuiros resciditcum in eo Tullianus Pompei Magni familiaris ipso quidem Pompeio signatore heres scriptus esset. itaque illi in iudicio plus cum excellentissimi uiri gratia quam cum parentis cineribus negotii fuit. ceterum quamuis utraque haec aduersus nitebanturtamen paterna bona optinuit: nam L. quidem Sextilius et P. Popiliusquos M. Anneius sanguine sibi coniunctos eadem ex parte qua Tullianum heredes feceratsacramento cum adulescentulo contendere ausi non sunttametsi praecipuis eo tempore Magni uiribus ad defendendas tabulas testamenti inuitari poterantet aliquantum adiuuabat heredes quod M. Anneius in Sufenatis familiam ac sacra transierat. sed artissimum inter homines procreationis uinculum patris simul uoluntatem et principis auctoritatem superauit.

7.7.3 C. autem Tettium a patre infantem exheredatumPetronia matrequam Tettiusquoad uixitin matrimonio habueratnatumdiuus Augustus in bona paterna ire decreto suo iussitpatris patriae animo ususquoniam Tettius in proprio lare procreato filio summa cum iniquitate paternum nomen abrogauerat.

7.7.4 Septicia quoque mater Trachalorum Ariminensium irata filiis in contumeliam eorumcum iam parere non possetPublicio seni admodum nupsittestamento etiam utroque praeterito. a quibus aditus diuus Augustus et nuptias mulieris et suprema iudicia improbauit: nam hereditatem maternam filios habere iussitdotemquia non creandorum liberorum causa coniugium intercesseratuirum retinere uetuit. si ipsa Aequitas hac de re cognosceretpotuitne iustius aut grauius pronuntiare? spernis quos genuistinubis effetatestamenti ordinem uiolento animo confundis neque erubescis ei totum patrimonium addicerecuius pollincto iam corpori marcidam senectutem tuam substrauisti. ergo dum sic te gerisad inferos usque caelesti fulmine daflata es.

7.7.5 Egregia C. quoque Calpurni Pisonis praetoris urbis constitutio: cum enim ad eum Terentius ex octo filiisquos in adulescentiam perduxeratab uno in adoptionem dato exheredatum se querellam detulissetbonorum adulescentis possessionem ei dedit heredesque lege agere passus non est. mouit profecto Pisonem patria maiestasdonum uitaebeneficium educationissed aliquid etiam flexit circumstantium liberorum numerusqui<a> cum patre septem fratres impie exheredatos uidebat.

7.7.6 QuidMamerci Aemili Lepidi consulis quam graue decretum! Genucius quidam Matris magnae Gallus a Cn. Oreste praetore urbis impetrauerat ut restitui se in bona Naeui Ani iuberetquorum possessionem secundum tabulas testamenti ab ipso acceperat. appellatus Mamercus a Surdinocuius libertus Genucium heredem feceratpraetoriam iurisdictionem abrogauitquod diceret Genucium amputatis sui ipsius sponte genitalibus corporis partibus neque uirorum neque mulierum numero haberi debere. conueniens Mamercoconueniens principi senatus decretumquo prouisum est ne obscena Genucii praesentia inquinataque uoce tribunalia magistratuum sub specie petiti iuris polluerentur.

7.7.7 Multo Q. Metellus praetorem urbanum seueriorem egit quam Orestes gesserat. qui Vecillo lenonibonorum Vibieni possessionem secundum tabulas testamenti <petenti>non deditquia uir nobilissimus et grauissimus fori ac lupanaris separandam condicionem existimauitnec aut factum illius conprobare uoluitqui fortunas suas in stabulum contaminatum proiecerataut huic tamquam integro ciui iura redderequi se ab omni honesto uitae genere abruperat.

7.8.init. His rescissorum testamentorum exemplis contenti attingamus eaquae rata manseruntcum causas haberentpropter quas rescindi possent.

7.8.1 Quam certaequam etiam notae insaniae Tuditanus! utpote qui populo nummos sparserit togamque uelut tragicam uestem in foro trahens maximo cum hominum risu conspectus fuerit ac multa his consentanea fecerit. testamento ~ filium instituit heredemquod Ti. Longus sanguine ei proximus hastae iudicio subuertere frustra conatus est: magis enim centumuiri quid scriptum esset in tabulis quam quis eas scripsisset considerandum existimauerunt.

7.8.2 Vita Tuditani demensAebutiae autemquae L. Meneni Agrippae uxor fuerattabulae testamenti plenae furoris: nam cum haberet duas simillimae probitatis filias ~ Pletoniam et Afroniamanimi sui potius inclinatione prouecta quam ullis alterius iniuriis aut officiis conmotaPletoniam tantum modo heredem instituit: filiis etiam Afroniae ex admodum amplo patrimonio xx nummum legauit. Afronia tamen cum sorore sacramento contendere noluit testamentumque matris patientia honorare quam iudicio conuellere satius esse duxiteo se ipsa indigniorem iniuria ostendens quo eam aequiore animo sustinebat.

7.8.3 Minus mirandum errorem muliebrem Q. Metellus fecit: is namque plurimis et celeberrimis eiusdem nominis uiris in urbe nostra uigentibusClaudiorum etiam familiaquam artissimo sanguinis uinculo contingebatflorenteCarrinatem solum heredem reliquitnec hac re testamentum eius quisquam adtemptauit.

7.8.4 Item Pompeius Reginus uir transalpinae regioniscum testamento fratris praeteritus esset et ad coarguendam iniquitatem eius binas tabulas testamentorum suorum in comitio incisas habita utriusque ordinis maxima frequentia recitassetin quibus magna ex parte heres frater erat scriptuspraelegabaturque ei centies et quinquagies sestertiummultum ac diu inter adsentientes indignationi suae amicos questusquod ad hastae iudicium adtinuitcineres fratris quietos esse passus est. et erant ab eo instituti heredes neque sanguine Regino pares neque proximised alieni et humilesut non solum flagitiosum silentiumsed etiam praelatio contumeliosa uideri posset.

7.8.5 Aeque felicis inpunitatissed nescio an taetrioris haec delicti testamenta. Q. CaeciliusL. Luculli promptissimo studio maximaque liberalitate et honestum dignitatis gradum et amplissimum patrimonium consecutuscum prae se semper tulisset unum illum sibi esse heredemmoriens etiam anulos ei suos tradidissetPomponium Atticum testamento adoptauit omniumque bonorum <heredem> reliquit. sed fallacis et insidiosi cadauer populus Romanus ceruicibus reste circumdatum per uias traxit. itaque nefarius homo filium quidem et heredem habuit quem uoluitfunus autem et exequias quales meruit.

7.8.6 Neque aliis dignus fuit T. Marius Vrbinasqui ab infimo militiae loco beneficiis diui Augusti imperatoris ad summos castrensis honores perductus eorumque uberrimis quaestibus locuples factusnon solum ceteris uitae temporibus ei se fortunas suas relinquerea quo acceperatpraedicauitsed etiam pridie quam expiraret idem istud ipsi Augusto dixitcum interim ne nomen quidem eius tabulis testamenti adiecit.

7.8.7 L. autem Valeriuscui cognomen Heptachordo fuittogatum hostem Cornelium Balbum expertusutpote ope<ra> eius et consilio conpluribus priuatis litibus uexatus ad ultimumque subiecto accusatore capitali crimine accusatuspraeteritis aduocatis et patronis suis solum heredem reliquit. nimirum consternatio quae<dam> animum eius transuersum egit: amauit enim sordes suas et dilexit pericula et damnationem uotis expetiuitauctorem harum rerum beniuolentiapropulsatores odio insecutus.

7.8.8 T. Barrus Lentulo Spinthericuius amantissimum animum liberalissimamque amicitiam senseratdecedens anulos suos perinde atque unico heredi tradiditquem nulla ex parte heredem relinquebat. quantum illo momento temporis conscientiasi modo uiresquas habere crediturpossideta taeterrimo homine supplicium exegit! inter ipsam enim fallacis et ingratae culpae cogitationem spiritum posuitquasi tortore aliquo mentem eius intus cruciantequod animaduertebat e uita ad mortem transitum suum et superis dis inuisum esse et inferis detestabilem futurum.

7.8.9 M. uero Popilius senatori ordinis Oppium Gallum ab ineunte aetate familiarissimum sibi moriens pro uetusto iure amicitiae et uultu benigno respexit et uerbis magnum prae se amorem ferentibus prosecutus estunum etiam de multisqui adsidebantultimo conplexu et osculo dignum iudicauit <in>superque anulos quoque suos ei tradidituidelicet ne quid ex ea hereditatequam non erat aditurusamitteret. quos Oppiusuir diligenssed morientis amici plenum contumeliae ludibriumin locellum repositos et a praesentibus adsignatos diligentissime heredibus illius exheres ipse reddidit. quid hoc ioco inhonestius aut quid intempestiuius? senator populi Romani curia egressushomo uitae fructibus continuo cariturus sanctissima iura familiaritatis morte pressis oculis et spiritu supremos anhelitus reddente scurrili lusu suggillanda sibi desumpsit.

Valeri Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium

 

Liber VIII

8.1.init. Nuncquo aequiore animo ancipites iudiciorum motus tolerenturrecordemur inuidia laborantes quibus de causis aut absoluti sint aut damnati.

8.1.abs.1 M. Horatius interfectae sororis crimine a Tullo rege damnatus ad populum prouocato iudicio absolutus est. quorum alterum atrocitas necis mouitalterum causa flexitquia inmaturum uirginis amorem seuere magis quam impie punitum existimabat. itaque forti punitione liberata fratris dextera tantum consanguineo quantum hostili cruore gloriae haurire potuit.

8.1.abs.2 Acrem se tunc pudicitiae custodem populus Romanuspostea plus iusto placidum iudicem praestitit. cum a Libone tribuno pl. Ser. Galba pro rostris uehementer increpareturquod Lusitanorum magnam manum interposita fide praetor in Hispania interemissetactionique tribuniciae M. Cato ultimae senectutis oratione suaquam in Origines retulitsuscriberetreus pro se iam nihil recusans paruulos liberos suos et Galli sanguine sibi coniunctum filium flens conmendare coepit eoque facto mitigata contione qui omnium consensu periturus erat paene nullum triste suffragium habuit. misericordia ergo illam quaestionemnon aequitas rexitquoniam quae innocentiae tribui nequierat absolutiorespectui puerorum data est.

8.1.abs.3 Consentaneum quod sequitur. A. Gabinius in maximo infamiae suae ardore suffragiis populi <C.> Memmio accusatore subiectus abruptae esse spei uidebaturquoniam et accusatio partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia inualida fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant. igitur uiator et carcer ante oculos obuersabanturcum interim omnia ista propitiae fortunae interuentu dispulsa sunt: filius namque Gabinii Sisenna consternationis inpulsu ad pedes se Memmii supplex prostrauitinde aliquod fomentum procellae petensunde totus impetus tempestatis eruperat. quem truci uultu a se uictor insolens repulsum excusso e manu anulo humi iacere aliquamdiu passus est. quod spectaculum fecit ut Laelius tribunus pl. adprobantibus cunctis Gabinium dimitti iuberet ac documentum daretur neque secundarum rerum prouentu insolenter abuti neque aduersis <prae>propere debilitari oportere: idque proximo exemplo aeque patet.

8.1.abs.4 App. Claudiusnescio religionis maior an patriae iniuriasi quidem illius uetustissimum morem neglexithuius pulcherrimam classem amisitinfesto populo obiectuscum effugere debitam poenam nullo modo posse crederetursubito coorti imbris beneficio tutus fuit a damnatione: discussa enim quaestione aliam uelut dis interpellantibus de integro instaurari non placuit. ita cui maritima tempestas causae dictionem contraxeratcaelestis salutem attulit.

8.1.abs.5 Eodem auxilii genere Tucciae uirginis Vestalis incesti criminis reae castitas infamiae nube obscurata emersit. quae conscientia certa sinceritatis suae spem salutis ancipiti argumento ausa petere est: arrepto enim cribro "Vesta" inquitsi sacris tuis castas semper admoui manus, effice ut hoc hauriam e Tiberi aquam et in aedem tuam perferam.audaciter et temere iactis uotis sacerdotis rerum ipsa natura cessit.

8.1.abs.6 Item L. Piso a L. Claudio Pulchro accusatusquod graues et intolerabiles iniurias sociis intulissethaud dubiae ruinae metum fortuito auxilio uitauit: namque per id ipsum tempusquo tristes de eo sententiae ferebanturrepentina uis nimbi inciditcumque prostratus humi pedes iudicum osculareturos suum caeno repleuit. quod conspectum totam quaestionem a seueritate ad clementiam et mansuetudinem transtulitquia satis iam graues eum poenas sociis dedisse arbitrati sunt huc deductum necessitatisut abicere se tam suppliciter et attollere tam deformiter cogeretur.

8.1.abs.7 Subnectam duos accusatorum suorum culpa absolutos. Q. Flauius a C. Valerio aedile apud populum reus actuscum xiiii tribuum suffragiis damnatus essetproclamauit se innocentem opprimi. cui Valerius aeque clara uoce respondit nihil sua interesse nocensne an innoxius periretdummodo periret. qua uiolentia dicti reliquas tribus aduersario donauit. abiecerat inimicumeundemdum pro certo pessum datum crediterexit uictoriamque in ipsa uictoria perdidit.

8.1.abs.8 C. etiam Cosconium Seruilia lege reumpropter plurima et euidentissima facinora sine ulla dubitatione nocentemValeri Valentini accusatoris eius recitatum in iudicio carmenquo puerum praetextatum et ingenuam uirginem a se corruptam poetico ioco significaueraterexitsi quidem iudices inicum rati sunt eum uictorem dimitterequi palmam non ex alio ferresed de se dare merebatur. magis uero Valerius in Cosconii absolutione damnatus quam Cosconius in sua causa liberatus est.

8.1.abs.9 Attingam eos quoquequorum salus propriis obruta criminibus proximorum claritati donata est. A. Atilium Calatinum Soranorum oppidi proditione reum admodum infamem imminentis damnationis periculo pauca uerba Q. Maximi soceri subtraxeruntquibus adfirmauitsi in eo crimine sontem illum ipse conperissetdirempturum se fuisse adfinitatem: continuo enim populus paene iam exploratam sententiam suam unius iudicio concessitindignum ratus eius testimonio non crederecui difficillimis rei publicae temporibus bene se exercitus credidisse meminerat.

8.1.abs.10 M. quoque Aemilius Scaurus repetundarum reus adeo perditam et conploratam defensionem in iudicium attulitutcum accusator diceret lege sibi centum atque xx hominibus denuntiare testimonium licere seque non recusare quominus absolueretursi totidem nominassetquibus in prouincia nihil abstulissettam bona condicione uti non potuerit. tamen propter uetustissimam nobilitatem et recentem memoriam patris absolutus est.

8.1.abs.11 Sed quem ad modum splendor amplissimorum uirorum in protegendis reis plurimum ualuitita <in> opprimendis non sane multum potuit: quin etiam euidenter noxiisdum eos acrius inpugnatprofuit. P. Scipio Aemilianus Cottam apud populum accusauit. cuius causaquamquam grauissimis criminibus erat confossasepties ampliata et ad ultimum octauo iudicio absoluta estquia homines uerebantur ne praecipuae accusatoris amplitudini damnatio eius donata existimaretur. quos haec secum locutos crediderim: 'nolumus caput alterius petentem in iudicium triumphos et tropaea spoliaque et deuictarum nauium rostra deferre: terribilis sit his aduersus hostemciuis uero salutem tanto fragore gloriae subnixus ne insequatur'.

8.1.abs.12 Tam uehementes iudices aduersus excellentissimum accusatorem quam mites in longe inferioris fortunae reo. Calidius Bononiensis in cubiculo mariti noctu deprehensuscum ob id causam adulterii diceretinter maximos et grauissimos infamiae fluctus emersittamquam fragmentum naufragii leue admodum genus defensionis amplexus: adfirmauit enim se ob amorem pueri serui eo esse perductum. suspectus erat locussuspectum tempussuspecta matris familiae personasuspecta etiam adulescentia ipsiussed crimen libidinis confessio intemperantiae liberauit.

8.1.abs.13 Remissioris hocillud aliquanto grauioris materiae exemplum. cum parricidii causam fratres Caelii dicerent splendido Tarracinae loco natiquorum pater T. Caelius in cubiculo quiescensfiliis altero cubantibus lecto erat interemptusneque aut seruus quisquam aut liber inuenireturad quem suspicio caedis pertinerethoc uno nomine absoluti suntquia iudicibus planum factum est illos aperto ostio inuentos esse dormientes. somnus innoxiae securitatis certissimus index miseris opem tulit: iudicatum est enim rerum naturam non recipere ut occiso patre supra uulnera et cruorem eius quietem capere potuerint.

8.1.damn.1 Percurremus nunc eosquibus in causae dictione magis quae extra quaestionem erant nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L. Scipio post speciosissimum triumphum de rege Antiocho ductumperinde ac pecuniam ab eo accepissetdamnatus est. nonputoquod pretio corruptus fueratut illum totius Asiae dominum et iam Europae uictrices manus inicientem ultra Taurum montem summoueret. sed <et> alioqui uir sincerissimae uitae et ab hac suspicione procul remotusinuidiaequae tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habitabatresistere non potuit.

8.1.damn.2 Ac Scipioni quidem maximus fortunae fulgorC. autem Deciano spectatae integritatis uiro uox sua exitium attulit: nam cum P. Furium inquinatissimae uitae pro rostris accusaretquia quadam in parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus fue ratnec reum damnauit et insuper ei poenas addictas pependit.

8.1.damn.3 Sex. quoque Titium similis casus prostrauit. erat innocenserat agraria lege lata gratiosus apud populum: tamenquod Saturnini imaginem domi habueratsuffragiis eum tota contio oppressit.

8.1.damn.4 Adiciatur his Claudiaquam insontem criminequo accusabaturuotum impium subuertitquiacum a ludis domum rediens turba elidereturoptauerat ut frater suusmaritimarum uirium nostrarum praecipua iacturareuiuesceret saepiusque consul factus infelici ductu nimis magnam urbis frequentiam minueret.

8.1.damn.5 Possumus et ad illos breui deuerticulo transgrediquos leues ob causas damnationis incursus abripuit. M. MuluiusCn. LolliusL. Sextilius triumuiriquod ad incendium in sacra uia ortum extinguendum tardius ueneranta tribunis pl. die dicta apud populum damnati sunt.

8.1.damn.6 Item P. Villius triumuir nocturnus a P. Aquilio tribuno pl. accusatus populi iudicio conciditquia uigilias neglegentius circumierat.

8.1.damn.7 Admodum seuerae notae et illud populi iudiciumcum M. Aemilium Porcinam a L. Cassio accusatum crimine nimis sublime extructae uillae in Alsiensi agro graui multa affecit.

8.1.damn.8 Non subprimenda illius quoque damnatioqui pueruli sui nimio amore correptusrogatus ab eo ruri ut omasum in cenam fieri iuberetcum bubulae carnis in propinquo emendae nulla facultas essetdomito boue occiso desiderium eius expleuit eoque nomine publica quaestione adflictus estinnocensnisi tam prisco saeculo natus esset.

8.1.amb.1 Atque ut eos quoque referamusqui in discrimen capitis adducti neque damnati neque absoluti suntapud M. Popilium Laenatem praetorem quaedamquod matrem fuste percussam interemeratcausam dixit. de qua neutram in partem latae sententiae suntquia abunde constabat eandem ueneno necatorum liberorum dolore commotamquos auia filiae infensa sustuleratparricidium ultam esse parricidio. quorum alterum ultionealterum absolutione non dignum iudicatum est.

8.1.amb.2 Eadem haesitatione Publi quoque Dolabellae proconsulari imperio Asiam obtinentis animus fluctuatus est. mater familiae Zmyrnaea uirum et filium interemitcum ab his optimae indolis iuuenemquem ex priore uiro enixa fueratoccisum conperisset. quam rem Dollabella ad se delatam Athenas ad Arei pagi cognitionem relegauitquia ipse neque liberare duabus caedibus contaminatam neque punire tam iusto dolore inpulsam sustinebat. consideranter et mansuete populi Romani magistratussed Areopagitae quoque non minus sapienterqui inspecta causa et accusatorem et ream post centum annos ad se reuerti iusserunteodem affectu motiquo Dolabella. sed ille transferendo quaestionemhi differendo damnandi atque absoluendi inexplicabilem cunctationem uitabant.

8.2.init. Publicis iudiciis adiciam priuataquorum magis aequitas quaestionum delectare quam immoderata turba offendere lectorem poterit.

8.2.1 Claudius Centumalus ab auguribus iussus altitudinem domus suaequam in Caelio monte habebatsummitterequia his ex arce augurium capientibus officiebatuendidit eam Calpurnio Lanario nec indicauit quod imperatum <a> collegio augurumerat. a quibus Calpurnius demoliri domum coactus M. Porcium Catonem inclyti Catonis patrem arbitrum ~ cum Claudio adduxit formulamquidquid sibi dare facere oporteret ex fide bona. Catout est edoctus de industria Claudium praedictum sacerdotum suppressissecontinuo illum Calpurnio damnauitsumma quidem cum aequitatequia bonae fidei uenditorem nec conmodorum spem augere nec incommodorum cognitionem obscurare oportet.

8.2.2 Notum suis temporibus iudicium commemorauised ne quod relatu<ru>s quidem sum obliteratum silentio. C. Visellius Varro graui morbo correptus trecenta milia nummum ab Otacilia Laterensiscum qua commercium libidinis habueratexpensa ferri sibi passus est eo consilioutsi decessissetab heredibus eam summam peteretquam legati genus esse uoluitlibidinosam liberalitatem debiti nomine colorando. euasit deinde ex illa tempestate aduersus uota Otaciliae. quae offensaquod spem praedae suae morte non maturassetex amica obsequenti subito destrictam feneratricem agere coepitnummos petendoquos ut fronte inuerecundaita inani stipulatione captauerat. de qua re C. Aquilius uir magnae auctoritatis et scientia iuris ciuilis excellens iudex adductus adhibitis in consilium principibus ciuitatis prudentia et religione sua mulierem reppulit. quod si eadem formula Varro et damnari et <ab> aduersaria absolui potuisseteius quoque non dubito quin turpem et inconcessum errorem libenter castigaturus fuerit: nunc priuatae actionis calumniam ipse conpescuitadulterii crimen publicae quaestioni uindicandum reliquit.

8.2.3 Multo animosius et ut militari spiritu dignum erat se in consimili genere iudicii C. Marius gessit: nam cum C. Titinius Minturnensis Fanniam uxoremquam inpudicam de industria duxerateo crimine repudiatam dote spoliare conaretursumptus inter eos iudex in conspectu habita quaestione seductum Titinium monuit ut incepto desisteret ac mulieri dotem redderet. quod cum saepius frustra fecissetcoactus ab eo sententiam pronuntiare mulierem inpudicitiae sestertio nummoTitinium summa totius dotis damnauitpraefatus idcirco se hunc iudicandi modum secutumcum liqueret sibi Titinium patrimonio Fanniae insidias struentem inpudicae coniugium expetisse. Fannia autem haec estquae postea Marium hostem a senatu iudicatum caenoque paludisqua extractus eratoblitum et iam in domum suam custodiendum Minturnis deductum ope quantacumque potuit adiuuitmemorquod inpudica iudicata essetsuis moribusquod dotem seruassetillius religioni acceptum ferri debere.

8.2.4 Multus sermo eo etiam iudicio manauitin quo quidam furti damnatus estqui equocuius usus illi Ariciam conmodatus fueratulteriore eius municipii cliuo uectus esset. quid aliud hoc loci quam uerecundiam illius saeculi laudemusin quo tam minuti a pudore excessus puniebantur?

8.3.init. Ne de his quidem feminis tacendum estquas condicio naturae et uerecundia stolae ut in foro et iudiciis tacerent cohibere non ualuit.

8.3.1 Amesia Sentinas rea causam suam L. Titio praetore iudicium cogente maximo populi concursu egit modosque omnes ac numeros defensionis non solum diligentersed etiam fortiter executaet prima actione et paene cunctis sententiis liberata est. quamquia sub specie feminae uirilem animum gerebatAndrogynen appellabant.

8.3.2 C. Afrania uero Licinii Bucconis senatoris uxor prompta ad lites contrahendas pro se semper apud praetorem uerba fecitnon quod aduocatis deficiebatursed quod inpudentia abundabat. itaque inusitatis foro latratibus adsidue tribunalia exercendo muliebris calumniae notissimum exemplum euasitadeo ut pro crimine inprobis feminarum moribus C. Afraniae nomen obiciatur. prorogauit autem spiritum suum ad C. Caesarem iterum <P.> Seruilium consules: tale enim monstrum magis quo tempore extinctum quam quo sit ortum memoriae tradendum est.

8.3.3 Hortensia uero Q. Hortensi filiacum ordo matronarum graui tributo a triumuiris esset oneratus <nec> quisquam uirorum patrocinium eis accommodare auderetcausam feminarum apud triumuiros et constanter et feliciter egit: repraesentata enim patris facundia impetrauit ut maior pars imperatae pecuniae his remitteretur. reuixit tum muliebri stirpe Q. Hortensius uerbisque filiae aspirauitcuius si uirilis sexus posteri uim sequi uoluissentHortensianae eloquentiae tanta hereditas una feminae actione abscissa non esset.

8.4.init. Atque ut omnes iudiciorum numeros exequamurquaestionesquibus aut creditum non est aut temere habita fides estreferamus.

8.4.1 M. Agrii argentarii seruus Alexander A. Fanni seruum occidisse insimulatus est eoque nomine tortus a domino admisisse id facinus constantissime adseuerauit. itaque Fannio deditus supplicio adfectus est. paruulo deinde tempore interiecto illecuius de nece creditum eratdomum rediit.

8.4.2 Contra P. Atinii seruus Alexandercum in [hanc] suspicionem C. Flauii equitis Romani occisi uenissetsexies tortus pernegauit ei se culpae adfinem fuissesed perinde atque confessus <ess>eta iudicibus damnatus et a L. Calpurnio triumuiro in crucem actus est.

8.4.3 Item Fuluio Flacco causam dicente Philippus seruus eiusin quo tota quaestio nitebaturocties tortus nullum omnino uerbumquo dominus perstringereturemisitet tamen reus damnatus estcum certius argumentum innocentiae unus octies tortus exhiberet quam octo semel torti praebuissent.

8.5.1 Sequitur ut ad testis pertinentia exempla conmemorem. Cn. et Q. Seruiliis Caepionibus isdem parentibus natis et per omnes honorum gradus ad summam amplitudinem prouectisitem fratribus Metellis Quinto et Lucio consularibus et censoriisaltero etiam triumphaliin Q. Pompeium A. f. repetundarum reum acerrime dicentibus testimonium non abrogata fides absoluto Pompeiosed ne potentia inimicum oppressisse uiderentur occursum est.

8.5.2 M. etiam Aemilius Scaurus princeps senatus C. Memmium repetundarum reum destricto testimonio insecutus estitem C. Flauium eadem lege accusatum testis proscidit: iam C. Norbanum maiestatis crimine publicae quaestioni subiectum ex professo opprimere conatus est. nec tamen aut auctoritatequa plurimum pollebataut religionede qua nemo dubitabatquemquam eorum adfligere potuit.

8.5.3 L. quoque Crassustantus apud iudicesquantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus++ namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis regebat eratque sic foriut ille curiae princeps++cum uehementissimum testimonii fulmen in M. Marcellum reum iniecissetimpetu grauisexitu uanus apparuit.

8.5.4 AgeQ. Metellus PiusL. <et> M. LuculliQ. HortensiusM'. Lepidus C. Cornelii maiestatis rei quam non onerarunt tantum modo testes salutemsed etiam negantes illo incolumi stare rem publicam possedepoposcerunt! quae decora ciuitatispudet referreumbone iudiciali repulsa sunt.

8.5.5 QuidM. Cicero forensi militia summos honores amplissimumque dignitatis locum adeptusnonne in ipsis eloquentiae suae castris testis abiectus estdum P. Claudium Romae apud se fuisse iuratillo sacrilegum flagitium uno argumento absentiae tuente? si quidem iudices Claudium incesti crimine quam Ciceronem infamia periurii liberare maluerunt.

8.5.6 Tot eleuatis testibus unumcuius noua ratione iudicium ingressa auctoritas confirmata estreferam. P. Seruilius consulariscensoriustriumphalisqui maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecitcum forum praeteriens testes in reum dari uidissetloco testis constitit ac summam inter patronorum pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: 'hunc egoiudicesqui causam dicitcuias sit aut quam uitam egerit quamque merito uel iniuria accusetur ignoro: illud tantum sciocum occurrisset mihi Laurentina uia iter facienti admodum angusto locoequo descendere noluisse. quod an aliquid ad religionem uestram pertineat ipsi aestimabitis: ego id supprimendum non putaui'. iudices reum uix auditis ceteris testibus damnarunt: ualuit enim apud eos cum amplitudo uiritum grauis neglectae dignitatis eius indignatioeumquequi uenerari principes nesciretin quodlibet facinus procursurum crediderunt.

8.6.init. Ne illos quidem latere patiamurqui quae in aliis uindicarant ipsi commiserunt.

8.6.1 C. Licinius cognomine Hoplomachus a praetore postulauit ut patri suo bonis tamquam ea dissipanti interdicereturet quidem quod petierat impetrauitsed ipse paruo post tempore mortuo sene amplam ab eo relictam pecuniam festinanter consumpsit. a uicissitudine poenae <a>fuitquoniam hereditatem absumere quam heredem maluit tollere.

8.6.2 C. autem Mariuscum magnum et salutarem rei publicae ciuem in L. Saturnino opprimendo egisseta quo in modum uexilli pilleum seruituti ad arma capienda ostentatum eratL. Sulla cum exercitu in urbem inrumpente ad auxilium seruorum pilleo sublato confugit. itaquedum facinus quod punierat imitaturalterum Mariuma quo adfligereturinuenit.

8.6.3 C. uero Licinius Stolocuius beneficio plebi petendi consulatus potestas facta estcum lege sanxisset ne quis amplius quingenta agri iugera possideretipse mille conparauit <dis>simulandique criminis gratia dimidiam partem filio emancipauit. quam ob causam a. M. Popilio Laenate accusatus primus sua lege cecidit ac docuit nihil aliud praecipi deberenisi quod prius quisque sibi imperau<er>it.

8.6.4 Q. autem Varius propter obscurum ius ciuitatis Hybrida cognominatus tribunus pl. legem aduersus intercessionem collegarum perrogauitquae iubebat quaeri quorum dolo malo socii ad arma ire coacti essentmagna cum clade rei publicae: sociale enim priusdeinde ciuile bellum excitauit. sed dum ante pestiferum tribunum pl. quam certum ciuem agitsua lex eum domesticis laqueis constrictum absumpsit.

8.7.init. Quid cesso uires industriae commemorarecuius alacri spiritu militiae stipendia roboranturforensis gloria accenditurfido sinu cuncta studia recepta nutriunturquidquid animoquidquid manuquidquid lingua admirabile estad cumulum laudis perducitur? ~ quae cum sit perfectissima uirtusduramento sui confirmatur.

8.7.1 Cato sextum et octogesimum annum agensdum in re publica tuenda iuuenili animo perstatab inimicis capitali crimine accusatus causam suam egitneque aut memoriam eius quisquam tardiorem aut firmitatem lateris ulla ex parte quassatam aut os haesitatione inpeditum animaduertitquia omnia ista in suo statu aequali ac perpetua industria continebat. quin etiam in ipso diutissime actae uitae fine disertissimi oratoris Galbae accusationi defensionem suam pro Hispania opposuit. idem Graecis litteris erudiri concupiuitquam seroinde aestimemusquod etiam Latinas paene iam senex didicitcumque eloquentia magnam gloriam partam haberetid egitut iuris ciuilis quoque esset peritissimus.

8.7.2 Cuius mirifica proles propior aetati nostrae Cato ita doctrinae cupiditate flagrauitut ne in curia quidemdum senatus cogiturtemperaret sibi quo minus Graecos libros lectitaret. qua quidem industria ostendit aliis tempora deessealios [superesse] temporibus.

8.7.3 Terentius autem Varro humanae uitae expleto spatio non annisquibus saeculi tempus aequauitquam stilo uiuacior fuit: in eodem enim lectulo et spiritus eius et egregiorum operum cursus extinctus est.

8.7.4 Consimilis perseuerantiae Liuius Drususqui aetatis uiribus et acie oculorum defectus ius ciuile populo benignissime interpretatus est utilissimaque discere id cupientibus monumenta conposuit: nam ut senem illum naturacaecum fortuna facere potuitita neutra interpellare ualuit ne non animo et uideret et uigeret.

8.7.5 Publilius uero senator et Lupus Pontius eques Romanus suis temporibus celebres causarum actores luminibus capti eadem industria forensia stipendia executi sunt. itaque frequentius etiam audiebanturconcurrentibus aliisquia ingenio eorum delectabanturaliisquia constantiam admirabantur: namqui tali <in>conmodo perculsi secessum petuntduplicant tenebras fortuitis uoluntarias adicientes.

8.7.6 Iam P. Crassuscum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul uenissettanta cura Graecae linguae notitiam animo conprehenditut eam in quinque diuisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. quae res maximum ei sociorum amorem conciliauitqua quis eorum lingua apud tribunal illius postulauerateadem decreta reddenti.

8.7.7 Ne Roscius quidem subtrahaturscaenicae industriae notissimum exemplumqui nullum umquam spectante populo gestumnisi quem domi meditatus fueratpromere ausus est. quapropter non ludicra ars Rosciumsed Roscius ludicram artem conmendauitnec uulgi tantum fauoremuerum etiam principum familiaritates amplexus est. haec sunt attenti et anxii et numquam cessantis studii praemiapropter quae tantorum uirorum laudibus non inpudenter se persona histrionis inseruit.

8.7.ext.1 Graeca quoque industriaquoniam nostrae multum profuitquem meretur fructum Latina lingua recipiat. Demosthenescuius commemorato nomine maximae eloquentiae consummatio audientis animo oboriturcum inter initia iuuentae artisquam adfectabatprimam litteram dicere non possetoris sui uitium tanto studio expugnauitut ea a nullo expressius referretur. deinde propter nimiam exilitatem acerbam auditu uocem suam exercitatione continua ad maturum et gratum auribus sonum perduxit. lateris etiam firmitate defectusquas corporis habitus uires negauerata labore mutuatus est: multos enim uersus uno impetu spiritus conplectebatur eosque aduersa loca celeri gradu scandens pronuntiabat ac uadosis litoribus insistens declamationes fluctuum fragoribus obluctantibus edebatut ad fremitus concitatarum contionum patientia duratis auribus uteretur. fertur quoque ori insertis calculis multum ac diu loqui solitusquo uacuum promptius esset et solutius. proeliatus est cum rerum natura et quidem uictor abiit malignitatem eius pertinacissimo animi robore superando. itaque alterum Demosthenen materalterum industria enixa est.

8.7.ext.2 Atque ut ad uetustiorem industriae actum transgrediarPythagorasperfectissimum opus sapientiae a iuuenta pariter et omnis honestatis percipiendae cupiditate ingressus++nihil enimquod ad ultimum sui peruenturum est finemnon et mature et alacriter incipit++Aegyptum petiitubi litteris gentis eius adsuefactuspraeteriti aeui sacerdotum commentarios scrutatus innumerabilium saeculorum obseruationes cognouit. inde ad Persas profectus magorum exactissimae prudentiae se formandum tradidita quibus siderum motus cursusque stellarum et unius cuiusque uimproprietatemeffectum benignissime demonstratum docili animo sorpsit. Cretam deinde et Lacedaemona nauigauitquarum legibus ac moribus inspectis ad Olympicum certamen descenditcumque multiplicis scientiae maximam inter totius Graeciae admirationem specimen exhibuissetquo cognomine censeretur interrogatusnon se sapientem++iam enim illud vii excellentes uiri occupauerant++sed amatorem sapientiaeid est Graece fil"sofon edidit. in Italiae etiam partemquae tunc maior Graecia appellabaturperrexitin qua plurimis et opulentissimis urbibus effectus studiorum suorum adprobauit. cuius ardentem rogum plenis uenerationis oculis Metapontus aspexit oppidumPythagorae quam suorum cinerum nobilius clariusque monumentum.

8.7.ext.3 Platon autem patriam Athenaspraeceptorem Socratem sortituset locum et hominem doctrinae fertilissimumingenii quoque diuina instructus abundantiacum omnium iam mortalium sapientissimus haberetureo quidem usqueutsi ipse Iuppiter caelo descendissetnec elegantiore nec beatiore facundia usurus uidereturAegyptum peragrauitdum a sacerdotibus eius gentis geometriae multiplices numeros <et> caelestium obseruationum rationem percipit. quoque tempore a studiosis iuuenibus certatim Athenae Platonem doctorem quaerentibus petebanturipse Nili fluminis inexplicabiles ripas uastissimosque campos~ effusam barbariam et flexuosos fossarum ambitus Aegyptiorum senum discipulus lustrabat. quo minus miror in Italiam transgressumut ab Archyta Tarentia Timaeo et Arione et Echecrate Locris Pythagorae praecepta et instituta acciperet: tanta enim uistanta copia litterarum undique colligenda eratut inuicem per totum terrarum orbem dispergi et dilatari posset. altero etiam et octogesimo anno decedens sub capite Sophronis mimos habuisse fertur. sic ne extrema quidem eius hora agitatione studii uacua fuit.

8.7.ext.4 At Democrituscum diuitiis censeri possetquae tantae fueruntut pater eius Xerxis exercitui epulum dare ex facili potueritquo magis uacuo animo studiis litterarum esset operatusparua admodum summa retenta patrimonium suum patriae donauit. Athenis autem compluribus annis moratus omnia temporum momenta ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens ignotus illi urbi uixitquod ipse quodam uolumine testatur. stupet mens admiratione tantae industriae et iam transit alio.

8.7.ext.5 Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae milessi quidem xc expletis annis idem illi uiuendi ac philosophandi finis fuitita se mirifice doctrinae operibus addixeratutcum cibi capiendi causa recubuissetcogitationibus inhaerens manum ad mensam porrigere obliuisceretur. sed ei Melissaquam uxoris loco habebattemperato [inter] studia non interpellandi et inediae succurrendi officio dexteram suam necessariis usibus aptabat. ergo animo tantum modo uita fruebaturcorpore uero quasi alieno et superuacuo circumdatus erat. idem cum Chrysippo disputaturus elleboro se ante purgabat ad expromendum ingenium suum adtentius et illius refellendum acrius. quas potiones industria solidae laudis cupidis adpetendas effecit!

8.7.ext.6 Quali porro studio Anaxagoran flagrasse credimus? qui cum e diutina peregrinatione patriam repetisset possessionesque desertas uidisset'non essem' inquit 'ego saluusnisi istae perissent'. uocem petitae sapientiae compotem! nam si praediorum potius quam ingenii culturae uacassetdominus rei familiaris intra penates mansissetnon tantus Anaxagoras ad eos redisset.

8.7.ext.7 Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse diceremnisi eadem illi et dedisset uitam et abstulisset: captis enim Syracusis Marcellus<etsi> machinationibus eius multum ac diu uictoriam suam inhibitam senserateximia tamen hominis prudentia delectatus ut capiti illius parceretur edixitpaene tantum gloriae in Archimede seruato quantum in oppressis Syracusis reponens. at isdum animo et oculis in terra defixis formas describitmilitiqui praedandi gratia domum inruperat strictoque super caput gladio quisnam esset interrogabatpropter nimiam cupiditatem inuestigandi quod requirebat nomen suum indicare non potuitsed protecto manibus puluere 'noli' inquit'obsecroistum disturbare'ac perinde quasi neglegens imperii uictoris obtruncatus sanguine suo artis suae liniamenta confudit. quo accidit ut propter idem studium modo donaretur uitamodo spoliaretur.

8.7.ext.8 Socraten etiam constat aetate prouectum fidibus tractandis operam dare coepisse satius iudicantem eius artis usum sero quam numquam percipere. et quantula Socrati accessio illa futura scientia erat? sed peruicax hominis industria tantis doctrinae suae diuitiis etiam musicae rationis uilissimum elementum accedere uoluit. ergo dum ad discendum semper se pauperem creditad docendum fecit locupletissimum.

8.7.ext.9 Atque ut longae et felicis industriae quasi in unum aceruum exempla redigamusIsocrates nobilissimum librumqui Panayhna|ik"w inscribiturquartum et nonagesimum annum agensita ut ipse significatconposuitopus ardentis spiritus plenum. ex quo apparet senescentibus membris eruditorum intus animos industriae beneficio florem iuuentae retinere. neque hoc stilo terminos uitae suae clausit: namque admirationis eius fructum quinquennio percepit.

8.7.ext.10 Citerioris aetatis metassed non parui tamen spatii chrysippi uiuacitas flexit: nam octogesimo anno coeptum undequadragesimum Logikn exactissimae subtilitatis uolumen reliquit. cuius studium in tradendis ingenii sui monumentis tantum operae laborisque sustinuitut ad eaquae scripsitpenitus cognoscenda longa uita sit opus.

8.7.ext.11 Te quoqueCleanthetam laboriose haurientem et tam pertinaciter tradentem sapientiam numen ipsius industriae suspexitcum adulescentem quaestu extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam sustentantemdiurno Chrysippi praeceptis percipiendis uacantemeundemque ad undecentesimum annum adtenta cura erudientem auditores tuos uideret: duplici enimlabore unius saeculi spatium occupastiincertum reddendo discipulusne an praeceptor esses laudabilior.

8.7.ext.12 Sophocles quoque gloriosum cum rerum natura certamen habuittam benigne mirifica illi opera sua exhibendo quam illa operibus eius tempora liberaliter sumministrando: prope enim centesimum annum attigitsub ipsum transitum ad mortem Oedipode p Kolvn" scriptoqua sola fabula omnium eiusdem studi poetarum praeripere gloriam potuit. idque ignotum esse posteris filius Sophoclis Iophon noluitsepulcro patris quae retuli insculpendo.

8.7.ext.13 Simonides uero poeta octogesimo anno et docuisse se carmina et in eorum certamen descendisse ipse gloriatur. nec fuit inicum illum uoluptatem ex ingenio suo diu perciperecum <tan>tam omni aeuo fruendam traditurus esset.

8.7.ext.14 Nam Solon quanta industria flagrauerit et uersibus conplexus estquibus significat se cotidie aliquid addiscentem senescereet supremo uitae die confirmauitquod adsidentibus amicis et quadam de re sermonem inter se conferentibus fatis iam pressum caput erexit interrogatusque quapropter id fecisset respondit 'utcum istudquidquid estde quo disputatisperceperomoriar'. migrasset profecto ex hominibus inertiasi eo animo uitam ingrederenturquo eam Solon egressus est.

8.7.ext.15 Quam porro industrius Themistoclesqui maximarum rerum cura districtusomnium tamen ciuium suorum nomina memoria conprehendit per summamque iniquitatem patria pulsus et ad Xerxemquem paulo ante deuiceratconfugere coactusprius quam in conspectum eius ueniretPersico sermone se adsuefecitut labore parta commendatione regiis auribus familiarem et adsuetum sonum uocis adhiberet.

8.7.ext.16 Cuius utriusque industriae laudem duo reges partiti suntCyrus omnium militum suorum nominaMitridates duarum et xx gentiumquae sub regno eius erantlinguas ediscendoilleut sine monitore exercitum salutarethicut eosquibus imperabatsine interprete adloqui posset.

8.8.init. Otiumquod [praecipue] industriae et studio maxime contrarium uideturpraecipue subnecti debetnon quo euanescit uirtussed quo recreatur: alterum enim etiam inertibus uitandumalterum strenuis quoque interdum adpetendum estillisne ~ propriae uitam inermem exiganthisut tempestiua laboris intermissione ad laborandum fiant uegetiores.

8.8.1 Par uerae amicitiae clarissimum Scipio et Laeliuscum amoris uinculo tum etiam omnium uirtutum inter se iunctum societateut actuosae uitae iter aequali gradu exequebanturita animi quoque remissioni<bus> communiter adquiescebant: constat namque eos Caietae et Laurenti uagos litoribus conchulas et umbilicos lectitasseidque se P. Crassus ex socero suo Scaeuolaqui gener Laelii fuitaudisse saepe numero praedicauit.

8.8.2 Scaeuola autemquiet<is> et remissionis eorum certissimus testisoptime pila lusisse traditurquia uidelicet ad hoc deuerticulum animum suum forensibus ministeriis fatigatum transferre solebat. alueo quoque et calculis interdum uacasse diciturcum bene ac diu iura ciuium <et> caerimonias deorum ordinasset: ut enim in rebus seriis Scaeuolamita in [scaelus] lusibus hominem agebatquem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit.

8.8.ext.1 Idque uiditcui nulla pars sapientiae obscura fuitSocratesideoque non erubuit tunccum interposita harundine cruribus suis cum paruulis filiolis ludens ab Alcibiade risus est.

8.8.ext.2 Homerus quoqueingeni caelestis uatesnon aliud sensit uehementissimis Achillis manibus canoras fides aptandout earum militare robur leni pacis studio relaxaret.

8.9.init. Potentiam uero eloquentiaeetsi plurimum ualere animaduertimustamen sub propriis exemplisquo scilicet uires eius testatiores fiantrecognosci conuenit.

8.9.1 Regibus exactis plebs dissidens a patribus iuxta ripam fluminis Anienis in collequi sacer appellaturarmata consediteratque non solum deformissed etiam miserrimus rei publicae statusa capite eius cetera parte corporis pestifera seditione diuisa. ac ni Valeri subuenisset eloquentiaspes tanti imperii in ipso paene ortu suo corruisset: is namque populum noua et insolita libertate temere gaudentem oratione ad meliora et saniora consilia reuocatum senatui subiecitid est urbem urbi iunxit. uerbis ergo facundis iraconsternatioarma cesserunt.

8.9.2 Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones ciuilis profundendi sanguinis cupiditate furentes inhibuerunt: missi enim a saeuissimis ducibus milites ad M. Antonium obtruncandum sermone eius obstupefacti destrictos iam et uibrantes gladios cruore uacuos uaginis reddiderunt. quibus digressis P. Annius ++is enim solus in aditu expers Antonianae eloquentiae steterat++crudele imperium truculento ministerio peregit. quam disertum igitur eum fuisse putemusquem ne hostium quidem quisquam occidere sustinuitqui modo uocem eius ad aures suas uoluit admittere?

8.9.3 Diuus quoque Iuliusquam caelestis numinis tam etiam humani ingenii perfectissimum columenuim facundiae proprie expressit dicendo in accusatione Cn. Dolabellaequem reum egitextorqueri sibi causam optimam L. Cottae patrociniosi quidem maxima tunc <eloquentia de ui> eloquentiae questa est. cuius facta mentionequoniam domesticum nullum maius adiecerim exemplumperegrinandum est.

8.9.ext.1 Pisistratus dicendo tantum ualuisse traditus estut ei Athenienses regium imperium oratione capti permitterentcum praesertim e contraria parte amantissimus patriae Solo niteretur. sed alterius salubriores erant contionesalterius disertiores. quo euenit ut alioqui prudentissima ciuitas libertati seruitutem praeferret.

8.9.ext.2 Pericles autemfelicissimis naturae incrementis sub Anaxagora praeceptore summo studio perpolitis instructusliberis Athenarum ceruicibus iugum seruitutis inposuit: egit enim illam urbem et uersauit arbitrio suocumque aduersus uoluntatem populi loquereturiucunda nihilo minus et popularis eius uox erat. itaque ueteris comoediae maledica linguaquamuis potentiam uiri perstringere cupiebattamen in labris hominis melle dulciorem leporem fatebatur habitare inque animis eorumqui illum audierantquasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. fertur quidamcum admodum senex primae contioni Periclis adulescentuli interesset idemque iuuenis Pisistratum decrepitum iam contionantem audissetnon temperasse sibi quo minus exclamaret caueri illum ciuem oporterequod Pisistrati orationi simillima eius esset oratio. nec hominem aut aestimatio eloqui aut morum augurium fefellit. quid enim inter Pisistratum et Periclen interfuitnisi quod ille armatushic sine armis tyrannidem gessit?

8.9.ext.3 Quantum eloquentia ualuisse Hegesian Cyrenaicum philosophum arbitramur? qui sic mala uitae repraesentabatut eorum miseranda imagine audientium pectoribus inserta multis uoluntariae mortis oppetendae cupiditatem ingeneraret: ideoque a rege Ptolomaeo ulterius hac de re disserere prohibitus est.

8.10.init. Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione apta et conueniente motum corporis consistunt. quibus cum se instruxittribus modis homines adgredituranimos eorum ipsa inuadendohorum alteri auresalteri oculos permulcendos tradendo.

8.10.1 Sed ut propositi fides in personis inlustribus exhibeaturC. Gracchuseloquentiae quam propositi felicioris adulescensquoniam flagrantissimo ingeniocum optime rem publicam tueri possetperturbare impie maluitquotiens apud populum contionatus estseruum post se musicae artis peritum habuitqui occulte eburnea fistula pronuntiationis eius modos formabat aut nimis remissos excitando aut plus iusto concitatos reuocandoquia ipsum calor atque impetus actionis attentum huiusce temperamenti aestimatorem esse non patiebatur.

8.10.2 Q. autem Hortensius plurimum in corporis decoro motu repositum credens paene plus studii in eo[dem] <e>laborando quam in ipsa eloquentia adfectanda inpendit. itaque nescires utrum cupidius ad audiendum eum an ad spectandum concurreretur: sic uerbis oratoris aspectus et rursus aspectui uerba seruiebant. constat Aesopum Rosciumque ludicrae artis peritissimos illo causas agente in corona frequenter adstitisseut foro petitos gestus in scaenam referrent.

8.10.3 Nam M. Cicero quantum in utraque rede qua loquimurmomenti sit orationequam pro Gallio habuitsignificauit M. Calidio accusatori exprobrandoquod praeparatum sibi a reo uenenum testibuschirographisquaestionibus probaturum adfirmans remisso uultu et languida uoce et soluto genere orationis usus essetpariterque et oratoris uitium detexit et causae periclitantis argumentum adiecit totum hunc locum ita claudendo: 'tu istudM. Calidinisi fingeressic ageres?'

8.10.ext.1 Consentaneum huic Demosthenis iudicium. qui[dam]cum interrogaretur quidnam esset in dicendo efficacissimumrespondit ' p"krisiw'. iterum deinde et tertio interpellatus idem dixitpaene totum se illi debere confitendo. recte itaque Aeschinescum propter iudicialem ignominiam relictis Athenis Rhodum petisset atque ibi rogatu ciuitatis suam prius in Ctesiphontemdeinde Demosthenis pro eodem orationem clarissima et suauissima uoce recitassetadmirantibus cunctis utriusque uoluminis eloquentiamsed aliquanto magis Demosthenis'quidsi' inquit 'ipsum audissetis?' tantus orator et modo tam infestus aduersarius sic inimici uim ardoremque dicendi suspexitut se scriptorum eius parum idoneum lectorem esse praedicaretexpertus acerrimum uigorem oculorumterribile uultus pondusadconmodatum singulis uerbis sonum uocisefficacissimos corporis motus. ergo etsi operi illius adici nihil potesttamen in Demosthene magna pars Demosthenis abestquod legitur potius quam auditur.

8.11.init. Effectus etiam artium ~ recognosci posse aliquid adferre uoluptatisprotinusque et quam utiliter excogitatae sint patebitet memoratu dignae res lucido in loco reponentur et labor in iis edendis suo fructu non carebit.

8.11.1 Sulpicii Galli maximum in omni genere litterarum percipiendo studium plurimum rei publicae profuit: nam cum L. Pauli bellum aduersum regem Persen gerentis legatus essetac serena nocte subito luna defecisseteoque uelut diro quodam monstro per<ter>ritus exercitus noster manus cum hoste conserendi fiduciam amisissetde caeli ratione et siderum natura peritissime disputando alacrem eum in aciem misit. itaque inclytae illi Paulianae uictoriae liberales artes Galli aditum dederuntquianisi ille metum nostrorum militum uicissetimperator uincere hostes non potuisset.

8.11.2 Spurinnae quoque in coniectandis deorum monitis efficacior scientia apparuit quam urbs Romana uoluit. praedixerat C. Caesari ut proximos xxx dies quasi fatales caueretquorum ultimus erat idus Martiae. eo cum forte mane uterque in domum Caluini Domiti ad officium conuenissetCaesar Spurinnae 'ecquid scis idus iam Martias uenisse?' at is 'ecquid scis illas nondum praeterisse?' abiecerat alter timorem tamquam exacto tempore suspectoalter ne extremam quidem eius partem periculo uacuam esse arbitratus est. utinam haruspicem potius augurium quam patriae parentem securitas fefellisset.

8.11.ext.1 Sed ut alienigena scrutemurcum obscurato repente sole inusitatis perfusae tenebris Athenae solli<ci>tudine angerenturinteritum sibi caelesti denuntiatione portendi credentesPericles processit in medium et quae a praeceptore suo Anaxagora pertinentia ad solis et lunae cursum acceperat disseruit nec ulterius trepidare ciues suos uano metu passus est.

8.11.ext.2 Quantum porro dignitatis a rege Alexandro tributum arti existimamusqui se et pingi ab uno Apelle et fingi a Lysippo tantum modo uoluit?

8.11.ext.3 Tenet uisentis Athenis Volcanus Alcamenis manibus fabricatus: praeter cetera enim perfectissimae artis in eo procurrentia indicia etiam illud miranturquod stat dissimulatae claudicationis sub ueste leuiter uestigium repraesentansut non exprobratum tamquam uitiumita tamquam certam propriamque dei notam decore significatam.

8.11.ext.4 Cuius coniugem Praxiteles in marmore quasi spirantem in templo Cnidiorum collocauitpropter pulchritudinem operis a libidinoso cuiusdam conplexu parum tutam. quo excusabilior est error equiqui uisa pictura equae hinnitum edere coactus estet canum latratus aspectu picti canis incitatus taurusque ad amorem et concubitum aeneae uaccae Syrasusis nimiae similitudinis inritamento conpulsus: quid enim uacua rationis ani<mali>a arte decepta miremurcum hominis sacrilegam cupiditatem muti lapidis liniamentis excitatam uidea<mu>s?

8.11.ext.5 Ceterum naturaquem ad modum saepe numero aemulam uirium suarum artem esse patiturita aliquando inritam fesso labore dimittit. quod summi artificis Euphranoris manus senserunt: nam cum Athenis xii deos pingeretNeptuni imaginem quam poterat excellentissimis maiestatis coloribus conplexus estperinde ac Iouis aliquanto augustiorem repraesentaturus. sed omni impetu cogitationis in superiore opere absumpto posteriores eius conatus adsurgere quo tendebant nequiuerunt.

8.11.ext.6 Quid ille alter aeque nobilis pictor luctuosum immolatae Iphigeniae sacrificium referenscum Calchantem tristemmaestum Vlixen[clamantem Aiacem] lamentantem Menelaum circa aram statuissetcaput Agamemnonis inuoluendo nonne summi maeroris acerbitatem arte non posse exprimi confessus est? itaque pictura eius aruspicis et amici et fratris lacrimis madetpatris fletum spectantis adfectu aestumandum reliquit.

8.11.ext.7 Atque ut eiusdem studii adiciam exemplumpraecipuae artis pictor equum ab exercitatione uenientem modo non uiuum labore industriae suae conprehenderat. cuius naribus spumas adicere cupiens tantus artifex in tam paruula materia multum ac diu frustra terebatur. indignatione deinde accensus spongeam omnibus inbutam coloribus forte iuxta se positam adprehendit et ueluti corrupturus opus suum tabulae inlisit. quam fortuna ad ipsas equi nares directam desiderium pictoris coegit explere. itaque quod ars adumbrare non ualuit casus imitatus est.

8.12.init. Suae autem artis unum quemque et auctorem et disputatorem optimum essene dubitemuspaucis exemplis admoneamur.

8.12.1 Q. Scaeuola legum clarissimus et certissimus uatesquotienscumque de iure praediatorio consulebaturad Furium et Cascelliumquia huic scientiae dediti erantconsultores reiciebat. quo quidem facto moderationem magis suam commendabat quam auctoritatem minuebatab iis id negotium aptius explicari posse confitendoqui cotidiano usu eius callebant. sapientissimi igitur artis suae professores sunt a quibus et propria studia uerecunde et aliena callide aestimantur.

8.12.ext.1 Platonis quoque eruditissimum pectus haec cogitatio attigitqui conductores sacrae arae <de> modo et forma eius secum sermonem conferre conatos ad Eucliden geometren ire iussit scientiae eius cedensimmo professioni.

8.12.ext.2 Gloriantur Athenae armamentario suonec sine causa: est enim illud opus et inpensa et elegantia uisendum. cuius architectum Philonem ita facunde rationem institutionis suae in theatro reddidisse constatut disertissimus populus non minorem laudem eloquentiae eius quam arti tribueret.

8.12.ext.3 Mirifice et ille artifexqui in opere suo moneri se a sutore [suo] de crepida et ansulis passusde crure etiam disputare incipientem supra plantam ascendere uetuit.

8.13.init. Senectus quoque ad ultimum sui finem prouecta in hoc eodem opere inter exempla industriae in aliquot claris uiris conspecta est. separatum tamen et proprium titulum habeatnecui deorum inmortalium praecipua indulgentia adfuitnostra honorata mentio defuisse existimeturet simul spei diuturnioris uitae quasi adminicula quaedam denturquibus insistens alacriorem se respectu uetustae felicitatis facere possittranquillitatemque saeculi nostriqua nulla umquam beatior fuitsubinde fiducia confirmetsalutaris principis incolumitatem ad longissimos humanae condicionis terminos prorogando.

8.13.1 M. Valerius Coruinus centesimum annum conpleuit. cuius inter primum et sextum consulatum xl et vi anni intercesseruntsuffecitque integris uiribus corporis non solum speciosissimis publicis ministeriissed etiam exactissimae agrorum suorum culturaeet ciuis et patris familiae optabile exemplum.

8.13.2 Cuius uitae spatium aequauit Metellus quartoque anno post consularia imperia senex admodum pontifex maximus creatus tutelam caerimoniarum per duo et xx annos neque ore in uotis nuncupandis haesitante neque in sacrificiis faciendis tremula manu gessit.

8.13.3 Q. autem Fabius Maximus duo<bus> et lx annis auguratus sacerdotium sustinuitrobusta iam aetate id adeptus. quae utraque tempora si in unum conferanturfacile saeculi modum expleuerint.

8.13.4 Iam de M. Perpenna quid loquar? qui omnibusquos in senatum con<sul> uocaueratsuperstes fuit septemque tantummodoquos censorcollega L. Philippilegerate patribus conscriptis reliquos uidittoto ordine amplissimo diuturnior.

8.13.5 Appi uero aeuum clade metirerquia infinitum numerum annorum orbatus luminibus exegitnisi quattuor filiosv filiasplurimas clientelasrem denique publicam hoc casu grauatus fortissime rexisset. quin etiam fessus iam uiuendo lectica se in curiam deferri iussitut cum Pyrro deformem pacem fieri prohiberet. hunc caecum aliquis nomineta quo patria quod honestum erat per se parum cernens coacta est peruidere?

8.13.6 Muliebris etiam uitae spatium non minus longum in conpluribus apparauitquarum aliquas strictim retulisse me satis erit: nam et Liuia Rutili septimum et nonagesimum et Terentia Ciceronis tertium et centesimum et Clodia Aufili quindecim filiis ante amissis quintum decimum et centesimum expleuit annum.

8.13.ext.1 Iungam his duos regesquorum diuturnitas populo Romano fuit utilissima. Siciliae rector Hiero ad nonagesimum annum peruenit. Masinissa Numidiae rex hunc modum excessitregni spatium lx annis emensusuel ante omnes homines robore senectae admirabilis. constat eumquem ad modum Cicero refert libroquem de senectute scripsitnullo umquam imbrinullo frigore ut caput suum ueste tegeret adduci potuisse. eundem ferunt aliquot horis in eodem uestigio perstare solitumnon ante moto pede quam consimili labore iuuenes fatigassetac si quid agi ab sedente oporterettoto die saepe numero nullam in partem conuerso corpore in solio durasse. ille uero etiam exercitus equo insidens noctem diei plerumque iungendo duxit nihilque omnino ex his operibusquae adulescens sustinere adsueueratquo mollius senectutem ageretomisit. ueneris etiam usu ita semper uiguitut post sextum et octogesimum annum filium generaretcui Methymno nomen fuit. terram quoquequam uastam et desertam acceperatperpetuo culturae studio frugiferam reliquit.

8.13.ext.2 Gorgias etiam LeontinusIsocratis et conplurium magni ingenii uirorum praeceptorsua sententia felicissimus: nam cum centesimum et septimum ageret annuminterrogatus quapropter tam diu uellet in uita remanere'quia nihil' inquit 'habeoquod senectutem meam accusem'. quid isto tractu aetatis aut longius aut beatius? iam alterum saeculum ingressus neque in hoc querellam ullam inuenit neque in illo reliquit.

8.13.ext.3 Biennio minor Xenophilus Chalcidensis Pythagoricussed felicitate non inferiorsi quidemut ait Aristoxenus musicusomnis humani incommodi expers in summo perfectissimae doctrinae splendore extinctus est.

8.13.ext.4 Arganthonius autem Gaditanus tam diu regnauitquam diu etiam ad satietatem uixisse abunde foret: lxxx enim annis patriam suam rexitcum ad imperium xl annos natus accessisset. cuius rei certi sunt auctores. Asinius etiam Pollionon minima pars Romani stiliin tertio historiarum suarum libro centum illum et xxx annos explesse commemoratet ipse neruosae uiuacitatis haud paruum exemplum.

8.13.ext.5 Huius regis consummationem annorum minus admirabilem faciunt Aethiopesquos Herodotus scribit centesimum et uicesimum annum transgrediet Indide quibus Ctesias idem traditet Epimenides Cnosiusquem Theopompus dicit septem et l et centum annos uixisse.

8.13.ext.6 Hellanicus uero ait quosdam ex gente Epiorumquae pars Aetoliae <est>ducenos explere annoseique suscribit Damasteshoc amplius adfirmansLitorium quendam ex his maximarum uirium staturaeque praecipuae trecentesimum annum cumulasse.

8.13.ext.7 Alexander uero in eo uoluminequod de Illyrico tractu conposuitadfirmat Dandonem quendam ad quingentesimum usque annum nulla ex parte senescentem processisse. sed multo liberalius Xenophoncuius perplouw legitur: insulae enim Latmiorum regem octingentis uitae annis donauit. ac ne pater eius parum benigne acceptus uidereturei quoque sescentos adsignauit annos.

8.14.init. Gloria uero aut unde oriatur aut cuius sit habitus aut qua ratione debeat conparari et an melius a uirtute uelut non necessaria neglegatur uiderint hiquorum in contemplandis eius modi rebus cura teritur quibusque quae prudenter animaduerterunt facunde contigit eloqui. ego in hoc opere factis auctores et auctoribus facta sua reddere contentusquanta cupiditas eius esse soleat propriis exemplis demonstrare conabor.

8.14.1 Superior Africanus Enni poetae effigiem in monumentis Corneliae gentis conlocari uoluitquod ingenio eius opera sua inlustrata iudicaretnon quidem ignarusquam diu Romanum imperium floreret et Africa Italiae pedibus esset subiecta totiusque terrarum orbis summum columen arx Capitolina possidereteorum extingui memoriam non possesi tamen litterarum quoque illis lumen accessissetmagni aestimansuir Homerico quam rudi atque inpolito praeconio dignior.

8.14.2 Similiter honoratus animus erga poetam Accium D. Bruti suis temporibus clari ducis extititcuius familiari cultu et prompta laudatione delectatus uersibus templorum aditusquae ex manubiis consecraueratadornauit.

8.14.3 Ne Pompeius quidem Magnus ab hoc affectu gloriae auersusqui Theophanen Mitylenaeum scriptorem rerum suarum in contione militum ciuitate donauitbeneficium per se amplum accurata etiam et testata oratione prosecutus. quo effectum est ut ne quis dubitaret quin referret potius gratiam quam inchoaret.

8.14.4 L. autem Sullaetsi ad neminem scriptorem animum direxittamen Iugurthae a Boccho rege ad Marium perducti totam sibi laudem <tam> cupide adseruitut anuloquo signatorio utebaturinsculptam illam traditionem haberet. ~ et quantus postea ne minimum quidem gloriae uestigium contempsit.

8.14.5 Atque ut imperatoribus militis gloriosum spiritum subnectamScipionem dona militaria hisqui strenuam operam ediderantdiuidentem T. Labienus ut forti equiti aureas armillas tribueret admonuiteoque se negante id factu<ru>mne castrensis honos in eoqui paulo ante seruissetuiolareturipse ex praeda Gallica aurum equiti largitus est. nec tacite id Scipio tulit: namque equiti 'habebis' inquit 'donum uiri diuitis'. quod ubi ille accepitproiecto ante pedes Labieni auro uultum demisit. idemut audiit Scipionem dicentem 'imperator te argenteis armillis donat'alacer gaudio abiit. nulla est ergo tanta humilitasquae dulcedine gloriae non tangatur.

8.14.6 Illa uero etiam a claris uiris interdum ex humillimis rebus petita est: nam quid sibi uoluit C. Fabius nobilissimus ciuisquicum in aede Salutisquam C. Iunius Bubulcus dedicaueratparietes pinxissetnomen his suum inscripsit? id enim demum ornamenti familiae consulatibus et sacerdotiis et triumphis celeberrimae deerat. ceterum sordido studio deditum ingenium qualemcumque illum laborem suum silentio obliterari noluituidelicet Phidiae secutus exemplumqui clypeo Mineruae effigiem suam inclusitqua conuulsa tota operis conligatio solueretur.

8.14.ext.1 Sed melius aliquantosi aliena imitatione capiebaturThemistoclis ardorem esset aemulatusquem ferunt stimulis uirtutis agitatum et ob id noctes inquietas exigentem quaerentibus quid ita eo tempore in publico uersaretur respondisse: 'quia me tropaea Miltiadis de somno excitant'. Marathon nimirum animum eius ad Artemisium et Salaminanaualis gloriae fertilia nominainlustranda tacitis facibus incitabat. idem theatrum petens cum interrogaretur cuius uox auditu illi futura esset gratissimadixit 'eiusa quo artes meae optime canentur'. dulcedinem gloriaepaene adieci gloriosam!

8.14.ext.2 Nam Alexandri pectus insatiabile laudisqui Anaxarcho comiti suo ex auctoritate Democriti praeceptoris innumerabiles mundos esse referenti 'heu me' inquit 'miserumquod ne uno quidem adhuc sum potitus!' angusta homini possessio [gloriae] fuitquae deorum omnium domicilio sufficit.

8.14.ext.3 Regis et iuuenis flagrantissimae cupiditati similem Aristotelis in capessenda laude sitim subnectam: is namque Theodecti discipulo oratoriae artis libros quos <pro suis> ederet donaueratmolesteque postea ferens titulum eorum sic alii cessisseproprio uolumine quibusdam rebus insistensplanius sibi de his in Theodectis libris dictum esse adiecit. nisi me tantae et tam late patentis scientiae uerecundia teneretdicerem dignum philosophumcuius stabiliendi mores altioris animi philosopho traderentur. Ceterum gloria ne ab his quidemqui contemptum eius introducere conanturneglegiturquoniam quidem ipsis uoluminibus nomina sua diligenter adiciuntut quod professione eleuant usurpatione memoriae adsequantur. sed qualiscumque horum dissimulatio proposito illorum longe tolerabiliorquidum aeternam memoriam adsequerenturetiam sceleribus innotescere non dubitarunt.

8.14.ext.4 Quorum e numero nescio an in primis Pausanias debeat referri: nam cum Hermoclen percontatus esset quonam modo subito clarus posset euadereatque is respondissetsi aliquem inlustrem uirum occidissetfuturum ut gloria eius ad ipsum redundaretcontinuo Philippum interemitet quidem quod petierat adsecutus est: tam en<im> se parricidio quam Philippus uirtute notum posteris reddidit.

8.14.ext.5 Illa uero gloriae cupiditas sacrilega: inuentus est enim qui Dianae Ephesiae templum incendere uelletut opere pulcherrimo consumpto nomen eius per totum terrarum orbem dissicereturquem quidem mentis furorem eculeo inpositus detexit. ac bene consuluerant Ephesii decreto memoriam taeterrimi hominis abolendonisi Theopompi magnae facundiae ingenium historiis eum suis conprehendisset.

8.15.init. Candidis autem animis uoluptatem praebuerint in conspicuo posita quae cuique magnifica merito contigerintquia aeque praemiorum uirtutis atque operum contemplatio iucunda estipsa natura nobis alacritatem sumministrantecum honorem industrie appeti et exsolui grate uidemus. uerum etsi mens hoc loco protinus ad Augustam domumbenificentissimum et honoratissimum templumomni impetu ferturmelius cohibebiturquoniam cui ascensus in caelum patetquamuis maximadebito tamen minora sunt quae in terris tribuuntur.

8.15.1 Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus estquod fieri oportere exercitus senatum litteris admonuit. ita nescias utrum illi plus decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum consilium adiecerit: toga enim Scipionem ducem aduersus Poenos creauitarma poposcerunt. cui quae in uita praecipua adsignata sint et longum est referrequia multaet non necessariumquia maiore ex parte iam relata sunt. itaque quod hodieque eximium capit adiciam. imaginem in cella Iouis optimi maximi positam habetquaequotienscumque funus aliquod Corneliae gentis celebrandum estinde petiturunique illi instar atrii Capitolium est.

8.15.2 Tam hercule quam curia ~ superioris Catonis effigies illius ad cuius generis officia expromitur. gratum ordinemqui utilissimum rei publicae senatorem tantum non semper secum habitare uoluitomnibus numeris uirtutis diuitem magisque suo merito quam fortunae beneficio magnumcuius prius consilio quam Scipionis imperio deleta Karthago est.

8.15.3 Rarum specimen honoris <in> Scipione quoque Nasica oboritur: eius namque manibus et penatibus nondum quaestori senatus Pythii Apollinis monitu Pessinunte accersitam deam excipi uoluitquia eodem oraculo praeceptum erat ut haec ministeria Matri deum a sanctissimo uiro praestarentur. explica totos fastosconstitue omnes currus triumphalesnihil tamen morum principatu speciosius reperies.

8.15.4 Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipiones conmemoranda: Aemilianum enim populus ex candidato aedilitatis consulem fecit. eundemcum quaestoriis comitiis suffragator Q. Fabi Maximifratris filiiin campum descendissetconsulem iterum reduxit. eidem senatus bis sine sorte prouinciamprius Africamdeinde Hispaniam deditatque haec neque ciui ambitioso * * * senatoriquem ad modum non solum uitae eius seuerissimus cursussed etiam mors clandestinis inlata insidiis declarauit.

8.15.5 M. quoque Valerium duabus rebus insignibus di pariter atque ciues speciosum reddideruntilli cum quodam Gallo conminus pugnanti coruum propugnatorem subicienteshi tertium et uicesimum annum ingresso consulatum largiti. quorum alterum decus uetustae originisoptimi nominis gensCoruini amplexa cognomen usurpatalterum summo subiungit ornamento tam celeritate quam principio consulatus gloriando.

8.15.6 Ac ne Q. quidem Scaeuolaequem L. Crassus in consulatu collegam habuitgloria parum inlustrisqui Asiam tam sancte et tam fortiter obtinuitut senatus deinceps in eam prouinciam ituris magistratibus exemplum atque normam officii Scaeuolam decreto suo proponeret.

8.15.7 Inhaerent uni uoci posterioris Africani septem C. Marii consulatus ac duo amplissimi triumphi: ad rogum enim usque gaudio exultauitquodcum apud Numantiam sub eo duce equestria stipendia mereret et forte inter cenam quidam Scipionem interrogassetsi quid illi accidissetquemnam res publica aeque magnum habitura esset imperatoremrespiciens se supra ipsum cubantem 'uel hunc' dixerit. quo augurio perfectissima uirtus maximam orientem uirtutem uideritne certius an efficacius accenderit perpendi uix potest: illa nimirum cena militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras cenas ominata est: postquam enim Cimbros ab eo deletos initio noctis nuntius peruenitnemo fuitqui non illi tamquam dis immortalibus apud sacra mensae suae libauerit.

8.15.8 Iam quae in Cn. Pompeium et ampla et noua congesta sunthinc adsensione fauorisillinc fremitu inuidiae litterarum monumentis obstrepunt. eques Romanus pro consule in Hispaniam aduersus Sertorium pari imperio cum Pio Metello principe ciuitatis missus est. nondum ullum honorem <curulem> auspicatus bis triumphauit. initia magistratuum a summo imperio cepit. tertium consulatum decreto senatus solus gessit. de Mitridate et Tigranede multis praeterea regibus plurimisque ciuitatibus et gentibus et praedonibus unum duxit triumphum.

8.15.9 Q. etiam Catulum populus Romanus uoce sua tantum non ad sidera usque euexit: nam cum ab eo pro rostris interrogaretursi <in> uno Pompeio Magno omnia reponere perseuerassetabsumpto illo subiti casus incursu in quo spem esset habiturussummo consensu adclamauit 'in te'. uim ho<no>rati iudicii admirabilem! si quidem magnum Pompeium cum omnibus ornamentisquae retuliduarum syllabarum spatio inclusum Catulo aequauit.

8.15.10 Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia pecunia reuertentis adpulsus ad ripam urbis memorabilis uidericui naue egredienti consules et ceteri magistratus et uniuersus senatus populusque Romanus officii gratia praesto fuitnon quod magnum pondus auri et argentised quod M. Catonem classis illa incolumem aduexerat laetatus.

8.15.11 Sed nescio an praecipuum L. Marci<us> inusitati decoris exemplumquem equitem Romanum duo exercitus P. et Cn. Scipionum interitu uictoriaque Hannibalis lacerati ducem legeruntquo tempore salus eorum in ultimas angustias deducta nullum ambitioni locum relinquebat.

8.15.12 Merito uirorum commemorationi Sulpicia Serui Paterculi filiaQ. Fului Flacci uxoradicitur. quaecum senatus libris Sibyllinis per decemuiros inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae simulacrum consecrareturquo facilius uirginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam conuertereturet ex omnibus matronis centumex centum autem decem sorte ductae de sanctissima femina iudicium facerentcunctis castitate praelata est.

8.15.ext.1 Ceterum quia sine ulla deminutione Romanae maiestatis extera quoque insignia respici possuntad ea transgrediemur. Pythagorae tanta ueneratio ab auditoribus tributa estut quae ab eo acceperant in disputationem deducere nefas existimarent. quin etiam interpellati ad reddendam causam hoc solum respondebantipsum dixisse. magnus honossed schola tenus: illa urbium suffragiis tributa. enixo Crotoniatae studio ab eo petierunt ut senatum ipsorumqui mille hominum numero constabatconsiliis suis uti patereturopulentissimaque ciuitas ~ tam frequentem uenerati post mortem domum Cereris sacrarium feceruntquoadque illa urbs uiguitet dea in hominis memoria et homo in deae religione cultus est.

8.15.ext.2 Gorgiae uero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos praestantiadeo ut primus in conuentu poscere qua de re quisque audire uellet ausus situniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuitcum ceterorum ad id tempus auratas collocasset.

8.15.ext.3 Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuitlocumquo humatus estin formam condicionemque templi redigendo atque inde oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris possidentquod Pythicae cortinaequod aheno Dodonaequod Hammonis fonti datur.

8.15.ext.4 Berenices quoque non uulgaris honoscui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum estcum ad Olympia filium Euclea certamen ingressu<rum> adduxissetolympionice patre genitafratribus eandem palmam adsecutis latera eius cingentibus. partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia inualida fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant. igitur uiator et carcer ante

Valeri Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium

 

Liber IX

9.1.init. Blandum etiam malum luxuriaquam accusare aliquanto facilius est quam uitareoperi nostro inseraturnon quidem ut ullum honorem recipiatsed ut se ipsa recognoscens ad paenitentiam inpelli possit. iungatur illi libidoquoniam ex isdem uitiorum principiis oriturneque aut a reprehensione aut ab emendatione separenturgemino mentis errore co<ne>xae.

9.1.1 C. Sergius Orata pensilia balinea primus facere instituit. quae inpensa <a> leuibus initiis coepta ad suspensa caldae aquae tantum non aequora penetrauit. idemuidelicet ne gulam Neptuni arbitrio subiectam haberetpeculiaria sibi maria excogitauitaestuariis intercipiendo fluctus pisciumque diuersos greges separatim molibus includendout nulla tam saeua tempestas incideritqua non Oratae mensae uarietate ferculorum abundarent. aedificiis etiam spatiosis et excelsis deserta ad id tempus ora Lucrini lacus pressitquo recentiore usu conchyliorum frueretur: ubi <dum> se publicae aquae cupidius inmergitcum Considio publicano iudicium nanctus est. in quo L. Crassus aduersus illum causam agens errare amicum suum Considium dixitquod putaret Oratam remotum a lacu cariturum ostreis: namque easi inde petere non licuissetin tegulis reperturum.

9.1.2 Huic nimirum magis Aesopus tragoedus in adoptionem dare filium suum quam bonorum suorum heredem relinquere debuitnon solum perditaesed etiam furiosae luxuriae iuuenem. quem constat cantu conmendabiles auiculas inmanibus emptas pretiis pro ficedulis ponere acetoque liquatos magnae summae uniones potionibus aspergere solitumamplissimum patrimonium tamquam amaram aliquam sarcinam quam celerrime abicere cupientem. quorum alterius senisalterius adulescentis sectam secuti longius manus porrexerunt: neque enim ullum uitium finitur ibiubi oritur. inde ab oceani litoribus adtracti piscesinde infusae culinis arcae censibusque edendi ac bibendi uoluptas reperta.

9.1.3 Vrbi autem nostrae secundi Punici belli finis et Philippus Macedoniae rex deuictus licentioris uitae fiduciam dedit. quo tempore matronae Brutorum domum ausae sunt obsiderequi abrogationi legis Oppiae intercedere parati erantquam feminae tolli cupiebantquia his nec ueste uarii coloris uti nec auri plus semunciam habere nec iuncto uehiculo propius urbem mille passus nisi sacrificii gratia uehi permittebat. et quidem optinuerunt ut ius per continuos xx annos seruatum aboleretur: non enim prouiderunt saeculi illius uiri ad quem cultum tenderet insoliti coetus pertinax studium aut quo se usque effusura esset legum uictrix audacia. quod si animi muliebris apparatus intueri potuissentquibus cotidie aliquid nouitatis sumptuosius adiectum estin ipso introitu ruenti luxuriae obstitissent. sed quid ego de feminis ulterius loquarquas et inbecillitas mentis et grauiorum operum negata adfectatio omne studium ad curiosiorem sui cultum hortatur conferrecum temporum superiorum et nominis et animi excellentis uiros in hoc priscae continentiae ignotum deuerticulum prolapsos uideam? idque iurgio ipsorum pateat.

9.1.4 Cn. Domitius L. Crasso collegae suo altercatione orta obiecitquod columnas Hymettias in porticu domus haberet. quem continuo Crassus quanti ipse domum suam aestimaret interrogauitatque ut respondit 'sexagies sestertio''qu<ant>o ergo eam' inquit'minoris fore existimassi decem arbusculas inde succidero?' 'ipso tricies sestertio' Domitius. tunc Crassus: 'uter igitur luxuriosior estegonequi decem columnas centum milibus nummum emian tuqui decem arbuscularum umbram tricies sestertii summa conpensas?' sermonem oblitum Pyrriinmemorem Hannibalis iamque transmarinorum stipendiorum abundantia oscitantem! et quanto tamen insequentium saeculorum aedificiis et nemoribus angustiorem ~ quam introduxerunt atque inchoatam a se lautitiam posteris relinquere quam a maioribus acceptam continentiam retinere maluerunt.

9.1.5 Quid enim sibi uoluit princeps suorum temporum Metellus Pius tunccum in Hispania aduentus suos ab hospitibus aris et ture excipi patiebatur? cum Attalicis aulaeis contectos parietes laeto animo intuebatur? cum inmanibus epulis apparatissimos interponi ludos sinebat? cum palmata ueste conuiuia celebrabat demissasque lacunaribus aureas coronas uelut caelesti capite recipiebat? et ubi ista? non in Graecia neque in Asiaquarum luxuria seueritas ipsa corrumpi poteratsed in horrida et bellicosa prouinciacum praesertim acerrimus hostis Sertorius Romanorum exercituum oculos Lusitanis telis praestringeret: adeo illi patris sui Numidica castra exciderant. patet igitur quam celeri transitu luxuria affluxerit: nam cuius adulescentia priscos mores uiditsenectus nouos orsa est.

9.1.6 Consimilis mutatio in domo Curionum extititsi quidem forum nostrum et patris grauissimum supercilium et filii sescenties sestertium aeris alieni aspexitcontractum famosa iniuria nobilium iuuenum. itaque eodem tempore et in isdem penatibus diuersa saecula habitaruntfrugalissimum alterumalterum nequissimum.

9.1.7 P. autem Clodi iudicium quanta luxuria et libidine abundauit! in quout euidenter incesti crimine nocens reus absoluereturnoctes matronarum et adulescentium nobilium magna summa emptae mercedis loco iudicibus erogatae sunt. quo in flagitio tam taetro tamque multiplici nescias primum quem detesterequi istud corruptelae genus excogitauitan qui pudicitiam suam sequestrem periurii fieri passi suntan qui religionem stupro permutarunt.

9.1.8 Aeque flagitiosum illud conuiuiumquod Gemellus tribunicius uiator ingenui sanguinissed officii intra seruilem habitum deformis Metello [et] Scipioni consuli ac tribunis pl. magno cum rubore ciuitatis conparauit: lupanari enim domi suae instituto Muniam et Flauiamcum a patre tum a uiro utramque inclitamet nobilem puerum Saturninum in eo prostituit. probrosae patientiae corporaludibrio temulentae libidini futura! epulas consuli et tribunis non celebrandassed uindicandas!

9.1.9 Verum praecipue Catilinae libido scelesta: nam uaesano amore Aureliae Orestillae correptuscum unum impedimentum uideret quo minus nuptiis inter se iungerenturfilium suumquem et solum et aetate iam puberem habebatueneno sustulit protinusque ex rogo eius maritalem facem accendit ac nouae maritae orbitatem suam loco muneris erogauit. eodem deinde animo ciuem gerens quo patrem egeratfilii pariter manibus et nefarie adtemptatae patriae poenas dedit.

9.1.ext.1 At Campana luxuria perquam utilis nostrae ciuitati fuit: inuictum enim armis Hannibalem inlecebris suis conplexa uincendum Romano militi tradidit. illa uigilantissimum ducemilla exercitum acerrimum dapibus largisabundanti uinounguentorum fragrantiaueneris usu lasciuiore ad somnum et delicias euocauit. ac tum demum fracta et contusa Punica feritas estcum Seplasia ei <et> Albana castra esse coeperunt. quid iis ergo uitiis foediusquid etiam damnosiusquibus uirtus atterituruictoriae relanguescuntsopita gloria in infamiam conuertitur animique pariter et corporis uires expugnanturadeo ut nescias ab hostibusne <an> ab illis capi perniciosius habendum sit?

9.1.ext.2 Quae etiam Volsiniensium urbem grauibus et erubescendis cladibus inplicauerunt. erat opulentaerat moribus et legibus ordinataEtruriae caput habebatur: sed postquam luxuria prolapsa estin profundum iniuriarum et turpitudinis deciditut seruorum se insolentissimae dominationi subiceret. qui primum admodum pauci senatorium ordinem intrare ausimox uniuersam rem publicam occupauerunttestamenta ad arbitrium suum scribi iubebantconuiuia coetusque ingenuorum fieri uetabantfilias dominorum in matrimonium ducebant. postremo lege sanxerunt ut stupra sua in uiduis pariter atque nuptis inpunita essent ac ne qua uirgo ingenuo nuberetcuius castitatem non ante ex numero ipsorum aliquis delibasset.

9.1.ext.3 AgeXerxes opum regiarum ostentatione eximia eo usque luxuria gaudensut edicto praemium ei proponeretqui nouum uoluptatis genus repperissetquantadum deliciis nimiis capituramplissimi imperii ruina euasit!

9.1.ext.4 Antiochus quoque Syriae rex nihilo cont<in>entioris exempli. cuius caecam et amentem luxuriam exercitus imitatus magna ex parte aureos clauos crepidis subiectos habuit argenteaque uasa ad usum culinae conparauit et tabernacula textilibus sigillis adornata statuitauaro potius hosti praeda optabilis quam ulla ad uincendum strenuo mora.

9.1.ext.5 Nam Ptolomaeus rex accessio uitiorum suorum uixit ideoque Physcon appellatus est. cuius nequitia quid nequius? sororem natu maiorem communi fratri nuptam sibi nubere coegit. postea deinde filia eius per uim stuprata ipsam dimisitut uacuum locum nuptiis puellae faceret.

9.1.ext.6 Consentaneus igitur regibus suis gentis Aegyptiae populusqui ductu Archelai aduersus A. Gabinium moenibus urbis egressuscum castra uallo atque fossa cingere iubereturuniuersus succlamauit ut id opus publica pecunia faciendum locaretur. quapropter deliciis tam enerues animi spiritum exercitus nostri sustinere non potuerunt.

9.1.ext.7 Sed tamen effeminatior multitudo Cypriorumqui reginas suas mulierum corporibus uelut gradibus constructisquo mollius uestigia pedum ponerentcurrus conscendere aequo animo sustinebant: uiris enimsi modo uiri erantuita carere quam tam delicato imperio optemperare satius fuit.

9.2.init. Haec societas uitiorum lasciui uultus et nouae cupiditati inhaerentium oculorum ac delicato cultu affluentis perque uarios inlecebrarum motus uolitantis animi: crudelitatis uero horridus habitustruculenta speciesuiolenti spiritusuox terribilisomnia minis et cruentis imperiis referta. cui silentium donare crementum est adicere: <et>enim quem modum sibi ipsa statuetsi ne suggillationis quidem frenis fuerit reuocata? ad summamcum penes illam sit timeripenes nos sit odisse.

9.2.1 L. Sullaquem neque laudare neque uituperare quisquam satis digne potestquiadum quaerit uictoriasScipionem [se] populo Romanodum exercetHannibalem repraesentauit++egregie namque auctoritate nobilitatis defensa crudeliter totam urbem atque omnes Italiae partes ciuilis sanguinis fluminibus inundauit++quattuor legiones contrariae partis fidem suam secutas in publica uillaquae in Martio campo eratnequiquam fallacis dexterae misericordiam inplorantes obtruncari iussit. quarum lamentabiles quiritatus trepidae ciuitatis aures receperuntlacerata ferro corpora Tiberis inpatiens tanti oneris cruentatis aquis uehere est coactus. v milia Praenestinorum spe salutis per P. Cethegum data extra moenia municipii euocatacum abiectis armis humi corpora prostrauissentinterficienda protinusque per agros dispergenda curauit. quattuor milia et dcc dirae proscriptionis edicto iugulatos in tabulas publicas retulituidelicet ne memoria tam praeclarae rei dilueretur. nec contentus in eos saeuirequi armis a se dissenserantetiam quieti animi ciues propter pecuniae magnitudinem per nomenclatorem conquisitos proscriptorum numero adiecit. aduersus mulieres quoque gladios destrinxitquasi parum caedibus uirorum satiatus. id quoque inexplebilis feritatis indicium est: abscisa miserorum capita modo non uultum ac spiritum retinentia in conspectum suum afferri uoluitut oculis illaquia ore nefas eratmanderet. quam porro crudeliter se in M. Mario praetore gessit! quem per ora uulgi ad sepulcrum Lutatiae gentis pertractum non prius uita priuauit quam oculos infelices erueret et singulas corporis partes confringeret. uix mihi ueri similia narrare uideor: at ille etiam M. Plaetoriumquod ad eius supplicium exanimis cecideratcontinuo ibi mactauitnouus punitor misericordiaeapud quem iniquo animo scelus intueri scelus admittere fuit. sed mortuorum umbris saltem pepercit? minime: nam C. Mariicuiusetsi postea hostisquaestor tamen aliquando fueraterutos cineres in Anienis alueum sparsit. en quibus actis felicitatis nomen adserendum putauit!

9.2.2 Cuius tamen crudelitatis C. Marius inuidiam leuat: nam et ille nimia cupiditate persequendi inimicos iram suam nefarie destrinxitC. Caesaris consularis et censorii nobilissimum corpus ignobili saeuitia trucidandoet quidem apud seditiosissimi et abiectissimi hominis bustum: id enim malorum miserrimae tunc rei publicae deeratut Vario Caesar piaculo caderet. paene tanti uictoriae eius non fueruntquarum oblitus plus criminis domi quam laudis in militia meruit. idem caput M. Antoni abscisum laetis manibus inter epulas per summam animi ac uerborum insolentiam aliquamdiu tenuit clarissimique et ciuis et oratoris sanguine contaminari mensae sacra passus <est> atque etiam P. Anniumqui id attuleratin sinum suum recentis caedis uestigiis aspersum recepit.

9.2.3 Damasippus nihil laudis habuitquod corrumperetitaque memoria eius licentiore accusatione perstringitur. cuius iussu principum ciuitatis capita hostiarum capitibus permixta sunt Carbonisque Aruinae truncum corpus patibulo adfixum gestatum est. adeo aut flagitiosissimi hominis praetura multum aut rei publicae maiestas nihil potuit.

9.2.4 Munatius etiam FlaccusPompeiani nominis acrior quam probabilior defensorcum ab imperatore Caesare in Hispania inclusus moenibus Ateguensium obsidereturefferatam crudelitatem suam truculentissimo genere uaesaniae exercuit: omnes enim eius oppidi ciuesquos studiosiores Caesaris senseratiugulatos muris praecipitauit. feminas quoque citatis nominibus uirorumqui in contrariis castris erantut caedes coniugum suarum cernerentmaternis<que> gremiis superpositos liberos trucidauit. infantes alios in conspectu parentum humo infligialios superiactatos pilis excipi iussit. quae auditu etiam intolerabilia Romano iussu Lusitanis manibus administrata suntcuius gentis praesidio Flaccus uallatus diuinis opibus uaecordi pertinacia resistebat.

9.2.ext.1 Transgrediemur nunc ad illaquibus ut par dolorita nullus nostrae ciuitatis rubor inest. Karthaginienses Atilium Regulum palpebris resectis machinaein qua undique praeacuti stimuli eminebantinclusum uigilantia pariter et continuo tractu doloris necauerunttormenti genus haud dignum passoauctoribus dignissimum. eadem usi crudelitate milites nostros quo<dam> mar<i>ti<mo> certamine in suam potestatem redactos nauibus substraueruntut earum carinis ac pondere elisi inusitata ratione mortis barbaram feritatem satiarenttaetro facinore pollutis classibus ipsum mare uiolaturi.

9.2.ext.2 Eorum dux Hannibalcuius maiore ex parte uirtus saeuitia constabatin flumine <Ver>gello corporibus Romanis ponte facto exercitum transduxitut aeque terrestrium scelestum Karthaginiensium copiarum ingressum terra quam maritimarum Neptunus experiretur. idem captiuos nostros oneribus et itinere fessos iam prima pedum parte succisa relinquebat. quos uero in castra perduxeratparia fere fratrum et propinquorum iungens ferro decernere cogebat neque ante sanguine explebatur quam ad unum uictorem omnes redegisset. iusto ergo illum odiouerum tamen tardo supplicio senatus Prusiae regis factum supplicem ad uoluntariam mortem conpulit.

9.2.ext.3 Tam hercule quam Mitridatem regemqui una epistola lxxx ciuium Romanorum in Asia per urbes negotiandi gratia dispersa interemit tantaeque prouinciae hospitalis deos iniustosed non inulto cruore respersitquoniam cum maximo cruciatu ueneno repugnantem spiritum suum tandem succumbere coegit simulque piacula crucibus illis deditquibus [illos] amicos suos auctore Gauro spadone libidinosus obsequioscelestus imperio adfecerat.

9.2.ext.4 ~ ZisemisDiogyridis filiiThraciae regisetsi minus admirabilem crudelitatem gentis ipsius feritasnarrandam tamen rabies saeuitiae facitcui neque uiuos homines medios secare neque parentes liberorum uesci <cogere> corporibus nefas fuit.

9.2.ext.5 Iterum Ptolomaeus Physcon emergitpaulo ante libidinosae amentiae taeterrimum exemplumidem inter praecipua crudelitatis indicia referendus: quid enim hoc facto truculentius? filium suum nomine Memphitenquem ex Cleopatraeadem sorore et uxoresustuleratliberalis formaeoptimae spei puerumin conspectu suo occidi iussit protinusque caput eius et pedes praecisos [et manus] in cista chlamyde opertos pro munere natalicio matri misitperinde quasi ipse cladisquam illi inferebatexpersac non infeliciorquod in communi orbitate Cleopatram miserabilem cunctisse inuisum reddiderat. adeo caeco furore summa quaeque efferuescit crudelitascum munimentum ex se ipsa repperit: nam cum animaduerteret quanto sui odio patria tenereturtimori remedium scelere petiuitquoque tutius plebe trucidata regnaretfrequens iuuentute gymnasium armis et igni circumdedit omnesquequi in eo erantpartim ferropartim flamma necauit.

9.2.ext.6 Ochus autemqui postea Darius appellatus estsanctissimo Persis iure iurando obstrictus ne quem ex coniurationequae septem magos cum eo oppresserataut ueneno aut ferro aut ulla ui aut inopia alimentorum necaretcrudeliorem mortis rationem excogitauitqua ~ hosustos sibi non perrupto uinculo religionis tolleret: saeptum enim altis parietibus locum cinere conpleuit superpositoque tigno prominente benigne cibo et potione exceptos in eo conlocabate quo somno sopiti in illam insidiosam congeriem decidebant.

9.2.ext.7 Apertior et taetrior alterius Ochi cognomine Artaxerxis crudelitasqui Atossam sororem atque eandem socrum uiuam capite defodit et patruum cum centum amplius filiis ac nepotibus uacua area destitutum iaculis confixit nulla iniuria lacessitussed quod in his maximam apud Persas probitatis et fortitudinis laudem consistere uidebat.

9.2.ext.8 Consimili genere aemulationis instincta ciuitas Atheniensium indigno gloriae suae decreto Aeginensium iuuentuti pollices absciditut classe potens populus in certamen maritimarum uirium secum descendere nequiret. non agnosco Athenas timori remedium a crudelitate mutuantis.

9.2.ext.9 Saeuus etiam ille aenei tauri inuentorquo inclusi subditis ignibus longo et abdito cruciatu mugitus resonantem spiritum edere cogebanturne eiulatus eorum humano sono uocis expressi Phalaridis tyranni misericordiam implorare possent. quam quia calamitosis deesse uoluittaeterrimum artis suae opus primus inclusus merito auspicatus est.

9.2.ext.10 Ac ne Etrusci quidem parum feroces in poena excogitandaqui uiuorum corpora cadaueribus aduersa aduersis alligata atque constrictaita ut singulae membrorum partes singulis essent adconmodataetabescere simul patiebanturamari uitae pariter ac mortis tortores.

9.2.ext.11 Sicut illi barbariquos ferunt mactatarum pecudum intestinis et uisceribus egestis homines inserereita ut capitibus tantummodo emineantquoque [ut] diutius poenae sufficiantcibo et potione infelicem spiritum prorogaredonec intus putrefacti laniatui sint animalibusquae tabidis in corporibus nasci solent. queramur nunc cum rerum naturaquod nos multis et asperis aduersae ualetudinis incommodis obnoxios esse uoluerithabitumque caelestis roboris humanae condicioni denegatum moleste feramuscum tot cruciatus sibimet ipsa mortalitas inpulsu crudelitatis excogitauerit.

9.3.init. Ira quoque et odium in pectoribus humanis magnos fluctus excitantprocursu celerior illanocendi cupidine hoc pertinaciusuterque consternationis plenus affectus ac numquam sine tormento sui uiolentusquia doloremcum inferre uultpatituramara sollicitudine ne non contingat ultio anxius. sed proprietatis eorum certissimae sunt imaginesquas <di> ipsi in claris personis aut dicto aliquo aut facto uehementiore conspici uoluerunt.

9.3.1 Cum aduersus Hasdrubalem Liuius Salinator bellum gesturus urbe egredereturmonente Fabio Maximo ne ante descenderet in aciem quam hostium uires animumque cognossetprimam occasionem pugnandi non omissurum se respondit interrogatusque ab eodem quid ita tam festinanter manum conserere uellet'ut quam celerrime' inquit 'aut gloriam ex hostibus uictis aut ex ciuibus prostratis gaudium capiam'. ira tunc et uirtus sermonem eius inter se diuiseruntilla iniustae damnationis memorhaec triumphi gloriae intenta. sed nescio an eiusdem fuerit hoc dicere et sic uincere.

9.3.2 Ardentis spiritus uirum et bellicis operibus adsuetum huc iracundiae stimuli egerunt: C. autem Figulum mansuetissimumpacato iuris ciuilis studio celeberrimumprudentiae moderationisque inmemorem reddiderunt: consulatus enim repulsae dolore accensuseo quidem magisquod illum bis patri suo datum memineratcum ad eum postero comitiorum die multi consulendi causa uenissentomnes dimisitpraefatus 'an nos consulere scitisconsulem facere nescitis?' dictum grauiter et meritosed tamen aliquanto melius non dictum: nam quis populo Romano irasci sapienter potest?

9.3.3 Itaque ne illi quidem probandiquamuis factum eorum nobilitatis splendore protectum sitquiquod Cn. Flauius humillimae quondam sortis praeturam adeptus eratoffensi anulos aureos sibimet ipsis et phaleras equis suis detractas abieceruntdoloris inpotentiam tantum non luctu professo testati.

9.3.4 Talis irae motus aut singulorum aut paucorum aduersus populum uniuersum: multitudinis erga principes ac duces eius modi. Manlio Torquato amplissimam et gloriosissimam ex Latinis et Campanis uictoriam in urbem referenticum seniores omnes laetitia ouantes occurrerentiuniorum nemo obuiam processitquod filium adulescentem fortissime aduersus imperium suum proeliatum securi percusserat. miserti sunt aequalis nimis aspere puniti: nec factum eorum defendosed irae uim indicoquae unius ciuitatis et aetates et adfectus diuidere ualuit.

9.3.5 Eademque tantum potuitut uniuersum populi Romani equitatum a Fabio consule ad hostium copias persequendas missumcum et tuto et facile eas liceret delerelegis agrariae ab eo impeditae memorem inmobilem retineret. illa uero etiam Appio ducicuius paterdum pro senatus amplitudine nititurcommoda plebis acerrime inpugnaueratinfensum exercitum faciendo uoluntaria fuga terga hostine triumphum imperatori quaereretdare coegit. quotiens uictoriae uictrix! congratulationem eius in Torquato spernendamin Fabio pulcherrimam partem omittendamin Appio totam fugae postponendam reddidit.

9.3.6 Agequam uiolenter se in pectore uniuersi populi Romani gessit eo[dem] temporequo suffragiis eius dedicatio aedis Mercurii M. Plaetorio primi pili centurioni data est praeteritis consulibusAppioquod obstitisset quo minus aeri alieno suo succurrereturSeruilioquod susceptam causam suam languido patrocinio protexisset. negas efficacem esse iramcuius hortatu miles summo imperio praelatus est?

9.3.7 Quae quidem non proculcauit tantum imperiased etiam gessit inpotenter: nam Q. Metelluscum utramque Hispaniam consul priusdeinde pro consule paene <to>tam subegissetpostquam cognouit Q. Pompeium consulem inimicum suum successorem sibi mittiomnesqui modo militiam suam uoluerunt finiridimisitcommeatus petentibus neque causis excussis neque constituto tempore dedithorrea custodibus remotis opportuna rapinae praebuitarcus sagittasque Cretensium frangi atque in amnem abici iussitelephantis cibaria dari uetuit. quibus factis ut cupiditati suae indulsitita magnifice gestarum rerum gloriam corrupit meritumque honorem triumphi hostium quam irae fortior uictor amisit.

9.3.8 Quid Sulladum huic uitio obtemperatnonne multo alieno sanguine profuso ad ultimum et suum erogauit? Puteolis enim ardens indignationequod Granius princeps eius coloniae pecuniam a decurionibus ad refectionem Capitolii promissam cunctantius daretanimi concitatione nimia atque immoderato uocis impetu conuulso pectore spiritum cruore ac minis mixtum euomuitnec senio iam prolapsusutpote sexagesimum ingrediens annumsed alita miseriis rei publicae inpotentia furens. igitur in dubio est Sullane prior an iracundia sullae sit extincta.

9.3.ext.init. Neque ab ignotis exempla petere iuuat et maximis uiris exprobare uitia sua uerecundiae est. ceterum cum propositi fides excellentissima quaeque conplecti moneatuoluntas operi cedatdum praeclara libenter probandi necessaria narranti conscientia non desit.

9.3.ext.1 Alexandrum iracundia sua propemodum caelo deripuit: nam quid obstitit quo minus illuc adsurgeret nisi Lysimachus leoni obiectus et Clitus hasta traiectus et Callisthenes mori iussusquia tres maximas uictorias totidem amicorum iniustis caedibus uicto reddidit?

9.3.ext.2 Quam uehemens deinde aduersus populum Romanum Hamilcaris odium! quattuor enim puerilis aetatis filios intuens eiusdem numeri catulos leoninos in perniciem imperii nostri alere se praedicabat. digna nutrimentaquae in exitium patriae suaeut euenitconuerterentur.

9.3.ext.3 E quibus Hannibal mature adeo patria uestigia subsecutus estut eo exercitum in Hispaniam traiecturo et ob id sacrificante viiii annorum natu altaria tenens iuraret secum primum per aetatem potuissetacerrimum hostem populi Romani futurum<et> pertinacissimis precibus instantis belli commilitium exprimeret. idem significare cupiens quanto inter se odio Karthago et Roma dissiderentinflicto in terram pede suscitatoque pulueretunc inter eas finem fore belli dixitcum alterutra [pars] in habitum pulueris esset redacta.

9.3.ext.4 In puerili pectore tantum uis odii potuitsed in muliebri quoque aeque multum ualuit: namque Samiramis Assyriorum reginacum ei circa cultum capitis sui occupatae nuntiatum esset Babylona defecissealtera parte crinium adhuc soluta protinus ad eam expugnandam cucurrit nec prius decorem capillorum in ordinem quam urbem in potestatem suam redegit. quocirca statua eius Babylone posita est illo habituquo ad ultionem exigendam celeritate praecipi<ti> tetendit.

9.4.init. Protrahatur etiam auaritialatentium indagatrix lucrorummanifestae praedae auidissima uoragoneque habendi fructu felix et cupiditate quaerendi miserrima.

9.4.1 Cum admodum locupleti L. Minucio Basilo falsum testamentum quidam in Graecia subiecisset eiusdemque confirmandi gratia potentissimos ciuitatis nostrae uirosM. Crassum et Q. Hortensiumquibus Minucius ignotus fuerattabulis heredes inseruissetquamquam euidens fraus erattamen uterque pecuniae cupidus facinoris alieni munus non repudiauit. quantam culpam quam leniter retuli! lumina curiaeornamenta foriquod scelus uindicare debebantinhonesti lucri captura inuitati auctoritatibus suis texerunt.

9.4.2 Verum aliquanto maiores uires in Q. Cassio exhibuitqui in Hispania Silium et Calpurniumoccidendi sui gratia cum pugionibus deprehensos quinquagies sestertium ab illoab hoc sexagies pactus dimisit. en quem dubitessi alterum tantum dareturiugulum quoque suum aequo animo illis fuisse praebiturum.

9.4.3 Ceterum auaritia ante omnes L. Septimulei praecordia posseditquicum C. Gracchi familiaris fuissetcaput eius abscidere et per urbem pilo fixum ferre sustinuitquia Opimius consul auro id se repensurum edixerat. sunt qui tradant liquato plumbo eum cauatam partem capitisquo ponderosius essetexplesse. fuerit ille seditiosusbono perierit exemploclientis tamen scelesta famis in has usque iacentis iniurias esurire non debuit.

9.4.ext.1 Odium merita Septimulei auaritiaPtolomaei autem regis Cypriorum risu prosequenda: nam cum anxiis sordibus magnas opes corripuisset propterque eas periturum se uideret et ideo omni pecunia inposita nauibus in altum processissetut classe perforata suo arbitrio periret et hostes praeda carerentnon sustinuit mergere aurum et argentumsed futurum necis suae praemium domum reuexit. procul dubio hic non possedit diuitiassed a diuitiis possessus esttitulo rex insulaeanimo pecuniae miserabile mancipium.

9.5.1 Atque ut superbia quoque et inpotentia in conspicuo ponaturM. Fuluius Flaccus consul M. Plautii Hypsaei collegacum perniciosissimas rei publicae leges introduceret de ciuitate <Italiae> danda et de prouocatione ad populum eorumqui ciuitatem mutare noluissentaegre conpulsus est ut in curiam ueniret: deinde partim monentipartim oranti senatui ut incepto desisteretresponsum non dedit. tyrannici spiritus consul haberetursi aduersus unum senatorem hoc modo se gessissetquo Flaccus in totius amplissimi ordinis contemnenda maiestate uersatus est.

9.5.2 Quae a M. quoque Druso tribuno pl. per summam contumeliam uexata est: parum enim habuit L. Philippum consulemquia interfari se contionantem ausus fueratobtorta gulaet quidem non per uiatoremsed per clientem suum adeo uiolenter in carcerem praecipitem egisseut multus e naribus eius cruor profundereturuerum etiamcum senatus ad eum misissetut in curiam ueniret'quare non potius' inquit 'ipse in Hostiliam curiam propinquam rostrisid est ad meuenit?' piget adicere quod sequitur: tribunus senatus imperium despexitsenatus tribuni uerbis paruit.

9.5.3 Cn. autem Pompeius quam insolenter! qui balineo egressus ante pedes suos prostratum Hypsaeum ambitus reumet nobilem uirum et sibi amicumiacentem reliquit contumeliosa uoce proculcatum: nihil enim eum aliud agere quam ut conuiuium suum moraretur responditet huius dicti conscius securo animo cenare potuit. ille uero etiam in foro non erubuit P. Scipionem socerum suum legibus <ob>noxiumquas ipse tuleratin maxima quidem reorum [et] inlustrium ruina muneris loco a iudicibus deposceremaritalis lecti blanditiis statum rei publicae temerando.

9.5.4 Taetrum facto pariter ac dicto M. Antonii conuiuium: nam cum ad eum triumuirum Caesetii Rufi senatoris caput allatum essetauersantibus id ceteris propius admoueri iussit ac diu diligenterque considerauit. cunctis deinde expectantibus quidnam esset dicturus'hunc ego' inquit 'notum non habui'. superba de senatoreinpotens de occiso confessio.

9.5.ext.1 Satis multa de nostris: aliena nunc adiciantur. Alexandri regis uirtus ac felicitas tribus insolentiae euidentissimis gradibus exultauit: fastidio enim Philippi Iouem Hammonem patrem asciuittaedio morum et cultus Macedonici uestem et instituta Persica adsumpsitspreto mortali habitu diuinumaemulatus estnec fuit ei pudori filiumciuemhominem dissimulare.

9.5.ext.2 Iam Xerxescuius in nomine superbia et inpotentia habitatsuo iure ~ tam insolenterquod Graeciae indicturus bellum adhibitis Asiae principibus'ne uiderer' inquit 'meo tantum modo usus consiliouos contraxi. ceterum mementote parendum magis uobis esse quam suadendum'. adroganteretiam si uictori repetere ei regiam contigisset: tam deformiter uicti nescias utrum insolentius dictum an inprudentius.

9.5.ext.3 Hannibal autem Cannensis pugnae successu elatus nec admisit quemquam ciuium suorum in castris nec responsum ulli <nisi> per interpretem dedit. Maharbalem etiamante tabernaculum suum clara uoce adfirmantem prospexisse quonam modo paucis diebus Romae in Capitolio cenaretaspernatus est. adeo felicitatis et moderationis diuiduum contubernium est.

9.5.ext.4 Insolentiae uero inter Karthaginiensem et Campanum senatum quasi aemulatio fuit: ille enim separato a plebe balineo lauabaturhic diuerso foro utebatur. quem morem Capuae aliquamdiu retentum C. quoque Gracchi oratione in Plautium scripta patet.

9.6.init. Occultum iam et insidiosum malumperfidialatebris suis extrahatur. cuius efficacissimae uires sunt mentiri ac fallerefructus in aliquo admisso scelere consistittum certuscum credulitatem nefariis uinculis circumdedittantum inconmodi humano generi adferensquantum salutis bona fides praestat. habeat igitur non minus reprehensionis quam illa laudis consequitur.

9.6.1 Romulo regnante Spurius Tarpeius arci praeerat. cuius filiam uirginem aquam sacris petitum extra moenia egressam Tatius ut armatos Sabinos in arcem secum reciperet corrupitmercedis nomine pactam quae in sinistris manibus gerebant: erant autem <in> his armillae et anuli magno ex pondere auri. loco potitum agmen Sabinorum puellam praemium flagitantem armis obrutam necauitperinde quasi promissumquod ea quoque laeuis gestauerantsolui<sse>t. absit reprehensioquia inpia proditio celeri poena uindicata est.

9.6.2 Ser. quoque Galba summae perfidiae: trium enim Lusitaniae ciuitatium conuocato populo tamquam de conmodis eius acturus viiiin quibus flos iuuentutis consistebatelecta et armis exuta partim trucidauitpartim uendidit. quo facinore maximam cladem barbarorum magnitudine criminis antecessit.

9.6.3 Cn. autem Domitium summi generis et magni animi uirum nimia gloriae cupiditas perfidum existere coegit: iratus namque Bituito regi Aruernorumquod [tum] suam et Allobrogum gentem se etiam tum in prouincia morante ad Q. Fabii successoris sui dexteram confugere hortatus essetper conloquii simulationem arcessitum hospitioque exceptum uinxit ac Romam naue deportandum curauit. cuius factum senatus neque probare potuit neque rescindere uoluitne remissus in patriam Bituitus bellum renouaret. igitur eum Albam custodiae causa relegauit.

9.6.4 Viriathi etiam caedes duplicem perfidiae accusationem recipitin amicisquod eorum manibus interemptus estin Q. Seruilio Caepione consulequia is sceleris huius auctor inpunitate promissa fuit uictoriamque non meruitsed emit.

9.6.ext.1 Verum ut ipsum fontem perfidiae contemplemurKarthaginienses Xanthippum Lacedaemoniumcuius optima opera primo Punico bello usi fuerant et quo iuuante Atilium Regulum ceperantsimulantes domum se reueherein alto merseruntquid tanto facinore petentes? an ne uictoriae eorum socius superesset? extat nihilo minuset quidem cum opprobrioquem sine ulla gloriae iactura inuiolatum reliquissent.

9.6.ext.2 Hannibal porro Nucerinos hortatu suo cum binis uestimentis urbem inexpugnabilibus muris cinctam egressos uapore et fumo balnearum strangulandoet Acerranorum senatum eadem ratione extra moenia euocatum in profundum puteorum abiciendo nonne bellum aduersus populum Romanum et Italiam professus aduersus ipsam fidem acrius gessitmendaciis et fallacia quasi praeclaris artibus gaudens? quo euenit ut alioqui insignem nominis sui memoriam relicturusin dubio maiorne an peior uir haberi deberet poneret.

9.7.init. Sed ut uiolentiae <et> seditionis tam togatae quam etiam armatae facta referantur

9.7.1 (Sed ut uiolentiae <et> seditionis tam togatae quam etiam armatae facta referantur =init.)L. Equitiumqui se Ti. Gracchi filium simulabat tribunatumque aduersus leges <cum> L. Saturnino petebata C. Mario quintum consulatum gerente in publicam custodiam ductum populus claustris carceris conuulsis raptum humeris suis per summam animorum alacritatem portauit.

9.7.2 idemque Q. Metellum censoremquod ab eo tamquam Gracchi filio censum recipere nolebatlapidibus prosternere conatus estadfirmantem tres tantum modo filios Ti. Graccho fuissee quibus unum in Sardinia stipendia merentemalterum infantem Praenestetertium post patris mortem natum Romae decessisseneque oportere clarissimae familiae ignotas sordes insericum interim inprouida concitatae multitudinis temeritas++pro inpudentia et audacia!++aduersus consulatum et censuram tetendit principesque suos omni petulantiae genere uexauit.

9.7.3 Vaesana haec tantum modoilla etiam cruenta seditio: populus enim Nunnium conpetitorem Saturnini nouem iam creatis tribunis unoque loco duobus candidatis restante ui prius in aedes priuatas conpulitextractum deinde interemitut caede inte gerrimi ciuis facultas apiscendae potestatis taeterrimo [ciui] daretur.

9.7.4 Creditorum quoque consternatio aduersus Semproni Asellionis praetoris urbani caput intolerabili modo exarsit. quemquia causam debitorum susceperatconcitati a L. Cassio tribuno pl. pro aede Concordiae sacrificium facientem ab ipsis altaribus fugere extra forum coactum inque tabernula latitantem praetextatum discerpserunt.

9.7.mil.rom.1 Detestanda fori condiciosed si castra respiciasaeque magna orietur indignatio. cum C. Mario lege Sulpicia prouincia Asiaut aduersus Mitridatem bellum gereretpriuato decreta essetmissum ab eo Gratidium legatum ad L. Sullam consulem accipiendarum legionum causa milites trucidaruntprocul dubio indignatiquod ab summo imperio ad eumqui nullo in honore uersareturtransire cogerentur. sed quis ferat militem scita plebis exitio legati corrigentem?

9.7.mil.rom.2 Pro consule istud tam uiolenter exercitusillud aduersus consulem: Q. enim Pompeium Sullae collegam senatus iussu ad exercitum Cn. Pompeiquem aliquamdiu inuita ciuitate obtinebatcontendere ausum ambitiosi ducis inlecebris corrupti milites sacrificare incipientem adorti in modum hostiae mactarunt tantumque sceluscuria castris cedere se confessainultum abiit.

9.7.mil.rom.3 Ille quoque exercitus nefarie uiolentusqui C. Carbonemfratrem Carbonis ter consulispropter bella ciuilia dissolutam disciplinam militarem praefractius et rigidius astringere conatum priuauit uita satiusque duxit maximo scelere coinquinari quam prauos ac taetros mores mutare.

9.8.init. Temeritatis etiam et subiti <et> uehementes sunt impulsusquorum ictibus hominum mentes concussae nec sua pericula dispicere nec aliena facta iusta aestimatione prosequi ualent.

9.8.1 Quam enim temere se Africanus superior ex Hispania duabus quinqueremibus ad Syphacem traiecitin unius Numidae infidis praecordiis suam pariter et patriae salutem depositurus! itaque exiguo momento maximae rei casus fluctuatus estutrum interfector an captiuus Scipionis Syphax fieret.

9.8.2 Nam C. Caesaris anceps conatusetsi caelestium cura protectus est[non] tamen uix sine horrore animi referri potest: si quidem inpatiens legionum tardioris a Brundisio Apolloniam traiectus per simulationem aduersae ualetudinis conuiuio egressus maiestate sua seruili ueste occultata nauiculam conscendit <et> e flumine Aoo maris Hadriatici saeua tempestate fauces petiit protinusque in altum dirigi iusso nauigio multum ac diu contrariis iactatus fluctibus tandem necessitati cessit.

9.8.3 Ageilla quam execrabilis militum temeritas! fecit enim ut A. Albinusnobilitatemoribushonorum omnium consummatione ciuis eximiuspropter falsas et inanes suspiciones in castris ab exercitu lapidibus obruereturquodque accessionem indignationis non recipitoranti atque obsecranti duci a militibus causae dicendae potestas negata est.

9.8.ext.1 Itaque minus miror apud trucem et saeuum animum Hannibalis defensionis locum innoxio gubernatori non fuissequem a Petilia classe Africam repetens freto adpulsusdum tam paruo spatio Italiam Siciliamque inter se diuisas non credituelut insidiosum cursus rectorem interemitposteaque diligentius inspecta ueritate tunc absoluitcum eius innocentiae nihil ultra sepulcri honorem dari potuit. igitur angusti atque aestuosi maris alto e tumulo speculatrix statua quam memoriae Pelori tam Punicae temeritatis ultra citraque nauigantium oculis conlocatum indicium est.

9.8.ext.2 Iam Atheniensium ciuitas ad uaesaniam usque temerariaquae x uniuersos imperatores suoset quidem a pulcherrima uictoria uenientiscapitali iudicio exceptos necauitquod militum corpora saeuitia maris interpellante sepulturae mandare non potuissentnecessitatem punienscum honorare uirtutem deberet.

9.9.init. Temeritati proximus est errorquem ad modum ad laedendum parita cui facilius quis ignoueritquia non sua spontesed uanis concitatus imaginibus culpae se inplicat. qui quam late in pectoribus hominum uagetur si conplecti coneruitiode quo loquorsim obnoxius. paucos igitur eius lapsus referemus.

9.9.1 C. Heluius Cinna tribunus pl. ex funere C. Caesaris domum suam petens populi manibus discerptus est pro Cornelio Cinnain quem saeuire se existimabat iratus eiquodcum adfinis esset Caesarisaduersus eum nefarie raptum impiam pro rostris orationem habuisseteoque errore propulsus estut caput Helui perinde atque Corneli circa rogum Caesaris fixum iaculo ferretofficii suialieni erroris piaculum miserabile!

9.9.2 Nam C. Cassium error a semet ipso poenas exigere coegit: inter illum enim pugnae quattuor exercituum apud Philippos uarium ipsisque ducibus ignotum euentum missus ab eo Ti<ti>nius centurio nocturno temporeut specularetur quonam in statu res M. Bruti essentdum crebros excessus uiae petitquia tenebrarum obscuritas hostesne an conmilitones occurrerent dinoscere non sinebattardius ad Cassium rediit. quem is exceptum ab hostibus omniaque in eorum potestatem recidisse existimans finire uitam properauitcum et castra hostium inuicem capta et Bruti copiae magna ex parte incolumes essent. Titini uero non obliteranda silentio uirtusqui oculis paulisper haesit inopinato iacentis ducis spectaculo attonitusdeinde profusus in lacrimas 'etsi inprudens' inquit'imperatorcausa tibi mortis fuitamenne id ipsum inpunitum sitaccipe me fati tui comitem'superque exanime corpus eius iugulo suo gladium capulo tenus demisit ac permixto utriusque sanguine duplex uictima iacuitpietatis haecerroris illa.

9.9.3 Ceterum falsa opinatio nescio an praecipuam iniuriam Lartis Tolumni Veientium regis penatibus intulerit: nam cum in tesserarum prospero iactu per iocum conlusori dixisset 'occide'et forte Romanorum legati interuenissentsatellites eius errore uocis inpulsi interficiendo legatos lusum ad inperium transtulerunt.

9.10.init. Vltionis autem quem ad modum acresita iusti aculei suntqui lacessiti concitanturacceptum dolorem <dolore> pensare cupientes: quos latius conplecti non adtinet.

9.10.1 Tribunus pl. M. Flauius ad populum de Tusculanis retulitquod eorum consilio Veliternos Priuernatesque ~ rebellaturos diceret. qui cum <cum> coniugibus ac liberis squalore obsiti supplices Romam uenissentaccidit ut reliquis tribubus salutarem sententiam secutis sola Pollia iudicaret oportere publice eos uerberatos securi percutiinbellem multitudinem sub corona uenire. quam ob causam Papiria tribusin qua plurimum postea Tusculani in ciuitatem recepti potueruntneminem umquam candidatum Polliae tribus fecit magistratumne ad eam ullus honor suffragiis <suis> perueniretquae illis uitam ac libertatemquantum in ipsa fuitademerat.

9.10.2 Illam uero ultionem et senatus et consensus omnium adprobauit: cum enim Adrianus ciuis Romanosqui Vticae consistebantsordido imperio uexasset idcircoque ab his uiuus esset exustusnec quaestio ulla in urbe hac de re habita nec querella uersata est.

9.10.ext.1 Clarae ultionis utraque reginaet Tomyrisquae caput Cyri abscisum in utrem humano sanguine repletum demitti iussit exprobrans illi insatiabilem cruoris sitim simulque poenas occisi ab eo filii sui exigenset Berenicequae Laodices insidiis interceptum sibi filium grauiter ferens armata currum conscendit persecutaque satellitem regiumcrudelis operis ministrum nomine Caeneumquem hasta nequiquam petieratsaxo ictum prostrauit ac super eius corpus actis equis inter infesta contrariae partis agmina ad domumin qua interfecti pueri corpus occultari arbitrabaturperrexit.

9.10.ext.2 Iasonem Thessalum Persarum regi bellum inferre parantem an satis iusta ultio absumpserit ambiguae aestimationis est: Taxillo enim gymnasiarcho a quibusdam iuuenibus pulsatum se questo permisit ut aut tricenas ab his drachmas exigeret aut denas plagas singulis inponeret. quo posteriore uindicta uso qui uapulauerant Iasonem interfeceruntaniminon corporis dolore poenae modum aestimantes. ceterum paruo inritamento ingenui pudoris maximae rei expectatio subruta estquoniam opinione Graeciae tantum in spe Iasonis quantum in effectu Alexandri reponitur.

9.11.init. Nuncquatenus uitae humanae cum bona tum etiam mala substitutis exemplorum imaginibus persequimurdicta inproba et facta scelerata referantur.

9.11.1 Vnde autem potius quam a Tullia ordiarquia tempore uetustissimumconscientia nefariumuoce monstri simile exemplum est? cum carpento ueheretur et isqui iumenta agebatsuccussis frenis constitissetrepentinae morae causam requisiuitet ut comperit corpus patris Seruii Tulli occisi ibi iaceresupra id duci uehiculum iussitquo celerius in conplexum interfectoris eius Tarquinii ueniret.qua tam impia tamque probrosa festinatione non solum se aeterna infamiased etiam ipsum uicum cognomine sceleris conmaculauit.

9.11.2 Non tam atrox C. Fimbriae est factum et dictumsed si per se aestimeturutrumque audacissimum. id egeratut Scaeuola in funere C. Marii iugularetur. quem postquam ex uulnere recreatum conperitaccusare apud populum instituit. interrogatus deinde quid de eo secus dicturus essetcui pro sanctitate morum satis digna laudatio reddi non possetrespondit obiecturum se illi quod parcius corpore telum recepisset. licentiam furoris aegrae rei publicae gemitu prosequendam!

9.11.3 L. uero Catilina in senatu M. Cicerone incendium ab ipso excitatum dicente 'sentio'inquit 'et quidem illudsi aqua non potueroruina restinguam'. quem quid aliud existimemus quam conscientiae stimulis actum reum [a] se inchoati parricidii peregisse?

9.11.4 Consternatum etiam Magi Chilonis amentia pectusqui M. Marcello datum a Caesare spiritum sua manu eripuituetus <amicus> et Pompeianae militiae comesindignatus aliquos sibi amicorum ab eo praeferri: urbem enim a Mytilenisquo se contuleratrepetentem in Atheniensium portu pugione confodit protinusque ad inritamenta uaesaniae suae trucidanda tetenditamicitiae hostisdiuini beneficii interceptorpublicae religionisquod ad salutem clarissimi ciuis recuperandam attinuitacerba labes.

9.11.5 Hanc crudelitatemcui nihil adici posse uideturC. Toranius atrocitate parricidi superauit: namque triumuirorum partes secutus proscripti patris sui praetorii et ornati uiri latebrasaetatem notasque corporisquibus agnosci possetcenturionibus ediditqui eum persecuti sunt. senex de filii magis uita et incrementis quam de reliquo spiritu suo sollicitus an incolumis esset et an imperatoribus satis faceret interrogare eos coepit. e quibus unus 'ab illo' inquit'quem tantopere diligisdemonstratus nostro ministerio filii indicio occideris'protinusque pectus eius gladio traiecit. conlapsus itaque est infelixauctore caedis quam ipsa caede miserior.

9.11.6 Cuius fati acerbitatem L. Villius Annalis sortituscum in campum ad quaestoria comitia filii descendens proscriptum se cognossetad clientem suum confugit. sed ne fide eius tutus esse possetscelere nefarii iuuenis effectum estsi quidem per ipsa uestigia patris militibus ductis occidendum eum in conspectu suo obiecitbis parricidaconsilio priusiterum spectaculo.

9.11.7 Ne Vettius quidem Salassus proscriptus parum amari exitus. quem latentem uxor interficiendumquid dicamtradidit an ipsa iugulauit? quanto enim leuius est sceluscui tantum modo manus abest?

9.11.ext.1 Illud autem facinusquia externum esttranquilliore adfectu narrabitur. Scipione Africano patris et patrui memoriam gladiatorio munere Karthagine Noua celebrante duo regis filii nuper patre mortuo in harenam processerunt pollicitique sunt ibi se de regno proeliaturosquo spectaculum illud inlustrius pugna sua facerent. eos cum Scipio monuisset ut uerbis quam ferro diiudicare mallent uter regnare deberetac iam maior natu consilio eius obtemperaretminor corporis uiribus fretus in amentia perstitit initoque certamine pertinacior impietas fortunae iudicio morte multata est.

9.11.ext.2 Mitridates autem multo sceleratiusqui non cum fratre de paterno regnosed cum ipso patre bellum de dominatione gessit. in quo qui aut homines ullos adiutores inuenerit aut deos inuocare ausus sitprae<cipuam> admirationem habet.

9.11.ext.3 Quamquam quid hoc quasi inusitatum illis gentibus miremurcum Sariaster aduersus patrem suum Tigranen Armeniae regem ita cum amicis consenseritut omnes <e d>exteris manibus sanguinem mitterent atque eum inuicem sorberent? vix ferrem pro salute parentis tam cruenta conspiratione foedus facientem.

9.11.ext.4 Sed quid ego ista consector aut quid his immororcum unius parricidii cogitatione cuncta scelera superata cernam? omni igitur impetu mentisomnibus indignationis uiribus ad id lacerandum pio magis quam ualido adfectu rapior: quis enim amicitiae fide extincta genus humanum cruentis in tenebris sepelire conatum profundo debitae execrationis satis efficacibus uerbis adegerit? tu uidelicet efferatae barbariae immanitate truculentior habenas Romani imperiiquas princeps parensque noster salutari dextera continetcapere potuisti? aut te conpote furoris mundus in suo statu mansisset? urbem a Gallis captam et trecentorum inclytae gentis uirorum strage foedatum <amnem Cremeram et> Alliensem diem et oppressos in Hispania Scipiones et Trasimennum lacum et Cannas bellorumque ciuilium domestico sagnuine manantis ~ furores amentibus propositis furoris tui repraesentare et uincere uoluisti. sed uigilarunt oculi deorumsidera suum uigorem obtinueruntaraepuluinariatempla praesenti numine uallata suntnihilquequod pro capite augusto ac patria excubare debuittorporem sibi permisitet in primis auctor ac tutela nostrae incolumitatis ne excellentissima merita sua totius orbis ruina conlaberentur diuino consilio prouidit. itaque stat paxualent legessincerus priuati ac publici officii tenor seruatur. qui autem haec uiolatis amicitiae foederibus temptauit subuertereomni cum stirpe sua populi Romani uiribus obtritus etiam apud inferossi tamen illuc receptus estquae meretur supplicia pendit.

9.12.init. Humanae autem uitae condicionem praecipue primus et ultimus dies continetquia plurimum interest quibus auspiciis inchoetur et quo fine claudaturideoque eum demum felicem fuisse iudicamuscui et accipere lucem prospere et reddere placide contigit. medii temporis cursusprout fortuna gubernaculum rexitmodo asperomodo tranquillo motu peragiturspe semper minordum et cupide uotis extenditur et fere sine ratione consumitur. nam et si eo bene uti uelisetiam paruum amplissimum efficiesnumerum annorum multitudine operum superando: alioquin quid attinet inerti mora gauderesi magis exigis uitam quam adprobas? sed ne longius euagereorum mentionem faciamqui non uulgari genere mortis absumpti sunt.

9.12.1 Tullus Hostilius fulmine ictus cum tota domo conflagrauit. singularem fati sortemqua accidit ut columen urbis in ipsa urbe raptum ne supremo quidem funeris honore a ciuibus decorari possetcaelesti flamma in eam condicionem redactumut eosdem penates et regiam et rogum et sepulcrum haberet.

9.12.2 Vix ueri simile est in eripiendo spiritu idem gaudium potuisse quod fulmenet tamen idem ualuit. nuntiata enim cladequae ad lacum Trasimennum inciderataltera <mater>sospiti filio ad ipsam portam facta obuiain conplexu eius expirauitalteracum falso mortis filii nuntio maesta domi sederetad primum conspectum redeuntis exanimata est. genus casus inusitatum! quas dolor <non> extinxeratlaetitia consumpsit.

9.12.3 Sed minus mirorquod mulieres. M'. Iuuentius Thalna consulcollega Ti. Gracchi consulis iterumcum in Corsicaquam nuper subegeratsacrificaretreceptis litteris decretas ei a senatu supplicationes nuntiantibusintento illas animo legens caligine <ob>orta ante foculum conlapsus mortuus humi iacuit. quem quid aliud quam nimio gaudio enectum putemus? en cui Numantia aut Karthago excindenda traderetur!

9.12.4 Maioris aliquanto spiritus dux Q. CatulusCimbrici triumphi C. Mario particeps a senatu datussed exitus uiolentioris: namque ab hoc eodem Mario postea propter ciuiles dissensiones mori iussusrecenti calce inlito multoque igni percalefacto cubiculo se inclusum peremit. cuius * * * tam dira necessitas maximus Marianae gloriae rubor extitit.

9.12.5 Qua tempestate rei publicae L. quoque Cornelius Merula consularis et flamen Dialisne ludibrio insolentissimis uictoribus essetin Iouis sacrario uenis incisis contumeliosae mortis denuntiationem effugitsacerdotisque sui sanguine uetustissimi foci maduerunt.

9.12.6 Acer etiam et animosus uitae exitus Herenni Siculiquo C. Gracchus et aruspice et amico usus fuerat: nam cum eo nomine in carcerem ducereturin postem eius inliso capite in ipso ignominiae aditu concidit ac spiritum posuituno gradu a publico supplicio manuque carnificis citerior.

9.12.7 Consimili impetu mortis C. Licinius Macer uir praetoriusCalui paterrepetundarum reusdum sententiae diriberentur[in] maenianum conscendit. si quidemcum M. Ciceronemqui id iudicium cogebatpraetextam ponentem uidissetmisit ad eum qui diceret se non damnatumsed reum perissenec sua bona hastae posse subiciac protinus sudarioquod forte in manu habebatore et faucibus suis coartatis incluso spiritu poenam morte praecucurrit. qua cognita re Cicero de eo nihil pronuntiauit. igitur inlustris ingenii orator et ab inopia rei familiaris et a crimine domesticae damnationis inusitato paterni fati genere uindicatus est.

9.12.8 Fortis huius morsillorum perridicula: Cornelius enim Gallus praetorius et T. Etereiuseques Romanusinter usum [puerilis] ueneris absumpti sunt. quamquam quorsum attinet eorum cauillari fataquos non libido suased fragilitatis humanae ratio abstulit? fine namque uitae nostrae uariis et occultis causis exposito interdum quae inmerentia <sunt>supremi fati titulum occupantcum magis in tempus mortis incidant quam ipsa mortem accersant.

9.12.ext.1 Sunt et externae mortes dignae adnotatu. qualis in primis Comaequem ferunt maximi latronum ducis Cleonis fratrem fuisse: is enim ad <P.> Rupilium consulem Hennamquam praedones tenuerantin potestatem nostram redactam perductuscum de uiribus et conatibus fugitiuorum interrogaretursumpto tempore ad se colligendum caput operuit innixusque genibus conpresso spiritu inter ipsas custodum manus inque conspectu summi imperii exoptata securitate adquieuit. torqueant se miseriquibus extingui quam superesse utilius estin trepido et anxio consilio quanam ratione uita exeant quaerentes: ferrum acuantuenena temperentlaqueos adprehendantuastas altitudines circumspicianttamquam magno apparatu aut exquisita molitione opus situt corporis atque animi infirmo uinculo cohaerens societas dirimatur. nihil horum Comased intra pectus inclusa anima finem sui repperit: enimuero non nimio studio retinendum bonumcuius caduca possessio tam leui adflatu uiolentiae concussa dilabi potuit.

9.12.ext.2 Aeschyli uero poetae excessus quem ad modum non uoluntariussic propter nouitatem casus referendus. in Sicilia moenibus urbisin qua morabaturegressus aprico in loco resedit. super quem aquila testudinem ferens elusa splendore capitis++erat enim capillis uacuum++perinde atque lapidi eam inlisitut fractae carne uesceretureoque ictu origo et principium fortioris tragoediae extinctum est.

9.12.ext.3 Non uulgaris etiam Homeri mortis causa ferturqui in <Io> insulaquia quaestionem a piscatoribus positam soluere non potuissetdolore absumptus creditur.

9.12.ext.4 Sed atrocius aliquanto Euripides finitus est: ab Archelai enim regis cena in Macedonia domum hospitalem repetenscanum morsibus laniatus obiit: crudelitas fati tanto ingenio non debita.

9.12.ext.5 Sicut illi excessus inlustrium poetarum et moribus et operibus indignissimi: Sophocles ultimae iam senectutiscum in certamen tragoediam demisissetancipiti sententiarum euentu diu sollicitusaliquando tamen una sententia uictor causam mortis gaudium habuit.

9.12.ext.6 Philemonem autem uis risus inmoderati abstulit. paratas ei ficus atque in conspectu positas asello consumente puerum ut illum abigeret inclamauit. qui cum iam comestis omnibus superuenisset'quoniam' inquit 'tam tardus fuistida nunc merum asello'. ac protinus urbanitatem dicti crebro anhelitu cachinnorum prosecutussenile guttur salebris spiritus grauauit.

9.12.ext.7 At Pindaruscum in gymnasio super gremium pueriquo unice delectabaturcapite posito quieti se dedissetnon prius decessisse cognitus est quam gymnasiarcho claudere iam eum locum uolente nequiquam excitaretur. cui quidem crediderim eadem benignitate deorum et tantum poeticae facundiae et tam placidum uitae finem attributum.

9.12.ext.8 Sicut Anacreonti quoquequem usitatum humanae uitae modum supergressum [dum] passae uuae suco tenues et exiles uirium reliquias fouentem unius grani pertinacior in aridis faucibus mora absumpsit.

9.12.ext.9 Iungam illosquos et propositum et exitus pares fecit. Milo Crotoniatescum iter faciens quercum in agro cuneis adactis fissam uidissetfretus uiribus accessit ad eam insertisque manibus diuellere conatus est. quas arbor excussis cuneis in suam naturam reuocata conpressit eumque cum tot gymnicis palmis lacerandum feris praebuit.

9.12.ext.10 Item Polydamas athleta tempestate speluncam subire coactus [est]nimio et subito incursu aquae labefactata ea ac ruenteceteris comitibus fuga periculi egressis solus restitit tamquam humeris suis totius ruinae molem sustentaturussed pondere omni corpore humano potentiore <op>pressus imbris petitam latebram dementis facti sepulcrum habuit. possunt hi praebere documentum nimio robore membrorum uigorem mentis hebescerequasiabnuente natura utriusque boni largitionem[ne] supra mortalem sit felicitatem eundem et ualentissimum esse et sapientissimum.

9.13.init. Verum quia excessus e uita et fortuitos et uirilesquosdam etiam temerarios oratione attigimussubiciamus nunc aestimationi enerues et effeminatosut ipsa conparatione pateat quanto non solum fortiorsed etiam sapientior mortis interdum quam uitae sit cupiditas.

9.13.1 M'. Aquiliuscum sibi gloriose <extingui> possetMithridati maluit turpiter seruire. quem non<ne> aliquis merito dixerit Pontico supplicio quam Romano imperio dignioremquoniam conmisit ut priuatum obprobium publicus rubor existeret?

9.13.2 Cn. quoque Carbo magnae uerecundiae est Latinis annalibus. tertio in consulatu suo iussu Pompei in Sicilia ad supplicium ductus petiit a militibus demisse et flebiliter ut sibi aluum leuare prius quam expiraret liceretquo miserrimae lucis usu diutius frueretureo <us>que moram trahensdonec caput eius sordido in loco sedentis abscideretur. ipsa uerba tale flagitium narrantis secum luctanturnec silentio amicaquia occultari non mereturneque relationi familiariaquia dictu fastidienda sunt.

9.13.3 Quid<D.> Brutus exiguom et infelix momentum uitae quanto dedecore emit! qui a Furioquem ad eum occidendum Antonius miseratconprehensusnon solum ceruicem gladio subtraxitsed etiam constantius eam praebere admonitus ipsis his uerbis iurauit: 'ita uiuamdabo'. <o> cunctationem fati aerumnosam! o iurandi stolidam fidem! sed hos tu furores inmoderata retinendi spiritus dulcedo subicis sanae rationis modum expugnandoquae uitam diligeremortem non timere praecepit.

9.13.ext.1 Eadem Xerxen regem pro totius Asiae armata iuuentutequod intra centum annos esset obituraprofundere lacrimas coegisti. qui mihi specie alienamre uera suam condicionem deplorasse uideturopum magnitudine quam altiore animi sensu felicior: quis enim mediocriter prudens mortalem se natum fleuerit?

9.13.ext.2 Referam nunc eosquibus aliquos suspectos habentibus exquisitior sui quaesita custodia est: nec a miserrimosed ab eoqui inter paucos felicissimus fuisse crediturincipiam. Masinissa rex parum fidei in pectoribus hominum reponens salutem suam custodia canum uallauit. quo tam late patens imperium? quo tantum liberorum numerum? quo denique tam arta beniuolentia constrictam Romanam amicitiamsi ad hanc tuendam nihil canino latratu ac morsu ualentius duxit?

9.13.ext.3 Hoc rege infelicior Alexandercuius praecordia hinc amorhinc metus torserunt: nam cum infinito ardore coniugis Thebes tenereturad ea[nde]m ex epulis in cubiculum ueniens barbarum conpunctum notis Thraciis stricto gladio iubebat anteirenec prius se eidem lecto committebat quam a stipatoribus diligenter esset scrutatus. supplicium irato deorum numine conpositumneque libidini neque timori posse imperare. cuius timoris eadem et causa et finis fuit: Alexandrum enim Thebe paelicatus ira mota interemit.

9.13.ext.4 AgeDionysius Syracusanorum tyrannus huiusce tormenti quam longa fabula! qui duodequadraginta annorum dominationem in hunc modum peregit. summotis amicis in eorum locum ferocissimarum gentium homines et a familiis locupletium electos praeualidos seruosquibus latera sua conmitteretsubstituit. tonsorum quoque metu tondere filias suas docuit. quarum ipsarumpostquam adultae aetati adpropinquabantmanibus ferrum non ausus conmittereinstituit ut candentibus iuglandium nucum putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. nec securiorem maritum egit quam patrem. duarum enim eodem temporeAristomaches Syracusanae et Locrensis Doridismatrimoniis inligatus neutrius umquam nisi excussae conplexum petiit atque etiam cubicularem lectum perinde quasi castra lata fossa cinxitin quem se ligneo ponte recipiebatcum forem cubiculi extrinsecus a custodibus opertam interiore claustro ipse diligenter obserasset.

9.14.init. De similitudine autem oris et totius corporis altiore doctrina praediti subtilius disputanteorumque alii in ea sunt opinione ut existiment illam origini et contextui sanguinis responderenec paruum argumentum ex ceteris animalibus trahuntquae fere gignentibus similia nascuntur. alii negant hanc esse certam naturae legemsed species mortaliumprout fortuita sors conceptionis obtulitattribuiatque ideo plerumque ex speciosis deformis et ex robustis inualidos partus edi. <igi>turquoniam ista quaestio in ambiguo uersaturpauca inter alienos conspectae similitudinis exempla referemus.

9.14.1 Magno Pompeio Vibius ingenuae stirpis et Publicius libertinus ita similes fueruntut permutato statu et Pompeius in illis et illi in Pompeio salutari possent. certequocumque aut Vibius aut Publicius accesserantora hominum in se obuertebantuno quoque speciem amplissimi ciuis in personis mediocribus adnotante.

9.14.2 Quod quidem fortuitum ludibrium quasi hereditarium ad eum penetrauit: nam pater quoque eius eo usque Menogenis coci sui similis esse uisus estut uir et armis praepotens et ferox animo sordidum eius nomen repellere a se non ualuerit.

9.14.3 Eximiae uero nobilitatis adulescens Cornelius Scipiocum plurimis et clarissimis familie suae cognominibus abundaretin seruilem Serapionis appellationem uulgi sermone inpactus estquod huiusce nominis uictimari <per>quam similis erat. neque illi aut morum probitas aut respectus tot imaginum quo minus hac contumelia aspergeretur opitulata sunt.

9.14.4 Generosissimum consulatus collegium Lentuli et Metelli fuit. qui ambo in scaena propter similitudinem histrionum propemodum spectati sunt. sed alter ex quodam secundarum cognomen Spintheris traxitalternisi Nepotis a moribus accepissetPamphili tertiarumcui simillimus esse ferebaturhabuisset.

9.14.5 At M. Messala consularis et censorius Menogenis Curioque omnibus honoribus abundans Burbuleiille propter oris aspectumhic propter parem corporis motumuterque scaenici nomen coactus est recipere.

9.14.ext.1 At M. Messala consularis et censorius Menogenis Curioque omnibus honoribus abundans Burbuleiille propter oris aspectumhic propter parem corporis motumuterque scaenici nomen coactus est recipere. Regi Antiocho unus ex aequalibus et ipse regiae stirpis nomine Artemo perquam similis fuisse traditur. quem Laodice uxor Antiochi interfecto uiro dissimulandi sceleris gratia in lectulo perinde quasi ipsum regem aegrum conlocauit admissumque uniuersum populum et sermone eius et uultu consimili fefellitcredideruntque homines ab Antiocho moriente Laodicen et natos eius sibi conmendari.

9.14.ext.2 Hybrean autem Mylasenum copiosae atque concitatae facundiae oratorem Cymaeorum seruo strigmenta gymnasii colligenti tantum non germanum fratrem totius Asiae oculi adsignarunt: ita liniamentis oris et omnium membrorum conpares erant.

9.14.ext.3 Ille ueroquem in Sicilia prouinciae <rect>oris admodum similem fuisse constatpetulantis animi: pro consule enim dicente mirari se quapropter sui tam similis essetcum pater suus in eam prouinciam numquam accessissetat meusinquit "Romam accessit:" ioco namque lacessitam matris suae pudicitiam inuicem suspicione in matrem eius reiecta audacius quam uirgis et securibus subiecto conueniebat ultus est.

9.15.init. Sed tolerabilis haec et uni tantum modo anceps temeritas. quod sequitur inpudentiae genus nec ferendum ullo modo periculique cum priuatim tum etiam publice late patentis.

9.15.1 Nam ut Equitium Firmo Piceno monstrum ueniensrelatum iam in huiusce libri superiore partepraetereamcuius in amplectendo Ti. Graccho patre euidens mendacium turbulento uulgi erroreamplissima tribunatus potestate uallatum estHerophilus ocularius medicus C. Marium VII consulem auum sibi uindicando [ita se] extuditut et coloniae se ueteranorum complures et municipia splendida collegiaque fere omnia patronum adoptarent. quin etiam cum C. Caesar Cn. Pompeio adulescente in Hispania oppresso populum in hortis suis admisissetproximo intercolumnio paene pari studio frequentiae salutatus est. quod nisi diuinae Caesaris uires huic erubescendae procellae obstitissentsimile uulnus res publica excepisset atque in Equitio acceperat. ceterum decreto eius extra Italiam relegatuspostquam ille caelo receptus estin urbem rediit et consilium interficiendi senatus capere sustinuit. quo nomine iussu patrum necatus in carcere seras prompti animi ad omne moliendum scelus poenas pependit.

9.15.2 Ne diui quidem Augusti etiam nunc terras regentis excellentissimum numen intemptatum ab hoc iniuriae genere. extitit qui clarissimae ac sanctissimae sororis eius Octauiae utero se genitum fingere auderetpropter summam autem inbecillitatem corporis ab eocui datus eratperinde atque ipsius filium retentumsubiecto in locum suum proprio filiodiceretuidelicet ut eodem tempore sanctissimi penates et ueri sanguinis memoria spoliarentur et falsi sordida contagione inquinarentur. sed dum plenis inpudentiae uelis ad summum audaciae gradum ferturimperio Augusti remo publicae triremis adfixus est.

9.15.3 Repertus est etiam qui se diceret esse Q. Sertorii filiumquem ut agnosceret uxor eius nulla ui conpelli potuit.

9.15.4 Quid Trebellius Calcaquam adseueranter se Clodium tulit! et quidem dum de bonis eius contenditin centumuirale iudicium adeo fauorabilis descenditut uix iustis et aequis sententiis consternatio populi ullum relinqueret locum. in illa tamen quaestione neque calumniae petitoris neque uiolentiae plebis iudicantium religio cessit.

9.15.5 Multo fortius illequi Cornelio Sulla rerum potiente in domum Cn. Asini Dionis inrupit filiumque eius patriis penatibus expulit uociferando non illumsed se Dione esse procreatum. uerum postquam a Sullana uiolentia Caesariana aequitas <rem publicam> reduxitgubernacula Romani imperii iustiore principe obtinente in publica custodia spiritum posuit.

9.15.ext.1 Eodem praeside rei publicae in consimili mendacio muliebris temeritas Mediolani repressa est. si quidem cum se pro Rubria quaedamperinde ac falso credita esset incendio perissenihil ad se pertinentibus bonis insereret neque ei aut tractus eius splendidi testes aut cohortis Augustae fauor deessetpropter inexpugnabilem Caesaris constantiam inrita nefarii propositi abiit.

9.15.ext.2 Idem barbarum quendam ob eximiam similitudinem Cappadociae regnum adfectantemtamquam Ari<ar>athes essetquem a M. Antonio interemptum luce clarius eratquamquam paene totius orientis ciuitatium et gentium credula suffragatione fultum caput imperio dementer inminens iusto inpendere supplicio coegit.

7.2.ext.1 Tempus deficiet domestica narrantemquoniam imperium nostrum non tam robore corporum quam animorum uigore incrementum ac tutelam sui conprehendit. maiore itaque ex parte Romana prudentia in admiratione tacita reponatur alienigenisque huius generis exemplis detur aditus.

Socrateshumanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculumnihil ultra petendum a dis inmortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerentquia ii demum scirent quid uni cuique esset utilenos autem plerumque id uotis expeteremusquod non inpetrasse melius foret: etenim densissimis tenebris inuoluta mortalium mensin quam late patentem errorem caecas precationes tuas spargis! diuitias adpetisquae multis exitio fuerunt: honores concupiscisqui conplures pessum dederunt: regna tecum ipsa uoluisquorum exitus saepe numero miserabiles cernuntur: splendidis coniugiis inicis manus; at haec ut aliquando inlustrantita nonnumquam funditus domos euertunt. desine igitur stulta futuris malorum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare teque totam caelestium arbitrio permittequia qui tribuere bona ex facili solentetiam eligere aptissime possunt.

Idem expedita et conpendiaria uia eos ad gloriam peruenire dicebatqui id agerentutquales uideri uellenttales etiam essent. qua quidem praedicatione aperte monebat ut homines ipsam potius uirtutem haurirent quam umbram eius consectarentur.

Idem ab adulescentulo quodam consultus utrum uxorem duceret an se omni matrimonio abstineretresponditutrum eorum fecissetacturum paenitentiam. 'hinc te' inquit 'solitudohinc orbitashinc generis interitushinc heres alienus excipietillinc perpetua sollicitudocontextus querellarumdotis exprobratioadfinium graue superciliumgarrula socrus linguasubsessor alieni matrimoniiincertus liberorum euentus'. non passus est iuuenem in contextu rerum asperarum quasi laetae materiae facere dilectum. Idemcum Atheniensium scelerata dementia tristem de capite eius sententiam tulisset fortique animo et constanti uultu potionem ueneni e manu carnificis accepissetadmoto iam labris poculouxore Xanthippe inter fletum et lamentationem uociferante innocentem eum periturum'quid ergo?' inquit 'nocenti mihi mori satius esse duxisti?' inmensam illam sapientiamquae ne in ipso quidem uitae excessu obliuisci sui potuit!





v