Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Suetoni Tranquilii

VitaTiberi



12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152535455565758596061626364656667686970717273747576

[1]Patricia gens Claudia--fuit enim et alia plebeianec potentia minornec dignitate--orta est ex Regillis oppido Sabinorum. Inde Romamrecens conditam cum magna clientium manu conmigrauit auctore TitoTatio consorte Romuliuelquod magis constatAtta Claudio gentisprincipepost reges exactos sexto fere anno; atque in patriciascooptata agrum insuper trans Anienem clientibus locumque sibi adsepulturam sub Capitolio publice accepit. Deinceps procedente temporeduodetriginta consulatusdictaturas quinquecensuras septemtriumphos sexduas ouationes adepta est. Cum praenominibuscognominibusque uariis distinguereturLuci praenomen consensurepudiauitpostquam e duobus gentilibus praeditis eo alterlatrociniicaedis alter conuictus est. Inter cognomina autem etNeronis assumpsitquo[d] significatur lingua Sabina fortis acstrenuus.

[2]Multa multorum Claudiorum egregia meritamulta etiam sequius admissain rem p. Extant. Sed ut praecipua commemoremAppius Caecussocietatem cum rege Pyrro ut parum salubrem iniri dissuasit. ClaudiusCaudex primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit. TiberiusNero aduenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalempriusquam Hannibali fratri coniungereturoppressit. Contra ClaudiusRegillianusdecemuir legibus scribendisuirginem ingenuam per uimlibidinis gratia in seruitutem asserere conatus causa plebi fuitsecedendi rursus a patribus. Claudius [Russus] statua sibi diademataad Appi Forum posita Italiam per clientelas occupare temptauit.Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullisac per contemptum religionis mari demersisquasi ut biberent quandoesse nollentproelium nauale iniit; superatusquecum dictatoremdicere a senatu iubereturuelut iterum inludens discrimini publicoGlycian uiatorem suum dixit. Extant et feminarum exempla diuersaaequesiquidem gentis eiusdem utraque Claudia fuitet quae nauemcum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxitprecata propalamut ita demum se sequeretursi sibi pudicitiaconstaret; et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum muliersubiitquod in conferta multitudine aegre procedente carpento palamoptaueratut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum classemamitteretquo minor turba Romae foret. Praeterea notatissimum estClaudios omnisexcepto dum taxat P. Clodioqui ob expellendum urbeCiceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem sededitoptimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiaepatriciorum semper fuisse atque aduersus plebem adeo uiolentos etcontumacesut ne capitis quidem quisquam reus apud populum mutareuestem aut deprecari sustinuerit; nonnulli in altercatione et iurgiotribunos plebi pulsauerint. Etiam uirgo Vestalis fratrem iniussupopuli triumphantem ascenso simul curru usque in Capitolium prosecutaestne uetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.

[3]Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahite[t] quidem utrumque:paternum a Tiberio Neronematernum ab Appio Pulchroqui ambo AppiCaeci filii fuerunt. Insertus est et Liuiorum familiae adoptato ineam materno auo. Quae familiaquanquam plebeiatamen et ipsaadmodum floruit octo consulatibuscensuris duabustriumphis tribusdictatura etiam ac magisterio equitum honorata; clara et insignibusuiris ac maxime Salinatore Drusisque. Salinator uniuersas tribus incensura notauit leuitatis nominequodcum se post Prioremconsulatum multa inrogata condemnassentconsulem iterum censoremquefecissent. Drusus hostium duce Drauso comminus trucidato sibiposterisque suis cognomen inuenit. Traditur etiam pro praetore exprouincia Gallia ret[t]ulisse aurum Senonibus olim in obsidioneCapitolii datum necut fama estextortum a Camillo. Eius abnepos obeximiam aduersus Gracchos operam patronus senatus dictus filiumreliquitquem in simili dissensione multa uarie molientem diuersafactio per fraudem interemit.

[4]Pater TiberiNeroquaestor C. Caesaris Alexandrino bello classipraepositusplurimum ad uictoriam contulit. Quare et pontifex inlocum P. Scipionis substitutus et ad deducendas in Galliam coloniasin quis Narbo et Arelate erantmissus est. Tamen Caesare occisocunctis turbarum metu abolitionem facti decernentibusetiam depraemiis tyrannicidarum referendum censuit. Praetura deinde functuscum exitu anni discordia inter triumuiros orta essetretentis ultraiustum tempus insignibus L. Antonium consulem triumuiri fratrem adPerusiam secutusdeditione a ceteris factasolus permansit inpartibus ac primo Praenesteinde Neapolim euasit seruisque adpilleum frustra uocatis in Siciliam profugit. Sed indigne ferens necstatim se in conspectum Sexti Pompei admissum et fascium usuprohibitumad M. Antonium traiecit in Achaiam. Cum quo breuireconciliata inter omnis pace Romam redit uxoremque Liuiam Drusillamet tunc grauidam et ante iam apud se filium enixam petenti Augustoconcessit. Nec multo post diem obiitutroque liberorum superstiteTiberio Drusoque Neronibus.

[5]Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti leuem coniecturamquod materna eius auia Fundana fuerit et quod mox simulacrumFelicitatis ex s. C. Publicatum ibi sit. Sed ut plures certioresquetraduntnatus est Romae in Palatio XVI. Kal. Dec. M. Aemilio Lepidoiterum L. Munatio Planco conss. Per bellum Philippense. Sic enim infastos actaque in publica relatum est. Nec tamen desuntqui partimantecedente annoHirti ac Pansaepartim insequentiSeruiliIsaurici [L.]que Antoni[i] consulatugenitum eum scribant.

[6]Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exercitatamcomes usquequaque parentum fugae; quos quidem apud Neapolim sub inruptionemhostis nauigium clam petentis uagitu suo paene bis prodiditsemelcum a nutricis ubereite[ru]m cum a sinu matris raptim auferretur abiisqui pro necessitate temporis mulierculas leuare oneretemptabant. Per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus acLacedaemoniis publicequod in tutela Claudiorum erantdemandatusdigrediens inde itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma repentee siluis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexautLiuiae pars uestis et capilli amburerentur. Muneraquibus a PompeiaSex. Pompei sorore in Sicilia donatus estchlamys et fibulaitembullae aureaedurant ostendunturque adhuc Bais. Post reditum inurbem a M. Gallio senatore testamento adoptatus hereditate adita moxnomine abstinuitquod Gallius aduersarum Augusto partium fuerat.Nouem natus annos defunctum patrem pro rostris laudauit. Dehincpubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriorefunali equocum Marcellus Octauiae filius dexteriore ueheretur.Praesedit et asticis ludis et Troiam circensibus [lusit] ductorturmae puerorum maiorum.

[7]Virili toga sumpta adulescentiam omnem spatiumque insequentis aetatisusque ad principatus initia per haec fere transegit. Munusgladiatorium in memoriam patris et alterum in aui Drusi deditdiuersis temporibus ac locisprimum in forosecundum inamphitheatrorudiaris quoque quibusdam reuocatis auctoramentocentenum milium; dedit et ludossed absens: cuncta magnificeinpensa matris ac uitrici. AgrippinamMarco Agrippa genitamneptemCaecili Attici equitis R.ad quem sunt Ciceronis epistulaeduxituxorem; sublatoque ex ea filio Drusoquanquam bene conuenientemrursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestimcoactus est ducere non sine magno angore animicum et Agrippinaeconsuetudine teneretur et Iuliae mores improbaretut quam sensissetsui quoque sub priore marito appetentemquod sane etiam uulgoexistimabatur. Sed Agrippinam et abegisse post diuortium doluit etsemel omnino ex occursu uisam adeo contentis et [t]umentibus oculisprosecutus estut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthacueniret. cum Iulia primo concorditer et amore mutuo uixitmoxdissedit et aliquanto grauiusut etiam perpetuo secubaretintercepto communis fili pignorequi Aquileiae natus infansextinctus est. Drusum fratrem in Germania amisitcuius corpuspedibus toto itinere praegrediens Romam usque peruexit.

[8]Ciuilium officiorum rudimentis regem Archelaum Trallianos etThessalosuaria quosque de causaAugusto cognoscente defendit; proLaodicenis Thyatirenis Chiis terrae motu afflictis opemqueimplorantibus senatum deprecatus est; Fannium Caepionemqui cumVarrone Murena in Augustum conspiraueratreum maiestatis apudiudices fecit et condemnauit. interque haec duplicem curamadministrauitannonae quae artior incideratet repurgandorum totaItalia ergastulorumquorum domini in inuidiam uenerant quasiexceptos supprimerent non solum uiatores sed et quos sacramenti metusad eius modi latebras compulisset.

[9]Stipendia prima expeditione Cantabrica tribunus militum fecitdeinducto ad Orientem exercitu regnum Armeniae Tigrani restituit ac protribunali diadema imposuit. recepit et signaquae M. Crassoademerant Parthi. Post hoc Comatam Galliam anno fere rexit etbarbarorum incursionibus et principum discordia inquietam. ExinRaeticum Vindelicumque belluminde Pannonicuminde Germanicumgessit. Raetico atque Vindelico gentis AlpinasPannonico Breucos etDalmatas subegitGermanico quadraginta milia dediticiorum traiecitin Galliam iuxtaque ripam Rheni sedibus adsignatis conlocauit. Quasob res et ouans et curru urbem ingressus estpriusut quidamputanttriumphalibus ornamentis honoratusnouo nec antea cuiquamtributo genere honoris. Magistratus et maturius incohauit et paeneiunctim percucurritquaesturam praeturam consulatum; interpositoquetempore consul iterum etiam tribuniciam potestatem in quinquenniumaccepit.

[10]Tot prosperis confluentibus integra aetate ac ualitudine statuitrepente secedere seque e medio quam longissime amouere: dubiumuxorisne taedioquam neque criminari aut dimittere auderet nequeultra perferre possetan ut uitato assiduitatis fastidioauctoritatem absentia tueretur atque etiam augeretsi quandoindiguisset sui res p. Quidam existimantadultis iam Augustiliberisloco et quasi possessione usurpati a se diu secundi gradussponte cessisse exemplo M. Agrippaequi M. Marcello ad munerapublica admoto Mytilenas abieritne aut obstare aut obtrectarepraesens uideretur. Quam causam et ipsesed posteareddidit. Tuncautem honorum satietatem ac requiem laborum praetendens commeatumpetit; neque aut matri suppliciter precanti aut uitrico deseri seetiam in senatu conquerenti ueniam dedit. Quin et pertinaciusretinentibuscibo per quadriduum abstinuit. Facta tandem abeundipotestaterelictis Romae uxore et filio confestim Ostiam descenditne uerbo quidem cuiquam prosequentium reddito paucosque admodum indigressu exosculatus.

[11]Ab Ostia oram Campaniae legens inbecillitate Augusti nuntiata paulumsubstitit. Sed increbrescente rumore quasi ad occasionem maioris speicommorareturtantum non aduersis tempestatibus Rhodum enauigauitamoenitate et salubritate insulae iam inde captus cum ad eam abArmenia rediens appulisset. Hic modicis contentus aedibus nec multolaxiore suburbano genus uitae ciuile admodum instituitsine lictoreaut uiatore gymnasio interdum obambulans mutuaque cum Graeculisofficia usurpans prope ex aequo. Forte quondam in disponendo die manepraedixeratquidquid aegrorum in ciuitate esset uisitare se uelle;id a proximis aliter exceptum iussique sunt omnes aegri in publicamporticum deferri ac per ualitudinum genera disponi. Perculsus ergoinopinata re diuque quid ageret incertustandem singulos circuitexcusans factum etiam tenuissimo cuique et ignoto. unum hoc modoneque praeterea quicquam notatum estin quo exeruisse iustribuniciae potestatis uisus sit: cum circa scholas et auditoriaprofessorum assiduus essetmoto inter antisophistas grauiore iurgionon defuit qui eum interuenientem et quasi studiosiorem partisalterius conuicio incesseret. Sensim itaque regressus domum repentecum apparitoribus prodiit citatumque pro tribunali uoce praeconisconuiciatorem rapi iussit in carcerem. Comperit deinde Iuliam uxoremob libidines atque adulteria damnatam repudiumque ei suo nomine exauctoritate Augusti remissum; et quamquam laetus nuntiotamenofficii duxitquantum in se essetexorare filiae patremfrequentibus litteris et uel utcumque meritaequidquid umquam donodedissetconcedere. transacto autem tribuniciae potestatis temporeconfessus tandemnihil aliud secessu deuitasse se quam aemulationiscum C. Lucioque suspicionempetit ut sibi securo iam ab hac parteconroboratis his et secundum locum facile tutantibuspermittereturreuisere necessitudinesquarum desiderio teneretur. Sed nequeimpetrauit ultroque etiam admonitus estdimitteret omnem curamsuorumquos tam cupide reliquisset.

[12]Remansit igitur Rhodi contra uoluntatemuix per matrem consecutusut ad uelandam ignominiam quasi legatus Augusto abesset. Enimuerotunc non priuatum modosed etiam obnoxium et trepidum egitmediterraneis agris abditus uitansque praeternauigantium officiaquibus frequentabatur assiduenemine cum imperio aut magistratutendente quoquam quin deuerteret Rhodum. Et accesserunt maiorissollicitudinis causae. Namque priuignum Gaium Orienti praepositumcum uisendi gratia traiecisset Samumalieniorem sibi sensit excriminationibus M. Lolli comitis et rectoris eius. uenit etiam insuspicionem per quosdam beneficii sui centuriones a commeatu castrarepetentis mandata ad complures dedisse ambigua et quae temptaresingulorum animos ad nouas res uiderentur. De qua suspicione certiorab Augusto factus non cessauit efflagitare aliquem cuiuslibet ordiniscustodem factis atque dictis suis.

[13]Equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque sedeposito patrio habitu ad pallium et crepidas atque in tali statubiennio fere permansitcontemptior in dies et inuisioradeo utimagines eius et statuas Nemausenses subuerterint ac familiariquondam conuiuio mentione eius orta extiterit qui Gaio pollicereturconfestim sesi iuberetRhodum nauigaturum caputque exulis--sicenim appellabatur--relaturum. Quo praecipue non iam metu seddiscrimine coactus esttam suis quam matris inpensissimis precibusreditum expostulareimpetrauitque adiutus aliquantum etiam casu.Destinatum Augusto eratnihil super ea re nisi ex uoluntate maiorisfili statuere; is forte tunc M. Lollio offensiorfacilisexorabilisque in uitricum fuit. Permittente ergo Gaio reuocatus estuerum sub condicione ne quam partem curamue rei p. attingeret.

[14]Rediit octauo post secessum annomagna nec incerta spe futurorumquam et ostentis et praedictionibus ab initio aetatis conceperat.Praegnans eo Liuia cum an marem editura essetuariis captaretominibusouum incubanti gallinae subductum nunc sua nunc ministrarummanu per uices usque fouitquoad pullus insigniter cristatusexclusus est. Ac de infante Scribonius mathematicus praeclaraspoponditetiam regnaturum quandoquesed sine regio insigniignotascilicet tunc adhuc Caesarum potestate. Et ingresso primamexpeditionem ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriamacciditut apud Philippos sacratae olim uictricium legionum arae spontesubitis conlucerent ignibus; et moxcum Illyricum petens iuxtaPatauium adisset Geryonis oraculumsorte tractaqua monebatur ut deconsultationibus in Aponi fontem talos aureos iacereteuenit utsummum numerum iacti ab eo ostenderent; hodieque sub aqua uisuntur hitali. Ante paucos uero quam reuocaretur dies aquila numquam anteaRhodi conspecta in culmine domus eius assedit; et pridie quam dereditu certior fieretuestimenta mutanti tunica ardere uisa est.Thrasyllum quoque mathematicumquem ut sapientiae professoremcontubernio admouerattum maxime expertus est affirmantem naueprouisa gaudium afferri; cum quidem illum durius et contra praedictacadentibus rebus ut falsum et secretorum temere consciumeo ipsomomentodum spatiatur unapraecipitare in mare destinasset.

[15]Romam reuersus deducto in forum filio Druso statim e Carinis acPompeiana domo Esquilias in hortos Maecenatianos transmigrauittotumque se ad quietem contulitpriuata modo officia obiens acpublicorum munerum expers. Gaio et Lucio intra triennium defunctisadoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M. Agrippacoactus priusipse Germanicum fratris sui filium adoptare. Nec quicquam postea propatre familias egit aut iusquod amiseratex ulla parte retinuit.Nam neque donauit neque manumisitne hereditatem quidem aut legatapercepit ulla aliter quam ut peculio referret accepta. Nihil ex eotempore praetermissum est ad maiestatem eius augendam ac multo magispostquam Agrippa abdicato atque seposito certum eratuni spemsuccessionis incumbere;

[16]Data rursus potestas tribunicia in quinquenniumdelegatus pacandaeGermaniae statusParthorum legati mandatis Augusto Romae redditiseum quoque adire in prouincia iussi. Sed nuntiata Illyrici defectionetransiit ad curam noui belliquod grauissimum omnium externorumbellorum post Punicaper quindecim legiones paremque auxiliorumcopiam triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibussummaque frugum inopia. Et quanquam saepius reuocareturtamenperseuerauitmetuens ne uicinus et praeualens hostis instaret ultrocedentibus. Ac perseuerantiae grande pretium tulittoto Illyricoquod inter Italiam regnumque Noricum et Thraciam et Macedoniaminterque Danuuium flumen et sinum maris Hadriatici patetperdomitoet in dicionem redacto.

[17]Cui gloriae amplior adhuc ex oportunitate cumulus accessit. Nam subid fere tempus Quintilius Varus cum tribus legionibus in Germaniaperiitnemine dubitante quin uictores Germani iuncturi se Pannoniisfuerintnisi debellatum prius Illyricum esset. Quas ob res triumphusei decretus est multi[que] et magni honores. Censuerunt etiam quidamut Pannonicusalii ut Inuictusnonnulli ut Pius cognominaretur. Sedde cognomine intercessit Augustuseo contentum repromittensquod sedefuncto suscepturus esset. Triumphum ipse distulit maesta ciuitateclade Variana; nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatusintrauit positumque in Saeptis tribunal senatu astante conscendit acmedius inter duos consules cum Augusto simul sedit; unde populoconsalutato circum templa deductus est.

[18]Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret Varianam clademtemeritate et neglegentia ducis accidissenihil non de consiliisententia egit; semper alias sui arbitrii contentusque se unotuncpraeter consuetudinem cum compluribus de ratione belli communicauit.Curam quoque solito exactiorem praestitit. Traiecturus Rhenumcommeatum omnem ad certam formulam adstrictum non ante transmisitquam consistens apud ripam explorasset uehiculorum onerane quadeportarentur nisi concessa aut necessaria. Trans Rhenum uero eumuitae ordinem tenuitut sedens in caespite nudo cibum caperetsaepesine tentorio pernoctaretpraecepta sequentis diei omniaet si quidsubiti muneris iniungendum essetper libellos daret; additamonitione utde quo quisque dubitaretse nec alio interpretequacumque uel noctis hora uteretur.

[19]Disciplinam acerrime exegit animaduersionum et ignominiarum generibusex antiquitate repetitis atque etiam legato legionisquod paucosmilites cum liberto suo trans ripam uenatum misissetignominianotato. proeliaquamuis minimum fortunae casibusque permitteretaliquanto constantius inibatquotiens lucubrante se subito ac nullopropellente decideret lumen et extinguereturconfidensut aiebatostento sibi a maioribus suis in omni ducatu expertissimo. Sed reprospere gesta non multum afuit quin a Bructero quodam occidereturcui inter proximos uersanti et trepidatione detecto tormentisexpressa confessio est cogitati facinoris.

[20]A Germania in urbem post biennium regressus triumphumquemdistulerategit prosequentibus etiam legatisquibus triumphaliaornamenta impetrarat. Ac prius quam in Capitolium flecteretdescendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit. BatonemPannonium ducem ingentibus donatum praemiis Rauennam transtulitgratiam referensquod se quondam cum exercitu iniquitate locicircumclusum passus es[se]t euadere. prandium dehinc populo millemensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit. Dedicauit etConcordiae aedemitem Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine demanubiis.

[21]Ac non multo post lege per consules lataut prouincias cum Augustocommuniter administraret simulque censum a[u]geretcondito lustro inIllyricum profectus est. Et statim ex itinere reuocatus iam quidemadfectumsed tamen spirantem adhuc Augustum repperit fuitque unasecreto per totum diem. Scio uulgo persuasum quasi egresso postsecretum sermonem Tiberio uox Augusti per cubicularios excepta sit:"Miserum populum R.qui sub tam lentis maxillis erit." Neillud quidem ignoro aliquos tradidisseAugustum palam necdissimulanter morum eius diritatem adeo improbasseut nonnumquamremissiores hilarioresque sermones superueniente eo abrumperet; sedexpugnatum precibus uxoris adoptionem non abnuisseuel etiamambitione tractumut tali successore desiderabilior ipse quandoquefieret. Adduci tamen nequeo quin existimemcircumspectissimum etprudentissimum principem in tanto praesertim negotio nihil temerefecisse; sed uitiis Tiberi[i] uirtutibusque perpensis potioresduxisse uirtutespraesertim cum et rei p. Causa adoptare se eum procontione iurauerit et epistulis aliquot ut peritissimum rei militarisutque unicum p. R. Praesidium prosequatur. Ex quibus in exemplumpauca hinc inde subieci. "Valeiucundissime Tiberietfeliciter rem gere§moŠ kaŠ tašw ~moui~a~ai~tstrathg"n. Iucundissime et ita sim felixuir fortissime et duxnomim‰tateuale. Ordinem aestiuorum tuorum ego uero [ . . . ]mi Tiberiet inter tot rerum difficultates kaŠ to- saŹthnépoyum[e]¤an t"n strateuomšnvn non potuissequemquam prudentius gerere se quam tu gesserisexistimo. [h]iiquoque qui tecum fuerunt omnes confitenturuersum illum in te possedici: unus homo nobis uigilando restituit rem. Siue quid incidit dequo sit cogitandum diligentiussiue quid stomachorualde mediusFidius Tiberium meum desidero succurritque uersus ille Homericus:
toŹtou g" €sp[o]mšnoio kaŠ §k purŚwaŽyomšnoio
źmfv nostĘsaimen§p[e]Šper¤oide noƒsai.
Attenuatum te esse continuationelaborum cum audio et legodi me perdant nisi cohorrescit corpusmeum; teque oro ut parcas tibine si te languere audierimuset egoet mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. Periclitetur.Nihil interest ualeam ipse necnesi tu non ualebis. Deos obsecroutte nobis conseruent et ualere nunc et semper patiantursi non p. R.Perosi sunt."

[22]Excessum Augusti non prius palam fecitquam Agrippa iuueneinterempto. Hunc tribunus militum custos appositus occidit lectiscodicillisquibus ut id faceret iubebatur; quos codicillos dubiumfuitAugustusne moriens reliquissetquo materiam tumultus post sesubduceret; an nomine Augusti Liuia et ea conscio Tiberio an ignarodictasset. Tiberius renuntianti tribunofactum esse quod imperassetneque imperasse se et redditurum eum senatui rationem responditinuidiam scilicet in praesentia uitans. Nam mox silentio remobliterauit.

[23]Iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu incohataqueadlocutione derepente uelut impar dolori congemuitutque non solumuox sed et spiritus deficeret optauit ac perlegendum librum Drusofilio tradidit. Inlatum deinde Augusti testamentumnon admississignatoribus nisi senatorii ordinisceteris extra curiam signaagnoscentibusrecitauit per libertum. testamenti initium fuit:"Quoniam atrox fortuna Gaium et Lucium filios mihi eripuitTiberius Caesar mihi ex parte dimidia et sextante heres esto."Quo et ipso aucta suspicio est opinantium successorem ascitum eumnecessitate magis quam iudicioquando ita praefari non abstinuerit.

[24]Principatumquamuis neque occupare confestim neque agere dubitassetet statione militumhoc est ui et specie dominationis assumptadiutamen recusauitimpudentissimo mimo nunc adhortantis amicosincrepans ut ignarosquanta belua esset imperiumnunc precantemsenatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callidacunctatione suspendensut quidam patientiam rumperent atque unus intumultu proclamaret: "Aut agat aut desistat!" Alter coramexprobraret ceterosquod polliciti sint tarde praestarese[d]ipsumquod praestet tarde polliceri. Tandem quasi coactus et querensmiseram et onerosam iniungi sibi seruitutemrecepit imperium; nectamen aliterquam ut depositurum se quandoque spem faceret. Ipsiusuerba sunt: "Dum ueniam ad id tempusquo uobis aequum possituideri dare uos aliquam senectuti meae requiem."

[25]Cunctandi causa erat metus undique imminentium discriminumut saepelupum se auribus tenere diceret. Nam et seruus Agrippae Clemensnomine non contemnendam manum in ultionem domini compararat et L.Scribonius Libo uir nobilis res nouas clam moliebatur et duplexseditio militum in Illyrico et in Germania exorta est. Flagitabantambo exercitus multa extra ordinemante omnia ut aequarenturstipendio praetoriani[s]. Germaniciani quidem etiam principemdetractabant non a se datum summaque ui Germanicumqui tum iispraeeratad capessendam rem p. urgebantquanquam obfirmateresistentem. Quem maxime casum timenspartes sibi quas senatuiliberettuendas in re p. depoposcitquando uniuersae sufficeresolus nemo posset nisi cum altero uel etiam cum pluribus. Simulauitet ualitudinemquo aequiore animo Germanicus celerem successionemuel certe societatem principatus opperiretur. Compositis seditionibusClementem quoque fraude deceptum redegit in potestatem. Libonemnequid in nouitate acerbius fieretsecundo demum anno in senatucoarguitmedio temporis spatio tantum cauere contentus; nam et interpontifices sacrificanti simul pro secespita plumbeum cultrumsubiciendum curauit et secretum petenti non nisi adhibito Druso filiodedit dextramque obambulantis ueluti incumbensquoad perageretursermocontinuit.

[26]Verum liberatus metu ciuilem admodum inter initia ac paulo minus quampriuatum egit. Ex plurimis maximisque honoribus praeter paucos etmodicos non recepit. Natalem suum plebeis incurrentem circensibus uixunius bigae adiectione honorari passus est. Templaflaminessacerdotes decerni sibi prohibuitetiam statuas atque imagines nisipermittente se poni; permisitque ea sola condicionene intersimulacra deorum sed inter ornamenta aedium ponerentur. Intercessitet quo minus in acta sua iurareturet ne mensis September TiberiusOctober Liuius uocarentur. Praenomen quoque imperatoris cognomenquepatris patriae et ciuicam in uestibulo coronam recusauit; ac neAugusti quidem nomenquanquam hereditariumnullis nisi ad reges acdynastas epistulis addidit. Nec amplius quam mox tres consulatusunum paucis diebusalterum tribus mensibustertium absens usque inIdus Maias gessit.

[27]Adulationes adeo auersatus estut neminem senatorum aut officii autnegotii causa ad lecticam suam admiseritconsularem uerosatisfacientem sibi ac per genua orare conantem ita suffugeritutcaderet supinus; atque etiamsi quid in sermone uel in continuaoratione blandius de se dicereturnon dubitaret interpellare acreprehendere et commutare continuo. Dominus appellatus a quodamdenuntiauitne se amplius contumeliae causa nominaret. aliumdicentem sacras eius occupationes et rursus aliumauctore eo senatumse a[u]disseuerba mutare et pro auctore suasorempro sacrislaboriosas dicere coegit.

[28]Sed et aduersus conuicia malosque rumores et famosa de se ac suiscarmina firmus ac patiens subinde iactabat in ciuitate libera linguammentemque liberas esse debere; et quondam senatu cognitionem de eiusmodi criminibus ac reis flagitante: "Non tantum" inquit"otii habemusut implicare nos pluribus negotiis debeamus; sihanc fenestram aperueritisnihil aliud agi sinetis: omniuminimicitiae hoc praetexto ad uos deferentur." Extat et sermoeius in senatu perciuilis: "Siquidem locutus aliter fueritdabooperam ut rationem factorum meorum dictorumque reddam; siperseueraueritin uicem eum odero."

[29]Atque haec eo notabiliora erantquod ipse in appellandisuenerandisque et singulis et uniuersis prope excesserat humanitatismodum. Dissentiens in curia a Q. Haterio: "Ignoscas"inquit"rogosi quid aduersus te liberius sicut senatordixero." Et deinde omnis adloquens: "Dixi et nunc et saepealiasp. c.bonum et salutarem principemquem uos tanta et tamlibera potestate instruxistissenatui seruire debere et uniuersisciuibus saepe et plerumque etiam singulis; neque id dixisse mepaenitetet bonos et aequos et fauentes uos habui dominos et adhuchabeo."

[30]Quin etiam speciem libertatis quandam induxit conseruatis senatui acmagistratibus et maiestate pristina et potestate. Neque tam paruumquicquam neque tam magnum publici priuatique negotii fuitde quo nonad patres conscriptos referretur: de uectigalibus ac monopoliisdeextruendis reficiendisue operibusetiam de legendo uel exauctorandomilite ac legionum et auxiliorum discriptionedenique quibusimperium prorogari aut extraordinaria bella mandariquid et qua[m]forma[m] regum litteris rescribi placeret. Praefectum alae de ui etrapinis reum causam in senatu dicere coegit. Numquam curiam nisisolus intrauit; lectica quondam intro latus aeger comites a seremouit.

[31]Quaedam aduersus sententiam suam decerni ne questus quidem est.Negante eo destinatos magistratus abesse oportereut praesenteshonori adquiescerentpraetor designatus liberam legationemimpetrauit. Iterum censenteut Trebianis legatam in opus nouitheatri pecuniam ad munitionem uiae transferre concedereturoptinerenon potuit quin rata uoluntas legatoris esset. cum senatus consultumper discessionem forte fierettranseuntem eum in alteram parteminqua pauciores erantsecutus est nemo. Cetera quoque non nisi permagistratus et iure ordinario agebanturtanta consulum auctoritateut legati ex Africa adierint eos querentestrahi se a Caesare adquem missi forent. Nec mirumcum palam essetipsum quoque eisdem etassurgere et decedere uia.

[32]Corripuit consulares exercitibus praepositosquod non de rebusgestis senatui scriberent quodque de tribuendis quibusdam militaribusdonis ad se referrentquasi non omnium tribuendorum ipsi iushaberent. Praetorem conlaudauitquod honore inito consuetudinemantiquam ret[t]ulisset de maioribus suis pro contione memorandi.Quorundam illustrium exequias usque ad rogum frequentauit. Paremmoderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit. CumRhodiorum magistratusquod litteras publicas sine subscriptione adse dederanteuocassetne uerbo quidem insectatus ac tantum modoiussos subscribere remisit. Diogenes grammaticusdisputare sabbatisRhodi solitusuenientem eumut se extra ordinem audiretnonadmiserat ac per seruolum suum in septimum diem distulerat; huncRomae salutandi sui causa pro foribus adstantem nihil amplius quam utpost septimum annum rediret admonuit. praesidibus onerandas tributoprouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse tondere pecusnon deglubere.

[33]Paulatim principem exeruit praestititque etsi uarium diucommodioremtamen saepius et ad utilitates publicas proniorem. Ac primo eatenusinterueniebatne quid perperam fieret. Itaque et constitutionessenatus quasdam rescidit et magistratibus pro tribunalicognoscentibus plerumque se offerebat consiliarium assidebatqueiuxtim uel exaduersum in parte primori; et si quem reorum elabigratia rumor essetsubitus aderat iudicesque aut e plano aut equaesitoris tribunali legum et religionis et noxaede quacognoscerentadmonebat; atque etiamsi qua in publicis moribusdesidia aut mala consuetudine labarentcorrigenda suscepit.

[34]Ludorum ac munerum impensas corripuit mercedibus scaenicorum recisisparibusque gladiatorum ad certum numerum redactis. Corinthiorumuasorum pretia in immensum exarsisse tresque mul[l]os trigintamilibus nummum uenisse grauiter conquestusadhibendum supellectilimodum censuit annonamque macelli senatus arbitratu quotannistemperandamdato aedilibus negotio popinas ganeasque usque eoinhibendiut ne opera quidem pistoria proponi uenalia sinerent. Etut parsimoniam publicam exemplo quoque iuuaretsollemnibus ipsecenis pridiana saepe ac semesa obsonia apposuit dimidiatumque aprumaffirmans omnia eadem haberequae totum. Cotidiana oscula edictoprohibuititem strenarum commercium ne ultra Kal. Ian. exerceretur.consuerat quadriplam stren[u]amet de manureddere; sed offensusinterpellari se toto mense ab iis qui potestatem sui die festo nonhabuissentultra non tulit.

[35]Matronas prostratae pudicitiaequibus accusator publicus deessetutpropinqui more maiorum de communi sententia coercerent auctor fuit.Eq(uiti) R(omano) iuris iurandi gratiam fecituxorem in stuprogeneri compertam dimitteretquam se numquam repudiaturum anteiurauerat. Feminae famosaeut ad euitandas legum poenas iure acdignitate matronali exoluerenturlenocinium profiteri coeperantetex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisquequominus inopera scaenae harenaeque edenda senatus consulto tenereturfamosiiudicii notam sponte subibant; eos easque omnesne quod refugium intali fraude cuiquam essetexilio adfecit. Senatori latum clauumademitcum cognosset sub Kal. Iul. demigrasse in hortosquo uiliuspost diem aedes in urbe conduceret. Alium e quaestura remouitquoduxorem pridie sortitionem ductam postridie repudiasset.

[36]Externas caerimoniasAegyptios Iudaicosque ritus compescuitcoactisqui superstitione ea tenebantur religiosas uestes cum instrumentoomni comburere. Iudaeorum iuuentutem per speciem sacramenti inprouincias grauioris caeli distribuitreliquos gentis eiusdem uelsimilia sectantes urbe summouitsub poena perpetuae seruitutis nisiobtemperassent. Expulit et mathematicossed deprecantibus ac seartem desituros promittentibus ueniam dedit.

[37]In primis tuendae pacis a grassaturis ac latrociniis seditionumquelicentia curam habuit. Stationes militum per Italiam solitofrequentiores disposuit. Romae castra constituitquibus praetorianaecohortes uagae ante id tempus et per hospitia dispersaecontinerentur. Populares tumultus et ortos grauissime coercuit et neorerentur sedulo cauit. Caede in theatro per discordiam admissacapita factionum et histrionespropter quos dissidebaturrelegauitnec ut reuocaret umquam ullis populi precibus potuit euinci. CumPollentina plebs funus cuiusdam primipilaris non prius ex foromisisset quam extorta pecunia per uim heredibus ad gladiatoriummunuscohortem ab urbe et aliam a Cotti regno dissimulata itineriscausa detectis repente armis concinentibusque signis per diuersasportas in oppidum immisit ac partem maiorem plebei ac decurionum inperpetua uincula coiecit. Aboleuit et ius moremque asylorumquaeusquam erant. Cyzicenis in ciues R. uiolentius quaedam ausis publicelibertatem ademitquam Mithridatico bello meruerant. Hostiles motusnulla postea expeditione suscepta per legatos compescuitne per eosquidem nisi cunctanter et necessario. reges infestos suspectosquecomminationibus magis et querelis quam ui repressit; quosdam perblanditias atque promissa extractos ad se non remisitut MarobodumGermanumRhascuporim ThracemArchelaum Cappadocemcuius etiamregnum in formam prouinciae redegit.

[38]Biennio continuo post adeptum imperium pedem porta non extulit;sequenti tempore praeterquam in propinqua oppida etcum longissimeAntio tenus nusquam afuitidque perraro et paucos dies; quamuisprouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe pronuntiasset etprope quotannis profectionem praepararetuehiculis comprehensiscommeatibus per municipia et colonias dispositisad extremum uotapro itu et reditu suo suscipi passusut uulgo iam per iocum"Callippides" uocareturquem cursitare ac ne cubiti quidemmensuram progredi prouerbio Graeco notatum est.

[39]Sed orbatus utroque filioquorum Germanicus in SyriaDrusus Romaeobieratsecessum Campaniae petit; constanti et opinione et sermonepaene omnium quasi neque rediturus umquam et cito mortem etiamobiturus. Quod paulo minus utrumque euenit; nam neque Romam ampliusrediit [s]et paucos post dies iuxta Tarracinam in praetoriocuiSpeluncae nomen estincenante eo complura et ingentia saxa fortuitosuperne dilapsa suntmultisque conuiuarum et ministrorum elisispraeter spem euasit.

[40]Peragrata Campaniacum Capuae CapitoliumNolae templum Augustiquam causam profectionis praetenderatdedicassetCapreas secontulitpraecipue delectatus insulaquod uno paruoque litoreadiretursaepta undique praeruptis immensae altitudinis rupibus etprofundo mari. Statimque reuocante assidua obtestatione populopropter clademqua apud Fidenas supra uiginti hominum miliagladiatorio munere amphitheatri ruina perieranttransiit incontinentem potestatemque omnibus adeundi sui fecit: tanto magisquod urbe egrediens ne quis se interpellaret edixerat ac toto itinereadeuntis submouerat.

[41]Regressus in insulam rei p. Quidem curam usque adeo abiecitutpostea non decurias equitum umquam suppleritnon tribunos militumpraefectosquenon prouinciarum praesides ullos mutaueritHispaniamet Syriam per aliquot annos sine consularibus legatis habueritArmeniam a Parthis occupariMoesiam a Dacis SarmatisqueGallias aGermanis uastari neglexerit: magno dedecore imperii nec minorediscrimine.

[42]Ceterum secreti licentiam nanctus et quasi ciuitatis oculis remotiscuncta simul uitia male diu dissimulata tandem profudit: de quibussingillatim ab exordio referam. In castris tiro etiam tum propternimiam uini auiditatem pro Tiberio "Biberius" pro Claudio"Caldius" pro Nerone "Mero" uocabatur. Posteaprinceps in ipsa publicorum morum correctione cum Pomponio Flacco etL. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque consumpsitquorum alteri Syriam prouinciamalteri praefecturam urbis confestimdetulitcodicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicosprofessus. Cestio Gall[i]olibidinoso ac prodigo seniolim abAugusto ignominia notato et a se ante paucos dies apud senatumincrepito cenam ea lege condixitne quid ex consuetudine immutaretaut demeretutque nudis puellis ministrantibus cenaretur.ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis anteposuit ob epotamin conuiuio propinante se uini amphoram. Asellio Sabino sestertiaducenta donauit pro dialogoin quo boleti et ficedulae et ostreae etturdi certamen induxerat. nouum denique officium instituit auoluptatibuspraeposito equite R. T. Caesonio Prisco.

[43]Secessu uero Caprensi etiam sellaria excogitauitsedem arcanarumlibidinumin quam undique conquisiti puellarum et exoletorum gregesmonstrosique concubitus repertoresquos spintrias appellabattriplici serie conexiin uicem incestarent coram ipsout aspectudeficientis libidines excitaret. Cubicula plurifariam dispositatabellis ac sigillis lasciuissimarum picturarum et figurarumadornauit librisque Elephantidis instruxitne cui in opera edendaexemplar impe[t]ratae schemae deesset. In siluis quoque ac nemoribuspassim Venerios locos commentus est prost[r]antisque per antra etcausa rupes ex utriusque sexus pube Paniscorum et Nympharum habituquae palam iam et uulgo nomine insulae abutentes "Caprineum"dictitabant.

[44]Maiore adhuc ac turpiore infamia flagrauituix ut referri audiriuenedum credi fas sitquasi pueros primae teneritudinisquospisciculos uocabatinstitueretut natanti sibi inter feminauersarentur ac luderent lingua morsuque sensim adpetentes; atqueetiam quasi infantes firmioresnecdum tamen lacte depulsosinguiniceu papillae admoueretpronior sane ad id genus libidinis et naturaet aetate. Quare Parrasi quoque tabulamin qua Meleagro Atalanta oremorigeraturlegatam sibi sub condicioneut si argumentooffenderetur decies pro ea sestertium acciperetnon modo praetulitsed et in cubiculo dedicauit. Fertur etiam in sacrificando quondamcaptus facie ministri acerram praeferentis nequisse abstinerequinpaene uixdum re diuina peracta ibidem statim seductum constupraretsimulque fratrem eius tibicinem; atque utrique moxquod mutuoflagitium exprobrarantcrura fregisse.

[45]Feminarum quoqueet quidem illustriumcapitibus quanto operesolitus sit inludereeuidentissime apparuit Malloniae cuiusdamexituquam perductam nec quicquam amplius pati constantissimerecusantem delatoribus obiecit ac ne ream quidem interpellare desiit"ecquid paeniteret"; donec ea relicto iudicio domum seabripuit ferroque transegitobscaenitate[m] oris hirsuto atque olidoseni clare exprobrata. unde mora in Atellanico exhodio proximis ludisadsensu maximo excepta percrebruit"hircum uetulum capreisnaturam ligurire."

[46]Pecuniae parcus ac tenax comites peregrinationum expeditionumquenumquam salariocibariis tantum sustentauituna modo liberalitateex indulgentia uitrici prosecutuscum tribus classibus factis prodignitate cuiusqueprimae sescenta sestertiasecundae quadringentadistribuitducenta tertiaequam non amicorum sed Graecorumappellabat.

[47]Princeps neque opera ulla magnifica fecit--nam et quae solasusceperatAugusti templum restitutionemque Pompeiani theatriimperfecta post tot annos reliquit--neque spectacula omnino edidit;et iisquae ab aliquo ederenturrarissime interfuitne quidexposcereturutique postquam comoedum Actium coactus estmanumittere. Paucorum senatorum inopia sustentatane pluribus opemferretnegauit se aliis subuenturumnisi senatui iustasnecessitatium causas probassent. Quo pacto plerosque modestia etpudore deterruitin quibus HortalumQuinti Hortensi oratorisnepotemqui permodica re familiari auctore Augusto quattuor liberostulerat.

[48]Publice munificentiam bis omnino exhibuitpro posito miliessestertium gratuito in trienni tempus et rursus quibusdam dominisinsularumquae in monte Caelio deflagrarantpretio restituto.Quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitantecoactus est facerecum per senatus consultum sanxissetutfaeneratores duas patrimonii partes in solo collocarentdebitorestotidem aeris alieni statim soluerentnec res expediretur; alterumad mitigandam temporum atrocitatem. Quod tamen beneficium tantiaestimauitut montem Caelium appellatione mutata uocari Augustumiusserit. Militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihilumquam largitus estpraeterquam singula milia denariorumpraetorianisquod Seiano se non accommodassentet quaedam muneraSyriacis legionibusquod solae nullam Seiani imaginem inter signacoluissent. Atque etiam missiones ueteranorum rarissimas fecitexsenio mortemex morte compendium captans. Ne prouincias quidemliberalitate ulla subleuauitexcepta Asiadisiectis terrae motuciuitatibus.

[49]Procedente mox tempore etiam ad rapinas conuertit animum. SatisconstatCn. Lentulum Auguremcui census maximus fueritmetu etangore ad fastidium uitae ab eo actum et ut ne quo nisi ipso heredemoreretur; condemnatam et generosissimam feminam Lepidam in gratiamQuirini consularis praediuitis et orbiqui dimissam eam e matrimoniopost uicensimum annum ueneni olim in se comparati arguebat; praetereaGalliarum et Hispaniarum Syriaeque et Graeciae principes confiscatosob tam leue ac tam inpudens calumniarum genusut quibusdam non aliudsit obiectumquam quod partem rei familiaris in pecunia haberent;plurimis etiam ciuitatibus et priuatis ueteres immunitates et iusmetallorum ac uectigalium adempta; sed et Vononem regem Parthorumqui pulsus a suis quasi in fidem p. r. cum ingenti gaza Antiochiam sereceperat. Spoliatum perfidia et occisum.

[50]Odium aduersus necessitudines in Druso primum fratre detexitproditaeius epistulaqua secum de cogendo ad restituendam libertatemAugusto agebatdeinde et in reliquis. Iuliae uxori tantum afuit utrelegataequod minimum estoffici aut humanitatis aliquidimpertiretut ex constitutione patris uno oppido clausam domo quoqueegredi et commercio hominum frui uetuerit; sed et peculio concesso apatre praebitisque annuis fraudauitper speciem publici iurisquodnihil de his Augustus testamento cauisset. Matrem Liuiam grauatusuelut partes sibi aequas potentiae uindicantemet congressum eiusassiduum uitauit et longiores secretioresque sermonesne consiliisquibus tamen interdum et egere et uti solebatregi uideretur. Tulitetiam perindigne actum in senatuut titulis suis quasi Augustiitaet "Liuiae filius" adiceretur. Quare non "parentempatriae" appellarinon ullum insignem honorem recipere publicepassus est; sed et frequenter admonuitmaioribus nec feminaeconuenientibus negotiis abstineretpraecipue ut animaduertitincendio iuxta aedem Vestae et ipsam interuenisse populumque etmilitesquo enixius opem ferrentadhortatamsicut sub maritosolita esset.

[51]Dehinc ad simultatem usque processit hacut feruntde causa.Instanti saepiusut ciuitate donatum in decurias adlegeretnegauitalia se condicione adlecturumquam si pateretur ascribi alboextortum id sibi a matre. At illa commota ueteres quosdam ad seAugusti codicillos de acerbitate et intolerantia morum eius esacrario protulit atque recitauit. Hos et custoditos tam diu etexprobratos tam infeste adeo grauiter tulitut quidam putent intercausas secessus hanc ei uel praecipuam fuisse. Toto quidem triennioquo uiuente matre afuitsemel omnino eam nec amplius quam uno diepaucissimis uidit horis; ac mox neque aegrae adesse curauitdefunctamque etdum aduentus sui spem facitcomplurium dierum moracorrupto demum et tabido corpore funeratam prohibuit consecrariquasi id ipsa mandasset. Testamentum quoque eius pro irrito habuitomnisque amicitias et familiaritatesetiam quibus ea funeris suicuram moriens demandaueratintra breue tempus afflixituno ex iisequestris ordinis uiroet in antliam condemnato.

[52]Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptiuum Germanicum patriacaritate dilexitalterius uitiis infensus. Nam Drusus fluxiorisremissiorisque uitae erat. Itaque ne mortuo quidem perinde adfectusestsed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinemrediit iustitio longiore inhibito. Quin et Ilien- sium legatis pauloserius consolantibusquasi obliterata iam doloris memoriairridensse quoque respondit uicem eorum dolerequod egregium ciuem Hectoremamisissent. Germanico usque adeo obtrectauitut et praeclara factaeius pro superuacuis eleuarit et gloriosissimas uictorias ceudamnosas rei p. increparet. Quod uero Alexandream propter immensam etrepentinam famem inconsulto se adissetquestus est in senatu. Etiamcausa mortis fuisse ei per Cn. Pisonem legatum Syriae crediturquemmox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturumnisi easecreto ostentant [ . . . . . . ] quae multifariam inscriptum et pernoctes celeberrime adclamatum est: "Redde Germanicum!" Quamsuspicionem confirmauit ipse postea coniuge etiam ac liberisGermanici crudelem in modum afflictis.

[53]Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam questam manuapprehendit Graecoque uersu: "Si non dominaris" inquit"filiolainiuriam te accipere existimas?" Nec ullo moxsermone dignatus est. Quondam uero inter cenam porrecta a se pomagustare non ausam etiam uocare desiitsimulans ueneni se crimineaccersi; cum praestructum utrumque consulto essetut et ipsetemptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium caueret.Nouissime calumniatus modo ad statuam Augusti modo ad exercitusconfugere uellePandatariam relegauit conuiciantique oculum percenturionem uerberibus excussit. rursus mori inedia destinanti peruim ore diducto infulciri cibum iussit. sed et perseuerantem atqueita absumptam criminosissime insectatuscum diem quoque natalem eiusinter nefastos referendum suasissetimputauit etiamquod non laqueostrangulatam in Gemonias abiecerit: proque tali clementia interponidecretum passus estquo sibi gratiae agerentur et Capitolino Iouidonum ex auro sacraretur.

[54]Cum ex Germanico tres nepotesNeronem et Drusum et Gaiumex Drusounum Tiberium haberetdestitutus morte liberorum maximos natu deGermanici filiisNeronem et Drusumpatribus conscriptis commendauitdiemque utriusque tirocinii congiario plebei dato celebrauit. Sed utcomperit ineunte anno pro eorum quoque salute publice uota susceptaegit cum senatunon debere talia praemia tribui nisi expertis etaetate prouectis. Atque ex eo patefacta interiore animi sui notaomnium criminationibus obnoxios reddidit uariaque fraude inductosutet concitarentur ad conuicia et concitati proderenturaccusauit perlitteras amarissime congestis etiam probris et iudicatos hostis famenecauitNeronem in insula PontiaDrusum in ima parte Palatii.Putant Neronem ad uoluntariam mortem coactumcum ei carnifex quasiex senatus auctoritate missus laqueos et uncos ostentaretDrusoautem adeo alimenta subductaut tomentum e culcita temptaueritmandere; amborum sic reliquias dispersasut uix quandoque colligipossent.

[55]Super ueteres amicos ac familiares uiginti sibi e numero principumciuitatis depoposcerat uelut consiliarios in negotiis publicis. Horumomnium uix duos anne tres incolumis praestititceteros alium alia decausa perculitinter quos cum plurimorum clade Aelium Seianum; quemad summam potentiam non tam beniuolentia prouexeratquam ut essetcuius ministerio ac fraudibus liberos Germanici circumueniretnepotemque suum ex Druso filio naturalem ad successionem imperiiconfirmaret.

[56]Nihilo lenior in conuictores Graeculosquibus uel maximeadquiescebatXenonem quendam exquisitius sermocinantem cuminterrogassetquaenam illa tam molesta dialectos essetet illerespondisset Doridemrelegauit Cinariamexistimans exprobratum sibiueterem secessumquod Dorice Rhodii loquantur. Item cum soleret exlectione cotidiana quaestiones super cenam proponere comperissetqueSeleucum grammaticum a ministris suis perquirerequos quoque temporetractaret auctoresatque ita praeparatum uenireprimum acontubernio remouitdeinde etiam ad mortem compulit.

[57]Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit; quam TheodorusGadareus rhetoricae praeceptor et perspexisse primus sagaciter etassimilasse aptissime uisus estsubinde in obiurgando appellans eumphlŚn a•mati pefuramšnonid est lutum a sanguinemaceratum. Sed aliquanto magis in principe eluxitetiam inter initiacum adhuc fauorem hominum moderationis simulatione captaret. Scurramqui praetereunte funere clare mortuo mandaratut nuntiaret Augustonondum reddi legata quae plebei reliquissetadtractum ad se reciperedebitum ducique ad supplicium imperauit et patri suo uerum referre.Nec multo post in senatu Pompeio cuidam equiti R. quiddam pernegantidum uincula minaturaffirmauit fore ut ex Pompeio Pompeianus fieretacerba cauillatione simul hominis nomen incessens ueteremque partiumfortunam.

[58]Sub idem tempus consulente praetore an iudicia maiestatis cogiiuberetexercendas esse leges respondit et atrocissime exercuit.statuae quidam Augusti caput dempseratut alterius imponeret; actares in senatu etquia ambigebaturper tormenta quaesita est.Damnato reo paulatim genus calumniae eo processitut haec quoquecapitalia essent: circa Augusti simulacrum seruum cecidisseuestimenta mutassenummo uel anulo effigiem impressam latrinae autlupanari intulissedictum ullum factumue eius existimatione aliqualaesisse. Perit denique et isqui honorem in colonia sua eodem diedecerni sibi passus estquo decreti et Augusto olim erant.

[59]Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorumsed etmagis naturae optemperansita saeue et atrociter factitauitutnonnulli uersiculis quoque et praesentia exprobrarent et futuradenuntiarent mala:

Asperet immitisbreuiter uis omnia dicam?
          dispereamsi te mater amare potest.
Non es eques; quare? non sunt tibimilia centum;
          omniasi quaeraset Rhodus exilium est.
Aurea mutasti Saturni saeculaCaesar:
          incoluminam te ferrea semper erunt.
Fastidit uinumquia iam sitit istecruorem:
          tambibit hunc auidequam bibit ante merum.
Aspice felicem sibinontibiRomuleSullam
          etMariumsi uisaspicesed reducem
Nec non Antoni ciuilia bellamouentis
          nonsemel infectas aspice caede manus
Et dic: Roma perit! regnauitsanguine multo
          adregnum quisquis uenit ab exilio.

Quaeprimoquasi ab impatientibus remedi[or]um ac non tam ex animisententia quam bile et stomacho fingerenturuolebat accipidicebatque identidem: "Oderintdum probent." Dein ueraplane certaque esse ipse fecit fidem.

[60]In paucis diebus quam Capreas attigit piscatoriqui sibi secretumagenti grandem mullum inopinanter obtuleratperfricari eodem piscefaciem iussitterritus quod is a tergo insulae per aspera et deuiaerepsisset ad se; gratulanti autem inter poenamquod non etlucustamquam praegrandem ceperatobtulissetlucusta quoquelacerari os imperauit. Militem praetorianum ob subreptum e uiridiariopauonem capite puniit. In quodam itinere lecticaqua uehebaturuepribus impedita exploratorem uiaeprimarum cohortium centurionemstratum humi paene ad necem uerberauit.

[61]Mox in omne genus crudelitatis erupit numquam deficiente materiacumprimo matrisdeinde nepotum et nuruspostremo Seiani familiaresatque etiam notos persequeretur; post cuius interitum uel saeuissimusextitit. Quo maxime apparuitnon tam ipsum ab Seiano concitarisolitumquam Seianum quaerenti occasiones sumministrasse; etsicommentarioquem de uita sua summatim breuiterque composuitaususest scribere Seianum se punissequod comperisset furere aduersusliberos Germanici filii sui; quorum ipse alterum suspecto iamalterum oppresso demum Seiano interemit. Singillatim crudeliter factaeius exequi longum est; generauelut exemplaria saeuitiaeenumeraresat erit. Nullus a poena hominum cessauit diesne religiosus quidemac sacer; animaduersum in quosdam ineunte anno nouo. Accusatidamnatique multi cum liberis atque etiam a liberis suis. Interdictumne capite damnatos propinqui lugerent. Decreta accusatoribuspraecipua praemianonnumquam et testibus. Nemini delatorum fidesabrogata. omne crimen pro capitali receptumetiam paucorumsimpliciumque uerborum. obiectum est poetaequod in tragoediaAgamemnonem probris lacessisset; obiectum et historicoquod BrutumCassiumque ultimos Romanorum dixisset; animaduersum statim inauctores scriptaque abolitaquamuis probarentur ante aliquot annosetiam Augusto audiente recitata. Quibusdam custodiae traditis nonmodo studendi solacium ademptumsed etiam sermonis et conloqui usus.Citati ad causam dicendam partim se domi uulnerauerunt certidamnationis et ad uexationem ignominiamque uitandampartim in mediacuria uenenum hauserunt; et tamen conligatis uulneribus ac semianimespalpitantesque adhuc in carcerem rapti. Nemo punitorum non inGemonias abiectus uncoque tractusuiginti uno die abiecti tractiqueinter eos feminae et pueri. Immaturae puellaequia more traditonefas esset uirgines strangulariuitiatae prius a carnificedeinstrangulatae. Mori uolentibus uis adhibita uiuendi. Nam mortem adeoleue supplicium putabatut cum audisset unum e reisCarnulumnomineanticipasse eamexclamauerit: "Carnulus me euasit."Et in recognoscendis custodiis precanti cuidam poenae maturitatemrespondit: "Nondum tecum in gratiam redii." Annalibus suisuir consularis inseruitfrequenti quodam conuiuiocui et ipseaffueritinterrogatum eum subito et clare a quodam nano astantemensae inter copreascur Paconius maiestatis reus tam diu uiueretstatim quidem petulantiam linguae obiurgasseceterum post paucosdies scripsisse senatuiut de poena Paconi quam primum statueret.

[62]Auxit intenditque saeuitiam exacerbatus indicio de morte filii suiDrusi. Quem cum morbo et intemperantia perisse existimaretut tandemueneno interemptum fraude Liuillae uxoris atque Seiani cognouitneque tormentis neque supplicio cuiusquam pepercitsoli huiccognitioni adeo per totos dies deditus et intentusut Rhodiensemhospitemquem familiaribus litteris Romam euocarataduenisse sibinuntiatum torqueri sine mora iusseritquasi aliquis ex necessariisquaestioni adessetdeinde errore detecto et occidine uulgaretiniuriam. Carnificinae eius ostenditur locus Capreisunde damnatospost longa et exquisita tormenta praecipitari coram se in mareiubebatexcipiente classiariorum manu et contis atque remis elidentecadauerane cui residui spiritus quicquam inesset. Excogitaueratautem inter genera cruciatus etiamut larga meri potione perfallaciam oneratosrepente ueretris deligatisfidicularum simulurinaeque tormento distenderet. Quod nisi eum et mors praeuenisset etThrasyllus consultout aiuntdifferre quaedam spe longioris uitaecompulissetplures aliquanto necaturus ac ne reliquis quidemnepotibus parsurus crediturcum et Gaium suspectum haberet etTiberium ut ex adulterio conceptum aspernaretur. Nec abhorret a uero;namque identidem felicem Priamum uocabatquod superstes omniumsuorum extitisset.

[63]Quam inter haec non modo inuisus ac detestabilissed praetrepidusquoque atque etiam contumeliis obnoxius uixeritmulta indicia sunt.haruspices secreto ac sine testibus consuli uetuit. uicina uero urbioracula etiam dis[s]icere conatus estsed maiestate Praenestinarumsortium territus destititcum obsignatas deuectasque Romam nonrepperisset in arca nisi relata rursus ad templum. unum et alterumconsulares oblatis prouinciis non ausus a se dimittere usque eodetinuitdonec successores post aliquot annos praesentibus daretcum interim manente officii titulo etiam delegaret plurima assiduequae illi per legatos et adiutores suos exequenda curarent.

[64]Nurum ac nepotes numquam aliter post damnationem quam catenatosobsutaque lectica loco mouitprohibitis per militem obuiis acuiatoribus respicere usquam uel consistere.

[65]Seianum res nouas molientemquamuis iam et natalem eius publicecelebrari et imagines aureas coli passim uideretuix tandem et astumagis ac dolo quam principali auctoritate subuertit. Nam primout ase per speciem honoris dimitteretcollegam sibi assumpsit in quintoconsulatuquem longo interuallo absens ob id ipsum susceperat.Deinde spe affinitatis ac tribuniciae potestatis deceptum inopinantemcriminatus est pudenda miserandaque orationecum inter alia patresconscriptos precareturmitterent alterum e consulibusqui se senemet solum in conspectum eorum cum aliquo militari praesidioperduceret. Sic quoque diffidens tumultumque metuens Drusum nepotemquem uinculis adhuc Romae continebatsoluisi res posceretducemque constitui praeceperat. Aptatis etiam nauibus ad quascumquelegiones meditabatur fugamspeculabundus ex altissima rupe identidemsignaquaene nuntii morarenturtolli proculut quidque factumforetmandauerat. uerum et oppressa coniuratione Seiani nihilosecurior aut constantior per nouem proximos menses non egressus estuillaquae uocatur Ionis.

[66]Vrebant insuper anxiam mentem uaria undique conuicianullo nondamnatorum omne probri genus coram uel per libellos in orchestrapositos ingerente. Quibus quidem diuersissime adficiebaturmodo utprae pudore ignota et celata cuncta cuperetnonnumquam eademcontemneret et proferret ultro atque uulgaret. Quin et ArtabaniParthorum regis laceratus est litteris parricidia et caedes etignauiam et luxuriam obicientis monentisqueut uoluntaria mortemaximo iustissimoque ciuium odio quam primum satis faceret.

[67]Postremo semet ipse pertaesustali epistulae principio tantum nonsummam malorum suorum professus est: "Quid scribam uobisp. c.aut quo modo scribamaut quid omnino non scribam hoc temporedii medeaeque peius perdant quam cotidie perire sentiosi scio."Existimant quidam praescisse haec eum peritia futurorum ac multoantequanta se quandoque acerbitas et infamia maneretprospexisse;ideoqueut imperium inieritet patris patriae appellationem et nein acta sua iuraretur obstinatissime recusassene mox maiorededecore impar tantis honoribus inueniretur. Quod sane ex orationeeiusquam de utraque re habuitcolligi potest; uel cum ait: similemse semper sui futurum nec umquam mutaturum mores suosquam diu sanaementis fuisset; sed exempli causa cauendum essene se senatus inacta cuiusquam obligaretquia aliquo casu mutari posset. Et rursus:"Si quando autem" inquit"de moribus meis deuotoqueuobis animo dubitaueritis--quod prius quam eueniatopto ut mesupremus dies huic mutatae uestrae de me opinioni eripiat-- nihilhonoris adiciet mihi patria appellatiouobis autem exprobrabit auttemeritatem delati mihi eius cognominis aut inconstantiam contrariide me iudicii."

[68]Corpore fuit amplo atque robustostatura quae iustam excederet;latus ab umeris et pectoreceteris quoque membris usque ad imospedes aequalis et congruens; sinistra manu agiliore ac ualidiorearticulis ita firmisut recens et integrum malum digito terebraretcaput pueri uel etiam adulescentis talitro uulneraret. Colore eratcandidocapillo pone occipitium summissiore ut ceruicem etiamobtegeretquod gentile in illo uidebatur; facie honestain quatamen crebri et subiti tumorescum praegrandibus oculis et quiquodmirum essetnoctu etiam et in tenebris uiderentsed ad breue et cumprimum e somno patuissent; deinde rursum hebescebant. Incedebatceruice rigida et obstipaadducto fere uultuplerumque tacitusnullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone eoque tardissimonecsine molli quadam digitorum gesticulatione. Quae omnia ingrata atquearrogantiae plena et animaduertit Augustus in eo et excusaretemptauit saepe apud senatum ac populum professus naturae uitia essenon animi. Ualitudine prosperrima usus esttempore quidemprincipatus paene toto prope inlaesaquamuis a tricesimo aetatisanno arbitratu eam suo rexerit sine adiumento consilioue medicorum.

[69]Circa deos ac religiones neglegentiorquippe addictus mathematicaeplenusque persuasionis cuncta fato agitonitrua tamen praeter modumexpauescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capitegestauitquod fulmine afflari negetur id genus frondis.

[70]Artes liberales utriusque generis studiosissime coluit. In orationeLatina secutus est Coruinum Messalamquem senem adulescensobseruarat. Sed adfectatione et morositate nimia obscurabat stilumut aliquanto ex tempore quam a cura praestantior haberetur. Composuitet carmen lyricumcuius est titulus "conquestio de morte L.Caesaris." Fecit et Graeca poemata imitatus Euphorionem etRhianum et Partheniumquibus poetis admodum delectatus scriptaomnium et imagines publicis bibliothecis inter ueteres et praecipuosauctores dedicauit; et ob hoc plerique eruditorum certatim ad eummulta de his ediderunt. Maxime tamen curauit notitiam historiaefabularis usque ad ineptias atque derisum; nam et grammaticosquodgenus hominum praecipueut diximusappetebateius modi ferequaestionibus experiebatur: "Quae mater Hecubaequod Achillinomen inter uirgines fuissetquid Sirenes cantare sint solitae."Et quo primum die post excessum Augusti curiam intrauitquasipietati simul ac religioni satis facturus Minonis exemplo ture quidemac uino uerum sine tibicine supplicauitut ille olim in morte filii.

[71]Sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilisnon tamen usquequaque usus est abstinuitque maxime in senatu; adeo quidemutmonopolium nominaturus ueniam prius postularetquod sibi uerboperegrino utendum esset. Atque etiam cum in quodam decreto patrumemblema recitareturcommutandam censuit uocem et properegrina nostratem requirendam autsi non reperireturuel pluribuset per ambitum uerborum rem enuntiandam. Militem quoque Graecetestimonium interrogatum nisi Latine respondere uetuit.

[72]Bis omnino toto secessus tempore Romam redire conatussemel triremiusque ad proximos naumachiae hortos subuectus est disposita stationeper ripas Tiberisquae obuiam prodeuntis submoueretiterum Appiausque ad septimum lapidem; sed prospectis modo nec aditis urbismoenibus rediitprimo incertum qua de causapostea ostentoterritus. Erat ei in oblectamentis serpens dracoquem exconsuetudine manu sua cibaturus cum consumptum a formicis inuenissetmonitus est ut uim multitudinis caueret. rediens ergo propereCampaniam Asturae in languorem inciditquo paulum leuatus Cerceiospertendit. Ac ne quam suspicionem infirmitatis daretcastrensibusludis non tantum interfuitsed etiam missum in harenam aprum iaculisdesuper petit; statimque latere conuulso etut exaestuaratafflatusaura in grauiorem recidit morbum. Sustentauit tamen aliquamdiuquamuis Misenum usque deuectus nihil ex ordine cotidianopraetermitteretne conuiuia quidem aut ceteras uoluptates partimintemperantia partim dissimulatione. Nam Chariclen medicumquodcommeatu afuturus e conuiuio egrediens manum sibi osculandi causaapprehendissetexistimans temptatas ab eo uenasremanere acrecumbere hortatus est cenamque protraxit. Nec abstinuit consuetudinequin tunc quoque instans in medio triclinio astante lictore singulosualere dicentis appellaret.

[73]Interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidemquosdam reosde quibus strictim et nihil aliud quam nominatos abindice scripseratpro contempto se habitum fremens repetere Capreasquoquo modo destinauitnon temere quicquam nisi ex tuto ausurus. Sedtempestatibus et ingrauescente ui morbi retentus paulo post obiit inuilla Lucullana octauo et septuagesimo aetatis annotertio etuicesimo imperiiXVII. Kal. Ap. Cn. Acerronio Proculo C. PontioNigr[in]o conss. Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atquetabificum; aliiin remissione fortuitae febris cibum desiderantinegatum; nonnullipuluinum iniectumcum extractum sibi deficientianulum mox resipiscens requisisset. Seneca eum scribit intellectadefectione exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuissedein rursus aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse diuimmobilem; subito uocatis ministris ac nemine respondenteconsurrexisse nec procul a lectulo deficientibus uiribus concidisse.

[74]Supremo natali suo Apollinem Temenitem et amplitudinis et artiseximiaeaduectum Syracusis ut in bibliotheca templi noui ponereturuiderat per quietem affirmantem sibi non posse se ab ipso dedicari.Et ante paucos quam obiret diesturris Phari terrae motu Capreisconcidit. Ac Miseni cinis e fauilla et carbonibus ad calficiendumtriclinium inlatisextinctus iam et diu frigidusexarsit repenteprima uespera atque in multam noctem pertinaciter luxit.

[75]Morte eius ita laetatus est populusut ad primum nuntiumdiscurrentes pars: "Tiberium in Tiberim!" clamitarentparsTerram matrem deosque Manes orarentne mortuo sedem ullam nisi interimpios darentalii uncum et Gemonias cadaueri minarenturexacerbatisuper memoriam pristinae crudelitatis etiam recenti atrocitate. Namcum senatus consulto cautum essetut poena damnatorum in decimumsemper diem differreturforte accidit ut quorundam supplicii dies isessetquo nuntiatum de Tiberio erat. Hos implorantis hominum fidemquia absente adhuc Gaio nemo extabat qui adiri interpellariquepossetcustodesne quid aduersus constitutum facerentstrangulauerunt abieceruntque in Gemonias. Creuit igitur inuidiaquasi etiam post mortem tyranni saeuitia permanente. Corpus ut moueria Miseno coepitconclamantibus plerisque Atellam potius deferendumet in amphitheatro semiustilandumRomam per milites deportatum estcrematumque publico funere.

[76]Testamentum duplex ante biennium feceratalterum suaalterumliberti manused eodem exemploobsignaueratque etiam humillimorumsignis. Eo testamento heredes aequis partibus reliquit Gaium exGermanico et Tiberium ex Druso nepotes substituitque in uicem; deditet legata plerisqueinter quos uirginibus Vestalibussed etmilitibus uniuersis plebeique Romanae uiritim atque etiam separatimuicorum magistris.