Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Suetoni Tranquilii

Vita Neronis



123456789101112131415161718192021222324252627282930
313233343536373839404142434445464748495051525354555657

I. Ex genteDomitia duae familiae clarueruntCalvinorum et Aenobarborum.Aenobarbi auctorem originis itemque cognominis habent L. Domitiumcui rure quondam revertenti iuvenes gemini augustiore forma exoccursu imperasse tradunturnuntiaret senatui ac populo victoriamde qua incertum adhuc erat; atque in fidem maiestatis adeopermulsisse malasut e nigro rutilum aerique similem capillumredderent.Quod insigne mansit et in posteris eiusac magna parsrutila barba fuerunt. Functi autem consulatibus septemtriumphocensuraque duplici et inter patricios adlecti perseveraverunt omnesin eodem cognomine. Ac ne praenomia quidem ulla praeterquam Gnaei etLuci usurparunteaque ipsa notabili varietatemodo contiantes persingulas.Nam primum secundumque ac tertium Ahenobarborum Luciossequentis rursus tres ex ordine Gnaeos accepimusreliquos non nisivicissim tum Lucos tum Gnaeos.Pluris e familia cognosci referrearbitrorquo facilius appareat ita degenerasse a suorum virtutibusNerout tamen vitia cuiusque quasi tradita et ingentia rettulerit.

II. Ut igiturpaulo altius repetamatavus eius Cn. Domitius in tribunatupontificibus offensiorquod alium quam se in patris sui locumcooptassentius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populumtranstulitat in consulatu Allobrogibus Arvernisque superatiselephanto per provinciam vectus est turba militum quasi intersollemnia triumphi prosequente. In hunc dixit Licinius Crassus oratornon esse mirandumquod aeneam barbam habretcui os ferreumcorplumbeum esset.Huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatuquem adversus auspicia legesque gessisse existimabaturaddisquisitionem senatus vocavit; mox consul imperatorem ab exercitibusGallicis retrahere temptavit successorque ei per factionem nominatusprincipio civilis belli ad Corfinium captus est. Unde dimissusMassiliensis obsidione laborantis cum adventu suo confirmassetrepente destituit acieque demum Pharsalica occubuit;vir neque satisconstans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timoreappetitam ita expavitut haustum venenum paenitentia evomueritmedicumque manumiseritquod sibi prudens ac sciens minus noxiumtemperassent. Consultante autem Cn.Pompeio de mediis ac neutrampartem sequentibus solus censuit hostium numero habendos.

III. Reliquitfilium omnibus gentis soae procul dubio praeferendum. Is interconscios Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pediacumad Cassium Brutumque se propinqua sibi cognatione iunctoscontulissetpost utriusque interitum classem olim comissam retinuitauxit etiamnec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponteet ingentis meriti loco tradidit. Solusque omnium ex iisqui parilege damnati erantrestitutus in patriam amplissimos honorespercucurritac subinde redintegrata dissensione civilieidem Antoniolegatusdelatam sibi summam imperii ab iisquos Cleopatrae pudebatneque suscipere neque recusare fidenter propter subitam valitudinemausustransiit ad Augustum et in diebus paucis obiitnonulla etipse infamia aspersus. Nam Antonius eum desiderio amicae ServiliaeNaidis transfugisse iactavit.

IV. Ex hocDomitius nasciturquem emptorem familiae pecuniaeque in testamentoAugusti fuisse mox vulgo notatum estnon minus aurigandi arte inadulescentia clarus quam deinde ornamentis triumphalibus ex Germanicobello. Verum arrogansprofususimmitis censorem L. Plancum via sibidecedere aedilis coegit; praeturae consulatusque honore equites R.matronasque ad agendum mimum produxit in scaenam. Venationes et inCirco et in omnibus urbis regionibus dedit munus etiam gladiatoriumsed tanta saevitiaut necesse fuerit Augusto quam frustra monitumedicto coercere.

V. Ex Antoniamaiore patrem Neronis procreavit omni parte vitae detestabilemsiquidem comes ad Orientem C. Caesaris iuvenisocciso liberto suoquod potare quantum iubebatur recusaretdimissus e cohorte amicorumnihilo modetius vixit; sed et in viae Appiae vico repente puerumcitatis iumentis haud ignarusobtrivit et Romae medio Foro cuidam equiti Romano liberius iurgantioculum eruit; perfidiae vero tantaeut non modo argentarios pretiisrerum coemptarumsed et in praetura mercede palmarum aurigariosfraudaveritnotatus ob haec et sororis iocoquerentibus dominisfactionum repraesentanda praemia in posterum sanxit. Maiestatisquoque et adulteriorum incestique cum sorore Lepida sub excessuTiberi reusmutatione temporum evasit decessitque Pyrgis morbo aquaeintercutissublato filio Nerone ex Agrippina Germanico genita.

VI. Nero natusest Anti post VIIII. mensem quam Tiberius excessitXVIII. Kal. Ian.tantum quod exoriente solepaene ut radiis prius quam terracontingeretur. De genitura eius statim multa et formidulosa multisconiectantibus praesagio fuit etiam Domiti patris voxintergratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisidetestabile et malo publico nasci potuisse. Eiusdem futuraeinfelicitates signum evidens die lustrico exstitit; nam C. Caesarrogante sorore ut infanti quod vellet nomen daretintuens Claudiumparuum suuma quo mox principe Nero adoptatus esteius se dixitdareneque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippinaquodtum Claudius inter ludibria aulae erat.Trimulus patrem amisit; cuiusex parte tertia heresne hanc quidem integram cepit correptis percoheredem gaium universis bonis. Et subinde matre etiam relegatapaene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub duobuspaedagogis saltatore atque tonsore. Verum Claudio imperium adepto nonsolum paternas opes reciperavitsed et Crispi Passini vitrici suihereditate ditatus est. Gratia quidem et potentia revocataerestituaeque matris usque eo floruitut emanaret in vulgus missos aMessalina uxore ClaudiQui eum meridiantemquasi Britanniciaemulumstrangularent. Additum fabulae eosdem dracone e pulvino seproferente conterritos refigisse. Quae fabula exorta est deprensis inlecto eius circum cervicalia serpentis exuviis; quas tamen aureaearmillae ex voluntate matris inclusas dextro brachio gestavitaliquamdiu ac taedio tandem maternaeque memoriae abiecit rursusqueextremis suis rebus frusra requisiit.

VII. Tener adhucnecdum matura pueritia circensibus ludis Troiam constantissimefavorabiliterque lusit. Undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus estAnnaeoque Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus. FeruntSenecam proxima nocte visum sibi per quietem C. Caesari praecipereet fidem somnio Nero brevi fecit prodita immanitate naturae quibusprimum potuit experimentis. Namque Britannicum fratremquod se postadoptionem Ahenobarbum ex consuetudine salutassetut subditivum apudpatrem arguere conatus est. Amitam autem Lepidam ream testimoni coramafflixit gratificans matria qua rea premebatur. Deductus in Forumtiro populo congiariummiliti donativum proposuit indictaquedecursione praetorianis scutum sua manu praetulit; exin patri gratiasin senatu egit. Apud eundem consulem pro Bononiensibus LatineproRhodiis atque Iliensibus Graece verba fecit. Auspicatus est et iurisdictionem praefectus urbi sacro Latinarumceleberrimis patronis nontralaticiasut assoletet brevissed maximas plurimasquepostulationes certatim ingerentibusquamvis interdictum a Claudioesset. Nec multo post duxit uxorem Octaviam ediditque pro Claudisalute circenses et venationem.

VIII.Septemdecim natus annosut de Claudio palam factum estinter horamsextam septimamque processit ad excubitorescum ob totius dieidiritatem non aliud auspicandi tempus accommodatius videretur; proquePalati gradibus imperator consalutatus lectica in castra et inderaptim appellatis militibus in curiam delatus est discessitque iamvesperiex immensisquibus cumulabaturhonoribus tantum patrispatriae nomine recusato propter aetatem.

IX. Orsus hinc apietatis ostentatione Claudium apparatissimo funere elatum laudavitet consecravit. Memoriae Domiti patris honores maximos habuit. Matrisummam omnium rerum privatarum publicarumque permisit. Primo etiamimperii die signum excubanti tribuno dedit "optimam matrem"ac deinceps eiusdem saepe lectica per publicum simul vectus est.Antium coloniam deduxit ascriptis veteranis e praetorio additisqueper domicilii translationem ditissimis primipilarium; ubi et portumoperis sumptuosissimi fecit.

X. Atque utcertiorem adhuc indolem ostenderetex Augusti praescriptoimperaturum se professusneque liberalitatis neque clementiaenecomitatis quidem ex hibendae ullam occasionem omisit. Gravioravectigalia aut abolevit aut minuit. Praemia delatorum Papiae legis adquartas redegit. Divisis populo viritim quadringenis nummis senatorumnobilissimo cuiquesed a re familiari destituto annua salaria etquibusdam quingena constituit item praetorianis cohortibus frumentummenstruum gratuitum. Et cum de supplicio cuiusdam capite damnati utex more subscriberet admoneretur: "quam vellem" inquit"nescire litteras". Omnes ordines subinde ac memoritersalutavit. Agenti senatui gracias respondit: "Cum meruero".Ad campestres exercitationes suas admisit et plebem declamavitquesaepius publicae; recitavit et carminanon modo domi sed et intheatrumtanta universorum laetitiaut ob recitationem supplicatiodecreta sit eaque pars carminum aureis litteris Iovi Capitolinodicata.

XI.Spectaculorum plurima et varia genera edidit: iuvenalescircensesscaenicos ludosgladiatorium munus. Iuvenalibus senes quoqueconsulares anusque matronas recepit ad lusum. Circensibus loca equitisecreta a ceteris tribuit commisitque etiam camelorum quadrigas.Ludisquos pro aeternitate imperii susceptos appellari "maximos"voluitex utroque ordine et sexu plerique ludicras partessustinuerunt; notissimus eques R. elephanto supersidens percatadromum decucurrit; inducta Afrani togataquae Incendiuminscribiturconcessumque ut scaenici ardentis domus supellectilemdiriperent ac sibi haberent; sparsa et populo missilia omnium rerumper omnes dies: singula cotidie milia avium cuiusque generismultiplex penustesserae frumentariaevestisaurumargentumgemmaemargaritaetabulae pictaemancipiaiumenta atque etiammansuetae feraenovissimae navesinsulaeagri.

XII. Hos ludosspectavit e proscaeni fastigio. Munerequod in amphitheatro ligneoregione Martii campi intra anni spatium fabricato deditneminemocciditne noxiorum quidem. Exhibuit autem ad ferrum etiamquadringentos senatores sescentosque equites Romanos et quosdamfortunae atque existimationis integraeex isdem ordinibusconfectores quoque ferarum et varia harenae ministeria. Exhibuit etnaumachiam marina aqua innantibus beluis; item pyrrichas quasdam enumero epheborumquibus post editam operam diplomata civitatisRomanae singulis optulit. Inter pyrricharum argumenta taurusPasiphaam ligneo iuvencae simulacro abditam iniitut multispectantium crediderunt; Icarus primo statim conatu iuxta cubiculumeius decidit ipsumque cruore respersit. Nam perraro praesidereceterum accubansparvis primum foraminibusdeinde toto podioadaperto spectare consueverat.
3. Instituit et quinquennalecertamen primus omnium Romae more Graeco triplexmusicum gymnicumequestrequod appellavit Neronia; dedicatisque thermis atquegymnasio senatui quoque et equiti oleum praebuit. Magistros totocertamini praeposuit consulares sortesede praetorum. Deinde inorchestram senatumque descendit et orationis quidem carminisqueLatini coronamde qua honestissimus quisque contenderatipsorumconsensu concessam sibi recepitcitharae autem a iudicibus ad sedelatam adoravit ferrique ad Augusti statuam iussit. Gymnicoquod inSaeptis edebatinter buthysiae apparatum barbam primam posuitconditamque in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatamCapitolio consecravit. Ad athletarum spectaculum invitavit etvirgines Vestalesquia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectareconceditur.

XIII. Nonimmerito inter spectacula ad eo edita et Tiridatis in urbem introitumrettulerim. Quem Armeniae regem magnis pollicitationibussollicitatumcum destinato per edictum die ostensurus populo propternubilum distulissetproduxit quo opportunissime potuitdispositiscirca Fori templa armatis cohortibuscuruli residens apud rostratriumphantis habitu inter signa militaria atque vexilla. Et primo perdevexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adlevatumque dextraexosculatus estdein precanti tiara deducta diadema inposuitverbasupplicis interpretata praetorio viro multitudini pronuntiante;perductum inde in theatrum ac rursus supplicantem iuxta se lateredextro conlocavit. Ob quae imperator consalutatuslaurea inCapitolium lataIanum geminum clausittamquam nullo residuo bello.

XIV. Consulatusquattuor gessit: primum bimenstremsecundum et novissimumsemenstrestertium quadrimenstrem; medios duos continuavitreliquosinter annua spatia variavit.

XV. In iurisdictione postulatoribus nisi sequenti die ac per libellos non temererespondit. Cognoscendi morem eum tenuitut continuis actionibusomissis singillatim quaeque per vices ageret. Quotiens autem adconsultandum secederetneque in commune quicquam neque propalamdeliberabatsed et conscriptas ab uno quoque sententias tacitus acsecreto legensquod ipsi libuisset perinde atque pluribus idemvideretur pronuntiabat.
2. In curiam libertinorum filios diu nonadmisit; admissis a prioribus principibus honores denegavit.Candidatosqui supra numerum essentin solacium dilationis ac moraelegionibus praeposuit. Consulatum in senos plerumque menses dedit.Defunctoque circa Kal. Ian. altero e consulibus neminem substituitimprobans exemplum vetus Canini Rebili uno die consulis. Triumphaliaornamenta etiam quaestoriae dignitatis et nonnulis ex equestri ordinetribuit nec utique de causa militari. De quibusdam rebus orationes adsenatum missas praeterito quaestoris officio per consulem plerumquerecitabat.

XVI. Formamaedificiorum urbis novam excogitavit et ut ante insulas ac domosporticus essentde quarum solariis incendia arcerentur; easquesumptu suo extruxit. Destinarat etiam Ostia tenus moenia promovereatque inde fossa mare veteri urbi inducere.
2. Multa sub eo etanimadversa severe et coercita nec minus instituta: adhibitussumptibus modus; publicae cenae ad sportulas redactae; interdictum nequid in propinis cocti praeter legumina aut holera veniretcum anteanullum non obsonii genus proponeretur; afflicti suppliciisChristianigenus hominum superstitionis novae ac maleficae; vetitiquadrigariorum lususquibus inveterata licentia passim vagantibusfallere ac furari per iocum ius erat; pantomimorum factiones cumipsis simul relegatae.

XVII. Adversusfalsarios tunc primum repertumne tabulae nisi pertusae ac ter linoper foramina traiecto obsignarentur; cautum ut testamentis primaeduae cerae testatorum modo nomine inscripto vacuae signaturisostenderenturac ne qui alieni testamenti scriptor legatum sibiascriberet; item ut litigatores pro patrociniis certam iustamquemercedempro subsellis nullam omnino darent praebente aerariogratuita; utque rerum actu ab aerario causae ad Forum acreciperatores transferrentur et ut omnes appellationes a iudicibus adsenatum fierent.

XVIII. Augendipropagandique imperii neque voluntate ulla neque spe motus umquametiam ex Britannia deducere exercitum cogitavitnec nisi verecundiane obtrectare parentis gloriae videreturdestitit. Ponti modo regnumconcedente Polemoneitem Alpium defuncto Cottio in provinciae formamredegit.

XIX.Peregrinationes duas omnino suscepitAlexandrinam et Achaicam; sedAlexandrina ipso profectionis die destitit turbatus religione simulac periculo. Nam cum circumitis templis in aede Vestae resedissetconsurgenti ei primum lacinia obhaesitdein tanta oborta caligo estut dispicere non posset. In Achaia Isthmum perfodere adgressuspraetorianos pro contione ad incohandum opus cohortatus est tubaequesigno dato primus rastello humum effodit et corbulae congestam umerisextulit. Parabat et ad Caspias portas expeditionem conscripta exItalicis senum pedum tironibus nova legionequam Magni Alexandriphalanga appellabat.
3. Haec partim nulla reprehensionepartimetiam non mediocri laude digna in unum contuliut secernerem aprobris ac sceleribus eiusde quibus dehinc dicam.

XX. Interceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musicastatim utimperium adeptus estTerpnum citharoedum vigentem tunc praeter aliosarcessiit diebusque continuis post cenam canenti in multam noctemassidens paulatim et ipse meditari exercerique coepit neque eorumquicquam omitterequae generis eius artifices vel conservandae vociscausa vel augendae factitarent; sed et plumbeam chartam supinuspectore sustinere et clystere vomituque purgari et abstinere pomiscibisque officientibus; donec blandiente profectuquamquam exiguaevocis et fuscaeprodire in scaenam concupiitsubinde interfamiliares Graecum proverbium iactans occultae musicae nullum esserespectum. Et prodit Neapoli primum ac ne concusso quidem repentemotu terrae theatro ante cantare destititquam incohatum absolveretnomon. Ibidem saepius et per complures cantavit dies; sumpto etiam adreficiendam vocem brevi temporeimpatiens secreti a balineis intheatrum transiit mediaque in orchestra frequente populo epulatussipaulum subbibissetaliquid se sufferti tinniturum Graeco sermonepromisit. Captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibusqui denovo commeatu Neapolim confluxerantplures Alexandria evocavit.Neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque ampliusmilia e plebe robustissimae iuventutis undique elegitqui divisi infactiones plausuum genera condiscerent -- bombos et imbrices ettestas vocabant -- operamque navarent cantanti sibiinsignespinguissima coma et excellentissimo cultupuris ac sine anulolaevisquorum duces quadringena milia sestertia merebant.

XXI. Cum magniaestimaret cantare etiam RomaeNeroneum agona ante praestitutam diemrevocavit flagitantibusque cunctis caelestem vocem respondit quidemin hortis se copiam volentibus facturumsed adiuvanti vulgi precesetiam statione militumquae tunc excubabatrepraesentaturum sepollicitus estlibens; ac sine mora nomen suum in albo profitentiumcitharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam cum ceterisdemissa intravit ordine suosimul praefecti praetorii citharamsustinentespost tribuni militum iuxtaque amicorum intimi. Utqueconstititperacto principioNiobam se cantaturum per Cluvium Rufumconsularem pronuntiavit et in horam fere decimam perseveravitcoronamque eam et reliquam certaminis partem in annum sequentemquedistulitut saepius canendi occasio esset. Quod cum tardumvidereturnon cessavit identidem se publicare. Dubitavit etiam anprivatis spectaculis operam inter scaenios daret quodam praetorumsestertium decies offerente. Tragoedias quoque cantavit personatusheroum deorumqueitem heroidum ac dearumpersonis effectis adsimilitudinem oris sui et feminaeprout quamque diligeret. Intercetera cantavit Canacen parturientemOresten matricidamOedipodemexcaecatumHerculem insanum. In qua fabula fama est tiruculummilitem positum ad custodiam adituscum eum ornari ac vinciricatenissicut argumentum postulabatvideretaccurrisse ferendaeopis gratia.

XXII. Equorumstudio vel praecipue ab ineunte aetate flagravit plurimusque illisermoquanquam vetareturde circensibus erat; et quondam tractumprasinum agitatorem inter condiscipulos querensobiurgantepaedagogode Hectore se loqui ementitus est. Sed cum inter initiaimperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderetad omnis etiamminimos circenses e secessu commeabatprimo clamdeinde propalamut nemini dubium esset eo die utique affuturum. Neque dissimulabatvelle se palmarum numerum ampliari; quare spectaculum multiplicatismissibus in serum protrahebaturne dominis quidem iam factionumdignantibus nisi ad totius diei cursum greges ducere. Mox et ipseaurigare atque etiam spectari saepius voluit positoque in hortisinter servitia et sordidam plebem rudimento universorum se oculis inCirco Maximo praebuitaliquo liberto mittente mappam undemagistratus solent. Nec contentus harum artium experimenta RomaededisseAchaiamut diximuspetit hinc maxime motus. Instituerantcivitatesapud quas musici agones edi solentomnes citharoedorumcoronas ad ipsum mittere. Eas adeo grate recipiebatut legatosquipertulissentnon modo primos admitteretsed etiam familiaribusepulis interponeret. A quibusdam ex his rogatus ut cantaret supercenamexpectusque effusiussolos scire audire Graecos solosque seet studiis suis dignos ait. Nec profectione dilataut primumCassiopen traiecitstatim ad aram Iovis Cassii cantare auspicatuscertamina deinceps obiit omnia.

XXIII. Nam etquae diversissimorum temporum suntcogi in unum annumquibusdametiam iteratisiussit et Olympiae quoque praeter consuetudinemmusicum agona commisit. Ac ne quid circa haec occupatum avocaretdetineretvecum praesentia eius urbicas res egere a liberto Helioadmonereturrescripsit his verbis: "Quamvis nunc tuumconsilium sit et votum celeriter reverti metamen suadere et optarepotius debesut Nerone dignus revertar." Cantante eo nenecessaria quidem causa excedere theatro licitum est. Itaque etenixae quaedam in spectaculis dicuntur et multi taedio audendilaudandique clausis oppidorum portis aut morte simulata funere elati.Quam autem trepide anxieque certaveritquanta adversariorumaemulationequo metu iudiciumvix credi potest.Adversariosquasiplane condicionis eiusdemobservarecaptareinfamare secretononnumquam ex occursu maledictis incessere acsi arte praecellerentconrumpere etiam solebat.Iudices autem prius quam inciperetreverentissime adloquebaturomnia se facienda fecissesed eventumin manu esse Fortunae; illos ut sapientis et doctos viros fortuitadebere excludere; atqueut auderet hortantibusaequiore animorecrdebatac ne sic quidem sine sollicitudinetaciturnitatempudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguenssuspectosque sibi dicens.

XXIV. Incertando vero ita legi oboediebatut numquam exscreare ausus sudoremquoque frontis brachio detegeret; atque etiam in tragico quodam actucum elapsum baculum cito resumpsissetpavidus et metuens ne obdelictum certamine summovereturnon aliter confirmatus est quamadiurante hypocrita non animadversum id inter exsultationessucclamationesque populi.Victorem autem se ipse pronuntiabat; qua decausa et praeconio ubique contendit. Ac ne cuius alteriushieronicarum memoria aut vestigium exstaret usquamsubverti et uncotrahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperavit.Aurigavit quoque plurifariamOlympiis vero etiam decemiugemquamvisid ipsum in rege Mithradate carmine quodam suo reprehendisset; sedexcussus curru ac rursus reposituscum perdurare non possetdestitit ante decursum; neque eo setius coronatus est. Decedensdeinde provinciam universam libertate donavit simulque iudicescivitate Romana et pecunia grandi. Quae beneficia e medio stadioIsthmiorum die sua ipse voce pronuntiavit.

XXV. Reversus eGraecia Neapolimquod in ea primum artem protuleratalbis equisintroiit disiecta parte muriut mos hieronicarum est; simili modoAntiuminde Albanuminde Romam; sed et Romam eo curruquo Augustusolim triumphaveratet in veste purpurea distinctaque stellis aureischlamyde coronamque capite gerens Olympiacamdextra manu Pythiampraeeunte pompa ceterarumcum titulisubi et quos cantionum quovefabularum argumento vicisset; sequentibus currum ovantium rituplausoribusAugustianos militesque se triumphi eiusclamitantibus.Dehinc diruto Circi Maximi arcu per Velabrum ForumquePalatium et Apollinem petit. Incedenti passim victimae caesae sparsoper vias identidem croco ingestaeque aves ac lemnisci et bellaria.Sacras coronas in cubiculis circum lectos posuititem statuas suascitharoedico habituqua nota etiam nummum percussit. Ac post haectantum afuit a remittendo laxandoque studiout conservandae vocisgratia neque milites umquamnisi abens aut alio verba pronuntianteappellaret neque quicquam serio iocove egeritnisi astante phonascoqui moneret parceret arteriis ac sudarium ad os applicaret; multisquevel amicitiam suam optulerit vel simultatem indixeritprout quisquese magis parciusve laudasset.

XXVI.Petulantiamlibidinemluxuriamavaritiamcredulitatem sensimquidem primo et occulte et velut iuvenili errore exercuitsed uttunc quoque dubium nemini foret naturae illa vitianon aetatis esse.Post crepusculum statim adrepto pilleo vel galero popinas inibatcircumque vicos vagabatur ludibundus nec sine pernicie tamensiquidem redeuntis a cena verberare ac repugnantes vunerarecloacisque demergere assuerattenebras etiam effingere et expilare.Quintana domi constituta ubi partae et ad licitationem dividendaepraedae pretium absumeretur. Ac saepe in eius modi rixis oculorum etvitae perculum adiita quodam latriclaviocuius uxoremadtrectaveratprope ad necem caesus. Quare numquam postea publico seillud horae sine tribunis commisit et occulte subsequentibus.Interdiu quoque clam gestoraria sella delatus in theatrumseditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simulac spectator aderat. Et cum ad manus ventum esset lapidibusque etsubselliorum fragminibus decernereturmulta et ipse iecit in populumatque etiam praetoris caput consauciavit.

XXVII. Paulatimvero invalescentibus vitiis iocularia et latebras omisit nullaquedissimulandi cura ad maiora palam erupit.Epulas a medio die ad mediamnoctem protrahehebatrefotus saepius calidis piscinis ac temporeaestivo navatis;cenitabatque nonnumquam et in publiconaumachiapraeclusa vel Martio campo vel Circo Maximointer scortorum totiusurbis et ambubaiarum ministeria.Quotiens Ostiam Tiberi deflueret autBaianum sinum praeternavigaretdispositae per litora et ripasdiversoriae tabernae parabantur insignes ganea et matronaruminstitorio copas imitantium atque hinc inde hortantium utappelleret.Indicebat et familiaribus cenasquorum uni mitellitaquadragies sestertium constititalteri pluris aliquanto rosaria.

XXVIII. Superingenuorum paedagogia et nuptarum concubinatus Vestali virginiRubriae vim intulit. Acten libertam paulum afuit quin iusto sibimatrimonio coniungeretsummissis consularibus viris qui regio genereortam peierarent. Puerum Sporum exsectis testibus etiam in muliebremnaturam transfigurare conatus cum dote et flammeo per sollemnianuptiarum celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit;exstatque cuiusdam non inscitus iocus bene agi potuisse cum rebushumanissi Domitius pater talem habuisset uxorem. Hunc SporumAugustarum ornamentis excultum lecticaque vectumet circa conventusmercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria comitatus estidentidem exosculans. Nam matris concubitum appetisse et abobtrectatoribus eiusne ferox atque impotens mulier et hoc generegratiae praevaleretdeterritum nemo dubitavitutique postquammeretricemquam fama erat Agrippinae simillimaminter concbinasrecepit. Olim etiam quotiens lectica cum matre vehereturlibidinatuminceste ac maculis vestis proditum affirmant.

XXIX. Suamquidem pudicitiam usque adeo prostituitut contaminatis paeneomnibus membris novissime quasi genus lusus excogitaretquo feraepelle contectus emitteretur e cavea virorumque ac feminarum adstipitem deligatorum inguina invaderet etcum affatim desaevissetconficeretur a Doryphoro liberto; cui etiamsicut ipsi Sporusitaipse denupsitvoces quoque et heiulatus vim patientium virginumimitatus. Ex nonnullis comperi persuasissimum habuisse eum neminemhominem pudicum aut ulla corporis parte purum esseverum plerosquedissimulare vitium et callide optegere; ideoque professis apud seobscaenitatem cetera quoque concessisse delicta.

XXX. Divitiarumet pecuniae fructum non alium putabat quam profusionemsordidos acdeparcos esse quibus impensarum ratio constaretpraelautos verequemagnificosqui abuterentur ac perderent. Laudabat mirabaturqueavunculum Gaium nullo magis nominequam quod ingentis a Tiberiorelictas opes in brevi spatio prodegisset. 2 Quare nec largiendi necabsumendi modum tenuit. In Tiridatemquod vix credibile videaturoctingena nummum milia diurna erogavitabeuntique super sestertiummilies contulit. Menecraten citharoedum et Spiculum murmillonemtriumphalium virorum patrimoniis aedibusque donavit. CercopithecumPanerotem faeneratorem et urbanis rusticisque praediis locupletatumprope regio extulitfunere. 3 Nullam vestem bis induit. Quadringenisin punctum sestertiis aleam lusit. Piscatus est rete aurato etpurpura coccoque funibus nexis. Numquam minus mille carrucis fecisseiter traditursoleis mularum argenteiscanusinatis mulionibusarmillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.

XXXI. Non inalia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquiliasusque fecitquam primo transitoriammox incendio absumptamrestitutamque auream nominavit. De cuius spatio atque cultusuffecerit haec rettulisse. Vestibulum bene agi potuisse cum rebushumanissi Domitius pater talem habuisset uxorem. 2 Hunc SporumAugustarum ornamentis excultum lecticaque vectumet circa conventusmercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria comitatus estidentidem exosculans. Nam matris concubitum appetisse et abobtrectatoribus eiusne ferox atque impotens mulier et hoc generegratiae praevaleretdeterritum nemo dubitavitutique postquammeretricemquam fama erat Agrippinae simillimaminter concubinasrecepit. Olim etiam quotiens lectica cum matre vehereturlibidinatuminceste ac aculis vestis proditum affirmant.

XXXII. Verum utspes fefellitdestitutus atque ita iam exhaustus et egens utstipendia quoque militum et commoda veteranorum protrahi ac differrinecesse essetcalumniis rapinisque intendit animum. Ante omniainstituitut e libertorum defunctorum bonis pro semisse dextans eicogereturqui sine probabili causa eo nomine essentquo fuissentullae familiae quas ipse contingeret deindeut ingratorum inprincipem testamenta ad fiscum pertinerentac ne impune essetstudiosis iurisqui scripsissent vel dictassent ea tunc ut legemaiestatis facta dictaque omniaquibus modo delator non deessettenerentur. Revocavit et praemia coronarumquae umquam sibicivitates in certaminibus detulissent. Et cum interdixisset usumamethystini ac Tyrii coloris summisissetque qui nundinarum diepauculas unicas venderetpraeclusit cunctos negotiatores. Quin etiaminter canendum animadversum matronam in spectaculis vetita purpuracultam demonstrasse procuratoribus suis dicitur detractamque iliconon veste modo sed et bonis exuit. Nulli delegavit officium ut nonadiaceret: "Scis quid mihi opus sit" et: "Hoc agamusne quis quicquam habeat." Ultimo templis compluribus donadetraxit simulacraque ex auro vel argento fabricata conflavitin iisPenatium deorumquae mox Galba restituit.

XXXIII.Parricida et caedes a Claudio exorsus estcuius necis etsi nonauctorat conscius fuitneque dissimulanterut qui boletosin quocibi genere venenum is acceperatquasi deorum cibum posthacproverbio Graeco conlaudare sit solitus. Certe omnibus rerumverborumque contumeliis mortuum insectatus estmodo stultitiaemodosaevitise arguens; nam et morari eum desisse inter homines productaprima syllaba iocabatur multaque decerta et constitutautinsipientis atque deliripro irritis habuit; denique bustum eiusconsaepiri nisi humili levique maceria neglexit.Britannicum non minusaemulatione vocisquae illi iucundior suppetebatquam metu nequandoque apud hominum gratiam paterna memoria praevaleretvenenoadgressus est. Quod acceptum a quadam Lucustavenenariorum indicecum opinione tardius cederet ventre modo Britannici modoaccersitammulierem sua manu verberavit arguens pro veneno remedium dedisseexcusantique minus datum ad occultandam facinoris invidiam: "Sane"inquit"legem Iuliam timeo" coegitque se coram incubiculo quam posset velocissimum ac praesentaneum coquere. Deinde inhaedo expertuspostquam is quinque horas protraxititerum acsaepius recoctum procello obiecit; quo statim exanimato inferri intriclinium darique cenati secum Britannico imperavit. Et cum ille adprimum gustum concidissetcomitiali morbo ex consuetudine correptumapud convivas ementitus postero die raptim inter maximos imbrestralaticio extulit funere. Lucustae pro navata opera impunitatempraediaque amplased et discipulos dedit.

XXXIV. Matremfacta dictaque sua exquirentem acerbius et corrigentem hactenus primogravabaturut invidia identidem oneraret quasi cessurus imperioRhodumque abiturusmox et honore omni et potestate privavitabductaque militum et Germanorum statione contubernio quoque acPalatio expulit; neque in divexanda quicquam pensi habuitsummissisqui et Romae morantem litibus et in secessu quiescentem per conviciaet iocos terra marique praetervehentes inquietarent. Verum minis eiusac violentia territus perdere statuit; et cum ter veneno temptassetsentiretque antidotis praemunitamlacunariaquae noctu superdormientem laxata machina deciderentparavit. Hoc consilio perconscios parum celato solutilem navemcuius vel naufragio velcamarae ruina periretcommentus est atque ita reconciliationesimulata iucundissimis litteris Baias evocavit ad sollemniaQuinquatruum simul celebranda; datoque negotio trierarchisquiliburnicam qua advecta erat velut fortuito concursu confringerentprotraxit convivium repetentique Baulos in locum corrupti navigiimachinosum illud optulithilare prosecutus atque in digressupapillas quoque exosculatus. Reliquum temporis cum magna trepidationevigilavit opperiens coeptorum exitum. Sed ut diversa omnia nandoqueevasisse eam comperitinops consilii L. Agermum libertum eius salvamet incolumem cum gaudio nuntiantemabiecto clam iuxta pugione utpercussorem sibi subornatum arripi constringique iussitmatremoccidiquasi deprehensum crimen voluntaria morte vitasset. Addunturhis atrociora nec incertis auctoribus: ad visendum interfectaecadaver accurrissecontrectasse membraalia vituperassesitiqueinterim oborta bibisse. Neque tamen conscientiam scelerisquamquamet militum et senatus populique gratulationibus confirmarenturautstatim aut umquam postea ferre potuitsaepe confessus exagitari sematerna specie verberibusque Furiarum ac taedis ardentibus. Quin etfacto per Magos sacro evocare Manes et exorare temptavit.Peregrinatione quidem Graeciae et Eleusinis sacrisquoruminitiatione impii et scelerati voce praeconis summoventurinteressenon ausus est. Iunxit parricido matris amitaee necem. Quam cum exduritie alvi cubantem visitaretet illa tractans lanuginem eiusutassoletiam grandis natu per blanditias forte dixisset: "Simulhac exceperomori volo" conversus ad proximos confestim sepositurum velu irridens aitpraecepitque medicis ut largiuspurgarent aegram; necdum defunctae bona invasit suppresso testamentone quid abscederet.

XXXV. Uxorespraeter Octaviam duas postea duxitPoppaeam Sabinam quaestorio patrenatam et equiti Romano antea nuptamdeinde Statiliam MessalinamTauri bis consulis ac triumphalis abneptem. Qua ut potereturvirumeius Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidavit. Octaviaeconsuetudinem cito aspernatus corripientibus amicis sufficere illidebere respondit uxoria ornamenta. 2 Eandem mox saepe frustrastrangulare meditatus dimisit ut sterilemsed improbante divortiumpopulo nec parcente conviciis etiam relegavitdenique occidit subcrimine adulteriorum adeo impudenti falsoqueut in quaestionepernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subieceritqui fingeret et dolo stupratam a se fateretur. 3 Poppaeam duodecimodie post divortium Octaviae in matrimonium acceptam dilexit unice; ettamen ipsam quoque ictu calcis occiditquod se ex aurigatione seroreversum gravida et aegra conviciis incesserat. Ex hac filiam tulitClaudiam Augustam amisitque admodum infantem. 4 Nullum adeonecessitudinis genus estquod non scelere perculerit. AntoniamClaudi filiamrecusantem post Poppaeam mortem nuptias suas quasimolitricem novarum rerum interemit; similiter ceteros aut affinitatealiqua sibi aut propinquitate coniunctos; in quibus Aulum Plautiumiuvenemquem cum ante mortem per vim conspurcasset: `Eat nunc'inquit `mater mea et successorem meum osculetur' iactans dilectum abea et ad spem imperii impulsum. 5 Privignum Rufrium Crispinum Poppaeanatum impuberem adhucquia ferebatur ducatus et imperia luderemergendum maridum piscareturservis ipsius demandavit. Tuscumnutricis filium relegavitquod in procuratione Aegypti balineis inadventum suum exstructis lavisset. Senecam praeceptorem ad necemcompulitquamvis saepe commeatum petenti bonisque cedenti persancteiurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei.Burro praefecto remedium ad fauces pollicitus toxicum misit. Libertosdivites et senesolim adoptionis mox dominationis suae fautoresatque rectoresveneno partim cibispartim potionibus inditointercepit.

XXXVI. Necminore saevitia foris et in exteros grassatus est. Stella crinitaquae summis potestatibus exitium portendere vulgo putaturpercontinuas noctes oriri coeperat. Anxius ea reut ex Balbilloastrologo didicitsolere reges talia ostenta caede aliqua illustriexpiare atque a semet in capita procerum depellerenobilissimocuique exitium destinavit; enimvero multo magis et quasi per iustamcausam duabus coniurationibus provulgatisquarum prior maiorquePisoniana Romaeposterior Viniciana Beneventi conflata atque detectaest. 2 Coniurati e vinculis triplicium catenarum dixere causamcumquidam ultro crimen faterenturnonnulli etiam imputarenttamquamaliter illi non possent nisi morte succurrere dedecorato flagitiisomnibus. Damnatorum liberi urbe pulsi enectique veneno aut fame;constat quosdam cum paedagogis et capsariis uno prandio pariternecatosalios diurnum victum prohibitos quaerere.

XXXVII. Nullusposthac adhibitus dilectus aut modus interimendi quoscumque libuissetquacumque de causa. Sed ne de pluribus referamSalvidieno Orfitoobiectum estquod tabernas tres de domo sua circa Forum civitatibusad stationem locassetCassio Longinoiuris consulto ac luminibusorbatoquod in vetere gentili stemmate C. Cassi percussoris Caesarisimagines retinuissetPaeto Thraseae tristior et paedagogi vultus. 2Mori iussis non amplius quam horarum spatium dabat; ac ne quid moraeinterveniretmedicos admovebatqui cunctantes continuo curarent;ita enim vocabatur venas mortis gratia incidere. Creditur etiampolyphago cuidam Aegypti generis crudam carnem et quidquid dareturmandere assuetoconcupisse vivos homines laniandos absumendosqueobicere. 3 Elatus inflatusque tantis velut successibus negavitquemquam principum scissequid sibi liceretmultasque nec dubiassignificationes saepe iecitne reliquis quidem se parsurumsenatoribuseumque ordinem sublaturum quandoque e re publica acprovincias et exercitus equiti Romano ac libertis permissurum. Certeneque adveniens neque proficiscens quemquam osculo impertiit ac neresalutatione quidem; et in auspicando opere Isthmi magna frequentiaclareut sibi ac populo Romano bene res verteretoptavitdissimulata senatus mentione.

XXXVIII. Sednec populo aut moenibus patriae pepercit.Dicente quodam in sermonecommuni: "Emou thanontos gaia meichthetw pyri" "Immo"inquit"emou zwntos" planeque ita fecit. Nam quasioffensus deformitate veterum aedificorum etangustiis flexurisquevicorumincendit urbem tam palamut plerique consulares cubicularioseius cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos nonattigerintet quaedam horrea circum domum Aureamquorum spatiummaxime desiderabatut bellicis machinis labefacta atque inflammatasint quod saxeo muro constructa erant. Per sex dies septemque noctesea clade saevitum est ad monumentorum bustorumque deversoria plebecompulsa. Tunc praeter immensum numerum insularum domus priscorumducum arserunt hostilibus adhuc spoliis adornatae deorumque aedes abregibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis votae dedicataequeetquidquid visendum atque memorabile ex antiquitate duraverat. Hocincendium e turre Maecenantina prospectans laetusque "flammae"utaiebat"pulchritudine" Halosin Ilii in illo suo scaenicohabitu decantavit. Ac ne non hinc quoque quantum posse praedae etmanubiarium invaderetpollicitus cadaverum et ruderum gratuitamegestiopnem nemini ad reliquias rerum suarum adirepermisitconlationibusque non receptis modo verum et efflagitatisprovincias privatorumque census prope exhausit.

XXXIX.Accesserunt tantis ex principe malis probrisque quaedam et fortuita:pestilentia unius autumniquo triginta funerum milia in rationemLibitinae venerunt;clades Britannicaqua duo praecipua oppida magnacivium sociorumque caede direpta sunt; ignominia ad Orientemlegionibus in Armenia sub iugum missis aegreque Syria retenta .Mirumet vel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quammaledicta et convicia hominum tulisseneque in ullos leniorem quamqui se dictis aut carminibus lacessissent exstitisse. Multa GraeceLatineque proscripta aut vulgata suntsicut illa "Nerwn OresthsAlkmewn mhtroktonos."

"Neopshfon;Nerwn idian mhtera apekteine" Quis negat Aeneae magna de stirpeNeronem ? Sustulit hic matremsustulit ille patrem. Dum tenditcitharam nosterdum cornua ParthusNoster erit PacanilleHecatebeletes. Roma domus fiet; Veios migrateQuiritesSi non etVeios occupat ista domus.

Sed neque auctoresrequisivit et quosdam per indicem delatos ad senatum adfici graviorepoena prohibuit.Transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico claravoce corripueratquod Naupli mala bene cantitaretsua bona maledisponeret; et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam

"ugiaine paterygiainemhter"

Ita demonstraveratut bibentemnatantemque faceretexitum scilicet Claudi Agrippinaequesignificanset novissima clausula

Orcus vobis ducitpedes

senatum gestu notarat. Histrionemet philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summovitvelcontemptu omnis infimiae vel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.

XL. Talemprincipem paulo minus quattuordecim annos perpessus terrarum orbistandem destituitinitium facientibus Gallis duce Iulio VindiceQuitum eam provinciam pro praetore optinebat.Praedictum a mathematicisNeroni olim erat fore ut quandoque destitueretur; unde illa vox eiusceleberrima:"To texnion hmas diatrefei"quo maiore scilietvenia meditaretur citharoedicam artemprincipi sibi gratamprivatonecessariam. Spoponderant tamen quidam destituto Orientisdominationemnonnulli nominatim regnum Hieroslymorumplures omnispristinae fortunae restituionem. Cui spei proniorBritanniaArmeniaque amissa ac rursus utraque receptaderfunctum se fatalibusmalis existimabat . Ut vero consulo Delphis Apolline septuagensimumac tertium annum cavendum sibi audivitquasi eo Galbeatantafiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepitfelicitatemut amissis naufragio pretioissimis rebus non dubitaveritinter suos dicere pisces eas sibi relaturos. Neapoli de motuGalliarum cognovit die ipso quo matrem occideratadeoque lente etsecure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquamoccasione nata spolindarum iure balli opulentissimarum provinciarum;statimque in gymnasium progressus certantis athletas effusissimostudio spectavit. Cenae quoque tempore interpellatus tumultuosioribuslittewris hactenus excanduitut malum iis qui descissentminaretur.Denique per octo continuos dies non rescribere cuiquamnonmandare quid aut praecipere conatus rem silentio obliteravit.

XLI. Edictistandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senaumepistula in ultionem sui reique publicae adhortatus estexcusatolanguore fauciumpropter quem non adesset. Nihil autem aequedoluitquam ut malum se cithadoreum increpitum ac pro NeroneAhenobarbum apellatum;et nomen quidem gentilequod sibi percontumeliam exprobareturresumpturum se professus est depositoadoptivocetera conviciaut falsanon alio argumentorefellebatquam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaborataeperfectaeque a se artis obiceretursingulos subinde rogitansnossentne hquemquam praestantiorem .Sedurgentibus aliis super aliosnuntiis Romam praetrepidus rediit; leviterque modo in itinere frivoloauspicio mente recreatacum adnotasset insculptum monumento miltemGallum ab equite R. oppressum trahi crinibusad eam speciem exsiluitgaudio caelumque adoravit. Ac ne tunc quidem aut senatu aut populocoram apellto quosdam e primoribus viris evocavit transactaque raptimconsultatione reliquam diei partem per organa hydraulica novi etignotis generis circumduxitostendensque singulade ratione etdifficultate cuiusque disserensiam se etiam prolaturum omnia intheatrum affikrmavitsi per Vindicem liceat.

XLII. Postquamdeinde etiam Galbam et Hispanias descivisse cognovitconlapsusanimoque male facto diu sine voce et prope intermortuus iacuitutqueresipiitveste discissacapite converberatoactum de sepronuntiavit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibussimilia accidisse memorantise vero praeter ceteros inaudita etincognita pati responditqui summum imperium vivus amitteret. Nec eosetius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit etinminuit quin immo cum prosperi quiddam ex provinciis nuntiatum essetsuper abundatissimum cenam iocularia in defectionis duces carminalasciveque modulataquae vulgo notueruntetiam gesticulatus est; acspectaculis theatri clam inlatus cuidam scaenico placenti nuntiummisit abuti eum occupationibus suis.

XLIII. Initiostatim tumultus multa et inmaniaverum non abhorrentia a natura suacreditur destinasse; successores percussoresque summittere exercituset provincias regentibusquasi conspiratis idemque et unumsentientibus; quidquid ubique exsulumquidquid in urbe hominumGallicanorum esset contrucidareillos ne desciscentibusadgregarenturhos ut conscios popularium suorum atque fautores;Gallias exercitibus diripiendas permittere; senatum universum venenoper convivia necare; urbem incendere feris in populum immissisquodifficilius defenderentur. Sed absterritus non tam paenitentia quamperficiendi desperatione credensque expeditionem necessariamconsules ante tempus privavit honore atque in utriusque locum solusiniit consulatumquasi fatale esset non posse Gallias debellari nisia consule. Ac susceptis fascibus cum post epulas tricliniodigredereturinnixus umeris familiarium affirmavitsimul ac primumprovinciam attigissetinermem se in conspectum exercituum proditurumnec quicquam aliud quam fleturumrevocatisque ad paenitentiamdefectoribus insequenti die laetum inter laetos cantaturum epiniciaquae iam nunc sibi componi oporteret.

XLIV. Inpraeparanda expeditione primam curam habuit deligendi vehiculaportandis scaenicis organis concubinasquequas secum educerettondendi ad virilem modum et securibus peltisque Amazonicisinstruendi. Mox tribus urbanas ad sacramentum citavit ac nullo idoneorespondente certum dominis servorum numerum indixit; nec nisi ex totacuiusque familia probatissimosne dispensatoribus quidem autamanuensibus exceptisrecepit. Partem etiam census omnes ordinesconferre iussit et insuper inquilinos privatarum aedium atqueinsularum pensionem annuam repraesentare fisco; exegitqueingentifastidio et acerbitate nummum asperum argentum pustulatumaurum adobrussamut plerique omnem collationem palam recusarentconsensuflagitantes a delatoribus potius revocanda praemia quaecumquecepissent.

XLV. Ex annonaequoque caritate lucranti adcrevit invidia; nam et forte acciditutin publica fame Alexandrina navis nuntiaretur pulverem luctatoribusaulicis advexisse. Quare omnium in se odio incitato nihilcontumeliarum defuit quin subiret. Statuae eius a vertice cirrusappositus est cum inscriptione Graeca; nunc demum agona esseettraderet tandem. Altrius collo aszkosz praeligatus simulque titulus:" Ego egi quod potui. Sed tu cullum meruisti. "Ascriptum et columnisetiam Gallos eum cantando excitasse.Iam noctibus iurga cum servis plerique simulantes crebro Vindicemposcebant.

XLVI.Terrebatur ad hoc evidentibus portentibus somniorum et auspiciorum etomniumcum veteribus tum novis. Numquam antea somniare solitusoccisa demum matre vidit per quietem navem sibi regenti extortumgubernaculum trahique se ab Octavia uxore in artissimas tenebras etmodo pinnatarum formicarum multitudine opplerimodo a simulacrisgentium ad Pompei theatrum dedicatarum circumiri acerique progressu;asturconemquo maxime laetabaturposteriore corporis parte insimiae speciem transfiguratum ac tantum capite integro hinnitus ederecanoros. De Mausoleosponte foribus patefactisexaudia vox estnomine eum cientis. Kal. Ian. exornati Lares in ipso sacrificiiappraratu conciderunt; auspicanti Sporus anulum muneri optulitcuiusgemmae scalptura erat Proserpinae raptus; votorum nuncupationemagnaiam ordinum frequentiavix repertae Capitolii claves. Cum exoratione eiusqua in Vindicem perorabatrecitaretur in senatudaturos poenas sceleratos ac brevi dignum exitum facturosconclamatum est ab universis :"Tu faciesAuguste."Observatum etiam fuerat novissimam fabulam cantasse eum publiceOedipodem exsulem atque in hoc desisse versu:
Thanein m' anwgesyggamos mhthrpathr.

XLVII. Nuntiatainterim etiam ceterorum exercituum defectione litteras prandendi sibiredditas concerpseritmensam subvertitduos scyphos gratissimiususquos Homericos a caelatura carminum Homeri vocabatsoloinlisit ac sumpto a Lucusta veneno et in auream pyxidem conditotransiit in hortos Servilianosubi praemissis libertorum fidissimisOstiam ad classem praeparandam tribunos centurionesque praetorii defugae societate temptavit. 2 Sed partim tergiversantibuspartimaperte detrectantibusuno vero etiam proclamante:
``Usque adeonemori miserum est?''
varie agitavitParthosne an Galbam supplexpeteretan atratus prodiret in publicum proque rostris quanta maximaposset miseratione veniam praeteritorum precareturac ni flexissetanimosvel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret. Inventus estpostea in scrinio eius hac de re sermo formatus; sed deterritumputantne prius quam in Forum perveniret discerperetur.
3 Siccogitatione in posterum diem dilata ad mediam fere noctem excitatusut comperit stationem militum recessisseprosiluit e lecto misitquecircum amicoset quia nihil a quoquam renuntiabaturipse cum paucishospitia singulorum adiit. Verum clausis omnium foribusrespondentenulloin cubiculum rediitunde iam et custodes diffugerantdireptis etiam stragulisamota et pyxide veneni; ac statim Spiculummurmillonem vel quemlibet alium percussoremcuius manu periretrequisiit et nemine reperto ``Ergo ego'' inquit ``nec amicum habeonec inimicum?'' procurritquequasi praecipitaturus se in Tiberim.

XLVIII. Sedrevocato rursus impetu aliquid secretioribus latebrae ad colligendumanimum desideravitet offerente Phaonte liberto suburbanum suuminter Salariam et Nomentanam viam circa quartum miliarumut eratnudo pede atque tunicatuspaenulam obsoleti coloris superinduitadopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscenditquattuor solis comitantibusinter quos et Sporus erat. 2 Statimquetremore terrae et fulgure adverso pavefactus audiit e proximiscastris clamorem militum et sibi adversa et Galbae prosperaominantiumetiam ex obviis viatoribus quendam dicentem: `Hi Neronempersequuntur'alium sciscitantem: `Ecquid in urbe novi de nerone?'Equo autem ex odore abiecti in via cadaveris consernato detecta facieagnitus est a quodam missicio praetoriano et salutatus. 3 Ut addeverticulum ventum estdimissis equis inter fruticeta ac vepres perharundineti semitam aegre nec nisi strata sub pedibus veste adaversum villae parietem evasit. Ibi hortante eodem Phaotneutinterim in specum egestae harenae concederetnegavit se vivum subterram iturumac parumper commoratusdum clandestinus ad villamintroitus parareturaquam ex subiecta lacuna poturus manu hausit et`Haec est' inquit`Neronis decocta.' 4 Dein divolsa sentibus paenulatraiectos surculos rasitatque ita quadripes per angustias effossaecavernae receptus in proximam cellam decubuit super lectum modicaculcitavetere pallio stratoinstructum; fameque et iterum sitiinterpellante panem quidem sordidum oblatum aspernatus estaquaeautem tepidae aliquantum bibit.

XLIX. Tunc unoquoque hinc inde instante ut quam primum se impendentibus contumeliiseriperetscrobem coram fieri imperavit dimensus ad corporis suimodulumcomponique simulsi qua invenirenturfrustra marmoris etaquam simul ac ligna conferri curando mox cadaveriflens ad singulaatque identidem dictitans: `Qualis artifex pereo!'. 2 Inter morasperlatos a cursore Phaonti codicillos praeripuit legitque se hostem asenatu iudicatum et quaeriut puniatur more maioruminterrogavitquequale id genus esset poenae; et cum comperisset nudihominis cervicem inseri furcaecorpus virgis ad necem caediconterritus duos pugionesquos secum extuleratarripuit temptataqueutriusque acie rursus condiditcausatus nondum adesse fatalem horam.3 Ac modo Sporum hortabaturut lamentari ac plangere inciperetmodoorabatut se aliquis ad mortem capessendam exemplo iuvaret; interdumsegnitiem suam his verbis increpabat: `Vivo deformiterturpiter - ouprepei Nerwniou prepei - nhfein dei en tois toioutois - age egeireseauton'. Iamque equites appropinquabantquibus praeceptum eratutvivum eum adtraherent. Quod ut sensittrepidanter effatus: `Ippwn m'wkupodwn amfi ktupos ouata ballei' ferrum iugulo adegit iuvanteEpaphrodito a libellis. 4 Semianimisque adhuc irrumpenti centurioniet paenula ad vulnus adposita in auxilium se venisse simulanti nonaliud respondit quam `Sero' et `Haec est fides'. atque in ea vocedefecitexstantibus rigentibusque oculis usque ad horroremformidinemque visentium. Nihil prius aut magis a comitibus exegeratquam ne potestas cuiquam capitis sui fieretsed ut quoquo modo totuscremaretur. Permisit hoc IcelusGalbae libertusnon multo antevinculis exsolutusin quae primo tumultu coniectus fuerat.

L. Funeratusest impensa ducentorum miliumstragulis albis auro intextisquibususus Kal. Ian. fuerat. Reliquias Egloge et Alexandria nutrices cumActe concubina gentili Domitiorum monirnento condiderunt quodprospicitur e campo Martio impositum colli Hortulorum. In eomonimento solium porphyretici marmorissuperstante Lunensi aracircumsaeptum est lapide Thasio.

LI. Staturafuit prope iustacorpore maculoso et fetidosubflavo capillovultupulchro magis quam venustooculis caesis et hebetioribuscerviceobesaventre proiectogracillmis cruribusvalitudine prospera; namqui luxuriae immoderatissimae essetter omnino per quattuordecimannos languitatque ita ut neque vino neque consuetudine reliquaabstineret; circa cultum habitumque adeo pudendusut comam semper ingradus formatam peregrinatione Achaica etiam pone verticem summiseritac plerumque synthesinam indutus ligato circum collum sudario inpublicum sine cinctu et discalciatus.

LII. Liberalisdisciplinas omnnis fere puer attigit. Sed a plilosophia eum materavertit monens imperaturo contrariam esse; a cognitione veterumoratorum Seneca praeceptorquo diutius in admiratione sui detineret.Itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuitnecut quidam putantaliena pro suis edidit. Venere in manus measpugillares libellique cum duibusdam notissimis versibus ipsiuschirographo scriptisut facile appareret non tralatos aut dictantealiquo exceptossed plane quasi a cogitante atque generanteexaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant.Habuit et pingendi fingendique non mediocre studium.

LIII. Maximeautem popularitate efferebaturomnium aemulusqui quoquo modoanimum vulgi moverent. Exiit opinio post scaenicas coronas proximolustro descensurum eum ad Olympia inter athletas; nam et luctabaturassidue nec aliter certamina gymnica tota Graecia spectaverat quambrabeutarum more in stadio humi assidens acsi qua paria longiusrecessissentin medium rnanibus suis protrahens. Destinaverat etiamquia Apollinern cantuSolem aurigando aequiperare existimareturimitari et Herculis facta; praeparatumque leonem aiuntquem velclava vel brachiorum nexibus in amphitheatri harena spectante populonudus elideret.

LIV. Sub exituquidem vitae palam voveratsi sibi incolumis status permansissetproditurum se partae victoriae ludis etiam hydraulam et choraulam etutricularium ac novissimo die histrionem saltaturumque VergiliTurnum. Et sunt qui tradant Paridem histrionem occisum ab eo quasigravem adversarium.

LV. Erat illiaeternitatis perpetuaeque famae cupidosed inconsulta. Ideoquemultis rebus ac locis vetere appellatione detracta novam indixit exsuo nominemensem quoque Aprilem Neroneum appellavit; destinaveratet Romam Neropolim nuncupare.

LVI. Religionumusque quaque contemptorpraeter unius Deae Syriaehanc mox itasprevitút urina contaminaretalia superstitione captusinqua sola pertinacissime haesitsiquidem imagunculam puellaremcumquasi remedium insidiarum a pebeio quodam et ignoto muneriaccepissetdetecta confestim coniuratione pro summo numine trinisquein die sacrificiis colere perseveravit volebatque credi monitionecius futura praenoscere. Ante paucos quam periret menses attendit etextispicio nec umquam litavit.

LVII. Obiittricensimo et secundo aetatis annodie quo quondam Octaviaminteremerattantumque gaudium publice praebuitut plebs pilleatatota urbe discurreret. Et tamen nori defuerunt qui per longum tempusvernis aestivisque floribus tumulum eius ornarent ac modo imaginespraetextatas in rostris proferrentmodo edicta quasi viventis etbrevi magno inimicorun malo reversuri. Quin etiam VologaesusParthorum rex missis ad senatum legatis de instauranda societate hocetiam magno opere oravitut Neronis memoria coleretur. Denique cumpost viginti annos adulescente me exstitisset condicionis incertaequi se Neronem esse iactarettam favorabile nomen eius apud Parthosfuitut vehementer adiutus et vix redditus sit.