Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C. SuetoniTranquilli


DERHETORIBUS

 

1    2    3    4    5    6    78    9    10    11    12    13    14    15    16    17



[1]Rhetorica quoque apud nos perinde atque grammatica fere recepta estpaulo etiam difficiliusqirippe quam constet nonnunquam etiamprohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit vetus S. C. itemcensorium edictum subiiciam: C. Fannio Strabone M. Valerio Messalacons. M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta suntde philosophis et rhetoribusde ea re ita censuerutut N. Pomponiuspraetor anirndiverteret curaretqueut si ei e re p. fideque suavidereturuti Romae ne essent. De eisdem interiecto tempore CN.Domitius AenobarbusL. Licinius Crassus censores ita edixerunt:Renuntiatum est nobisesse homines qui novum genus disciplinaeinstitueruntad quos inventus in ludum conveniat; eos sibi nomenimposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adolescenhtuls dies lotosdesidere. Maiores nostriquae liberos suos discere et quos in ludositare vellentinstituerunt. Haec novaquae praeter consuetudinernac morem maiorum fiuntneque placent neque recta videntur.Quapropter et iis qui eos ludos habentet iis qui eo venireconsueruntvidetur faciundum ut ostenderemus nostram sententiamnobis non placere.

Paulatimet ipsa utilis honestaque apparuitmultique earn et praesidii causaet gloriae appetiverunt. Cicero ad praeturam usque etiam GraecedeclamitavitLatine vero senior quoque et quidem cum consulibusHirtio et Pansaquos discipulos et grandis praetextatosvocabat. CN. Pompeium quidam historici tradiderunt sub ipsum civilebellumquo facilius C. Curioni promptissimo iuvenicausam Caesarisdefendenticontradiceretrepetisse declamandi consnetudinem; M.Antoniumitem Augustum ne Mutinensi quidem bello omisisse. NeroCaesar primo imperii annopublice quoque bis anteadeclamavit.Plerique autem oratorum etiam declamationes ediderunt. Quare magnostudio hominibus iniectomagna etiam professorum ac doctorumprofluxit copiaadeoque floruitut nonnulli ex infima fortuna inordinem senatorium atque ad summos honores processerint.

Sed ratiodocendi nec una omnibusnec singulis eadero semper fuitquandovario modo quisque discipulos exercuerunt. Nam et dicta praeclare peromnes figurasper casus et apologos aliter atque aliter exponereetnarrationes cum breviter ac presse tum latius et uberius explicareconsuerant; interdum Graecorum scripta convertereac illustreslaudare vel vituperare; quaedam etiam ad usum communis vitaeinstituta turn utilia et necessariatum perniciosa et supervacaneaostendere; saepe fabulis fidero firmare aut demerequod genus thesiset anascenas et catascenas Graeci vocant; donec sensim haecexoleveruntet ad controversiam ventum est.

Veterescontroversiae aut ex historiis trahebantursicut sane nonnullaeusque adhuc.aut ex veritate ac resi qua forte recens accidisset;itaque locorum etiam appellationibus additis proponi solebant. Siccerte collectae editaeque se habentex quibus non alienum fueritunam et alteram exempli causa ad verbum referre.

Aestivotempore adolescentes urbani cum Ostiam venissentlitus ingressipiscatores trahentes rete adierunt et pepigeruntbolum quantiemerent; nummos solverunt; diu expectaveruntdum retiaextraherentur; aliquando extractispiscis nullus affuitsed sportaauri obsula. Turn emptores bolum suum aiuntpiscatores suum.

Venalicicum Brundusi gregem venalium e navi educerentformoso et pretiosopueroquod portitores verebanturbullam et praetextam togamimposuerunt; facile fallaciam celarunt. Romarn veniturres cognitaestpetitur puerquod domini voluntate fuerit liberin libertatem.Olim autem eas appellationes Graece synthesis vocabant: moxcontroversias quidemsed aut fictas aut iudiciales.

Illustresprofessoreset quorum memoria aliqua extetnon temere aliireperientur quam de quibus tradam.

[2]L. Plotius Gallus. De hoc Cicero in epistola ad M. Titinnium sicrefert: Equidem memoria teneopueris nobis primum Laline docerecoepisse Plotium quendam. Ad quern cum fieret concursusquodstudiosissimus quisque apud eum exercereturdolebarn mihi idem nonlicere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritatequiexistimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse.Hunc eundem (nam diutissime vixit) M. Coelius in orationequam prose de vi habuitsignificat dictasse Atratinoaccusatori suoactionem; subtractoque nomineordearium eum rhetoremappellatderidens ut inflatum ac levem et sordidum.

[3]L. Voltacilius Pilutus servisse dicitur atqne etiam ostiarius veteremore in catena fuissedonec ob ingenium ac studium litterarummanumissusaccusanti patrono subscripsit. Deinde rhetoricamprofessusCN. Pompeium Magnum docuitpatrisque eius res gestasnecminus ipsiuscompluribus libris exposuit; primus omniumlibertinorum ut Cornelius Nepos opinaturscribere historiamorsusnonnisi ab honestissimo quoque scribi solitam ad id tempus.

[4]M. Epidiuscalumnia notatusludum dicendi aperuit docuitque interceteros M. Antonium el Augustum; quibusquondam C. Cannutiusobiicientibus sibi quod in re p. administranda potissimum consularisIsaurici sectam sequereturmalle respondit Isaurici essediscipulum quam Epidi calumniatoris. Hic Epidius ortum se abEpidio Nucerino praedicabatquem ferunt olim praecipitatum in fontemfluminis Sarnipaulo post cum cornibus extitisseac statim noncomparuisse in numeroque deorum habitum.

[5]Sextus Clodiuse SiciliaLatinae simul Graecaeque eloquentiaeprofessormale oculatus et dicax par oculorum in amicitia M.Antonii triumviri extrisse se aiebat; eiusdem uxorem Fulviamcuialtera bucca inflatior eratacumen stili tentare dixitneceo minusimmo vel magis ob hoc Antonio gratus. A quo mox consuleingens etiam congiarium accepitut ei in Philippicis Cicero obiicit:Adhibes ioci causa magistrumsuffragio tuo et compotorum tuorumrhetoremcui concessisti ut in te quae vellet diceretsalsumomnino hominemsed materia facilis in te et in tuos dictadicere. At quanta merces rhetori est data! AuditeauditeP. C. etcognoscite rei p. vulnera. Duo milia iugerum campi LeontiniSex. Clodio rhetori assignasti et quidem immuniaut tanta mercedenihil sapere disceres.

[6]C. Albucius SilusNovariensiscum aedilitate in patria fungereturcum forte ius diceretab iis contra quos pronuntiabat pedibus etribunali detractus est. Quod indigne ferens; statim contendit adportam et inde Romamreceptusque in Planci oratoris contuberniumcui declamaturo mos erat prius aliquem qui ante diceret excitaresuscepit eas partesatque ita implevit ut Planco silentiumimponeretnon audenti in comparationem se demittere. Sed ex eoclaruspropria auditoria instituitsolitus proposita controversiasedens incipereet calore demum provectus consurgere ac peroraredeclamare autem genere vario: modo splendide atque adornatetumneusque quaque scholasticus existimareturcircumcise ac sordide ettantum non trivialibus verbis. Egit et causasverum rariusdumamplissimam quamque sectaturnec alium in ulla locum quam perorandi.Postea renuntiavit foro partim pudorepartim metu; nam cum in litequadam centumviraliadversarioquem ut impium erga parentesincessebatius iurandum quasi per figuram sic optulisset: Iuraper patris matrisque cineresqui inconditi iacent! et alia inhunc modumarripiente eo conditionemnec iudicibus aspernantibusnon sine magna sui invidia negotium afflixit. Et rursus in cognitionecaedis Mediolani apud L. Pisonem proconsulem defendens reumcumcohiberent lictores nimias laudantium voceset ita excauduissetutdeplorato Italiae statuquasi iterum in formarn provinciaeredigereturM. insuper Brutumcuius statua in conspectu eratinvocaret legum ac libertatis auctorem el vindicernpenepoenas luit. Iam autem senior ob vitium vomicae Novariam rediitconvocataque plebe causispropter quas mori destinassetdiu ac moreconcionantis redditisabstinuit cibo.

Reliquadesiderantur. Supersunt tamen in indice praemisso nomina rhetorumundecimet post stellulam posuimus quae Hieronymus in Chronico hincdecerpsit.

[7]L. Cestius Pius * Cestius Smyrnaeus Latinam Romae rhetoricamdocuit (anno ab u. c. 741).

[8]M. Porcius Latro * M. Porcius LatroLatinus declamatortaedioduplicis quartanae semet ipsum interfecit (a. 750. 751)

[9]Q. Curtius Rufus *

[10]L. Valerius Primanus *

[11]Verginius Flavus *

[12]L. Statius Ursulus * Statius Ursulus (al. Sursulus al.Surculus) Tolosanus celeberrime in Gallia rhetoricam docet (a.810. 811).

[13]P. Clodius Quirinalis * Clodius (al. Claudius) Quirinalisrhetor ArelatensisRomae insignissime docet (a 797. 798).

[14]M. Antonius Liberalis * M. Antonius LiberalisLatinus rhetormagnas inimicitias cum Palaemone exercet (a. 801. 802).

[15]Sex. Iulius Gabinianus * Gabinianus celeberrimi nominisrhetor inGalliis docuit (a. 829. 830).

[16]M. Fabius Quintilianus * M. Fabius Quintilianus Romam a Galbaperducitur (a. 821) ... Quintilianusex Hispania Calagurritanusquiprimus Romae publicam scholam et salarium e fisco accepitclaruit(a. 838—842)

[17]Iulius Tiro *

Minuscerta fide haec quoque hinc petita existimantur:

Nicetas etHybreas et Theodorus et Plutio nobilissimi artis rhetoricae Graecipraeceptores habentur. Hieronymus in Chronico ad annum ab u. c.724.

Isaeusrhetor fuit ... illius temporiscuius et Tranquillus meminit.Scholia ad Iuvenal. 374.