Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C. SuetoniTranquilli


DEGRAMMATICIS




123456789101112131415161718192021222324

[1]Grammatica Romae ne in usu quidem olimnedum in honore ullo eratrudi scilicet ac bellicosa etiam tum civitatenecdum magnopereliberalibus disciplinis vacante. Initium quoque eius mediocreextititsiquidem antiquissimi doctorumqui iidem et poetae etsemigraeci erant(Livium et Ennium dicoquos utraque lingua domiforisque docuisse adnotatum est) nihil amplius quam Graecosinterpretabanturaut si quid ipsi Latine composuissent praelegebant.Nam quod nonnulli tradunt duos libros de litteris syllabisqueitemde metris ab eodem Ennio editosiure arguit L. Cotta non poetae sedposterioris Ennii essecuius etiam de augurandi disciplia voluminaferantur.

[2]Primus igiturquantum opinamurstudium grammaticae in urbem intulitCrates MallotesAristarchi aequalisqui missus ad senatum ab Attalorege inter secundum ac tertium Punicum bellum sub ipsam Ennii mortemcum regione Palatii prolapsus in cloacae foramen crus fregissetperomne legationis simul et valitudinis tempus plurimas acroasis subindefecit assidueque disseruitac nostris exemplo fuit ad imitandum.Hactenus tamen imitatiut carmina parum adhuc divulgata veldefunctorum amicorum vel si quorum aliorum probassentdiligentiusretractarent ac legendo commentandoque etiam ceteris nota facerent;ut C. Octavius Lampadio Naevii Punicum bellumquod uno volumine etcontinenti scriptura expositum divisit in septem libros: ut postea Q.Vargunteius annales Enniiquos certis diebus in magna frequentiapronuntiabat; ut Laelius Archelaus Vettiasque Philocomus Luciliisatyras familiaris suiquas legisse se apud Archelaum PompeiusLenaeusapud Philocomum Valerius Cato praedicant.

[3]Instruxerunt auxeruntque ab omni parte grammaticam L. AeliusLanuvinus generque Aelii Ser. Cloduisuterque eques Ro. multique acvarii et in doctrina et in re p. usus. Aelius cognomine duplici fuit;nam et Praeconinusquod pater eius praeconium feceratvocabaturetStiloquod orationes nobilissimo cuique scribere solebat; tantusoptimatium fautorut Metellum Numidicum in exilium comitatus sit.Servius cum librum soceri nondum editum fraude intercepissetet obhoc repudiatus pudore ac taedio secessisset ab urbein podagraemorbum incidit; cuius impatiens veneno sibi perunxit pedes et enecuititaut parte ea corporis quasi praemortua viveret.

Posthacmagis ac magis et gratia et cura artis increvitut ne clarissimiquidem viri abstinuerint quo minus et ipsi aliquid de ea scriberentutque temporibus quibusdam super viginti celebres scholae fuisse inurbe tradantur; pretia vero grammaticorum tanta mercedesque tammagnaeut constet Lutatium Daphnidemquem Laevius Melissus percavillationem nominis Panos agasma dicitDCC. milibus numroum a Q.M. Catulo emptum ac brevi manumissumL. Apuleium ab Eficio Calvinoequite Romano praedivite quadringenis annuis *conductos multosedoceret. Nam in provincias quoque grammatica penetraveratacnonnulli de notissimis doctoribus peregre docueruntmaxime in GalliaTogata; inter quos Octavius Teucer et Pescennius Iaccus et OppiusChares; hic quidem ad ultimam aetatemet cum iam non ingressu mododeficeretur sed et visu.

[4]Appellatio grammaticorum Graeca consuetudine invaluit; sed initiolitterati vocabantur. Cornelius quoque Nepos libello quo distinguitlitteratum ab eruditolitteratos quidem vulgo appellari ait eos quialiquid diligenter et acute scienterque possint aut dicere autscribereceterum proprie sic appellandos poetarum interpretesqui aGraecis grammatici nominentur. Eosdem litteratores vocitatos MessalaCorvinus in quadam epistola ostenditnon esse sibi dicens remcum Furio Bibaculone cum Ticida quidem aut litteratore Catone;significat enim haud dubie Valerium Catonempoetam simulgrammaticumque notissimum. Sunt qui litteratum a litteratoredistinguantut Graeci grammaticum a grammatistaet illum quidemabsolutehunc mediocriter doctum existiment. Quorum opinionemOrbilius etiam exemplis confirmat; namque apud maiores aitcum familia alicuius venalis producereturnon temere litteratumin titulosed litteratorem inscribi solitum essequasi nonperfectum litterissed imbutum.

Veteresgrammatici et rhetoricam docebantac multorum de utraque artecommentarii feruntur. Secundum quam consuetudinem posteriores quoqueexistimoquanquam iam discretis professionibusnihilo minus velretinuisse vel instituisse et ipsos quaedam genera institutionum adeloquentiam praeparandamut problemataparaphrasisallocutionesethologias atque alia hoc genus; ne scilicet sicci omnino atque aridipueri rhetoribus traderentur. Quae quidem omitti iam videodesidiaquorundam et infantia; non enim fastidio putem. Me quidemadolescentulorepeto quendam Principem nomine alternis diebusdeclamarealternis disputarenonnullis vero mane dissererepostmeridiem remoto pulpito declamare solitum. Audiebam etiammemoriapatrum quosdam e grammatici statim ludo transisse in forum atque innumerum praestantissimorum patronorum receptos.

Clariprofessores et de quibus prodi possit aliquid dum taxat a nobis ferehi fuerunt.

[5]Sevius Nicanor primus ad famam dignationemque docendo pervenitfecitque praeter commentariosquorum tamen pars maxima interceptadicitursatyram quoquein qua libertinum se ac duplici cognomineesse per haec indicat:

Sunt quitradantob infamiam quandam eum in Sardiniam secessisse ibique diemobisse.

[6]Aurelius OpiliusEpicurei cuiusdam libertusphilosophiam primodeinde rhetoricamnovissime grammaticam docuit. Dimissa autemscholaRutilium Rafum damnatum in Asiam secutusibidem Smyrnaesimul consenuitcomposuitque variae eruditionis aliquot voluminaexquibus novem unius corporisquia scriptores ac poetas sub clientelaMusarum iudicaretnon absurde et fecsse et scripsisse se ait exnumero divarum et appellatione. Huius cognomen in plerisqueindicibus et titulis per unam L litteram scriptum animadvertoverumipse id per duas effert in parastichide libelliqui inscribiturpinax.

[7]M. Antonius. Gniphoingenuus in Gallia natus sed expositusanutritore suo manumissus institutusque (Alexandriae quidemut aliquitraduntin contubernio Dionysi Scytobrachionis: quod equidem nontemere crediderimcum temporum ratio vix congruat) fuisse dicituringenii magnimemoriae singularisnec minus Graece quam Latinedoctus; praeterea comi facilique naturanec unquam de mercedibuspactuseoque plura ex liberalitate discentium consecutus. Docuitprimum in Divi Iulii domo puierideinde in sua privata. Docuit autemet rhetoricamita ut quotidie praecepta eloquentiae traderetdeclamaret vero nonnisi nundinis. Scholam eius claros quoque virosfrequentasse aiuntin iis M. Ciceronemetiam cum praeturafungeretur. Scripsit multaquamvis annum aetatis quinquagesimum nonexcesserit. Etsi Ateius Philologus duo tantum volumina de Latinosermone reliquisse eum tradit; nam cetera scripta discipulorum eiusessenon ipsius; in quibus et suum alicubi reperiri nomenut hoc *.

[8]M. Pompilius Andronicusnatione Syrusstudia Epicureae sectaedesidiosior in professione grammatica habebatur minusque idoneus adtuendam scholam. Itaque cum se in urbe non solum Antonio Gniphonised ceteris etiam deterioribus postponi videretCumas transiitibique in otio vixit et multa composuit; verum adeo inops atqueegensut coactus sit praecipuum illud opusculum suum annalium Enniielenchorum XVI. milibus nummum cuidam venderequos libros Orbiliussuppressos redemisse se dicit vulgandosque curasse nomine auctoris.

[9]L. Orbilius Pupillus Beneventanusmorte parentumuna atque eademdie inimicorum dolo interemptorumdestitutusprimo appariturammagistratibus fecit; deinde in Macedonia corniculomox equo meruit;functusque militiastudia repetitquae iam inde a puero non leviterattigerat; ac professus diu in patriaquinquagesimo demum anno Romamconsule Cicerone transiit docuitque maiore fama quam emolumento.Namque iam.persenex pauperem se et habitare sub tegulis quodamscripto fatetur. Librum etiamcui est titulus Perialogosediditcontinentem querelas de iniuriisquas professores neglegentia autambitione parentum acciperent. Fuit antem naturae acerbaenon modoin antisophistasquos omni in occasione laceravitsed etiam indiscipulosut et Horatius significat plagosum eum appellanset Domitius Marsus cribens:

Ac neprincipum quidem virorum insectatione abstinuit; siquidem ignotusadhuc cum iudicio frequenti testimonium diceretinterrogatus aVarrone diversae partis advocatoquidnam ageret et quo artificioutereturgibberosos se de sole in umbram transferre respondit;quod Murena gibber erat. Vixit prope ad centesimum aetatis annumamissa iam pridem memoriaut versus Bibaculi docet:

Statuaeius Beneventi ostenditur in Capitolio ad sinistram latus marmoreahabitu sedentis ac palliatiappositis duobus scriniis. Reliquitfilium Orbiliumet ipsum grammaticum professorem.

[10]L. Ateius Philologus libertinus Athenis est natus. Hunc CapitoAteius notas iuris consultus inter grammaticos rhetoreminterrhetores grammaticum fuisse ait. De eodem Asinius Pollio inlibroquo Sallustii scripta reprehendit ut nimia priscorum verborumaffectatione oblitaita tradit: In eam rem adiutorium ei fecitmaxime quidam Ateius Praetextatus nobilis grammaticus Latinusdeclamantium deinde auditor atque praeceptorad summam Philologus absemet nominatus. Ipse ad Laelium Hermam scripsitse inGraecis litteris magnum processum habere et in Latinis nonnullumaudisse Antonium Gniphonem eiusque * Hermampostea docuisse.Praecepisse autem multis et claris iuvenibusin quis Appio quoque etPulchro Claudiis fratribusquorum etiam comes in provincia fuerit.Philologi appellationem assumpsisse videturquia sic utEratosthenesqui primus hoc cognomen sibi vindicavitmultiplicivariague doctrina censebatur. Quod sane ex commentariis eius apparetquanquam paucissimi extent; de quorum tamen copia sic altera adeundem Hermam epistola significat: Hylen nostram aliis mementocommendarequam omnis generis coegimusuti scisoctingentos inlibros. Coluit postea familiarissime C. Sallustium et eo defunctoAsinium Pollionemquos historiam componere aggressosalterumbreviario rerum omnium Romanarumex quibus quas vellet eligeretinstruxitalterum praeceptis de ratione scribendi. Quo magis mirorAsinium credidisseantiqua eum verba et figuras solitum essecolligere Sallustio; cum sibi sciat nihil aliud suadere quam ut notocivilique et proprio sermone utaturvitetque maxime obscuritatemSallustii et audaciam in translationibus.

[11]P. Valerius Catout nonnulli tradideruntBurseni cuiusdam libertusex Gallia; ipse libellocui est titulus Indignatioingenuum senatum ait et pupillum relictumeoque facilius licentia Syllanitemporis exutum patrimonio. Docuit multos et nobilesvisusque estperidoneus praeceptormaxime ad poeticam tendentitusut quidemapparere vel his versiculis potest:

Isscripsit praeter grammaticos libellos etiam poemataex quibuspraecipue probantur Lydia et Diana. Lydiae Ticida meminit:

DianaeCinna:

Vixit adextremam senectamsed in summa pauperie et pene inopiaabditusmodico gurgustiopostquam Tusculana villa creditoribus cesseratutauctor est Bibaculus:

Et rursus:

[12]Cornelius EpicadusL. Cornelii Syllae dictatoris libertus calatorquein sacerdotio auguralifilio quoque eius Fausto gratissimus fuit;quare nunquam non utriusque se libertum edidit. Librum autemquemSylla novissimum de rebus suis imperfectum reliqueratipsesupplevit.

[13]Staberius Eros suomet aere emptus de catasta et propter litterarumstudium manumissusdocuit inter ceteros Brutum et Cassium. Sunt quitradant tanta eum honestate praeditumut temporibus Syllanisproscriptorum liberos gratis et sine mercede ulla in disciplinamreceperit.

[14]Curtius Nicia haesit CN. Pompeio et C. Memmio; sed cum codicillosMemmi ad Pompei uxorem de stupro pertulissetproditus ab eaPompeium offenditdomoque ei interdictum est. Fuit et M.Ciceronisfamiliaris; in cuius epistola ad Dolabellam haec de eo legimus: NihilRomae geritur quod te putem scire curarenisi forte scire vismeinter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. Profert alteropinorduobus versiculisexpensum [Niciae;] alter Aristarchus hos obelizei:ego tanquam criticus antiquos iudicaturus sumutrum sint tou[poietou an parembeblemenoi.] Item ad Atticum: De Nicia quodscribissi ita me haberem ut eius humanitate frui possemin primisvellem mecum illum habere; sed mihi solitudo et recessus provinciaest. Praeterea nosti Niciae nostri imbecllitatemmollitiamconsuetudinem victus. Cur ergo illi molestus esse [velimcum mihiille iucundus esse non] possit? Voluntas tamen eius mihi grata est.Huius de Lucilio libros etiam Santra comprobat.

[15]LenaeusMagni Pompei libertus et pene omnium expeditionum comesdefuncto eo filiisque eius schola se sustentavit; docuitque inCarinis ad Tellurisin qua regione Pompeiorum domus fueratac tantoamore erga patroni memoriam extititut Sallustium historicumquodeum oris probianimo inverecundo scripsissetacerbissimasatyra laceraveritlastaurum et lurconem et nebulonempopinonemque appellanset vita scriptisque monstrosumpraetereapriscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem. Traditurautem puer adhuc Athenis surreptusrefugisse in patriamperceptisque liberalibus disciplinispretium suum retulisseverumob ingenium atque doctrinam gratis manumissus.

[16]Q. Caecilius EpirotaTusculi natuslibertus Attici equitis Romaniad quem sunt Ciceronis epistolaecum filiam patroni nuptam M.Agrippae doceretsuspectus in ea et ob hoc remotusad CorneliumGallum se contulit vixitque una familiarissimequod ipsi Gallo intergravissima crimina ab Augusto obiicitur. Post deinde damnationemmortemque Galli scholam aperuitsed ita ut paucis et tantumadulescentibus praeciperetpraetextato nemininisi si cuius parentihoc officium negare non posset. Primus dicitur Latine ex temporedisputasseprimusque Virgilium el alios poetas novos praelegerecoepissequod etiam Domitii Marsi versiculus indicat:

Epirotatenellorum nutricula vatum.

[17]M. Verrius Flaccus libertinus docendi genere maxime claruit. Namquead exercitanda discentium ingenia aequales inter se committeresolebatproposita non solum materia quam scriberentsed et praemioquod victor auferret. Id erat liber aliquis antiquuspulcher autrarior. Quare ab Augusto quoque nepotibus eius praeceptor electustransiit in Palatium cum tota scholaverum ut ne quem ampliusposthac discipulum reciperet; docuitque in atrio Catulinae domusquae pars Palatii tunc eratet centena sestertia in annum accepit.Decessit aetatis exactae sub Tiberio. Statuam habet Praenesteinsuperiore fori parte circa hemicycliumin quo fastos a se ordinatoset marmoreo parieti incisos publicarat.

[18]L. Crassiciusgenere Tarentinusordinis libertinicognominePasiclesmox Pansam se transnominavit. Hic initio circa scenamversatus estdum mimographos adiuvat; deinde in pergula docuitdonec commentario Zmyrnae edito adeo inclaruitut haec de eoscriberentur:

Sed cumedoceret iam multos ac nobilesin iis Iulium Antoniumtriumvirifiliumut Verrio quoque Flacco comparareturdimissa repente scholatransiit ad Q. Sexti philosophi sectam.

[19]Scribonius AphrodisiusOrbilii servus atque discipulusmox aScribonia Libonis filiaquae prior Augusti uxor fueratredemptus etmanumissusdocuit quo Verrius temporecuius etiam libris deorthographia rescripsitnon sine insectatione studiorum morumqueeius.

[20]C. Iulius HyginusAugusti libertusnatione Hispanus(nonnulliAlexandrinum putant et a Caesare puerum Romam adductum Alexandriacapta) studiose et audiit et imitatus est Cornelium Alexandrumgrammaticum Graecumquem propter antiquitatis notitiam Polyhistoremmultiquidam Historiam vocabant. Praefuit Palatinae bibliothecaenec eo secius plurimos docuit; fuitque familirarissimus Ovidio poetaeet Clodio Licino consularihistoricoqui eum admodum pauperemdecessisse tradit et liberalitate suaquoad vixeritsustentatum.Huius libertus fuit Iulius Modestusin studiis atque doctrinavestigia patroni secutus.

[21]C. MelissusSpoleti natus ingenuussed ob discordiam parentumexposituscura et industria educatoris sui altiora studia percepitac Maecenati pro grammatico muneri datus est. Cui cum se gratum etacceptum in modum amici videretquanquam asserente matrepermansittamen in statu servitutis praesentemque condicionem verae originianteposuit; quare cito manumissusAugusto etiam insinuatus est. Quodelegantecuram ordinandarum bibliothecarum in Octaviae porticususcepit. Atqueut ipse traditsexagesimum aetatis annum agenslibellos Ineptiarumqui nunc Iocorum inscribunturcomponereinstituitabsolvitque C et Lquibus et alios diversi operis posteaaddidit. Fecit et novum genus togatarum inscripsitque trabeatas.

[22]M. Pomponius Marcellussermonis Latini exactor molestissimusinadvocatione quadam (nam interdum et causas agebat) soloecismum abadrersario factum usque adeo arguere perseveravitquoad CassiusSeverusinterpellatis iudicibusdilationem petiitut litigalorsuus alium grammaticum adhiberet; quando non putat is cumadversario de iure sibised de soloecismo controversiam futuram.Hic idemcum ex oratione Tiberium reprehendissetaffirmante AteioCapitoneet esse illud Latinumet si non essetfuturum certe iaminde: Mentitur inquit Capito; tu enimCaesarcivitatem dare poteshominibusverbo non potes. Pugilem olim fuisseAsinius Gallus hocin eum epigrammate ostendit:

[23]Q. Remmius PalaemonVicetinusmulieris vernaprimout ferunttextrinumdeinde herilem filium dum comitatur in scholamlitterasdidicit. Postea manumissus docuit Romae ac principem locum intergrammaticos tenuitquanquam infamis omnibus vitiispalamque etTiberio et mox Claudio praeidicantibusnemini minus institutionempuerorum vel invenum committendam. Sed capiebat homines cummemoria rerumtum facilitate sermonis; nec non etiam poematafaciebat ex tempore. Scripsit vero variisnec vulgaribus metris.Arrogantia fuit tantaut M. Varronem porcum appellaret; secumet natas et morituras litteras iactaret; nomen suum mBucolicis non temere positumsed praesagante Virgilioforequandoque omnium poetarum ac poematum Palaemonem iudicem.Gloriabatur etiamlatrones quondam sibi propter nominiscelebritatem parsisse. Luxuriae ita indulsitut saepius in dielavaretnec sufficeret sumptibusquanquam ex schola quadringenaannua caperetac non multo minus ex re familiari; cuiusdiligentissimus eratcum et officinas promercalium vestiumexerceretet agros adeo coleretut vitem manu eins insitam satisconstet CCCLX uvas edidisse. Sed maxime flagrabat libidinibus inmulieresusque ad infamiam oris; dicto quoque non infaceto notatumfernut cuiusdamqui cum in turba osculum sibi ingerentem quanquamrefugiens devitare non posset. Vis tuinquit magisterquotiens festinantem aliquem videsabligurire?

[24]M. Valerius ProbusBerytiusdiu centuriatum petiitdonec taedio adstudia se contulit. Legerat in provincia quosdam veteres libellosapud grammatistamdurante adhuc ibi antiquorum memorianecdumomnino abolita sicut Romae. Hos cum diligentius repeteret atque aliosdeinceps cognoscere cuperetquamvis omnes contemni magisqueobprobrio legentibus quam gloriae et fructui esse animadverteretnihilo minns in proposito mansit; multaque exemplaria contractaemendare ac distinguere et annotare curavitsoli huic nec ullipraeterea grammatices parti deditus. Hic non tam discipulos quamsectatores aliquot habuit. Nunquam enim ita docuit ut magistripersonam sustineret; unum et alterumvel cum plurimos tres autquatuor postmeridianis horis admittere solebatcubansque interlongos ac vulgares sermones legere quaedamidque perraro. Nimispauca et exigua de quibusdam minutis quaestiunculis edidi. Reliquitautem non mediocrem silvam observationum sermonis antiqui.