|
![]() |
by
![]() |
![]() ![]() |
Sulpiciae
Epistulae
(Saeculumprimum ante Christum natum)
EpistulaI
tandem venit amorqualem texisse pudori
quamnudasse alicui sit mihi fama magis.
exorata meis illum CythereaCamenis
attulit in nostrum deposuitque sinum. 5
exsolvit promissa Venus: mea gaudia narret
dicetursiquis non habuisse sua.
non ego signatis quicquam mandaretabellis
ne legat id nemo quam meus antevelim
sed peccasse iuvatvultus componere famae 10
taedet:cum digno digna fuisse ferar.
epistula II
invisusnatalis adestqui rure molesto
et sine Cerinthotristis agendus erit.
dulcius urbe quid est? an villa sit aptapuellae
atque Arretino frigidus amnis agro? 5
iamnimium Messalla mei studiosequiescas
+neu+tempestivae saepe propinqueviae.
hic animum sensusque meosabducta relinquo
arbitrio quamvis non sinis essemeo.
epistula III
scis iter ex animo sublatumtriste puellae?
natali Romae iam licet essesuo.
omnibus ille dies nobis natalis agatur
quinec opinanti nunc tibi forte venit.
epistula IV
gratumestsecurus multum quod iam tibi de me
permittissubito ne male inepta cadam.
sit tibi cura togae potiorpressumque quasillo
scortum quam Servi filiaSulpicia: 5
solliciti sunt pro nobisquibus illa doloriest
ne cedam ignotomaxima causatoro.
epistulaV
estne tibiCerinthetuae pia cura puellae
quodmea nunc vexat corpora fessa calor?
a ego non aliter tristesevincere morbos
optarimquam te si quoque velleputem. 5
at mihi quid prosit morbos evinceresi tu
nostrapotes lento pectore ferre mala?
epistula VI
netibi simmea luxaeque iam fervida cura
ac videorpaucos ante fuisse dies
si quicquam tota commisi stultaiuventa
cuius me fatear paenituisse magis5
hesterna quam te solum quod nocte reliqui
ardoremcupiens dissimulare meum