Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


INCERTIAUCTORIS LIBERQUI VULGO DICITUR

DE MORIBUS

(Liber Senecae;Proverbia Senecae; Liber Senecae De institutione morum)

1. Omnepeccatum actio estactio autem omnis voluntaria est tam honesta quamturpis: ergo voluntarium est omne peccatum. Tollite excusationem:nemo peceat invitus.
2. Educatio et disciplina mores faciuntetad id vivit unusquisqiiequod didicit. Itaque bona consuetudoexcutere debetquod mala instruxit. Bene loquerebene facias.
3.Nihil interestquo animo faciasquod fecisse vitiosum estquiafacta cernunturanimus vero non videtur.
4. Nulla (enim) laus estnon facerequod facere non possis.
5. Quid est hominiinimicissimum? alter homo.
6. Libenter ferasquod necesse est:dolor patientia vincitur.
7. Spectaquod te numquam paeniteat.
8.Non quam multis placeassed qualibus stude.
9. In hoc (tamen)incumbeut libentius audias quam loquaris.
10. Multos vitamdifferentes mors incerta praevenit: (itaque) omnis dies velut ultimusiudicandus est.
11. Tristitiamsi potesne admiserissi minusne ostenderis.
12. Amicos secreto admonepalam lauda.
13.Verba rebusnon personis aestimanda sunt.
14. Oratorem te putasi tibi ante omnesquod oportetpersuaseris.
15. Ut licentiosamancipia animi imperio coerce linguamventremlibidinem.
16.Quod tacitum velis essenemini dixeris. Si tibi ipsi non imperastiquomodo ab aliis silentium speras?
17. Ridiculum est aliquem odionocentis innocentiam suam perdere.
18. Monstro similis estavaritia senilis. Quid enim stultius estquam via deficienteviaticum augere?
19. Omnes infantes terra nudos excipit: non tepudet sordidius vivere quam nasci?
20. Quid dulcius quam habere(amicum)cum quo audeas ut tecum omnia sic loqui?
21. Magnarumvirium est neglegere laedentem.
22. Quid sis interestnon quidhabearis.
23. Nondum felix essi non te turba deriserit.
24.Si vis beatus essecogita hoc primum: Contemne contemni.
25.Priusqttam promittasdelibereset cum promiseris facias.
26. Idagasut ne quis merito tuo te oderit. Etsi nullos inimicos tibifaciat iniuriamultos facit invidia.
27. Solitudinem quaeritquivult cum innocentibus vivere.
28. Optimus (ergo) animuspulcherrimus dei cultus est.
29. Abstinebis alieno sanguineabstinebis alieno matrimonio.
30. Praestabis parentibus pietatemcognatis indulgentiamamicis fidemomnibus aequitatem.
31.Devitabis crudelitatem et ministram crudelitatis iram.
32. Nonvives aliter in foroaliter in solitudine.
33. Nihil potes quodnegaturus fuisti; nihil negabis quod petiturus fuisti.
34. Pacemcum hominibus habebisbellum cum vitiis.
35. Hoc habet omnisadfectusut in quod ipse insanitin idem etiam ceteros putetfurere.
36. Maximum in eo vitium estqui non melioribus vultplaceresed pluribus.
37. Si vis omnibus esse notusprius efficeut neminem noveris.
38. Bonum est non laudarised esselaudabilem.
39. Morieris: stultum est timerequod vitare nonpossis.
40. Male de te opinantur hominess sed mali. Malisdisplicere est laudari.
41. Male de te loquuntur homines: beneenim loqui nesciunt. Faciunt non quod mereor egosed quod solentipsi.
42. Homines de te male loquuntur: si meritoquod loquunturnon molestum estsed quod non mentiuntur; sin immeritoinnocentiamea nunc maxime gaudeo. Apparet enim illos obiecturos verasipossent.
43. Non eris in patria: patria est ubicumque bene est.Illud enimper quod bene estnon in locosed in homine est.
44.Nihil magnum est in rebus humanisnisi animus magna despiciens.
45.Quae sunt maximae divitiae? non desiderare divitias.
46. Quisplurimum habet? is qui minimum cupit.
47. Quid est beneficiumdare? deum imitari.
48. Honestius est cum iudicaveris amarequamcum amaveris iudicare.
49. Dissensio ab alio incipiata te autemreconciliatio.
50. Succurre paupertati amicorumimmo succurrecuiusvis.
51. Amicos secundae res optime parantadversae autemcertissime probant.
52. Peiora sunt tecta odia quam aperta. Itaquete minus loquax inimicus offendit quam tacitus: huius enim ira sedenudatillius quaerit ad nocendum occasionem.
53. Mira ratioestquae non vult praedicariquod gaudet intellegi.
54. Agnosciamatqui quod agit ostendit.
55. Eleemosyna non tam accipientibusprodest quam dantibus;
56. (et) spes praemii solacium fitlaboris.
57. Quae est maxima egestas? avaritia.
58. Pecuniaeimperare oportetnon servire
59. Nullum magis consciumpeccatorum tuorum timueris quam temet ipsum; alios enim poteseffugerete numquam.
60. Quis est pauper? Qui sibi (dives)videtur.
61. Qui a multis timeturmultos timet.
62.lnfelicitatem erigefelicitatem submitte.
63. Felicitas infeliciinnocentia est.
64. Nequitia ipsa est poena sui.
65. Malaconscientia saepe tuta estsecura numquam.
66. Libidinis initiacontinebissi exitum cogitaveris.
67. Beneficii accepti numquamoportet obliviscidati protinus.
68. lnhonesta victoria est suosvincere.
69. Satis est poenaram potuisse puniri.
70. 71.Inimicitias tarde suscipemoderate exercefideliter depone.
72.73. Imago animi sermo est: qualis vitatalis oratio.
74. Magnares est vocis et silentii temperamentum.
75. Qui aequo animo malisimmisecturmalus est.
76. Neminem cito laudaverisneminem citoaccusaveris: semper puta te corm diis testimonium dicere.
77.Vitium est omnia crederevitium est nihil credere.
78. Utendumest divitiisnon abutendum.
78a. Sic viveut nec a superioribuscontemnarisnec ab inferioribus timearis.
79. Nullum putaverislocum sine teste.
80. Excusationem vitiis suis quaerere est omniadeo delegare.
80a.Datam vitam quotienscumque dubitaverisan siteripienda**quoniam data eripi potesterepta reddi nonpotest.
81. Fortior est qui cupiditatem vincitquam qui hostemsubicit.
82. Est difficillimum se ipsum vincere.
83. Iniqueirasciturqui suis irascitur sine dolore.
84. Amare sic incipetamquam non liceat tibi desinere.
85. Magnarum rerum etiamsisuccessus non adfuerithonestus est ipse conatus.
86. Nobilitasanimi generositas sensus.
87. Nobilitas hominis generosusanimus.
88. Honestior estqui senectutem ad otium retulitquamqui in senectutem venit et tunc incipiat laborare.
89. Turpespectaculuin praebet aeger animus.
90. Numquam tristis facies sittibi in commodo alterius.
91. Homo sum: quomodo devitabosecundarum rerum invidiam?
92. Si felicitatem iactaverismultisdives eris.
93. Quomodo optime potentiam tuebor? + impotentiaoccasionis.
94. Locum tenet proxiinum innocentiae confessio: ubiconfessioibi remissio.
95. 96. Severitas in vitio estquiaproximus iniustitiae locus severitas.
97. Bonus iudex estquipotest dispensare non tam quid damnandum sitsed quatenus.
98.Quietissimam vitam agerent homines in terrissi duo haec verba enatura rerum tollerentur: meum et tuum.
99. Qui paupertatem timetquam timidus est!
100. Vires tuas amici tui magis sentiantbeneficiis quam iniuriis.
101. Pecunia non satiat avaritiamsedirritatet ideo semper indiget.
102. Pecunia si tibi est+ eiususura moribus.
103. Mihi crede: non potes esse dives etfelix.
104. Auribus frequentius quam lingua utere.
105.Quidquid dicturus esantequam aliistibi dicito.
106. Nihilinterest inter iratum et insanum nisi unus dies: alter semperinsanitalter dum irascitur.
107. Facillime bonis fruerissi eavitaveris quae vituperaveris.
108. Cum alios timueristum teipsum maxime verere: nam sine aliis saepe esse potessine tenumquam.
109. Si bene te instruxerispudeat te deteriorafacere.
110. Quod persuaseriserit diuturnum; quod coegeriseritin occasione.
111. Alteri semper ignoscitotibi ipsinumquam.
112. Tantum ad virtutem adiciesquantum ex voluptateabstraxeris.
113. Stultum est somno delectari et mortem horrerecum somnus adsiduus sit mortis imitatio.
114. Bonis nocet quimalis parcit.
114a. Si fatum estquid timesquod certumest?
115. Multi cum aliis maledicuntsibi ipsi conviciumfaciunt.
116. Nihil turpius est quam quod obicitur in obicientecognosci.
117. Ut licentiosa mancipia animi imperio rege linguamventrem libidinem: quae opprimere si non potespaululumremitte.
118. Saepe eaquae sanari ratione non poterantsanatasunt tempore.
119. Qui propter amorem pecuniae et libidinummoriturostendit se numquam sui causa vixisse.
119a. Dignus tibisitcoram quo peceare pudeat te.
119b. Adoleseens si te feminisadornaverisiniuriam facere cogitassi viris adornaverisaccipere.
119c. Non est quod insolenter felicitatem fatearis+quod non fuisset tibi insperatum.
120. Turpia ne dixeris; paulatimenim pudor rerum per verba dediscitur.
121. Sic habitaut potiuslaudetur dominus quam domus.
122. Consuetudinaria res estinnocentia: invita ab eo receditcum quo diu fuit.
123. Nondamnatiosed causa hominem turpem facit.
124. Merito enim damnatipoena est damnatioinmerito damnati calamitas.
125. Si aliquidcogitaveriscito apparebit conversantibus.
126. Videri vis abhominibus an non? Numquam bonae honestatis longa simulatio est.
127.Quod de alienis mentibus tractasex tua indices.
128. Multi sintobligandipauci sunt offendendi: nam memoria beneficiorum fragilisestiniuriarum tenax.
129. Obiurgationi semper aliquid blandiadmisce: facilius enim penetrant verba quae molli vadunt via quamquae aspera: nemo enim se mutatqui mutari se desperet.
130.Quotiens scribis aliquid quod editurus esscito morum tuorum tehominibus chirographum dare.
131. Qui in servos irascitur etcrudelis estsatis ostendit potestatem adversus alios sibi defuissenon voluntatem.
132. Qui nescit tacerenescit et loqui.
132a.Non quidquid inprobi audire meruerintid probi debent dicere.
132b.Longaevitas bonis optabilis est.
133. Bonus fruitur bonaconscientia.
134. A malis hominibus tutissimum est citoeffugere.
135. Nulla pusilla domusquae amicos multos capit.
136.Facilius est pauperi contemptum effugere quam diviti invidiam.
137.Scire uti felicitate maxima felicitas est.
138. Arcum intentiofrangitanimum remissio.
139. Numquam scelus scelere vindicandumest.
140. Bonus est virqui eo produxit affectu animumut nontantum non velit peccaresed non possit.
140a. Satius est liberissuperstitem esse quam libertati.
141. Regnantibus multo peius estpericulum quam hisqui iudicantur: hi enim singulos timentilliuniversos.
142. Numquid fortis fortem se gloriabiturquemcorporis aegritudo efficit infirmum? Numquid dives (in) opibus
suisgloriabiturcuius spem fur vel tyrannus abrupit? Numquid nobilitasgloriabitur effectanonnumquam indignis et miserabilibusserviens?
143. Diabolus aliquando se gloriabatur interfectoremesse tuae misericordiaenunc ingemiscit socios tuae beatitudinis.