Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it



APOCOLOCYNTOSIS
DIVI CLAUDII

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15


[1]Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novoinitiosaeculi felicissimivolo memoriae tradere. Nihil nec offensae necgratiae dabitur. Haec ita vera si quis quaesiverit unde sciamprimumsi nolueronon respondebo. Quis coacturus est? Ego scio meliberum factumex quo suum diem obiit illequi verum proverbiumfecerataut regem aut fatuum nasci oportere. Si libuerit responderedicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico iuratoresexegit? Tamen si necesse fuerit auctorem producerequaerito ab eoqui Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse se dicetiter facientem "non passibus aequis." Velit nolitnecesseest illi omnia viderequae in caelo aguntur: Appiae viae curatorestqua scis et divum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse.Hunc si interrogaverissoli narrabit: coram pluribus nunquam verbumfaciet. Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse caelumascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo crediditquod videritverbis conceptis affirmavit se non indicaturumetiam si in medioforo hominem occisum vidisset. Ab hoc ego quae tum audivicertaclara afferoita illum salvum et felicem habeam.

[2]Iam Phoebus breviore via contraxerat arcum
luciset obscuricrescebant tempora somni
iamque suum victrix augebat Cynthiaregnum
et deformis hiemps gratos carpebat honores
divitisautumniiussoque senescere Baccho
carpebat raras serusvindemitor uvas.

Puto magisintellegisi dixero: mensis erat Octoberdies III idus Octobris.Horam non possum certam tibi dicerefacilius inter philosophos quaminter horologia conveniettamen inter sextam et septimam erat. Nimisrustice! Adquiescunt omnes poetaenon contenti ortus et occasusdescribere ut etiam medium diem inquietenttu sic transibis horamtani bonam?

Iammedium curru Phoebus diviserat orbem:
et propior nocti fessasquatiebat habenas
obliquoflexam deducens tramite lucem:

[3]Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat. TumMercuriusqui semper ingenio eius delectatus essetunam e tribusParcis seducit et ait: "Quidfemina crudelissimahominemmiserum torqueri pateris? Nec unquam tam diu cruciatus cesset? Annussexagesimus [et] quartus estex quo cum anima luctatur. Quid huic etrei publicae invides? Patere mathematicos aliquando verum dicerequiillumex quo princeps factus estomnibus annisomnibus mensibusefferunt. Et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo novit;nemo enim unquam illum natum putavit. Fac quod faciendum est:

'Dedenecimelior vacua sine regnet in aula.'"

Sed Clotho"ego mehercules "inquit" pusillum temporis adicereilli volebamdum hos pauculosqui supersuntcivitate donaret(constituerat onim omnes GraecosGallosHispanosBritannos togatosvidere)sed quoniam placot aliquos peregrinos in semen relinqui ettu ita iubes fierifiat." Aperit tum capsulam et tres fusosprofert: unus erat Augurinialter Babaetertius Claudii. "Hos"inquit "tres uno anno exiguis intervallis temporum divisos moriiubebonec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eumquimodo se tot milla hominum sequentia videbattot praecedentiatotcircumfusasubito solum destitui. Contentus erit his interimconvictoribus."

[4]Haec ait et turpi convolvens stamina fuso
abrupit stolidaeregalia tempora vitae.
At Lachesis redimita comasornatacapillos
Pieria crinem lauro frontemquo coronans
candidade niveo subtemina vellere sumit
felici moderanda manuquaeducta colorem
assumpsere novum. Mirantur pensa sorores:
mutaturvilis pretioso lana metallo
aurea formoso descendunt saeculafilo.
Nec modus est illusfelicia vellera ducunt
et gaudentimplere manussunt dulcia pensa.
Sponte sua festinat opusnulloque laboro
mollia contorto descendunt stamina fuso.
Vincunt Tithonivincunt et Nestoris annos.
Phoebus adestcantuque iuvat gaudetque futuris
et laetus nune plectra movetnunc pensa ministrat.
Detinet intentas cantus fallitque laborem.
Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant
plussolito nevere manushumanaque fata
laudatum transcendit opus."Ne demiteParcae"
Phoebus ait "vincat mortalistempora vitae
illemihi similis vultu similisque decore
neccantu nec voce minor. Felicia lassis
saecula praestabit legumquesilentia rumpet.
Qualis discutiens fugientiaLucifer astra
autqualis surgit redeuntibus Hesperus astris
qualis cum primumtenebris Aurora solutis
induxit rubicunda diemSol aspicit orbem
luciduset primos a carcere concitat axes:
talis Caesaradesttalem iam Roma Neronem
aspiciet. Flagrat nitidus fulgoreremisso
vultuset adfuso cervix formosa capillo."

Haec Apollo.At Lachesisquae et ipsa homini formosissimo faveretfecit illudplena manuet Neroni multos annos de suo donat. Claudium autemiubent omnes

xairontaseafhmoantaw ikphmpein damwn.


Etille quidem animam ebulliitet ex eo desiit vivere videri.Exspiravit autem dum comoedos auditut scias me non sine causa illostimere. Ultima vox eius haec inter homines audita estcum maioremsonitum emisisset illa partequa facilius loquebatur: "vae meputoconcacavi me." Quod an feceritnescio: omnia certeconcacavit.

[5]Quae in terris postea sint actasupervacuum est referre. Scitis enimoptimenec periculum est ne excidant memoriae quae gaudium publicumimpresserit: nemo felicitatis suae obliviscitur. In caelo quae actasintaudite: fides penes auctorem erit. Nuntiatur Iovi venissequendam bonae staturaebene canum; nescio quid illum minariassidueenim caput movere; pedem dextrum trahere. Quaesisse secuiusnationis esset: respondisse nescio quid perterbato sono et voceconfusa; non intellegere se linguam eiusnec Graecum esse necRomanum nec ullius gentis notae. Tum Iuppiter Herculemqui totumorbem terrarum pererraverat et nosse videbatur omnes nationesiubetire et explorarequorum hominum esset. Tum Hercules primo aspectusane perturbatus estut qui etiam non omnia monstra timuerit. Utvidit novi generis facieminsolitum incessumvocem nulliusterrestris animalis sed qualis esse marinis beluis soletraucam etimplicatamputavit sibi tertium decimum laborem venisse. Diligentiusintuenti visus est quasi homo. Accessit itaque et quod facillimumfuit Graeculoait:

tis paqen eis andrwnpaqi toi palis hde tokhes;

Claudiusgaudet esse illic philologos hominessperat futurum aliquemhistoriis suis locum. Itaque et ipse Homerico versu Caesarem se essesignificans ait:

Iliaqen me fhron wsemos Kikanessi phlassen

Erat autemsequens versus verioraeque Homericus:

wnqa dh igw palin wpraqonulesa dh aatohs.

[6]Et imposuerat Herculi minime vafro nisi fuisset illic Febrisquaefano suo relicto sola cum illo venerat: ceteros omnes deos Romaereliquerat. "Iste " inquit "mera mendacia narrat. Egotibi dicoquae cum illo tot annis vixi: Luguduni natus estMarcimunicipem vides. Quod tibi narroad sextum decimum lapidem natus esta ViennaGallus germanus. Itaque quod Gallum facere oportebatRomamcepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni natumubi Licinus multis annisregnavit. Tu autemqui plura loca calcasti quam ullus mulioperpetuariusLugudunenses scire debeset multa milia inter Xanthumet Rhodanum interesse." Excandescit hoc loco Claudius et quantopotest murmure irascitur. Quid diceretnemo intellegebatille autemFebrim duci iubebatillo gestu solutae manus et ad hoc unum satisfirmaequo decollare homines solebatiusserat illi collum praecidi.

[7]Putares omnes illius esse libertos: adeo illum nemo curabat. TumHercules "audi me" inquit "tu desine fatuari. Venistihucubi mures ferrum rodunt. Citius mihi verumne tibi alogiasexcutiam." Et quo terribilior essettragicus fit et ait:

"expromeproperesede qua genitus cluas
hoc ne peremptus stipite adterram accidas;
haec clava reges saepe mactavit feros.
Quidnunc profatu vocis incerto sonas?
Quae patriaquae gens mobileeduxit caput?
Edissere. Equidem regna tergemini petens
longinqua regisunde ab Hesperio mari
Inachiam ad urbemnobile advexi pecus
vidi duobus imminens fluviis iugum
quodPhoebus ortu semper obverso videt
ubi Rhodanus ingens amnepraerapido fluit
Ararque dubitansquo suos cursus agat
tacitus quietis adluit ripas vadis.
Estne illa tellusspiritus altrix tui? "


Haecsatis animose et fortiternihilo minus mentis suae non est et timet
mwpoa plhgen.Claudius ut vidit virum valentemoblitusnugarum intellexit neminem Romae sibi parem fuisseillic non haberese idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. Itaquequantum intellegi potuithaec visus est dicere: "Ego tefortissime deorum Herculesperavi mihi adfuturum apud alioset siqui a me notorem petissette fui nominaturusqui me optime nosti.Nam si memoria repetisego eram qui tibi ante templum tuum iusdicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. Tu scisquantum illicmiseriarum tulerimcum causidicos audirem diem et noctemin quos siincidissesvalde fortis licet tibi videarismaluisses cloacasAugeae purgare: multo plus ego stercoris exhausi.

[8]"Sed quoniam volo" . . . "Non mirum quod in curiamimpetum fecisti: nihil tibi clausi est. Modo dic nobisqualem deumistum fieri velis.hpikohreios qeasnon potest esse:oate aatas prwgma wcei ti oate wllois parhceiStoicus? Quomodo potest 'rotundus' esseut ait Varro'sine capitesine praeputio'? Est aliquid in illoStoici deiiam video: nec cor nec caput habet. Si mehercules aSaturno petisset hoc beneficiumcuius mensent toto anno celebravitSaturnalicius princepsnon tulisset illudnedum ab Iovequemquantum quidem in illo fuitdamnavit incesti. Silanum enim generumsuum occidit propterea quod sororem suamfestivissimam omniumpuellarumquam omnes Venerem vocarentmaluit Iunonem vocare.'Quare' inquis' quaero enimsororem suam?' Stultestude : Athenisdimidium licetAlexandriae totum. 'Quia Romae' inquis 'mures molaslingunt.' Hic nobis curva corrigit? quid in cubiculo suo faciatnescioet iam 'caeli scrutatur plagas'? Deus fieri vult: parum estquod templum in Britannia habetquod hunc barbari colunt et ut deumorant omwroa eailwtou tucein?

[9]Tandem Iovi venit in mentemprivatis intra curiam morantibus[senatoribus non licere] sententiam dicere nec disputare. "Ego"inquit "p. c. interrogare vobis permiseramvos mera mapaliafecistis. Volo ut servetis disciplinam curiae. Hic qualiscunque estquid de nobis existimabit? Illo dimisso primus interrogatursententiam Ianus pater. Is designatus erat in kal. Iuliaspostmeridianus consulhomo quantumvis vaferqui semper videt awma prassw ka apisswIs multa disertequod inforo vivebatdixitquae notarius persequi non potuitet ideo nonreferone aliis verbis ponamquae ab illo dicta sunt. Multa dixitde magnitudine deorum: non debere hunc vulgo dari honorem. "Olim"inquit "magna res erat deum fieri: iam Fabam mimum fecistis.Itaque ne videar in personamnon in rem dicere sententiamcenseo nequis post hunc diem deus fiat ex hisqui hrohrhes karpan wdousin aut ex hisquos alitxeidwros wroura. Quicontra hoc senatus consultum deus factusdictus pictusve eriteumdedi Larvis et proximo munere inter novos auctoratos ferulis vapulareplacet." Proximus interrogatur sententiam Diespiter Vicae Potaefiliuset ipse designatus consulnummulariolus: hoc quaestu sesustinebatvendere civitatulas solebat. Ad hunc belle accessitHercules et auriculam illi tetigit. Censet itaque in haec verba: "Cumdivus Claudius et divum Augustum sanguine contingat nec minus divamAugustam aviam suamquam ipse deam esse iussitlongeque omnesmortales sapientia antecellatsitque e re publica esse aliquem quicum Romulo possit 'ferventia rapa vorare' censeo uti divus Claudiusex hac die deus sitita uti ante eum qui optimo iure factus siteamque rem ad metamorphosis Ovidi adiciendam." Variae erantsententiaeet videbatur Claudius sententiam vincere. Hercules enimqui videret ferrum suum in igne essemodo huc modo illuc cursabat etaiebat: "Noli mihi invideremea res agitur: deinde tu si quidvoluerisin vicem faciam; manus manum lavat."

[10]Tunc divus Augustus surrexit sententiae suae loco dicendaeet summafacundia disseruit: "Ego" inquit "p.c. vos testeshabeoex quo deus factus sumnullum me verbum fecisse: semper meumnegotium ago. Sed non possum amplius dissimulareet doloremquemgraviorem pudor facitcontinere. In hoc terra marique pacem peperi?Ideo civilia bella compescui? Ideo legibus urbem fundavioperibusornaviut -- quid dicam p. c. non invenio: omnia infra indignationemverba sunt. Confugiendum est itaque as Messalae Corvinidisertissimiviriillam sententiam 'pudet imperii.' Hicp.c.qui vobis nonposse videtur muscam excitaretam facile homines occidebatquamcanis excidit. Sed quid ego de tot ac talibus viris dicam? Non vacatdeflere publicas clades intuenti domestica mala. Itaque illa omittamhaec referam; nam etiam si soror mea Graece nescitego scio:wggion ganu knhmes.Iste quem videtisper tot annos sub meo nominelatenshanc mihi gratiam rettulitut duas Iulias proneptes measoccideretalteram ferroalteram fame; unum abnepotem L. Silanumviderisluppiteran in causa malacerte in tuasi aequus futuruses. Dic mihidive Claudiquare quemquam ex hisquos quasqueoccidistiantequam de causa cognosceresantequam audiresdamnasti?Hoc ubi fieri solet? In caelo non fit.

[11]Ecce Iuppiterqui tot annos regnatuni Volcano crus fregitquem

ruke podas tetaghn wpa bhloa qespesioio

et iratusfuit uxori et suspendit illam: numquid occidit? Tu Messalinamcuiusaeque avunculus maior eram quam tuusoccidisti. 'Nescio' inquis. Ditibi male faciant: adeo istuc turpius estquod nescistiquam quodoccidisti. C. Caesarem non desiit mortuum persequi. Occiderat illesocerum: hic et generum. Gaius Crassi filium vetuit Magnum vocari:hic nomen illi reddiditcaput tulit. Occidit in una domo CrassumMagnumScriboniam+TristioniasAssarionem+ nobiles tamenCrassumvero tam fatuumut etiam regnare posset. Hunc nunc deum facerevultis? Videte corpus eius dis iratis natum. Ad summamtria verbacito dicatet servum me ducat. Hunc deum quis colet? Quis credet?Dum tales deos facitisnemo vos deos esse credet. Summa reip. c.si honeste [me] inter vos gessisi null clarius respondivindicateiniurias meas. Ego pro sententia mea hoc censeo:" atque ita extabella recitavit: "quando quidem divus Claudius occidit socerumsuum Appium Silanumgeneros duos Magnum Pompeium et L. Silanumsocerum filiae suae Crassum Frugihominem tam similem sibi quam ovoovumScriboniam socrum filiae suaeuxorem suam Messalinam etceteros quorum numerus iniri non potuitplacet mihi in eum severeanimadvertinec illi rerum iudicandarum vacationem darieumque quamprimum exportariet caelo intra triginta dies excedereOlympo intradiem tertium." Pedibus in hanc sententiam itum est. Nec moraCyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos[a caelo]

"[illuc]unde negant redire quemquam.

[12]Dum descendunt per viam sacraminterrogat Mercuriusquid sibi velitille concursus hominumnum Claudil funus esset. Et erat omniumformosissimum et impensa curaplane ut scires deum efferri:tubicinumcornicinumomnis generis aenatorum tanta turbatantusconcentusut etiam Claudius audire posset. Omnes laetihilares:populus Romanus ambulabat tanquam liberAgatho et pauci causidiciplorabantsed plane ex animo. Iurisconsulti e tenebris procedebantpallidigracilesvix animam habentestanquam qui tum maximereviviscerent. Ex his unus cum vidisset capita conferentes etfortunas suas deplorantes causidicosaccedit et ait: "dicebamvobis: non semper Saturnalia erunt." Claudius ut vidit funussuumintellexit se mortuum esse. Ingenti enimmegwl'corikwnenia cantabatur anapaestis:

"Funditefletusedite planctusresonet tristi clamore forum:
ceciditpulchre cordatus homo
quo non alius fuit in toto
fortiororbe.
Ille citato vincere cursu
poterat celeresillerebelles
fundere Parthos levibusque sequi
Persida teliscertaque manu
tendere nervumqui praecipites
vulnere parvofigeret hostes
pictaque Medi terga fugacis.
Ille Britannosultra noti
litora ponti
et caeruleos scuta Brigantas
dareRomuleis colla catenis
iussit et ipsum noca Romanae
iurasecuris tremere Oceanum.
Deflete virumquo non alius
potuitcitius discere causas
una tantum parte audita
saepe etneutra. Quis nunc iudex
toto lites audiet anno?
Tibi iam cedetsede relicta
qui dat populo iura silenti
Cretaea tenensoppida centum.
Caedite maestis pectora palmis
O causidicivenale genus.
Vosque poetae lugete novi
vosque in primis quiconcusso
magna parastis lucra fritillo."

[13]Delectabatur laudibus suis Claudiuset cupiebat diutius spectare.Inicit illi manum Talthybius deorum [nuntius] et trahit capiteobvolutone quis eum possit agnoscereper campum Martiumet interTiberim et viam tectam descendit ad inferos. Antecesserat iamcompendiaria Narcissus libertus ad patronum excipiendumet venientinitidusut erat a balineooccurrit et ait: "Quid di adhomines?" "Celerius" inquit Mercurius "et venirenos nuntia." Dicto citius Narcissus evolat. Omnia procliviasuntfacile descenditur. Itaque quamvis podagricus essetmomentotemporis pervenit ad ianuam Ditisubi iacebat Cerberus vel ut aitHoratius "belua centiceps." Pusillum perturbatur--subalbamcanem in deliciis habere adsueverat--ut illum vidit canem nigrumvillosumsane non quem velis tibi in tenebris occurrereet magnavoce "Claudius" inquit "veniet." Cum plausuprocedunt cantantes:earekanem sugcaipwmen. Hic eratC. Silius consul designatusIuncus praetoriusSex. TraulusM.HelviusTrogusCottaVettius ValensFabius equites R. quosNarcissus duci iusserat. Medius erat in hac cantantium turba Mnesterpantomimusquem Claudius decoris causa minorem fecerat. AdMessalinam--cito rumor percrebuit Claudium venisse-convolant: primiomnium liberti PolybiusMyronArpocrasAmphaeusPheronactusquosClaudius omnesnecubi imparatus essetpraemiserat. Deinde praefectiduo Iustus Catonius et Rufrius Pollio. Deinde amici Saturninus Lusiuset Pedo Pompeius et Lupus et Celer Asinius consulares. Novissimefratris filiasororis filiagenerisocerisocrusomnes planeconsanguinei. Et agmine facto Claudio occurrunt. Quos cum vidissetClaudiusexclamat:pwnta filwn plerh quomodohue venistis vos?" Tum Pedo Pompeius: "Quid dicishomocrudelissime? Quaerisquomodo? Quis enim nos alius huc misit quamtuomnium amicorum interfector? In ius eamusego tibi hic sellasostendam."

[14]Ducit illum ad tribunal Aeaci: is lege Cornelia quae de sicariis lataestquaerebat. Postulatnomen eius recipiat; edit subscriptionem:occisos senatores XXXVequites R. CCXXIceterososa jwmaqas te kanis te.Advocatum non invenit. Tandem procedit P.Petroniusvetus convictor eiushomo Claudiana lingua disertusetpostulat advocationem. Non datur. Accusat Pedo Pompeius magnisclamoribus. Incipit patronus velle respondere. Aeacushomoiustissimusvetatet illum altera tantum parte audita condemnat etait:a ke pwqoi th wreze dike kh iqe a ghnoito.Ingens silentium factum est.Stupebant omnes novitate rei attonitinegabant hoc unquam factum.Ciaudio magis iniquum videbatur quam novam. De genere poenae diudisputatum estquid illum pati oporteret. Erant qui dicerentSisyphum [satis] diu laturam fecisseTantalum siti periturum nisiilli succurrereturaliquando Ixionis miseri rotam sufflaminandam.Non placuit ulli ex veteribus missionem darine vel Claudius unquamsimile speraret. Placuit novam poenam constitui debereexcogitandumilli laborem irritum et alicuius cupiditatis speciem sine effectu.Tum Aeacus iubet illum alea ludere pertuso fritillo. Et iam coeperatfugientes semper tesseras quaerere et nihil proficere.

[15]Nam quotiens missurus erat resonante fritillo
utraque subductofugiebat tessera fundo.
Cumque recollectos auderet mittere talos
fusuro similis semper semperque petenti
decepere fidem:refugit digitosque per ipsos
faliax adsiduo dilabitur aleafurto.
Sic cum iam summi tanguntur culmina montis
irritaSisyphio volvantur pondera collo.

Apparuitsubito C. Caesar et petere illum in servitutem coepit; producittestesqui illum viderant ab illo flagrisferuliscolaphisvapulantem. Adiudicatur C. Caesari; Caesar illum Aeaco donat. IsMenandro liberto suo tradiditut a cognitionibus esset.