Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C.Sallusti Crispi


OratioPhilippi

inSenatu



1 Maxumevellempatres conscriptirem publicam quietam esse aut in periculisa promptissumo quoque defendidenique prava incepta consultoribusnoxae esse. Sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab eis quosprobibere magis decebat; postremoquae pessumi et stultissumidecrevereea bonis et sapientibus faciunda sunt. 2 Nam bellum atquearmaquamquam vobis invisatamen quia Lepido placentsumunda suntnisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium est.

3 Pro diboniqui hanc urbem omissam cura nostra adhuc tegitisM. Aemiliusomnium flagitiosorum postremusqui peior an ignavior sit deliberarinon potestexercitum opprimundae libertatis habet et se e contemptometuendum effecit; vos mussantes et retractantes verbis et vatumcarminibus pacem optatis magis quam defenditisneque intellegitismollitia decretorum vobis dignitatemilli metum detrahi. 4 Atque idiure; quoniam ex rapinis consulatumob seditionem provinciam cumexercitu adeptus estquid ille ob bene facta cepissetcuiussceleribus tanta praemia tribuistis?

5 Atscilicet eosqui ad postremum usque legatospacemconcordiametalia huiuscemodi decreveruntgratiam ab eo peperisse! Immo despectiet indigni re publica habiti praedae loco aestumanturquippe metupacem repetentesquo habitam amiserant. 6 Equidem a principiocumEtruriam coniurareproscriptos arcessilargitionibus rem publicamlacerari videbammaturandum putabam et Catuli consilia cum paucissecutus sum; ceterum illi qui gentis Aemiliae bene facta extollebantet ignoscundo populi Romani magnitudinem auxissenusquam etiam tumLepidum progressum aiebantcum privata arma opprimundae libertatiscepissetsibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consiliumpublicum corruperunt.

7 At tumerat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariisquorum nemodiurna mercede vitam mutaverit; nunc est pro consule cum imperio nonempto sed dato a vobiscum legatis adhuc iure parentibuset ad eumconcurrere homines omnium ordinum corruptissumiflagrantes inopia etcupidinibusscelerum conscientia exagitatiquibus quies inseditionibusin pace turbae sunt. Hi tumultum ex tumultubellum exbello seruntSaturnini olimpost Sulpicidein Mari Damasippiquenunc Lepidi satellites. 8 Praeterea Etruria atque omnes reliquiaebelli arrectaeHispaniae armis sollicitaeMitbridates in laterevectigalium nostrorum quibus adhuc sustentamurdiem bellocircumspicit; quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundumimperium.

9 Quod egovos oro atque obsecropatres conscriptiut animadvortatis neupatiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactuprocedere; nam ubi malos praemia secunturhaud facile quisquamgratuito bonus est. 10 An expectatis dum exercitu rursus admoto ferroatque flamma urbem invadat? Quod multo propius est ab eo quo agitatstatuquam ex pace et concordia ad arma civilia. 11 Quae illeadvorsum divina et humana omnia cepitnon pro sua aut quorum simulatiniuriased legum ac libertatis subvortundae. Agitur enim aclaceratur animi cupidine et noxarum metuexpers consiliinquieshaec atque illa temptansmetuit otiumodit bellumluxu atquelicentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia.

12 Nequemihi satis consili estmetum an ignaviam an dementiam eam appellemqui videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingatsed prohibere ne conari quidem.

13 Etquaeso considerate quam convorsa rerum natura sit; antea malumpublicum occulteauxilia palam instruebantur et eo boni malos facileanteibant: nunc pax et concordia disturbantur palamdefendunturocculte; quibus illa placent in armis suntvos in metu. Quidexpectatis? Nisi forte pudet aut piget recte facere. 14 An Lepidimandata animos movere? Qui placere ait sua cuique reddi et alienatenetbelli iura rescindicum ipse armis cogatcivitatemconfirmariquibus ademptam negatconcordiae gratis tribuniciampotestatem restituiex qua omnes discordiae accensae.

15 Pessumeomnium atque impudentissumetibine egestas civium et luctus curaesunt? Cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam! Alterumconsulatum petisquasi primum reddiderisbello concordiam quaerisquo parta disturbaturnostri proditoristis infidushostis omniumbonorum! Ut te neque hominum neque deorum pudetquos per fidem autperiurio violasti!

16 Quiquando talis esmaneas in sententia et retineas arma te hortorneuprolatandis seditionibusinquies ipsenos in sollicitudineattineas; neque te provinciae neque leges neque di penates civempatiuntur; perge qua coeptasut quam maturrume merita invenias.

17 Vosautempatres conscriptiquo usque cunctando rem publicam intutampatiemini et verbis arma temptabitis? Dilectus advorsus vos habitipecuniae publice et privatim extortaepraesidia deducta atqueimpositaex lubidine leges imperanturcum interim vos legatos etdecreta paratis. Quanto mehercule avidius pacem petieritistantobellum acrius eritcum intelleget se metu magis quam aequo et bonosustentatum. 18 Nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob idarmato Lepido vos inermos retinetquae victis toleranda sunt eacumfacere possitispatiamini potius censet; ita illi a vobis pacemvobis ab illo bellum suadet. 19 Haec si placentsi tanta torpedoannuos obrepsitut obliti scelerum Cinnaecuius in urbem reditudecus ordinis huius interiitnihilo minus vos atque coniuges etliberos Lepido permissuri sitisquid opus decretisquid auxilioCatuli? Quin is et alii boni rem publicam frustra curant.

20 Agiteut lubetparate vobis Cethegi atque alia proditorum patrociniaquirapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deospenatis manus armare. Sin libertas et vera magis placentdecernitedigna nomine et augete ingenium viris fortibus. 21 Adest novusexercitusad hoc coloniae veterum militumnobilitas omnisducesoptumi ; fortuna meliores sequitur; iam illa quae socordia nostracollecta suntdilabentur.

22 Quareita censeo: quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cumpessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatemad urbem ducituti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consuleet ceterisquibus imperium esturbi praesidio sint operamque dentnequid res publica detrimenti capiat.