Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Publilio Siro

PROVERBI



Naturam absconditcum improbus recte facit.Nondum felix essi nondum te turba deridet.Nam etsi nullos inimicos tibi faciat iniuriamultos tamen facit invidia.Non aspicias quam plenas quis deo manussed quam puras admoveat.Non enim aliternisi optimus animuspulcherrimus dei cultus est. [5] Non vivas aliter in solitudinealiter in foro.Nihil petasquod negaturus es.Nihil negabisquod petiturus es.Nihil magnum est in rebus humanisnisi animus magna despiciens.Nihil prodest didicissebene facere si cesses.[10] Nihil interest quo animo facias quod fecisse vitiosum est.Nam facta cernunturanimus non videtur.Non quam multis placeassed qualibus stude.Nequitia ipsa poena sui est.Nam mala conscientia saepe tuta estsecura numquam.[15] Neminem cito accusaverisneminem cito laudaveris.Nullum putaveris esse locum sine teste.Nulla pusilla domusquae multos recipit amicos.Numquam enim scelus scelere vindicandum est.Omne peccatum actio est.[20] Omnis autem actio voluntaria esttam honesta quam turpis.Omne ergo peccatum voluntarium est.Omitte excusationemnemo peccat invitus.Odia multorum sub vultumultorum sub osculo latent.Omnia tamen pandenturnon dico si ceciderissed si titubaveris.[25] Omnis affectus hoc habetut in quod ipse insanitceterosfurere putet.Omnes enim vitam differentes mors incerta praevenit.Omnis itaque dies velut ultimus ordinandus est.Oratorem te putasi tibi ipsi quod oportet persuaseris.Opinantur de te homines malesed mali: displicere enim malis laudabile est.[30] Obiurgationi semper blanditiae aliquid admisce.Odium oportet peccandinon metum facias.Optimum est semper ignosceretamquam si ipse cotidie pecces.Optimum est maiorum vestigia sequisi recte praecesserint.Omnis doctor in vitae ratione peccans turpior est[35] Ob hoc quod in officiocuius magister esse vultlabitur.Peccandi duo sunt generaaliud ex propositoaliud exneglegentia.Plerique metu peccare cessantnon innocentia.Profecto tales timidinon innocentes dicendi.Priusquam promittas deliberesut cum promiseris facias.[40] Prius si negaverisfecisse postea fallere est.   Propter causam multa amico dabismultae causae etiam contra amicum.Pro eo religiosior erisquo melior.Praestabis parentibus pietatemcognatis dilectionem.Praestabis amicis fidemomnibus aequitatem.[45] Pacem cum hominibus habebisbellum cum vitiis.Pecuniae imperare oportetnon servire.Pecunia si uti sciasancilla estsi nesciasdomina.Pecunia non satiat avaritiamsed inritat.Putandus est recte fortior qui cupiditates quam qui hostessubicit.[50] Peiora sunt tecta odia quam aperta.Propterea te loquax inimicus mionus quam taciturnus offendit.Proximum ab innocentia tenet locum verecunda peccati confessio.Plerique cum stultis maledicuntipsi sibi convicium faciunt.Perturpe est enimquod obicitur in obiciente cognosci.[55] Pulcherrimum est omnia praestare nihil exigentem.Principium discordiae estaliquid ex communi suum facere.Plerique famamconscientiam pauci verentur.Quidam quosdam occidit inimicosnon quia meruerantsed quia habebat.Quam iniquum est nocuissequia oderis laedere.[60] Quantum iniquius odissequia laeseris.Quam magnarum virium est neglegere laedentem.Qui enim vindicatsentit.Quid sis interestnon quid habearis.Quamvis agasut ne quis merito tuo te oderiterunt tamen semperqui oderint.[65] Quam magnum est non laudari et esse laudabilem.Qui succurrere perituro potestcum non succurritoccidit.Quid est homini inimicissimum? alter homo.Quae sunt maximae divitiae? non desiderare divitias.Quis plurimum habet? is qui minimum cupit.[70] Quid est dare beneficium? imitari deum.Quis est pauper? qui sibi videtur dives.Quidam inimici graves sunt amici leves.Quietissime viverent hominessi duo verba tollerentur: meum et tuum.Qui paupertatem timetquam timidus est![75] Quod tacitum esse visnemini dixerisquia non poteris ab alio exigere silentiumsi tibi ipse non praestas.Qui servis crudelis estostendit in alios non voluntatem sibi deessesed potestatem.Qui ob hoc iniuriam facitquia potestcito desinitquia fecit.Quid dulcius quam haberecum quo omnia audeas;[80] quem sic credasut te; cui sic loquaris quasi tecum.Quanti tales amicos habere volueruntet ipsi tales esse non possunt.Repelli se homines facilius quam decipi ferunt.Respue crudelitatem et matrem crudelitatis iram.Re vera memoria beneficiorum fragilis estiniuriarum tenax.[85] Ridiculum est odio nocentis innocentiam perdere.Res vera estqui a multis timeturmultos timet.Regibus peius est multo quam servientibus:re veraquia illi singulosisti universos timent.Res ipsa ut praestare possimus efficietsi polliceri properamus honesta.[90] Rem maximam promittit tibi sapientiaut te reducat tibi.Recta ingenia debilitat verecundiaprava confirmat audacia.Res optima est non sceleratos exstirparesed scelera.Recte parem et inferiorem laudasquia pertinet ad gloriam tuam.Res magnae clementiae estindulgendo corrigere peccata quam vindicando.[95] Suntquorum corpus innoxium estet in mille facinorum furiasmens otiosa discurrit.Si in clientelam felicis hominis potentisque pervenerisaut veritas aut amicitia perdenda est.Si vis beatus essecogita hoc primum: contemne contemni.Si multis placuerit vita tuatibi placere non poterit.Solitudinem quaeratqui vult cum innocentibus vivere.[100] Stultum est timerequod vitari non potest.Semper dissensio ab alio incipiata te reconciliatio.Succurre paupertati amicorumimmo potius occurre.Secreto admone amicospalam lauda.Si bene te instituerispudeat fieri deteriorem.[105] Si quis irasciturab alio poenas petita se exigit.Severissime enim nos adversum peccantes ingerimuset ipsi eadem committimus.Sicut formosa pictura estcuius nulla pars erratsic et formosus homoin quo nulla peccatis foeda est.Si invitus paresservus es; si volensminister.[110] Scias eum multis virtutibus abundarequi alienas amat.Si non inviderismaior eris: nam qui invidetminor est.Scisquid est invidia? dolor animi est ex alienis commodis.Scito enim et illudquod nulli invidet vir bonitate praeditus. Sunt multi qui plurima verbisnon re contemnunt;[115] sed ipsaquae spernuntclam furantur.Timidus cautum se vocatsordidus parcum.Tutissima res estnihil timere praeter deum.Tene semper vocis et silentii temperamentum;tamen et in hoc incumbeut libentius audias quam loquaris.[120] Tacere qui nescitnescit loqui.Tristitiamsi potesne admiseris.Turpe praebet spectaculum aeger animus.Turpia ne dixeris: paulatim enim pudor rerum per verba discutiturTransibit sermo in effectumsi honesta loquamur.[125] Tolerabilior estqui mori iubetquam qui male vivere.Tolerabilior est poenanon posse vivere quam nescire.Talem diligentiam exhibe in amicitiis conparandisne incipias amarequem deinceps possis odisse.Tu primum exhibe te bonumet sic quaere alterum similem tui.Turpius nihil est quam cum eo bellum gererecum quo familiaritervixeris.[130] Vix quisquam in bonum nisi ex malo transit.Vis omnibus esse notus? prius efficeut neminem noveris.Vis habere honorem?  dabo tibi magnum imperium: impera tibi. Vide si adhuc malus eset similibus parce.Verum si esse desistiquare aliis locum emendationis abscidas?[135] Vitium fuit prius adsentationunc mos est.Verum non dicimusne audiamus.Utilis educatio et disciplina mores facitunde bona consuetudo excutere debetquod mala instruxit.Viriliter feras quae necesse est; dolor enim patientia vincitur.[140] Verba rebusnon personis accipienda sunt.Vires tuas anmci beneficiisinimici inittriis sentiant.Vita omnis brevis est; ideo immortalitas est mors honesta.Vir est bonusqui in tantum perduxit animum suumut non modo nolit peccaresed etiam non possit.[145] Ut aliquid auri extrahamusterras pervertimus;ut summum bonum occupemusscrutari pectus piget.Virtutem cuius progressu viderisne exitum eius desperes.Zelum de deo tantum habeasnon contra homines.Zelari autem hominibus vitiosum est.