Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C. Plinii

NaturalisHistoria

LiberSecundus



[1] Mundumet hoc quodcumque nomine alio caelum appellare libuitcuiuscircumflexu degunt cunctanumen esse credi par estaeternuminmensumneque genitum neque interiturum umquam. huius exteraindagare nec interest hominum nec capit humane coniectura mentis.

[2] sacerestaeternusimmensustotus in totoimmo vero ipse totuminfinitus ac finito similisomnium rerum certus et similis incertoextra intra cuncta conplexus in seidemque rerum naturae opus etrerum ipsa natura.

[3] furorest mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere ausosaliosrursus occasione hinc consumpta aut hic data innumerabiles tradidissemundosut totidem rerum naturas credi oporteret autsi una omnesincubarettotidem tamen soles totidemque lunas et cetera etiam inuno et inmensa et innumerabilia sideraquasi non eaedem quaestionessemper in termino cogitationi sint occursurae desiderio finisalicuius autsi haec infinitas naturae omnium artifici possitadsignarinon idem illud in uno facilius sit intellegitantopraesertim opere. furor est profectofuror egredi ex eo ettamquaminterna eius cuncta plane iam nota sintita scrutari exteraquasivero mensuram ullius rei possit agere qui sui nesciataut menshominis videre quae mundus ipse non capiat

[4] furorest profectofuror egredi ex eo ettamquam interna eius cunctaplane iam nota sintita scrutari exteraquasi vero mensuram ulliusrei possit agere qui sui nesciataut mens hominis videre quae mundusipse non capiat.

[5] Formameius in speciem orbis absoluti globatam esse nomen in primis etconsensus in eo mortalium orbem appellantiumsed et argumenta rerumdocentnon solum quia talis figura omnibus sui partibus vergit insese ac sibi ipsa toleranda est seque includit et continet nullarumegens compagium nec finem aut initium ullis sui partibus sentiensnec quia ad motumquo subinde verti mox adparebittalis aptissimaestsed oculorum quoque probationequod convexu mediusque quacumquecernaturcum id accidere in alia non possit figura.

[6] Hancergo formam eius aeterno et inrequieto ambituinenarrabiliceleritateviginti quattuor horarum spatio circumagi solis exortuset occasus haut dubium reliquere. an sit inmensus et ideo sensumaurium excedens tantae molis rotatae vertigine adsidua sonitusnonequidem facile dixerimnonHerculemagis quam circumactorum simultinnitus siderum suosque volventium orbes an dulcis quidam etincredibili suavitate concentus. nobis qui intus agimus iuxta diebusnoctibusque tacitus labitur mundus.

[7] esseinnumeras ei effigies animalium rerumque cunctarum inpressas necutin volucrum notamus ovislevitate continua lubricum corpusquodclarissimi auctores dixereterrenorum argumentis indicaturquoniaminde deciduis rerum omnium seminibus innumeraein mari praecipue acplerumque confusis monstrificaegignantur effigiespraeterea visusprobationealibi ursitauri alibialibi litterae figuracandidiore medio per verticem circulo.

[8]equidem et consensu gentium moveor; namque et Graeci nomine ornamentiappellavere eum et nos a perfecta absolutaque elegantia mundum.caelum quidem haut dubie caelati argumento diximusut interpretaturM. Varro.

[9]adiuvat rerum ordo discripto circulo qui signifer vocatur in duodecimanimalium effigies et per illas solis cursus congruens tot saeculisratio.

[10] Necde elementis video dubitari quattuor esse ea: ignium summuminde totstellarum illos conlucentium oculos; proximum spiritusquem Graecinostrique eodem vocabulo aera appellantvitalem hunc et per cunctarerum meabilem totoque consertum; huius vi suspensam rum quartoaquarum elemento librari medio spatii tellurem.

[11] itamutuo conplexu diversitatis effici nexum et levia ponderibus inhiberiquo minus evolentcontraque gravia ne ruant suspendilevibus insublime tendentibus. sic pari in diversa nisu in suo quaequeconsistereinrequieto mundi ipsius constricta circuituquo semperin se recurrente imam atque mediam in toto esse terrameandemqueuniverso cardine stare pendentemlibrantem per quae pendeatitasolam inmobilem circa eam volubili universitate; eandem ex omnibusnecti eidemque omnia inniti.

[12] interhanc caleumque eodem spiritu pendent certis discreta spatiis septemsideraquae ab incessu vocamus errantiacum errent nulla minusillis. eorum medius sol ferturamplissima magnitudine ac potestatenec temporum modo terrarumquesed siderum etiam ipsorum caeliquerector.

[13] huncesse mundi totius animum ac planius mentemhunc principale naturaeregimen ac numen credere decet opera eius aestimantes. hic lucemrebus ministrat aufertque tenebrashic reliqua sidera occultatinlustrat; hic vices temporum annumque semper renascentem ex usunaturae temperat; hic caeli tristitiam discutit atque etiam humaninubila animi serenat; hic suum lumen ceteris quoque sideribusfeneratpraeclaruseximiusomnia intuensomnia etiam exaudiensut principi litterarum Homero placuisse in uno eo video.

[14]Quapropter effigiem dei formamque quaerer inbecillitatis humanaereor. quisquis est deussi modo est aliuset quacumque in partetotus est sensustotus visustotus auditustotus animaetotusanimitotus sui. innumeros quidem credere atque etiam ex vitiishominumut PudicitiamConcordiamMentemSpemHonoremClementiamFidemautut Democrito placuitduos omninoPoenam etBeneficiummaiorem ad socordiam accedit.

[15]fragilis et laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatissuae memorut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret.itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdem innumerabiliainvenimusinferis quoque in genera discriptis morbisque et multisetiam pestibusdum esse placatas trepido metu cupimus.

[16]ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum estOrbonae adaedem Larumara et Malae Fortunae Esquiliis. quam ob rem maiorcaelitum populus etiam quam hominum intellegi potestcum singuliquoque ex semet ipsis totidem deos faciant Iunones Geniosqueadoptando sibigentes vero quaedam animalia et aliqua etiam obscenapro dis habeant ac multa dictu magis pudendaper fetidos cibosaliaet similiaiurantes.

[17]matrimonia quidem inter deos credi tantoque aevo ex iis neminem nasciet alios esse grandaevos semper canosquealios iuvenes atque puerosatri colorisaligerosclaudosovo editos et alternis diebusviventes morientesquepuerilium prope deliramentorum estsed superomnem inpudentiamadulteria inter ipsos fingimox iurgia et odiaatque etiam furtorum esse et scelerum numina.

[18] deusest mortali iuvare mortalemet haec ad aeternam gloriam via. hacproceres iere Romanihac nunc caelesti passu cum liberis suis vaditmaximus omnis aevi rector Vespasianus Augustus fessi rebussubveniens.

[19] hicest vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mosut talesnuminibus adscribant. quippe et aliorum nomina deorum et quae supraretuli siderum ex hominum nata sunt meritis. Iovem quidem autMercurium aliterve alios inter se vocari et esse caelestemnomenclaturam

[20] quisnon interpretatione naturae fateatur inridendum? agere curam rerumhumanarum illudquicquid estsummum ac vel tam tristi atquemultiplici ministerio non pollui credamus dubitemusne? vix prodestiudicareutrum magis conducat generi humanoquando aliis nullus estdeorum respectusaliis pudendus.

[21]externis famulantur sacris ac digitis deos gestantmonstra quoquecoluntdamnant et excogitant cibosimperia dira in ipsosne somnoquidem quietoinrogant. non matrimonianon liberosnon deniquequicquam aliud nisi iuvantibus sacris deligunt. alii in Capitoliofallunt ac fulminantem periurant Iovem. et hos iuvant sacraillossacra sua poenis agunt.

[22]Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsamortalitas numenquo minus etiam plana de deo coniectatio esset.toto quippe mundo et omnibus locis omnibusque horis omnium vocibusFortuna sola invocatur ac nominaturuna accusaturres una agituruna cogitatursola laudatursola arguitur et cum conviciis coliturvolubilis ....quea plerisque vero et caeca existimatavagainconstansincertavaria indignorumque fautrix. huic omnia expensahuic feruntur acceptaet in toto ratione mortalium sola utramquepaginam facitadeoque obnoxiae sumus sortisut prorsus ipsa pro deosit qua deus probatur incertus.

[23] parsalia et hanc pellit astroque suo eventus adsignat et nascendilegibussemelque in omnes futuros umquam deo decretumin reliquumvero otium datum. sedere coepit sententia haecpariterque eteruditum vulgus et rude in eam cursus vadit.

[24] eccefulgurum monitusoraculorum praescitaharuspicum praedicta atqueetiam parva dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum. DivusAugustus prodidit laevum sibi calceum praepostere inductum quo dieseditione militari prope adflictus est.

[25] quaesingula inprovidam mortalitatem involvuntsolum ut inter ista velcertu sit nihil esse certi nec quicquam miserius homine autsuperbius. ceteris quippe animantium sola victus cura estin quosponte naturae benignitas sufficituno quidem vel praeferendocunctis bonisquod de gloriade pecuniaambitione superque demorte non cogitant.

[26] Verumin his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu vitae estpoenasque maleficiis aliquando serasoccupato deo in toto molenumquam autem inritas esse nec ideo proximum illi genitum nominemutvilitate iuxta beluas esset.

[27]inperfectae vero in homine naturae praecipua solatiane deum quidemposse omnia -- namque nec sibi potest motem conscisceresi velitquod homini dedit optimum in tantis vitae poenisnec mortaliesaeternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit nonvixeritqui honores gessit non gesserit -- nullumque habere inpraeterita ius praeterquem oblivionis atque (ut facetis quoqueargumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti nonsunt aut multa similiter efficere non posse. per quae declaratur hautdubie naturae potentia idque esse quod deum vocemus. in haecdivertisse non fuerit alienumvulgata iam propter adsiduamquaestionem de deo.

[28] Hincredeamus ad reliqua naturae. sideraquae adfixa diximus mundononillaut existimat volgussingulis attributa nobis et claradivitibusminora pauperibusobscura defectis ac pro sorte cuiusquelucentia adnumerata mortalibuscum suo quaeque homine orta moriunturnec aliquem exstingui decidua significant.

[29] nontanta caelo societas nobiscum estut nostro fato mortalis sit ibiquoque siderum fulgor. illa nimio alimento tracti umoris ignea viabundantiam redduntcum deicdere credunturut apud nos quoqueluminibus accensis liquore olei notamus accidere.

[30]ceterum aeterna caelestibus est natura intexentibus mundum intextuqueconcretispotentia autem ad terram magnopere eorum pertinensquaepropter effectus claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitatenosci potueruntsicut suo demonstrabimus loco. circulorum quoquecaeli ratio in terrae mentione aptus diceturquando ad eam totapertinetsigniferi modo inventoribus non dilatis. obliquiatem eiusintellexissehoc est rerum fores aperuisse

[31]Anaximander Miletus traditur primus Olympiade quinquagesima octavasigna deinde in eo Cleostratuset prima arietis ac sagittariisphaeram ipsam ante multo Atlas. Nunc relicto mundi ipsius corporereliqua inter caelum terrasque tractentur.

[32]summum esse quod vocant Saturni sidus ideoque minimum videri etmaximo ambire circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suaeprincipia regredi crtum estomnium autem errantium siderum meatusinterque ea solis et lunaecontrarium mundo agere cursumid estlaevumilo semper in dextra praecipiti.

[33] etquamvis adsidua conversione immensae celeritatis attollantur ab eorapianturque in occasumadverso tamen ire motu per suos quaequepassus. ita fierine convolutus aer eandem in partem aeterna mundivertigine ignavo globo torpeatsed fundatur adverso siderum verberediscretus et digestus.

[34]Saturni autem sidus gelidae ac rigentis esse naturaemultumque ex eoinferiorem Iovis circulum et ideo motu celeriore duodenis circumagiannis. tertium Martisquod quidam Herculis vocantigne ardens solisvicinitatebinis fere annis convertiideoque huius ardore nimio etrigore Saturniinteriectum ambobusex utroque temperari Iovemsalutaremque fieri.

[35]deinde solis meatum esse partem quidem trecentarum sexagintased utobservatio umbrarum eius redeat ad notasquinos annis dies adicisuperque quartam partem diei. quam ob causam quinto anno unusintercalarius dies additurut temporum ratio solis itineri congruat.

[36] Infrasolem ambit ingens sidus appellatum Venerisalterno meatu vagumipsisque congominibus aemulum solis ac lunae. praeveniens quippe etante matutinum exoriens luciferi nomen accepit ut sol atler diemquematuranscontra ab occasu refulgens nuncupatur vesper ut proroganslucem vicemve lunae reddens.

[37] quamnaturam eius Pythagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiterXLIIqui fuit urbis Romae annus XCLII. iam magnitudine extra cunctaalia sidera estclaritatis quidem tantaeut unius huius stellaeradiis umbrae reddantur. itaque et in magno nominum ambitu est. aliienim Iunonisalii Isidisalii Matris Deum appellavere.

[38] huiusnatura cuncta generantur in terris. namque in alterutro exortugenitali rore conspergens non terrae modo conceptus inpletverumanimantium quoque omnium stimulat. signiferi autem ambitum peragittrecenis et duodequinquagenis diebusa sole numquam abstinenspartibus sex atque quadraginta longiusut Timaeo placet.

[39]Simili rationesed nequaquam magnitudine aut viproximum illiMercurii sidusa quibusdam appellatum Apollinisinferiore circulofertur VIIII diebus ociore ambitumodo ante solis exortummodo postoccasum splendensnumquam ab eo XII partibus remotiorut Cidenas etSosigenes docent. ideo et peculiaris horum siderum ratio est nequecommunis cum supra dictis.

[40] namea et quarta parte caeli a sole abesse et tertiaet adversa solisaepe cernunturmaioresque alios habent cuncta plenae conversionisambitus in magni anni ratione dicendos.

[41] Sedomnium admirationem vincit novissimum sidusterris familiarissimumet in tenebrarum remdium ab natura apertumlunae. multiformis haecambigua torsit ingenia contemplantium

[42] etproximum ignorare sidus maxime indignantiumcrescens semper autsenescens et modo curvata in cornua faciemodo aequa portionedivisamodo sinuata in orbemmaculosa eademque subito praenitensinmensa orbe pleno ac repente nullaalias pernoxalias sera etparte diei solis lucem adiuvansdeficiens et in defectu tamenconspicua --

[43] quaemensis exitu latettum laborare non creditur -- iam vero humilis etexcelsaet ne id quidem uno modosed alias admota caeloaliascontigua montibusnunc in aquilonem elatanunc in austros deiecta.quae singula in ea deprehendit hominum primus Endymion; ob id amoreius fama traditur. non sumus profecto grati erga eos qui laborecuraque lucem nobis aperuere in hac lucemiraque humani ingeni pestesanguinem et caedes condere annalibus iuvatut scelera hominumnoscantur mundi ipsius ignaris.

[44]proxima ergo cardiniideoque minimo ambituvicenis diebusseptenisque et tertia diei parte peragit spatia eademquae Saturnisidus altissimum XXXut dictum etannis. dein morata in coitu solisbiduocum tardissimea tricesima luce rursum ad easdem vices exithaut scio an omniumquae in caelo pernosci potueruntmagistra: inXII mensium spatia oportere dividi annum

[45]quando ipsa totiens solem redeuntem ad principia consequitur; solisfulgoreut reliqua siderumregisiquidem in totum mutuata ab eoluce fulgerequalem in repercussu aquae volitare conspicimus; ideomolliore et inperfecta vi solvere tantum umorem atque etiam augerequem solis radii absumant. ideo inaequali lumine adspiciquiaexadverso demum plenareliquis diebus tantum ex se terris ostendatquantum a sole ipsa concipiat;

[46] incoitu quidem non cerniquoniam haustum omnem lucis aversa illoregeratunde acceperit. sidera vero haut dubie umore terreno pasciquia dimidio orbe numquam maculoso cernaturscilicet nondumsuppetente ad hauriendum ultra iusta vi; masculas enim non aliud essequam terrae raptas cum umore sordes. defectus autem suos et solisrem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similemmagnitudinem umbraeque indices exsistere.

[47]quippe manifestum est solem interventu lunae occultari lunamqueterrae obiectu ac vices reddieosdem solis radios luna interpositusuo auferente terrae terraque lunae. hac subeunte repentinas obducitenebras rursumque illius umbra sidus hebetari. neque aliud essenoctem quam terrae umbramfiguram autem umbrae similem metae acturbini inversoquando mucrone tantum ingruat neque lunae excedataltitudinemquoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur ettalis figura semper mucrone deficiat.

[48]spatio quidem consumi umbras indicio sunt volucrum praealti volatus.ergo confinium illis est aeris terminus initiumque aetheris. supralunam pura omnia ac diurnae lucis plena. a nobis autem per noctemcernuntur sideraut reliqua lumina est tenebriset propter hascausas nocturno tempore deficit luna. stati autem atque menstrui nonsunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi lunaequemultivagosut dictum estflexusnon semper in scripulis partiumcongruente siderum motu.

[49] Haecratio mortales animos subducti in caelum ac velut indecontemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinemdetegit. non posset quippe totus sol adimi terris intercedente lunasi terra maior esset quam luna. tertia ex utroque vastitas solisaperieturut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentisatque coniectura animi scrutari:

[50]inmensum essequia arborum in limitibus porrectarum in quotlibetpassuum milia umbras paribus iaciat intervallistamquam toto spatiomediuset quia per aequinoctium omnibus in meridiana plagahabitantibus simul fiat a verticeitem quia circa solstitialemcirculum habitantium meridie ad septentrionem umbrae cadantortuvero ad occasumquae fieri nullo modo possentnisi multo quam terramaior essetnec non quod montem Idam exoriens latitudine exsuperetdextra laevaque large amplectenspraesertim tanto discretusintervallo.

[51]Defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione declaratsicutterrae parvitatem ipse deficiens. namque cum sint tres umbrarumfigurae constetquesi par lumini sit materia quae iaciatumbramcolumnae effigie iaci nec habere finemsi vero maior materia quamlumenturbinis rectiut sit imum eius angustissimum et simili modoinfinita longitudosi minor materia quam luxmetae existereeffigiem in cacuminis finem desinentem talemque cerni umbramdeficiente luna:

[52] palamfitut nula amplius relinquatur dubitatiosuperari magnitudinemterrae. id quidem et tacitis naturae ipsius indiciis: cur enimpartitis vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terrasreficit? exusturus haut dubieet sic quoque exurens quadam in parte.tanta magnitudo est.

[53] Etrationem quidem defectus utriusque primus Romani generis in vulgumextulit Sulpicius Gallusqui consul cum M. Marcello fuitsed tumtribunus militumsollicitudine exercitu liberato pridie quam Persesrex superatus a Paulo est in concionem ab imperatore productus adpraedicendam eclipsimmos et composito volumine. apud Graecos auteminvestigavit primus omnium Thales Milesius Olympiadis XLVIII annoquarto praedicto solis defectuqui Alyatte rege factus est urbisdconditae anno CLXX. post eos utriusque sideris cursum in sexcentosannos praececinit Hipparchusmenses gentium diesque et horas acsitus locorum et visus populorum complexusaevo teste haut alio modoquam consiliorum naturae particeps.

[54] viriingentes supraque mortaliatantorum numinum lege deprehensa etmisera hominum mente iam solutain defectibus scelera aut mortemaliquam siderum pavente -- quo in metu fuisse Stesichori et Pindarivatum sublimia ora palam est deliquio solis -- aut in luna veneficiaarguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante -- quopavore ignarus causae Nicias Atheniensium imperator veritus classemportu educere opes eorum adflixit --: macte ingenio estecaeliinterpretes rerumque naturae capacesargumenti repertores

[55] quodeos hominesque vicistis! quis enim haec cernens et statos siderum(quoniam ita appellare placuit) labores non suae necessitati mortalesgenitos ignoscat? Nunc confessa de iisdem breviter atque capitulatimattingam ratione admodum necessariis locis strictimque redditanamneque instituti operis talis argumentatio est neque omnium rerumafferri posse causas minus mirum est quam constare in aliquis.

[56]Defectus CCXXIII mensibus redire in suos orbes certum estsolisdefectus non nisi novissima primare fieri lunaquod vocant coitumlunae autem non nisi plenasemperque citra quam proxime fuerint;omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebushorisque sub terra nec tamencum superne fiantubique cernialiquando propter nubilasaepius globo terrae obstanteconvexitatibus mundi.

[57] intraducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est et lunae defectumaliquando quinto mesne a priore fierisolis vero septimoeundem bisin XXX diebus super terras occultarised ab aliis hoc cerniquaequesunt in hoc miraculo maxime miracum conveniat umbra terrae lunamheetarinunc ab occasus parte hoc ei acciderenunc ab exortusquanam rationecum solis exortu umbrae illa hebetatrix sub terraesse debeatsemel iam acciderit ut in occasu lunae deficeret utroquesuper terram conspicuo sidere. nam ut XV diebus utrumque sidusquaerereturet nostro aevo accidit imperatoribus Vespasianis patreIII. filio consulibus.

[58] Lunamsemper aversis a sole cornibussi crescatortus spectaresiminuaturoccasushaut dubium est; lucere dodrantes semunicashorarum ab secunda adicientem usque ad plenum orbem detrahentemque indeminutionem; intra XIIII autem partes solis semper occultam esse.qui argumento amplior errantium stellarum qui lunae magnitudocolligiturquando illae et a septenis interdum partibus emergant.sed altitudo cogit minores viderisicut adfixas caelo solis fulgorinterdiu non cernicum aeque ac noctu luceant idque manifestum fiatdefectu solis et praealtis puteis.

[59]Errantium autem tresquas supra solem diximus sitasoccultanturmeantes cum eoexoriuntur vero matutino discedentes partibus numquamamplius undenis. postea radiorum eius contactu reguntur et intriquetro a partibus CXX stationes matutinas faciuntquae est primaevocanturmox in adverso a partibus CLXXX exortus vespertinositerumque in CXX ab alio latere appropinquantes stationesvespertinasquas est secundas vocantdonec assecutus in partibusduodenis occultet illasqui vespertini occasus appellantur.

[60]Martis stellaut propioretiam ex quadrato sentit radiosa XCpartibusunde et nomen accepit motus primus et secundus nonagenariusdictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus commoraturin signisalioqui bimestriscum cetera utraque statione quaternosmenses non inpleant.

[61]inferiores autem duae occultantur in coitu vespertino simili modorelictaeque a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinosadquos longissimis distantiae suae metis solem inequuntur adeptaequeoccasu matutino conduntur ac praetereunt. mox eodem intervallovespere exoriuntur usque ad quos diximus terminos. ab hisretrogradiuntur ad solem et occasu vespertino delitescunt. Venerisstella et stationes duasmatutinam verspertinamqueab utroqueexortu facit a longissimis distantiae suae finibusMercuriistationum breviore momento quam ut deprehendi possint.

[62] Haecest luminum occultationum ratioperplexior motu multisque involutamiraculissiquidem magnitudines suas et colores mutantet eaedem adseptentrionem accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores autcaelo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam priorestradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris qui primi viasquaerendi demonstraverintmodo ne quis desperet saecula proficeresemper.

[63]pluribus de causis haec omnia accidunt: prima circulorumquos GraeciayidaV in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit vocabulis. suntautem hi sui cuique earum aliique quam mundoquoniam terra averticibus duobusquos appellaverunt poloscentrum caeli nec non etsigniferi est oblique inter eos siti. omnia autem haec constantratione circini semper indubitata. ergo ab alio cuique centro apsidessuae exsurgunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimilesquoniam interiores apsidas necesse est breviores esse.

[64]igitur a terrae centro apsides altissimae sunt Saturno in scorpioneIovi in virgineMarti in leonesoli in geminisVeneri insagittarioMercurio in capricornolunae in tauromediis omniumpartibuset e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae.sic fit ut tardius moveri videanturcum altissimo ambitu ferunturnon quia adcelerent tardentve naturales motusqui certi ac singulisunt illissed quia deductas ab summa apside lineas coartari adcentrum necesse estsicut in toris radiosidemque motus aliasmaioralias minor centri propinquitate sentitur.

[65]altera sublimitatium causaquoniam a suo centro apsidas altissimashabent in aliis signisSaturnus in librae parte vicesimaIuppitercancri quinta decimaMars capricorni XXVIIIsol arietis XVIIIIVenus piscium XXVIIMercurius virginis XVluna tauri III. tertiaaltitudinum ratio caeli mensuranon circuliintelligitursubireeas aut descendere per profundum aeris oculis aestimantibus.

[66] Huicconexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. per huncstellae quas diximus ferunturnec aliud habitatur in terris quamquod illi subiacetreliqua a polis squalent. Veneris tantum stellaexcedit eum binis partibusquae causa intellegitur efficere utquaedam animalia et in desertis mundi nascantur. luna quoque pertotam latitudinem eius vagatursed omnino non excedens eum. ab hisMercurii stella laxissimeut tamen e duodenis partibus -- tot enimsunt latitudinis -- non amplius octonas pererretneque hasaequalitersed duas in medio eius et supra quattuorinfra duas.

[67] soldeinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatuinaequalisMartis stella quattuor mediisIovis media et super eamduabusSaturni duabus ut sol. haec erit latitudinum ratio ad austrumdescendentium aut ad aquilonem subeuntium. hac constare et tertiamillam a terra subeuntium in caelumet pariter scandi eam quoqueexistimavere inmensa et omnes eas conplexa causas.

[68]Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terrae etaltitudine et latitudineexortusque matutinos ne initio cuiusquefieristationes in mediis latitudinum articulisquae vocantecliptica. perinde confessum est motum augeriquamdiu in vicino sintterrae; cum abscedant in altitudinemminui. quae ratio lunae maximesublimitatibus adprobatur. aeque non est dubium in exortibusmatutinis etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superioresdeminuere se usque ad stationes secundas.

[69] quaecum ita sintmanifestum erit ab exortu matutino latitudines scandiquoniam in eo primum habitu incipiat parcius adici motusinstationibus vero primis et altitudinem subiriquoniam tum primumincipiant detrahi numeri stellaeque retroire. cuius rei ratioprivatim reddenda est. percussae in qua diximus parte et triangulosolis radio inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur insublime.

[70] hocnon protinus intellegi potest visu nostroideoque existimanturstareunde et nomen accepit statio. progreditur deinde eiusdem radiiviolentia et retroire cogit vapore percussas. multo id magis invespertino earum exortutoto sole adverso cum in summas apsidasexpelluntur minimaeque cernunturquoniam altissime absuntet minimoferuntur motutanto minorecum hoc in altissimis apsidum evenitsignis.

[71] abexortu vespertino latitudo descenditursuperveniente ab alio latereradio eademque vi rursus ad terras deprimentequa sustulerat incaelum e priore triquetro. tantum interestsubeant radii ansuperveniantmultoque eadem magis in vespertino occasu accidunthaec est superiorum stellarum ratio; difficlior reliquar et a nulloante nos reddita.

[72]Primum igitur dicaturcur Veneris stella numquam longius XLVIpartibusMercurii XX ab sole abscedantsaepe citra eas ad solemreciprocent. conversas habent utraeque apsidas ut infra solem sitaetantumque circulis earum subter est quantum superne praedictarumetideo non possunt abesse ampliusquoniam curvatura apsidum ibi nonhabet longitudinem maiorem. ergo utrique simili ratione modumstatuunt apsidum suarum marginesac spatia longitudinis latitudinumevagatione pensant. at enim

[73] curnon semper ad quadraginta sex et ad partes viginti perveniunt? immoverosed ratio canonicos fallit. namque apparet apsidas quoque earummoveriquod numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam eiusincidere margines alterutro lateretum et stellae ad longissima suaintervalla pervenire intelleguntur. cum citra fuere marginestotidempartibus et ipsae ocius redire cogunturcum sit illa semper utriqueextremitas summa.

[74] Hincet ratio motuum conversa intellegitur. superiores enim celerrimeferuntur in occasu vespertinohae tardissime; illae a terraaltissime absuntcum tardissime moventurhaecum ocisimequiasicut in illis propinquitas centri adceleratita in his extremitascirculi. illae ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunthaevero augere; illae retro cursum agunt a statione matutina usquevespertinamVeneris a vespertina usque ad matutinam.

[75]incipit autem ab exortu matutino latitudinem scanderealtitudinemvero ac solem insequi a statione matutinaocissima in occasumatutino et altissimadegredi autem latitudine motumque minuere abexortu vespertinoretro quidem ire simulque altitudine degredi abstatione vespertinaMercurii rursus stella utroque modo scandere abexortu matutinodegredi vero latitudine a vespertinoconsecutoquesole ad quindecim partium intervallum consistit quadriduo propeinmobilis.

[76] moxab altitudine descendit retroque graditur ab occasu vespertino usqueexortum matutinumtantumque haec et luna totidem diebusquotsubieredescendunt. Veneris quindecies pluribus subitrursusSaturni et Iovis duplicato degrediunturMartis etiam quadruplicato.tanta est naturae varietassed ratio evidens. nam quae in vaporemsolis nitunturetiam descendunt aegre.

[77] Multapromi amplius circa haec possunt secreta naturae legesquequibusipsa servatexempli gratia in Martis sidrecuius est maximeinobservabilis cursusnumquam id stationem facere Iovis sideretriquetroraro admodum LX partibus discretoqui numerus sexangulasmundi efficit formasnec exortus nisi in duobus signis tantumcancri et leonissimul edereMercurii vero sidus exortusvespertinos in piscibus raros facerecreberrimos in virgineinlibra matutinositem matutinos in aquariorarissimos in leoneretrogradum in tauro et geminis non fieriin cancro vero non citravicesimam quintam partem

[78] lunambis coitum cum sole in nullo alio aigno facere quam geminisnoncoire aliquando in sagittario tantumnovissimam vero primamque eademdie vel nocte nullo alio in signo quam ariete conspici -- id quoquepaucis mortalium contigitet inde fama cernendi Lynceo --nonconparere in caelo Saturni sidus et Martiscum plurimumdiebusCLXXIovis XXXVI autcum minimumLIIMercuri XIII autcumplurimumXVII.

[79]Colores ratio altitudinum temperatsiquidem earum similitudinemtrahuntin quarum aera venere subeundoinguitque adpropinquantesutralibet alieni meatus circulusfrigidior in palloremardentior inruboremventosus in horremsol atque commissurae apsidumextremaeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem cuique colorest: Saturno candidusIovi clarusMarti igneusLucifero candensVesperi refulgensMercurio radianslunae blandussolicum oriturardenspostea radianshis causis conexo visu et earum quae caelocontinentur.

[80]namque modo multitudo conferta inest circa dimidos orbes lunaeplacida nocte leniter inlustrante easmodo raritasut fugissemiremurplenilunio abscondente aut cum solis suprave dictarum radiivisus praestrinzere nostros. et ipsa autem luna ingruentium solisradiorum haut dubie differentias sentithebetante cetero inflexusmundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetantictus. itaque in quadrato solis dividua estin triquetro seminaniambitur orbeinpletur autem in adversorursusque minuens easdemeffigies paribus edit intervallissimili ratione qua super solemtria sidera.

[81] Solautem ipse quattuor differentias habetbis aequata nocte dieivereet autumnoin centrum incidens terrae octavis in partibus arietis aclibraebis permutatis spatiisin auctum diei brumaoctava in partecapricorninoctis vero solstitiototidem in partibus cancri.inaequalitatis causa obliquitas est signifericum pars aequa mundisuper subterque terras omnibus fiat momentis. sed quae recta inexortu suo consurgunt signa longiore tractu tenent lucem; quae veroobliquaociore transeunt spatio.

[82] Latetplerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus doctrinaevirissuperiorem trium siderum ignes esse qui decidui ad terrasfulminum nomen habeantsed maxime Iovis medio loco sitifortassisquoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris exsubiecto per hunc modum egeratideoque dictum Iovem fulminaiaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitusic a siderecaelestis igni exspuitur praescita secum adferensne abdicata quidemsui parte in divinis cessante operibus. idque maxime turbato fitaerequia collectus umor abundantium stimulat aut quia turbaturquodam ceu gravidi sideris partu.

[83]Intervalla quoque siderum a terra multi indagare temptaruntet solemabesse a luna undeviginti partes quantam lunam ipsam a terraprodiderunt. Pythagoras verovir sagacis animia terra ad lunam |CXXVI | stadiorum esse collegitad solem ab ea dupluminde adduodecim signa triplicatumin qua sententia et Gallus Sulpicius fuitnoster.

[84] SedPythagoras interdum et musica ratione appellat quantum absit a terralunaab ea ad Mercurium dimidium spatii et ab eo ad Venerisa quoad solem sescupluma sole ad Martem tonum [id est quantum ad lunam aterra]ab eo ad Iovem dimidium et ab eo ad Saturniet indesescuplum ad signiferum; ita septem tonis effici quam dia paswnarmonian hoc est universitatem concentus; in ea Saturnum Dorio moveriphthongoIovem Phrygio et in reliquis similiaiucunda magis quamnecessaria subtilitate.

[85]Stadium XXV nostros efficit passushoc est pedes DCXXV. Posidoniusnon minus XL stadiorum a terra altitudinem essein quam nubila acventi nubesque perveniantinde purum liquidumque et inperturbataeucis aerased a turbido ad lunam viciens C milia stadioruminde adsolem quinquiens milienset spatio fieriut tam inmensa eiusmagnitudo non exurat terras. plures autem DCCCC in altitudinem nubessubire prodiderunt. inconperta haec et inextricabiliased prodendaquia sunt proditain quis tamen una ratio geometricae collectionisnumquam fallacis possit non repudiarisi cui libeat altius itapersequinec ut mensura -- id enim velle paene dementis otii est --sed ut tantum aestimatio coniectanti donstet animo.

[86] namcum CCCLX et fere sex partibus orbis solis ex circuitu eius patereappareat circulumper quem meatsemperque dimetiens tertiam partemambitus et tertiae paulo minus septimam colligatapparet dempta eiusdimidiaquoniam terra centralis interveniatsextam fere partemhuius inmensi spatiiquod circa terram circuli solaris animoconprehenditurinesse altitudinis spatiolunae vero duodecimamquoniam tanto breviore quam sol ambitu currit. ita fieri eam in mediosolis ac terrae.

[87] mirorquo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo invitatasuccessusicut in supra dictis occasionem inpudentiae ratiolargitur. ausisque divinare solis ad terram spatia eadem ad caelumaguntquoniam sit medius solut protinus mundi quoque ipsiusmensura veniat in digitos. quantas enim dimetiens habeat septimastantas habere circulum duoetvicesimastamquam plane a perpendiculomensura caeli constet.

[88]Aegyptia ratioquam Petosiris et Nechepsos ostenderesingulaspartes in lunari circulout citum estminimo XXXIII stadiis pauloamplius patere colligitin Saturni amplissimo duplumin solisquemmedium esse diximusutriusque mensurae dimidium. quae computatioplurimum habet pudorisquoniam ad Saturni circulum addito signiferiipsius intervallo nec numerabilis multiplicatio efficitur.

[89]Restant pauca de mundonamque et in ipso caelo stellae repentenascuntur. plura eodem genera. cometas Graeci vocantnostricrinitashorrentes crine sanguineo et comarum modo in verticehsipidas. iidem pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbaelongae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibranturocissimosignificatu. haec fuitde qua quinto consulatu suo Titus ImperatorCaesar praeclaro carmine perscripsitad hunc diem novissima visa.easdem breviores et in mucronem fastigata xiphias vocaverequae suntomnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis radiisquos et disceusnomini similiscolore autem electroraros emargine emittit.

[90]pitheus doliorum cernitur figurain concavo fumidae lucis. ceratiascornus speciem habetqualis fuit cum Graecia apud Salaminadepugnavit. lampadias ardentes imitatur faceshippeus equinas iubascelerrimi motus atque in orbem circa se euntes. fit et candidus DioVcometesargenteo crine ita refulgensut vix contueri liceatspecieque humana dei effigiem in se ostendens. fiunt et hircivillorum specie et nube aliqua circumdati. semel adhuc iubae effigiesmutata in hastam estOlympiade CVIIIurbis anno CCCCVIII.brevissimum quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum estlongissimum CLXXX.

[91]Moventur autem aliae errantium modoaliae inmobiles haerentomnesferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certased maximein candidaquae lactei circuli nomem accepit. Aristoteles tradit etsimul plures cerninemini compertum alteriquod equidem sciamventos autem ab iis graves aestusve significari. fiunt et hibernismensibus et in austrino polosed ibi citra ullum iubar. diraqueconperta Aethiopum et Aegypti populis spirae modo intortavisuquoque torvonec stella verius quam quidam igneus modus.

[92]sparguntur aliquando et errantibus stellis ceterisque crines. sedcometes numquam in occasura parte caeli estterrificum magna exparte sidus atque non leviter piatumut civili motu Octavio consuleiterumque Pompei et Caesaris belloin nostro vero aevo circaveneficiumquo Claudius Caesar imperium reliquit Domitio Neroniacdeinde principatu eius adsiduum prope ac saevum. referre arbitranturin quas partes sese iaculetur aut cuius stellae vires accipiatquasque similitudines reddat et quibus in locis emicet:

[93]tibiarum specie musicae arte portendereobscenis autem moribus inverendis partibus signorumingeniis et eruditionisi triquetramstellarum situs edat; venena fundere in capite septentrionalisaustrinave serpentis. Cometes in uno totius orbis loco colitur intemplo Romaeadmodum Faustus Divo Augusto iudicatus ab ipsoquiincipiente eo apparuit ludisquos faciebat Veneri Genetrici nonmulto post obitum patris Caesaris in collegio ab eo instituto. namquehis verbis in ....

[94]gaudium prodit is: Ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum perseptem dies in regione caeli sub septemtrionibus est conspectum. idoriebatur circa undecimam horam diei clarumque et omnibus e terrisconspicuum fuit. eo sidere significari vulgus credidit Caesarisanimam inter deorum inmortalium numina receptamquo nomine idinsigne simulacro capitis eiusquod mox in foro consecravimusadiectum est. haec ille in publicum; interiore gaudio sibi illumnatum seque in eo nasci interpretatus est. etsi verum fatemursalutare id terris fuit. Sunt qui et haec sidera perpetua essecredant suoque ambitu iresed non nisi relicta ab sole cerni; aliivero qui nasci umore fortuito et ignea vi ideoque solvi.

[95] IdemHipparchus numquam satis laudatusut quo nemo magis adprobaveritcognationem cum homine siderum animasque nostras partem esse caelinovam stellam et aliam in aevo suo genitam deprehendit eiusque motuqua fulsitad dubitationem est adductusanne hoc saepius fieretmoverenturque et eaequas putamus adfixasideoque ausus rem etiamdeo inprobamadnumerare posteris stellas ac sidera ad nomenexpungere organis excogitatisper quae singularum loca atquemagnitudines signaretut facile discerni posset ex eo non modo anobirent ac nascerentursed an omnino aliquae transirentmoverenturqueitem an crescerent minuerenturquecaelo in hereditatecunctis relictosi quisquamqui cretionem eam capereteinventusesset.

[96]Emicant et facesnon nisi cum decidunt visaequalis GermanicoCaesare gladiatorum spectaculum edente praeter ora populi meridianotranscucurrit. duo genera earum. lampadas vocant plane facesalterumbolidasquale Mutinensibus malis visum est. distant quod facesvestigia longa faciunt priore ardente partebolis vero perpetuaardens longiorem trahit limitem. Emicant et trabes simili modoquasdokouV vocantqualis cum Lacedaemonii classe victi imperium Graeciamisere. fit et caeli ipsius hiatusquod vocant chasma

[97] fitet sanguinea species etquo nihil terribilius mortalium timori estincendium ad terras cadens indesicut Olympiadis CVII anno tertiocum rex Philippus Graeciam quateret. atque ego haec statis temporibusnaturae viut ceteraarbitror existerenonut pleriquevariis decausisquas ingeniorum acumen excogitatquippe ingentium malorumfuere praenuntia; sed ea accidisse non quia haec facta sunt arbitrorverum haec ideo facta quia incasura erant illararitate autemoccultam eorum esse rationem ideoque nonsicut exortus supra dictosdefectusque et multa alianosci.

[98]Cernuntur et stellae cum sole totis diebusplerumque et circa solisorbem ceu speiceae coronae et versicolores circuliqualiter AugustoCaesare in prima iuventa urbem intrante post obitum patris ad nomeningens capessendum. existunt eaedem coronae circa lunam et circanobilia astra caeloque inhaerentia. circa solem arcus adparuit L.Opimio Q. Fabio cos.orbis C. Porcio M'. Aciliocirculus rubricoloris L. Iulio P. Rutilio cos. Fiunt prodigiosi et longiores solisdefectusqualis occiso dictatore Caesare et Antoniano bello totiuspaene anni pallore continuo

[99] etrursus soles plures simul cernunturnec supra ipsum nec infrasedex obliquonumquam iuxta nec contra terram nec noctused autoriente aut occidente. semel et meridie conspecti in Bosporoprodunturqui ab matutino tempore duraverunt in occasum. trinossoles et antiqui saepius videresicut Sp. Postumio Q. Mucio et Q.Marcio M. Porcio et M. Antonio P. Dolabella et M. Lepido L. Plancocos.et nostra aetas vidit Divo Caludio principeconsulatu eiusCornelio Orfito collega. plures quam tres simul visi ad hoc aevinumquam produntur. Lunae quoque trinaeut Cn. Domitio C. Fannioconsulibusapparuere.

[100] Quodplerisque appellaverunt soles nocturnoslumen de caelo noctu visumest C. Caecilio Cn. Papirio consulibus et saepe aliasut dieispecies nocte luceret. Clipeus ardens ab occasu ad ortum scintillanstranscucurrit solis occasu L. Valerio C. Mario consulibus. Scintillamvisam e stella cadere et augeri terrae adpropinquantem acpostquamlunae magnitudine facta sitinluxisse ceu nubilo diedeincum incaelum se reciperetlampadem factam semel umquam proditur Cn.Octavio C. Scribonio consulibus. vidit id Silanus proconsul cumcomitatu suo. Fieri videntur et discursus stellarum numquam temereut non ex ea parte truces venti cooriantur.

[101]Existunt stellae et in mari terrisque. vidi nocturnis militumvigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem effigie ea; et antennisnavigantium aliisque navium partibus ceu vocali quodam sonoinsistuntut volucres sedem ex sede mutantesgravescum solitariaeveneremergentesque navigia etsi in carinae ima deciderintexurentesgeminae autem salutares et prosperi cursus nuntiaequarumadventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam ferunt etob id Polluci ac Castori id numen adsignant eosque in mari invocant.hominum quoque capita vespertinis magno praesagio circumfulgent.omnia incerta ratione et in naturae maiestate abdita.

[102]Hactenus de mundo ipso sideribusque: nunc reliqua caeli memorabilia.namque et hoc caelum appellavere maiores quod alio nomine aÎraomne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit. infra lunam haecsedes multoque inferiorut animadverto propemodum constareinfinitum ex superiore natura aÎrisinfinitum terreni halitusmiscens utraque sorte confunditur. hinc nubilatonitrua et aliafulminahinc grandinespruinaeimbresprocellaeturbineshincplurima mortalium mala et rerum naturae pugna secum.

[103]terrena in caelum tendentia deprimit siderum vis eademque quae spontenon subeant ad se trahit. decidunt imbresnebulae subeuntsiccanturamnesruunt grandines. torrent radii et terram in medium undiqueinpelluntiidem infracti resiliunt et quae potuere auferunt secum.vapor ex alto cadit rursusque in altum redit. venti ingruunt inanesiidemque cum rapina remeant. tot animalium haustus spiritum e sublimitrahitat ille contra nititurtellusque ut inani caelo spiritumfundit.

[104] sicultro citro commeante natura ut tormento aliquo mundi celeritatediscordia accenditur. nec stare pugnae licetsed adsidue raptaconvolvitur et circa terram inmenso rerum causas globo ostenditsubinde per nubes caelum aliud obtexens. ventorum hoc regnum. itaquepraecipua eorum natura ibi et ferme reliquas complexa eas causasquoniam tonitruum et fulminum iactus horum violentiae pleriqueadsignantquin et ideo lapidibus pluere interimquia vento sintraptiet multa similiter. quam ob rem simul plura dicenda sunt.

[105]Tempestatum imbriumque quasdam statas esse causasquasdam verofortuitas aut adhuc rationis inconpertaemanifestum est. quis enimaestates et hiemes quaeque in temporibus annua vice intelleguntursiderum motu fieri dubitet? ergo ut solis natura temperandointellegitur annosic reliquorum quoque siderum propria est cuiusquevis et ad suam cuique naturam fertilis. alia sunt in liquorem solutiumoris fecundaalia concreti in pruinas aut coacti in nives autglaciati in grandinesalia flatusteporis alia aut vaporisaliarorisalia rigoris. nec vero haec tanta debent existimariquantacernunturcum esse eorum nullum minus luna tam inmensae altitudinisratio declaret.

[106]igitur in suo quaeque motu naturam suam exercentquod manifestumSaturni maxime transitus imbribus faciunt. nec meantium modo siderumhaec vis estsed multorum etiam adhaerentium caeloquotienserrantium accessu inpulsa aut coneiectu radiorum exstimulata suntqualiter in suculus sentimus acciderequas Graeci ob id pluvionomine appellant. quin et sua sponte quaedam statisque temporibusuthaedorum exortus. arcturi vero sidus non ferme sine procellosagrandine emergit.

[107] Namcaniculae exortu acendi solis vapores quis ignorat? cuius sideriseffectus amplissimi in terra sentiuntur: fervent maria exoriente eofluctuant in cellis vinamoventur stagna. orygem appellat Aegyptusferamquam in exortu eius contra stare et contueri tradit ac velutadorarecum sternuerit. canes quidem toto eo spatio maxime in rabiemagi non est dubium.

[108] Quinpartibus quoque signorum quorundam sua vis inestut autumnaliaequinoctio brumaequecum tempestatibus confici sidus intellegimusnec imbribus tantum tempestatibusquesed multis et corporum et rurisexperimentis. adflantur alii siderealii commoventur statistemporibus alvonerviscapitemente. olea et populus alba etsalices solstitio folia circumagunt. floret ipso brumali die suspensiin tectis arentis herba pulei.

[109]rumpuntur intentae spiritu membranae. miretur hoc qui non observetcotidiano experimentoherbam unamquae vocatur heliotropiumabeuntem solem intueri semper omnibusque horis cum eo vertivelnubilo obumbrante. iam quidem lunari potestate ostrearumconchyliorumque et concharum omnium corpora augeri ac rursus minuiquin et soricum fibras respondere numero lunae exquisiverediligentioresminimumque animalformicamsentire vires siderisinterlunio semper cessantem.

[110] quoturpior homini inscitia est fatenti praecipue iumentorum quorundam inoculis morbos cum luna increscere ac minui. patrocinatur vastitasreiinmensa discreta altitudine in duo atque septuaginta signahocest rerum aut animantium effigiesin quas digessere caelum periti.in iis quidem MDC adnotavere stellasinsignes scilicet effectuvisuveexempli gratia in cauda tauri septem quas appellaverevergiliasin fronte suculasbootenquae sequitur septem triones.

[111]Extra has causas non negaverim exsistere imbres ventosquequoniamumidam a terraalias vero propter vaporem fumidam exhalari caliginemcertum est nubesque liquore egresso in sublime aut aÎre coactoin liquorem gigni. densitas earum corpusque haut dubio coniectaturargumentocum solem obumbrentperspicuum alias etiam urinantibus inquamlibet profundam aquarum altitudinem.

[112]Igitur non eam infitias posse in has et ignes superne stellarumdeciderequales sereno saepe cernimusquorum ictu concuti aÎraverum estquando et tela vibrata striduntcum vero in nubemperveniuntvaporem dissonum gigniut candente ferro in aquamdemersoet fumidum verticem volvi. hinc nasci procellas etsi innube luctetur flatus aut vaportonitrua edi; si erumpat ardensfulmina; si longiore tractu nitaturfulgetras. his findi nubemillis perrumpiet esse tonitrua inpactorum ignium plagasideoqueprotinus coruscare igneas nubium rimas.

[113]posse et repulsu siderum depressum qui a terra meaverit spiritum nubecohibitum tonarenatura strangulante sonitumdux rixetureditofragorecum erumpatut in membrana spiritu intenta. posse etattritudum praeceps feraturillumquisquis estspiritum accendi.posse et conflictu nubium elidiut duorum lapidumhinc brutafulmina et vanaut quae nullam habeant rationem naturae. his percutimonteshis mariaomnesque alios inritos iactus. illa vero fatidicaex alto statisque de causis et ex suis venire sideribus.

[114]Simili modo ventos vel potius flatus posse et arido siccoque anhelituterrae gigni non negaverimposse et aquis aÎra exspirantibusqui neque in nebulam densetur nec crassescat in nubesposse et solisinpulsu agiquoniam ventus haut aliud intellegatur quam fluctusaÎrispluribusque etiam modis. namque et e fluminibus acnivibus et e mari videmuset quidem tranquilloet aliosquosvocant altanose terra consurgere. quicum e mari redeunttropaeivocantursi perguntapogei.

[115]Montium vero flexus crebrique vertices et conflexa cubito autconfracta in umeros iugaconcavi vallium sinusscindentesinaequalitate ideo resultantem aÎra -- quae causa etiam vocesmultis in locis reciprocas facit --sine fine ventos generant. iamquidem et specusqualis in Dalmatia ore vastopraeceps hiatuinquem deiecto levi pondere quamvis tranquillo die turbini similisemicat procella; nomen loco est Senta. quin et in Cyrenaica provinciarupes quaedam austro traditur sacraquam profanum sit attrectarihominis manuconfestim austro volvente harenas. in domibus etiammultis madefacta inclusa opacitate conceptacula auras suas habent.adeo causa non deest.

[116] Sedplurimum interestflatus sit an ventus. illos statos atqueperspirantesquos non tractus aliquisverum terrae sentiuntquinon auranon procellasedmares appellatione quoque ipsaventisuntsive adsiduo mundi motu et contrario siderum occursu nascuntursive hic est ille generabilis rerum naturae spiritus huc illuctamquam in utero aliquo vagussive disparili errantium siderum icturadiorumque multiformi iactu flagellatus aërsive a suissideribus exeunt his propioribus sive ab illis caelo adfixis caduntpalam est illos quoque legem habere naturae non ignotametiamsinondum percognitam.

[117]viginti amplius auctores Graeci veteres prodidere de hisobservationes. quo magis miror orbe discordi et in regnahoc est inmembradiviso tot viris curae fuisse tam ardua inventuinter bellapraesertim et infida hospitiapiratis etiamomnium mortaliumhostibustransituros fama terrentibusut hodie quaedam in suoquisque tractu ex eorum commentariisqui numquam eo accessereverius noscat quam indifgenarum scientianunc vero pace tam festatam gaudente proventu rerum artiumque principeomnino nihil addiscinova inquisitioneimmo ne veterum quidem inventa perdisci.

[118] nonerant maiora praemiain multos dispersa fortunae magnitudineetista plures sine praemio alio quam posteros iuvandi eruerunt. namquemores hominum senuerenon fructuset inmensa multitudo apertoquodcumque estmari hospitalique litorum omnium adpulsu navigatsedlucrinon scientiaegratia. nec reputat caeca mens et tantumavaritiae intenta id ipsum scientia posse tutius fieri. quapropterscrupulosiusquam instituto fortassis conveniat operitractaboventostot milia navigantium cernens.

[119]Veters quattuor omnino servavere per totidem mundi partes -- ideo necHomerus plures nominat -- hebetiut mox iudicatum estratione;secuta aetas octo addidit nimis subtili atque concisa. proximis interutramque media placuitad brevem ex numerosa additis quattuor. suntergo bini in quattuor caeli partibusab oriente aequinoctialisubsolanusab oriente brumali vulturnus. illum apeliotenhuncGraeci eurum appellant. a meridie auster et ab occasu brumaliAfricus; notum et Liba nominant. ab occasu aequinoctiali favoniusaboccasu solstitiali corus; zephyrum et argesten vocant. aseptentrionibus septentriointerque eum et exortum solstitialemquiloaparctias et boreas dicti.

[120]numerosior ratio quattuor his interieceratthrascian media regioneinter septentrionem et occasum solstitialemitemque caecian mediainter aquilonem et exortum aequinoctialem ab ortu solstitialiPhoenica media regione inter ortum brumalem et meridiemitem interLiba et notum conpositum ex utroque medium inter meridiem et hibernumoccidentem Libonotum. nec finis. alii quippe mesen nomie etiamnumaddidere inter borean et caecianet inter eurum notumque euronotum.sunt etiam quidam peculiares quibusque gentibus ventinon ultracertum procedentes tractumut Atheniensibus scironpaulo ab argestedeflexusreliquae Graeciae ignotus. aliubi flatus idem Olympiasvocatur.

[121]consuetudo omnibus his nominibus argesten intellegit. caecian aliquivocant Hellespontianet eosdem alii aliter. item in Narbonensiprovincia clarissimus ventorum est circius nec ullo omnium violentiainferiorOstiam plerumque secto Ligustico mari perferens. idem idemnon modo in reliquis partibus caeli ignotus estsed ne Viennamquidem eiusdem provinciae urbem attingens: paucis ante milibus iugimodici occursu tantus ille ventorum coercitus! et austros in Aegyptumpenetrare negat Fabianus. quo fit manifesta lex naturaeventis etiamet tempore et fine dicto.

[122] Verergo aperit navigantibus mariacuius in principio favonii hibernummolliunt caelum sole aquarii XXV obtinente partem. is dies sextusFebruarias ante idus. competit ferme et hoc omnibusquos deindeponamper singulas intercalationes uno die anticipantibus rursusquelustro sequenti ordinem servantibus. favonium quidam a. d. VIIIkalendas Martias chelidonian vocant ab hirundinis visunonnulli veroornithianuno et LXX die post brumam ab adventu avium flantem perdies VIIII. favonio contrarius est quem subsolanum appellavimus.

[123] dataestatem exortus vergiliarum in totidem partibus tauri VI diebus anteMaias idusquod tempus austrinum esthuic vento septentrionecontrario. ardentissimo autem aestatis tempore exoritur caniculaesidus sole primam partem leonis ingredientequi dies XV anteAugustas kalendas est. huius exortum diebus VIII ferme aquilonesanteceduntquos prodromos appellant.

[124] postbiduum autem exortus iidem aquilones constantius perflant diebus XL.quos etesias appellant. mollire eos creditur solis vapor geminatusardore siderisnec ulli ventorum magis stati sunt. post eos rursusaustri frequentes usque ad sidus arcturiquod exoritur XI diebusante aequinoctium autumni. cum hoc corus incipit. corus autumnat;huic est contrarius vulturnus.

[125] postid aequinoctium diebus fere IIII et XL vergiliarum occasus hiememinchoatquod tempus in III idus Novembres incidere consuevit; hocest aquilonis hiberni multumque aestivo illi dissimiliscuius exadverso est Africus. ante brumam autem VII diebus totidemque post eamsternitur mare alcyonum feturaeunde nomen II dies traxere. reliquumtempus hiemat. nec tamen saevitia tempestatum concludit mare. pirataeprimum coegere mortis periculo in mortem ruere et hiberna experirimaria; nunc idem avaritia cogit.

[126]Ventorum frigidissimi sunt quos a septentrione diximus spirare etvicinus iis corus. hi et reliquos conpescunt et nubes abigunt. umidiAfricus et praecipue auster Italiae. narrant et in Ponto caecian inse trahere nubes. sicci corus et vulturnuspraeterqueam desinentes.nivales aquilo et septentrio. grandines septentrio inportat et corus.aestuosus austertepidi vulturnus et favonius. iidem subsolanosiccioreset in totum omnes a septentrione et occidente siccioresquam a meridie et oriente.

[127]saluberrimus autem omnium aquilonoxius auster et magis siccusfortassis quia umidus frigidior est. minus esurire eo spirantecreduntur animantes. etesiae noctu desinunt fere et a tertia dieioriuntur. in Hispania et Asia ab oriente flatus est eorumin Pontoab aquilonereliquis in partibus a meridie. spirant autem et abrumacum vocantur ornithiaesed leniores et paucis diebus.permutant et duo naturam cum situ: auster Africae serenusaquilonubilus.

[128]omnes venti vicibus suis spirantmaiore ext parte autem utcontrarius desinenti incipiat. cum proximi cadentibus surguntalaevo latere in dextrum ut sol ambiunt. de ratione eorum menstruaquarta maxime luna decernit. isdem autem ventis in contrariumnavigatur prolatis pedibusut noctu plerumque adversa velaconcurrant. austro maiores fluctus eduntur quam aquilonequoniamille inferus ex imo mari spirathic summo.

[129]ideoque post austros noxii praecipue terrae motus. noctu austerinterdiu aquilo vehementioret ab ortu flantes diuturniores sunt aboccasu flantibus. septentriones inpari fere desinunt numeroquaeobservatio et in aliis multis rerum naturae partibus valet; maresitaque existimantur inpares numeri. sol et auget et conprimit flatus:auget exoriensoccidensconprimit meridianus aestivis temporibus.itaque medio diei aut noctis plerumque sopiunturquia aut nimiofrigore aut aestu solvuntur. et imbribus venti sopiuntur.exspectantur autem maxime unde nubes discussae adperuvere caelum.

[130]omnium quidem -- si libeat observare minimos ambitus -- redire easdemvices quadriennio exacto Eudoxus putatnon ventorum modoverum etreliquarum tempestatum magna ex parte. et est principium lustri eiussemper intercalario anno caniculae ortu. de generalibus ventis haec.

[131] Nuncde repentinis flatibusqui exhalante terraut dictum estcoortirursusque deiectiinterim obducta nubium cutemultiformesexsistunt. vagi quippe et ruentes torrentium modout aliquis placereostendimustonitrua et fulgura edunt. maiore vero inlati pondereincursusquesi late siccam rupere nubemprocellam gignuntquaevocatur a Graecis ecnephias; sin vero depresso sinu artius rotatieffregeruntsine ignihoc est sine fulmineverticem faciuntquitypon vocaturid est vibratus ecnephias.

[132]defert hic secum aliquid abruptum e nube gelidiaconvolvensversansque et ruinam suam illo pondere adgravans ac locum ex locomutans rapida vertiignepraecipua navigantium pestisnon antemnasmodoverum ipsa navigia contorta frangestenui remedio aceti inadvenientem effusicui frigidissima est natura. idem inlisu ipsorepercussus correpta secum in caelum refert sorbetque in excelsum.

[133] quodsi maiore depressae nubis eruperit specused minus lato quamprocellanec sine fragoreturbinem vocantproxima quaequeprosternentem. idem ardentior accensusquedum furitprestervocaturamburens contacta pariter et proterens. non fit autemaquilonius typhonnec nivalis aut nive iacente ecnephias. quod sisimul rupit nubem exarsitque et ignem habuitnon postea concepitfulmen est.

[134]distat a prestere quo flamma ab igni. hic late funditur flatuilludconglobatur impetu. vertex autem remeando distat a turbine et quostridor a fragoreprocella latitudine ab utroquedisiecta nubeverius quam rupta. fit et caligo beluae similis in nubediranavigantibus. vocatur et columnacum spissatus umor rigensque ipsese sustinetex eodem genere et auloncum veluti fistula nubes aquamtrahit.

[135]Hieme et aestate rara fulmina contrariis de causisquoniam hiemedensatus aÎr nubium crassiore corio spissaturomnisqueterrarum exhalatio rigens ac gelida quicquid accipit ignei vaporisexstinguit. quae ratio inmunem Scythiam et circa rigentia a fulminumcasu praestate diverso nimius ardor Aegyptiumsiquidem calidisiccique halitus terrae raro admodum tenuesque et infirmas densanturin nubes.

[136] vereautem et autumno crebriora fulminacorruptis in utroque temporeaestatis hiemisque causisqua ratione crebra in Italiaquiamobilior aer mitiore hieme et aestate nimbosa semper quodammodovernat vel autumnat. Italiaeque partibus iisquae a septentrionedescendunt ad teporemqualis est urbis et Campaniae tractusiuxtahieme et aestate fulguratquod non in alio situ.

[137]Fulminum ipsorum plura genera traduntur. quae sicca veniuntnonaduruntsed dissipant; quae umidanon uruntsed infuscant. tertiumest quod clarum vocantmirificae maximae naturaequo doliaexhauriuntur intactis operimentis nulloque alio vestigio relictoaurum et aes et argentum liquatur intussacculis ipsis nullo modoambustis ac ne confuso quidem signo cerae. Marcia... princepsRomanorumicta gravida partu exanimatio ipsa citra ullum aliudincommodum vixit. in Catilinanis prodigiis Pompeiano ex municipio M.Herennius decurio sereno die fulmine ictus est.

[138]Tuscorum litterae novem deos emittere existimanteaque esse undecimgenerum; Iovem enim trina iaculari. Romani duo tantum ex iisservaverediurna attribuentes Iovinocturna Summanorariora saneeadem de causa frigidioris caeli. Etruria erumpere terra quoquearbitraturquae infera appellatbrumali tempore facta saeva maximeet exsecrabiliacum sint omniaquae terrena existimantnon illageneralia nec a sideribus venientiased ex proxima atque turbidiorenatura. argumentum evidensquod omnia superiora e caelo decidentisobliquos habent ictushaec autemquae vocant terrenarectos.

[139] etquae ex propiore materia caduntideo creduntur e terra exirequoniam ex repulsu nulla vestigia eduntcum sit illa ratio noninferi ictussed adversi. a Saturni ea sidere proficisci subtiliusista consectati putantsicut cremantia a Martisqualiter cumVlsiniioppidum Tuscorum opulentissimumtotum concrematum estfulmine. vocant et familiaria in totam vitam fatidicaquae primafiunt familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non ultradecem annos portendere privatapraeterquam aut primo patrimoniofacta aut natali diepublica non ultra tricesimum annumpraeterquamin deductione oppidi.

[140]Exstat annalium memoria sacris quibusdam et precationibus vel cogifulmina vel impetrari. vetus fama Etruriae estimpetratum Volsiniosurbem depopulatis agris subeunte monstroquod vocavere Oltamevocatum a Porsina suo rege. et ante eum a Numa saepius hocfactitatum in primo annalium suorum tradit L. Pisogravis auctorquod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. lucosque etaras et sdacra habemus interque Statores ac Tonantes et FeretriosElicium quoque accepimus Iovem.

[141]varia in hoc vitae sententia et pro cuiusque animo. imperare naturaesacra audacis est crederenec minus hebetis beneficiis abrogareviresquando in fulgurum quoque interpretatione eo profecitscientiaut ventura alia finito die praecinat et an peremptura sintfactum aut prius alia facta quae lateantinnumerabilibus in utroquepublicis privatisque experimentis. quam ob rem sint ista ut rerumnaturae libuitalias certa alias dubiaaliis probata aliisdamnanda: nos de cetero quae sunt in his memorabilia non omittemus.

[142]Fulgetrum prius cerni quam tonitrua audiricum simul fiantcertumestnec mirumquoniam lux sonitu velociorictum autem et sonitumcongruere ita modulante naturased sonitum profecti esse fulminisnon iinlatietiamnum spiritum ociorem fulmineideo quati prius omneet adflari quam percutinec quemquam tangi qui prior viderit fulmenaut tonitrua audierit. laeva prospera existimanturquoniam laevaparte mundi ortus est. nec tamen adventus spectatur quam reditussive ab ictu resilit ignis sive opere confecto aut igne consumptospiritus remeat.

[143] insedecim partes caelum in eo spectu divisere Tusci. prima est aseptemtrionibus ad aequinocatialem exortumsecunda ad meridiemtertia ad aequinoctialem occasumquarta obtinet quod est reliquum aboccasu ad septemtriones. has iterum in quaternas divisere partesexquibus octo ab exortu sinistrastotidem e contrario appellaveredextras. ex iis maxime dirae quae septemtriones ab occasu attingunt.itaque plurimum refert unde venerint fulmina et quo concesserint.optimum est in exortivas redire partes.

[144] ideocum a prima caeli parte venerint et in eandem concesserintsummafelicitas portendeturquale Sullae dictori ostentum datum accepimus.cetera ad ipsius mundi portionem minus prospera aut dira. quaedamfulgura enuntiare non putant fas nec audirepraeterquam si hospitiindicentur aut parenti. magna huius observationis vanitas tactaIunonis aede Romae deprehensa est Scauro consulequi mox princepsfuit. noctu magis quam interdiu sine tonitribus fulgurat.

[145] Unumanimalhominemnon semper exstinguitcetera ilicohunc videlicetnatura tribuente honoremcum tot beluae viribus praestent. omniacontrarias incubant partes. homonisi convertatur in percussasnonrespirat. superne icti considunt. vigilans ictus convenientibusoculisdormiens patentibus reperitur. hominem ita exanimatum cremarifas non estcondi terra religio tradidit. nullum animal nisiexanimatum fulmine accenditur. vulnera fulminatorum frigidiora suntreliquo corpore.

[146] exiisquae terra gignunturlauri fruticem non icit nec umquam quinquealtius pedibus descendit in terram. ideo pavidi altiores specustutissimos putant aut tabernacula pellibus beluarumquas vitulosappellantquoniam hoc solum animal ex marinis non percutiatsicutnec e volucribus aquilamquae ob hoc armigera huius teli fingitur.in Italia inter Tarracinam et aedem Feroniae turres belli civilistemporibus desiere fierinulla non earum fulmine diruta.

[147]Praeter haec inferiore caelo relatum in monumenta est lacte etsanguine pluisse M'. Acilio C. Porcio cos. et saepe aliassicutcarne P. Volumnio Servio Sulpicio cos.exque ea non perputruissequod non diripuissent avesitem ferro in Lucanis anno ante quam M.Crassus a Parthis interemptus est omnesque cum eo Lucani militesquorum magnus numerus in exercitu erat.effigies quo pluit ferrispongiarum similis fuit. haruspices praemonuerunt superna volnera. L.autem Paulo C. Marcello cos. lana pluit circa castellum Carissanumiuxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. eodem causamdicente lateribus coctis pluisse in acta eius anni relatum est.

[148]Armorum crepitus et tubae sonitus auditos e caelo Cimbricis bellisaccepimuscrebroque et prius et postea. tertio vero consulatu Mariab Amerinis et Tudertibus spectata arma caelestia ab ortu occasuqueinter se concurrentiapulsis quae ab occasu erant. ipsum arderecaelum minime mirum est et saepius visum maiore igni nubibuscorreptis.

[149]Celebrant Graeci Anaxagoran Clazomenium Olympiadis LXXVIII secundoanno praedixisse caelestium litterarum scientiaquibus diebus saxumcasurum esset e soleidque factum interdiu in Thraciae parte adAegos flumenqui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehiscolore adustocomete quoque illis noctibus flagrante. quod si quispraedictum credatsimul fateatur necesse estmaioris miraculidivinitatem Anaxagorae fuisse solvique rerum naturae intellectum etconfundi omniasi aut ipse sol lapis esse aut umquam lapidem in eofuisse credatur. decidere tamen crebro non erit dubium.

[150] inAbydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque modicus quidemsed quemin media terrarum casurum idem Anaxagoras praedixisse narretur.colitur et Cassandriaequae Potidaea quondam vocitata estob iddeducta. ego ipse vidi in Vocontiorum agro paulo ante delatum. Arcusvocamus extra miraculum frequentes et extra ostentum. nam ne pluviosquidem aut serenos dies cum fide portendunt. manifestum est radiumsolis inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringicolorumquevarietatem mixtura nubiumigniumaÎris fieri. certe nisi soleadverso non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec noctuquamvis Aristoteles prodat aliquando visumquod tamen fatetur idemnon nisi XXX luna posse fieri.

[151 fiuntautem hieme maxime ab aequinoctio autumnali die decrescente. quorursus crescente ab aequinoctio verno non exsistuntnec circasolstitium longissimis diebusbruma vero [id est brevissimis]frequenteriidem sublimes humili sole humilesque sublimiet minoresoriente aut occidentesed in latitudinem dimissimeridie exilesverum ambitus maioris. aestate autem per meridiem non cernunturpostautumni aequinoctium quacumque horanec umquam plures simul quamduo.

[152]Cetera eiusdem naturae non multis dubia esse video: grandinemconglaciato imbre gigni et nivem eodem umore mollius coactopruinamautem ex rore gelido; per hiemem nives caderenon grandinesipsaquegrandines interdiu saepius quam noctuet multo celerius resolvi quamnives; nebulas nec aestate nec maximo frigore exsistererores nequegelu neque ardoribus neque ventis nec nisi serena nocte; gelandoliquorem minuiresolutaque glacie non eundem inveniri modum;varietates colorum figurarumque in nubibus cerniprout admixtusignis superet aut vincatur.

[153]Praeterea quasdam proprietates quibusdam locis esseroscidas aestateAfricae noctesin Italia Locris et in lacu Velino nullo non dieapparere arcusRhodi et Syracusis numquam tanta nubila obduciutnon aliqua hora sol cernaturqualia aptius suis referentur locis.haec sint dicta de aÎre.

[154]Sequitur terracui uni rerum naturae partium eximia propter meritacognomen indidimus maternae nascentes excipitnatos alit semelqueeditos et sustinet sempernovissime conplexa gremio iam a reliquanatura abdicatostum maxime ut mater operiensnullo magis sacramerito quam quo nos quoque sacros facitetiam monimenta ac titulosgerens nomenque prorogans nostrum et memoriam extendens contrabrevitatem aevicuius numen ultimum iam nullis precamur irati gravetamquam nesciamus hanc esse solam quae numquam irascatur homini.

[155]aquae subeunt in imbresrigescunt in grandinestumescunt influctuspraecipitantur in torrentesaer densatur nubibusfuritprocellis: at haec benignamitisindulgens ususque mortalium semperancillaquae coacta generatquae sponte funditquos odoressaporesquequos sucosquos tactosquos colores! quam bona fidecreditum faenus reddit! quae nostra causa alit! pestifera enimanimantiavitali spiritu havente culpam: illi necesse est seminaexcipere et genita sustinere; sed in malis generantium noxa est. illaserpentem homine percusso amplius non recipit poenasque etiamincertum nomine exigit. illa medicas fundit herbas et semper hominiparturit.

[156] quinet venena nostri miseritam instituisse credi potestne in taediovitae famesmore terrae meritis alienissimalenta nos consumerettabene lacerum corpus abrupta dispergerentne laquei torqueretpoena praepostera incluso spiritucui quaereretur exitusne inprofundo quaesita morte sepultura pabulo fieretne ferri cruciatusscinderet corpus. ita estmiserita genuit idcuius facillimo haustuinlibato corpore et cum toto sanguine exstinguerenturnullo laboresitientibus similesqualiter defunctos non volucresnon feraeattingerent terraeque servaretur qui sibi ipsi periisset.

[157]verum fateamur: terra nobis malorum remedium genuitnos illud vitaefacimus venenum. non enim et ferroquo carere non possumussimilimodo utimur? nec tamen quereremur meritoetiamsi maleficii causatulisset. adversus unam quippe naturae partem ingrati sumus. quas nonad delicias quasque non ad contumelias servit homini? in mariaiacitur autut freta admittamuseroditur. aquisferroignilignolapidefruge omnibus cruciatur horis multoque plusutdeliciis quam ut alimentis famuletur nostris.

[158] ettamen quae summa patitur atque extrema cute tolerabilia videantur:penetramus in visceraauri argentique venas et aeris ac plumbimetalla fodientesgemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapidesscrobibus in profundum actis. viscera eius extrahimusut digitogestetur gemmaquo petitur. quot manus atterunturut unus niteatarticulus! si ulli essent inferiiam profecto illos avaritiae atqueluxuriae cuniculi refodissent. et miramursi eadem ad noxam genuitaliqua!

[159]ferae enimcredocustodiunt illam arcentque sacrilegas manus. noninter serpentes fodimus et venas auri tractamus cum veneni radicibus?placatiore tamen dea ob haecquod omnes hi opulentiae exitus adscelera caedesque et bella tenduntquodque sanguine nostro rigamusinsepultisque ossibus tegimusquibus tamen velut exprobato furoretandem ipsa se obducit et scelera quoque mortalium occultat. Intercrimina ingrati animi et hoc duxerim quod naturam eius ignoramus.

[160] estautem figura primade qua consensus iudicat. orbem certe dicimusterrae globumque verticibus includi fatemur. neque enim absolutiorbis est forma in tanta montium excelsitatetanta camporumplanitiesed cuius amplexussi cuncta liniarum comprehendanturambitufiguram absoluti orbis efficiatid quod ipsa rerum naturacogitnon isdem causisquas attulimus in caelo. namque in illo cavain se convexitas vergit et cardini suohoc est terraeundiqueincumbit. haec ut solida ac conferta adsurgit intumescenti similisextraque protenditur. mundus in centrum vergitat terra exit acentroinmensum eius globum in formam orbis adsidua circa eam mundivolubilitate cogente.

[161]Ingens hic pugna litterarum contraque vulgicircumfundi terraeundique homines conversisque inter se pedibus stareet cunctissimilem esse verticemsimili modo et quacumque parte media calcariillo quaerentecur non decidant contra sititamquam non ratiopraesto situt nos non decidere mirentur illi. intervenit sententiaquamvis indocili probabilis turbaeinaequali globout si sit figurapineae nucisnihilo minus terram undique incoli.

[162] sedquid hoc refertalio miraculo exorientependere ipsam ac non caderenobiscumceu spiritus vismundo praesertim inclusidubia sitautpossit caderenatura repugnante et quo cadat negante. nam sicutignium sedes non est nisi in ignibusaquarum nisi in aquisspiritusnisi in spiritusic terraearcentibus cunctisnisi in se locus nonest. globum tamen effici mirum est in tanta planitie mariscamporumque. cui sententiae adest Dicaearchusvir in primiseruditusregum cura permensus montesex quibus altissimum proditiPelium MCCL passuum ratione perpendiculinullam esse eamproportionem universae rotunditatis colligens. mihi incerta haecvidetur coniectatiohaud ignaro quosdam Alpium vertices longo tractunec breviore quinquaginta milium passuum adsurgere.

[163] sedvulgo maxime haec pugna estsi coactam in verticem aquarum quoquefiguram credere cogatur. atqui non aliud in rerum natura adspectumanifestius. namque et dependentes ubique guttae parvis globanturorbibus et pulveri inlatae frondiumque lanugini inpositae absolutarotunditate cernunturet in poculis repletis media maxime tumentquae propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentemratione facilius quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirumin poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersitcontra evenire ponderibus aditis ad vicenos saepe denariosscilicetquia intus recepta liquorem in verticem attollantat cumulo eminentiinfusa delabantur.

[164]eadem est causapropter quam e navibus terra non cernature naviummalis conspicuaac procul recedente navigiosi quid quod fulgeatreligetur in mali cacuminepaulatim descendere videatur et postremooccultetur. denique oceanusquem fatemur ultimumquanam alia figuracohaereret atque non decideret nullo ultra margine includente? idipsum ad miraculum reditquonam modoetiamsi globaturextremum nondecidat mare. contra quodut sint plana maria et qua videnturfiguranon posse id accideremagno suo gaudio magnaque gloriainventores Graeci subtilitate geometrica docent.

[165]namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur et sit haec naturaearum confessa nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas quolongissime devexitas passa sitprocul dubio apparerequo quidhumilius sitpropius a centro esse terraeomnesque liniasquaeemittantur ex eo ad proximas aquasbreviores fieri quam quae adextremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex parte aquasvergere in centrum ideoque non deciderequoniam in interioranitantur.

[166] Quodita formasse artifex natura credi debetutcum terra arida et siccaconstare per se ac sine umore non possetnec rursus stare aqua nisisustinente terramutuo inplexu iungerenturhac sinus pandenteillavero permeante totamintra extrasupra infravenis ut vinculisdiscurrentibusatque etiam in summis iugis erumpentequo spirituacta et terrae pondere expressa siphonum modo emicat tantumque apericulo decidendi abestut in summa quaeque et altissima exsiliat.qua ratione manifestum estquare tot fluminum cotidiano accessumaria non crescant. est igitur in toto suo globo tellus medio ambitupraecincta circumfluo marinec argumentis hoc investigandumsed iamexperimentis cognitum.

[167] AGadibus columnisque Herculis Hispaniae et Galliarum circuitu totushodie navigatur occidens. septentrionalis vero oceanus maiore exparte navigatus estauspiciis Divi Augusti Germaniam classecircumvecta ad Cimbrorum promunturium et inde inmenso mari prospectoaut fama cognito Scythicam ad plagam et umore nimio rigentia. propterquod minime verisimile est illic maria deficereubi umoris vissuperet. iuxta vero ab ortu ex Indico mari sub eodem sidere pars totavergens in Caspium mare pernavigata est Macedonum armis Seleuco atqueAntiocho regnantibusqui et Seleucida et Antiochida ab ipsisappellari voluere.

[168] etcirca Caspium multa oceani litora explorata parvoque brevius quamtotus hinc aut illinc septentrio ermeigatusut iam coniecturae locumsic quoque non relinquat ingens argumentum paludis Maeoticaesive eaillius oceani sinus estut multos adverto credidissesive angustodiscreti situ restagnatio. alio latere Gadium ab eodem occidentemagna pars meridiani sinus ambitu Mauretaniae navigatur hodie.maiorem quidem eius partem et orientis victoriae Magni Alexandrilustravere usque in Arabicum sinumin quo res gerente C. CaesareAugusti filio signa navium ex Hispaniensibus naufragiis ferunturagnita.

[169] etHanno Carthaginis potentia florente circumvectus a Gadibus ad finemArabiae navigationem eam prodidit scriptosicut ad exterea Europaenoscenda missus eodem tempore Himilco. praeterea Nepos Corneliusauctor est Eudoxum quendam sua aetatecum Lathyrum regum fugeretArabico sinu egressum Gades usque pervectum multoque ante eum CaeliusAntipater vidisse se qui navigasset ex Hispania in Aethiopiamcommercii gratia.

[170] idemNepos de septentrionali circuitu tradit Quinto Metello CeleriAfraniin consulatu collegaesed tum Galliae proconsuliIndos a regeSueborum dono datosqui ex India commercii causa navigantestempestatibus essent in Germaniam abrepti. sic maria circumfusaundique dividuo globo partem orbis auferunt nobisnec inde huc nehinc illo pervio tractu. quae contemplatio apta detegendae mortaliumvanitati poscere videturut totum hocquicquid estin quo singulisnihil satis estceu subiectum oculis quantum sit ostendam.

[171] Iamprimum in dimidio conputari videturtamquam nulla portio ipsidecedat oceanoqui toto circumdatus medio et omnes ceteras fundensrecipiensque aquas et quicquid exit in nubes ac sidera ipsa tot actantae magnitudinis pascensquo tandem aplitudinis spatio credeturhabitare? inproba et infinita debet esse tam bastae molis possessio.

[172] addequod ex relicto plus abstulit caelumnam cum sint eius quinquepartesquas vocant zonasinfesto rigore et aeterno gelu premituromnequicquid est subiectum duabus extremis utrimque circa verticeshuncqui trionum septem vocatureumquequi adversus illi austrinusappellatur. perpetua caligo utrobique et alieno molliorum siderumadspectu maligna ac pruina tantum albicans lux. verum media terrarumqua solis orbita estexusta flammis et cremata comminus vaporetorretur. circa duae tantum inter exustam et rigentes temperantureaeque ipsae inter se non perviae propter incendium siderum

[173] itaterrae tres partes abstulit caelum; oceani rapina in incerto est. sedet relicta nobis una portio haud scio an etiam in maiore damno sitidem siquidem oceanus infusus in multosut dicemussinus adeoviciono accessu interna maria adlatratut centum quindecim milibuspassuum Arabicus sinus distet ab Aegyptio mariCaspius vero |CCCLXXV | a Ponticoidem interfusus intrat per tot mariaquibusAfricamEuropamAsiam dispescitut quantum terrarum occupet?

[174]conputetur etiamnum mensura tot fluminumtantarum paludiumaddanturet lacusstagnaiam elata in caelum et ardua aspectu quoque iugaiam silvae vallesque praeruptae et solitudines ac mille causisdeserta; detrahantur hae tot portiones terraeimmo verout plurestradideremundi puncto (neque enim aliud est terra in universo):haec est materia gloria nostraehaec sedes. hic honores gerimushicexercimus imperiahic opes cupimushic tumultuamur humanum genushic instauramus bella etiam civilia mutuisque caedibus laxioremfacimus terram!

[175] etut publicos gentium furores transeamhaecin qua conterminospellimus furtoque vicini caespitem nostro solo adfodimusutquilatissime rura metatus fuerit ultraque famam exegerit adcolasquotaterrarum parte gaudeat velcum ad mensuram avaritiae suaepropagaveritquam tandem portionem eius defunctus obtineat?

[176]Mediam esse mundi totius haut dubiis constat argumentissedclarissimo aequinocti paribus horis. nam nisi in medio essetaequales dies noctesque habere non posse deprehendere est dioptraequevel maxime confirmantcum aequinoctiali tempore ex eadem linia ortusoccasusque cernatursolstitiali exortus per suam liniambrumalioccasus. quae accidere nullo modo possent hisi in centro sita.

[177] Tresautem circuli supra dictis zonis inplexi inaequalitates temporumdistingunt: solstitialis a parte signiferi excelsissima nobis adseptentrionalem plagam versuscontraque ad alium polum brumalisitem medio ambitu signiferi orbis incedens aequinoctialis. Reliquorumquae miramur causa in ipsius terrae figura estquam globo similem etcum ea aquas isdem intellegitur argumentis. sic enim fit haut dubieut nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidantcontrameridianae numquam orianturrursusque haec illis non cernanturattollente se contra medios visus terrarum globo.

[178]septentriones non cernit Trogodytice et confinis Aegyptusneccanopum Italia et quem vocant Berneics crinemitem quem sub DivoAugusto cognominavere Caesaris thrononinsignes ibi stellas. adeoquemanifesto adsurgens fastigium curvaturut canopus quartam ferepartem signi unius supra terram eminere Alexandriae intuentibusvideatureadem a Rhodo terram quodammodo ipsam stringerein Pontoomnino non cernaturubi maxime sublimis septentrio. idem a Rhodoabsconditur vigilia occultussecunda se ostenditin MeroÎsolstitio vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturidiebus pariter cum die cernitur.

[179]navigantium haec maxime cursus deprehenduntin alia adversoin aliaprono marisubitoque conspicuis atque ut e freto emergentibusquaein anfractu pilae latueresideribus. neque enimut dixere aliquimundus hoc polo excelsiore se attollit -- aut undique cernerenturhaec sidera --verum haec eadem quibusque proximis sublimioracreduntur eademque demersa longinquisutque nunc sublimis in deiectupositis videtur hic vertexsic in illam terrae devexitatemtransgressis illa se attolluntresidentibus quae hic excelsafuerantquod nisi in figura pilae accidere non posset.

[180] Ideodefectus solis ac lunae vespertinos orientis incolae non sentiunt necmatutinos ad occasum habitantesmeridianos vero serius nobis illi.apud Arbilam Magni Alexandri victoria luna defecisse noctis secundahora est prodita eademque in Sicilia exoriens. solis defectum Vipsanoet Fonteio cos.qui fuere ante paucos annosfactum pridie kalendasMaias Campania hora diei inter septimam et octavam sensitCorbulodux in Armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visumcircuiti globi alia aliis detegente et occultante. quod si planaesset terrasimul omnia apparerent cunctis noctesque non fierentinaequales; nam aeque aliis quam in medio sitis paria duodeciimhorarum intervalla cernerenturquae nunc non in omni parte similimodo congruunt.

[181] Ideonec nox diesquequamvis eademtoto orbe simul estoppositu globinoctem aut ambitu diem adferente. multis hoc cognitum experimentisin Africa Hisaniaque turrium Hannibalisin Asia vero propterpiraticos terrores simili specularum praesidio excitatoin quispraenuntios ignes sexta hora diei accensos saepe conpertum est tertianoctis a tergo ultimis visos. eiusdem Alexandri cursor Philonides exSicyone Elin mille et ducenta stadia novem diei confecit horisindequequamvis declivi itineretertia noctis hora remensus estsaepius. causaquod eunti cum sole iter erateundem remeans obviumcontrario praetervertebat occursu. qua de causa ad occasumnavigantesquamvis brevissimo dievincunt spatia nocturnaenavigationisut solem ipsum comitantes.

[182]Vasaque horoscopa non ubique eadem sunt usuiin trecenis stadiisautut longissimein quingenis utantibus semet umbris solis. itaqueumbiliciquem gnomonem appellantumbra in Aegypto meridiano temporeaequinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficitin urbe Roma nona pars gnomonis deest umbraein oppido Anconasuperest quinta tricesimain parte Italiaequae Venetia appellaturisdem horis umbra gnomoni par fit. Simili modo tradunt in Syeneoppidoquod est supra Alexandriam quinque milibus stadiumsolstitidie medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti gratia factumtotum inluminari. ex quo apparere tum solem illi loco supra verticemessequod et in India super flumen Hypasim fieri tempore eodemOnesicritus scribit. constatque in Berenice urbe Trogodytarumetinde stadiis | IIII | .DCCCXX in eadem gentePtolemaide oppidoquod in margine Rubri maris ad primos elephantorumvenatus conditum esthoc idem ante solstitum quadragenis quinisdiebus totidemque postea fieriet per eos XC dies in meridiem umbrasiaci.

[184]rursus in Meroë -- insula haec caputque gentis Aethipum Vmilibus stadium a Syene in amne Nilo habitatur -- bis anno absumiumbrassole duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonistunc obtinente. in Indiae gente Oretum mons est Maleus nomineiuxtaquem umbrae aestate in austrumhieme in septentrionem iaciuntur.quindecim tantum noctibus ibi apparet septentrio. in eadem IndiaPatalisceleberrimo portusol dexter oriturumbrae in meridiemcadunt.

[185]septentrionem ibi Alexandro morante adnotantum prima tantum partenoctis aspici. Onesiciritusdux eiusscripsitquibus in locisIndiae umbrae non sintseptentrionem non conspiciet ea locaappellari ascianec horas dinumerari ibi. et tota Trogodytice umbrasbis quadragenis quinis diebus in anno Eratosthenes in contrariumcadere prodidit.

[186] sicfitut vario lucis incremento in MeroÎ longissimus dies XIIhoras aequinoctiales et octo partes unius horae colligatAlexandriaevero XIIII horasin Italia XVin Britannia XVIIubi aestatelucidae noctes haut dubie se promittuntid quod cogit ratio credisolstiti diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucisambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus noctesquee diverso ad brumam remoto.

[187] quodfieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribitsex dierumnavigatione in septentrionem a Britannia distantequidam vero et inMonaquae distat a Camaloduno Britannia oppido circiter | CC |adfirmant. Umbrarum hanc rationem et quam vocant gnomonicen invenitAnaximenes MilesiusAnaximandride quo diximiusdiscipulusprimusque horologiumquod appellant sciothericonLacedaemoneostendit.

[188]Ipsum diem alii aliter observavere: Babylonii inter duos solisexortusAthenienses inter duos occasusUmbri a meridie ad meridiemvulgus omne a luce ad tenebrassacerdotes Romani et qui diem finierecivilemitem Aegyptii et Hipparchus a media nocte in mediam. minoraautem intervalla esse lucis inter ortus solis iuxta solstitia quamaequinoctia apparetquia positio signiferi circa media sui obliquiorestiuxta solstitium autem rectior.

[189]Contexenda sunt his caelestibus nexa causis. namque et Aethiopasvicini sideris vapore torreri adustisque similes gignibarba etcapillo vibratonon est dubiumet adversa plaga mundi candida atqueglaciali cute esse gentesflavis promissas crinibustruces vero excaeli rigore hasillas mobilitate sapientesipsoque crurumargumento illis in supera sucum revocari natura vaporishis ininferas partes depelli umore deciduo; hic graves ferasillic variaseffigies animalium provenire et maxime alitum multas figuras ignivolucres; corporum autem proceritatem utrobiqueillic ignium nisuhic umoris alimento;

[190]medio vero terrae salubri utrimque mixtura fertiles ad omnia tractusmodicos corporum habitus magna et in colore temperieritus mollessensus liquidosingenia fecunda totiusque naturae capaciaisdemimperiaquae numquam extimis gentibus fuerintsicut ne illae quidemhis paruerintavolsae ac pro numine naturae urguentis illassolitariae.

[191]Babyloniorum placita et motus terrae hiatusquequa cetera omniasiderum vi existimant fierised illorum triumquibus fulminaadsignantfieri autem meantium cum sole aut congruentium et maximecirca quadrata mundi. praeclara quaedam et inmortalis in eosicredimusdivinitas perhibetur Anaximandro Milesio physicoquemferunt Lacedaemoniis praedixisse ut urbem ac tecta custodirentinstare enim motum terraecum et urbs tota eorum corruit et Taygetimontis magna parsad formam puppis eminensabrupta cladem eaminsuper ruina pressit. perhibetur et PherecydiPythagorae doctorialia coniectatiosed et illa divinahaustu aquae e puteopraesensisse ac praedixisse civibus terrae motum.

[192] quaesi vera suntquantum a deo tandem videri possunt tales distaredumvivant? et haec quidem arbitrio cuiusque existimanda relinquantur:ventos in causa esse non dubium reor. neque enim umquam intremiscuntterrae nisi sopito mari caeloque adeo tranquillout volatus aviumnon pendeantsubtracto omni spiritu qui vehitnec umquam nisi postventoscondito scilicet in venas et cava eius occulta flatu. nequealiud est in terra tremor quam in nube tonitruumnec hiatus aliudquam cum fulmen erumpit incluso spiritu luctante et ad libertatemexire nitente.

[193]Varie itaque quatituret mira eduntur operaalibi prostratismoenibusalibi hiatu profundo haustisalibi egestus molibusalibiemissis amnibusnonnumquam etiam ignibus calidisve fontibusalibiaverso fluminum curu. praecedit vero comitaturqe terribilis sonusalias murmuri similisalias mugitibus aut clamori humano armorumvepulsantium fragoripro qualitate materiae excipientis formaque velcavernarum vel cuniculiper quem meetexilius grassante in angustoeodem rauco in recurvisresultante in durisferevente in umidisfluctuante in stagnantibusfurente contra solida.

[194]itaque et sine motu saepe editur sonus. nec simplici modo quatiturumqsed tremit vibratque. hiatus vero alias remanet ostendens quaesorbuitalias occultat ore conpresso rursusque ita inducto soloutnulla vestigia exstenturbibus plerumque devoratis agrorumque tractuhaustomaritima autem maxime quatiunturnec montuosa tali malocarent. exploratum mihi est Alpes Apenninumque saepius tremuisse.

[195] etautumno ac vere terrae crebrius moventursicut fulmina. ideo Galliaeet Aegyptus minime quatiunturquoniam hic aestatis causa obstatillic hiemis. item noctu saepius quam interdiu. maximi autem motusexistunt matutini vespertiniquesed propinqua luce crebriinterdiuautem circa meridiem. fiunt et solis lunaeque defectuquoniamtempestates tunc sopiunturpraecipue vero cum sequitur imbres aestusimbresve aestum.

[196]Navigantes quoque sentiunt non dubia coniecturasine flatuintumescente fluctu subito aut quatiente ictu. intremunt vero et innavibus postes aeque quam in aedificiis crepituque praenuntiant. quinet volucres non inpavidae sedent. est et in caelo signum praeceditquemotu futuro aut interdiu aut paulo post occasum sereno tenuis ceulineae nube in longum porrecta spatium.

[197] Estet in puteis turbidior aqua nec sine odoris taediosicut in isdem etremediumquale et crebri specus praebent; conceptum enim spiritumexhalant. quod in totis notatur oppidis: minus quatiuntur crebris adeluviem cuniculis cavatamultoque sunt tutiora in isdem illis quaependentsicuti Neapoli in Italia intellegiturparte eiusquaesolida estad tales casus obnoxia. tutissimi sunt aedificiorumfornicesanguli quoque parietum postesquealterno pulsu renitente.et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur.

[198]magna differentia est et in ipso genere motuspluribus siquidemmodis quatitur. tutissimum est cum vibrat crispante aedificiorumcrepitu et cum intumescit adsurgens alternoque motu residit; innoxiumet cum concurrentia tecta contrario ictu arietantquoniam altermotus alteri renititur. undantis inclinatio et fluctus more quaedamvolutatio infesta est aut cum in unam partem totus se motus inpellit.desinunt autem tremorescum ventus emersit; sin vero duraverenonante XL dies sistunturplerumque et tardiusutpote cum quidam annuoet bienni spatio duraverint.

[199]Factum est semelquod equidem in Etruscae disciplinae voluminibusinvenioingens terrarum portentum L. Marcio Sexto Iulio cos. in agroMutinensi. namque montes duo inter se concurrerunt crepito maxoadsultantes recedentesqueinter eos flamma fumoque in caelum exeunteinterdiuspectante e via Aemilia magna equitum Romanorumfamiliarumque et viatorum multitudine. eo concursu villae omneselisaeanimalia permultaquae intra fuerantexanimata suntannoante sociale bellumquod haud scio an funestius terrae ipsi Italiaefuerit quam civilia. non minus mirum ostentum et nostra cognovitaetas anno Neronis principis supremosicut in rebus eius exposuimuspratis oleis intercedente publica via in contrarias sedestransgressis in agro Marrucino praediis Vetti Marcelli equitis Romanires Neronis procurantis.

[200]Fiunt simul cum terrae motu et inundationes mareiseodem videlicetspiritu infusi aut terrae sidentis sinu recepti. maximus terraememoria mortalium exstitit motus Tiberii Caesaris principatuXIIurbibus Asiae una nocte prostratis; creberrimus Punico bello intraeundem annum septies ac quainquagies nuntiatus Romamquo quidem annoad Trasimenum lacum dimicantes maximum motum neque Poeni sensere necRomani. nec vero simplex malum aut in ipso tantum motu periculum estsed par aut maius ostento. numquam urbs Romas tremuitut non futurieventus alicuius id praenuntium esset.

[201]Eadem nascentium causa terrarum estcum idem ille spiritusadtollendo potens solo non valuit erumpere. nascuntur enimnecfluminum tantum invectusicut Echinades insulae ab Acheloo amnecongestae maiorque pars Aegypti a Niloin quam a Pharo insula noctiset diei cursum fuisse Homero credimusnec recessu marissicuti olimCerceis. quod accidisse et in Ambraciae portu decem milium passuumintervallo et Atheniensium quinque milium ad Piraeeum memoratur. etEphesius quondam aedem Dianae adluebat. Herodoto quidem si credimusmare fuit supra Memphim usque ad Aethiopum montes itemque a planisArabiaemare circa Ilium et tota Teuthraniae quaque campos intuleritMaeander.

[202]Nascuntur et alio modo terrae ac repente in aliquo mari emerguntvelut paria secum faciente natura quaeque hauserit hiatus alio locoreddente. Clarae iam pridem insulae Delos et Rhodos memoriaeproduntur; et natae postea minoresultra Melon Anapheinter Lemnumet Hellespontum Neaeinter Lebedum et Teon Haloneinter CycladasThera et Therasiainter easdem Olympiadis CXLV anno quarto [postannos CXXX] Hiera eademque Automateet ab ea duobus stadiis postannox CCXLII nostro aevo Iunio Silano Valerio [Balbo] cos. a. d. VIIIidus Iulias Thia.

[203] antenos et iuxta Italiam inter Aeolias insulasitem iuxta Cretam emersitMM.D passuum una cum calidis fontibusalteraOlympiadis CLXIII anno tertio in Tusco sinuflagrans haec violentocum flatuproditurque memoriaemagna circa eam multitudine pisciumfluitante confestim expirasse quibus ex his cibus fuisset. sic etPithecussas in Campano sinu ferunt ortasmox in his montem Epoponcum repente flamma ex eo emicuissetcampestri aequatum planitiei. ineadem et oppidum haustum profundoalioque motu terrae stagnumemersisseet alio provolutis montibus insulam extitisse Prochytam.

[204]Namque et hoc modo insulas rerum natura fecit: avellit SiciliamItaliaeCyrpum SyriaeEuboeam BoeotiaeEuboeae Atalanten etMacrianBesbicum BithyniaeLeucosian Sirenum promunturio. rursusabstulit insulas mari iunxitque terrisAntissam LesboZephyriumHalicarnasoAehtusan MyndoDromiscon et Pernen MiletoNarthecusamParthenio promunturio. Hybandaquondam insula Ioniaeducentis nunca mari abest stadiisSyrien Ephesus in mediterraneo habetDerasidaset Sapphoniam vicina either Magnesia.

[206]Epidaurus et Oridum insulae esse desierunt. in totum abstulit terrasprimum omnium ubi Atlanticum mare estsi Platoni credimusinmensospatiomox interno quoque: videmus hodie mersam Acarnaniam AmbraciosinuAchaiam CorinthioEuropam Asiamque Propontide et Ponto. ad hocperrupit mare LeucadaAntirrhiumHellespontumBosporos duos. Atqueut sinus et stagna praetereamipsa se comest terra. devoravitCibotum altissimum montem cum oppido CariaeSipylum in Magnesia etprius in eodem loco clarissimam urbemquae Tantalis vocabaturGalenes et Gamales urbium in Phoenice agros cum ipsisPhegiumAethiopiae iugum excelsissimumtamquam non infida grassarentur etlitora.

[206]Pyrram et Antissam circa Maeotim pontus abstulitHelicen et Buramsinus Corinthiusquarum in alto vestigia apparent. ex insula Cecaamplius triginta milia passuum abrupta subito cum plurimis mortaliumrapuit et in Sicilia dimidiam Tyndarida urbem ac quicquid ab Italiadeestsimiliter in Boeotia Eleusina. Motus enim terrae sileantur etquicquid estubi saltem busta urbium exstantsimul ut terraemiracula potius dicamus quam scelera naturae. etHerculesnoncaelestia enarratu difficiliora fuerint.

[207]metallorum opulentia tam variatam divestam fecundatot saeculissuborienscum tantum cotidie orbe toto populentur ignesruinaenaufragiabellafraudestantum vero luxuria et tot mortalesconterant; gemmarum pictura tam multiplexlapidum tam discoloresmaculae interque eos candor alicuius praeter lucem omnia excludens;medicatorum fontium vis; ignium tot locis emicantium perpetua totsaeculis incendia; spiritus letales aliubi aut scrobibus emissi autipso loci situ mortiferialiubi volucribus tantumut Soracte vicinourbe tractualiubi praeter hominem ceteris animantibus

[208]nonnumquam et hominiut in Sinuessano agro et Puteolano! spiraculavocantalii Chaeroneascrobes mortiferum spiritum exhalantesitemin Hirpinis Ampsancti ad Mephitis aedem locumquem qui intraveremoriuntur; simili modo Hierapoli in AsiaMatris tantum Magnaesacerdoti innoxium. aliubi fatidici specusquorum exhalationetemulenti futura praecinantut Delphis nobilissimo oraculo. quibusin rebus quid possit aliud causae adferre mortalium quispiam quamdiffusae per omne naturae subinde aliter atque aliter numen erumpens?

[209]Quaedam vero terrae ad ingressus tremuntsicut in Gabiensi agro nonprocul urbe Roma iugera ferme ducenta equitantium cursu; similiter inReatino. quaedam insulae semper fluctuantursicut in agro Caecubo eteodem ReatinoMutinensiStatoniensiin Vadimonis lacuad Cutiliasaquas opaca silvaquae numquam die ac nocte eodem loco visiturinLydia quae vocantur Calaminaenon ventis solumsed etiam contis quolibeat inpulsaemultorum civium Mithridatico bello salus. sunt et inNymphaeo parvaeSaliares dictaequoniam in symphoniae cantu adictus modulantium pedum moventur. in Tarquiniensi lacu magno Italiaeduae nomora circumferuntnunc triquetram figuram edentesnuncrotundam conplexu ventis inpellentibusquadratam numquam.

[210]Celebre fanum habet Veneris Paphosin cuius quandam aream noninpluititem in Neaoppido Troadiscirca simulacrum Minervae; ineodem et relicta sacrificia non putrescunt.

[211]iuxta Harpasa oppidum Asiae cautes stat horrendauno digito mobiliseademsi toto corpore inpellaturresistens. in Taurorum paeninsulain civitate Parasino terra estqua sanantur omnia vulnera. at circaAsson Troadis lapis nasciturquo consumuntur omnia corpora;sarcophagus vocatur. duo sunt montes iuxta flumen Indum: alterinatura ut ferrum omne teneatalteri ut respuatitaquesi sintclavi incalciamentovestigia evelli in altero non possintin alterosisti. Locris et Crotone pestilentiam numquam fuisse nec in Ilioterrae motum adnotatum estin Lycia vero semper a terrae motuquadraginta dies serenos esse. in agro Arpano frumentum satum nonnascitur; ad aras Mucias in Veiente et apud Tusculanum et in silvaCiminia loca suntin quibus in terram depacta non extrahuntur. inCrustumino natum faenum ibi noxiumextra salubre est.

[212] Etde aquarum natura complura dicta suntsed aestus mari accedere acreciprocare maxime mirumpluribus quidem modisverum causa in solelunaque. bis inter duos exortus lunae adfluunt bisque remeant vicenisquaternisque semper horiset primum attollente se cum ea mundointumescentesmox a meridiano caeli fastigio vergente in occasumresidentesrursusque ab occasu subter ad caeli ima et meridianocontraria accedente inundanteshincdonec iterum exoriaturseresorbentes

[213] necumquam eodem tempore quo pridie refluivelut anhelantes sidere avidotrahente secum haustu maria et adsidue aliunde quam pridie exorienteparibus tamen intervallis reciproci senisque semper horisnoncuiusque diei aut noctis aut locised aequinoctialibus ideoqueinaequales vulgarium horarum spatioutcumque plures in eos aut dieiaut noctis illarum mensurae cadant

[214] etaequinoctio tantum pares ubique. ingens argumentum plenumque lucis acvocis etiam diurnae. hebetes esse qui negent subtermeare sidera acrursus eadem exsurgeresimilemque terrisimmo vero naturaeuniversaeet inde faciem in isdem ortus occasusque operibusnonaliter sub terra manifesto sideris cursu aliove effectu quam cumpraeter oculos nostros feratur.

[215]Multiplex etiamnum lunaris differentiaprimumque septenis diebus.quippe modici a nova ad dividuam aestuspleniores ab ea exundantplenaque maxime fervent. inde mitescuntpares ad septimam primisiterumque alio latere dividua augentur. in coitu solis pares plenae.eadem in aquilonia et a terris oongius recedente mitiores quam cum inaustros digressa propiore nisu vim suam exercet. per octonos quosqueannos ad principia motus et paria incrementa centesimo lunaerevocantur ambitu. augent ea cuncta solis annuis causisduobusaequinoctiis maxime tumentes et autumnali amplius quam vernoinanesvero bruma et magis solstitio.

[216] nectamen in ipsis quos dixi temporum articulissed paucis post diebussicuti neque in plena aut novissimased posteanec statim ut lunammdus ostendat occultetve aut media plaga declinetverum fere duabushoris aequinoctialibus seriustardiore semper ad terras omniumquaegeruntur in caeloeffectu cadente quam visusicuti fulguris ettonitrus et fulminum.

[217]Omnes autem aestus in oceano maiora integunt spatia nudantque quam inreliquo marisive quia in totum universitate animosius quam parteestsive quia magnitudo aperta sideris vim laxe grassantisefficacius sentiteandem angustiis arcentibus. qua de causa neclacus nec amnes similiter moventur. -- (octogenis cubitis supraBritanniam intumescere aestus Pytheas Massiliensis auctor est.) -- etinteriora autem maria terris cluaduntur ut portu;

[218]quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas dicioni paretutpote cumplura exempla sint in tranquillo mari nulloque velorum pulsu tertiodie ex Italia pervectorum Uticam aestu fervente. circa litora autemmagis quam in alto deprehenduntur hi motusquoniam et in corporeextrema pulsum venarumid est spiritusmagis sentiunt. in plerisquetractu exortus aestuariis propter dispares siderum in quoque tractuexortus diversi existunt aestustemporenon ratione discordessicut in Syrtibus.

[219] Etquorundam tamen privata natura estvelut Tauromenitani euripisaepius et in euboea septies die ac nocte reciprocantis. idem aestustriduo in mense consistitseptimaoctava nonaque luna. Gadibus quiest delubro Herculis proximus fonsinclusus as putei modumaliassimul cum oceano augetur minuiturquealias utrumque contrariistemporibus; eodem in loco alter oceani motibus consentit. in ripaBaetis oppidum estcuius putei crescente aestu minuunturaugescuntdecedentemediis temporum inmobiles. eadem natura Hispali oppido uniputeoceteris vulgaris. et Pontus semper extra meat in Propontidemintrorsus in Pontum numquam refluo mari.

[220]Omnia plenilunio maria purganturquaedam et stato tempore. circaMessanam et Mylas fimo similia expuuntur in litus purgamentaundefabula est Solis boves ibi stabulari. his addit -- ut nihilquodequidem noverimpraeteream -- Aristoteles nullum animal nisi aesturecedente expirare. observatum id multis in Gallico oceano etdumtaxat in homine compertum.

[221] quovera coniectatio existithaut frustra spiritus sidus lunamexistimari; hoc esse quod terras saturet accedensque corpora impleatabscedens inaniat. ideo cum incremento eius augeri conchylia etmaxime spiritum sentire quibus sanguis non sitsed et sanguinemhominum etiamcum lumine eius augeri ac minuifrondes quoque etpabula -- ut solo loco dicetur -- sentirein omnia eadem penetrantevi.

[222]itaque solis ardore siccatur liquoret hoc esse masculum sidusaccepimustorrens cuncta sorbensque. sic mari late patenti saporemincoqui salisaut quia exhausto inde dulci tenuiquequod facillimetrahat vis igneaomne asperius crassiusque linquatur -- ideo summamaequorum aquam dulciorem profunda; hanc esse veriorem causam asperisaporis quam quod mare terrae sudor sit aeternus -- aut quia plurimusex arido misceatur illi vapor aut qui terrae natura sicut medicatasaquas inficiat. est in exemplis Dionysio Siciliae tyrannocum pulsusest ea potentiaaccidisse prodigiumut uno die in portu dulcesceretmare.

[223] econtrario ferunt lunae femineum ac molle sidusatque nocturnumsolvere umorem et traherenon auferre. id manifestum essequodferarum occisa corpora in tabem visu suo resolvat somnoque sopitistorporem contractum in caput revocetglaciem refundat cunctaqueumifico spiritu laxet. ita pensari naturae vices semperque sufficerealiis siderum elementa cogentibusaliis vero fundentibussed indulcibus aqquis lunae alimentum essesicut in marinis solis.

[224]Altissimum mare XV stadiorum Fabianus tradit. alii in Ponto exadverso Coraxorum gentis -- vocant Bathea Ponti -- trecentis fere acontinente stadiis inmensam altitudinem maris traduntvadis numquamrepertis. mirabilius id faciunt aquae dulces iuxta mare ut fistulisemicantes. nam nec aquarum natura miraculis cessat. culces mariinvehunturleviores haut dubie; ideo et marinaequarum naturagraviormagis invecta sustinent. quaedam vero et dulces inter sesupermeant aliasut in Fucino lacu invectus Pitonius amnisin LarioAdduain Verbanno Ticinusin Benaco Minciusin Sebinno OlliusinLemanno Rhodanus: his trans Alpissuperiores in Italiamultorummilium transitu hospitali suas tantum nec largiores quam intulereaquas evehentes. proditum hoc et in Oronte amne Syriae multisquealiis.

[225]quidam vero odio maris ipsa subeunt vadasicut ArethusafonsSyracusanusin quo redduntur iacta in Alpheumqui per Olympiamfluens Peloponnesiaco litori infunditur. subeunt terras rursusqueredduntur Lycus in AsiaErasinus in ArgolicaTigris in Mesopotamiaetquae in Aesculapi fonte Athenis mersa suntin Phlaericoredduntur. et in Atinate Aquileiensi Timavus.

[226]nihil in Asphaltite Iudeae lacuqui bitumen gignitmergi potest necin Armeniae maioris Aretissa; is quidem nitrosus pisces alit. inSallentino iuxta oppidum Manduriam lacusad margines plenusnequeexhaustis aquis minuitur neque infusis augetur. in Ciconum flumine etin Piceno lacu Velino lignum deiectum lapideo cortice obducitur et inSurio Colchidis flumine adeout lapidem plerumque durans adhucintegat cortex. similiter in flumine Silero ultra Surrentum nonvirgulta modo inmersaverum et folia lapidescuntalias salubri potueius aquae. in exitu paludis Reatinae saxum crescit [et in Rtubromari oleae virentesque frutices enascuntur].

[227] Sedfontium plurimorum natura mira est fervoreidque etiam in iugisAlpium ipsoque in mari inter Italiam et Aenariam in Baiano sinu et inLiri fluvio multisque aliis. nam dulcis haustus in mari plurimislocisut ad Chelidonias insulas et Aradum et in Gaditano oceano.Patavinorum aquis calidis herbae virentes innascunturPisanorumranaead Vetulonios in Etruria non procul a mari pisces. in Casinatefluvius appellatur Scatebrafrigidusabundantior aestate; in eoutin Arcadia Stymphalinascuntur aquatiles musculi.

[228] inDodone Iovis fonscum sit gelidus et inmersas faces extinguatsiextinctae admoveanturaccendit. idem meridie semper deficitqua decausa anapauomenon vocantmox increscens ad medium noctis exuberatab eo rursus sensim deficit. in Illyricis supra fontem frigidumexpansae vestes accenduntur. Iovis Hammonis stagnuminterdiufrigidumnoctibus fervet. in Trogodytis fons Solis appellatur dulciset circa meridiem maxime frigidus; mox paulatim tepescens ad noctismedia fervore et amaritudine infestatur.

[229] Padifons mediis diebus aestivis velut interquiescens semper aret. inTenedo insula fons semper a tertia noctis hora in sextam ab aestivosolstitio exundatet in Delo insula Inopus fons eodem quo Nilus modoac pariter cum eo decrescit augeturve. contra Timavum amnem insulaparva in mari est cum fontibus calidisqui pariter cum aestu mariscrescunt minuunturque. in agro Pitinate trans Appenninum fluviusNovanusomnibus solstitiis torrensbruma siccatur.

[230] InFalisco omnis aqua pota candidos boves facitin Boeotia amnis Melasoves nigrasCephisus ex eodem lacu profluens albasrursus nigrasPenius rufasque iuxta Ilium Xanthusunde et nomen amni. in Pontofluvius Axiaces rigat camposin quibus pastae nigro lacte equaegentem alunt. in Reatino fons Neminie appellatus alio atque alio locoexoriturannonae mutationem significans. Brundisi in portu fonsincorruptas praestat aquas navigantibus. Lyncestis aqua quae vocaturacidula vini modo temulentos facit; item in Paphlagonia et in agroCaleno.

[231]Andro in insula templo Liberi patris fontem nonis Ianuariis sempervini saporem fundere Mucianus ter consul credit. dies Qeodosiavocatur. iuxta Nonacrim in Arcadia Styxnec odore differens neccolorepota ilico necat; item in Liberoso Taurorum colle tres fontessine remediosine dolore mortiferi. in Carrinensi Hispaniae agro duofontes iuxta fluuntalter omnia respuensalter obsorbens. in eademgente alius aurei coloris omnes ostendit piscesnihil extra illamaquam differentes.

[232] inComensi iuxta Larium lacum fons largus horis singulis semperintumescit ac residit. in Cydonea insula ante Lesbum fons calidusvere tantum fluit. lacus Sannaus in Asia circa nascente absinthioinficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna estcuius potumira redduntur oraculabibentium breviore vita. amnes retro fluereet nostra vidit aetas Neronis principis supremissicut in rebus eiusrettulimus.

[233] Iamomnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse quem fallit? sicutilla permira naturae operaaes ac plumbum in massa mergidilatatumfluitareeiusdemque ponderis alia siderealia invehionera in aquafacilius moveriSyrium lapidem quamvis grandem innatare eundemquecomminutum mergirecentia cadavera ad vadum labiintumescentiaattolliinania vasa haud facilius quam plena extrahi; pluviassalinis aquas dulciores esse quam reliquasnec fieri salem nisiadmixtis dulcibus;

[234]marinas tardius gelaricelerius accendi; hieme mare calidius esseautumnale salsius; omne oleo tranquillariet ob id urinantes orespargerequoniam mitiget naturam asperam lucemque deportet; nives inalto mari non cadere; cum omnis aqua deorsum feraturexilire fontesatque etiam in Aetnae radicibusflagrantis in tantumutquinquagenacentena milia passuum harenas flammarum globo eructet.

[235]namque et igniumquod est naturae quartum elementumreddamus aliquamiraculased primum ex aquis. In urbe Commagenes Samosata stagnumest emittens limum -- maltham vocant -- flagrantem. cum quid attigitsolidiadhaeret; praeterea tactu et sequitur fugientes. sicdefendere muros oppugnante Lucullo; flagrabat miles armis suis. aquiset accenditur; terra tantum restingui docuere experimenta. similisest natura naphthae. ita appellatur circa Babylonem et in AustacenisParthiae profluens bituminis liquidi modo. huic magna cognatioigniumtransiliuntque in eam protinus undecumque visam. ita ferunt aMedea paelicem crematampostquam sacrificatura ad aras accesseratcorona igne rapto

[236]verum in montium miraculis ardet Aetna noctibus semper tantoque aevomateria ignium sufficitnivalis hibernis temporibus egestumquecinerem pruinis operiens. nec in illo tantum natura saevit exustionemterris denuntians: flagrat in Phaselitis mons Chimaeraet quideminmortali diebus ac noctibus flamma; ignem eius accendi aquaextingui vero terra aut fimo Cnidius Ctesias tradit. eadem in LyciaHephaesti montes taeda flammante tacti flagrantet adeo ut lapidesquoque rivorum et harenae in ipsis aquis ardeantaliturque ignisille pluviis; baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcumrivosignium sequi narrant. flagrat in Bactris Cophanti noctibus vertex.

[237]flagrat in Medis et in Sittacene confinio PersidisSusis quidem adTurrim Albam XV caminismaxo eorum et interdiucampus. Babyloneflagrat e quadam veluti piscina iugeri magnitudineAethiopum iuxtaHesperu montem stellarum modo campi noctu; similiter inMegalopolitanorum agro. nam si intermisit ille iucundus frondemquedensi supra se nemoris non adurens et iuxta gelidum fontem semperardens Nymphaei craterdira Apolloniatis suis portenditutTheopompus tradidit; augetur imbribus egeritque bitumen temperandumfonte illo ingustabiliet alias omne bitumine dilutius. sed quishaec miretur?

[238] inmedio mari Hiera et Lipara insulae Aeoliae iuxta Italiam cum ipsomari arsere per aliquot dies sociali bellodonec legatio senatuspiavit. maxo tamen ardet incendito Theon ochema dictum Aethiopumiugum torrentesque solis ardoribus flammas egerit. tot locistotincendiis rerum natura terras cremat!

[239]Praeterea cum sit huius unius elementi ratio fecunda seque ipsapariat et minimis crescat a scintillisquid fore putandum est in totrogis terrae? quae est illa naturaquae voracitatem in toto mundoavidissimam sine damno sui pascit? addantur his sidera innumeraingensque soladdantur humani ignes et lapidum quoque insiti naturaeattritique inter se ligniiam nubium et origines fulminum: excedetprofecto miracula omnia ullum diem fuissequo non cunctaconflagrarentcum specula quoque concava adversa solis radiisfacilius etiam accendant quam ullus alius ignis.

[240] quidquod innumerabiles parvised naturalesscatent? in Nymphaeo exit epetra flammaquae pluviis accenditur; exit et ad aquas Scantiashaec quidem invalidacum transitnec longe in alia durans materia-- viret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus --; exit inMutinensi agro statis Volcano diebus. repertiur apud auctoressubiectis Ariciae arvissi carbo decideritardere terramin agroSabino et Sidicino unctum flagrare lapidemin Sallentino oppidoGnatia inposito ligno in saxum quoddam ibi sacrum protinus flammamexisterein Laciniae Iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esseperflantibus undique procellis;

[241] quinet repentinos existere ignes et in aquis et in corporibusetiamhumanis: Trasimenum lacum arsisse totum; Servio Tullio dormienti inpueritia ex capite flammam emicuisseL. Marcio in Hispaniainteremptis Scipionibus contionanti et milites ad ultionem exhortantiarsisse simili modo alerius Antias narrat. plura mox et distinctius;nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. verumegressa mens interpretationem naturae festinat legentium animus pertotum orbem veluti manu ducere.

[242] Parsnostra terrarumde qua memoroambientiut citum estoceano velutinnatans longissime ab ortu ad occasum patethoc est ab India adHerculis columnas Gadibus sacratas ||LXXXV|| . LXXX|VIII| p.ut Artemidoro auctori placetut vero Isidoro||XCVIII||. |XVIII|. Artemidorus adicit amplius a Gadibuscircuitu Sacri promunturii ad promunturium Artabrumquo longissimefrons procurrat Hispaniae|DCCCCXCI| . D.

[243]mensura currit duplici via: a Gange amne ostioque eiusquo se inEoum oceanum effunditper Indiam Parthyenenque ad Myrianrum urbemSyriae in Issico sinu positam |XLIICVIII|. |XV|inde proxima navigatione Cyprum insulamPatara LyciaeRhodumAstyopalaeam in Carpathio mari insulamTaenarum LaconicaeLilybaeumSiciliaeCaralim Sardiniae ||XXI|| . |XIII|deinde Gades ||XII|| . |L|quae mensura universaab Eoo mari efficit ||LXXXV|| . |LXXXVIII|.

[244] aliaviaquae certior et iniri terreno maxime potesta Gange adEuphraten amnem ||LI|| . |LXIX|inde CappadociaeMazaca |CCXLIIII|inde per PhrygiamCariamEphesum |CCCCXCVIIII|ab Epheso per Aegaeum pelagus Delum |CC|Isthmum |CCXII| .Dinde terra [et Laconico mari] et Corinthiaco sinu PatrasPeloponnesi |XC|Leucadem |LXXXVII| . DRomam|CCCLX|Alpes usque ad Scingomagum vicum |DXVIIII|per Galliam adPyrenaeos montes Illiberim |CCCCLXVIII|ad oceanum et Hispaniae oram|DCCCXXXI|traiectu Gadis |VII| . Dquae mensuraArtemidori ratione ||LXXXIX|| . |XLV| efficit.

[245]Latitudo autem terrae a meridiano situ ad septentrionesdimidio fereminorIsidoro colligit ||LIIII|| . |LXII|quopalam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc rigor. nequeenim deesse terris arbitror aut non esse globi formamsedinhabitabilia utrimque inconperta esse. haec mensura currit a litoreAethiopici oceaniqua modo habitaturad Meroen |DCXXV|indeAlexandriam ||XII|| . |L|Rhodum |DLXXXIIII|Cnidum |LXXXVII| . DCoum |XXV|Samum |C|Chium|XCIIII|Mytilenen |LXV|Tenedum |CXIX|Sigeum promunturium |XII|. Dos Ponti |CCCXII| . DCarambin promunturium |CCCL|os Maeotis |CCCXII .Dostium Tanais |CCLXXV|qui cursus conpendiis maris brevior fieripotest |LXXIX|.

[246] abostio Tanais nihil inmodicum diligentissimi auctores fecere.Artemidorus ulteriora inconperta existimavitcum circa TanainSarmatarum gentes degere fateretur ad septentriones versus; Isidorusadiecit ||XII||. |L| usque ad Thylenquaeconiectura divinationis est. ego non minore quam proxime dicto spatioSarmatarum fines nosci intellego. et alioqui quantum esse debet quodinnumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat? unde ulterioremmensuram inhabitabilis plagae multo esse maiorem arbitror. nam et aGermania inmensas insulas non pridem conpertas cognitum habeo.

[247] Delongitudine ac latitudine haec suntquae digna memoratu putem.universum autem circuitum Eratosthenesin omnium quidem litterarumsubtitlitateset in hac utique praeter ceteros solersquem cunctisprobari videoCCLII milium stadiorum prodiditquae mensura Romanaconputatione efficit trentiens quindeciens centena milia passuum:inprobum ausumverum ita subtili argumentatione conprehensumutpudeat non credere. Hipparchuset in coarguendo eo et in reliquaomni diligentia mirusadicit stadiorum paulo minus |XXVI|.

[248] aliaDionysidoro fides. neque enim subtraham exemplum scientia nobilis;senecta diem obiit in patria. funus duxere either propinquaead quaspertinebat hereditas. hae cum secutis diebus iusta peragerentinvenisse dicuntur scriptam: pervenisse eum a sepulchro ad infimamterram; esse eo stadiorum |XLII|. nec defuere geometrae quiinterpretarentursignificare epistulam a medio terrarum orbe missamquod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilae medium.ex quo consecuta conputatio estut circuitum esse |CCLII| stadiorumpronuntiarent. Harmonica ratioquae cogit rerum naturam sibi ipsamcongruereaddit huic mensurae stadiorum |XII| terramque XCVI partemtotius mundi facit.

LiberXXXVII



[l]Ut nihil instituto operi desitgemmae supersunt et in artum coactarerum naturae maiestasmultis nulla parte mirabilior. tantumtribuunt varietaticoloribusmateriaedecoriviolare etiamsignisquae causa gemmarum estquasdam nefas ducentesaliquas veroextra pretia ulla taxationemque humanarum opum arbitrantesutplerisque ad summam absolutamque naturae rerum contemplationem satissit una aliqua gemma. Quae fuerit origo et a quibus initiis in tantumadmiratio baec exarseritdiximus quadamtenus in mentiones aurianulorumque. fabulae primordium a rupe Caucasi traduntPrometheivinculorum interpretatione fataliprimumque saxi eius fragmentuminclusum ferro ac digito circumdatum: hoc fuisse anulum et hocgemmam.

[2]His initiis coepit auctoritas in tantum amorem elataut PolycratiSamioinsularum ac litorum tyrannofelicitatis suaequam nimiamfatebatur etiam ipse qui felix eratsatis piamenti in unius gemmaevoluntario damno videretursi cum Fortunae volubilitate pariafecissetplaneque ab invidia eius abunde se redimi putaretsi hocunum doluisset adsiduo gaudio lassus. ergo provectus navigio in altumanulum mersit. at illum pisciseximia magnitudine regi natusescaevice raptumut faceret ostentumin culina domino rursus Fortunaeinsidiantis manu reddidit. sardonychem eam gemmam fuisse constatostenduntque Romaesi credimusin Concordiae delubro cornu aureoAugustae dono inclusam et novissimum prope locum praelatis multisoptinentem.

[3]Post hunc anulum regis alterius in fama est gemmaPyrrhi illiusquiadversus Romanos bellum gessit. namque habuisse dicitur achateninqua novem Musae et Apollo citharam tenens spectarenturnon artesednaturae sponte ita discurrentibus maculisut Musis quoque singulissua redderentur insignia. nec deinde aliaquae tradatur magnoperegemmarum claritas exstat apud auctorespraeterquam Ismenianchoraulen multis fulgentibusque uti solitumcomitante fabulavanitatem eius: indicato in Cypro sex aureis smaragdoubi eratscalpta Amymoneiussisse numerari etcum duo relati essentmaleHerculesfactum dixissemultum enim detractum gemmae dignitati. hicvidetur instituisseut omnes musicae artis hac quoque ostenlationecenserenturveluti Dionysodorusaequalis eius et aemulusut sicquoque non par videretur qui tertius eodem tempore inter musicosfuit: Nicomachus enim multas tantum habuisse gemmas traditursednulla peritia electas. Et forte quadam his exemplis initio voluminisoblatis adversus istosqui sibi hac ostentatione adrogantut palamsit eos tibicinum gloria tumere:

[4]Polycratis gemmaquae demonstraturintacta inlibataque est;Ismeniae aetate multos post annos apparet scalpi etiam smaragdossolitos. confirmat hanc eandem opinionem edictum Alexandri Magniquovetuit in hac gemma ab alio se scalpi quam ab Pyrgotelenon dubieclarissimo artis eius. post eum Apollonides et Cronius in gloriafuere quique divi Augusti imaginem simillime expressitqua posteaprincipes signantDioscurides. Sulla dictator traditione Iugurthaesemper signavit. est apud auctores et Intercatiensem illumcuiuspatrem Scipio Aemilianus ex provocatione interfeceratpugnae effigieeius signassevolgato Stilonis Praeconini salequidnam fuissefacturumsi Scipio a patre eius interemptus fuisset. divus Augustusinter initia sphinge signavit. duas in matris anulis eas indiscretaesimilitudinis invenerat. altera per bella civilia absente ipsosignavere amici epistulas et edictaquae ratio temporum nomine eiusreddi postulabatnon inficeto lepore accipientiumaenigmata adferreeam sphingem. quippe etiam Maecenatis rana per collationes pecuniarumin magno terrore erat. is Augustus postea ad devitanda conviciasphingis Alexandri Magni imagine signavit.

[5]Gemmas plures primus omnium Romae habuit - quod peregrino appellantnomine dactyliothecam - privignus Sullae Scaurusdiuque nulla aliafuitdonec Pompeius Magnus eamquae Mithridatis regis fueratinterdona in Capitolio dicaretut Varro aliique aetatis eius auctoresconfirmantmultum praelata Scauri. hoc exemplo Caesar dictator sexdactyliothecas in aede Veneris Genetricis consecravitMarcellusOctavia genitus unam in aede Palatini Apollinis.

[6]Victoria tamen illa Pompei primum ad margaritas gemmasque moresinclinavitsicut L. Scipionis et Cn. Manli ad caelatum argentum etvestes Attalicas et triclinia aeratasicut L. Mummi ad Corinthia ettabulas pictas. id uti planius noscaturverba ex ipsis Pompeitriumphorum actis subiciam. ergo tertio triumphoquem de piratisAsiaPonto gentibusque et regibus in VII volumine operis huiusindicatis M. Pisone M. Messala cos. pr. k. Octobres natali suo egittranstulit alveum cum tesseris lusorium e gemmis duabus latum pedestreslongum pedes quattuor - ne quis effetas res dubitet nullagemmarum magnitudine hodie prope ad hanc amplitudinem accedenteineo fuit luna aurea pondo XXX -lectos tricliniares tresvasa exauro et gemmis abacorum novemsigna aurea tria MinervaeMartisApolliniscoronas ex margaritis XXXIIImontem aureum quadratum cumcervis et leonibus et pomis omnis generis circumdata vite aureamusaeum ex margaritisin cuius fastidio horologium. erat et imagoCn. Pompei e margaritisillo relicino honore grataillius probioris venerandique per cunctas gentesficta ex margaritisitaseveritate victa et veriore luxuriae triumpho! mimquam profecto interillos viros durasset cognomen Magnisi prima victoria sictriumphasset! e margaritisMagnetam prodiga re et feminis repertaquas gerere te fas non sitferi tuos voltus? sic te pretiosumvideri? non ergo illa tua similior est imagoquam Pyrenaei iugisinposuisti? grave profectofoedum probrum eratni verius saevumirae deorum ostentum id credi oporteret clareque intellegi posset iamtum illud caput orientis opibus sine reliquo corpore ostentatum.cetera triumphi eius quam virilia! HS (MM) r. p. datalegatis etquaestoribusqui oras maris defendissentHS (M)militibus singulisHS sena milia. tolerabiliorem tamen causam fecit C. principisquisuper cetera muliebria soccos induebat e margaritisaut Neronisprincipisqui sceptra et personas et cubilia viatoria unionibusconstruebat. quin immo etiam ius videmur perdidisse corripiendigemmata potoria et varia supellectilis generaanulos translucentes.quae enim non luxuria innocentior existimari possit.

[7]Eadem victoria primum in urbem myrrhina invexit primusque Pompeiuscapides et pocula ex eo triumpho Capitolino Iovi dicavit. quaeprotinus ad hominum usum transiereabacis etiam escariisque vasisexpetitis; et crescit in dies eius luxuria. myrrhino LXX HS emptocapaci plane ad sextarios tres calice potavit ...anus consularis obamorem adroso margine eiusut tamen iniuria illa pretium augeret;neque est hodie myrrhini alterius praestantior indicatura. idem inreliquis generis eius quantum voraveritlicet aestimare exmultitudinequae tanta fuitut auferente liberis eius Neroneexposita occuparent theatrum peculiare trans Tiberim in hortisquoda populo impleri canente sedum Pompeiano proluditetiam Neronisatis erat. vidi tunc adnumerari unius scyphi fracti membraquae indoloremcredosaeculi invidiamque Fortunae tamquam Alexandri Magnicorpus in conditorio servariut ostentarenturplacebat. T.Petronius consularis moriturus invidia Neronisut mensam eiusexheredarettrullam myrrhinam HS CCC emptam fregit; sed Nerout parerat principemvicit omnes HS (X) capidem unam parando. memorandares tanti imperatorem patremque patriae bibisse!

[8]Oriens myrrhina mittit. inveniuntur ibi pluribus locis necinsignibusmaxime Parthici regnipraecipua tamen in Carmania.umorem sub terra putant calore densari. amplitudine numquam parvosexcedunt abacoscrassitudine raro quanta dicta sunt potoria.splendor est iis sine viribus nitorque verius quam splendor. sed inpretio varietas colorum subinde circumagentibus se maculis inpurpuram candoremque et tertium ex utroqueignescente veluti pertransitum coloris purpura aut rubescente lacteo. sunt qui maxime iniis laudent extremitates et quosdam colorum repercussusquales incaelesti arcu spectantur. iam aliis maculae pingues placent tralucerequicquam aut pallere vitium est - itemque sales verrucaeque noneminentessedut in corpore etiamplerumque sessiles. aliqua et inodore commendatio est.

[9]Contraria huic causa crystallum facitgelu vehementiore concreto.non aliubi certe reperitur quam ubi maxime hibernae nives rigentglaciemque esse certum estunde nomen Graeci dedere. oriens et hancmittitquoniam Indicae nulla praefertur. nascitur et in Asiavilissima circa Alabanda et Orthosiam finitimisqueitem in Cyprosed laudata in Europa Alpium iugis. Iuba auctor est et in quadaminsula Rubri maris ante Arabiam sita nasciquae Necron voceturetin eaquae iuxta gemmam topazum feratcubitalemque effossam aPythagora Ptolemaei praefecto Cornelius Bocchus et in Lusitaniaperquam mirandi ponderis in Ammaeensibus iugisdepressis adlibramentum aquae puteis. hoc mirumquod Xenocrates Ephesius traditaratro in Asia et Cypro excitarinon enim reperiri in terreno necnisi inter cautes creditum fuerat. similius veri estquod idemXenocrates traditet torrentibus saepe deportari. Sudines negat nisiad meridiem spectantibus locis nasci. quod certum estnon reperiturin aquosisquamquam in regione praegelidavel si ad vada usqueglacieiltur amnes. e caelesti umore puraque nive id fieri necesseest; ideo caloris inpatiens nisi in frigido potu abdicatur. qual·eso nascatur sexangulis lateribusnon facile ratio iniri potesteomagis quod neque in mucronibus eadem species est et ita absolutuslaterum levor estut nulla id arte possit aequari.

[10]Magnitudo amplissima adhuc visa nobis erat quam in Capitolio LiviaAugusti dicaveratlibrarum circiter CL. Xenocrates idem auctor estvas amphorale visumet aliqui ex India sextariorum quattuor. - (Nosliquido adfirmare possumus in cautibus Alpium nasci adeo inviisplerumqueut fune pendentes eam extrahant.) - peritis signa etindicia nota sunt. infestantur plurimis vitiisscabro feruminemaculosa nubeocculta aliquando vomicapraeduro fragilique centroitem sale appellato. est et rufa aliquis robigoaliis capillamentumrimae simile. hoc artifices caelatura occultant. quae vero sine vitiosintpura esse maluntacenteta appellantesnec spumei colorissedlimpidae aquae. postrema auctoritas in pondere est. invenio apudmedicosquae sint urenda corporumnon aliter utilius uri putariquam crystallina pila adversis opposita solis radiis. alius et in hisfurorHS centum quinquaginta milibus trullam unam non ante multosannos mercata matre familias nec divite. Nero amissarum rerum nuntioaccepto duos calices crystallinos in suprema ira fregit inlisos. haecfuit ultio saeculum suum punientisne quis alius zis biberet.fragmenta sarciri nullo modo queunt. mire his ad similitudinemaccesselre vitreased prodigii modout suum pretium auxerintcrystalli non deminuerint.

[ll]Proximum locam in deliciisfeminarum tamen adhuc tantumsucinaoptinent.eandemque omnia haec quam gemmae auctoritatem; sane priorailla aliquis de causiscrystallina frigido potumyrrhina utroque;in sucinis causam ne deliciae quidem adhuc excogitare potuerunt.Occasio est vanitatis Graecorum detegendae: legentes modo aequoperpetiantur animocum hoc quoque intersit vitae scirenon quidquidilli prodidere mirandum. Phaethontis fulmine icti sorores luctumutatas in arbores populos lacrimis electrum omnibus annis fundereiuxta Eridanum amnemquem Padum vocavimuselectrum appellatumquoniam sol vocitatus sit Electorplurimi poetae dixere primiqueutarbitrorAeschylusPhiloxenusEuripidesNicanderSatyrus. quodesse falsum ltaliae testimonio patet. diligentiores eorum Electridasinsulas in mari Hadriatico esse dixeruntad quas delaberetur Pado.qua appellatione nullas umquam ibi fuisse certum estnec vero ullasita positas essein quas quidquam cursu Padi devehi posset. nam quodAeschylus in Hiberia (hoc est in Hispania) Eridanum esse dixiteundemque appellari RhodanumEuripides rursus et Apollonius inHadriatico litore confluere Rhodanum et Padumfaciliorem veniamfacit ignorati sucini lanta ignorantia orbis. modestioressed aequefalsumprodidere in extremis Hadriatici sinus inviis rupibus arboresstarequae canis ortu hanc effunderent cummim. Theophrastus effodiin Liguria dixitChares vero Phaethontem in Aethiopia Ammwnos nhswobisseibi et delubrum eius esse atque oraculum electrumque gigni.Philemon fossile esse et in Scythia erui duobus lociscandidum atquecerei coloris quod vocaretur electrumin alio fulvum quodappellaretur sualiternicum. Demostratus lyncurium vocat et fieri exurina lyncum besliarume maribus fulvum et igneume feminislanguidius atque candidum; alios id dicere langurium et esse inItalia bestias languros. Zenasthemis langas vocat easdem et circaPadum iis vitam adsignatSudines arboremquae giänat inLiguriavocari lynca. in eadem senLentia et Metrodorus fuit. Sotacuscredidit in Brittannia petris effluerequas electridas vocavitPytheas GuionibusGermaniae gentiaccoli ioaestuarium oceaniMetuonidis nomine spatio stadiorum sex milium ab hoc diei naviäationeabesse insulam Abalum; illo per ver fluctibus advehi et esse concretimaris purgamentum; incolas pro ligno ad ignem uti eo proximisqueTeutonis vendere. huic et Timaeus credidit sed insulam Basiliamvocavit. Philemon nebavit flammam ab electro reddi. Nicias solisradiorum sucum intellegi voluit hoc; circa occasum vehementiores interram actos pinguem sudorem in ea relinquereoceani deinde aestibusin Germanorum litora eici. in Aegypto nasci simili modo - vocarisacal -item in India gratiusque et ipso ture esse Indis; in Syriaquoque feminas verticillos inde facere et vocare harpagaquia foliapaleasque et vestium fimbrias rapiat. Theochrestus oceano idexaestuante ad Pyrenaei promunturia adpelliquod et lo Xenocratescrediditqui de his nuperrime scripsit vivitqLie adhuc. Asarubastradit iuxta Atlanticum mare esse lacum Cephisidaquem Mauri vocentElectrum. hunc sole excalfactum e limo reddere electrum fiuitans.Mnaseas Africae locum Sicyonem appellat et Crathin amnem in oceanumeffiuentem e lacuin quo avesquas meleagridas et penelopas vocatvivere; ibi nasci ratione eadem qua supra dictum est. TheomenesSyrtim iuxta magnam hortum Hesperidon esse et stagnum Electrumibiarbores populosquarum e cacuminibus in stagnum cadat; colligi autemab virginibus Hesperidum. C t e s i a s in Indis flumen esseHypobarumquo vocabulo significetur omnia bona eum ferre; fiuere aseptentrione in exortivum oceanum iuxta montem silvestrem arboribuselectrum ferentibus. arbores eas psitthachoras vocariquaappellatione siänificetur praedulcis suavitas. Mithridates inCarmaniae litoribus insulam essequam vocari Seritamcedri generesilvosaminde defluere in petras. Xenocrates non sucinum tantum inItaliased et thium vocaria Scythis vero sacriumquoniam et ibinascatur; alios putare in Numidia ex limo gigni. super omnes estSophocles poeta tragicusquod equidem mirorcum tanta gravitas eicothurni sitpraeterea vitae Fama alias principi loco genito Atheniset rebus gestis et exercitu ducto. hic ultra Indiam fieri dixit elacrimis meleagridum avium Meleagrum deflentium. quod credidisse eumaut sperasse aliis persuaderi posse quis non miretur? quamvepueritiam tam inperitam posse repeririquae avium ploratus annuoscredat lacrimasve tam grandes avesvequae a Graeciaubi Meleagerperiitploratum adierint Indos? quid ergo? non multa aeque fabulosaprodunt poetae? sed hoc in ea requae cotidie invehatur atqueabundet mendacium coarguatserio quemquam dixisse summa hominumcontemptio est et intoleranda mendaciorum inpunitas. Certum est gigniin insulis septentrionalis oceani et ab Germanis appellari glaesumitaque et ab nostris ob id unam insularum Glaesariam appellatamGermanico Caesare res ibi gerente classibusAusteraviam a barbarisdictam. nascitur autem defluente medulla pinei generis arboribusutcummis in cerasisresina in pinis erumpit umoris abundantia.densatur rigore vel tempore ac maricum ipsum intumescens aestusrapuit ex insuliscerta in litora expelliturita volubileutpendere videatur atque non sidere in vado. arboris sucum esse etiamprisci nostri credidereob id sucinum appellantes. pinei autemgeneris arboris esse indicio est pineus in adtritu odor et quodaccensum taedae modo ac nidore flagrat. adfertur a Germanis inPannoniam maxime provinciamet inde Veneti primumquos EnetosGraeci vocaveruntfamam rei fecere proximique Pannoniae et agentescirca mare Hadriaticum. Pado vero adnexa fabula est evidente causahodieque Transpadanorum agrestibus feminis monilium vice sucinagestantibusmaxime decoris gratiased et medicinae; creditur quippetonsillis resistere et faucium vitiisvarie genere aquarum iuxtaAlpis infestante guttura hominum. DC M p. fere a Carnunto Pannoniaeabesse litus id Germaniaeex quo invehiturpercognitum nupervivitque eques R. ad id comparandum missus ab Iuliano curantegladiatorium munus Neronis principis. qui et commercia ea et litoraperagravittanta copia invecta ut retia coercendis feris podiumprotegentia sucinis nodarenturharena vero et libitina totusqueunius diei apparatus in variatione pompae singulorum dierum esset esucino. maximum pondus is glaebae attulit XIII librarum. nasci et inIndia certum est. Archelausqui regnavit in Cappadociaillinc pineocortice inhaerente tradit advehi rude polirique adipe suis lactentisincoctum. sliquidum id primo destillare argumento sunt quaedam intustralucentiaut formicae culicesque et lacertaequae adhaesissemusteo non est dubium et inclusa durescente eodem remansisse.

[12]Genera eius plura sunt. ex iis candida odoris praestantissimisednec his nec cerinis pretium. fulvis maior auctoritas. ex iis etiamnumamplius tralucentibuspraeterquam si nimio ardore flagrent imaginemigneam in iis essenon ignemplacet. summa laus Falernis a vinicolore dictismolli fulgore perspicuis in quibus et decocti mellislenitas placeat. verum hoc quoque notum fieri oportetquocumque modolibeatea tinguihaedorum sebo et anchusae radicequippe iam etconchylio inficiuntur. ceterum attritu digitorum accepta calorisanima trahunt in se paleas et folia arida et philyrasut magneslapis ferrum. ramenta quoque eius oleo addito fiagrant dilucidiusdiutiusque quam lini medulla. taxatio in delicüs tantautbominis quamvis parva effigies vivorum hominum vigentiumque pretiaexsuperetprorsus ut castigatio una non sit satis. in Corinthiis aesplacet argento auroque mixtumin caelatis ars et ingenia;myrrhinorum et crystallinorum diximus gratiam; uniones capitecircumferunturgemmae digitis; in omnibus denique aliis vitiis autostentatio aut usus placet: in sucinis sola deliciarum conscientia.Domitius Nero in ceteris vitae suae portentis capillos quoquePoppaeae coniugis suae in hoc is nomen adoptaverat quodam etiamcarmine sucinos appellandoquoniam nullis vitiis desunt pretiosanomina ex eo tertius quidam hic colos coepit expeti matronis. Usustamen aliquis sucinorum invenitur in medicinased non ob hoc feminisplacent. infantibus adalligari amuleti ratione prodest. Callistratusprodesse etiam cuicumque aetati contra lympbationes tradit et urinaedifficultatibus potum adalligatumque. hic et difierentiam novam fecitappellando chryselectrum quod sit coloris aurei et matutinogratissimi aspectusrapacissimum igniumsi iuxta fuerintcelerrimeardescens. hoc collo adalligatum mederi febribus et morbistritumvero cum melle ac rosaceo aurium vitiis et si cum melle Atticoteraturoculorum quoque obscuritatistomachi etiam vitiis velperse farina eius sumpta vel cum mastiche pota ex aqua. - Sucina etgemmisquae sunt tralucidaeadulterandis magnum habent locummaxime amethystiscum tamen omniut diximuscolore tinguantur.

[13]De lyncurio proxime dici cogit auctorum pertinaciaquippeetiamsinon electrum idtamen gemmam esse contenduntfieri autem ex urinaquidem lyncissed et genere terraeprotinus eo animali urinamoperientequoniam invideat hominiibique lapidescere. esse autemqualem in suciniscolorem igneumscalpique nec folia tantum autstramenta ad se raperesed aeris etiam ac ferri lamnasquod Dioclicuidam Theophrastus quoque credit. ego falsum id totum arbitror necvisam in aevo nostro gemmam ullam ea appellatione. falsum et quod demedicina simul proditurcalculos vesicae poto eo elidi et morboregio succurrisi ex vino bibatur aut spectetur etiam.

[14]Nunc gemmarum confessa genera dicemus ab laudatissimis orsinec veroid solum agemussed etiam maiore utilitate vitae coarguemus Magoruminfandam vanitatemquando vel plurima illi prodidere de gemmis abmedicinae blandissima specie ad prodigia transgressi.

[15]Maximum in rebus humanisnon solum inter gemmaspretium habetadamasdiu non nisi regibus et iis admodum paucis cognitus. itaappellabatur auri nodus in metallis repertus perquam raro (comesauri) nec nisi in auro nasci videbatur. veteres eum in Aethiopummetallis tantum inveniri existimavere inter delubrum Mercuri etinsulam Meroendixeruntque non ampliorem cucumis semine aut coloredissimilem inveniri. nunc primum genera eius sex noscuntur: Indicinon in auro nascentis et quadam crystalli cognationesiquidem etcolore tralucido non diflert et laterum sexangulo levoreturbinatiin mucronem e duabus contrariis partibusquo magis miremurut siduo turbines latissimis partibus iunganturmagnitudine vero etiamabellani nuclei. similis est huic Arabiusminor tantumsimiliter etnascens. ceteris pallor argenti et in auro non nisi excellentissimonatalis. incudibus hi deprehenduntur ita respuentes ictusut ferrumutrimque dissultetincudes ipsae etiam exiliant. quippe duritia estinenarrabilissimulque ignium victrix natura et numquam incalescensunde et nomen (interpretatione Graeca indomita vis) accepit. unum exiis vocant cenchronmilii magnitudinealterum MacedoniuminPhilipsa pico auro repertum; hic est cucumis semini par. post hosCyprius vocatur in Cypro repertusvergens ad aereum si coloremsedmedica vide qua dicemusefficacissimus. post hunc siderites ferreisplendorispondere ante ceterossed natura dissimilis. namque etictibus frangi et alio adamante perforari potestquod et Cyprioevenitbreviterque ut degeneres nominis tantum auctoritatem habent.

Nunc quodtotis voluminibus his docere conati sumus de discordia rerumconcordiaquequam antipathian Graeci vocavere ac sympatbiannonaliter clarius intellegi potestsiquidem illa invicta visduarumviolentissimarum naturae rerum ferri igniumque contemptrixhircinorumpitur sanguineneque aliter quam recenti calidoque macerata etsic quoque multis ictibustunc etiam praeterquam eximias incudesmalleosque ferreos frangens. cuius hoc invento quove casu repertum?aut quae fuit coniectura experiendi rem inmensi pretii in foedissimoanimalium? numinum profecto talis inventio est et hoc munus omnenecquaerenda ratio in ulla parte naturaesed voluntas! cum felicitercontigit rumperein tam parvas friatur crustasut cerni vixpossint. expetuntur hae scalptoribus ferroque includunturnullam nonduritiam ex facili cavantes. adamas dissidet cum magnete in tantumut iuata positus ferrum non patiatur abstrahi autsi admotus magnesadprehenderitrapiat atque auferat. adamas et venena vincit atqueinrita facit et lymphationes abigit metusque vanos expellit a mente.ob id quidam eum ananciten vocavere. - Metrodorus Scepsius in eademGermania Basilia insula nasciin qua et sucinumsolusquod equidemlegerimdicit et praefert Arabicis. quod esse falsum quis dubitet?

[16]Proximum apud nos Indicis Arabicisque margaritis pretium estdequibus in nono diximus volumine inter res marinas. Tertia auctoritassmaragrlis perhibetur pluribus de causisquippe nullius colorisaspectus incundior est. nam herbas quoque silentes frondesque avidespectamussmaragdos vero tanto libentiusquoniam nihil omninoviridius comparatum illis viret. praeterea soli gemmarum contuituinplent oculos nec satiant. quin et ab intentione alia aspectusmaragdi recreatur aciesscalpentibusque gemmas non alia gratioroculorum refectio est: ita viridi lenilate lassitudinem mulcent.praeterea longinquo amplificantur visu inficientes circa serepercussum aeranon sole mutatinon umbranon lucernissemperquesensim radiantes et visum admittentes ad crassitudinem sui facilitatetralucidaquod etiam in aquis nos iuvat. iidem plerumque concaviutvisum conligant. quam ob rem decreto hominum iis parcitur scalpivetitis. quamquam Scythicorum Aegyptiorumque duritia tanta estutnon queant volnerari. quorum vero corpus extentum esteadem quaspecula ratione supini rerum imagines reddunt. Nero princepsgladiatorum pugnas spectabat in smaragdo.

[17]Genera eorum duodecim: nobilissimi Scythici65 ab ea gentein quareperiunturappellati. nullis maior austeritas nec minus vitii;quantum smaragdi a gemmis distanttantum Scythicus ä ceterissmaragdis. proximam io laudem habentsicut et sedemBactriani. incommissuris saxorum colligere eos dicuntur etesiis flantibus; tuncenim tellure deoperta internitentquia iis ventis harenae maximemoventur. sed hos minores multo Scythicis esse tradunt. tertium locumAegyptii habent. eruuntur circa Coptoni5 oppidum Tbebaidiscollibus excavatis. Reliqua genera in metallis aerariis inveniunturquapropter principatum ex iis optinent Cyprii. dos eorum est incolore liquido nec dilutoverum ex umido pingui quaque perspiciturimitante tralucidum marispariterque ut traluceat et niteat (hoc estut colorem expellataciem recipiat. ferunt in ea insula tumuloreguli Hermiae iuxta cetarias marmoreo leoni fuisse inditos oculos esmaragdis ita radiantibus etiam in gurgitemut territi thynnirefugerentdiu mirantibus novitatem piscatoribusdonec mutavereoculis gemmas

[18]Sed et vitia demonstrari convenit in tam prodigis pretiis. suntquidem omnium eademquaedam tamen nationum peculiariasicut inhomine. ergo Cypriivarie glauci magisque ac minus in eodem smaragdoaliis partibustenorem illum Scythicae austeritatis non sempercustodiunt. ad hoc quibusdam intercurrit umbrasurdusque fit colosqui inprobatur etiam dilutior. hinc genera distingunturut sintaliqui obscuriquos vocant caecosalii densi nec e liquidotralucidiquidam variiquidam nubecula obducti. aliud est haec quamumbrade qua diximus. nubecula albicantis est vitiumcum viridisnon pertransit aspectussed aut intus occurrit aut excipit in finevisum candor. haec coloris sunt vitiaitem corporis capillamentumsalplumbagoquae communia fere sunt. Ab his Aethiopici laudanturab Copto dierum itinereut auctor est lubaXXVacriter viridessed non facile puri aut concolores. Democritus in hoc genere ponitThermiaeos et Persicosillos intumescentes pinguiterPersicos veronon tralucidossed iucundi tenoris visum inplerequem nonadmittantfelium pantherarumque oculis similesnamque et illosradiare nec perspicieosdem in sole hebetariin umbra refulgere etlongius quam ceteros nitere. omnium horum etiamnum vitiumquodfellis colorem aut acris olei habentdilucidi quidem ac liquidisednon virides. haec vitia in Atticis maxime sentiuntur in argentariismetallis repertorum. in locoqui Thoricos vocatursemper minuspinguessed ex longinquo speciosiores. frequens est in his etplumbagohoc est ut in sole plumbei videantur. illud peculiarequodquidam ex his senescuntpaulatim viriditate evanidaet sole quoquelaeduntur. post hos Medici plurimum habent varietatisinterdumaliquid et e sappiro. hi sunt fluctuosi ac rerum imagines compleaipapaverum verbi gratia aut avium catulorumque vel pinnarum. quidarratamen virides nasci videnturquoniam oleo meliores fiuntneque estaliorum amplitudo maior. Calchedonii - nescio an in totum -exoleveruntpostquam metalla aeris ibi defeceruntet semper tamenvilissimi fuere minimiqueiidem fragiles et coloris incerti etvirentium in caudis pavonum columbarumque e collo plumis similiter adinclinationem magis aut minus lucidivenosi iidem squamosique. eratet peculiare in iis vitium sarcion appellatumhoc est quaedam gemmaecaro. mons est iuxta Calchedonemin quo legebanturSmaragditesvocatus. Iuba auctor est smaragdumquam chloran vocentin Arabiaaedificiorum ornamentis includi et lapidemquem alabastritenAegyptii vocentcomplures vero e proximis et in Taygeto monte eruiMedicis similes et alios in Sicilia.

[19]Inseritur smaragdis et quae vocatur tanos e Persis veniens gemmaingrate viridis atque intus sordidaitidem chalcosmaragdos e Cyproturbida aereis venis.

Theophrastustradit in Aegyptiorum commentariis reperiri regi eorum a regeBabylonio muneri missum smaragdum quattuor cubitorum longitudine actrium latitudineet fuisse apud eos in Iovis delubro obeliscum equattuor smaragdis quadraginta cubitorum longitudinelatitudine veroin parte quattuorin parte duorumse autem scribente esse in TyroHerculis templo stelen amplam e smaragdonisi potius pseudosmaragdussitnam et hoc genus reperiri et in Cypro inventum ex dimidia partesmaragdumex dimidia iaspidemnondum umore in totum transfigurato.Apion cognominatus Plistouices paulo ante scriptum reliquit esseetiam nunc in labyrintho Aegypti colosseum Serapim e smaragdo novemcubitorum.

[20]Eandem multis naturam aut certe similem habere berulli videntur.India eos gignitraro alibi repertos. poliuntur omnes sexangulafigura artificum ingeniisquoniam hebes unitate surda colorrepercussu angulorum excitetur. aliter politi non habent fulgorem.probatissimi ex iis sunt qui viriditatem maris puri imitanturproximi qui vocantur chrysoberullipaulo pallidioressed in aureumcolorem exeunte fulgore. vicinum huic genus estsed pallidius et aquibusdam proprii generis existimatum vocatumque chrysoprasum. quartoloco numerantur hyacinthizontesquinto quos aeroidis vocantposteacerini ac deinde oleaginihoc est colore oleipostremi crystallosimiles. hi fere capillamenta habent sordesquealioqui evanidiquaesunt omnia vitia. Indi mire gaudent longitudine eorum solosquegemmarum esse praedicantqui carere auro malint; ob id perforatoselephantorum saetis subligant. convenit non oportere perforari quorumsit absoluta bonitasumbilicis tantum ex auro capitaconprehendentibus. ideo cylindros ex iis malunt facere quam gemmasquoniam est summa commendatio in longitudine. quidam et angulososstatim putant nasci et perforatos gratiores fieri medulla candorisexempta additoque auri repercussu aut omnino castrata perspicuitaticrassitudine. vitia praeter iam dicta eadem ferequae in smaragdiset pterygia. in nostro orbe aliquando circa Pontum inveniri putantur.Indi et alias quidem gemmas crystallum tinguendo adulterareinveneruntsed praecipue berullos.

[21)]Minimum iidemque plurimum ab iis differunt opalismaragdis tantumcedentes. India sola et horum mater est. qui ut pretiosissimarnmgloria compositi gemmarum maxime inenarrabilem difficultatemadferunt. est in his carbunculi tenuior ignisest amethysti fulgenspurpuraest smaragdi virens marecuncta pariter incredibili mixturalucentia. alii summam fulgoris Armenio colori pigmentorum aequaricreduntalii sulpuris ardentis 'flammae aut ignis oleo accensi.magnitudo abellanam nucem aequatinsignis etiam apud nos historiasiquidem exstat hodieque huius generis gemmapropter quam ab Antonioproscriptus est Nonius senatorfilius Strumae Noni eiusquemCatullus poeta in sella curuli visum indigne tulitavusque ServiliNonianiquem consulem vidimus. ille proscriptus fugiens hunc efortunis omnibus anulum abstnlit secum. certum est sestertio viciestum aestimatumsed mira Antoni feritas atque luxuria propter gemmamproscribentisnec minus Noni contumacia proscriptionem suam amantiscum etiam ferae abrosa parte corporispropter quam periclitari sesciantet relicta redimere se credantur.

[22]Vitia opalis suntsi color in florem herbaequae vocaturheliotropiumexeat aut in crystallum aut grandinemsi salinterveniat aut scabritia aut puncta oculis occursantia. nullos magisfraus indiscreta similitudine vitro adulterat. experimentum in soletantum: falsis enim contra radios libratis digito ac pollice unusatque idem tralucet colos in se consumptus; veri fulgor subindevariatur et modo ex hoc plusmodo ex illo spargitfulgorque lucisin digitos funditur. hanc gemmam propter eximiam gratiam pleriqueappellavere paederota. qui privatum äenus eius faciuntsangenonab Indis vocari tradunt. nasci dicitur in Aegypto et in Arabiaetvilissima in Pontoitem in Galatia ac Thaso et Cypro. qui praecellitex hisopali quidem gratiam habetsed mollius nitetraro nonscaber. summa illi coloris ex aere et purpura constatviriditassmaragdi deest. melior illecuius fulgor vini colore fuscaturquamqui diluitur aquae.

[23]Hactenus de principatu convenit mulierum maxime senatusconsulto.minus certa sunt de quibus et viri iudicant; singulorum enim libidopretia singulis facit praecipueque aemulatiovelut cum ClaudiusCaesar smaragdos induebat vel sardonyches. primus autem Romanorumsardonyche usus est Africanus priorut tradil Demostratuset indeRomanis gemmae huius auctoritas. quam ob rem et proximum ei dabimuslocum.

Sardonychesolimsicut ex ipso nomine apparetintellegebantur candore in sardahoc est veluti carne ungui hominis inpositaet utroque tralucido.talesque esse Indicas tradunt IsmeniasDemostratusZenothemisSotacushi quidem duo reliquas omnesquae non traluceantcaecasappellantes. quae nunc abstulere nomennullo sardarum vestigioIndicarumArabicae suntcoeperuntque pluribus hae gemmae coloribusintellegi; radice nigra aut caeruleum imitante et ungue miniumredimitum candido pinguinec sine quadam spe purpurae candore inminium transeunte. has Indis non habitas in honore Zenothemisscribittantae alias magnitudinisut inde capulos factitarent -etenim constat ibi torrentibus detegi -placuisse in nostro orbeinitioquoniam solae prope gemmarum scalptae ceram non auferrent.persuasimus deinde Indisut ipsi quoque iis gauderent. utiturperforatis vulgus in collo; et hoc nunc est Indicarum argumentum.Arabicae excellunt candorecirculo praelucido atque non gracilineque in recessu gemmae aut in deiectu renidentesed in ipsisumbonibus nitentepraeterea substrato nigerrimi coloris. hoc inIndicis caeruleum aut corneum invenitur. item circuli albi quaedam iniis caelestis areus anhelatio estsuperficies vero locustarum mariscrustis rubentibus. nam melleae aut faeculentae - hoc enim nomen estvitio - inprobaiiturautsi zona alba fundat senon colligatsimili modo si ex alio colore admittat in se aliquid enormiter. nihilin sua sede interpellari alieno placet. sunt et Armeniaeceteraprobandaesed pallida zona.

[24]Exponenda est et onychis ipsius natura propter nominis societatem.hoc aliubi lapidishic gemmae vocabulum estSudines dicit in gemmaesse candorem unguis humani similitudineitem chrysolithi colorem etsardae et iaspidisZenothemis Indicam onychem plures haberevarietatesigneamnigramcorneamcingentibus candidis venis oculimodointervenientibus quarundam et obliquis venis. Sotacus etArabicam tradit onychem distarequod Indica igniculos habeat albiscingentibus zonis singulis pluribiisve aliter quam in sardonycheIndica; illic enim momentum essehic circulum Arabicas onychasnigras inveniri candidis zonis; Satyrus carnosas esse Indicaspartecarbunculiparte chrysolithi et amethystitotumque id genusabdicat; veram autem onychem plurimas variasque cum lacteis haberevenasomnium in transitu colore inenarrabili et in unum redeunteconcentum suavitate grata.

Nec sardadifferenda esthuic gemmae dividua ex eodem et ipsa nomineobiterque omnium ardentium gemmarum indicanda natura.

[25]Principatum habent carbunculi a similitudine ignium appellaticumipsi non sentiant ignesa quibusdam ob hoc acaustoe appellati. horumgenera Indici et Garamanticiquos et Carchedonios vocavere propteropulentiam Carthaginis Magnae. adiciunt Aethiopicos et Alabandicos inOrthosia Cariae nascentessed qui perficiantur Alabandis. praetereain omni genere masculi appellantur acriores et feminae languidiusrefulgentes. in masculis quoque observant liquidiores aut flammaenigrioris et quosdam ex alto lucidos ac magis ceteris in soleflagrantesoptimos vero amethystizontashoc est quorum extremusigniculus in amethysti violam exeatproximos illisquos vocantsyrtitaspinnato fulgore radiantes. inveniri autem ubi maxime sitsolis repercussus. Satyrus Indicos non esse claros dicit ac plerumquesordidos ac semper fulgoris retorridiAethiopicos pingues lucemquenon fundentes convoluto igne flagrare. Callistratus fulgoremcarbunculi debere candidum esseut positus extremo visu nubilantesitsi attollaturexardescente fulgore - ob id plerique hunccarbunculum candidum vocavereeumqui languidius lucetlignyzontem-; Carcbedonios multo minores esseIndicos etiam sextarii uniusmensura cavari.

ArchelausCarchedonios nigrioris aspectus essesed igni vel sole etinclinatione acrius quam ceteros excitari; eosdem obumbrante tectopurpureos viderisub caelo flammeoscontra radios solisscintillareceras signantibus his liquescerequamvis in opaco.multi Indicos Carchedoniis candidiores esse et e diverso inclinationehebetari scripsereetiamnum in Carchedoniis maribus stellam intusarderefeminas fulgorem universum fundere extra seAlabandicosnigriores ceteris esse scabrosque. et circa Miletum nascuntur interra coloris eiusdemignem minime sentientes. Tbeophrastus auctorest et in Orchomeno Arcadiae inveniri et in Chioillos nigrioresequibus et specula fieri; esse et Troezenios varios intervenientibusmaculis albisitem Corinthiossed pallidiores e candido; a Massiliaquoque inportari. Bocchus et in Olisiponensi erui scripsitmagnolabore ob argillam soli adusti.

[26]Nec est aliud difficilius quam discernere haec genera; tanta est iniis occasio artissubditis per quae tralucere cogantur. aiunthebetioresin aceto maceratos XIIII diebusnitescere totidemmensibus durante fulgore. adulterantur vitro simillimesed cotedeprehenduntursicut aliae gemmae; fictis enim mollior materiafragilisque est. centrosas cote deprebendunt et ponderequod minusest in vitreisaliquando et pusulis argenti modo relucentibus.

[27]Est et anthracitis appellatain Thesprotia fossilisearbonibussimilis. falsum arbitror quod et in Liguria nasci prodideruntnisiforte tunc nascebantur. esse in iis et praecinctas candida venatradunt. harum igneus color ut superiorumsed peculiare quod tactcuvelut intermortuae extingunturcontra aquis perfusae exardescunt.

[28]Cognata est et sandastrosproxima natura eiusquam aliquiGaramanticam vocant. nascitur in Indis loco eiusdem nominis.gignittur et in Arabia ad meridiem versa. commendatio summa quodveluti in tralucido ignis optentus stellantibus fulget intus aureisguttissemper in corporenumquam in cute. accedit et religionarrata siderum cognationequoniam fere pliadum hyadumquedispositione ac numero stellanturob id Chaldaeis in caerimoniishabitae. et hic mares austeritas distinguat et quidam vigor adpositatinguens; Indicae quidem etiam hebetare visus dicuntur. blandiorfeminis flammaallucens magis quam accendens. sunt qui praeferantArabicas Indicis fumidaeque chrysolitho similes illas dicant.Ismenias negat poliri sandastros propter teneritatemet ob id magnovenire. sunt qui has sandrisitas vocent. inter omnes constatquantumnumero stellarum accedattantum et pretio accedere. - Adfertaliquando errorem similitudo nominis sandaresi. Nicander sandaserionvocatalii sandaresonquidam vero hanc sandastrumillamsandaresumin India nascentem illam quoque et loci nomencustodientemmali colore aut olei viridisomnibus inprobatam.

[29]Ex eodem genere ardentitum est lychnis appellata a lucernarumadsensutum praecipuae gratiae. nascitur circa Orthosiam totaqueCaria ac vicinis locissed probatissima in Indis. quidam remissioremcarbunculum esse dixeruntsecundam bonitate quae similis esset Iovisappellatis floribus. et alias. invenio differentias: unam quaepurpuram radietalteram quae coccum; has sole excalfactas autattritu digitorum paleas et chartarum fila ad se rapere. -

[30]Hoc idem et Carchedonia facere diciturquamquam multo viliorpraedictis. nascitur apud Nasamonas in montibusut incolae putantimbre divino. inveniuntur ad repercussum lunae maxime plenaeCarthaginem quondam deportabantur. Archelaus et in Aegypto circaThebas nasci tradit fragilesvenosasmorienti carboni similes.potoria ex hac et ex lychnide factitata invenioomnia autem haecgenera contumaciter scalpturae resistunt partemque in signo ceraetenent.

[31]E diverso ad haec sarda utilissimaquae nomen cum sardonychecommunicavit. ipsa volgaris et primum Sardibus reperta est;laudatissimae circa Babylona. cum lapicidinae quaedam aperianturhaerentes in saxo cordis modo reperiuntur. hoc metallum apud Persasdefecisse traduntsed inveniuntur compluribus aliis locisut inParo et Asso; in India trium generum: rubrae et quas pionias vocantab pinguitudine; tertium genus est quod argenteis bratteis sublinunt.Indicae perlucentcrassiores sunt Arabicae. inveniuntur et circaLeucada Epiri et in Aegypto quae brattea aurea sublinuntur. et in hisautem mares excitatius fulgentfeminae pigriores et crassius nitent.nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequentior - hac certe apudMenandrum et Philemonem is fabulae superbiunt -nec ullaetralucentium tardius subfusae umore hebetanturoleoque magis quamalio liquore. damnantur ex iis melleae ac validius testaceae.

[32]Egregia etiam nunc sua topazo gloria este virenti genere etcumprimum reperta estpraelatae omnibus. accidit in Arabiae insulaquae Cytis vocabaturin quam devenerant Trogodytae praedones fame ettempestate Fessiutcum herbas radicesque foderenteruerenttopazon. haec Archelai sententia est. Iuba Topazum insulam in Rubromari a continenti stadiis ccc abesse dicit; nebulosam et ideoquaesitam saepius navigantibus nomen ex ea causa accepissetopazinenim Trogodytarum lingua significationem habere quaerendi. ex hacprimum inportatam Berenicae reginaequae fuit mater sequentisPtolemaeiab Philone praefecto 127 regi mire placuisse et indefactam statuam Arsinoae Ptolemaei uxori quattuor cubitorumsacratamin delubroquod Arsinoeum cognominabatur. recentissimi auctores etcirca Thebaidis Alabastrum oppidum nasci dicunt et duo genera eiusfaciuntprasoides atque chrysopteronsimile chrysopraso. tota enimsimilitudo ad porri sucum derigitul. est autem amplissima gemmarum.eadem sola nobilium limam sentitceterae Naxio et cotibus poliuntur.haec et usu atteritur.

[33]Comitatur eam similitudine propior quam auctoritate callainaeviridi pallens. nascitur post aversa Indiae apud incolas CaucasimontisHyrcanosSacasDahasamplitudine conspicuased fistulosaac sordium plenasincerior praestantiorque multo in Carmaniautrobique autem in rupibus inviis et gelidisoculi figura extuberansleviterque adhaerescens nec ut adnata petrissed ut adposita. quamob rem scandere ad eas pigritia pedum equestres populos taedetsimulet periculum terret; ergo fundis e longinquo incessunt et cum totomusco excutiunt. hoc vectigalhoc gestamen in cervicedigilisgratissimum norunthinc censushaec gloria a pueritia deiectumnumerum praedicantium; in quo varia fortuna quidam ictu primo ceperepraeclarasmulti ad senectam nullas. etlo venatus quidem callainistalis est. sectura inde formanturalias faciles. optimis colorsmaragdiut tamen appareat alienum esse quod placeat. inclusaedecorantur auroaurumque nullae magis decent. quae sunt earumpulchrioresoleounguentoetiam mero colorem deperduntvilioresconstantius repraesentantneque est imitabilior alia mendacio vitri.sunt qui in Arabia inveniri eas dicant in nidis aviumquasmelancoryphos vocant.

[34]Viridantium et alia plura sunt genera. vilioris turbae prasiuscuiusalterum genus sangvineis punctis abhorrettertium virgulis tribusdistinctum candidis. praefertur his chrysoprasos porri sucum et ipsareferenssed haec paulum declinantem a topazo in aurum. huic etamplitudo ea estut cymbia etiam ex ea fiantcylindri quidem etcreberrime. -

[35]India et has generat et nilionfulgore ab ea distantem brevi etcumintuearefallaci. Sudines dicit et in Sibero Atticae ftumine nasci.est autem color fumidae topazi aut aliquando melleae. Iuba inAethiopia gigni tradit in litoribus amnisquem Nilum vocamusetinde nomen trahere. -

[36]non tralucet molochitis; spissius viret ab colore malvae nomineacceptoreddendis laudata signis et infantum custodia quodamqueinnato contra pericula medicamine.

[37]Viret et saepe tralucet iaspisetiam victa multis antiquitatisgloriam retinens. plurimae ferunt eam gentessmaragdo similem lndiCypros duram glaucoque pinguiPersae aeri similemquae ob idvocatur aerizusa; talis et Caspia est. eaerulea est circaThermodontem amnemin Phrygia purpurea et in Cappadocia ex purpuracaeruleatristis atque non refulgens. Amisos Indicae similem mittitCalehedon turbidam. sed minus refert nationes quam bonitatesdistinguere. optima quae purpurae aliquid hahetsecunda quae rosaetertia quae smaragdi. singulis Graeci nomina ex argumento dedere.quarta apud eos vocatur boriacaelo autumnali matutino similis; haecerit illaquae aerizusa dicitur. [similis est et sardaeimitata etviolas]. non minus multae species reliquae suntsed omnes in vitiumcaeruleaeut crystallo similis aut myxisitem terebinthizusa. quamob rem praestantiores funda cludunturut sint patentes ab utraqueparte nec praeter margines quicquanl auro amplectente. vitium in iisest et brevis nitor nec longe splendescens et sal et quae ceterisomnia. et vitro adulteranturquod manifestum fitcum extra fulgoremspargunt atque non in se continent. reliquas sphragidas vocantpublico gemmarum nomine his tantum dato [quoniam optime signent).totus vero oriens pro amuleto gestare eas traditur. eaquae ex iissmaragdo similis estsaepe transversa linea alba media praecingituret monogrammos vocatur; quae pluribuspolygrammos. libet obitervanitatem Magicam hic quoque coarguerequoniam hanc utilem essecontionantibus prodiderunt. - Est et onychi iuncta quae iasponyxvocaturet nubem complexa et nives imitata et stellata rutilispunctis. est et sali Megarico similis et velut fumo infectaquaecapnias vocatur. magnitudine XVI unciarum vidimus formatam indeeffigiem Neronis thoracatam.

[38]Reddetur et per se cyanosaccommodato paulo ante et iaspidi nomine acolore caeruleo. optima Scythicadein Cypriapostremo Aegyptia.adulteratur maxime tincturaidque in gloria est regum Aegypti;adscribitur et qui primus tinxit. dividitur autem et haec in maresfeminasque. inest ei aliquando et aureus pulvisnon qualis sappiris;in his enim aurum punctis conlucet.

[39]Caeruleae et sappirirarumque ut cum purpura. optimae apud Medosnusquam tamen perlucidae. praeterea inutiles scalpturisintervenientibus crystallinis centris. quae sunt ex iis cyaneicolorismares existimantur.

[40]Alius ex hoc ordo purpureis dabitur aut quae ab iis descendunt.principatum amethysti tenent Indicae; sed in Arabiae quoque partequae finitima Syriae Petra vocaturet in Armenia minore et Aegyptoet Galatia reperiuntursordidissimae autem vilissimaeque in Thaso etCypro. causam nominis adferunt quod usque ad vini colorem accedenspriusquam eum degustetin violam desinat fulgoralii quia sitquiddam in purpura illa non ex toto igneumsed in vini coloremdeficiens. perlucent autem omnes violaceo decorescalpturis faciles.Indica absolutum Phoenices purpurae colorem habet. ad hanctinguentium officinae dirigunt vota. fundit autem aspectu leniterblandum neque in oculosut carbunculivibrantem. alterum earumgenus descendit ad hyacinthos; hunc colorem Indi socon vocanttalemque gemmam socondion. dilutior ex eodem sapenos vocatureademque pharanitisin contermino Arabiaegentis nomine. quartumgenus colorem vini habet. quintum ad vicina crystalli descenditalbicante purpurae defectu. hoc minime probaturquando praecellensdebeat esse in suspectu velut ex carbunculo refulgens quidam leniterin purpura roseus nitor. tales aliqui malunt paederotas vocarealiianterotasmulti Veneris genam. Magorum vanitas ebrietati easresistere promittit et inde appellataspraetereasi lunae nomen acsolis inscribatur in iis atque ita suspendantur e collo cum piliscynocephali et plumis hirundinisresistere veneficiisiam veroquoquo modo adesse reges aditurisgrandinem quoque avertere aclocustas precatione additaquam demonstrant. nec non in smaragdisquoqne similia promiseresi aquilae scalperentur aut scarabaeiquaequidem scripsisse eos non sine contemptu et inrisu generis humaniarbitror.

[41]Multum ab hac distat hyacinthosab vicino tamen colore descendens.differentia haec estquod ille emicans in amethysto fulgor violaceusdiluitur hyacintho primoque aspectu gratus evanescitantequamsatietadeoque non inplet oculosut paene non attingatmarcescenscelerius nominis sui flore. -

[42]Hyacinthos Aethiopia mittit et chrysolithos aureo fulgoretralucentes. praeferuntur his Indicae etsi variae non sintTibarenae. deterrimae autem Arabicaequoniam turbidae sunt etvariaefulgoris interpellati nubilo macularumetiam quae limpidaecontigereveluti scobe refertae. optimae sunt quae in collationeaurum albicare quadam argenti facie cogunt. hae funda includunturperspicuaeceteris subicitur aurichalcumtametsi exiere iam degemmarum usu. -

[43]Appellantur aliquae et chryselectroein colorem electri declinantesmatutino tamen tantum aspectu. Ponticas deprehendit levitas. quaedamdurae sunt ac rufaequaedam mollessordidae. Bocchus auctor est etin Hispania repertas et quo in loco crystallum dixit ad libramentumaquae puteis defossis eruichrysolithon XII pondo a se visam. -

[44]Fiunt et leucochrysi interveniente caudida vena. sunt et in hocgenere capniae. sunt et vitreis similesvelut croco fulgentes; vitroadulteranturut visu discerni non possint; tactus deprendittepidior in vitreis.

[45]In eodem genere sunt melichrysi veluti per aurum sincero melletralucente. has India fertquamquam in duritia fragilesnoningratas. eadem et xuthon paritplebeiam sibi gemmam.

[46]Candidarum dux est paederosquamquam quaeri potestin quo colorenumerari debeat totiens iactati per alienas pulchritudines nominisadeo ut decoris praerogativa in vocabulo facta sit. sed tamen et suumgenus expectatione tanta dignum. coeunt quippe in tralucidamcrystallum viridis suo modo aer simulque purpurae et quidam viniaurei nitor semper extremus in visused purpura coronatus. maderevidetur et singulis his et pariter omnibusnec gemmarum esse ullaliquidior potest iucunda suavitate oculis. haec laudatissima est inIndisapud quos sangenon vocaturproxima in Aegyptoubi syenitestertia in Arabiaverum scabratum Ponticaquae mollius radiatThasiaet ipsa mollioret Galatica et Thracia et Cypria. vitiaearum languor aut alienis turbari coloribus et quae ceterarum.

[47]Proxima candicantium est asteria: principatum habet proprietatenaturaequod inclusam lucem pupilla quadam continet. hanctransfundit cum inclinatione velut intus ambulantem alio atque alioloco reddens. eadem contraria soli regerit candicantes radios inmodum stellaeunde nomen invenit. difficiles in India natae adcaelandum. praeferuntur Carmanicae.

[48]Similiter candida est quae vocatur astrioncrystallo propinquainIndia nascens et in Patalenes litoribus. huic intus a centro stellalucet fulgore pleno lunae. quidam causam nominis reddunt quod astrisopposita fulgorem rapiat et regerat. optimam in Carmania gigni dicuntnullamque minus obnoxiam vitio; cerauniam etiam vocari quae sitdeterior; pessimam vero lanternarum lumini similem.

[49]celebrant et astriotenmirasque laudes eius in Magicis artibusZoroastren cecinisse produnt. -

[50]Astolon Sudines dicit oculis piscium similem esseradiare fulgorecandido ut solem.

[51]Est inter candidas et quae ceraunia vocaturfulgorem siderumrapiensipsa crystallinasplendoris caeruleiin Carmania nascens.Zenothemis fatetur albam essesed habere intus stellam coruscantem;fieri et hebetes cerauniasquas in nitro et aceto maceratas peraliquot dies concipere stellam eamquae post totidem mensesrelanguescat. Sotacus et alia duo genera fecit cerauniaenigraerubentisque (similes eas esse securibus). ex his quae nigrae sint acrotundaesacras esse; urbes per illas expugnari et classes; baetulosvocari; quae vero longae sintceraunias. faciunt et aliam raramadmodumMagorum studiis expetitamquoniam non aliubi inveniaturquam in loco fulmine icto.

[52]Proximum cerauniae nomen apud eos habet quae vocatur iris. effoditurin quadam insula Rubri marisquae distat a Berenice urbe LX p.cetera sui parte crystallus. itaque quidam eam radicem crystalli essedixerunt. ex argumento vocatur irisnam sub tecto percussa solespecies et colores arcus caelestis in proximos parietes eiaculatursubinde mutans magnaque varietate admiraitionem sui augens.sexangulam esse ut crystallum constatsed aliqui scabris lateribuset angulis inaequalibus dicuntin sole aperto radios in se candentesdiscuterealiquo vero ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare.colores autem non nisi ex opacout diximusredduntnec ut ipsaehabeantsed ut repercussu parietum elidantoptima quae maximosarcus facit simillimosque caelestibus. est et alia iritisceterasimilissed praedura. hanc Orus crematam tusamque ad ichneumonummorsus remedio esse scripsitnasci autem in Perside. -

[53]Similis aspectu estsed non eiusdem effectusquae vocatur lerosalba nigraque macula in traversum distinguentibus crystallum.

[54]Expositis per genera colorum principalibus gemmis reliquas perlitterarum ordinem explicabimus. Achates in magna Fuit auctoritatenunc in nuila estreperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdemnominispostea plurimis in terrisexcellens amplitudinenumerosavarietatibusquae mutant cognomina eius. vocatur enim iaspachatescerachatessmaragdachateshaemachatesleucachatesdendrachatesquae velut arbusculis insignis estantachatesquaecum uriturmurram redoletcorallachates guttis aureis sappiri modo sparsaqualis copiosissima in Creta. quae et sacra appellatur. quidam putantcontra araneorum et scorpionum ictus eam prodesse. quod in Siculisutique crediderimquoniam primo eius provinciae adflatu scorpionumpestis extinguitur. et in India inventae contra eadem pollentmagniset aliis miraculis: reddunt enim fluminum speciesnemorumiumentorum etiam. essedariis staticulaequorum ornamenta indemedicisque coticulas faciuntnam spectasse etiam prodest oculis.sitim quoque sedant in os additae. Phrygiae viridia non habent.Thebis Aegyptiis repertae carent rubentibus venis et albishaequoque contra scorpiones validae. eadem auctoritas et Cypriis. suntqui maxime probent vitream perspicuitatem in his. reperiuntur et inTrachinia circa Oetam et in Parnaso et in Lesbo et in Messene simileslimitum floribus et in Rhodo. aliae apud Magos differentiae sunt iniis: quae leoninis pellibus similes reperiunturpotentiam haberecontra scorpiones dicunt. in Persis vero suffitu earum tempestatesaverti et presterasflumina sisti - argumentum essesi in ferventescortinas additae refrigerent -sedut prosintleoninis iubisadalligandasnam hyaenae addita abominantur discordiam domibus. eamveroquae unius coloris sitinvictam athletis esseargumentoquodin ollam plenam olei coiecta cum pigmentisintra duas horassuffervefactaunum colorem ex omnibus faciat minii. Acopos nitrocolore similis estpumicosaguttis aureis stellata: cum hac oleumsuffervefactum perunctis lassitudinemsi credimussolvit. -Alabastritis nascitur· in Alabastro Aegypti et in SyriaeDamasco candore interstincto variis coloribus. haec cremata cumfossili sale et trita gravitates oris et dentium extenuare dicitur.-Alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas crystallinaspeciemagnitudine fabaequibus Milonem Crotoniensem usum incertaminibus invictum fuisse videri volunt. - Androdamas argentinitorem habet [ut adamas]quadratis semper tessellis similis. Magiputant nomen inpositum ab eoquod impetus hominum et iracundiasdomet. argyrodamas eadem sit an aliaauctores non explicant. -Antipathes nigra non tralucet. experimentum eius ut coquatur inlacte; facit enim id murrae simile. inmensum quiddam in hac fortassisaliquis expectetin tot exemplis uni possessione huius nominis data.contra effascinationes auxiliari eam Magi volunt. - Arabica eborisimillima estet hoc videreturnisi abnueret duritia. hanc putantcontra dolores. nervorum prodesse habentibus. Aromatitis et ipsa inArabia invenitursed et in Aegypto circa Philasubique lapidosa etmurrae coloris et odorisob hoc reginis frequentata. - Asbestos inArcadiae montibus nascitur coloris ferrei. - Aspisatim Democritus inArabia nasci traditignei coloriset oportere cum cameli fimosplenicis adalligariinveniri utique in nido Arabicarum alitum; etaliam eodem nomine ibi in Leucopetra nasciargentei colorisradiantem; cum. . . . contra lymphatum habentibus. - Atizoen in Indiaet Persidis Acidane monte nasciargenteo nitore fulgentemmagnitudine trium digitorumad lenticulae figuramodoris iucundinecessariam Magis regem constituentibus. Augitis non alia videturmultis esse quam callaina. Lapis amphidanes alio nomine chrysocollaappellaturnascens in Indiae parteubi formicae eruunt auruminquo et invenitur auro similisquadrata figura. adfirmatur naturaeius quae magnetis essenisi quod augere quoque aurum traditur. -Aphrodisiaca ex candido rufa est. Apsyctos septenis diebus caloremtenet excalefacta igninigra ac ponderosadistinguentibus eam venisrubentibus. putant prodesse contra frigora. - Aegyptillam Iacchusintellegit per album sardae nigraque venis transeuntibusvolgusautem nigra radicecaerulea facie. nomen a loco.

[55]Balanitae duo genera suntsubviridis et Corinthii aerissimilitudineilla a Coptohaec ab Trogodytica veniensmediassecante flammea vena. - Batrachitas quoque Coptos mittitunam ranaesimilem colorealteram et venistertiam rubetis e nigro. - Baptesmollis alioquiodore excellit. - Beli oculus albicans pupillamcingit nigram e medio aureo colore fulgentem et propter speciemsacratissimo Assyriorum deo dicatam. Belum autem aliamquam sicvocantin Arbelis nasci Democritus tradit nucis iuglandismagnitudinevitrea specie. - Baroptenus sive baripenigrasanguineis et albis nodisadalligata proicitur veluti portentosa. -Botryitis alia nigra estalia pampineaincipienti uvae similis. -Bostrychitin Zoroastres crinibus mulierum similiorem vocat. -Bucardiabubulo cordi similisBabylone tantum nascitur. - Bronteacapiti testudinume tonitribus caditut putantrestinguitquefulmine ictasi credimus. - Boloe in Hibero inveniunturglaebaesimilitudine.

[56]Cadmitis eadem est quae ostracitis vocaturnisi quod hanc caeruleaeinterdum cingunt bullae. - Callais sappirum imitatur candidior etlitoroso mari similis. Capnitis quibusdam videtur suum genus haberepluribus iaspidis fumidaeut suo loco diximus. - Cappadocia et inPhrygia nasciturebori similis. - Callaicam vocant e turbidocallaino. ferunt plures coniunctas semper inveniri. - CatochitisCorsicae lapis estceteris maior et magis mirabilissi veratradunturinpositam manum veluti cummi retinens. - Catoptritis inCappadocia provenit candore imaginem regerens. - Cepitis sivecepolatitis candida estvenarum coeuntibus lineis in unum. -Ceramitis testae colorem habet. - Cinaediae inveniuntur in cerebropiscis eiusdem nominiscandidae et oblongae eventuque miraesi modoest fides praesagire eas habitum maris nubili vel tranquilli. -Ceritis cerae similis estcircos accipitricorsoides canitiaecapitiscorallachates curalioaureis guttis distinctacorallisminio; gignitur in India et Syene. - Crateritis inter chrysolithum etelectrum colorem habetpraedura natura. - Crocallis cerasrepraesentat. - Cyitis circa Copton nascitur candida et videturintuis habere partumqui sentiatur etiam crepitu. - Chalcophonosnigra estsed inlisa aeris tinnitum reddittragoedisut suadentgestanda. - Chelidoniae duorum sunt generumhirundinum coloreexaltera parte purlo pureaein alia purpuram nigris interpellantibusmaculis. - Chelonia oculus est Indicae testudinisvelportentosissima Magorum mendaciis. melle enim colluto ore inpositamlinguae futurorum divinationem praestare promittunt xv luna etsilente toto diedecrescente vero ante ortum solisceteris diebus aprima in sextam horam. Sunt et chelonitides aliarum testudinumsuperficiei similesex quibus ad tempestates sedandas multavaticinantuream veroquae ex iis aureis guttis aspersa sitcumscarabaeo deiectam in aquam ferventem tempestates commovere.Chloritis herbacei coloris est; eam in ventre motacillae avisinveniri dicunt Magi congenitam ei et ferro includi iubent ad quaedamprodigiosa moris sui. - Choaspitis a flumine dicta estex viridiFulgoris aurei. - so Chrysolampsis in Aethiopia nascilurpallidaaliassed noctu ignea. - Chrysopis aurum videtur esse. - Cetionidesin Aeolide nunc Atarneo pagoquondam oppidonascunturmultiscoloribus tralucentesalias vitreaealias crystallinaealiasiaspidissed et sordidis tantus est nitorut imagines reddant ceuspecula.

[57]Daphnean Zoroastres morbis comitialibus demonstrat. - Diadochosberullo similis est. - Diphyes duplexcandida ac nigramas acfeminagenitale utriusque sexus distinguente linea. - Dionysiasnigra ac duramixtis rubentibus maculisex aqua trita saporem vinifacit et ebrietati resistere putatur. - Draconitis sivel dracontias ecerebro fit draconumsed nisi viventibus absciso capite nongemmescit invidia animalis mori se sentientis. [igitur dormienlibusamputant]. Sotacusqui visam eam gemmam sibi apud regem scripsitbigis vehi quaerentes tradit et viso dracone spargere somnimedicamenta atque ita sopiti praecidere. esse candore tralucidonecpostea poliri aut artem admittere.

[58]Encardia cognominatur enaristein nigro colore effigie cordiseminente; altera eodem nomine viridi colore cordis speciemtertianigrum cor ostenditreliqua sui parte candida. - Enorchis candidaest divisisque fragmentis testium effigiem repraesentat. - ExhebenumZoroastres speciosam et candidam traditqua aurifices aurum poliant.- Erythalliscum sit candidaad inclinationes rubescere videtur. -Erotylos sive amphicomos sive hieromnemon Democrito laudatur inargumentis divinationum. - Eumeces in Bactris nascitursilicisimiliset capiti supposita visa nocturna oraculi modo reddit. -Eumitren Beli gemmamsanctissimi deorum suiAssyrii observantporracei colorissuperstitionibus gratam. - Eupetalos quattuorcolores habetcaeruleumigneumminiimali. - Eureos nucleo olivaesimilis eststriata concharum modonon adeo candida. - Eurotiassitu videtur operire nigritiam. - Eusebes ex eo lapide estquotraditur in Tyro Herculis templo facta sedesex qua pii facilesurgebant. - Epimelas fitcum candida gemma superne nigricat.

[59]Galaxian aliqui galactiten vocantsimilem proxime dictissedintercurrentibus sanguineis aut candidis venis. - Galactitis ex unocolore lactis est. eandem leucogaeam et leucographitim appellant etsynechitimin attritu lactis suco ac sapore notabilemin educationenutricibus lactis fecundam. infantium quoque collo adalligata salivamfacere traditurin ore autem liquescereeadem memoriam adimere.mittunt eam Nilus et Achelous amnes. sunt qui smaragdum albis veniscircumligatum galactiten vocent. - Gallaica argyrodamanti similisestpaulo sordidior; inveniuntur iucnctae binae ternaeque. -Gassinnaden Medi mittuntcoloris orobiniveluti floribus sparsam;nascitur et in Arbelis. haec quoque gemma concipere dicitur et intrase partum fateri concussaconcipere autem trimenstri spatio. -Glossopetralinguae similis humanaein terra non nasci diciturseddeficiente luna caelo decidereselenomantiae necessaria. quod necredamuspromissi quoque vanitas facit; ventos enim ea compriminarrant. - Gorgonia nihil aliud est quam curalium. nominis causaquod in duritiam lapidis mutatur emollitum in mari. hanc fulminibuset typhoni resistere adfirmant. - Goniaeam eadem vanitate inimicorumpoenas efficere promittunt.

[60]Heliotropium nascitur in AethiopiaAfricaCyproporraceo coloresanguineis venis distincta. causa nominisquoniam deiecta in vasaquaefulgore solis accidenterepercussu sanguineo mutat eummaxime Aethiopica. eadem extra aquam speculi modo solem accipitdeprenditque defectussubeuntem lunam ostendens. Magorum inpudentiaevel manifestissimum in hac quoque exemplum estquoniam admixta herbaheliotropioquibusdam additis precationibuisgerentem conspicinegent. - Hephaestitis quoque speculi naturam habet in reddendisimaginibusquamquam rutila. experimentum estsi statim additafervens aqua refrigerata sit aut si in sole adposita aridam materiamstatim accendat. nascitur in Coryco. - Hermu aedoeon ex argumentovirilitatis in candida gemma vel nigraaliquando et pallidaambiente circulo coloris aurei appellatur. - Hexecontalithosinparva magnitudine multicolor (hoc sibi nomen adoptavit)reperitur inTrogodytice. - Hieracitis alternat tota miluinis nigrisque velutiplumis. -Hammitis ovis piscium similis estet alia velut e nitrocompositapraedura alioqui. - Hammonis cornu iuter sacratissimasAethiopiaeaureo eolore arietini cornus effigiem reddenspromittitur praedivina somnia repraesentare. - HoI·miscioninter gratissimas aspicitur ex igneo colore radians auro (portantesecum in extremitatibus candidam lucem). - Hyaeniaeex oculishyaenae lapides. . . . inveniri dicuntur etsi credimuslinguaehominis subditi futura praecinere. - Haematitis in Aethiopia quidemprincipalis estsed et in Arabia et in Africa invenitursanguineocolorenon omittendis promissis ad coarguendas Magorum insidias.Zachalias Babylonius in iis librisquos seripsit ad regemMithridatemgemmis humana fata adtribuens hancnon contentusoculorum et iocineris medicina decorasse; a rege etiam aliquidpetituris dediteandem litibus iudiciisque interposuitin proeliisetiam exangui salutarem proriuntiavit. est et alia eiusdem generisquae vocatur menuiab aliis xuthos. ita appellant Graeci e fulvocandicantes.

[61]Idaei dactyli in Creta ferreo colore pollicem humanum exprimunt. -Icterias cuti mali luridae similis et ideo salubris existimata contraregios morbos. est et alia eodem nomine lividiortertia foliosimilisprioribus latior et paene sine ponderevenis luridisquartum genus in eodem colore nigriore luridis venis discurrentibus.Iovis gemma candida estnon ponderosatenera. hanc et drosolithonappellant. - Indicae gentium suarum habent nomensubrufo coloresedin attritu purpureo sudore manant. alia eodem nomine candidapulvereo aspectu. Ion apud Indos violacea est; rarum ut saturo coloreluceat.

[62]Lepidotis squamas piscium variis coloribus imitaturLesbias glaebaspatriae habens nomeninvenitur tamen et in India. - Leucophthalmosrutila aliasoculi speciem candidam nigramqne continet. -Leucopoecilos candorem minii guttis ex auro distinguit. - Libanochrusturis similitudinem ostendit et mellis sucum. - Limoniatis eademvidetur quae smaragdos. - De liparea hoc tantum traditur·suffita ea omnes bestias evocari. LysimacbosRhodio marmori similisauratis venispolitur ex maiore amplitudine in angustias ut inutiliaexterantur. - Leucochrysos fit e chrysolitho interalbicante.

[63]Memnonia qualis sitnon traditur. - Media nigra estab Media illafabulosa inventa; habet venas aurei colorissudorem reddit crocisaporem vini. Meconitis papavera exprimit. - Mithrax e Persis venitet Rubri maris montibusmulticolor ac contra solem varie refulgens.- Morochthoscolore porracea lacte sudat. - Mormorion ab Indianigerrimo colore tralucet vocatur et promnioncum in ea miscetur etcarbunculi colorAlexandrionubi vero sardaeCyprium. nascitur etin Tyro et in Galatia; Xenocrates et sub Alpibus nasci tradit. haesunt gemmaequae ad ectypas scalpturas aptantur. Myrrhitis murraecolorem habet faciemque minime gemmaeodorem unguentiattrita etiamnardi. - Myrmecias nigra habet eminentia similia verrucismyrsinitismelleum coloremodorem myrti. - Mesoleucos fit mediam gemmam candidodistinguente limbomesomelas nigra vena quemlibet colorem secanteper medium.

[64]Nasamonitis sanguinea est nigris venis. - NebritisLibero patrisacranomen traxit a nebridum similitudine; alia e nigro generiseiusdem. - Nipparene urbis et gentis Persicae habet nomensimilishippopotami dentibus.

[65]Oica barbari nominis e nigro et fulvo viridique et candido placet. -Ombriaquam alii notiam vocantsicut et ceraunia et bronteacaderecum imbribus et fulminibus dicitur eundemque effectum habere;praeterea hac in aras addita libamenta non amburi. - Onocardia coccosimilis estneque aliud de ea traditur. - Oritis globosa specie aquibusdam et sideritis vocaturignes non sentiens. - Ostracias siveostracitis est testaceadurior ceramitideachatae similisnisiquod illa politura pinguescit. huic tanta duritia inestutfragmentis eius aliae gemmae scalpantur. - Ostritidi ostrea asimilitudine nomen dedere. - Ophicardelon barbari vocantnigrumcolorem binis lineis albis includentibus. - De opsiano lapide diximuspriore libro. inveniuntiir et gemmae eodem nomine ac colore non solumin Aethiopia Indiaquesed etiam in Samnio etut aliqui putantinHispania litoribus eius oceani.

[66]Panchrus fere ex omnibus coloribus constat. - Pangonus non longiordigitone crystallus videaturnumero plurium angulorum facit. -Paneros qualis sita Metrodoro non dicitur sed carmen Timaridisreginae in eamdicatum Venernon inelegans ponitex quointellegitur adiutam fecunditatem. hanc quidam paneraston vocant.Ponticarum plura sunt genera: est slellata nunc sanguineisnuncauratis gnttisquae inter sacras habetur. alia pro stellis eiusdemcoloris lineas habetalia montium convalliumque effgies. -Phloginosquam et chrysitim vocantochrae Atticae adsimulatainvenitur in Aegypto. Phoenicitis ex balani similitudine appellaturphycitis algae. - Perileucos fit ab oris gemmae ad radicem usque albodescendente. - Paeanitidesquas quidam gaeanidas vocantpeaegnantesfieri et parere dicuntur mederique parturientibus. natalis iis inMacedonia iuxa monimentum Tiresiaespecies aquae glaciatae.

[67]Solis gemma candida estad speciem sideris in orbem fulgentisspargens radios. - Sagdam Chaldaei vocant et adhaerentemut feruntnavibus inveniuntprasini coloris. - Samothraca insula dat suinominisnigram ac sine ponderesimilem ligno. - Sauritim in ventreviridis lacertae harundine dissecto inveniri tradunt. Sarcitisbubulas carnes repraesentat. - Selenitis ex candido tralucet melleofulgore imaginem lunae continensredditque ea in dies singuloscrescentis minuentisque sideris speciemsi verum est. nasci putaturin Arabia. - Sideritis ferro similis est; maleficio inlata aliquisdiscordiam facit. nascitur in Aethiopia. sideropoecilos ex ea fitvariantibus guttis. - Spongitis nomen suum repraesentat. -Synodontitis e cerebro piscium estqui synodontes vocantur. -Syrtitides in litore Syrtiumiam quidem et Lucaniaeinveniunturemelleo colore croco refulgentesintus autem stellas eontinentlanguidas. Syringitis stipulae internodio similis perpetua fistulacavatur.

[68]Trichrus ex Africa venitnigrased tres sucos reddit ab radicenigrummedio sanguineumsummo ochrum. - Thelyrrhizoscinereicoloris aut ruficandidis radicibus spectatur. - Thelycardioscolore. . . . . cordis Persasapud quos gigniturmagnoperedelectat; mucul eam appellant. - Thracia trium generum estlividaaut pallidiorin tertio guttis sanguineis. - Tephritis lunae novaespeciem habet curvatae in cornuaquamvis in colore cineris. -Tecolithos oleae nucleus videturneque est ei gemmae honossedlingentium calculos frangit pellitque.

[69]Veneris crines nigerrimi nitoris continent in se speciem rufi crinis.- Veientana Italica gemma estVeis repertanigram materiamdistinguente limite albo.

[70]Zathenen in Media nasci Democritus tradit electri colore etsi quisterat in vino palmeo et crococerae modo lentescere odore magnaesuavitatis. - Zamilampis in Euphrate nasciturProconnesio marmorisimilismedio colore glauco. - Zoraniscaeos in Indo flumine Magorumgemma narraturneque aliud amplius de ea.

[71]Est etiamnum alia distinctioquam equidem fecerim subinde variataexpositionesiquidem a membris corporis babent nomina: hepatitis aiocineresteatitis singulorum animalium adipe numerosaAdadunephros sive reneseiusdem oculusdigitus; deus et hic colitur aSyris. triophthalmos in onyche nascitur tres hominis oculos simulexprimens.

[72]Ab animalibus cognominantur: carcinias marini cancri colore; echitisviperaescorpitis scorpionis aut colore aut effgiescaritis scaripiscistriglitis mulliaegophthalmos caprino oculoitem aliasuilloet a gruis collo geranitishieracitis ab accipitrisaetitisa colore aquilae candicante cauda. myrmecitis innatam formicaerepentis effgiem habetscarabaeorum cantharias. lycophthalmosquattuor colorum estrutilasanguinea; media nigrum candido cingitut luporum oculi. taos pavoni est similisitemque aspidi quam vocaritimictoniam iuvenio.

[73]Rerum similitudo est in ammochryso velut auro harenis mixtocenchrite sparsis milii granisdryite truncis arborum; haec et lignimodo ardet. cissitis in candido perlucet hederae foliisquae totamtenent narcissitim venis etiam cetera distinctam. cyamias nigra estsed fracta ex se fabae similitudinem parit. pyren ab olivae nucleodicta est; huic aliquando inesse piscium spinae videntnr; phoenicitisut balanus. - Chalazias grandinum et candorem et figuram habetadamantinae duritiaeut narrent in ignes etiam additae manere suumfrigus. pyritis nigra quidem estsed attritu digitos adurit.polyzonos [in nigro] multis distincta lineis candicatastrapaea [incandido aut cyaneo] discurrentibus in medio fulminis radiis. inphlogitide intus flamma videtur arderequae non exeatinanthracitide scintillae discurrere. - Enhygros semper rotunditatisabsolutae in candore leni est; ad motum fluctuatur intus in eaut inovisliquor. - Polythrix in viridi capillaturam ostenditseddefluvia comarum facere dicitur. sunt et a leonis pelle et apantherae nominatae. - Colos appellavit drosolithum herbaceusmelichrum melleuscuius plura generamelichlorum geminuspartefiavusparte melleuscrocian crocipolian canitiei similitudinemquandam spargens e nigrospartopolian rarior. rhoditis rosae estmelitis mali colorischalcitis aerissycitis ficibostrychitis innigro ramosa candidis vel sanguineis frondibus chernitis velut inpetra candidis manibus inter se complexis. - Anancitide inhydromantia dicunt evocari imagines deorumsynochitide teneri umbrasinferum evocatasdendritide alba defossa sub arborequae caedatursecurium aciem non hebetari. - Sunt et multo plures magisquemonstrificaequibus barbara dedere nomina confessi lapides essenongemmas. nobis satis erit in his coarguisse dira mendacia Magorum.

[74]Gemmae nascuntur et repente novae ac sine nominibussicut olim inmetallis aurariis Lampsaci unam inventamquae propter pulchritudinemAlexandro regi missa sitauctor est Theophrastus. cochlidesquaenunc volgatissimaefiunt verius quam nascunturin Arabia repertisingentibus glaebisquas melle excoqui tradunt septenis diebusnoctibusque sine intermissione: ita omni terreno vitiosoque decussopurgatam puramque glaebam artificum ingenio varie distingui venasductusque macularum quam maxime vendibili ratione spectantiumquondamque tantae magnitudinis factasut equis regum in orientefrontalia ac pro phaleris pensilia facerent. et alias omnes gemmaemellis decoctu nitescuntpraecipue Corsici in omni alio usuacrimonia abhorrentis. quae variae suntet ad unitatem exciderecalliditati ingeniorum contingitutque eaedem nomen usitatum nonhabeant; physis appellant velut ipsius naturae admirationem in iisvenditantes. Cum finis nominum non sit - quae persequi non equidemcogitoinnumera et Graeca vanitate -indicatis nobilibus gemmisimmo vero etiam plebeisrariorum genera digna dictu distinxissesatis erit. illud modo meminisse convenietincrescentibus variemaculis atque verrucis linearumque interveniente multiplici ductu etcolore saepius mutari nomina in eadem plerumque materia.

[75]Nunc communiter ad omnium gemmarum observationem pertinentia dicemusopiniones secuti auctorum. Cavae aut extuberantes viliores videnturaequalibus. figura oblonga maxime probaturdeinde quae vocaturlenticulapostea epipedos et rotundaangulosis autem minima gratia.Veras a falsis discernere magna difficultasquippe cum inventum sitex veris generis alterius in aliud falsas traducereut sardonyches eternis glutinentur gemmis itaisut deprehendi ars non possitaliunde nigroaliunde candidoaliunde minio sumptisomnibus in suogenere probatissimis. quin immo etiam exstant commentarii auctorum -quos non equidem demonstrabo -quibus modis ex crystallo smaragdumtinguant aliasque tralucentessardonychem e sardaitem ceteras exaliis; neque enim est ulla fraus vitae lucrosior.

[76]nos contra rationem deprendendi falsas demonstrabimusquando etiamluxuriam adversus fraudes muniri deceat. igitur praeter illaquae inprincipatu cuiusque generis privatim diaimustralucentes matutinoprobari censent autsi necesse estin quartam horam; postea vetant.experimenta pluribus modis constant: primum ponderegraviores enimsunt verae; dein frigoreeaedem namque in ore gelidiores sentiuntur;post haec corpore. ficticiis pusula e profundo apparetscabritia incute et capillamentafulgoris inconstantiapriusquam ad oculosperveniatdesinens nitor. decussi fragmentiquod in lamina ferreauraturefficacissimum experimentum excusate mangones gemmarumrecusantsimiliter et limae probationem. obsianae fragmenenta verasgemmas non scariphantin ficticiis scariphatio omnis candicat. iamtanta differentia estut aliae ferro scalpi non possintaliae nonnisi retusoomnes autem adamante. plurimum vero in iis terebrarumproficit fervor. Gemmiferi amnes sunt Acesinus et Gangesterrarumautem omnium maxime India.

[77]etenim peractis omnibus naturae operibus discrimen quoddam rerumipsarum atque terrarum facere conveniet. Ergo in toto orbequacumquecaeli convexitas vergitpulcherrima omnium est iis rebusquaemerito principatum naturae optinentItaliarectrix parensque mundialteraviris feminisducibus militibusservitiisartiumpraestantiaingeniorum claritatibusiam situ ac salubritate caeliatque temperie; accessu cunctarum gentium faciliportuosislitoribusbenigno ventorum adflatu. quod contingit positioneprocurrentis in partem utilissimam et inter ortus occasusque mediamaquarum copianemorum salubritatemontium articulisferorumanimalium innocentiasoli fertilitatepabuli ubertate. quidquid estquo carere vita non debeatnusquam est praestantius: frugesvinumoleumvelleralinavestesiuvenci. ne equos quidem in trigariisullos vernaculis praeferunt. metallis auriargentiaerisferriquamdiu licuit exercerenullis cessit terris et nunc intra segravida pro omni dote varios sucos et frugum pomorumque saporesfundit. ab ea exceptis Indiae fabulosis proximam equidem duxerimHispaniam quacumque ambitur mariquamquam squalidam ex parteverumubi gignitferacem frugumoleiviniequorum metallorumque omniumgenerumad haec pari Gallia. verum desertis suis sparto vincitHispania et lapide specularipigmentorum etiam deliciislaborumexcitationeservorum exercitiocorporum humanorum duritiavehementia cordis.

[78]Rerum autem ipsarum maximum est pretium in mari nascentiummargaritis; extra tellurem crystallisintra adamantismaragdisgemmismyrrinis; e terra vero exeuntibus in coccolaserein frondenardoSericis vestibusin arbore citroin frutice cinnamocasiaamomoarboris aut fruticis suco in sucinoopobalsamomurraturein radicibus costo; ex iisquae spirare convenitanimalibus interra maximum dentibus elephantorumin mari testudinum cortici; intergore pellibusquas Seres inficiuntet Arabiae caprarum villoquod ladanum vocavimus; ex iisquae terrena et marisconchyliispurpurae. volucrum naturae praeter conos bellicos et Commagenumanserum adipem nullum adnotatur insigne. non praetereundum est aurocirca quod omnes mortales insaniuntdecumum vix esse in pretiolocumargento veroquo aurum emiturpaene vicensimum.

Salveparens rerum omnium Naturateque nobis Quiritium solis celebratamesse numeris omnibus tuis fave.