Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C. Plinii

CaeciliiSecundi Epistularum

LiberSecundus

 (1)Post aliquot annos insigne atque etiam memorabile populi Romanioculis spectaculum exhibuit publicum funus Vergini Rufimaximi etclarissimi civisperinde felicis. (2) Triginta annis gloriae suaesupervixit; legit scripta de se carminalegit historias etposteritati suae interfuit. Perfunctus est tertio consulatuutsummum fastigium privati hominis impleretcum principis noluisset.(3) Caesares quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fueratevasitreliquit incolumem optimum atque amicissimumtamquam ad huncipsum honorem publici funeris reservatus. (4) Annum tertium etoctogensimum excessit in altissima tranquillitatepari veneratione.Usus est firma valetudinenisi quod solebant ei manus tremerecitradolorem tamen. Aditus tantum mortis durior longiorquesed hic ipselaudabilis. (5) Nam cum vocem praepararet acturus in consulatuprincipi gratiasliber quem forte acceperat grandioremet seni etstanti ipso pondere elapsus est. Hunc dum sequitur colligitqueperleve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit coxamquefregitquae parum apte collocata reluctante aetate male coiit.

(6)Huius viri exsequiae magnum ornamentum principi magnum saeculo magnumetiam foro et rostris attulerunt. Laudatus est a consule CornelioTacito; nam hic supremus felicitati eius cumulus accessitlaudatoreloquentissimus. (7) Et ille quidem plenus annis abitplenushonoribusillis etiam quos recusavit: nobis tamen quaerendus acdesiderandus est ut exemplar aevi priorismihi vero praecipuequiillum non solum publice quantum admirabar tantum diligebam; (8)primum quod utrique eadem regiomunicipia finitimaagri etiampossessionesque coniunctaepraeterea quod ille mihi tutor relictusaffectum parentis exhibuit. Sic candidatum me suffragio ornavit; sicad omnes honores meos ex secessibus accucurritcum iam pridemeiusmodi officiis renuntiasset; sic illo die quo sacerdotes solentnominare quos dignissimos sacerdotio iudicantme semper nominabat.(9) Quin etiam in hac novissima valetudineveritus ne forte interquinqueviros creareturqui minuendis publicis sumptibus iudiciosenatus constituebanturcum illi tot amici senes consularesquesuperessentme huius aetatis per quem excusaretur elegithis quidemverbis: 'Etiam si filium haberemtibi mandarem.'

(10)Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinutuo defleamsi tamen fas est aut flere aut omnino mortem vocarequatanti viri mortalitas magis finita quam vita est. (11) Vivit enimvivetque semperatque etiam latius in memoria hominum et sermoneversabiturpostquam ab oculis recessit. (12) Volo tibi multa aliascriberesed totus animus in hac una contemplatione defixus est.Verginium cogitoVerginium videoVerginium iam vanis imaginibusrecentibus tamenaudio alloquor teneo; cui fortasse cives aliquosvirtutibus pares et habemus et habebimusgloria neminem. Vale.

2

C.PLINIUS PAULINO SUO S.

(1)Irascornec liquet mihi an debeamsed irascor. Scisquam sit amoriniquus interdumimpotens saepe'mikraitios' semper. Haec tamencausa magna estnescio an iusta; sed egotamquam non minus iustaquam magna sitgraviter irascorquod a te tam diu litterae nullae.(2) Exorare me potes uno modosi nunc saltem plurimas et longissimasmiseris. Haec mihi sola excusatio veraceterae falsae videbuntur.Non sum auditurus 'non eram Romae' vel 'occupatior eram'; illud enimnec di sinantut 'infirmior'. Ipse ad villam partim studiis partimdesidia fruorquorum utrumque ex otio nascitur. Vale.

3

C.PLINIUS NEPOTI SUO S.

(1)Magna Isaeum fama praecesseratmaior inventus est. Summa estfacultas copia ubertas; dicit semper ex temporesed tamquam diuscripserit. Sermo Graecusimmo Atticus; praefationes tersae gracilesdulcesgraves interdum et erectae. (2) Poscit controversias plures;electionem auditoribus permittitsaepe etiam partes; surgit amiciturincipit; statim omnia ac paene pariter ad manumsensus reconditioccursantverba - sed qualia! - quaesita et exculta. Multa lectio insubitismulta scriptio elucet. (3) Prohoemiatur aptenarrat apertepugnat acritercolligit fortiterornat excelse. Postremo docetdelectat afficit; quid maximedubites. Crebra 'enthymêmata'crebri syllogismicircumscripti et effectiquod stilo quoqueassequi magnum est. Incredibilis memoria: repetit altius quae dixitex temporene verbo quidem labitur. (4) Ad tantam 'hexin' studio etexercitatione pervenit; nam diebus et noctibus nihil aliud agit nihilaudit nihil loquitur. (5) Annum sexagensimum excessit et adhucscholasticus tantum est: quo genere hominum nihil aut sincerius autsimplicius aut melius. Nos enimqui in foro verisque litibusterimurmultum malitiae quamvis nolimus addiscimus: (6) schola etauditorium et ficta causa res inermis innoxia estnec minus felixsenibus praesertim. Nam quid in senectute feliciusquam quoddulcissimum est in iuventa? (7) Quare ego Isaeum non disertissimumtantumverum etiam beatissimum iudico. Quem tu nisi cognoscereconcupiscissaxeus ferreusque es. (8) Proinde si non ob alia nosqueipsosat certe ut hunc audias veni. Numquamne legistiGaditanumquendam Titi Livi nomine gloriaque commotum ad visendum eum ab ultimoterrarum orbe venissestatimque ut viderat abisse? 'Aphilokalon'illitteratum iners ac paene etiam turpe estnon putare tanticognitionem qua nulla est iucundiornulla pulchriornulla deniquehumanior. (9) Dices: 'Habeo hic quos legam non minus disertos.'Etiam; sed legendi semper occasio estaudiendi non semper. Praetereamulto magisut vulgo diciturviva vox afficit. Nam licet acriorasint quae legasaltius tamen in animo sedentquae pronuntiatiovultus habitus gestus etiam dicentis affigit; (10) nisi vero falsumputamus illud Aeschinisqui cum legisset Rhodiis orationemDemosthenis admirantibus cunctisadiecisse fertur: 'ti deei autoutou thêriou êkousate;' et erat Aeschines si Demosthenicredimus 'lamprophônotatos'. Fatebatur tamen longe melius eademilla pronuntiasse ipsum qui pepererat. (11) Quae omnia huc tenduntut audias Isaeumvel ideo tantum ut audieris. Vale.

4

C.PLINIUS CALVINAE SUAE S.

(1)Si pluribus pater tuus vel uni cuilibet alii quam mihi debuissetfuisset fortasse dubitanduman adires hereditatem etiam viro gravem.(2) Cum vero ego ductus affinitatis officiodimissis omnibus qui nondico molestiores sed diligentiores erantcreditor solus exstiterimcumque vivente eo nubenti tibi in dotem centum milia contulerimpraeter eam summam quam pater tuus quasi de meo dixit - erat enimsolvenda de meo -magnum habes facilitatis meae pignuscuiusfiducia debes famam defuncti pudoremque suscipere. Ad quod te neverbis magis quam rebus horterquidquid mihi pater tuus debuitacceptum tibi fieri iubebo. (3) Nec est quod verearis ne sit mihionerosa ista donatio. Sunt quidem omnino nobis modicae facultatesdignitas sumptuosareditus propter condicionem agellorum nesciominor an incertior; sed quod cessat ex reditufrugalitate suppleturex qua velut fonte liberalitas nostra decurrit. (4) Quae tamen itatemperanda estne nimia profusione inarescat; sed temperanda inaliisin te vero facile ei ratio constabitetiamsi modumexcesserit. Vale.

5

C.PLINIUS LUPERCO SUO S.

(1)Actionem et a te frequenter efflagitatamet a me saepe promissamexhibui tibinondum tamen totam; adhuc enim pars eius perpolitur.(2) Interim quae absolutiora mihi videbanturnon fuit alienumiudicio tuo tradi. His tu rogo intentionem scribentis accommodes.Nihil enim adhuc inter manus habuicui maiorem sollicitudinempraestare deberem. (3) Nam in ceteris actionibus existimationihominum diligentia tantum et fides nostrain hac etiam pietassubicietur. Inde et liber crevitdum ornare patriam et amplificaregaudemuspariterque et defensioni eius servimus et gloriae. (4) Tutamen haec ipsa quantum ratio exegerit reseca. Quotiens enim adfastidium legentium deliciasque respiciointellego nobiscommendationem et ex ipsa mediocritate libri petendam. (5) Idem tamenqui a te hanc austeritatem exigocogor id quod diversum estpostulareut in plerisque frontem remittas. Sunt enim quaedamadulescentium auribus dandapraesertim si materia non refragetur;nam descriptiones locorumquae in hoc libro frequentiores eruntnonhistorice tantum sed prope poetice prosequi fas est. (6) Quod tamensi quis exstiteritqui putet nos laetius fecisse quam orationisseveritas exigathuius - ut ita dixerim - tristitiam reliquae partesactionis exorare debebunt. (7) Adnisi certe sumusut quamlibetdiversa genera lectorum per plures dicendi species teneremusacsicut veremurne quibusdam pars aliqua secundum suam cuiusquenaturam non probeturita videmur posse confidereut universitatemomnibus varietas ipsa commendet. (8) Nam et in ratione conviviorumquamvis a plerisque cibis singuli temperemustotam tamen cenamlaudare omnes solemusnec ea quae stomachus noster recusatadimuntgratiam illis quibus capitur. (9) Atque haec ego sic accipi volonontamquam assecutum esse me credamsed tamquam assequi laboraverimfortasse non frustrasi modo tu curam tuam admoveris interim istismox iis quae sequuntur. (10) Dices te non posse satis diligenter idfacerenisi prius totam actionem cognoveris: fateor. In praesentiatamen et ista tibi familiariora fientet quaedam ex his talia eruntut per partes emendari possint. (11) Etenimsi avulsum statuae caputaut membrum aliquod inspiceresnon tu quidem ex illo possescongruentiam aequalitatemque deprendereposses tamen iudicarean idipsum satis elegans esset; (12) nec alia ex causa principiorum libricircumferunturquam quia existimatur pars aliqua etiam sine ceterisesse perfecta.

(13)Longius me provexit dulcedo quaedam tecum loquendi; sed iam finemfaciam ne modumquem etiam orationi adhibendum putoin epistulaexcedam. Vale.

6

C.PLINIUS AVITO SUO S.

(1)Longum est altius repetere nec refertquemadmodum accideritut homominime familiaris cenarem apud quendamut sibi videbaturlautum etdiligentemut mihisordidum simul et sumptuosum. (2) Nam sibi etpaucis opima quaedamceteris vilia et minuta ponebat. Vinum etiamparvolis lagunculis in tria genera discripseratnon ut potestaseligendised ne ius esset recusandialiud sibi et nobisaliudminoribus amicis - nam gradatim amicos habet -aliud suis nostrisquelibertis. (3) Animadvertit qui mihi proximus recumbebatet anprobarem interrogavit. Negavi. 'Tu ergo' inquit 'quam consuetudinemsequeris?' 'Eadem omnibus pono; ad cenam enimnon ad notam invitocunctisque rebus exaequoquos mensa et toro aequavi.' (4) 'Etiamnelibertos?' 'Etiam; convictores enim tuncnon libertos puto.' Etille: 'Magno tibi constat.' 'Minime.' 'Qui fieri potest?' 'Quiascilicet liberti mei non idem quod ego bibuntsed idem ego quodliberti.' (5) Et hercule si gulae temperesnon est onerosum quoutaris ipse communicare cum pluribus. Illa ergo reprimendaillaquasi in ordinem redigenda estsi sumptibus parcasquibus aliquantorectius tua continentia quam aliena contumelia consulas.

(6)Quorsus haec? ne tibioptimae indolis iuveniquorundam in mensaluxuria specie frugalitatis imponat. Convenit autem amori in te meoquotiens tale aliquid incideritsub exemplo praemonerequid debeasfugere. (7) Igitur memento nihil magis esse vitandum quam istamluxuriae et sordium novam societatem; quae cum sint turpissimadiscreta ac separataturpius iunguntur. Vale.

7

C.PLINIUS MACRINO SUO S.

(1)Here a senatu Vesticio Spurinnae principe auctore triumphalis statuadecreta estnon ita ut multisqui numquam in acie steteruntnumquam castra videruntnumquam denique tubarum sonum nisi inspectaculis audieruntverum ut illisqui decus istud sudore etsanguine et factis assequebantur. (2) Nam Spurinna Bructerum regem viet armis induxit in regnumostentatoque bello ferocissimam gentemquod est pulcherrimum victoriae genusterrore perdomuit. (3) Et hocquidem virtutis praemiumillud solacium doloris accepitquod filioeius Cottioquem amisit absenshabitus est honor statuae. Rarum idin iuvene; sed pater hoc quoque merebaturcuius gravissimo vulnerimagno aliquo fomento medendum fuit. (4) Praeterea Cottius ipse tamclarum specimen indolis dederatut vita eius brevis et angustadebuerit hac velut immortalitate proferri. Nam tanta ei sanctitasgravitas auctoritas etiamut posset senes illos provocare virtutequibus nunc honore adaequatus est. (5) Quo quidem honorequantum egointerpretornon modo defuncti memoriaedolori patrisverum etiamexemplo prospectum est. Acuent ad bonas artes iuventutemadulescentibus quoquedigni sint modotanta praemia constituta;acuent principes viros ad liberos suscipiendos et gaudia exsuperstitibus et ex amissis tam gloriosa solacia. (6) His ex causisstatua Cotti publice laetornec privatim minus. Amaviconsummatissimum iuvenemtam ardenter quam nunc impatienter requiro.Erit ergo pergratum mihi hanc effigiem eius subinde intueri subinderespiceresub hac consistere praeter hanc commeare. (7) Etenim sidefunctorum imagines domi positae dolorem nostrum levantquantomagis hae quibus in celeberrimo loco non modo species et vultusillorumsed honor etiam et gloria refertur! Vale.

8

C.PLINIUS CANINIO SUO S.

(1)Studes an piscaris an venaris an simul omnia? Possunt enim omniasimul fieri ad Larium nostrum. Nam lacus piscemferas silvae quibuslacus cingiturstudia altissimus iste secessus affatim suggerunt.(2) Sed sive omnia simul sive aliquid facisnon possum dicere'invideo'; angor tamen non et mihi licerequi sic concupisco utaegri vinum balinea fontes. Numquamne hos artissimos laqueossisolvere negaturabrumpam? Numquamputo. (3) Nam veteribus negotiisnova accrescuntnec tamen priora peraguntur: tot nexibustot quasicatenis maius in dies occupationum agmen extenditur. Vale.

9

C.PLINIUS APOLLINARI SUO S.

(1)Anxium me et inquietum habet petitio Sexti Eruci mei. Afficior curaetquam pro me sollicitudinem non adiiquasi pro me altero patior;et alioqui meus pudormea existimatiomea dignitas in discrimenadducitur. (2) Ego Sexto latum clavum a Caesare nostroegoquaesturam impetravi; meo suffragio pervenit ad ius tribunatuspetendiquem nisi obtinet in senatuvereor ne decepisse Caesaremvidear. (2) Proinde adnitendum est mihiut talem eum iudicent omnesqualem esse princeps mihi credidit. Quae causa si studium meum nonincitaretadiutum tamen cuperem iuvenem probissimum gravissimumeruditissimumomni denique laude dignissimumet quidem cum totadomo. (4) Nam pater ei Erucius Clarusvir sanctus antiquus disertusatque in agendis causis exercitatusquas summa fide pari constantianec verecundia minore defendit. Habet avunculum C. Septiciumquonihil verius nihil simplicius nihil candidius nihil fidelius novi.(5) Omnes me certatim et tamen aequaliter amantomnibus nunc ego inuno referre gratiam possum. Itaque prenso amicossupplicoambiodomos stationesque circumeoquantumque vel auctoritate vel gratiavaleamprecibus experiorteque obsecro ut aliquam oneris mei partemsuscipere tanti putes. (6) Reddam vicem si reposcesreddam et si nonreposces. Diligeris coleris frequentaris: ostende modo velle tenecdeerunt qui quod tu velis cupiant. Vale.

10

C.PLINIUS OCTAVIO SUO S.

(1)Hominem te patientem vel potius durum ac paene crudelemqui taminsignes libros tam diu teneas! (2) Quousque et tibi et nobisinvidebistibi maxima laudenobis voluptate? Sine per ora nominumferantur isdemque quibus lingua Romana spatiis pervagentur. Magna etiam longa exspectatio estquam frustrari adhuc et differre nondebes. (3) Enotuerunt quidam tui versuset invito te claustra suarefregerunt. Hos nisi retrahis in corpusquandoque ut erronesaliquem cuius dicantur invenient. (4) Habe ante oculos mortalitatema qua asserere te hoc uno monimento potes; nam cetera fragilia etcaduca non minus quam ipsi homines occidunt desinuntque. (5) Dicesut soles: 'Amici mei viderint.' Opto equidem amicos tibi tam fidelestam eruditos tam laboriososut tantum curae intentionisque suscipereet possint et velintsed dispice ne sit parum providumsperare exaliis quod tibi ipse non praestes. (6) Et de editione quidem interimut voles: recita saltem quo magis libeat emittereutque tandempercipias gaudiumquod ego olim pro te non temere praesumo. (7)Imaginor enim qui concursus quae admiratio tequi clamor quod etiamsilentium maneat; quo egocum dico vel recitonon minus quamclamore delectorsit modo silentium acre et intentumet cupidumulteriora audiendi. (8) Hoc fructu tanto tam parato desine studia tuainfinita ista cunctatione fraudare; quae cum modum exceditverendumest ne inertiae et desidiae vel etiam timiditatis nomen accipiat.Vale.

11

C.PLINIUS ARRIANO SUO S.

(1)Solet esse gaudio tibisi quid acti est in senatu dignum ordineillo. Quamvis enim quietis amore secesserisinsidet tamen animo tuomaiestatis publicae cura. Accipe ergo quod per hos dies actum estpersonae claritate famosumseveritate exempli salubrereimagnitudine aeternum. (2) Marius Priscus accusantibus Afris quibuspro consule praefuitomissa defensione iudices petiit. Ego etCornelius Tacitusadesse provincialibus iussiexistimavimus fideinostrae convenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitateet saevitia crimina quibus dari iudices possentcum ob innocentescondemnandosinterficiendos etiampecunias accepisset. (3)Respondit Fronto Catius deprecatusque estne quid ultra repetundarumlegem quaerereturomniaque actionis suae vela vir movendarumlacrimarum peritissimus quodam velut vento miserationis implevit. (4)Magna contentiomagni utrimque clamores aliis cognitionem senatuslege conclusamaliis liberam solutamque dicentibusquantumqueadmisisset reustantum vindicandum. (5) Novissime consul designatusIulius Feroxvir rectus et sanctusMario quidem iudices interimcensuit dandosevocandos autem quibus diceretur innocentium poenasvendidisse. (6) Quae sententia non praevaluit modosed omnino posttantas dissensiones fuit sola frequensadnotatumque experimentisquod favor et misericordia acres et vehementes primos impetus habentpaulatim consilio et ratione quasi restincta considunt. (7) Undeevenit utquod multi clamore permixto tuenturnemo tacentibusceteris dicere velit; patescit enimcum separaris a turbacontemplatio rerum quae turba teguntur. (8) Venerunt qui adesse erantiussiVitellius Honoratus et Flavius Marcianus; ex quibus Honoratustrecentis milibus exsilium equitis Romani septemque amicorum eiusultimam poenamMarcianus unius equitis Romani septingentis milibusplura supplicia arguebatur emisse; erat enim fustibus caesusdamnatus in metallumstrangulatus in carcere. (9) Sed Honoratumcognitioni senatus mors opportuna subtraxitMarcianus inductus estabsente Prisco. Itaque Tuccius Cerialis consularis iure senatoriopostulavitut Priscus certior fieretsive quia miserabiliorem sivequia invidiosiorem fore arbitrabatursi praesens fuissetsive -quod maxime credo - quia aequissimum erat commune crimen ab utroquedefendiet si dilui non potuisset in utroque puniri.

(10)Dilata res est in proximum senatumcuius ipse conspectusaugustissimus fuit. Princeps praesidebat - erat enim consul -ad hocIanuarius mensis cum cetera tum praecipue senatorum frequentiaceleberrimus; praeterea causae amplitudo auctaque dilationeexspectatio et famainsitumque mortalibus studium magna et inusitatanoscendiomnes undique exciverat. (11) Imaginare quae sollicitudonobisqui metusquibus super tanta re in illo coetu praesenteCaesare dicendum erat. Equidem in senatu non semel egiquin immonusquam audiri benignius soleo: tunc me tamen ut nova omnia novo metupermovebant. (12) Obversabatur praeter illa quae supra dixi causaedifficultas: stabat modo consularismodo septemvir epulonumiamneutrum. (13) Erat ergo perquam onerosum accusare damnatumquem utpremebat atrocitas criminisita quasi peractae damnationis miseratiotuebatur. (14) Utcumque tamen animum cogitationemque collegicoepidicere non minore audientium assensu quam sollicitudine mea. Dixihoris paene quinque; nam duodecim clepsydrisquas spatiosissimasacceperamsunt additae quattuor. Adeo illa ipsaquae dura etadversa dicturo videbantursecunda dicenti fuerunt. (15) Caesarquidem tantum mihi studiumtantam etiam curam - nimium est enimdicere sollicitudinem - praestititut libertum meum post me stantemsaepius admoneret voci laterique consuleremcum me vehementiusputaret intendiquam gracilitas mea perpeti posset. Respondit mihipro Marciano Claudius Marcellinus. (16) Missus deinde senatus etrevocatus in posterum; neque enim iam incohari poterat actionisi utnoctis interventu scinderetur.

(17)Postero die dixit pro Mario Salvius Liberalisvir subtilisdispositus acer disertus; in illa vero causa omnes artes suasprotulit. Respondit Cornelius Tacitus eloquentissime etquod eximiumorationi eius inest'semnôs'. (18) Dixit pro Mario rursusFronto Catius insigniterutque iam locus ille poscebatplus inprecibus temporis quam in defensione consumpsit. Huius actionemvespera inclusitnon tamen sic ut abrumperet. Itaque in tertium diemprobationes exierunt. Iam hoc ipsum pulchrum et antiquumsenatumnocte dirimitriduo vocaritriduo contineri. (19) CornutusTertullus consul designatusvir egregius et pro veritatefirmissimuscensuit septingenta milia quae acceperat Marius aerarioinferendaMario urbe Italiaque interdicendumMarciano hoc ampliusAfrica. In fine sententiae adiecitquod ego et Tacitus iniunctaadvocatione diligenter et fortiter functi essemusarbitrari senatumita nos fecisse ut dignum mandatis partibus fuerit. (20) Assenseruntconsules designatiomnes etiam consulares usque ad PompeiumCollegam: ille et septingenta milia aerario inferenda et Marcianum inquinquennium relegandumMarium repetundarum poenae quam iam passusesset censuit relinquendum. (21) Erant in utraque sententia multifortasse etiam plures in hac vel solutiore vel molliore. Nam quidamex illis quoquequi Cornuto videbantur assensihunc qui post ipsoscensuerat sequebantur. (22) Sed cum fieret discessioqui sellisconsulum astiterantin Cornuti sententiam ire coeperunt. Tum illiqui se Collegae adnumerari patiebantur in diversum transierunt;Collega cum paucis relictus. Multum postea de impulsoribus sispraecipue de Regulo questus estqui se in sententia quam ipsedictaverat deseruisset. Est alioqui Regulo tam mobile ingeniumutplurimum audeat plurimum timeat.

(23)Hic finis cognitionis amplissimae. Superest tamen 'litourgion' nonleveHostilius Firminus legatus Mari Prisciqui permixtus causaegraviter vehementerque vexatus est. Nam et rationibus Marcianietsermone quem ille habuerat in ordine Lepcitanorumoperam suam Priscoad turpissimum ministerium commodassestipulatusque de Marcianoquinquaginta milia denariorum probabaturipse praeterea accepissesestertia decem milia foedissimo quidem titulonomine unguentariiqui titulus a vita hominis compti semper et pumicati non abhorrebat.(24) Placuit censente Cornuto referri de eo proximo senatu; tuncenimcasu an conscientiaafuerat.

(25)Habes res urbanas; invicem rusticas scribe. Quid arbusculae tuaequid vineaequid segetes aguntquid oves delicatissimae? In summanisi aeque longam epistulam reddisnon est quod postea nisibrevissimam exspectes. Vale.

12

C.PLINIUS ARRIANO SUO S.

(1)'Litourgion' illudquod superesse Mari Prisci causae proximescripseramnescio an satiscircumcisum tamen et adrasum est. (2)Firminus inductus in senatum respondit crimini noto. Secutae suntdiversae sententiae consulum designatorum. Cornutus Tertullus censuitordine movendumAcutius Nerva in sortitione provinciae rationem eiusnon habendam. Quae sententia tamquam mitior vicitcum sit alioquidurior tristiorque. (3) Quid enim miserius quam exsectum et exemptumhonoribus senatoriislabore et molestia non carcere? quid graviusquam tanta ignominia affectum non in solitudine lateresed in hacaltissima specula conspiciendum se monstrandumque praebere? (4)Praeterea quid publice minus aut congruens aut decorum? notatum asenatu in senatu sedereipsisque illis a quibus sit notatus aequari;summotum a proconsulatu quia se in legatione turpiter gesseratdeproconsulibus iudicaredamnatumque sordium vel damnare alios velabsolvere! (5) Sed hoc pluribus visum est. Numerantur enimsententiaenon ponderantur; nec aliud in publico consilio potestfieriin quo nihil est tam inaequale quam aequalitas ipsa. Nam cumsit impar prudentiapar omnium ius est. (6) Implevi promissumpriorisque epistulae fidem exsolviquam ex spatio temporis iamrecepisse te colligo; nam et festinanti et diligenti tabellario dedinisi quid impedimenti in via passus est. (7) Tuae nunc partesutprimum illamdeinde hanc remunereris litterisquales istinc redireuberrimae possunt. Vale.

13

C.PLINIUS PRISCO SUO S.

(1)Et tu occasiones obligandi me avidissime amplecteriset ego neminilibentius debeo. (2) Duabus ergo de causis a te potissimum petereconstituiquod impetratum maxime cupio. Regis exercitum amplissimum:hinc tibi beneficiorum larga materialongum praeterea tempusquoamicos tuos exornare potuisti. Convertere ad nostros nec hos multos.(3) Malles tu quidem multos; sed meae verecundiae sufficit unus autalterac potius unus. (4) Is erit Voconius Romanus. Pater ei inequestri gradu clarusclarior vitricuimmo pater alius - nam huicquoque nomini pietate successit -mater e primi. Ipse citeriorisHispaniae - scis quod iudicium provinciae illiusquanta sit gravitas- flamen proxime fuit. (5) Hunc egocum simul studeremusartefamiliariterque dilexi; ille meus in urbe ille in secessucontubernaliscum hoc seria cum hoc iocos miscui. (6) Quid enim illoaut fidelius amico aut sodale iucundius? Mira in sermonemira etiamin ore ipso vultuque suavitas. (7) Ad hoc ingenium excelsum subtiledulce facile eruditum in causis agendis; epistulas quidem scribitutMusas ipsas Latine loqui credas. Amatur a me plurimum nec tamenvincitur. (8) Equidem iuvenis statim iuveniquantum potui peraetatemavidissime contuliet nuper ab optimo principe triumliberorum ius impetravi; quod quamquam parce et cum delectu daretmihi tamen tamquam eligeret indulsit. (9) Haec beneficia mea tuerinullo modo melius quam ut augeam possumpraesertim cum ipse illa tamgrate interpreteturut dum priora accipit posteriora mereatur. (10)Habes qualis quam probatus carusque sit nobisquem rogo pro ingeniopro fortuna tua exornes. In primis ama hominem; nam licet tribuas eiquantum amplissimum potesnihil tamen amplius potes amicitia tua;cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magissciresbreviter tibi studia mores omnem denique vitam eius expressi.(11) Extenderem preces nisi et tu rogari diu nolles et ego tota hocepistula fecissem; rogat enim et quidem efficacissimequi redditcausas rogandi. Vale.

14

C.PLINIUS MAXIMO SUO S.

(1)Verum opinaris: distringor centumviralibus causisquae me exercentmagis quam delectant. Sunt enim pleraeque parvae et exiles; raroincidit vel personarum claritate vel negotii magnitudine insignis.(2) Ad hoc pauci cum quibus iuvet dicere; ceteri audaces atque etiammagna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunttam irreverenter et temereut mihi Atilius noster expresse dixissevideatursic in foro pueros a centumviralibus causis auspicariutab Homero in scholis. Nam hic quoque ut illic primum coepit esse quodmaximum est. (3) At hercule ante memoriam meam - ita maiores natusolent dicere -ne nobilissimis quidem adulescentibus locus eratnisi aliquo consulari producente: tanta veneratione pulcherrimum opuscolebatur. (4) Nunc refractis pudoris et reverentiae claustrisomniapatent omnibusnec inducuntur sed irrumpunt. Sequuntur auditoresactoribus similesconducti et redempti. Manceps convenitur; in mediabasilica tam palam sportulae quam in triclinio dantur; ex iudicio iniudicium pari mercede transitur. (5) Inde iam non inurbane'Sophokleis' vocantur 'apo tou sophôs kai kaleisthai'isdemLatinum nomen impositum est Laudiceni; (6) et tamen crescit in diesfoeditas utraque lingua notata. Here duo nomenclatores mei - habentsane aetatem eorum qui nuper togas sumpserint - ternis denariis adlaudandum trahebantur. Tanti constat ut sis disertissimus. Hoc pretioquamlibet numerosa subsellia implenturhoc ingens corona colligiturhoc infiniti clamores commoventurcum mesochorus dedit signum. (7)Opus est enim signo apud non intellegentesne audientes quidem; (8)nam plerique non audiuntnec ulli magis laudant. Si quando transibisper basilicam et voles scirequo modo quisque dicatnihil est quodtribunal ascendasnihil quod praebeas aurem; facilis divinatio:scito eum pessime dicerequi laudabitur maxime.

(9)Primus hunc audiendi morem induxit Larcius Licinushactenus tamen utauditores corrogaret. Ita certe ex Quintiliano praeceptore meoaudisse me memini. (10) Narrabat ille: 'Assectabar Domitium Afrum.Cum apud centumviros diceret graviter et lente - hoc enim illiactionis genus erat -audit ex proximo immodicum insolitumqueclamorem. Admiratus reticuit; ubi silentium factum estrepetit quodabruperat. (11) Iterum clamoriterum reticuitet post silentiumcoepit. Idem tertio. Novissime quis diceret quaesiit. Responsum est:"Licinus." Tum intermissa causa "Centumviri"inquit"hoc artificium periit."' (12) Quod alioqui perireincipiebat cum perisse Afro videreturnunc vero prope funditusexstinctum et eversum est. Pudet referre quae quam fractapronuntiatione dicanturquibus quam teneris clamoribus excipiantur.(13) Plausus tantum ac potius sola cymbala et tympana illis canticisdesunt: ululatus quidem - neque enim alio vocabulo potest exprimitheatris quoque indecora laudatio - large supersunt. (14) Nos tamenadhuc et utilitas amicorum et ratio aetatis moratur ac retinet;veremur enim ne forte non has indignitates reliquissesed laboremfugisse videamur. Sumus tamen solito rarioresquod initium estgradatim desinendi. Vale.

15

C.PLINIUS VALERIANO SUO S.

(1)Quo modo te veteres Marsi tui? quo modo emptio nova Placent agripostquam tui facti sunt? Rarum id quidem nihil enim aeque gratum estadeptis quam concupiscentibus. (2) Me praedia materna parum commodetractantdelectant tamen ut maternaet alioqui longa patientiaoccallui. Habent hunc finem assiduae querellaequod queri pudet.Vale.

16

C.PLINIUS ANNIO SUO S.

(1)Tu quidem pro cetera tua diligentia admones me codicillos Acilianiqui me ex parte instituit heredempro non scriptis habendosquianon sint confirmati testamento; (2) quod ius ne mihi quidem ignotumestcum sit iis etiam notumqui nihil aliud sciunt. Sed egopropriam quandam legem mihi dixiut defunctorum voluntatesetiamsiiure deficerenturquasi perfectas tuerer. Constat autem codicillosistos Aciliani manu scriptos. (3) Licet ergo non sint confirmatitestamentoa me tamen ut confirmati observabunturpraesertim cumdelatori locus non sit. (4) Nam si verendum esset ne quod egodedissem populus eriperetcunctantior fortasse et cautior essedeberem; cum vero liceat heredi donarequod in hereditate subseditnihil est quod obstet illi meae legicui publicae leges nonrepugnant. Vale.

17

C.PLINIUS GALLO SUO S.

(1)Miraris cur me Laurentinum vel - si ita mavis -Laurens meum tantoopere delectet; desines miraricum cognoveris gratiam villaeopportunitatem locilitoris spatium. (2) Decem septem milibuspassuum ab urbe secessitut peractis quae agenda fuerint salvo iamet composito die possis ibi manere. Aditur non una via; nam etLaurentina et Ostiensis eodem feruntsed Laurentina a quarto decimolapideOstiensis ab undecimo relinquenda est. Utrimque excipit iteraliqua ex parte harenosumiunctis paulo gravius et longiusequobreve et molle. (3) Varia hinc atque inde facies; nam modooccurrentibus silvis via coartaturmodo latissimis pratisdiffunditur et patescit; multi greges oviummulta ibi equorum boumarmentaquae montibus hieme depulsa herbis et tepore vernonitescunt. Villa usibus capaxnon sumptuosa tutela. (4) Cuius inprima parte atrium fruginec tamen sordidum; deinde porticus in Dlitterae similitudinem circumactaequibus parvola sed festiva areaincluditur. Egregium hac adversus tempestates receptaculum; namspecularibus ac multo magis imminentibus rectis muniuntur. (5) Estcontra medias cavaedium hilaremox triclinium satis pulchrumquodin litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum estfractis iamet novissimis fluctibus leviter alluitur. Undique valvas autfenestras non minores valvis habet atque ita a lateribus a frontequasi tria maria prospectat; a tergo cavaedium porticum areamporticum rursusmox atrium silvas et longinquos respicit montes. (6)Huius a laeva retractius paulo cubiculum est amplumdeinde aliudminus quod altera fenestra admittit orientemoccidentem alteraretinet; hac et subiacens mare longius quidem sed securius intuetur.(7) Huius cubiculi et triclinii illius obiectu includitur angulusqui purissimum solem continet et accendit. Hoc hibernaculumhocetiam gymnasium meorum est; ibi omnes silent ventiexceptis quinubilum inducuntet serenum ante quam usum loci eripiunt. (8)Annectitur angulo cubiculum in hapsida curvatumquod ambitum solisfenestris omnibus sequitur. Parieti eius in bibliothecae speciemarmarium insertum estquod non legendos libros sed lectitandoscapit. (9) Adhaeret dormitorium membrum transitu interiacentequisuspensus et tubulatus conceptum vaporem salubri temperamento hucilluc digerit et ministrat. Reliqua pars lateris huius servorumlibertorumque usibus detineturplerisque tam mundisut acciperehospites possint. (10) Ex alio latere cubiculum est politissimum;deinde vel cubiculum grande vel modica cenatioquae plurimo soleplurimo mari lucet; post hanc cubiculum cum procoetonealtitudineaestivummunimentis hibernum; est enim subductum omnibus ventis.Huic cubiculo aliud et procoeton communi pariete iunguntur. (11) Indebalinei cella frigidaria spatiosa et effusacuius in contrariisparietibus duo baptisteria velut eiecta sinuanturabunde capacia simare in proximo cogites. Adiacet unctoriumhypocaustonadiacetpropnigeon balineimox duae cellae magis elegantes quam sumptuosae;cohaeret calida piscina mirificaex qua natantes mare aspiciunt(12) nec procul sphaeristerium quod calidissimo soli inclinato iamdie occurrit. Hic turris erigitursub qua diaetae duaetotidem inipsapraeterea Chianti quae latissimum mare longissimum litus villasamoenissimas possidet. (13) Est et alia turris; in hac cubiculuminquo sol nascitur conditurque; lata post apotheca et horreumsub hoctricliniumquod turbati maris non nisi fragorem et sonum patitureumque iam languidum ac desinentem; hortum et gestationem videtquahortus includitur. (14) Gestatio buxo aut rore marinoubi deficitbuxusambitur; nam buxusqua parte defenditur tectisabunde viret;aperto caelo apertoque vento et quamquam longinqua aspergine marisinarescit. (15) Adiacet gestationi interiore circumitu vinea teneraet umbrosanudisque etiam pedibus mollis et cedens. Hortum morus etficus frequens vestitquarum arborum illa vel maxime ferax terraestmalignior ceteris. Hac non deteriore quam maris facie Chiantiremota a mari fruiturcingitur diaetis duabus a tergoquarumfenestris subiacet vestibulum villae et hortus alius pinguis etrusticus. (16) Hinc cryptoporticus prope publici operis extenditur.Utrimque fenestraea mari pluresab horto singulae sed alternispauciores. Hae cum serenus dies et immotusomnescum hinc vel indeventis inquietusqua venti quiescunt sine iniuria patent. (17) Antecryptoporticum xystus violis odoratus. Teporem solis infusirepercussu cryptoporticus augetquae ut tenet solem sic aquiloneminhibet summovetquequantumque caloris ante tantum retro frigoris;similiter africum sistitatque ita diversissimos ventos alium aliolatere frangit et finit. Haec iucunditas eius hiememaior aestate.(18) Nam ante meridiem xystumpost meridiem gestationis hortiqueproximam partem umbra sua temperatquaeut dies crevit decrevitvemodo brevior modo longior hac vel illa cadit. (19) Ipsa verocryptoporticus tum maxime caret solecum ardentissimus culmini eiusinsistit. Ad hoc patentibus fenestris favonios accipit transmittitquenec umquam aere pigro et manente ingravescit. (20) In capite xystideinceps cryptoporticus hortidiaeta est amores meire vera amores:ipse posui. In hac heliocaminus quidem alia xystumalia mareutraque solemcubiculum autem valvis cryptoporticumfenestraprospicit mare. (21) Contra parietem medium zotheca perquam eleganterreceditquae specularibus et velis obductis reductisve modo adiciturcubiculo modo aufertur. Lectum et duas cathedras capit; a pedibusmarea tergo villaea capite silvae: tot facies locorum totidemfenestris et distinguit et miscet. (22) Iunctum est cubiculum noctiset somni. Non illud voces servolorumnon maris murmurnontempestatum motus non fulgurum lumenac ne diem quidem sentitnisifenestris apertis. Tam alti abdicitque secreti illa ratioquodinteriacens andron parietem cubiculi hortique distinguit atque itaomnem sonum media inanitate consumit. (23) Applicitum est cubiculohypocauston perexiguumquod angusta fenestra suppositum caloremutratio exigitaut effundit aut retinet. Procoeton inde et cubiculumporrigitur in solemquem orientem statim exceptum ultra meridiemoblicum quidem sed tamen servat. (24) In hanc ego diaetam cum merecepiabesse mihi etiam a villa mea videormagnamque eiusvoluptatem praecipue Saturnalibus capiocum reliqua pars tectilicentia dierum festisque clamoribus personat; nam nec ipse meorumlusibus nec illi studiis meis obstrepunt. (25) Haec utilitas haecamoenitas deficitur aqua salientised puteos ac potius fontes habet;sunt enim in summo. Et omnino litoris illius mira natura: quacumqueloco moveris humumobvius et paratus umor occurritisque sincerusac ne leviter quidem tanta maris vicinitate corruptus. (26) Suggeruntaffatim ligna proximae silvae; ceteras copias ostiensis coloniaministrat. Frugi quidem homini sufficit etiam vicusquem una villadiscernit. In hoc balinea meritoria triamagna commoditassi fortebalineum domi vel subitus adventus vel brevior mora calfaceredissuadeat. (27) Litus ornant varietate gratissima nunc continua nuncintermissa tecta villarumquae praestant multarum urbium faciemsive mari sive ipso litore utare; quod non numquam longatranquillitas mollitsaepius frequens et contrarius fluctus indurat.(28) Mare non sane pretiosis piscibus abundatsoleas tamen etsquillas optimas egerit. Villa vero nostra etiam mediterraneas copiaspraestatlac in primis; nam illuc e pascuis pecora conveniuntsiquando aquam umbramve sectantur.

(29)Iustisne de causis iam tibi videor incolere inhabitare diligeresecessum? quem tu nimis urbanus es nisi concupiscis. Atque utinamconcupiscas! ut tot tantisque dotibus villulae nostrae maximacommendatio ex tuo contubernio accedat. Vale.

18

C.PLINIUS MAURICO SUO S.

(1)Quid a te mihi iucundius potuit iniungiquam ut praeceptorem fratristui liberis quaererem? Nam beneficio tuo in scholam redeoet illamdulcissimam aetatem quasi resumo: sedeo inter iuvenes ut solebamatque etiam experior quantum apud illos auctoritatis ex studiishabeam. (2) Nam proxime frequenti auditorio inter se coram multisordinis nostri clare iocabantur; intraviconticuerunt; quod nonreferremnisi ad illorum magis laudem quam ad meam pertineretacnisi sperare te vellem posse fratris tui filios probe discere. (3)Quod superestcum omnes qui profitentur audieroquid de quoquesentiam scribamefficiamque quantum tamen epistula consequi poterout ipse omnes audisse videaris. (4) Debeo enim tibidebeo memoriaefratris tui hanc fidem hoc studiumpraesertim super tanta re. Namquid magis interest vestraquam ut liberi - dicerem tuinisi nuncillos magis amares - digni illo patrete patruo reperiantur? quamcuram mihi etiam si non mandasses vindicassem. (5) Nec ignorosuscipiendas offensas in eligendo praeceptoresed oportet me nonmodo offensasverum etiam simultates pro fratris tui filiis tamaequo animo subire quam parentes pro suis. Vale.

19

C.PLINIUS CERIALI SUO S.

(1)Hortaris ut orationem amicis pluribus recitem. Faciam quia hortarisquamvis vehementer addubitem. (2) Neque enim me praeterit actionesquae recitanturimpetum omnem caloremque ac prope nomen suumperdereut quas soleant commendare simul et accendere iudicumconsessuscelebritas advocatorumexspectatio eventusfama nonunius actorisdiductumque in partes audientium studiumad hocdicentis gestus incessusdiscursus etiam omnibusque motibus animiconsentaneus vigor corporis. (3) Unde accidit ut ii qui sedentesaguntquamvis illis maxima ex parte supersint eadem illa quaestantibustamen hoc quod sedent quasi debilitentur et deprimantur.(4) Recitantium vero praecipua pronuntiationis adiumentaoculimanuspraepediuntur. Quo minus mirum estsi auditorum intentiorelanguescitnullis extrinsecus aut blandimentis capta aut aculeisexcitata. (5) Accedit his quod oratio de qua loquor pugnax et quasicontentiosa est. Porro ita natura comparatum estut ea quaescripsimus cum laborecum labore etiam audiri putemus. (6) Et sanequotus quisque tam rectus auditorquem non potius dulcia haec etsonantia quam austera et pressa delectent? Est quidem omnino turpisista discordiaest tamenquia plerumque evenit ut aliud auditoresaliud iudices exigantcum alioqui iis praecipue auditor afficidebeatquibus idem si foret iudexmaxime permoveretur. (7) Potesttamen fieri ut quamquam in his difficultatibus libro isti novitaslenocineturnovitas apud nostros; apud Graecos enim est quiddamquamvis ex diversonon tamen omnino dissimile. (8) Nam ut illis eratmorisleges quas ut contrarias prioribus legibus arguebantaliarumcollatione convincereita nobis inesse repetundarum legi quodpostularemuscum hac ipsa lege tum aliis colligendum fuit; quodnequaquam blandum auribus imperitorumtanto maiorem apud doctoshabere gratiam debetquanto minorem apud indoctos habet. (9) Nosautem si placuerit recitare adhibituri sumus eruditissimum quemque.Sed plane adhuc an sit recitandum examina tecumomnesque quos egomovi in utraque parte calculos poneidque elige in quo viceritratio. A te enim ratio exigeturnos excusabit obsequium. Vale.

20

C.PLINIUS CALCISIO SUO S.

(1)Assem para et accipe auream fabulamfabulas immo; nam me priorumnova admonuitnec refert a qua potissimum incipiam. (2) VeraniaPisonis graviter iacebathuius dico Pisonisquem Galba adoptavit.Ad hanc Regulus venit. Primum impudentiam hominisqui venerit adaegramcuius marito inimicissimusipsi invisissimus fuerat! (3)Estosi venit tantum; at ille etiam proximus toro seditquo die quahora nata esset interrogavit. Ubi audiitcomponit vultum intenditoculos movet labraagitat digitos computat. Nihil. Ut diu miseramexspectatione suspendit'habes' inquit 'climacterium tempus sedevades. (4) Quod ut tibi magis liqueatharuspicem consulamquem sumfrequenter expertus.' (5) Nec morasacrificium facitaffirmat extacum siderum significatione congruere. Illa ut in periculo credulaposcit codicilloslegatum Regulo scribit. Mox ingravescitclamatmoriens hominem nequam perfidum ac plus etiam quam periurumqui sibiper salutem filii peierasset. (6) Facit hoc Regulus non minusscelerate quam frequenterquod iram deorumquos ipse cotidiefallitin caput infelicis pueri detestatur.

(7)Velleius Blaesus ille locuples consularis novissima valetudineconflictabatur: cupiebat mutare testamentum. Regulus qui speraretaliquid ex novis tabulisquia nuper captare eum coeperatmedicoshortari rogarequoquo modo spiritum homini prorogarent. (8) Postquamsignatum est testamentummutat personamvertit allocutionemisdemque medicis: 'Quousque miserum cruciatis? quid invidetis bonamortecui dare vitam non potestis?' Moritur Blaesus ettamquamomnia audissetRegulo ne tantulum quidem.

(9)Sufficiunt duae fabulaean scholastica lege tertiam poscis? est undefiat. (10) Aurelia ornata femina signatura testamentum sumpseratpulcherrimas tunicas. Regulus cum venisset ad signandum'Rogo'inquit 'has mihi leges.' (11) Aurelia ludere hominem putabatilleserio instabat; ne multacoegit mulierem aperire tabulas ac sibitunicas quas erat induta legare; observavit scribenteminspexit anscripsisset. Et Aurelia quidem vivitille tamen istud tamquammorituram coegit. Et hic hereditateshic legata quasi mereaturaccipit.

(12)'Alla ti diateinomai' in ea civitatein qua iam pridem non minorapraemiaimmo maiora nequitia et improbitas quam pudor et virtushabent? (13) Aspice Regulumqui ex paupere et tenui ad tantas opesper flagitia processitut ipse mihi dixeritcum consuleret quamcito sestertium sescentiens impleturus essetinvenisse se extadupliciaquibus portendi miliens et ducentiens habiturum. (14) Ethabebitsi modo ut coepitaliena testamentaquod est improbissimumgenus falsiipsis quorum sunt illa dictaverit. Vale.

LiberTertius

1

C.PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.

(1)Nescio an ullum iucundius tempus exegerimquam quo nuper apudSpurinnam fuiadeo quidem ut neminem magis in senectutesi modosenescere datum estaemulari velim; nihil est enim illo vitae generedistinctius. (2) Me autem ut certus siderum cursus ita vita hominumdisposita delectat. Senum praesertim: nam iuvenes confusa adhucquaedam et quasi turbata non indecentsenibus placida omnia etordinata conveniuntquibus industria sera turpis ambitio est. (3)Hanc regulam Spurinna constantissime servat; quin etiam parva haec -parva si non cotidie fiant - ordine quodam et velut orbe circumagit.(4) Mane lectulo contineturhora secunda calceos poscitambulatmilia passuum tria nec minus animum quam corpus exercet. Si adsuntamicihonestissimi sermones explicantur; si nonliber legiturinterdum etiam praesentibus amicissi tamen illi non gravantur. (5)Deinde considitet liber rursus aut sermo libro potior; moxvehiculum ascenditassumit uxorem singularis exempli vel aliquemamicorumut me proxime. (6) Quam pulchrum illudquam dulcesecretum! quantum ibi antiquitatis! quae factaquos viros audias!quibus praeceptis imbuare! quamvis ille hoc temperamentum modestiaesuae indixeritne praecipere videatur. (7) Peractis septem milibuspassuum iterum ambulat milleiterum residit vel se cubiculo ac stiloreddit. Scribit enim et quidem utraque lingua lyrica doctissima; miraillis dulcedomira suavitasmira hilaritascuius gratiam cumulatsanctitas scribentis. (8) Ubi hora balinei nuntiata est - est autemhieme nonaaestate octava -in solesi caret ventoambulat nudus.Deinde movetur pila vehementer et diu; nam hoc quoque exercitationisgenere pugnat cum senectute. Lotus accubat et paulisper cibumdiffert; interim audit legentem remissius aliquid et dulcius. Per hocomne tempus liberum est amicis vel eadem facere vel alia si malint.(9) Apponitur cena non minus nitida quam frugiin argento puro etantiquo; sunt in usu et Corinthiaquibus delectatur nec afficitur.Frequenter comoedis cena distinguiturut voluptates quoque studiiscondiantur. Sumit aliquid de nocte et aestate; nemini hoc longum est;tanta comitate convivium trahitur. (10) Inde illi post septimum etseptuagensimum annum aurium oculorum vigor integerinde agile etvividum corpus solaque ex senectute prudentia. (11) Hanc ego vitamvoto et cogitatione praesumoingressurus avidissimeut primum ratioaetatis receptui canere permiserit. Interim mille laboribus conterorquorum mihi et solacium et exemplum est idem Spurinna; (12) nam illequoquequoad honestum fuitobiit officiagessit magistratusprovincias rexitmultoque labore hoc otium meruit. Igitur eundemmihi cursumeundem terminum statuoidque iam nunc apud te subsignoutsi me longius evehi viderisin ius voces ad hanc epistulam meamet quiescere iubeascum inertiae crimen effugero. Vale.

2

C.PLINIUS VIBIO MAXIMO SUO S.

(1)Quod ipse amicis tuis obtulissemsi mihi eadem materia suppeteretid nunc iure videor a te meis petiturus. (2) Arrianus MaturusAltinatium est princeps; cum dico princepsnon de facultatibusloquorquae illi large supersuntsed de castitate iustitiagravitate prudentia. (3) Huius ego consilio in negotiisiudicio instudiis utor; nam plurimum fideplurimum veritateplurimumintellegentia praestat. (4) Amat me - nihil possum ardentius dicere -ut tu. Caret ambitu; ideo se in equestri gradu tenuitcum facilepossit ascendere altissimum. Mihi tamen ornandus excolendusque est.(5) Itaque magni aestimo dignitati eius aliquid astruere inopinantisnescientisimmo etiam fortasse nolentis; astruere autem quod sitsplendidum nec molestum. (6) Cuius generis quae prima occasio tibiconferas in eum rogo; habebis mehabebis ipsum gratissimumdebitorem. Quamvis enim ista non appetattam grate tamen excipitquam si concupiscat. Vale.

3

C.PLINIUS CORELLIAE HISPULLAE SUAE S.

(1)Cum patrem tuum gravissimum et sanctissimum virum suspexerim magis anamaverim dubitemteque et in memoriam eius et in honorem tuum unicediligamcupiam necesse est atque etiam quantum in me fuerit enitarut filius tuus avo similis exsistat; equidem malo maternoquamquamilli paternus etiam clarus spectatusque contigeritpater quoque etpatruus illustri laude conspicui. (2) Quibus omnibus ita demumsimilis adolescetsi imbutus honestis artibus fueritquas plurimumrefert a quo potissimum accipiat. (3) Adhuc illum pueritiae ratiointra contubernium tuum tenuitpraeceptores domi habuitubi esterroribus modica vel etiam nulla materia. Iam studia eius extra limenproferenda suntiam circumspiciendus rhetor Latinuscuius scholaeseveritas pudor in primis castitas constet. (4) Adest enimadulescenti nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximiacorporis pulchritudocui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modosed custos etiam rectorque quaerendus est. (5) Videor ergodemonstrare tibi posse Iulium Genitorem. Amatur a me; iudicio tamenmeo non obstat caritas hominisquae ex iudicio nata est. Vir estemendatus et gravispaulo etiam horridior et duriorut in haclicentia temporum. (6) Quantum eloquentia valeatpluribus crederepotesnam dicendi facultas aperta et exposita statim cernitur; vitahominum altos recessus magnasque latebras habetcuius pro Genitoreme sponsorem accipe. Nihil ex hoc viro filius tuus audiet nisiprofuturumnihil discet quod nescisse rectius fueritnec minussaepe ab illo quam a te meque admonebiturquibus imaginibusonereturquae nomina et quanta sustineat. (7) Proinde faventibus distrade eum praeceptoria quo mores primum mox eloquentiam discatquae male sine moribus discitur. Vale.

4

C.PLINIUS CAECILIO MACRINO SUO S.

(1)Quamvis et amici quos praesentes habebamet sermones hominum factummeum comprobasse videanturmagni tamen aestimo scire quid sentiastu. (2) Nam cuius integra re consilium exquirere optassemhuiusetiam peracta iudicium nosse mire concupisco. Cum publicum opus meapecunia incohaturus in Tuscos excucurrissemaccepto ut praefectusaerari commeatulegati provinciae Baeticaequesturi de proconsulatuCaecili Classiciadvocatum me a senatu petiverunt. (3) Collegaeoptimi meique amantissimide communis officii necessitatibuspraelocutiexcusare me et eximere temptarunt. Factum est senatusconsultum perquam honorificumut darer provincialibus patronus si abipso me impetrassent. (4) Legati rursus inducti iterum me iampraesentem advocatum postulaveruntimplorantes fidem meam quamessent contra Massam Baebium expertiallegantes patrocini foedus.Secuta est senatus clarissima assensioquae solet decretapraecurrere. Tum ego 'Desino' inquam'patres conscriptiputare meiustas excusationis causas attulisse.' Placuit et modestia sermoniset ratio. (5) Compulit autem me ad hoc consilium non solum consensussenatusquamquam hic maximeverum et alii quidam minoressed tamennumeri. Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospituminiurias voluntariis accusationibus exsecutosquo deformiusarbitrabar publici hospitii iura neglegere. (6) Praeterea cumrecordarerquanta pro isdem Baeticis superiore advocatione etiampericula subissemconservandum veteris officii meritum novovidebatur. Est enim ita comparatum ut antiquiora beneficia subvertasnisi illa posterioribus cumules. Nam quamlibet saepe obligatisiquid unum negeshoc solum meminerunt quod negatum est. (7) Ducebaretiam quod decesserat Classicusamotumque erat quod in eiusmodicausis solet esse tristissimumpericulum senatoris. Videbam ergoadvocationi meae non minorem gratiam quam si viveret ille propositaminvidiam nullam. (8) In summa computabamsi munere hoc iam tertiofungererfaciliorem mihi excusationem foresi quis incidissetquemnon deberem accusare. Nam cum est omnium officiorum finis aliquistum optime libertati venia obsequio praeparatur. (9) Audisti consiliimei motus: superest alterutra ex parte iudicium tuumin quo mihiaeque iucunda erit simplicitas dissentientis quam comprobantisauctoritas. Vale.

5

C.PLINIUS BAEBIO MACRO SUO S.

(1)Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei lectitasut habere omnes velis quaerasque qui sint omnes. (2) Fungar indicispartibusatque etiam quo sint ordine scripti notum tibi faciam; estenim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio. (3) 'Deiaculatione equestri unus'; hunc cum praefectus alae militaretpariingenio curaque composuit. 'De vita Pomponi Secundi duo'; a quosingulariter amatus hoc memoriae amici quasi debitum munus exsolvit.(4) 'Bellorum Germaniae viginti'; quibus omnia quae cum Germanisgessimus bella collegit. Incohavit cum in Germania militaretsomniomonitus: astitit ei quiescenti Drusi Neronis effigiesqui Germaniaelatissime victor ibi periitcommendabat memoriam suam orabatque utse ab iniuria oblivionis assereret. (5) 'Studiosi tres'in sexvolumina propter amplitudinem divisiquibus oratorem ab incunabulisinstituit et perficit. 'Dubii sermonis octo': scripsit sub Neronenovissimis anniscum omne studiorum genus paulo liberius et erectiuspericulosum servitus fecisset. (6) 'A fine Aufidi Bassi trigintaunus.' 'Naturae historiarum triginta septem'opus diffusum eruditumnec minus varium quam ipsa natura.

(7)Miraris quod tot volumina multaque in his tam scrupulosa homooccupatus absolverit? Magis miraberis si scieris illum aliquamdiucausas actitassedecessisse anno sexto et quinquagensimomediumtempus distentum impeditumque qua officiis maximis qua amicitiaprincipum egisse. (8) Sed erat acre ingeniumincredibile studiumsumma vigilantia. Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandicausa sed studendi statim a nocte multahieme vero ab hora septimavel cum tardissime octavasaepe sexta. Erat sane somni paratissiminon numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. (9) Antelucem ibat ad Vespasianum imperatorem - nam ille quoque noctibusutebatur -inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum quodreliquum temporis studiis reddebat. (10) Post cibum saepe - queminterdiu levem et facilem veterum more sumebat - aestate si quid otiiiacebat in soleliber legebaturadnotabat excerpebatque. Nihil enimlegit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librumtam malum ut non aliqua parte prodesset. (11) Post solem plerumquefrigida lavabaturdeinde gustabat dormiebatque minimum; mox quasialio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebaturadnotabaturet quidem cursim. (12) Memini quendam ex amiciscumlector quaedam perperam pronuntiassetrevocasse et repeti coegisse;huic avunculum meum dixisse: 'Intellexeras nempe?' Cum illeadnuisset'Cur ergo revocabas? decem amplius versus hac tuainterpellatione perdidimus.' (13) Tanta erat parsimonia temporis.Surgebat aestate a cena lucehieme intra primam noctis et tamquamaliqua lege cogente.

(14)Haec inter medios labores urbisque fremitum. In secessu solum balineitempus studiis eximebatur - cum dico balineide interioribus loquor;nam dum destringitur tergiturqueaudiebat aliquid aut dictabat -.(15) In itinere quasi solutus ceteris curishuic uni vacabat: adlatus notarius cum libro et pugillaribuscuius manus hieme manicismuniebanturut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempuseriperet; qua ex causa Romae quoque sella vehebatur. (16) Repeto mecorreptum ab eocur ambularem: 'poteras' inquit 'has horas nonperdere'; nam perire omne tempus arbitrabaturquod studiis nonimpenderetur. (17) Hac intentione tot ista volumina peregitelectorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquitopisthographos quidem et minutissimis scriptos; qua rationemultiplicatur hic numerus. Referebat ipse potuisse secum procuraretin Hispaniavendere hos commentarios Larcio Licino quadringentismilibus nummum; et tunc aliquanto pauciores erant. (18) Nonne videturtibi recordantiquantum legerit quantum scripseritnec in officiisullis nec in amicitia principis fuisse; rursus cum audis quid studiislaboris impenderitnec scripsisse satis nec legisse? Quid est enimquod non aut illae occupationes impedire aut haec instantia nonpossit efficere? (19) Itaque soleo ridere cum me quidam studiosumvocantqui si comparer illi sum desidiosissimus. Ego autem tantumquem partim publica partim amicorum officia distringunt? quis existisqui tota vita litteris assidentcollatus illi non quasi somnoet inertiae deditus erubescat?

(20)Extendi epistulam cum hoc solum quod requirebas scribere destinassemquos libros reliquisset; confido tamen haec quoque tibi non minusgrata quam ipsos libros futuraquae te non tantum ad legendos eosverum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationisstimulis excitare. Vale.

6

C.PLINIUS ANNIO SEVERO SUO S.

(1)Ex hereditate quae mihi obvenitemi proxime Corinthium signummodicum quidem sed festivum et expressumquantum ego sapioquifortasse in omni rein hac certe perquam exiguum sapio: hoc tamensignum ego quoque intellego. (2) Est enim nudumnec aut vitia si quasunt celataut laudes parum ostentat. Effingit senem stantem; ossamusculi nervivenae rugae etiam ut spirantis apparent; rari etcedentes capillilata fronscontracta faciesexile collum; pendentlacertipapillae iacentventer recessit; (3) a tergo quoque eademaetas ut a tergo. Aes ipsumquantum verus color indicatvetus etantiquum; talia denique omniaut possint artificum oculos teneredelectare imperitorum. (4) Quod me quamquam tirunculum sollicitavitad emendum. Emi autem non ut haberem domi - neque enim ullum adhucCorinthium domi habeo -verum ut in patria nostra celebri locoponeremac potissimum in Iovis templo; (5) videtur enim dignumtemplo dignum deo donum. Tu ergout soles omnia quae a me tibiiniunguntursuscipe hanc curamet iam nunc iube basim fieriex quovoles marmorequae nomen meum honoresque capiatsi hos quoqueputabis addendos. (6) Ego signum ipsumut primum invenero aliquemqui non graveturmittam tibi vel ipse - quod mavis - afferam mecum.Destino enimsi tamen officii ratio permiseritexcurrere isto. (7)Gaudes quod me venturum esse polliceorsed contrahes frontemcumadiecero 'ad paucos dies': neque enim diutius abesse me eadem haecquae nondum exire patiuntur. Vale.

7

C.PLINIUS CANINIO RUFO SUO S.

(1)Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia finissevitam. (2) Causa mortis valetudo. Erat illi natus insanabilis clavuscuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque adsupremum diem beatus et felixnisi quod minorem ex liberis duobusamisitsed maiorem melioremque florentem atque etiam consularemreliquit. (3) Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponteaccusasse -sed in Vitelli amicitia sapienter se et comitergesseratex proconsulatu Asiae gloriam reportaveratmaculam veterisindustriae laudabili otio abluerat. (4) Fuit inter principescivitatis sine potentiasine invidia: salutabatur colebaturmultumque in lectulo iacens cubiculo sempernon ex fortunafrequentidoctissimis sermonibus dies transigebateum a scribendovacaret. (5) Scribebat carmina maiore cura quam ingenionon numquamiudicia hominum recitationibus experiebatur. (6) Novissime itasuadentibus annis ab urbe secessitseque in Campania tenuitac neadventu quidem novi principis inde commotus est: (7) magna Caesarislaus sub quo hoc liberum fuitmagna illius qui hac libertate aususest uti. (8) Erat 'philokalos' usque ad emacitatis reprehensionem.Plures isdem in locis villas possidebatadamatisque novis prioresneglegebat. Multum ubique librorummultum statuarummultumimaginumquas non habebat modoverum etiam venerabaturVergiliante omnescuius natalem religiosius quam suum celebrabatNeapolimaximeubi monimentum eius adire ut templum solebat. (9) In hactranquillitate annum quintum et septuagensimum excessitdelicatomagis corpore quam infirmo; utque novissimus a Nerone factus estconsulita postremus ex omnibusquos Nero consules feceratdecessit.

(10)Illud etiam notabile: ultimus ex Neronianis consularibus obiitquoconsule Nero periit. Quod me recordantem fragilitatis humanaemiseratio subit. (11) Quid enim tam circumcisum tam breve quamhominis vita longissima? An non videtur tibi Nero modo modo fuisse?cum interim ex iisqui sub illo gesserant consulatumnemo iamsuperest. (12) Quamquam quid hoc miror? Nuper L. Pisopater Pisonisilliusqui Valerio Festo per summum facinus in Africa occisus estdicere solebat neminem se videre in senatuquem consul ipsesententiam rogavisset. (13) Tam angustis terminis tantae multitudinisvivacitas ipsa concluditurut mihi non venia solum dignaeverumetiam laude videantur illae regiae lacrimae; nam ferunt Xersencumimmensum exercitum oculis obissetillacrimassequod tot milibus tambrevis immineret occasus. (14) Sed tanto magis hocquidquid esttemporis futilis et caducisi non datur factis - nam horum materiain aliena manu -certe studiis proferamuset quatenus nobisdenegatur diu vivererelinquamus aliquidquo nos vixisse testemur.(15) Scio te stimulis non egere: me tamen tui caritas evocatutcurrentem quoque instigemsicut tu soles me. 'Agathê d' eris'cum invicem se mutuis exhortationibus amici ad amorem immortalitatisexacuunt. Vale.

8

C.PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S.

(1)Facis pro cetera reverentia quam mihi praestasquod tam sollicitepetis ut tribunatumquem a Neratio Marcello clarissimo viroimpetravi tibiin Caesennium Silvanum propinquum tuum transferam.(2) Mihi autem sicut iucundissimum ipsum te tribunumita non minusgratum alium per te videre. Neque enim esse congruens arbitrorquemaugere honoribus cupiashuic pietatis titulis inviderequi suntomnibus honoribus pulchriores. (3) Video etiamcum sit egregium etmereri beneficia et dareutramque te laudem simul assecuturumsiquod ipse meruisti alii tribuas. Praeterea intellego mihi quoquegloriae foresi ex hoc tuo facto non fuerit ignotum amicos meos nongerere tantum tribunatus posse verum etiam dare. (4) Quare ego verohonestissimae voluntati tuae pareo. Neque enim adhuc nomen in numerosrelatum estideoque liberum est nobis Silvanum in locum tuumsubdere; cui cupio tam gratum esse munus tuumquam tibi meum est.Vale.

9

C.PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S.

(1)Possum iam perscribere tibi quantum in publica provinciae Baeticaecausa laboris exhauserim. (2) Nam fuit multiplexactaque est saepiuscum magna varietate. Unde varietasunde plures actiones? CaeciliusClassicushomo foedus et aperte malusproconsulatum in ea non minusviolenter quam sordide gesserateodem anno quo in Africa MariusPriscus. (3) Erat autem Priscus ex Baeticaex Africa Classicus. Indedictum Baeticorumut plerumque dolor etiam venustos facitnonillepidum ferebatur: 'Dedi malum et accepi.' (4) Sed Marium unacivitas publice multique privati reum peregeruntin Classicum totaprovincia incubuit. Ille accusationem vel fortuita vel voluntariamorte praevertit. Nam fuit mors eius infamisambigua tamen: ut enimcredibile videbatur voluisse exire de vitaCum defendi non possetita mirum pudorem damnationis morte fugissequem non puduissetdamnanda committere. (6) Nihilo minus Baetica etiam in defunctiaccusatione perstabat. Provisum hoc legibusintermissum tamen etpost longam intercapedinem tunc reductum. Addiderunt Baeticiquodsimul socios ministrosque Classici detuleruntnominatimque in eosinquisitionem postulaverunt. (7) Aderam Bacticis mecumque LucceiusAlbinusvir in dicendo copiosus ornatus; quem ego cum olim mutuodiligeremex hac officii societate amare ardentius coepi. (8) Habetquidem gloriain studiis praesertimquiddam 'akoinônêton'nobis tamen nullum certamen nulla contentiocum uterque pari iugonon pro se sed pro causa nitereturcuius et magnitudo et utilitasvisa est postularene tantum oneris singulis actionibus subiremus.(9) Verebamur ne nos dies ne vox ne latera deficerentsi tot criminatot reos uno velut fasce complecteremur; deinde ne iudicum intentiomultis nominibus multisque causis non lassaretur modo verum etiamconfunderetur; mox ne gratia singulorum collata atque permixta prosingulis quoque vires omnium acciperet; postremo ne potentissimivilissimo quoque quasi piaculari dato alienis poenis elaberentur.(10) Etenim tum maxime favor et ambitio dominaturcum sub aliquaspecie severitatis delitescere potest. (11) Erat in consilioSertorianum illud exemplumqui robustissimum et infirmissimummilitem iussit caudam equi - reliqua nosti. Nam nos quoque tamnumerosum agmen reorum ita demum videbamus posse superarisi persingulos carperetur.

(12)Placuit in primis ipsum Classicum ostendere nocentem: hic aptissimusad socios eius et ministros transitus eratquia socii ministriqueprobari nisi illo nocente non poterant. Ex quibus duos statimClassico iunximusBaebium Probum et Fabium HispanumutrumquegratiaHispanum etiam facundia validum. Et circa Classicum quidembrevis et expeditus labor. (13) Sua manu reliquerat scriptumquid exquaque requid ex quaque causa accepisset; miserat etiam epistulasRomam ad amiculam quandamiactantes et gloriosashis quidem verbis:'Io ioliber ad te venio; iam sestertium quadragiens redegi partevendita Baeticorum.' (14) Circa Hispanum et Probum multum sudoris.Horum ante quam crimina ingrederernecessarium credidi elaborareutconstaret ministerium crimen esse: quod nisi fecissemfrustraministros probassem. (15) Neque enim ita defendebanturut negarentsed ut necessitati veniam precarentur; esse enim se provinciales etad omne proconsulum imperium metu cogi. (16) Solet dicere ClaudiusRestitutusqui mihi responditvir exercitatus et vigilans etquamlibet subitis paratusnumquam sibi tantum caliginis tantumperturbationis offusumquam cum praerepta et extorta defensioni suaecerneretin quibus omnem fiduciam reponebat. (17) Consilii nostriexitus fuit: bona Classiciquae habuisset ante provinciamplacuitsenatui a reliquis separariilla filiae haec spoliatis relinqui.Additum estut pecuniae quas creditoribus solverat revocarentur.Hispanus et Probus in quinquennium relegati; adeo grave visum estquod initio dubitabatur an omnino crimen esset.

(18)Post paucos dies Claudium FuscumClassici generumet StiloniumPriscumqui tribunus cohortis sub Classico fuerataccusavimusdispari eventu: Prisco in biennium Italia interdictumabsolutus estFuscus.

(19)Actione tertia commodissimum putavimus plures congregarene silongius esset extracta cognitiosatietate et taedio quodam iustitiacognoscentium severitasque languesceret; et alioqui supererantminores rei data opera hunc in locum reservatiexcepta tamenClassici uxorequae sicut implicita suspicionibus ita non satisconvinci probationibus visa est; (20) nam Classici filiaquae etipsa inter reos eratne suspicionibus quidem haerebat. Itaquecumad nomen eius in extrema actione venissem - neque enim ut initio sicetiam in fine verendum eratne per hoc totius accusationisauctoritas minueretur -honestissimum credidi non premereimmerentemidque ipsum dixi et libere et varie. (21) Nam modolegatos interrogabamdocuissentne me aliquid quod re probari posseconfiderent; modo consilium a senatu petebamputaretne debere mesiquam haberem in dicendo facultatemin iugulum innocentis quasi telumaliquod intendere; postremo totum locum hoc fine conclusi: 'Dicetaliquis: Iudicas ergo? Ego vero non iudicomemini tamen me advocatumex iudicibus datum.'

(22)Hic numerosissimae causae terminus fuit quibusdam absolutispluribusdamnatis atque etiam relegatisaliis in tempus aliis in perpetuum.(23) Eodem senatus consulto industria fides constantia nostraplenissimo testimonio comprobata estdignum solumque par pretiumtanti laboris. (24) Concipere animo potes quam simus fatigatiquibustotiens agendum totiens altercandumtam multi testes interrogandisublevandi refutandi. (25) Iam illa quam ardua quam molestatotreorum amicis secreto rogantibus negareadversantibus palamobsistere! Referam unum aliquid ex iis quae dixi. Cum mihi quidam eiudicibus ipsis pro reo gratiosissimo reclamarent'Non minus' inquam'hic innocens eritsi ego omnia dixero.' (26) Coniectabis ex hocquantas contentionesquantas etiam offensas subierimus dumtaxat adbreve tempus; nam fides in praesentia eos quibus resistit offenditdeinde ab illis ipsis suspicitur laudaturque. Non potui magis te inrem praesentem perducere. (27) Dices: 'Non fuit tanti; quid enim mihicum tam longa epistula?' Nolito ergo identidem quaererequid Romaegeratur. Et tamen memento non esse epistulam longamquae tot diestot cognitiones tot denique reos causasque complexa sit. (28) Quaeomnia videor mihi non minus breviter quam diligenter persecutus.

Temeredixi 'diligenter': succurrit quod praeterieram et quidem serosedquamquam praepostere reddetur. Facit hoc Homerus multique illiusexemplo; est alioqui perdecoruma me tamen non ideo fiet. (29) Etestibus quidamsive iratus quod evocatus esset invitussivesubornatus ab aliquo reorumut accusationem exarmaretNorbanumLicinianumlegatum et inquisitoremreum postulavittamquam incausa Castae - uxor haec Classici - praevaricaretur. (30) Est legecautum ut reus ante peragaturtunc de praevaricatore quaeraturvidelicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris fidesaestimatur. (31) Norbano tamen non ordo legisnon legati nomennoninquisitionis officium praesidio fuit; tanta conflagravit invidiahomo alioqui flagitiosus et Domitiani temporibus usus ut multielectusque tunc a provincia ad inquirendum non tamquam bonus etfidelissed tamquam Classici inimicus - erat ab illo relegatus -.(32) Dari sibi diemedi crimina postulabat; neutrum impetravitcoactus est statim respondere. Responditmalum pravumque ingeniumhominis facit ut dubitemconfidenter an constantercerteparatissime. (33) Obiecta sunt multaquae magis quam praevaricationocuerunt; quin etiam duo consularesPomponius Rufus et Libo Frugilaeserunt eum testimoniotamquam apud iudicem sub Domitiano SalviLiberalis accusatoribus adfuisset. (34) Damnatus et in insulamrelegatus est. Itaque cum Castam accusarem nihil magis pressiquamquod accusator eius praevaricationis crimine corruisset; pressi tamenfrustra; accidit enim res contraria et novaut accusatorepraevaricationis damnato rea absolveretur. (35) Quaerisquid nosdum haec aguntur? Indicavimus senatui ex Norbano didicisse nospublicam causamrursusque debere ex integro disceresi illepraevaricator probareturatque itadum ille peragitur reussedimus. Postea Norbanus omnibus diebus cognitionis interfuiteandemque usque ad extremum vel constantiam vel audaciam pertulit.

(36)Interrogo ipse mean aliquid omiserim rursuset rursus paene omisi.Summo die Salvius Liberalis reliquos legatos graviter increpuittamquam non omnes quos mandasset provincia reos peregissentatqueut est vehemens et disertusin discrimen adduxit. Protexi virosoptimos eosdemque gratissimos: mihi certe debere se praedicantquodillum turbinem evaserint. (37) Hic erit epistulae finisre verafinis; litteram non addametiamsi adhuc aliquid praeterisse mesensero. Vale.

10

C.PLINIUS VESTRICIO SPURINNAE SUO ET COTTIAE S.

(1)Composuisse me quaedam de filio vestro non dixi vobiseum proximeapud vos fuiprimum quia non ideo scripseram ut diceremsed ut meoamori meo dolori satisfacerem; deinde quia teSpurinnacum audissesrecitasse meut mihi ipse dixistiquid recitassem simul audissecredebam. (2) Praeterea veritus sum ne vos festis diebus confunderemsi in memoriam gravissimi luctus reduxissem. Nunc quoque paulisperhaesitaviid solumquod recitavimitterem exigentibus vobisanadicerem quae in aliud volumen cogito reservare. (3) Neque enimaffectibus meis uno libello carissimam mihi et sanctissimam memoriamprosequi satis estcuius famae latius consuletursi dispensata etdigesta fuerit. (4) Verum haesitanti mihiomnia quae iam composuivobis exhibereman adhuc aliqua differremsimplicius et amiciusvisum est omniapraecipue cum affirmetis intra vos futuradonecplaceat emittere. (5) Quod superestrogo ut pari simplicitatesiqua existimabitis addenda commutanda omittendaindicetis mihi. (6)Difficile est huc usque intendere animum in dolore; difficilesedtamenut scalptoremut pictoremqui filii vestri imaginem faceretadmoneretisquid exprimere quid emendare deberetita me quoqueformate regitequi non fragilem et caducamsed immortalemut vosputatiseffigiem conor efficere: quae hoc diuturnior eritquoverior melior absolutior fuerit. Valete.

11

C.PLINIUS IULIO GENITORI SUO S.

(1)Est omnino Artemidori nostri tam benigna naturaut officia amicorumin maius extollat. Inde etiam meum meritum ut vera ita supra meritumpraedicatione circumfert. (2) Equidemcum essent philosophi ab urbesummotifui apud illum in suburbanoet quo notabilius - hoc estpericulosius - esset fui praetor. Pecuniam etiamqua tunc illiampliore opus eratut aes alienum exsolveret contractum expulcherrimis causismussantibus magnis quibusdam et locupletibusamicis mutuatus ipse gratuitam dedi. (3) Atque haec fecicum septemamicis meis aut occisis aut relegatisoccisis Senecione RusticoHelvidiorelegatis Maurico Gratilla Arria Fanniatot circa meiactis fulminibus quasi ambustus mihi quoque impendere idem exitiumcertis quibusdam notis augurarer. (4) Non ideo tamen eximiam gloriammeruisse meut ille praedicatcredosed tantum effugisseflagitium. (5) Nam et C. Musonium socerum eiusquantum licitum estper aetatemcum admiratione dilexi et Artemidorum ipsum iam tumcumin Syria tribunus militaremarta familiaritate complexus sumidqueprimum non nullius indolis dedi specimenquod virum aut sapientemaut proximum simillimumque sapienti intellegere sum visus. (6) Nam exomnibusqui nunc se philosophos vocantvix unum aut alteruminvenies tanta sinceritatetanta veritate. Mittoqua patientiacorporis hiemes iuxta et aestates feratut nullis laboribus cedatut nihil in cibo in potu voluptatibus tribuatut oculos animumquecontineat. (7) Sunt haec magnased in alio; in hoc vero minimasiceteris virtutibus comparenturquibus meruitut a C. Musonio exomnibus omnium ordinum assectatoribus gener assumeretur. (8) Quaemihi recordanti est quidem iucundumquod me cum apud alios tum apudte tantis laudibus cumulat; vereor tamen ne modum excedatquembenignitas eius - illuc enim unde coepi revertor - solet non tenere.(9) Nam in hoc uno interdum vir alioqui prudentissimus honesto quidemsed tamen errore versaturquod pluris amicos suos quam suntarbitratur. Vale.

12

C.PLINIUS CATILIO SEVERO SUO S.

(1)Veniam ad cenamsed iam nunc paciscorsit expedita sit parcaSocraticis tantum sermonibus abundetin his quoque teneat modum. (2)Erunt officia antelucanain quae incidere impune ne Catoni quidemlicuitquem tamen C. Caesar ita reprehendit ut laudet. (3) Describitenim eosquibus obvius fueritcum caput ebrii retexissenterubuisse; deinde adicit: 'Putares non ab illis Catonemsed illos aCatone deprehensos.' Potuitne plus auctoritatis tribui Catoniquamsi ebrius quoque tam venerabilis erat? (4) Nostrae tamen cenaeutapparatus et impendiisic temporis modus constet. Neque enim iisumus quos vituperare ne inimici quidem possintnisi ut simullaudent. Vale.

13

C.PLINIUS VOCONIO ROMANO SUO S.

(1)Librumquo nuper optimo principi consul gratias egimisi exigentitibimissurus etsi non exegisses. (2) In hoc consideres velim utpulchritudinem materiae ita difficultatem. In ceteris enim lectoremnovitas ipsa intentum habetin hac nota vulgata dicta sunt omnia;quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni vacetin qua satisfacere difficilius est cum sola aestimatur. (3) Atqueutinam ordo saltem et transitus et figurae simul spectarentur! Naminvenire praeclareenuntiare magnifice interdum etiam barbarisolentdisponere aptefigurare varie nisi eruditis negatum est. (4)Nec vero affectanda sunt semper elata et excelsa. Nam ut in picturalumen non alia res magis quam umbra commendatita orationem tamsummittere quam attollere decet. (5) Sed quid ego haec doctissimoviro? Quin potius illud: adnotaquae putaveris corrigenda. Ita enimmagis credam cetera tibi placeresi quaedam displicuisse cognovero.Vale.

14

C.PLINIUS ACILIO SUO S.

(1)Rem atrocem nec tantum epistula dignam Larcius Macedo vir praetoriusa servis suis passus estsuperbus alioqui dominus et saevuset quiservisse patrem suum parumimmo nimium meminisset. (2) Lavabatur invilla Formiana. Repente eum servi circumsistunt. Alius faucesinvaditalius os verberatalius pectus et ventrematque etiam -foedum dictu - verenda contundit; et cum exanimem putarentabiciuntin fervens pavimentumut experirentur an viveret. Ille sive quia nonsentiebatsive quia se non sentire simulabatimmobilis et extentusfidem peractae mortis implevit. (3) Tum demum quasi aestu solutuseffertur; excipiunt servi fidelioresconcubinae cum ululatu etclamore concurrunt. Ita et vocibus excitatus et recreatus locifrigore sublatis oculis agitatoque corpore vivere se - et iam tutumerat - confitetur. (4) Diffugiunt servi; quorum magna parscomprehensa estceteri requiruntur. Ipse paucis diebus aegrefocilatus non sine ultionis solacio decessit ita vivus vindicatusutoccisi solent. (5) Vides quot periculis quot contumeliis quotludibriis simus obnoxii; nec est quod quisquam possit esse securusquia sit remissus et mitis; non enim iudicio domini sed scelereperimuntur.

(6)Verum haec hactenus. Quid praeterea novi? Quid? Nihilalioquisubiungerem; nam et charta adhuc superestet dies feriatus patiturplura contexi. Addam quod opportune de eodem Macedone succurrit. Cumin publico Romae lavareturnotabilis atque etiamut exitus docuitominosa res accidit. (7) Eques Romanus a servo eiusut transitumdaretmanu leviter admonitus convertit se nec servuma quo erattactussed ipsum Macedonem tam graviter palma percussit ut paeneconcideret. (8) Ita balineum illi quasi per gradus quosdam primumcontumeliae locusdeinde exitii fuit. Vale.

15

C.PLINIUS SILIO PROCULO SUO S.

(1)Petis ut libellos tuos in secessu legam examineman editione sintdigni; adhibes precesallegas exemplum: rogas enimut aliquidsubsicivi temporis studiis meis subtrahamimpertiam tuisadicis M.Tullium mira benignitate poetarum ingenia fovisse. (2) Sed ego necrogandus sum nec hortandus; nam et poeticen ipsam religiosissimeveneror et te valdissime diligo. Faciam ergo quod desideras tamdiligenter quam libenter. (3) Videor autem iam nunc posse rescribereesse opus pulchrum nec supprimendumquantum aestimare licuit ex iisquae me praesente recitastisi modo mihi non imposuit recitatio tua;legis enim suavissime et peritissime. (4) Confido tamen me non sicauribus duciut omnes aculei iudicii mei illarum delenimentisrefringantur: hebetentur fortasse et paulum retundanturevelliquidem extorquerique non possunt. (5) Igitur non temere iam nunc deuniversitate pronuntiode partibus experiar legendo. Vale.

16

C.PLINIUS NEPOTI SUO S.

(1)Adnotasse videor facta dictaque virorum feminarumque alia clarioraesse alia maiora. Confirmata est opinio mea hesterno Fanniae sermone.Neptis haec Arriae illiusquae marito et solacium mortis et exemplumfuit. Multa referebat aviae suae non minora hoc sed obscuriora; quaetibi existimo tam mirabilia legenti forequam mihi audienti fuerunt.(3) Aegrotabat Caecina Paetus maritus eiusaegrotabat et filiusuterque mortifereut videbatur. Filius decessit eximia pulchritudinepari verecundiaet parentibus non minus ob alia carus quam quodfilius erat. Huic illa ita funus paravitita duxit exsequiasutignoraret maritus; quin immo quotiens cubiculum eius intraretviverefilium atque etiam commodiorem esse simulabatac persaepeinterrogantiquid ageret puerrespondebat; 'Bene quievitlibentercibum sumpsit.' Deindecum diu cohibitae lacrimae vincerentprorumperentqueegrediebatur; tunc se dolori dabat; satiata siccisoculis composito vultu redibattamquam orbitatem foris reliquisset.Praeclarum quidem illud eiusdemferrum stringereperfodere pectusextrahere pugionemporrigere maritoaddere vocem immortalem acpaene divinam: 'Paetenon dolet.' Sed tamen ista facientiistadicentigloria et aeternitas ante oculos erant; quo maius est sinepraemio aeternitatissine praemio gloriaeabdere lacrimas operireluctumamissoque filio matrem adhuc agere.

(7)Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat; fuerat Paetusin partibuset occiso Scriboniano Romam trahebatur. Erat ascensurusnavem; Arria milites orabatut simul imponeretur. 'Nempe enim'inquit 'daturi estis consulari viro servolos aliquosquorum e manucibum capiata quibus vestiatura quibus calcietur; omnia solapraestabo.' Non impetravit: conduxit piscatoriam nauculamingensquenavigium minimo secuta est. Eadem apud Claudium uxori Scribonianicum illa profiteretur indicium'Ego' inquit 'te audiamcuius ingremio Scribonianus occisus estet vivis?' Ex quo manifestum est eiconsilium pulcherrimae mortis non subitum fuisse. Quin etiamcumThrasea gener eius deprecareturne mori pergeretinterque aliadixisset: 'Vis ergo filiam tuamsi mihi pereundum fueritmorimecum?'respondit: 'Si tam diu tantaque concordia vixerit tecum quamego cum Paetovolo.' Auxerat hoc responso curam suorum; attentiuscustodiebatur; sensit et 'Nihil agitis' inquit; 'potestis enimefficere ut male moriarut non moriar non potestis.' Dum haec dicitexsiluit cathedra adversoque parieti caput ingenti impetu impegit etcorruit. Focilata 'Dixeram' inquit 'vobis inventuram me quamlibetduram ad mortem viamsi vos facilem negassetis.' Videnturne haectibi maiora illo 'Paetenon dolet'ad quod per haec perventum est?cum interim illud quidem ingens famahaec nulla circumfert. Undecolligiturquod initio dixialia esse clariora alia maiora. Vale.

17

C.PLINIUS IULIO SERVIANO SUO S.

(1)Rectene omniaquod iam pridem epistulae tuae cessant? An omniarectesed occupatus es tu? An tu non occupatussed occasioscribendi vel rara vel nulla? (2) Exime hunc mihi scrupulumcui paresse non possumexime autem vel data opera tabellario misso. Egoviaticumego etiam praemium dabonuntiet modo quod opto. (3) Ipsevaleosi valere est suspensum et anxium vivereexspectantem inhoras timentemque pro capite amicissimoquidquid accidere hominipotest. Vale.

18

C.PLINIUS VIBIO SEVERO SUO S.

(1)Officium consulatus iniunxit mihiut rei publicae nomine principigratias agerem. Quod ego in senatu cum ad rationem et loci ettemporis ex more fecissembono civi convenientissimum credidi eademilla spatiosius et uberius volumine amplecti(2) primum utimperatori nostro virtutes suae veris laudibus commendarenturdeindeut futuri principes non quasi a magistro sed tamen sub exemplopraemonerenturqua potissimum via possent ad eandem gloriam niti.(3) Nam praecipere qualis esse debeat princepspulchrum quidem sedonerosum ac prope superbum est; laudare vero optimum principem ac perhoc posteris velut e specula lumen quod sequantur ostendereidemutilitatis habet arrogantiae nihil. (4) Cepi autem non mediocremvoluptatemquod hunc librum cum amicis recitare voluissemnon percodicillosnon per libellossed 'si commodum' et 'si valde vacaret'admoniti - numquam porro aut valde vacat Romae aut commodum estaudire recitantem -foedissimis insuper tempestatibus per biduumconveneruntcumque modestia mea finem recitationi facere voluissetut adicerem tertium diem exegerunt. (5) Mihi hunc honorem habitumputem an studiis? studiis maloquae prope exstincta refoventur. (6)At cui materiae hanc sedulitatem praestiterunt? nempe quam in senatuquoqueubi perpeti necesse eratgravari tamen vel puncto temporissolebamuseandem nunc et qui recitare et qui audire triduo velintinveniunturnon quia eloquentius quam priussed quia liberiusideoque etiam libentius scribitur. (7) Accedet ergo hoc quoquelaudibus principis nostriquod res antea tam invisa quam falsanuncut vera ita amabilis facta est. (8) Sed ego cum studium audientiumtum iudicium mire probavi: animadverti enim severissima quaeque velmaxime satisfacere. (9) Memini quidem me non multis recitasse quodomnibus scripsinihilo minus tamentamquam sit eadem omnium futurasententiahac severitate aurium laetorac sicut olim theatra malemusicos canere docueruntita nunc in spem adducor posse fieriuteadem theatra bene canere musicos doceant. (10) Omnes enimquiplacendi causa scribuntqualia placere viderint scribent. Ac mihiquidem confido in hoc genere materiae laetioris stili constarerationemcum ea potius quae pressius et astrictiusquam illa quaehilarius et quasi exsultantius scripsipossint videri accersita etinducta. Non ideo tamen segnius precorut quandoque veniat dies -utinamque iam venerit! -quo austeris illis severisque dulcia haecblandaque vel iusta possessione decedant.

(11)Habes acta mea tridui; quibus cognitis volui tantum te voluptatisabsentem et studiorum nomine et meo caperequantum praesenspercipere potuisses. Vale.

19

C.PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.

(1)Assumo te in consilium rei familiarisut soleo. Praedia agris meisvicina atque etiam inserta venalia sunt. In his me multa sollicitantaliqua nec minora deterrent. (2) Sollicitat primum ipsa pulchritudoiungendi; deindequod non minus utile quam voluptuosumposseutraque eadem opera eodem viatico inviseresub eodem procuratore acpaene isdem actoribus habereunam villam colere et ornarealteramtantum tueri. (3) Inest huic computationi sumptus supellectilissumptus atriensium topiariorum fabrorum atque etiam venatoriiinstrumenti; quae plurimum refert unum in locum conferas an indiversa dispergas. (4) Contra vereor ne sit incautumrem tam magnamisdem tempestatibus isdem casibus subdere; tutius videtur incertafortunae possessionum varietatibus experiri. Habet etiam multumiucunditatis soli caelique mutatioipsaque illa peregrinatio intersua. (5) Iamquod deliberationis nostrae caput estagri suntfertiles pingues aquosi; constant campis vineis silvisquae materiamet ex ea reditum sicut modicum ita statum praestant. (6) Sed haecfelicitas terrae imbecillis cultoribus fatigatur. Nam possessor priorsaepius vendidit pignoraet dum reliqua colonorum minuit ad tempusvires in posterum exhausitquarum defectione rursus reliquacreverunt. (7) Sunt ergo instruendieo pluris quod frugimancipiis;nam nec ipse usquam vinctos habeo nec ibi quisquam. Superest ut sciasquanti videantur posse emi. Sestertio triciensnon quia nonaliquando quinquagiens fuerintverum et hac penuria colonorum etcommuni temporis iniquitate ut reditus agrorum sic etiam pretiumretro abiit. (8) Quaeris an hoc ipsum triciens facile colligerepossimus. Sum quidem prope totus in praediisaliquid tamen feneronec molestum erit mutuari; accipiam a socrucuius arca non secus acmea utor. (9) Proinde hoc te non moveatsi cetera non refraganturquae velim quam diligentissime examines. Nam cum in omnibus rebus tumin disponendis facultatibus plurimum tibi et usus et providentiaesuperest. Vale.

20

C.PLINIUS MAESIO MAXIMO SUO S.

(1)Meministine te saepe legissequantas contentiones excitarit lextabellariaquantumque ipsi latori vel gloriae vel reprehensionisattulerit? (2) At nunc in senatu sine ulla dissensione hoc idem utoptimum placuit: omnes comitiorum die tabellas postulaverunt. (3)Excesseramus sane manifestis illis apertisque suffragiis licentiamcontionum. Non tempus loquendinon tacendi modestianon deniquesedendi dignitas custodiebatur. (4) Magni undique dissoniqueclamoresprocurrebant omnes cum suis candidatismulta agmina inmedio multique circuli et indecora confusio; adeo desciveramus aconsuetudine parentumapud quos omnia disposita moderata tranquillamaiestatem loci pudoremque retinebant. (5) Supersunt senes ex quibusaudire soleo hunc ordinem comitiorum: citato nomine candidatisilentium summum; dicebat ipse pro se; explicabat vitam suamtesteset laudatores dabat vel eum sub quo militaveratvel eum cui quaestorfueratvel utrumque si poterat; addebat quosdam ex suffragatoribus;illi graviter et paucis loquebantur. Plus hoc quam preces proderat.(6) Non numquam candidatus aut natales competitoris aut annos autetiam mores arguebat. Audiebat senatus gravitate censoria. Itasaepius digni quam gratiosi praevalebant. (7) Quae nunc immodicofavore corrupta ad tacita suffragia quasi ad remedium decucurrerunt;quod interim plane remedium fuit - erat enim novum et subitum -(8)sed vereor ne procedente tempore ex ipso remedio vitia nascantur. Estenim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat. Nam quotocuique eadem honestatis cura secreto quae palam? (9) Multi famamconscientiam pauci verentur. Sed nimis cito de futuris: interimbeneficio tabellarum habebimus magistratusqui maxime fieridebuerunt. Nam ut in reciperatoriis iudiciissic nos in his comitiisquasi repente apprehensi sinceri iudices fuimus.

(10)Haec tibi scripsiprimum ut aliquid novi scriberemdeinde ut nonnumquam de re publica loquerercuius materiae nobis quanto rariorquam veteribus occasiotanto minus omittenda est. (11) Et herculequousque illa vulgaria? 'Quid agis? ecquid commode vales?' Habeantnostrae quoque litterae aliquid non humile nec sordidumnec privatisrebus inclusum. (12) Sunt quidem cuncta sub unius arbitrioqui proutilitate communi solus omnium curas laboresque suscepit; quidamtamen salubri temperamento ad nos quoque velut rivi ex illobenignissimo fonte decurruntquos et haurire ipsi et absentibusamicis quasi ministrare epistulis possumus. Vale.

21

C.Plinius Cornelio Prisco suo s.

(1)Audio Valerium Martialem decessisse et moleste fero. Erat homoingeniosus acutus aceret qui plurimum in scribendo et salis haberetet fellis nec candoris minus. (2) Prosecutus eram viatico secedentem;dederam hoc amicitiaedederam etiam versiculisquos de mecomposuit. (3) Fuit moris antiqui eosqui vel singulorum laudes velurbium scripserantaut honoribus aut pecunia honorare; nostris verotemporibus ut alia speciosa et egregia ita hoc in primis exolevit.Nam postquam desiimus facere laudandalaudari quoque ineptumputamus. (4) Quaerisqui sint versiculiquibus gratiam rettuli?Remitterem te ad ipsum volumennisi quosdam tenerem; tusiplacuerint hiceteros in libro requires. (5) Alloquitur Musammandatut domum meam Esquiliis quaeratadeat reverenter:

Sedne tempore non tuo disertam

pulsesebria ianuam videto;

totosdat tetricae dies Minervae

dumcentum studet auribus virorum

hocquod saecula posterique possint

Arpinisquoque comparare chartis.

Serastutior ibis ad lucernas;

haechora est tuacum furit Lyaeus

cumregnat rosacum madent capilli.

Tuncme vel rigidi legant Catones.

(6)Meritone eumqui haec de me scripsitet tunc dimisi amicissime etnunc ut amicissimum defunctum esse doleo? Dedit enim mihiquantummaximum potuitdaturus ampliussi potuisset. Tametsiquid hominipotest dari maius quam gloria et laus et aeternitas? At non eruntaeternaquae scripsit; non erunt fortasseille tamen scripsittamquam essent futura. Vale.

LiberQuartus

1

C.PLINIUS <CALPURNIO> FABATO PROSOCERO SUO S.

(1)Cupis post longum tempus neptem tuam meque una videre. Gratum estutrique nostrum quod cupismutuo mehercule. (2) Nam invicem nosincredibili quodam desiderio vestri tenemurquod non ultradifferemus. Atque adeo iam sarcinulas alligamusfestinaturi quantumitineris ratio permiserit. (3) Erit una sed brevis mora: deflectemusin Tuscosnon ut agros remque familiarem oculis subiciamus - id enimpostponi potest -sed ut fungamur necessario officio. (4) Oppidumest praediis nostris vicinum - nomen Tiferni Tiberini -quod mepaene adhuc puerum patronum cooptavittanto maiore studio quantominore iudicio. Adventus meos celebratprofectionibus angiturhonoribus gaudet. (5) In hoc egout referrem gratiam - nam vinci inamore turpissimum est -templum pecunia mea exstruxicuiusdedicationemcum sit paratumdifferre longius irreligiosum est. (6)Erimus ergo ibi dedicationis diequem epulo celebrare constitui.Subsistemus fortasse et sequentised tanto magis viam ipsamcorripiemus. (7) Contingat modo te filiamque tuam fortes invenire!nam continget hilaressi nos incolumes receperitis. Vale.

2

C.PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.

(1)Regulus filium amisithoc uno malo indignusquod nescio an malumputet. Erat puer acris ingenii sed ambiguiqui tamen posset rectasectarisi patrem non referret. (2) Hunc Regulus emancipavitutheres matris exsisteret; mancipatum - ita vulgo ex moribus hominisloquebantur - foeda et insolita parentibus indulgentiae simulationecaptabat. Incredibilesed Regulum cogita. (3) Amissum tamen lugetinsane. Habebat puer mannulos multos et iunctos et solutoshabebatcanes maiores minoresquehabebat luscinias psittacos merulas: omnesRegulus circa rogum trucidavit. (4) Nec dolor erat illesedostentatio doloris. Convenitur ad eum mira celebritate. Cunctidetestantur oderuntet quasi probent quasi diligantcursantfrequentantutque breviter quod sentio enuntiemin Regulo demerendoRegulum imitantur. (5) Tenet se trans Tiberim in hortisin quibuslatissimum solum porticibus immensisripam statuis suis occupavitut est in summa avaritia sumptuosusin summa infamia gloriosus. (6)Vexat ergo civitatem insaluberrimo tempore etquod vexatsolaciumputat. Dicit se velle ducere uxoremhoc quoque sicut alia perverse.(7) Audies brevi nuptias lugentis nuptias senis; quorum alterumimmaturum alterum serum est. Unde hoc augurer quaeris? (8) Non quiaaffirmat ipsequo mendacius nihil estsed quia certum est Regulumesse facturumquidquid fieri non oportet. Vale.

3

C.PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.

(1)Quod semel atque iterum consul fuisti similis antiquisquodproconsul Asiae qualis ante te qualis post te vix unus aut alter -non sinit enim me verecundia tua dicere nemo -quod sanctitate quodauctoritateaetate quoque princeps civitatisest quidem venerabileet pulchrum; ego tamen te vel magis in remissionibus miror. (2) Namseveritatem istam pari iucunditate condiresummaeque gravitatitantum comitatis adiungerenon minus difficile quam magnum est. Idtu cum incredibili quadam suavitate sermonumtum vel praecipue stiloassequeris. (3) Nam et loquenti tibi illa Homerici senis mellaprofluere etquae scribiscomplere apes floribus et innecterevidentur. Ita certe sum affectus ipsecum Graeca epigrammata tuacum mimiambos proxime legerem. (4) Quantum ibi humanitatisvenustatisquam dulcia illa quam amantia quam arguta quam recta!Callimachum me vel Herodenvel si quid his meliustenere credebam;quorum tamen neuter utrumque aut absolvit aut attigit. (5) HominemneRomanum tam Graece loqui? Non medius fidius ipsas Athenas tam Atticasdixerim. Quid multa? Invideo Graecis quod illorum lingua scriberemaluisti. Neque enim coniectura egetquid sermone patrio exprimerepossisCum hoc insiticio et inducto tam praeclara opera perfeceris.Vale.

4

C.PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.

(1)Varisidium Nepotem valdissime diligovirum industrium rectumdisertumquod apud me vel potentissimum est. Idem C. Calvisiumcontubernalem meum amicum tuumarta propinquitate complectitur; estenim filius sororis. (2) Hunc rogo semestri tribunatu splendidioremet sibi et avunculo suo facias. Obligabis meobligabis Calvisiumnostrumobligabis ipsumnon minus idoneum debitorem quam nos putas.(3) Multa beneficia in multos contulisti: ausim contendere nullum temeliusaeque bene unum aut alterum collocasse. Vale.

5

C.PLINIUS IULIO SPARSO SUO S.

(1)Aeschinen aiunt petentibus Rhodiis legisse orationem suamdeindeDemosthenissummis utramque clamoribus. (2) Quod tantorum virorumscriptis contigisse non mirorcum orationem meam proxime doctissimihomines hoc studiohoc assensuhoc etiam labore per biduumaudierintquamvis intentionem eorum nulla hinc et inde collationullum quasi certamen accenderet. (3) Nam Rhodii cum ipsis orationumvirtutibus tum etiam comparationis aculeis excitabanturnostraoratio sine aemulationis gratia probabatur. An meritoscies cumlegeris librumcuius amplitudo non sinit me longiore epistulapraeloqui. (4) Oportet enim nos in hac certe in qua possumus brevesessequo sit excusatius quod librum ipsumnon tamen ultra causaeamplitudinemextendimus. Vale.

6

C.PLINIUS IULIO NASONI SUO S.

(1)Tusci grandine excussiin regione Transpadana summa abundantiasedpar vilitas nuntiatur: solum mihi Laurentinum meum in reditu. (2)Nihil quidem ibi possideo praeter tectum et hortum statimque harenassolum tamen mihi in reditu. Ibi enim plurimum scribonec agrum quemnon habeo sed ipsum me studiis excolo; ac iam possum tibi ut aliis inlocis horreum plenumsic ibi scrinium ostendere. (3) Igitur tuquoquesi certa et fructuosa praedia concupiscisaliquid in hoclitore para. Vale.

7

C.PLINIUS CATIO LEPIDO SUO S.

(1)Saepe tibi dico inesse vim Regulo. Mirum est quam efficiat in quodincubuit. Placuit ei lugere filium: luget ut nemo. Placuit statuaseius et imagines quam plurimas facere: hoc omnibus officinis agitillum coloribus illum cera illum aere illum argento illum auro eboremarmore effingit. (2) Ipse vero nuper adhibito ingenti auditoriolibrum de vita eius recitavit; de vita puerirecitavit tamen. Eundemin exemplaria mille transcriptum per totam Italiam provinciasquedimisit. Scripsit publiceut a decurionibus eligeretur vocalissimusaliquis ex ipsisqui legeret eum populo: factum est. (3) Hanc illevimseu quo alio nomine vocanda est intentio quidquid velisoptinendisi ad potiora vertissetquantum boni efficere potuisset!Quamquam minor vis bonis quam malis inestac sicut 'amathia menthrasoslogismos de oknon pherei'ita recta ingenia debilitatverecundiaperversa confirmat audacia. (4) Exemplo est Regulus.Imbecillum latusos confusumhaesitans linguatardissima inventiomemoria nullanihil denique praeter ingenium insanumet tamen eoimpudentia ipsoque illo furore pervenitut orator habeatur. (5)Itaque Herennius Senecio mirifice Catonis illud de oratore in hunc econtrario vertit: 'Orator est vir malus dicendi imperitus.' Nonmehercule Cato ipse tam bene verum oratorem quam hic Regulumexpressit. (6) Habesne quo tali epistulae parem gratiam referas?Habessi scripseris num aliquis in municipio vestro ex sodalibusmeisnum etiam ipse tu hunc luctuosum Reguli librum ut circulator inforo legeris'eparas' scilicetut ait Demosthenes'tênphônên kai gegêthôs kai laryngizôn'.(7) Est enim tam ineptus ut risum magis possit exprimere quamgemitum: credas non de puero scriptum sed a puero. Vale.

8

C.PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S.

(1)Gratularis mihi quod acceperim auguratum: iuregratularisprimumquod gravissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequipulchrum estdeinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosumtum hoc quoque sacrum plane et insigne estquod non adimiturviventi. (2) Nam alia quamquam dignitate propemodum paria uttribuuntur sic auferuntur; in hoc fortunae hactenus licet ut daripossit. (3) Mihi vero illud etiam gratulatione dignum videturquodsuccessi Iulio Frontino principi viroqui me nominationis die perhos continuos annos inter sacerdotes nominabattamquam in locum suumcooptaret; quod nunc eventus ita comprobavitut non fortuitumvideretur. (4) Te quidemut scribisob hoc maxime delectatauguratus meusquod M. Tullius augur fuit. Laetaris enim quodhonoribus eius insistamquem aemulari in studiis cupio. (5) Sedutinam ut sacerdotium idemut consulatum multo etiam iuvenior quamille sum consecutusita senex saltem ingenium eius aliqua ex parteassequi possim! (6) Sed nimirum quae sunt in manu hominum et mihi etmultis contigerunt; illud vero ut adipisci arduum sic etiam sperarenimium estquod dari non nisi a dis potest. Vale.

9

C.PLINIUS CORNELIO URSO SUO S.

(1)Causam per hos dies dixit Iulius Bassushomo laboriosus et adversissuis clarus. Accusatus est sub Vespasiano a privatis duobus; adsenatum remissus diu pependittandem absolutus vindicatusque. (2)Titum timuit ut Domitiani amicusa Domitiano relegatus est;revocatus a Nerva sortitusque Bithyniam rediit reusaccusatus nonminus acriter quam fideliter defensus. Varias sententias habuitplures tamen quasi mitiores. (3) Egit contra eum Pomponius Rufusvirparatus et vehemens; Rufo successit Theophanesunus ex legatisfaxaccusationis et origo. (4) Respondi ego. Nam mihi Bassus iniunxerattotius defensionis fundamenta iaceremdicerem de ornamentis suisquae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant(5) dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu habebantdicerem causas quibus factiosissimum quemque ut illum ipsumTheophanen offendisset. Eundem me volverat occurrere crimini quomaxime premebatur. In aliis enim quamvis auditu gravioribus nonabsolutionem modo verum etiam laudem merebatur; (6) hoc illumonerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus utamicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haecaccusatores furta ac rapinasipse munera vocabat. Sed lex muneraquoque accipi vetat. (7) Hic ego quid ageremquod iter defensionisingrederer? Negarem? Verebar ne plane furtum videreturquodconfiteri timerem. Praeterea rem manifestam infitiari augentis eratcrimen non diluentispraesertim cum reus ipse nihil integrumadvocatis reliquisset. Multis enim atque etiam principi dixeratsolase munuscula dumtaxat natali suo aut Saturnalibus accepisse etplerisque misisse. (8) Veniam ergo peterem? Iugulassem reumquem itadeliquisse concederemut servari nisi venia non posset. Tamquamrecte factum tuerer? Non illi profuissemsed ipse impudensexstitissem. (9) In hac difficultate placuit medium quiddam tenere:videor tenuisse.

Actionemmeamut proelia soletnox diremit. Egeram horis tribus et dimidiasupererat sesquihora. Nam cum e lege accusator sex horasnovem reusaccepissetita diviserat tempora reus inter me et eum qui dicturuspost eratut ego quinque horis ille reliquis uteretur. (10) Mihisuccessus actionis silentium finemque suadebat; temerarium est enimsecundis non esse contentum. Ad hoc verebar ne me corporis viresiterato labore desererentquem difficilius est repetere quamiungere. (11) Erat etiam periculum ne reliqua actio mea et frigus utdeposita et taedium ut resumpta pateretur. UT enim faces ignemassidua concussione custodiuntdimissum aegerrime reparantsic etdicentis calor et audientis intentio continuatione servaturintercapedine et quasi remissione languescit. (12) Sed Bassus multisprecibuspaene etiam lacrimis obsecrabatimplerem meum tempus.Parui utilitatemque eius praetuli meae. Bene cessit: inveni itaerectos animos senatusita recentesut priore actione incitatimagis quam satiati viderentur. (13) Successit mihi Lucceius Albinustam apte ut orationes nostrae varietatem duarumcontextum uniushabuisse credantur. (14) Respondit Herennius Pollio instanter etgraviterdeinde Theophanes rursus. Fecit enim hoc quoque ut ceteraimpudentissimequod post duos et consulares et disertos tempus sibiet quidem laxius vindicavit. Dixit in noctem atque etiam nocteillatis lucernis. (15) Postero die egerunt pro Basso Homullus etFronto mirifice; quartum diem probationes occuparunt.

(16)Censuit Baebius Macer consul designatus lege repetundarum BassumteneriCaepio Hispo salva dignitate iudices dandos; uterque recte.(17) 'Qui fieri potest' inquis'cum tam diversa censuerint?' Quiascilicet et Macro legem intuenti consentaneum fuit damnare eum quicontra legem munera acceperatet Caepio cum putaret licere senatui -sicut licet - et mitigare leges et intenderenon sine ratione veniamdedit facto vetito quidemnon tamen inusitato. (18) Praevaluitsententia Caepionisquin immo consurgenti ei ad censendum acclamatumestquod solet residentibus. Ex quo potes aestimarequanto consensusit exceptumcum diceretquod tam favorabile fuit cum dicturusvideretur. (19) Sunt tamen ut in senatu ita in civitate in duaspartes hominum iudicia divisa. Nam quibus sententia Caepionisplacuitsententiam Macri ut rigidam duramque reprehendunt; quibusMacriillam alteram dissolutam atque etiam incongruentem vocant;negant enim congruens esse retinere in senatucui iudices dederis.(20) Fuit et tertia sententia: Valerius Paulinus assensus Caepionihoc amplius censuitreferendum de Theophane cum legationemrenuntiasset. Arguebatur enim multa in accusatione fecissequae illaipsa lege qua Bassum accusaverat tenerentur. (21) Sed hanc sententiamconsulesquamquam maximae parti senatus mire probabaturnon suntpersecuti. (22) Paulinus tamen et iustitiae famam et constantiaetulit. Misso senatu Bassus magna hominum frequentiamagno clamoremagno gaudio exceptus est. Fecerat eum favorabilem renovatadiscriminum vetus famanotumque periculis nomenet in procerocorpore maesta et squalida senectus. (23) Habebis hanc interimepistulam ut 'prodromon'exspectabis orationem plenam onustamque.Exspectabis diu; neque enim leviter et cursimut de re tantaretractanda est. Vale.

10

C.PLINIUS STATIO SABINO SUO S.

(1)Scribis mihi Sabinamquae nos reliquit heredesModestum servum suumnusquam liberum esse iussisseeidem tamen sic ascripsisse legatum:'Modesto quem liberum esse iussi'. (2) Quaeris quid sentiam. Contulicum peritis iuris. Convenit inter omnes nec libertatem deberi quianon sit datanec legatum quia servo suo dederit. Sed mihi manifestuserror videturideoque puto nobis quasi scripserit Sabina faciendumquod ipsa scripsisse se credidit. (3) Confido accessurum tesententiae meaecum religiosissime soleas custodire defunctorumvoluntatemquam bonis heredibus intellexisse pro iure est. Nequeenim minus apud nos honestas quam apud alios necessitas valet. (4)Moretur ergo in libertate sinentibus nobisfruatur legato quasiomnia diligentissime caverit. Cavit enimquae heredes bene elegit.Vale.

11

C.PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S.

(1)Audistine Valerium Licinianum in Sicilia profiteri? nondum te putoaudisse: est enim recens nuntius. Praetorius hic modo intereloquentissimos causarum actores habebatur; nunc eo deciditut exsulde senatorerhetor de oratore fieret. (2) Itaque ipse in praefationedixit dolenter et graviter: 'Quos tibiFortunaludos facis? facisenim ex senatoribus professoresex professoribus senatores.' Cuisententiae tantum bilistantum amaritudinis inestut mihi videaturideo professus ut hoc diceret. (3) Idem cum Graeco pallio amictusintrasset - carent enim togae iurequibus aqua et igni interdictumest -postquam se composuit circumspexitque habitum suum'Latine'inquit 'declamaturus sum.' (4) Dices tristia et miserandadignumtamen illum qui haec ipsa studia incesti scelere macularit. (5)Confessus est quidem incestumsed incertum utrum quia verum eratanquia graviora metuebat si negasset. Fremebat enim Domitianusaestuabatque in ingenti invidia destitutus. (6) Nam cum CorneliamVestalium maximam defodere vivam concupissetut qui illustrarisaeculum suum eiusmodi exemplis arbitrareturpontificis maximi iureseu potius immanitate tyranni licentia dominireliquos pontificesnon in Regiam sed in Albanam villam convocavit. Nec minore scelerequam quod ulcisci videbaturabsentem inauditamque damnavit incesticum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum verum etiamoccidisset; nam vidua abortu periit. (7) Missi statim pontifices quidefodiendam necandamque curarent. Illa nunc ad Vestamnunc adceteros deos manus tendensmulta sed hoc frequentissime clamitabat:'Me Caesar incestam putatqua sacra faciente vicit triumphavit!' (8)Blandiens haec an irridensex fiducia sui an ex contemptu principisdixeritdubium est. Dixit donec ad suppliciumnescio an innocenscerte tamquam innocens ducta est. (9) Quin etiam cum in illudsubterraneum demittereturhaesissetque descendenti stolavertit seac recollegitcumque ei manum carnifex daretaversata est etresiluit foedumque contactum quasi plane a casto puroque corporenovissima sanctitate reiecit omnibusque numeris pudoris 'pollênpronoian eschen euschêmôn pesein?. (10) Praeterea Celereques Romanuscui Cornelia obiciebaturcum in comitio virgiscaedereturin hac voce perstiterat: 'Quid feci? nihil feci.' (11)Ardebat ergo Domitianus et crudelitatis et iniquitatis infamia.Arripit Licinianumquod in agris suis occultasset Corneliaelibertam. Ille ab iis quibus erat curae praemonetursi comitium etvirgas pati nolletad confessionem confugeret quasi ad veniam.Fecit. (12) Locutus est pro absente Herennius Senecio tale quiddamquale est illud: 'keitai Patroklos'. Ait enim: 'Ex advocato nuntiusfactus sum; Licinianus recessit.' (13) Gratum hoc Domitiano adeoquidem ut gaudio prodereturdiceretque: 'Absolvit nos Licinianus.'Adiecit etiam non esse verecundiae eius instandum; ipsi veropermisitsi qua possetex rebus suis raperetantequam bonapublicarenturexsiliumque molle velut praemium dedit. (14) Ex quotamen postea clementia divi Nervae translatus est in Siciliamubinunc profitetur seque de fortuna praefationibus vindicat.

(15)Vides quam obsequenter paream tibiqui non solum res urbanas verumetiam peregrinas tam sedulo scribout altius repetam. Et saneputabam tequia tunc afuistinihil aliud de Liciniano audisse quamrelegatum ob incestum. Summam enim rerum nuntiat fama non ordinem.(16) Mereor ut vicissimquid in oppido tuoquid in finitimis agatur- solent enim quaedam notabilia incidere - perscribasdeniquequidquid voles dum modo non minus longa epistula nuntia. Ego nonpaginas tantum sed versus etiam syllabasque numerabo. Vale.

12

C.PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S.

(1)Amas Egnatium Marcellinum atque etiam mihi saepe commendas; amabismagis commendabisquesi cognoveris eius recens factum. (2) Cum inprovinciam quaestor exissetscribamque qui sorte obtigerat antelegitimum salarii tempus amisissetquod acceperat scribae daturusintellexit et statuit subsidere apud se non oportere. (3) Itaquereversus Caesaremdeinde Caesare auctore senatum consuluitquidfieri de salario vellet. Parva quaestio sed tamen quaestio. Heredesscribae sibipraefecti aerari populo vindicabant. (4) Acta causaest; dixit heredum advocatusdeinde populiuterque percommode.Caecilius Strabo aerario censuit inferendumBaebius Macer heredibusdandum: obtinuit Strabo. (5) Tu lauda Marcellinumut ego statimfeci. Quamvis enim abunde sufficiat illi quod est et a principe et asenatu probatusgaudebit tamen testimonio tuo. (6) Omnes enimquigloria famaque ducunturmirum in modum assensio et laus a minoribusetiam profecta delectat. Te vero Marcellinus ita veretur ut iudiciotuo plurimum tribuat. (7) Accedit his quodsi cognoverit factum suumisto usque penetrassenecesse est laudis suae spatio et cursu etperegrinatione laetetur. Etenim nescio quo pacto vel magis hominesiuvat gloria lata quam magna. Vale.

13

C.PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

(1)Salvum in urbem venisse gaudeo; venisti autemsi quando aliasnuncmaxime mihi desideratus. Ipse pauculis adhuc diebus in Tusculanocommoraborut opusculum quod est in manibus absolvam. (2) Vereorenim nesi hanc intentionem iam in fine laxaveroaegre resumam.Interim ne quid festinationi meae pereatquod sum praesenspetiturushac quasi praecursoria epistula rogo. Sed prius accipecausas rogandideinde ipsum quod peto.

(3)Proxime cum in patria mea fuivenit ad me salutandum municipis meifilius praetextatus. Huic ego 'Studes?' inquam. Respondit: 'Etiam.''Ubi?' 'Mediolani.' 'Cur non hic?' Et pater eius - erat enim unaatque etiam ipse adduxerat puerum -: 'Quia nullos hic praeceptoreshabemus.' (4) 'Quare nullos? Nam vehementer intererat vestraquipatres estis' - et opportune complures patres audiebant - 'liberosvestros hic potissimum discere. Ubi enim aut iucundius morarenturquam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentumaut minore sumptu quam domi? (5) Quantulum est ergo collata pecuniaconducere praeceptoresquodque nunc in habitationesin viaticainea quae peregre emuntur - omnia autem peregre emuntur - impenditisadicere mercedibus? Atque adeo egoqui nondum liberos habeoparatussum pro re publica nostraquasi pro filia vel parentetertiampartem eius quod conferre vobis placebit dare. (6) Totum etiampollicerernisi timerem ne hoc munus meum quandoque ambitucorrumpereturut accidere multis in locis videoin quibuspraeceptores publice conducuntur. (7) Huic vitio occurri uno remediopotestsi parentibus solis ius conducendi relinquaturisdemquereligio recte iudicandi necessitate collationis addatur. (8) Nam quifortasse de alieno neglegentescerte de suo diligentes eruntdabuntque operamne a me pecuniam non nisi dignus accipiatsiaccepturus et ab ipsis erit. (9) Proinde consentite conspiratemaioremque animum ex meo sumitequi cupio esse quam plurimumquoddebeam conferre. Nihil honestius praestare liberis vestrisnihilgratius patriae potestis. Educentur hic qui hic nascunturstatimqueab infantia natale solum amare frequentare consuescant. Atque utinamtam claros praeceptores inducatisut in finitimis oppidis studiahinc petanturutque nunc liberi vestri aliena in loca ita mox alieniin hunc locum confluant!'

(10)Haec putavi altius et quasi a fonte repetendaquo magis sciresquamgratum mihi foret si susciperes quod iniungo. Iniungo autem et prorei magnitudine rogout ex copia studiosorumquae ad te exadmiratione ingenii tui convenitcircumspicias praeceptoresquossollicitare possimussub ea tamen condicione ne cui fidem meamobstringam. Omnia enim libera parentibus servo: illi iudicent illieligantego mihi curam tantum et impendium vindico. (11) Proinde siquis fuerit repertusqui ingenio suo fidateat illuc ea lege uthinc nihil aliud certum quam fiduciam suam ferat. Vale.

14

C.PLINIUS [DECIMO] PATERNO SUO S.

(1)Tu fortasse orationemut soleset flagitas et exspectas; at egoquasi ex aliqua peregrina delicataque merce lusus meos tibi prodo.(2) Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostrosquibus nos invehiculo in balineo inter cenam oblectamus otium temporis. (3) Hisiocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimurdescribimusaliquid modo pressius modo elatiusatque ipsa varietate temptamusefficereut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant. (4) Exquibus tamen si non nulla tibi petulantiora paulo videbuntureriteruditionis tuae cogitare summos illos et gravissimos viros qui taliascripserunt non modo lascivia rerumsed ne verbis quidem nudisabstinuisse; quae nos refugimusnon quia severiores - unde enim? -sed quia timidiores sumus. (5) Scimus alioqui huius opusculi illamesse verissimam legemquam Catullus expressit:

(6)Ego quanti faciam iudicium tuumvel ex hoc potes aestimarequodmalui omnia a te pensitari quam electa laudari. Et sane quae suntcommodissima desinunt videricum paria esse coeperunt. (7) Praetereasapiens subtilisque lector debet non diversis conferre diversasedsingula expenderenec deterius alio putare quod est in suo genereperfectum. (8) Sed quid ego plura? Nam longa praefatione vel excusarevel commendare ineptias ineptissimum est. Unum illud praedicendumvideturcogitare me has meas nugas ita inscribere 'hendecasyllabi'qui titulus sola metri lege constringitur. (9) Proindesiveepigrammata sive idyllia sive eclogas siveut multipoematia seuquod aliud vocare maluerislicebit voces; ego tantum hendecasyllabospraesto. (10) A simplicitate tua petoquod de libello meo dicturuses aliimihi dicas; neque est difficile quod postulo. Nam si hocopusculum nostrum aut potissimum esset aut solumfortasse possetdurum videri dicere: 'Quaere quod agas'; molle et humanum est: 'Habesquod agas.' Vale.

15

C.PLINIUS MINICIO FUNDANO SUO S.

(1)Si quid omninohoc certe iudicio facioquod Asinium Rufumsingulariter amo. Est homo eximius et bonorum amantissimus. Cur enimnon me quoque inter bonos numerem? Idem Cornelium Tacitum - scis quemvirum - arta familiaritate complexus est. (2) Proinde si utrumquenostrum probasde Rufo quoque necesse est idem sentiascum sit adconectendas amicitias vel tenacissimum vinculum morum similitudo. (3)Sunt ei liberi plures. Nam in hoc quoque functus est optimi civisofficioquod fecunditate uxoris large frui voluiteo saeculo quoplerisque etiam singulos filios orbitatis praemia graves faciunt.Quibus ille despectisavi quoque nomen assumpsit. Est enim avusetquidem ex Saturio Firmoquem diliges ut ego si ut ego propiusinspexeris. (4) Haec eo pertinentut scias quam copiosamquamnumerosam domum uno beneficio sis obligaturus; ad quod petendum votoprimumdeinde bono quodam omine adducimur. (5) Optamus enim tibiominamurque in proximum annum consulatum: ita nos virtutes tuaeitaiudicia principis augurari volunt. (6) Concurrit autem ut sit eodemanno quaestor maximus ex liberis RufiAsinius Bassusiuvenis -nescio an dicamquod me pater et sentire et dicere cupitadulescentis verecundia vetat - ipso patre melior. (7) Difficile estut mihi de absente credas - quamquam credere soles omnia -tantum inillo industriae probitatis eruditionis ingenii studii memoriaedenique essequantum expertus invenies. (8) Vellem tam feraxsaeculum bonis artibus haberemusut aliquos Basso praeferre deberes:tum ego te primus hortarer moneremquecircumferres oculos ac diupensitaresquem potissimum eligeres. (9) Nunc vero - sed nihil volode amico meo arrogantius dicere; hoc solum dicodignum esse iuvenemquem more maiorum in filii locum assumas. Debent autem sapientesviriut tutales quasi liberos a re publica acciperequales anatura solemus optare. (10) Decorus erit tibi consuli quaestor patrepraetoriopropinquis consularibusquibus iudicio ipsorumquamquamasulescentulus adhuciam tamen invicem ornamento est. (11) Proindeindulge precibus meisobsequere consilioet ante omnia si festinarevideor ignosceprimum quia votis suis amor plerumque praecurrit;deinde quod in ea civitatein qua omnia quasi ab occupantibusagunturquae legitimum tempus exspectantnon matura sed sera sunt;in summa quod rerumquas assequi cupiaspraesumptio ipsa iucundaest. (12) Revereatur iam te Bassus ut consulemtu dilige illum utquaestoremnos denique utriusque vestrum amantissimi laetitiaduplici perfruamur. (13) Etenim cum sic tesic Bassum diligamusutet illum cuiuscumque et tuum quemcumque quaestorem in petendishonoribus omni ope labore gratia simus iuvaturiperquam iucundumnobis eritsi in eundem iuvenem studium nostrum et amicitiae meae etconsulatus tui ratio contuleritsi denique precibus meis tupotissimum adiutor accesseriscuius et suffragio senatuslibentissime indulgeat et testimonio plurimum credat. Vale.

16

C.PLINIUS VALERIO PAULINO SUO S.

(1)Gaude meogaude tuogaude etiam publico nomine: adhuc honor studiisdurat. Proxime cum dicturus apud centumviros essemadeundi mihilocus nisi a tribunalinisi per ipsos iudices non fuit; tantastipatione cetera tenebantur. (2) Ad hoc quidam ornatus adulescensscissis tunicisut in frequentia solet fierisola velatus togaperstitit et quidem horis septem. (3) Nam tam diu dixi magno cumlaboremaiore cum fructu. Studeamus ergo nec desidiae nostraepraetendamus alienam. Sunt qui audiantsunt qui legantnos mododignum aliquid auribus dignum chartis elaboremus. Vale.

17

C.PLINIUS CLUSINIO GALLO SUO S.

(1)Et admones et rogasut suscipiam causam Corelliae absentis contra C.Caecilium consulem designatum. Quod admonesgratias ago; quod rogasqueror. Admoneri enim debeo ut sciamrogari non debeo ut faciamquod mihi non facere turpissimum est. (2) An ego tueri Corelli filiamdubitem? Est quidem mihi cum istocontra quem me advocasnon planefamiliaris sed tamen amicitia. (3) Accedit huc dignitas hominis atquehic ipse cui destinatus est honorcuius nobis hoc maior agendareverentia estquod iam illo functi sumus. Naturale est enim ut eaquae quis adeptus est ipsequam amplissima existimari velit. (4) Sedmihi cogitanti adfuturum me Corelli filiae omnia ista frigida etinania videntur. Obversatur oculis ille vir quo neminem aetas nostragraviorem sanctiorem subtiliorem tulitquem ego cum ex admirationediligere coepissemquod evenire contra soletmagis admiratus sumpostquam penitus inspexi. (5) Inspexi enim penitus: nihil a me illesecretumnon ioculare non seriumnon triste non laetum. (6)Adulescentulus eramet iam mihi ab illo honor atque etiam - audebodicere - reverentia ut aequali habebatur. Ille meus in petendishonoribus suffragator et testisille in incohandis deductor etcomesille in gerendis consiliator et rectorille denique inomnibus officiis nostrisquamquam et imbecillus et seniorquasiiuvenis et validus conspiciebatur. (7) Quantum ille famae meae domiin publicoquantum etiam apud principem astruxit! (8) Nam cum fortede bonis iuvenibus apud Nervam imperatorem sermo incidissetetplerique me laudibus ferrentpaulisper se intra silentium tenuitquod illi plurimum auctoritatis addebat; deinde gravitate quam noras:'Necesse est' inquit 'parcius laudem Secundumquia nihil nisi exconsilio meo facit.' (9) Qua voce tribuit mihi quantum petere votoimmodicum eratnihil me facere non sapientissimecum omnia exconsilio sapientissimi viri facerem. Quin etiam moriens filiae suae -ipsa solet praedicare -: 'Multos quidem amicos tibi ut longiore vitaparavipraecipuos tamen Secundum et Cornutum. (10) Quod cumrecordorintellego mihi laborandumne qua parte videar hanc de mefiduciam providentissimi viri destituisse. (11) Quare ego veroCorelliae adero promptissime nec subire offensas recusabo; quamquamnon solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsuma quo - utais - nova lis fortasse ut feminae intenditurarbitror consecuturumsi haec eadem in actionelatius scilicet et uberius quam epistularumangustiae sinuntvel in excusationem vel etiam commendationem meamdixero. Vale.

18

C.PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.

(1)Quemadmodum magis approbare tibi possumquanto opere mirerepigrammata tua Graecaquam quod quaedam Latine aemulari etexprimere temptavi? in deterius tamen. Accidit hoc primumimbecillitate ingenii meideinde inopia ac potiusut Lucretius aitegestate patrii sermonis. (2) Quodsi haecquae sunt et Latina etmeahabere tibi aliquid venustatis videbunturquantum putas inesseiis gratiaequae et a te et Graece proferuntur! Vale.

19

C.PLINIUS CALPURNIAE HISPULLAE SUAE S.

(1)Cum sis pietatis exemplumfratremque optimum et amantissimum tuipari caritate dilexerisfiliamque eius ut tuam diligasnec tantumamitae ei affectum verum etiam patris amissi repraesentesnon dubitomaximo tibi gaudio fore cum cognoveris dignam patre dignam te dignamavo evadere. (2) Summum est acumen summa frugalitas; amat mequodcastitatis indicium est. Accedit his studium litterarumquod ex meicaritate concepit. Meos libellos habet lectitat ediscit etiam. (3)Qua illa sollicitudine cum videor acturusquanto cum egi gaudioafficitur! Disponit qui nuntient sibi quem assensum quos clamoresexcitarimquem eventum iudicii tulerim. Eademsi quando recitoinproximo discreta velo sedetlaudesque nostras avidissimis auribusexcipit. (4) Versus quidem meos cantat etiam formatque cithara nonartifice aliquo docentesed amore qui magister est optimus. (5) Hisex causis in spem certissimam adducorperpetuam nobis maioremque indies futuram esse concordiam. Non enim aetatem meam aut corpusquaepaulatim occidunt ac senescuntsed gloriam diligit. (6) Nec aliuddecet tuis manibus educatamtuis praeceptis institutamquae nihilin contubernio tuo videritnisi sanctum honestumquequae deniqueamare me ex tua praedicatione consueverit. (7) Nam cum matrem meamparentis loco vererereme a pueritia statim formare laudaretalemque qualis nunc uxori meae videorominari solebas. (8) Certatimergo tibi gratias agimusego quod illam mihiilla quod me sibidederisquasi invicem elegeris. Vale.

20

C.PLINIUS NOVIO MAXIMO SUO S.

(1)Quid senserim de singulis tuis librisnotum tibi ut quemqueperlegeram feci; accipe nunc quid de universis generaliter iudicem.(2) Est opus pulchrum validum acre sublimevarium elegans purumfiguratumspatiosum etiam et cum magna tua laude diffusumin quo tuingenii simul dolorisque velis latissime vectus es; et horum utrumqueinvicem adiumento fuit. (3) Nam dolori sublimitatem et magnificentiamingeniumingenio vim et amaritudinem dolor addidit. Vale.

21

C.PLINIUS VELIO CERIALI SUO S.

(1)Tristem et acerbum casum Helvidiarum sororum! Utraque a partuutraque filiam enixa decessit. (2) Afficior dolorenec tamen supramodum doleo: ita mihi luctuosum videturquod puellas honestissimasin flore primo fecunditas abstulit. Angor infantium sortequae suntparentibus statim et dum nascuntur orbataeangor optimorummaritorumangor etiam meo nomine. (3) Nam patrem illarum defunctumquoque perseverantissime diligout actione mea librisque testatumest; cui nunc unus ex tribus liberis superestdomumque pluribusadminiculis paulo ante fundatam desolatus fulcit ac sustinet. (4)Magno tamen fomento dolor meus acquiescitsi hunc saltem fortem etincolumemparemque illi patri illi avo fortuna servaverit. Cuius egopro salute pro moribushoc sum magis anxius quod unicus factus est.(5) Nosti in amore mollitiam animi meinosti metus; quo minus temirari oportebitquod plurimum timeamde quo plurimum spero. Vale.

22

C.PLINIUS SEMPRONIO RUFO SUO S.

(1)Interfui principis optimi cognitioni in consilium assumptus. Gymnicusagon apud Viennenses ex cuiusdam testamento celebratur. HuncTrebonius Rufinusvir egregius nobisque amicusin duumviratutollendum abolendumque curavit. (2) Negabatur ex auctoritate publicafecisse. Egit ipse causam non minus feliciter quam diserte.Commendabat actionemquod tamquam homo Romanus et bonus civis innegotio suo mature et graviter loquebatur. (3) Cum sententiaeperrogarenturdixit Iunius Mauricusquo viro nihil firmius nihilveriusnon esse restituendum Viennensibus agona; adiecit 'Vellemetiam Romae tolli posset.' (4) Constanterinquiset fortiter;quidni? sed hoc a Maurico novum non est. Idem apud imperatorem Nervamnon minus fortiter. Cenabat Nerva cum paucis; Veiento proximus atqueetiam in sinu recumbebat: dixi omnia cum hominem nominavi. (5)Incidit sermo de Catullo Messalinoqui luminibus orbatus ingeniosaevo mala caecitatis addiderat: non verebaturnon erubescebatnonmiserebatur; quo saepius a Domitiano non secus ac telaquae et ipsacaeca et improvida ferunturin optimum quemque contorquebatur. (6)De huius nequitia sanguinariisque sententiis in commune omnes supercenam loquebanturcum ipse imperator: 'Quid putamus passurum fuissesi viveret?' Et Mauricus: 'Nobiscum cenaret.' (7) Longius abiilibens tamen. Placuit agona tolliqui mores Viennensium infeceratut noster hic omnium. Nam Viennensium vitia intra ipsos residuntnostra late vaganturutque in corporibus sic in imperio gravissimusest morbusqui a capite diffunditur. Vale.

23

C.PLINIUS POMPONIO BASSO SUO S.

(1)Magnam cepi voluptatemcum ex communibus amicis cognovi teutsapientia tua dignum estet disponere otium et ferrehabitareamoenissimeet nunc terra nunc mari corpus agitaremultumdisputaremultum audire multum lectitarecumque plurimum sciascotidie tamen aliquid addiscere. (2) Ita senescere oportet virumquimagistratus amplissimos gesseritexercitus rexerittotumque se reipublicae quam diu decebat obtulerit. (3) Nam et prima vitae temporaet media patriaeextrema nobis impertire debemusut ipsae legesmonentquae maiorem annis otio reddunt. (4) Quando mihi licebitquando per aetatem honestum erit imitari istud pulcherrimae quietisexemplum? quando secessus mei non desidiae nomen sc tranquillitatisaccipient? Vale.

24

C.PLINIUS FABIO VALENTI SUO S.

(1)Proxime cum apud centumviros in quadruplici iudicio dixissemsubiitrecordatio egisse me iuvenem aeque in quadruplici. (2) Processitanimus ut solet longius: coepi reputare quos in hoc iudicioquos inillo socios laboris habuissem. Solus eram qui in utroque dixissem:tantas conversiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunaemobilitas facit. (3) Quidam ex iis qui tunc egerant decesseruntexsulant alii; huic aetas et valetudo silentium suasithic spontebeatissimo otio fruitur; alius exercitum regitillum civilibusofficiis principis amicitia exemit. (4) Circa nos ipsos quam multamutata sunt! Studiis processimusstudiis periclitati sumusrursusque processimus: (5) profuerunt nobis bonorum amicitiaebonorum obfuerunt iterumque prosunt. Si computes annosexiguumtempussi vices rerumaevum putes; (6) quod potest esse documentonihil desperarenulli rei fiderecum videamus tot varietates tamvolubili orbe circumagi. (7) Mihi autem familiare est omnescogitationes meas tecum communicareisdemque te vel praeceptis velexemplis monerequibus ipse me moneo; quae ratio huius epistulaefuit. Vale.

25

C.PLINIUS MAESIO MAXIMO SUO S.

(1)Scripseram tibi verendum essene ex tacitis suffragiis vitiumaliquod exsisteret. Factum est. Proximis comitiis in quibusdamtabellis multa iocularia atque etiam foeda dictuin una vero procandidatorum nominibus suffragatorum nomina inventa sunt. (2)Excanduit senatus magnoque clamore ei qui scripsisset iratumprincipem est comprecatus. Ille tamen fefellit et latuitfortasseetiam inter indignantes fuit. (3) Quid hunc putamus domi facerequiin tanta re tam serio tempore tam scurriliter ludatqui deniqueomnino in senatu dicax et urbanus et bellus est? (4) Tantum licentiaepravis ingeniis adicit illa fiducia: 'quis enim sciet?' Poposcittabellasstilum accepitdemisit caputneminem veretursecontemnit. (5) Inde ista ludibria scaena et pulpito digna. Quo tevertas? quae remedia conquiras? Ubique vitia remediis fortiora. 'Allatauta tô hyper hêmas melêsei'cui multum cotidievigiliarummultum laboris adicit haec nostra iners et tameneffrenata petulantia. Vale.

26

C.PLINIUS MAECILIO NEPOTI SUO S.

(1)Petis ut libellos meosquos studiosissime comparastirecognoscendosemendandosque curem. Faciam. Quid enim suscipere libentius debeotepraesertim exigente? (2) Nam cum vir gravissimus doctissimusdisertissimussuper haec occupatissimusmaximae provinciaepraefuturustanti putes scripta nostra circumferre tecumquantoopere mihi providendum estne te haec pars sarcinarum tamquamsupervacua offendat! (3) Adnitar ergoprimum ut comites istos quamcommodissimos habeasdeinde ut reversus inveniasquos istis adderevelis. Neque enim mediocriter me ad nova opera tu lector hortaris.Vale.

27

C.PLINIUS POMPEIO FALCONI SUO S.

(1)Tertius dies est quod audivi recitantem Sentium Augurinum cum summamea voluptateimmo etiam admiratione. Poematia appellat. Multatenuiter multa sublimitermulta venuste multa teneremulta dulcitermulta cum bile. (2) Aliquot annis puto nihil generis eiusdemabsolutius scriptumnisi forte me fallit aut amor eius aut quodipsum me laudibus vexit. (3) Nam lemma sibi sumpsitquod egointerdum versibus ludo. Atque adeo iudicii mei te iudicem faciamsimihi ex hoc ipso lemmate secundus versus occurrerit; nam ceterosteneo et iam explicui.

(5)Vides quam acuta omnia quam apta quam expressa. Ad hunc gustum totumlibrum repromittoquem tibi ut primum publicaverit exhibebo. Interimama iuvenem et temporibus nostris gratulare pro ingenio taliquodille moribus adornat. Vivit cum Spurinnavivit cum Antoninoquorumalteri affinisutrique contubernalis est. (6) Possis ex hoc facereconiecturamquam sit emendatus adulescensqui a gravissimis senibussic amatur. Est enim illud verissimum:

'gignôskônhoti
toioutos estinhoisper hêdetai synôn'

Vale.

28

C.PLINIUS VIBIO SEVERO SUO S.

(1)Herennius Severus vir doctissimus magni aestimat in bibliotheca suaponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Catipetitquesi sunt isticut esse credibile estexscribendaspingendasque delegem. (2) Quam curam tibi potissimum iniungoprimumquia desideriis meis amicissime obsequerisdeinde quia tibistudiorum summa reverentiasummus amor studiosorumpostremo quodpatriam tuam omnesquequi nomen eius auxeruntut patriam ipsamveneraris et diligis. (3) Peto autemut pictorem quamdiligentissimum assumas. Nam cum est arduum similitudinem effingereex verotum longe difficillima est imitationis imitatio; a qua rogout artificem quem elegeris ne in melius quidem sinas aberrare. Vale.

29

C.PLINIUS ROMATIO FIRMO SUO S.

(1)Heia tu! cum proxime res agenturquoquo modo ad iudicandum veni:nihil est quod in dextram aurem fiducia mei dormias. Non impunecessatur. (2) Ecce Licinius Nepos praetor! Acer et fortis et praetormultam dixit etiam senatori. Egit ille in senatu causam suamegitautem sic ut deprecaretur. Remissa est multased timuitsedrogavitsed opus venia fuit. (3) Dices: 'Non omnes praetores tamseveri. Falleris; nam vel instituere vel reducere eiusmodi exemplumnon nisi severiinstitutum reductumve exercere etiam lenissimipossunt. Vale.

30

C.PLINIUS LICINIO SURAE SUO S.

(1)Attuli tibi ex patria mea pro munusculo quaestionem altissima istaeruditione dignissimam. (2) Fons oritur in monteper saxa decurritexcipitur cenatiuncula manu facta; ibi paulum retentus in Lariumlacum decidit. Huius mira natura: ter in die statis auctibus acdiminutionibus crescit decrescitque. (3) Cernitur id palam et cumsumma voluptate deprenditur. Iuxta recumbis et vescerisatque etiamex ipso fonte - nam est frigidissimus - potas; interim ille certisdimensisque momentis vel subtrahitur vel assurgit. (4) Anulum seuquid; aliud ponis in siccoalluitur sensim ac novissime operiturdetegitur rursus paulatimque deseritur. Si diutius observesutrumqueiterum ac tertio videas. (5) Spiritusne aliquis occultior os fontiset fauces modo laxat modo includitprout illatus occurrit autdecessit expulsus? (6) Quod in ampullis ceterisque generis eiusdemvidemus acciderequibus non hians nec statim patens exitus. Nam illaquoquequamquam prona atque vergentiaper quasdam obluctantisanimae moras crebris quasi singultibus sistunt quod effundunt. (7)Anquae oceano naturafonti quoquequaque ille ratione autimpellitur aut resorbeturhac modicus hic umor vicibus alternissupprimitur egeritur? (8) An ut fluminaquae in mare deferunturadversantibus ventis obvioque aestu retorquenturita est aliquidquod huius fontis excursum repercutiat? (9) An latentibus venis certamensuraquae dum colligit quod exhauseratminor rivus et pigrior;cum collegitagilior maiorque profertur? (10) An nescio quodlibramentum abditum et caecumquod cum exinanitum estsuscitat etelicit fontem; cum repletummoratur et strangulat? (11) Scrutare tucausas - potes enim -quae tantum miraculum efficiunt: mihi abundeestsi satis expressi quod efficitur. Vale.

LiberQuintus

1

C.PLINIUS ANNIO SEVERO SUO S.

(1)Legatum mihi obvenit modicum sed amplissimo gratius. Cur amplissimogratius? Pomponia Galla exheredato filio Asudio Curiano heredemreliquerat medederat coheredes Sertorium Severum praetorium virumaliosque splendidos equites Romanos. (2) Curianus orabatut sibidonarem portionem meam seque praeiudicio iuvarem; eandem tacitaconventione salvam mihi pollicebatur. (3) Respondebam non conveniremoribus meis aliud palam aliud agere secreto; praeterea non essesatis honestum donare et locupleti et orbo; in summa non profuturumei si donassemprofuturum si cessissemesse autem me paratum cederesi inique exheredatum mihi liqueret. (4) Ad hoc ille: 'Rogocognoscas.' Cunctatus paulum 'Faciam' inquam; 'neque enim video curipse me minorem putemquam tibi videor. Sed iam nunc memento nondefuturam mihi constantiamsi ita fides duxeritsecundum matremtuam pronuntiandi.' (5) 'Ut voles' ait; 'voles enim quodaequissimum.' Adhibui in consilium duos quos tunc civitas nostraspectatissimos habuitCorellium et Frontinum. (6) His circumdatus incubiculo meo sedi. Dixit Curianus quae pro se putabat. Respondipaucis ego - neque enim aderat aliusqui defunctae pudorem tueretur-deinde secessiet ex consilii sententia 'Videtur' inquam'Curianemater tua iustas habuisse causas irascendi tibi.'

Posthoc ille cum ceteris subscripsit centumvirale iudiciumnonsubscripsit mecum. (7) Appetebat iudicii dies; coheredes meicomponere et transigere cupiebant non diffidentia causaesed metutemporum. Verebantur quod videbant multis accidissene excentumvirali iudicio capitis rei exirent. (8) Et erant quidam inillisquibus obici et Gratillae amicitia et Rustici posset. (9)Rogant me ut cum Curiano loquar. Convenimus in aedem Concordiae. Ibiego 'Si mater' inquam 'te ex parte quarta scripsisset heredemnumqueri posses? Quid si heredem quidem instituisset ex assesedlegatis ita exhausisset ut non amplius apud te quam quarta remaneret?Igitur sufficere tibi debetsi exheredatus a matre quartam partem abheredibus eius accipiasquam tamen ego augebo. (10) Scis te nonsubscripsisse mecumet iam biennium transisse omniaque me usucepisse. Sed ut te coheredes mei tractabiliorem experianturutquetibi nihil abstulerit reverentia meioffero pro mea partetantundem.' Tuli fructum non conscientiae modo verum etiam famae.(11) Ille ergo Curianus legatum mihi reliquit et factum meumnisiforte blandior mihi antiquumnotabili honore signavit.

(12)Haec tibi scripsiquia de omnibus quae me vel delectant vel anguntnon aliter tecum quam mecum loqui soleo; deinde quod durumexistimabamte amantissimum mei fraudare voluptate quam ipsecapiebam. (13) Neque enim sum tam sapiens ut nihil mea intersitaniis quae honeste fecisse me credotestificatio quaedam et quasipraemium accedat. Vale.

2

C.PLINIUS CALPURNIO FLACCO SUO S.

(1)Accepi pulcherrimos turdoscum quibus parem calculum ponere necurbis copiis ex Laurentino nec maris tam turbidis tempestatibuspossum. (2) Recipies ergo epistulas steriles et simpliciter ingratasac ne illam quidem sollertiam Diomedis in permutando munereimitantes. Sedquae facilitas tuahoc magis dabis veniamquod senon mereri fatentur. Vale.

3

C.PLINIUS TITIO ARISTONI SUO S.

(1)Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunttum vel maximequod me celandum non putastifuisse apud te de versiculis meismultum copiosumque sermonemeumque diversitate iudiciorum longiusprocessisseexstitisse etiam quosdamqui scripta quidem ipsa nonimprobarentme tamen amice simpliciterque reprehenderentquod haecscriberem recitaremque. (2) Quibus egout augeam meam culpamitarespondeo: facio non numquam versiculos severos parumfacio; nam etcomoedias audio et specto mimos et lyricos lego et Sotadicosintellego; aliquando praeterea rideo iocor ludoutque omnia innoxiaeremissionis genera breviter amplectarhomo sum. (3) Nec vero molestefero hanc esse de moribus meis existimationemut qui nesciunt taliadoctissimos gravissimos sanctissimos homines scriptitassemescribere mirentur. (4) Ab illis autem quibus notum estquosquantosque auctores sequarfacile impetrari posse confidout errareme sed cum illis sinantquorum non seria modo verum etiam lususexprimere laudabile est. (5) An ego verear - neminem viventiumnequam in speciem adulationis incidamnominabo -sed ego verear ne menon satis deceatquod decuit M. TulliumC. CalvumAsiniumPollionemM. MessalamQ. HortensiumM. BrutumL. SullamQ.CatulumQ. ScaevolamServium SulpiciumVarronemTorquatumimmoTorquatosC. MemmiumLentulum GaetulicumAnnaeum Senecam etproxime Verginium Rufum etsi non sufficiunt exempla privataDivumIuliumDivum AugustumDivum NervamTiberium Caesarem? (6) Neronemenim transeoquamvis sciam non corrumpi in deterius quae aliquandoetiam a malissed honesta manere quae saepius a bonis fiunt. Interquos vel praecipue numerandus est P. VergiliusCornelius Nepos etprius Accius Enniusque. Non quidem hi senatoressed sanctitas morumnon distat ordinibus. (7) Recito tamenquod illi an fecerint nescio.Etiam: sed illi iudicio suo poterant esse contentimihi modestiorconstantia est quam ut satis absolutum putemquod a me probetur. (8)Itaque has recitandi causas sequorprimum quod ipse qui recitataliquanto acrius scriptis suis auditorum reverentia intendit; deindequod de quibus dubitatquasi ex consilii sententia statuit. (9)Multa etiam multis admoneturet si non admoneaturquid quisquesentiat perspicit ex vultu oculis nutu manu murmure silentio; quaesatis apertis notis iudicium ab humanitate discernunt. (10) Atqueadeo si cui forte eorum qui interfuerunt curae fuerit eadem illalegereintelleget me quaedam aut commutasse aut praeterissefortasse etiam ex suo iudicioquamvis ipse nihil dixerit mihi. (11)Atque haec ita disputo quasi populum in auditoriumnon in cubiculumamicos advocarimquos plures habere multis gloriosumreprehensioninemini fuit. Vale.

4

C.PLINIUS IULIO VALERIANO SUO S.

(1)Res parvased initium non parvae. Vir praetorius Sollers a senatuperiitut sibi instituere nundinas in agris suis permitteretur.Contra dixerunt legati Vicetinorum; adfuit Tuscilius Nominatus. (2)Dilata causa est. Alio senatu Vicetini sine advocato intraveruntdixerunt se deceptoslapsine verboan quia ita sentiebant.Interrogati a Nepote praetorequem docuissentresponderunt quemprius. Interrogati an tunc gratis adfuissetresponderunt sex milibusnummum; an rursus aliquid dedissentdixerunt mille denarios. Nepospostulavit ut Nominatus induceretur. (3) Hactenus illo die. Sedquantum auguror longius res procedet. Nam pleraque tacta tantum etomnino commota latissime serpunt. Erexi aures tuas. (4) Quam diu nuncoportetquam blande rogesut reliqua cognoscas! si tamen non anteob haec ipsa veneris Romamspectatorque malueris esse quam lector.Vale.

5

C.PLINIUS NOVIO MAXIMO SUO S.

(1)Nuntiatum mihi C. Fannium decessisse; qui nuntius me gravi doloreconfuditprimum quod amavi hominem elegantem disertumdeinde quodiudicio eius uti solebam. Erat enim acutus naturausu exercitatusveritate promptissimus. (2) Angit me super ista casus ipsius:decessit veteri testamentoomisit quos maxime diligebatprosecutusest quibus offensior erat. Sed hoc utcumque tolerabile; graviusilludquod pulcherrimum opus imperfectum reliquit. (3) Quamvis enimagendis causis distringereturscribebat tamen exitus occisorum autrelegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles etdiligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque mediosactanto magis reliquos perficere cupiebatquanto frequentius hilectitabantur. (4) Mihi autem videtur acerba semper et immatura morseorumqui immortale aliquid parant. Nam qui voluptatibus deditiquasi in diem vivuntvivendi causas cotidie finiunt; qui veroposteros cogitantet memoriam sui operibus extendunthis nulla morsnon repentina estut quae semper incohatum aliquid abrumpat. (5)Gaius quidem Fanniusquod acciditmulto ante praesensit. Visus estsibi per nocturnam quietem iacere in lectulo suo compositus inhabitum studentishabere ante se scrinium - ita solebat -; moximaginatus est venisse Neronemin toro resedisseprompsisse primumlibrum quem de sceleribus eius edideratcumque ad extremumrevolvisse; idem in secundo ac tertio fecissetunc abisse. (6)Expavit et sic interpretatus esttamquam idem sibi futurus essetscribendi finisqui fuisset illi legendi: et fuit idem. (7) Quod merecordantem miseratio subitquantum vigiliarum quantum laborisexhauserit frustra. Occursant animo mea mortalitas mea scripta. Necdubito te quoque eadem cogitatione terreripro istis quae intermanus habes. (8) Proindedum suppetit vitaenitamur ut mors quampaucissima quae abolere possit inveniat. Vale.

6

C.PLINIUS DOMITIO APOLLINARI SUO S.

(1)Amavi curam et sollicitudinem tuamquod cum audisses me aestateTuscos meos petiturumne facerem suasistidum putas insalubres. (2)Est sane gravis et pestilens ora Tuscorumquae per litus extenditur;sed hi procul a mari recesseruntquin etiam Appennino saluberrimomontium subiacent. (3) Atque adeo ut omnem pro me metum ponasaccipetemperiem caeli regionis situm villae amoenitatemquae et tibiauditu et mihi relatu iucunda erunt.

(4)Caelum est hieme frigidum et gelidum; myrtos oleas quaeque aliaassiduo tepore laetanturaspernatur ac respuit; laurum tamen patituratque etiam nitidissimam profertinterdum sed non saepius quam suburbe nostra necat. (5) Aestatis mira clementia: semper aer spiritualiquo moveturfrequentius tamen auras quam ventos habet. (6) Hincsenes multi: videas avos proavosque iam iuvenumaudias fabulasveteres sermonesque maiorumcumque veneris illo putes alio tesaeculo natum. (7) Regionis forma pulcherrima. Imaginareamphitheatrum aliquod immensumet quale sola rerum natura possiteffingere. Lata et diffusa planities montibus cingiturmontes summasui parte procera nemora et antiqua habent. (8) Frequens ibi et variavenatio. Inde caeduae silvae cum ipso monte descendunt. Has interpingues terrenique colles - neque enim facile usquam saxum etiam siquaeratur occurrit - planissimis campis fertilitate non ceduntopimamque messem serius tantumsed non minus percoquunt. (9) Sub hisper latus omne vineae porrigunturunamque faciem longe latequecontexunt; quarum a fine imoque quasi margine arbusta nascuntur. (10)Prata inde campiquecampi quos non nisiingentes boves etfortissima aratra perfringunt: tantis glaebis tenacissimum solum cumprimum prosecatur assurgitut nono demum sulco perdometur. (11)Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper etmolles et quasi novas alunt. Cuncta enim perennibus rivis nutriuntur;sed ubi aquae plurimumpalus nullaquia devexa terraquidquidliquoris accepit nec absorbuiteffundit in Tiberim. (12) Medios illeagros secat navium patiens omnesque fruges devehit in urbemhiemedumtaxat et vere; aestate summittitur immensique fluminis nomenarenti alveo deseritautumno resumit. (13) Magnam capies voluptatemsi hunc regionis situm ex monte prospexeris. Neque enim terras tibised formam aliquam ad eximiam pulchritudinem pictam videberiscernere: ea varietateea descriptionequocumque inciderint oculireficientur.

(14)Villa in colle imo sita prospicit quasi ex summo: ita leviter etsensim clivo fallente consurgitut cum ascendere te non putessentias ascendisse. A tergo Appenninumsed longius habet; accipit abhoc auras quamlibet sereno et placido dienon tamen acres etimmodicassed spatio ipso lassas et infractas. (15) Magna sui partemeridiem spectat aestivumque solem ab hora sextahibernum aliquantomaturius quasi invitatin porticum latam et pro modo longam. Multain hae membraatrium etiam ex more veterum. (16) Ante porticumxystus in plurimas species distinctus concisusque buxo; demissus indepronusque pulvinuscui bestiarum effigies invicem adversas buxusinscripsit; acanthus in planomollis et paene dixerim liquidus. (17)Ambit hunc ambulatio pressis varieque tonsis viridibus inclusa; abhis gestatio in modum circiquae buxum multiformem humilesque etretentas manu arbusculas circumit. Omnia maceria muniuntur: hancgradata buxus operit et subtrahit. (18) Pratum inde non minus naturaquam superiora illa arte visendum; campi deinde porro multaque aliaprata et arbusta. (19) A capite porticus triclinium excurrit; valvisxystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videtfenestrishac latus xysti et quod prosilit villaehac adiacentis hippodrominemus comasque prospectat. (20) Contra mediam fere porticum diaetapaulum receditcingit areolamquae quattuor platanis inumbratur.Inter has marmoreo labro aqua exundat circumiectasque platanos etsubiecta platanis leni aspergine fovet. (21) Est in hac diaetadormitorium cubiculum quod diem clamorem sonum excluditiunctaque eicotidiana amicorumque cenatio: areolam illamporticus alam eademqueomnia quae porticus adspicit. (22) Est et aliud cubiculum a proximaplatano viride et umbrosummarmore excultum podio tenusnec ceditgratiae marmoris ramos insidentesque ramis aves imitata pictura. (23)Fonticulus in hocin fonte crater; circa sipunculi plures miscentiucundissimum murmur. In cornu porticus amplissimum cubiculumtriclinio occurrit; aliis fenestris xystumaliis despicit pratumsed ante piscinamquae fenestris servit ac subiacetstrepituvisuque iucunda; (24) nam ex edito desiliens aqua suscepta marmorealbescit. Idem cubiculum hieme tepidissimumquia plurimo soleperfunditur. (25) Cohaeret hypocauston etsi dies nubilusimmissovapore solis vicem supplet. Inde apodyterium balinei laxum et hilareexcipit cella frigidariain qua baptisterium amplum atque opacum. Sinatare latius aut tepidius velisin area piscina estin proximoputeusex quo possis rursus astringisi paeniteat teporis. (26)Frigidariae cellae conectitur mediacui sol benignissime praestoest; caldariae magisprominet enim. In hac tres descensionesduaein soletertia a sole longiusa luce non longius. (27) Apodyteriosuperpositum est sphaeristeriumquod plura genera exercitationispluresque circulos capit. Non procul a balineo scalaequae incryptoporticum ferunt prius ad diaetas tres. Harum alia arcolae illiin qua platani quattuoralia pratoalia vineis imminet diversasquecaeli partes ut prospectus habet. (28) In summa cryptoporticucubiculum ex ipsa cryptoporticu excisumquod hippodromum vineasmontes intuetur. Iungitur cubiculum obvium solimaxime hiberno. Hincoritur diaetaquae villae hippodromum adnectit. Haec facieshicusus a fronte.

(29)A latere aestiva cryptoporticus in edito positaquae non adspicerevineas sed tangere videtur. In media triclinium saluberrimum afflatumex Appenninis vallibus recipit; post latissimis fenestris vineasvalvis aeque vineas sed per cryptoporticum quasi admittit. (30) Alatere triclinii quod fenestris caretscalae convivio utiliasecretiore ambitu suggerunt. In fine cubiculumcui non minusiucundum prospectum cryptoporticus ipsa quam vineae praebent. Subestcryptoporticus subterraneae similis; aestate incluso frigore rigetcontentaque acre suo nec desiderat auras nec admittit. (31) Postutramque cryptoporticumunde triclinium desinitincipit porticusante medium diem hibernainclinato die aestiva. Hac adeuntur diaetaeduaequarum in altera cubicula quattuoraltera tria ut circumit solaut sole utuntur aut umbra.

(32)Hanc dispositionem amoenitatemque tectorum longe longeque praecedithippodromus. Medius patescit statimque intrantium oculis totusofferturplatanis circumitur; illae hedera vestiuntur utque summaesuis ita imae alienis frondibus virent. Hedera truncum et ramospererrat vicinasque platanos transitu suo copulat. Has buxusinteriacet; exteriores buxos circumvenit laurusumbraeque platanorumsuam confert. (33) Rectus hic hippodromi limes in extrema partehemicyclio frangitur mutatque faciem: cupressis ambitur et tegiturdensiore umbra opacior nigriorque; interioribus circulis - sunt enimplures - purissimum diem recipit. (34) Inde etiam rosas effertumbrarumque frigus non ingrato sole distinguit. Finito vario illomultiplicique curvamine recto limiti redditur nec huic uninam viaeplures intercedentibus buxis dividuntur. (35) Alibi pratulumalibiipsa buxus intervenit in formas mille descriptalitteras interdumquae modo nomen domini dicunt modo artificis: alternis metulaesurguntalternis inserta sunt pomaet in opere urbanissimo subitavelut illati ruris imitatio. Medium spatium brevioribus utrimqueplatanis adornatur. (36) Post has acanthus hinc inde lubricus etflexuosusdeinde plures figurae pluraque nomina. In capite stibadiumcandido marmore vite protegitur; vitem quattuor columellae Carystiaesubeunt. Ex stibadio aqua velut expressa cubantium pondere sipunculiseffluitcavato lapide suscipiturgracili marmore continetur atqueita occulte temperaturut impleat nec redundet. (37) Gustatoriumgraviorque cena margini imponiturlevior naucularum et avium figurisinnatans circumit. Contra fons egerit aquam et recipit; nam expulsain altum in se cadit iunctisque hiatibus et absorbetur et tollitur. Eregione stibadii adversum cubiculum tantum stibadio reddit ornatusquantum accipit ab illo. (38) Marmore splendetvalvis in viridiaprominet et exitalia viridia superioribus inferioribusque fenestrissuspicit despicitque. Mox zothecula refugit quasi in cubiculum idematque aliud. Lectus hic et undique fenestraeet tamen lumen obscurumumbra premente. (39) Nam laetissima vitis per omne tectum in culmennititur et ascendit. Non secus ibi quam in nemore iaceasimbremtantum tamquam in nemore non sentias. (40) Hic quoque fons nascitursimulque subducitur. Sunt locis pluribus disposita sedilia e marmorequae ambulatione fessos ut cubiculum ipsum iuvant. Fonticulisedilibus adiacent; per totum hippodromum inducti strepunt rivietqua manus duxit sequuntur: his nunc illa viridianunc haecinterdumsimul omnia lavantur.

(41)Vitassem iam dudum ne viderer argutiornisi proposuissem omnesangulos tecum epistula circumire. Neque enim verebar ne laboriosumesset legenti tibiquod visenti non fuissetpraesertim cuminterquiesceresi liberetdepositaque epistula quasi resideresaepius posses. Praeterea indulsi amori meo; amo enimquae maxima exparte ipse incohavi aut incohata percolui. (42) In summa - cur enimnon aperiam tibi vel iudicium meum vel errorem? - primum ego officiumscriptoris existimotitulum suum legat atque identidem interroget sequid coeperit scriberesciatque si materiae immoratur non esselongumlongissimum si aliquid accersit atque attrahit. (43) Videsquot versibus Homerusquot Vergilius arma hic Aeneae Achillis illedescribat; brevis tamen uterque est quia facit quod instituit. Videsut Aratus minutissima etiam sidera consectetur et colligat; modumtamen servat. Non enim excursus hic eiussed opus ipsum est. (44)Similiter nos ut 'parva magnis'cum totam villam oculis tuissubicere conamursi nihil inductum et quasi devium loquimurnonepistula quae describit sed villa quae describitur magna est.

Verumilluc unde coepine secundum legem meam iure reprendarsi longiorfuero in hoc in quod excessi. (45) Habes causas cur ego Tuscos meosTusculanis Tiburtinis Praenestinisque praeponam. Nam super illa quaerettulialtius ibi otium et pinguius eoque securius: nullanecessitas togaenemo accersitor ex proximoplacida omnia etquiescentiaquod ipsum salubritati regionis ut purius caelumut aerliquidior accedit. (46) Ibi animoibi corpore maxime valeo. Namstudiis animumvenatu corpus exerceo. Mei quoque nusquam salubriusdegunt; usque adhuc certe neminem ex iis quos eduxeram mecum- veniasit dicto - ibi amisi. Di modo in posterum hoc mihi gaudiumhancgloriam loco servent! Vale.

7

C.PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.

(1)Nec heredem institui nec praecipere posse rem publicam constat;Saturninus autemqui nos reliquit heredesquadrantem rei publicaenostraedeinde pro quadrante praeceptionem quadringentorum miliumdedit. Hoc si ius aspicias irritumsi defuncti voluntatem ratum etfirmum est. (2) Mihi autem defuncti voluntas - vereor quam in partemiuris consulti quod sum dicturus accipiant - antiquior iure estutique in eo quod ad communem patriam voluit pervenire. (3) An cui demeo sestertium sedecies contulihuic quadringentorum milium pauloamplius tertiam partem ex adventicio denegem? Scio te quoque aiudicio meo non abhorrerecum eandem rem publicam ut civis optimusdiligas. (4) Velim ergocum proxime decuriones contrahenturquidsit iuris indicesparce tamen et modeste; deinde subiungas nosquadringenta milia offerresicut praeceperit Saturninus. Illius hocmunusillius liberalitas; nostrum tantum obsequium vocetur. (5) Haecego scribere publice supersediprimum quod memineram pronecessitudine amicitiae nostraepro facultate prudentiae tuae etdebere te et posse perinde meis ac tuis partibus fungi; deinde quiaverebar ne modumquem tibi in sermone custodire facile esttenuissein epistula non viderer. (6) Nam sermonem vultus gestus vox ipsamoderaturepistula omnibus commendationibus destituta malignitatiinterpretantium exponitur. Vale.

8

C.PLINIUS TITINIO CAPITONI SUO S.

(1)Suades ut historiam scribamet suades non solus: multi hoc me saepemonuerunt et ego volonon quia commode facturum esse confidam - idenim temere credas nisi expertus -sed quia mihi pulchrum in primisvidetur non pati occiderequibus aeternitas debeaturaliorumquefamam cum sua extendere. (2) Me autem nihil aeque ac diuturnitatisamor et cupido sollicitatres homine dignissimaeo praesertim quinullius sibi conscius culpae posteritatis memoriam non reformidet.(3) Itaque diebus ac noctibus cogitosi 'qua me quoque possimtollere humo'; id enim voto meo sufficitillud supra votum'victorque virum volitare per ora'; 'quamquam o-': sed hoc satis estquod prope sola historia polliceri videtur. (4) Orationi enim etcarmini parva gratianisi eloquentia est summa: historia quoquo modoscripta delectat. Sunt enim homines natura curiosiet quamlibet nudarerum cognitione capiunturut qui sermunculis etiam fabellisqueducantur. Me vero ad hoc studium impellit domesticum quoque exemplum.(5) Avunculus meus idemque per adoptionem pater historias et quidemreligiosissime scripsit. Invenio autem apud sapientes honestissimumesse maiorum vestigia sequisi modo recto itinere praecesserint. Curergo cunctor? (6) Egi magnas et graves causas. Hasetiamsi mihitenuis ex iis spesdestino retractarene tantus ille labor meusnisi hoc quod reliquum est studii addideromecum pariter intercidat.(7) Nam si rationem posteritatis habeasquidquid non est peractumpro non incohato est. Dices: 'Potes simul et rescribere actiones etcomponere historiam.' Utinam! sed utrumque tam magnum estut abundesit alterum efficere. (8) Unodevicensimo aetatis anno dicere in forocoepiet nunc demum quid praestare debeat oratoradhuc tamen percaliginem video. (9) Quid si huic oneri novum accesserit? Habetquidem oratio et historia multa communiased plura diversa in hisipsisquae communia videntur. Narrat illa narrat haecsed aliter:huic pleraque humilia et sordida et ex medio petitailli omniarecondita splendida excelsa conveniunt; (10) hanc saepius ossamusculi nerviillam tori quidam et quasi iubae decent; haec velmaxime vi amaritudine instantiailla tractu et suavitate atque etiamdulcedine placet; postremo alia verba alius sonus alia constructio.(11) Nam plurimum refertut Thucydides ait'ktêma' sit an'agônisma'; quorum alterum oratioalterum historia est. His excausis non adducor ut duo dissimilia et hoc ipso diversaquo maximaconfundam misceamquene tanta quasi colluvione turbatus ibi faciamquod hic debeo; ideoque interim veniamut ne a meis verbis recedamadvocandi peto. (12) Tu tamen iam nunc cogita quae potissimum temporaaggrediar. Vetera et scripta aliis? Parata inquisitiosed onerosacollatio. Intacta et nova? Graves offensae levis gratia. (13) Nampraeter idquod in tantis vitiis hominum plura culpanda sunt quamlaudandatum si laudaveris parcussi culpaveris nimius fuissedicarisquamvis illud plenissimehoc restrictissime feceris. (14)Sed haec me non retardant; est enim mihi pro fide satis animi: illudpeto praesternas ad quod hortariseligasque materiamne mihi iamscribere parato alia rursus cunctationis et morae iusta rationascatur. Vale.

9

C.PLINIUS SEMPRONIO RUFO SUO S.

(1)Descenderam in basilicam Iuliamauditurus quibus proximacomperendinatione respondere debebam. (2) Sedebant iudicesdecemvirivenerantobversabantur advocatisilentium longum; tandem a praetorenuntius. Dimittuntur centumvirieximitur dies me gaudentequiumquam ita paratus sum ut non mora laeter. (3) Causa dilationis Nepospraetorqui legibus quaerit. Proposuerat breve edictumadmonebataccusatoresadmonebat reos exsecuturum se quae senatus consultocontinerentur. (4) Suberat edicto senatus consultum: hoc omnes quiquid negotii haberent iurare prius quam agerent iubebanturnihil scob advocationem cuiquam dedisse promisisse cavisse. His enim verbisac mille praeterea et venire advocationes et emi vetabantur; peractistamen negotiis permittebatur pecuniam dumtaxat decem milium dare. (5)Hoc facto Nepotis commotus praetor qui centumviralibus praesidetdeliberaturus an sequeretur exempluminopinatum nobis otium dedit.(6) Interim tota civitate Nepotis edictum carpitur laudatur. Multi:'Invenimusqui curva corrigeret! Quid? ante hunc praetores nonfuerunt? quis autem hic estqui emendet publicos mores?' Aliicontra: 'Rectissime fecit; initurus magistratum iura cognovitsenatus consulta legitreprimit foedissimas pactionesrempulcherrimam turpissime venire non patitur.' (7) Tales ubiquesermonesqui tamen alterutram in partem ex eventu praevalebunt. Estomnino iniquumsed usu receptumquod honesta consilia vel turpiaprout male aut prospere ceduntita vel probantur vel reprehenduntur.Inde plerumque eadem facta modo diligentiae modo vanitatismodolibertatis modo furoris nomen accipiunt. Vale.

10

C.PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S.

(1)Libera tandem hendecasyllaborum meorum fidemqui scripta tuacommunibus amicis spoponderunt. Appellantur cotidieefflagitanturac iam periculum est ne cogantur ad exhibendum formulam accipere. (2)Sum et ipse in edendo haesitatortu tamen meam quoque cunctationemtarditatemque vicisti. Proinde aut rumpe iam moras aut cave ne eosdemistos libellosquos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicerenon possuntconvicio scazontes extorqueant. (3) Perfectum opusabsolutumque estnec iam splendescit lima sed atteritur. Patere mevidere titulum tuumpatere audire describi legi venire voluminaTranquilli mei. Aequum est nos in amore tam mutuo eandem percipere exte voluptatemqua tu perfrueris ex nobis. Vale.

11

C.PLINIUS CALPURNIO FABATO PROSOCERO SUO S.

(1)Recepi litteras tuas ex quibus cognovi speciosissimam te porticum subtuo filiique tui nomine dedicassesequenti die in portarum ornatumpecuniam promisisseut initium novae liberalitatis esset consummatioprioris. (2) Gaudeo primum tua gloriacuius ad me pars aliqua pronecessitudine nostra redundat; deinde quod memoriam soceri meipulcherrimis operibus video proferri; postremo quod patria nostraflorescitquam mihi a quocumque excoli iucunduma te verolaetissimum est. (3) Quod superestdeos precor ut animum istum tibianimo isti tempus quam longissimum tribuant. Nam liquet mihi futurumut peracto quod proxime promisistiincohes aliud. Nescit enim semelincitata liberalitas starecuius pulchritudinem usus ipse commendat.Vale.

12

C.PLINIUS TERENTIO SCAURO SUO S.

(1)Recitaturus oratiunculam quam publicare cogitoadvocavi aliquos utverererpaucos ut verum audirem. Nam mihi duplex ratio recitandiuna ut sollicitudine intendaraltera ut admonearsi quid forte meut meum fallit. (2) Tuli quod petebam: inveni qui mihi copiamconsilii sui facerentipse praeterea quaedam emendanda adnotavi.Emendavi librumquem misi tibi. (3) Materiam ex titulo cognoscescetera liber explicabitquem iam nunc oportet ita consuescereutsine praefatione intellegatur. (4) Tu velim quid de universoquid departibus sentiasscribas mihi. Ero enim vel cautior in continendovel constantior in edendosi huc vel illuc auctoritas tuaaccesserit. Vale.

13

C.PLINIUS <IULIO> VALERIANO SUO S.

(1)Et tu rogas et ego promisi si rogassesscripturum me tibi quemhabuisset eventum postulatio Nepotis circa Tuscilium Nominatum.Inductus est Nominatus; egit ipse pro se nullo accusante. Nam legatiVicetinorum non modo non presserunt eum verum etiam sublevaverunt.(2) Summa defensionisnon fidem sibi in advocatione sed constantiamdefuisse; descendisse ut acturumatque etiam in curia visumdeindesermonibus amicorum perterritum recessisse; monitum enim ne desideriosenatorisnon iam quasi de nundinis sed quasi de gratia famadignitate certantistam pertinaciter praesertim in senaturepugnaretalioqui maiorem invidiam quam proxime passurus. (3) Eratsane priusa paucis tamenacclamatum exeunti. Subiunxit precesmultumque lacrimarum; quin etiam tota actione homo in dicendoexercitatus operam deditut deprecari magis - id enim etfavorabilius et tutius - quam defendi videretur. (4) Absolutus estsententia designati consulis Afrani Dextricuius haec summa: meliusquidem Nominatum fuisse facturumsi causam Vicetinorum eodem animoquo susceperat pertulisset; quia tamen in hoc genus culpae non fraudeincidissetnihilque dignum animadversione admisisse convincereturliberandumita ut Vicetinis quod acceperat redderet. (5) Assenseruntomnes praeter Fabium Aprum. Is interdicendum ei advocationibus inquinquennium censuitet quamvis neminem auctoritate traxissetconstanter in sententia mansit; quin etiam Dextrumqui primusdiversum censueratprolata lege de senatu habendo iurare coegit e republica esse quod censuisset. (6) Cui quamquam legitimae postulationia quibusdam reclamatum est; exprobrare enim censenti ambitionemvidebatur. Sed prius quam sententiae dicerenturNigrinus tribunusplebis recitavit libellum disertum et gravemquo questus est venireadvocationesvenire etiam praevaricationesin lites coirietgloriae loco poni ex spoliis civium magnos et statos reditus. (7)Recitavit capita legumadmonuit senatus consultorumin fine dixitpetendum ab optimo principeut quia legesquia senatus consultacontemnerenturipse tantis vitiis mederetur. (8) Pauci diesetliber principis severus et tamen moderatus: leges ipsum; est inpublicis actis. Quam me iuvatquod in causis agendis non modopactione dono munere verum etiam xeniis semper abstinui! (9) Oportetquidemquae sunt inhonestanon quasi illicita sed quasi pudendavitare; iucundum tamen si prohiberi publice videasquod numquam tibiipse permiseris. (10) Erit fortasseimmo non dubiehuius propositimei et minor laus et obscurior famacum omnes ex necessitate facientquod ego sponte faciebam. Interim fruor voluptatecum alii divinummealii meis rapinis meae avaritiae occursum per ludum ac iocumdictitant. Vale.

14

C.PLINIUS PONTIO ALLIFANO SUO S.

(1)Secesseram in municipiumcum mihi nuntiatum est Cornutum Tertullumaccepisse Aemiliae viae curam. (2) Exprimere non possumquanto simgaudio affectuset ipsius et meo nomine: ipsius quodsit licet -sicut est - ab omni ambitione longe remotusdebet tamen ei iucundushonor esse ultro datusmeo quod aliquanto magis me delectat mandatummihi officiumpostquam par Cornuto datum video. (3) Neque enimaugeri dignitate quam aequari bonis gratius. Cornuto autem quidmeliusquid sanctiusquid in omni genere laudis ad exemplarantiquitatis expressius? quod mihi cognitum est non famaqua alioquioptima et meritissima fruitursed longis magnisque experimentis. (4)Una diligimusuna dileximus omnes fere quos aetas nostra in utroquesexu aemulandos tulit; quae societas amicitiarum artissima nosfamiliaritate coniunxit. (5) Accessit vinculum necessitudinispublicae; idem enim mihiut sciscollega quasi voto petitus inpraefectura aerarii fuitfuit et in consulatu. Tum ego qui vir etquantus esset altissime inspexicum sequerer ut magistrumutparentem verererquod non tam aetatis maturitate quam vitaemerebatur. (6) His ex causis ut illi sic mihi gratulornec privatimmagis quam publicequod tandem homines non ad pericula ut priusverum ad honores virtute perveniunt.

(7)In infinitum epistulam extendamsi gaudio meo indulgeam. Praevertorad eaquae me agentem hic nuntius deprehendit. (8) Eram cumprosocero meoeram cum amita uxoriseram cum amicis diudesideratiscircumibam agellosaudiebam multum rusticarumquerellarumrationes legebam invitus et cursim - aliis enim chartisaliis sum litteris initiatus -coeperam etiam itineri me praeparare.(8) Nam includor angustiis commeatuseoque ipsoquod delegatumCornuto audio officiummei admoneor. Cupio te quoque sub idem tempusCampania tua remittatne quis cum in urbem redierocontubernionostro dies pereat. Vale.

15

C.PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.

(1)Cum versus tuos aemulortum maxime quam sint boni experior. Ut enimpictores pulchram absolutamque faciem raro nisi in peius effinguntita ego ab hoc archetypo labor et decido. (2) Quo magis hortorutquam plurima proferasquae imitari omnes concupiscantnemo autpaucissimi possint. Vale.

16

C.PLINIUS AEFULANO MARCELLINO SUO S.

(1)Tristissimus haec tibi scriboFundani nostri filia minore defuncta.Qua puella nihil umquam festivius amabiliusnec modo longiore vitased prope immortalitate dignius vidi. (2) Nondum annos xiiiiimpleveratet iam illi anilis prudentiamatronalis gravitas erat ettamen suavitas puellaris cum virginali verecundia. (3) Ut illa patriscervicibus inhaerebat! ut nos amicos paternos et amanter et modestecomplectebatur! ut nutricesut paedagogosut praeceptores pro suoquemque officio diligebat! quam studiosequam intellegenterlectitabat! ut parce custoditeque ludebat! Qua illa temperantiaquapatientiaqua etiam constantia novissimam valetudinem tulit! (4)Medicis obsequebatursororem patrem adhortabatur ipsamque sedestitutam corporis viribus vigore animi sustinebat. (5) Duravit hicilli usque ad extremumnec aut spatio valetudinis aut metu mortisinfractus estquo plures gravioresque nobis causas relinqueret etdesiderii et doloris. (6) O triste plane acerbumque funus! o morteipsa mortis tempus indignius! iam testinata erat egregio iuveniiamelectus nuptiarum diesiam nos vocati. Quod gaudium quo maeroremutatum est! (7) Non possum exprimere verbis quantum animo vulnusacceperimcum audivi Fundanum ipsumut multa luctuosa dolorinvenitpraecipientemquod in vestes margarita gemmas fueraterogaturushoc in tus et unguenta et odores impenderetur. (8) Estquidem ille eruditus et sapiensut qui se ab ineunte aetatealtioribus studiis artibusque dediderit; sed nunc omniaquae audiitsaepe quae dixitaspernatur expulsisque virtutibus aliis pietatisest totus. (9) Ignosceslaudabis etiamsi cogitaveris quidamiserit. Amisit enim filiamquae non minus mores eius quam osvultumque referebattotumque patrem mira similitudine exscripserat.(10) Proinde si quas ad eum de dolore tam iusto litteras mittesmemento adhibere solacium non quasi castigatorium et nimis fortesedmolle et humanum. Quod ut facilius admittatmultum faciet mediitemporis spatium. (11) Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manusreformidatdeinde patitur atque ultro requiritsic recens animidolor consolationes reicit ac refugitmox desiderat et clementeradmotis acquiescit. Vale.

17

C.PLINIUS VESTRICIO SPURINNAE SUO S.

(1)Scio quanto opere bonis artibus faveasquantum gaudium capiassinobiles iuvenes dignum aliquid maioribus suis faciant. Quofestinantius nuntio tibi fuisse me hodie in auditorio CalpurniPisonis. (2) Recitabat 'katasterismôn' eruditam saneluculentamque materiam. Scripta elegis erat fluentibus et teneris etenodibussublimibus etiamut poposcit locus. Apte enim et varienunc attollebaturnunc residebat; excelsa depressisexilia plenisseveris iucunda mutabatomnia ingenio pari. (3) Commendabat haecvoce suavissimavocem verecundia: multum sanguinismultumsollicitudinis in oremagna ornamenta recitantis. Etenim nescio quopacto magis in studiis homines timor quam fiducia decet. (4) Ne plura- quamquam libet pluraquo sunt pulchriora de iuvenerariora denobili -recitatione finita multum ac diu exosculatus adulescentemqui est acerrimus stimulus monendilaudibus incitavipergeret quacoepissetlumenque quod sibi maiores sui praetulissentposterisipse praeferret. (5) Gratulatus sum optimae matrigratulatus etfratriqui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam illealter eloquentiae retulit: tam notabiliter pro fratre recitanteprimum metus eiusmox gaudium eminuit.

(6)Di faciant ut talia tibi saepius nuntiem! Faveo enim saeculo ne sitsterile et effetummireque cupio ne nobiles nostri nihil in domibussuis pulchrum nisi imagines habeant; quae nunc mihi hos adulescentestacitae laudare adhortariet quod amborum gloriae satis magnum estagnoscere videntur. Vale.

18

C.PLINIUS CALPURNIO MACRO SUO S.

(1)Bene est mihi quia tibi bene est. Habes uxorem tecumhabes filium;frueris mari fontibus viridibus agro villa amoenissima. Neque enimdubito esse amoenissimamin qua se composuerat homo feliciorantequam felicissimus fieret. (2) Ego in Tuscis et venor et studeoquaeinterdum alternisinterdum simul facio; nec tamen adhuc possumpronuntiareutrum sit difficilius capere aliquid an scribere. Vale.

19

C.PLINIUS VALERIO PAULINO SUO S.

(1)Video quam molliter tuos habeas; quo simplicius tibi confiteborquaindulgentia meos tractem. (2) Est mihi semper in animo et Homericumillud 'patêr d' hôs êpios êen' et hoc nostrum'pater familiae'. Quod si essem natura asperior et duriorfrangeretme tamen infirmitas liberti mei Zosimicui tanto maior humanitasexhibenda estquanto nunc illa magis eget. (3) Homo probusofficiosus litteratus; et ars quidem eius et quasi inscriptiocomoedusin qua plurimum facit. Nam pronuntiat acriter sapienterapte decenter etiam; utitur et cithara periteultra quam comoedonecesse est. Idem tam commode orationes et historias et carminalegitut hoc solum didicisse videatur. (4) Haec tibi sedulo exposuiquo magis sciresquam multa unus mihi et quam iucunda ministeriapraestaret. Accedit longa iam caritas hominisquam ipsa periculaauxerunt. (5) Est enim ita natura comparatumut nihil aeque amoremincitet et accendat quam carendi metus; quem ego pro hoc non semelpatior. (6) Nam ante aliquot annosdum intente instanterquepronuntiatsanguinem reiecit atque ob hoc in Aegyptum missus a mepost longam peregrinationem confirmatus rediit nuper; deinde dum percontinuos dies nimis imperat vociveteris infirmitatis tussiculaadmonitus rursus sanguinem reddidit. (7) Qua ex causa destinavi eummittere in praedia tuaquae Foro Iulii possides. Audivi enim tesaepe referentem esse ibi et aera salubrem et lac eiusmodicurationibus accommodatissimum. (8) Rogo ergo scribas tuisut illivillaut domus pateatofferant etiam sumptibus eiussi quid opuserit. (9) Erit autem opus modico; est enim tam parcus et continensut non solum delicias verum etiam necessitates valetudinisfrugalitate restringat. Ego proficiscenti tantum viatici daboquantum sufficiat eunti in tua. Vale.

20

C.PLINIUS CORNELIO URSO SUO S.

(1)Iterum Bithyni: breve tempus a Iulio Bassoet Rufum Varenumproconsulem detuleruntVarenum quem nuper adversus Bassum advocatumet postularant et acceperant. Inducti in senatum inquisitionempostulaverunt. (2) Varenus petit ut sibi quoque defensionis causaevocare testes liceret; recusantibus Bithynis cognitio suscepta est.Egi pro Vareno non sine eventu; nam bene an male liber indicabit. (3)In actionibus enim utramque in partem fortuna dominatur: multumcommendationis et detrahit et affert memoria vox gestus tempus ipsumpostremo vel amor vel odium rei; liber offensisliber gratialiberet secundis casibus et adversis caret. (4) Respondit mihi FonteiusMagnusunus ex Bithynisplurimis verbis paucissimis rebus. Estplerisque Graecorumut illipro copia volubilitas: tam longastamque frigidas perihodos uno spiritu quasi torrente contorquent. (5)Itaque Iulius Candidus non invenuste solet dicerealiud esseeloquentiam aliud loquentiam. Nam eloquentia vix uni aut alteriimmo- si M. Antonio credimus - neminihaec veroquam Candidusloquentiam appellatmultis atque etiam impudentissimo cuique maximecontigit. (6) Postero die dixit pro Vareno Homullus callide acritercultecontra Nigrinus presse graviter ornate. Censuit Acilius Rufusconsul designatus inquisitionem Bithynis dandampostulationem Varenisilentio praeteriit. (7) Haec forma negandi fuit. Cornelius Priscusconsularis et accusatoribus quae petebant et reo tribuitvicitquenumero. Impetravimus rem nec lege comprehensam nec satis usitatamiustam tamen. (8) Quare iustamnon sum epistula exsecuturusutdesideres actionem. Nam si verum est Homericum illud:

providendumest mihine gratiam novitatis et floremquae oratiunculam illam velmaxime commendatepistulae loquacitate praecerpam. Vale.

21

C.PLINIUS POMPEIO SATURNINO SUO S.

(1)Varie me affecerunt litterae tuae; nam partim laeta partim tristiacontinebant: laeta quod te in urbe teneri nuntiabant - 'nollem'inquis; sed ego volo -praeterea quod recitaturum statim ut venissempollicebantur; ago gratias quod exspector. (2) Triste illudquodIulius Valens graviter iacet; quamquam ne hoc quidem tristesiillius utilitatibus aestimeturcuius interest quam maturissimeinexplicabili morbo liberari. (3) Illud plane non triste solum verumetiam luctuosumquod Iulius Avitus decessit dum ex quaestura reditdecessit in naveprocul a fratre amantissimoprocul a matre asororibus (4) - nihil ista ad mortuum pertinentsed pertinuerunt cummorereturpertinent ad hos qui supersunt -; iam quod in flore primotantae indolis iuvenis exstinctus est summa consecuturussi virtuteseius maturuissent. (5) Quo ille studiorum amore flagrabat! quantumlegitquantum etiam scripsit! quae nunc omnia cum ipso sine fructuposteritatis abierunt. (6) Sed quid ego indulgeo dolori? Cui sifrenos remittasnulla materia non maxima est. Finem epistulaefaciamut facere possim etiam lacrimis quas epistula expressit.Vale.

LiberSextus

1

C.PLINIUS TIRONI SUO S.

(1)Quamdiu ego trans Padum tu in Picenominus te requirebam; postquamego in urbe tu adhuc in Picenomulto magisseu quod ipsa loca inquibus esse una solemus acrius me tui commonentseu quod desideriumabsentium nihil perinde ac vicinitas acuitquoque propius accesserisad spem fruendihoc impatientius careas. (2) Quidquid in causaeripe me huic tormento. Veniaut ego illuc unde inconsulte properavirevertarvel ob hoc solumut experiar an mihicum sine me Romaecoeperis essesimiles his epistulas mittas. Vale.

2

C.PLINIUS ARRIANO SUO S.

(1)Soleo non numquam in iudiciis quaerere M. Regulum; nolo enim diceredesiderare. (2) Cur ergo quaero? Habebat studiis honoremtimebatpallebat scribebatquamvis non posset ediscere. Illud ipsumquodoculum modo dextrum modo sinistrum circumlinebat - dextrum si apetitorealterum si a possessore esset acturus -quod candidumsplenium in hoc aut in illud supercilium transferebatquod semperharuspices consulebat de actionis eventua nimia superstitione sedtamen et a magno studiorum honore veniebat. (3) Iam illa perquamiucunda una dicentibusquod libera tempora petebatquod audituroscorrogabat. Quid enim iucundius quam sub alterius invidia quamdiuveliset in alieno auditorio quasi deprehensum commode dicere?

(4)Sed utcumque se habent istabene fecit Regulus quod est mortuus:meliussi ante. Nunc enim sane poterat sine malo publico viveresubeo principe sub quo nocere non poterat. (5) Ideo fas est non numquameum quaerere. Nampostquam obiit illeincrebruit passim et invaluitconsuetudo binas vel singulas clepsydrasinterdum etiam dimidias etdandi et petendi. Nam et qui dicuntegisse malunt quam agereet quiaudiuntfinire quam iudicare. Tanta neglegentia tanta desidiatantadenique irreverentia studiorum periculorumque est. (6) An nossapientiores maioribus nostrisnos legibus ipsis iustioresquae tothoras tot dies tot comperendinationes largiuntur? Hebetes illi etsupra modum tardi; nos apertius dicimuscelerius intellegimusreligiosius iudicamusquia paucioribus clepsydris praecipitamuscausas quam diebus explicari solebant. (7) O Regulequi ambitione abomnibus obtinebas quod fidei paucissimi praestant! Equidem quotiensiudicoquod vel saepius facio quam dicoquantum quis plurimumpostulat aquae do. (8) Etenim temerarium existimo divinare quamspatiosa sit causa inauditatempusque negotio finire cuius modumignorespraesertim cum primam religioni suae iudex patientiamdebeatquae pars magna iustitiae est. At quaedam supervacuadicuntur. Etiam: sed satius est et haec dici quam non dicinecessaria. (9) Praetereaan sint supervacuanisi cum audierisscire non possis. Sed de his melius coram ut de pluribus vitiiscivitatis. Nam tu quoque amore communium soles emendari cupere quaeiam corrigere difficile est.

(10)Nunc respiciamus domos nostras. Ecquid omnia in tua recte? in meanovi nihil. Mihi autem et gratiora sunt bona quod perseverantetleviora incommoda quod assuevi. Vale.

3

C.PLINIUS VERO SUO S.

(1)Gratias agoquod agellum quem nutrici meae donaveram colendumsuscepisti. Eratcum donaremcentum milium nummum; posteadecrescente reditu etiam pretium minuitquod nunc te curantereparabit. (2) Tu modo memineris commendari tibi a me non arbores etterramquamquam haec quoquesed munusculum meumquod esse quamfructuosissimum non illius magis interest quae accepitquam mea quidedi. Vale.

4

C.PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.

(1)Numquam sum magis de occupationibus meis questusquae me non suntpassae aut proficiscentem te valetudinis causa in Campaniam prosequiaut profectam e vestigio subsequi. (2) Nunc enim praecipue simul essecupiebamut oculis meis crederem quid viribus quid corpusculoappararesecquid denique secessus voluptates regionisque abundantiaminoffensa transmitteres. (3) Equidem etiam fortem te non sine curadesiderarem; est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissimediligas interdum nihil scire. (4) Nunc vero me cum absentiae tuminfirmitatis tuae ratio incerta et varia sollicitudine exterret.Vereor omniaimaginor omniaquaeque natura metuentium esteamaxime mihi quae maxime abominor fingo. (5) Quo impensius rogouttimori meo cottidie singulis vel etiam binis epistulis consulas. Eroenim securior dum legostatimque timebo cum legero. Vale.

5

C.PLINIUS URSO SUO S.

(1)Scripseram tenuisse Varenumut sibi evocare testes liceret; quodpluribus aequumquibusdam iniquum et quidem pertinaciter visummaxime Licinio Nepotiqui sequenti senatucum de rebus aliisreferreturde proximo senatus consulto disseruit finitamque causamretractavit. (2) Addidit etiam petendum a consulibus ut referrent subexemplo legis ambitus de lege repetundaruman placeret in futurum adeam legem adiciut sicut accusatoribus inquirendi testibusquedenuntiandi potestas ex ea lege essetita reis quoque fieret. (3)Fuerunt quibus haec eius oratio ut sera et intempestiva etpraepostera displiceretquae omisso contra dicendi temporecastigaret peractumcui potuisset occurrere. (4) Iuventius quidemCelsus praetor tamquam emendatorem senatus et multis et vehementerincrepuit. Respondit Nepos rursusque Celsus; neuter contumeliistemperavit. (5) Nolo referre quae dici ab ipsis moleste tuli. Quomagis quosdam e numero nostro improbaviqui modo ad Celsum modo adNepotemprout hic vel ille diceretcupiditate audiendi cursitabantet nunc quasi stimularent et accenderentnunc quasi reconciliarentac recomponerentfrequentius singulisambobus interdum propitiumCaesarem ut in ludicro aliquo precabantur. (6) Mihi quidem illudetiam peracerbum fuitquod sunt alter alteri quid pararent indicati.Nam et Celsus Nepoti ex libello respondit et Celso Nepos expugillaribus. (7) Tanta loquacitas amicorumut homines iurgaturi idipsum invicem scierinttamquam convenisset. Vale.

6

C.PLINIUS FUNDANO SUO S.

(1)Si quandonunc praecipue cuperem esse te Romaeet sis rogo. Opusest mihi voti laboris sollicitudinis socio. Petit honores IuliusNaso; petit cum multiscum bonisquos ut gloriosum sic estdifficile superare. (2) Pendeo ergo et exerceor speafficior metu etme consularem esse non sentio; nam rursus mihi videor omnium quaedecucurri candidatus. (3) Meretur hanc curam longa mei caritate. Estmihi cum illo non sane paterna amicitia - neque enim esse potuit permeam aetatem -; solebat tamen vixdum adulescentulo mihi pater eiuscum magna laude monstrari. Erat non studiorum tantum verum etiamstudiosorum amantissimus ac prope cotidie ad audiendosquos tunc egofrequentabamQuintilianum Niceten Sacerdotem ventitabatvir alioquiclarus et gravis et qui prodesse filio memoria sui debeat. (4) Sedmulti nunc in senatu quibus ignotus illemulti quibus notussed nonnisi viventes reverentur. Quo magis huicomissa gloria patris in quamagnum ornamentum gratia infirmaipsi enitendum ipsi elaborandumest. (5) Quod quidem semperquasi provideret hoc tempussedulofecit: paravit amicosquos paraverat coluitme certeut primumsibi iudicare permisitad amorem imitationemque delegit. (6) Dicentimihi sollicitus assistitassidet recitanti; primis etiam et cummaxime nascentibus opusculis meis interestnunc solus ante cumfratrecuius nuper amissi ego suscipere partesego vicem debeoimplere. (7) Doleo enim et illum immatura morte indignissime raptumet hunc optimi fratris adiumento destitutum solisque amicis relictum.(8) Quibus ex causis exigo ut veniaset suffragio meo tuum iungas.Permultum interest mea te ostentaretecum circumire. Ea estauctoritas tuaut putem me efficacius tecum etiam meos amicosrogaturum. (9) Abrumpe si qua te retinent: hoc tempus meumhocfideshoc etiam dignitas postulat. Suscepi candidatumet suscepisseme notum est; ego ambioego periclitor; in summasi datur Nasoniquod petitillius honorsi negaturmea repulsa est. Vale.

7

C.PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.

(1)Scribis te absentia mea non mediocriter affici unumque haberesolaciumquod pro me libellos meos teneassaepe etiam in vestigiomeo colloces. (2) Gratum est quod nos requirisgratum quod hisfomentis acquiescis; invicem ego epistulas tuas lectito atqueidentidem in manus quasi novas sumo. (3) Sed eo magis ad desideriumtui accendor: nam cuius litterae tantum habent suavitatishuiussermonibus quantum dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissimescribelicet hoc ita me delectet ut torqueat. Vale.

8

C.PLINIUS PRISCO SUO S.

(1)Atilium Crescentem et nosti et amas. Quis enim illum spectatior pauloaut non novit aut non amat? Hunc ego non ut multised artissimediligo. (2) Oppida nostra unius diei itinere dirimuntur; ipsi amareinvicemqui est flagrantissimus amoradulescentuli coepimus. Mansithic posteanec refrixit iudicio sed invaluit. Sciunt qui alterutrumnostrum familiarius intuentur. Nam et ille amicitiam meam latissimapraedicatione circumfertet ego prae me feroquantae sit mihi curaemodestia quies securitas eius. (3) Quin etiamcum insolentiamcuiusdam tribunatum plebis inituri verereturidque indicasset mihirespondi: 'ou tis emeu zôntos'. Quorsus haec? ut sciasnonposse Atilium me incolumi iniuriam accipere. (4) Iterum dices'quorsus haec?' Debuit ei pecuniam Valerius Varus. Huius est heresMaximus nosterquem et ipse amosed Konjunktivs tu. (5) Rogo ergoexigo etiam pro iure amicitiaecures ut Atilio meo salva sit nonsors modo verum etiam usura plurium annorum. Homo est alieniabstinentissimus sui diligens; nullis quaestibus sustineturnullusilli nisi ex frugalitate reditus. (6) Nam studiaquibus plurimumpraestatad voluptatem tantum et gloriam exercet. Gravis est ei velminima iactura; quam<quam> reparare quod amiseris gravius. (7)Exime hunc illiexime hunc mihi scrupulum: sine me suavitate eiussine leporibus perfrui. Neque enim possum tristem viderecuiushilaritas me tristem esse non patitur. (8) In summa nosti facetiashominis; quas velim attendasne in bilem et amaritudinem vertatiniuria. Quam vim habeat offensuscrede ei quam in amore habet. Nonferet magnum et liberum ingenium cum contumelia damnum. (9) Verumutferat illeego meum damnum meam contumeliam iudicabosed nontamquam pro mea - hoc estgravius - irascar. Quamquam quiddenuntiationibus et quasi minis ago? Quin potiusut coeperamrogooro des operamne ille se - quod valdissime vereor - a meego meneglectum a te putem. Dabis autemsi hoc perinde curae est tibi quamillud mihi. Vale.

9

C.PLINIUS TACITO SUO S.

(1)Commendas mihi Iulium Nasonem candidatum. Nasonem mihi? quid si meipsum? Fero tamen et ignosco. Eundem enim commendassem tibisi teRomae morante ipse afuissem. (2) Habet hoc sollicitudoquod omnianecessaria putat. Tu tamen censeo alios roges; ego precum tuarumminister adiutor particeps ero. Vale.

10

C.PLINIUS ALBINO SUO S.

(1)Cum venissem in socrus meae villam Alsiensemquae aliquamdiu RufiVergini fuitipse mihi locus optimi illius et maximi viri desideriumnon sine dolore renovavit. Hunc enim colere secessum atque etiamsenectutis suae nidulum vocare consueverat. (2) Quocumque mecontulissemillum animus illum oculi requirebant. Libuit etiammonimentum eius videreet vidisse paenituit. (3) Est enim adhucimperfectumnec difficultas operis in causamodici ac potiusexiguised inertia eius cui cura mandata est. Subit indignatio cummiserationepost decimum mortis annum reliquias neglectumque cineremsine titulo sine nomine iacerecuius memoria orbem terrarum gloriapervagetur. (4) At ille mandaverat caveratqueut divinum illud etimmortale factum versibus inscriberetur:

(5)Tam rara in amicitiis fidestam parata oblivio mortuorumut ipsinobis debeamus etiam conditoria exstruere omniaque heredum officiapraesumere. (6) Nam cui non est verendumquod videmus accidisseVerginio? cuius iniuriam ut indignioremsic etiam notiorem ipsiusclaritas facit. Vale.

11

C.PLINIUS MAXIMO SUO S.

(1)O diem laetum! Adhibitus in consilium a praefecto urbis audivi exdiverso agentes summae spei summae indolis iuvenesFuscumSalinatorem et Ummidium Quadratumegregium par nec modo temporibusnostris sed litteris ipsis ornamento futurum. (2) Mira utriqueprobitasconstantia salvadecorus habitusos Latinumvox virilistenax memoriamagnum ingeniumiudicium aequale; quae singula mihivoluptati fueruntatque inter haec illudquod et ipsi me utrectoremut magistrum intuebanturet iis qui audiebant me aemularimeis instare vestigiis videbantur. (3) O diem - repetam enim - laetumnotandumque mihi candidissimo calculo! Quid enim aut publice laetiusquam clarissimos iuvenes nomen et famam ex studiis petereaut mihioptatius quam me ad recta tendentibus quasi exemplar esse propositum?(4) Quod gaudium ut perpetuo capiam deos oro; ab isdem teste te petout omnes qui me imitari tanti putabunt meliores esse quam me velint.Vale.

12

C.PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

(1)Tu vero non debes suspensa manu commendare mihi quos tuendos putas.Nam et te decet multis prodesse et me suscipere quidquid ad curamtuam pertinet. (2) Itaque Bittio Prisco quantum plurimum potueropraestabopraesertim in harena meahoc est apud centumviros. (3)Epistularumquas mihi ut ais 'aperto pectore' scripsistiobliviscime iubes; at ego nullarum libentius memini. Ex illis enim velpraecipue sentioquanto opere me diligascum sic exegeris mecumutsolebas cum tuo filio. (4) Nec dissimulo hoc mihi iucundiores easfuissequod habebam bonam causamcum summo studio curassem quod tucurari volebas. (5) Proinde etiam atque etiam rogout mihi sempereadem simplicitatequotiens cessare videbor - 'videbor' diconumquam enim cessabo -convicium faciasquod et ego intellegam asummo amore proficisciet tu non meruisse me gaudeas. Vale.

13

C.PLINIUS URSO SUO S.

(1)Umquamne vidisti quemquam tam laboriosum et exercitum quam Varenummeum? cui quod summa contentione impetraverat defendendum et quasirursus petendum fuit. (2) Bithyni senatus consultum apud consulescarpere ac labefactare sunt ausiatque etiam absenti principicriminari; ab illo ad senatum remissi non destiterunt. Egit ClaudiusCapito irreverenter magis quam constanterut qui senatus consultumapud senatum accusaret. (3) Respondit Catius Fronto graviter etfirme. Senatus ipse mirificus; nam illi quoque qui prius negarantVareno quae petebateadem danda postquam erant data censuerunt; (4)singulos enim integra re dissentire fas esseperacta quod pluribusplacuisset cunctis tuendum. (5) Acilius tantum Rufus et cum eo septeman octoseptem immoin priore sententia perseverarunt. Erant in hacpaucitate non nulliquorum temporaria gravitas vel potius gravitatisimitatio ridebatur. (6) Tu tamen aestimaquantum nos in ipsa pugnacertaminis maneatcuius quasi praelusio atque praecursio hascontentiones excitavit. Vale.

14

C.PLINIUS MAURICO SUO S.

(1)Sollicitas me in Formianum. Veniam ea condicionene quid contracommodum tuum facias; qua pactione invicem mihi caveo. Neque enimmare et litussed te otium libertatem sequor: alioqui satius est inurbe remanere. (2) Oportet enim omnia aut ad alienum arbitrium aut adsuum facere. Mei certe stomachi haec natura estut nihil nisi totumet merum velit. Vale.

15

C.PLINIUS ROMANO SUO S.

(1)Mirificae rei non interfuisti; ne ego quidemsed me recens fabulaexcepit. Passennus Paulussplendidus eques Romanus et in primiseruditusscribit elegos. Gentilicium hoc illi: est enim municepsProperti atque etiam inter maiores suos Propertium numerat. (2) Iscum recitaretita coepit dicere: 'Prisceiubes...'. Ad hocIavolenus Priscus - aderat enim ut Paulo amicissimus -: 'Ego vero noniubeo.' Cogita qui risus hominumqui ioci. (3) Est omnino Priscusdubiae sanitatisinterest tamen officiisadhibetur consiliis atqueetiam ius civile publice respondet: quo magis quod tunc fecit etridiculum et notabile fuit. (4) Interim Paulo aliena deliratioaliquantum frigoris attulit. Tam sollicite recitaturis providendumestnon solum ut sint ipsi sani verum etiam ut sanos adhibeant.Vale.

16

C.PLINIUS TACITO SUO S.

(1)Petis ut tibi avunculi mei exitum scribamquo verius tradereposteris possis. Gratias ago; nam video morti eius si celebretur a teimmortalem gloriam esse propositam. (2) Quamvis enim pulcherrimarumclade terrarumut populi ut urbes memorabili casuquasi sempervicturus occideritquamvis ipse plurima opera et mansura condideritmultum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet.(3) Equidem beatos putoquibus deorum munere datum est aut facerescribenda aut scribere legendabeatissimos vero quibus utrumque.Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quolibentius suscipiodeposco etiam quod iniungis.

(4)Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum Kal.Septembres hora fere septima mater mea indicat ei apparere nubeminusitata et magnitudine et specie. (5) Usus ille solemox frigidagustaverat iacens studebatque; poscit soleasascendit locum ex quomaxime miraculum illud conspici poterat. Nubes - incertum proculintuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est -oriebaturcuius similitudinem et formam non alia magis arbor quampinus expresserit. (6) Nam longissimo velut trunco elata in altumquibusdam ramis diffundebaturcredo quia recenti spiritu evectadein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa inlatitudinem vanescebatcandida interduminterdum sordida etmaculosa prout terram cineremve sustulerat. (7) Magnum propiusquenoscendum ut eruditissimo viro visum. Iubet liburnicam aptari; mihisi venire una vellem facit copiam; respondi studere me malleetforte ipse quod scriberem dederat. (8) Egrediebatur domo; accipitcodicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae - nam villaeius subiacebatnec ulla nisi navibus fuga -: ut se tanto discriminieriperet orabat. (9) Vertit ille consilium et quod studioso animoincohaverat obit maximo. Deducit quadriremesascendit ipse nonRectinae modo sed multis - erat enim frequens amoenitas orae -laturus auxilium. (10) Properat illuc unde alii fugiuntrectumquecursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metuutomnes illius mali motus omnes figuras ut deprenderat oculis dictaretenotaretque.

(11)Iam navibus cinis incidebatquo propius accederentcalidior etdensior; iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti ignelapides; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia.Cunctatus paulum an retro flecteretmox gubernatori ut ita faceretmonenti 'Fortes' inquit 'fortuna iuvat: Pomponianum pete.' (12)Stabiis erat diremptus sinu medio - nam sensim circumactiscurvatisque litoribus mare infunditur -; ibi quamquam nondum periculoappropinquanteconspicuo tamen et cum cresceret proximosarcinascontulerat in navescertus fugae si contrarius ventus resedisset.Quo tunc avunculus meus secundissimo invectuscomplectiturtrepidantem consolatur hortaturutque timorem eius sua securitateleniretdeferri in balineum iubet; lotus accubat cenataut hilarisaut - quod aeque magnum - similis hilari. (13) Interim e Vesuviomonte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebantquorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agrestiumtrepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem arderein remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievitverissimo quidem somno; nam meatus animaequi illi propteramplitudinem corporis gravior et sonantior eratab iis qui liminiobversabantur audiebatur. (14) Sed area ex qua diaeta adibatur itaiam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexeratut si longior incubiculo moraexitus negaretur. Excitatus proceditseque Pomponianoceterisque qui pervigilaverant reddit. (15) In commune consultantintra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisquetremoribus tecta nutabantet quasi emota sedibus suis nunc huc nuncilluc abire aut referri videbantur. (16) Sub dio rursus quamquamlevium exesorumque pumicum casus metuebaturquod tamen periculorumcollatio elegit; et apud illum quidem ratio rationemapud aliostimorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteisconstringunt; id munimentum adversus incidentia fuit. (17) Iam diesalibiillic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamenfaces multae variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litusetex proximo adspicereecquid iam mare admitteret; quod adhuc vastumet adversum permanebat. (18) Ibi super abiectum linteum recubanssemel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammaeflammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertuntexcitant illum. (19) Innitens servolis duobus assurrexit et statimconciditut ego colligocrassiore caligine spiritu obstructoclausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus etfrequenter aestuans erat. (20) Ubi dies redditus - is ab eo quemnovissime viderat tertius -corpus inventum integrum illaesumopertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quamdefuncto similior.

(21)Interim Miseni ego et mater - sed nihil ad historiamnec tu aliudquam de exitu eius scire voluisti. Finem ergo faciam. (22) Unumadiciamomnia me quibus interfueram quaeque statimcum maxime veramemoranturaudierampersecutum. Tu potissima excerpes; aliud estenim epistulam aliud historiamaliud amico aliud omnibus scribere.Vale.

17

C.PLINIUS RESTITUTO SUO S.

(1)Indignatiunculamquam in cuiusdam amici auditorio cepinon possummihi temperare quo minus apud tequia non contigit coramperepistulam effundam. Recitabatur liber absolutissimus. (2) Hunc duoaut tresut sibi et paucis videnturdiserti surdis mutisque similesaudiebant. Non labra diduxeruntnon moverunt manumnon deniqueassurrexerunt saltem lassitudine sedendi. (3) Quae tanta gravitas?quae tanta sapientia? quae immo pigritia arrogantia sinisteritas acpotius amentiain hoc totum diem impendere ut offendasut inimicumrelinquas ad quem tamquam amicissimum veneris? Disertior ipse es? (4)Tanto magis ne invideris; nam qui invidet minor est. Denique siveplus sive minus sive idem praestaslauda vel inferiorem velsuperiorem vel parem: superiorem quia nisi laudandus ille non potesipse laudariinferiorem aut parem quia pertinet ad tuam gloriam quammaximum videriquem praecedis vel exaequas. (5) Equidem omnes quialiquid in studiis faciunt venerari etiam mirarique soleo; est enimres difficilis ardua fastidiosaet quae cos a quibus contemniturinvicem contemnat. Nisi forte aliud iudicas tu. Quamquam quis uno tereverentior huius operisquis benignior aestimator? (6) Qua rationeductus tibi potissimum indignationem meam prodidiquem habere sociummaxime poteram. Vale.

18

C.PLINIUS SABINO SUO S.

(1)Rogas ut agam Firmanorum publicam causam; quod ego quamquam plurimisoccupationibus distentus adnitar. Cupio enim et ornatissimam coloniamadvocationis officioet te gratissimo tibi munere obstringere. (2)Nam cum familiaritatem nostramut soles praedicaread praesidiumornamentumque tibi sumpserisnihil est quod negare debeampraesertim pro patria petenti. Quid enim precibus aut honestius piisaut efficacius amantis? (3) Proinde Firmanis tuis ac iam potiusnostris obliga fidem meam; quos labore et studio meo dignos cumsplendor ipsorum tum hoc maxime polliceturquod credibile estoptimos esse inter quos tu talis exstiteris. Vale.

19

C.PLINIUS NEPOTI SUO S.

(1)Scis tu accessisse pretium agrispraecipue suburbanis? Causa subitaecaritatis res multis agitata sermonibus. Proximis comitiishonestissimas voces senatus expressit: 'Candidati ne conviventurnemittant munerane pecunias deponant.' (2) Ex quibus duo priora tamaperte quam immodice fiebant; hoc tertiumquamquam occultareturprocomperto habebatur. (3) Homullus deinde noster vigilanter usus hocconsensu senatus sententiae loco postulavitut consules desideriumuniversorum notum principi facerentpeterentque sicut aliis vitiishuic quoque providentia sua occurreret. (4) Occurrit; nam sumptuscandidatorumfoedos illos et infamesambitus lege restrinxit;eosdem patrimonii tertiam partem conferre iussit in ea quae solocontinerenturdeforme arbitratus - et erat - honorem petituros urbemItaliamque non pro patria sed pro hospitio aut stabulo quasiperegrinantes habere. (5) Concursant ergo candidati; certatimquidquid venale audiunt emptitantquoque sint plura venaliaefficiunt. (6) Proinde si paenitet te Italicorum praediorumhocvendendi tempus tam hercule quam in provinciis comparandidum idemcandidati illic vendunt ut hic emant. Vale.

20

C.PLINIUS TACITO SUO S.

(1)Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi meiscripsicupere cognoscerequos ego Miseni relictus - id enimingressus abruperam - non solum metus verum etiam casus pertulerim.

(2)Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis - ideo enim remanseram- impendi; mox balineum cena somnus inquietus et brevis. (3)Praecesserat per multos dies tremor terraeminus formidolosus quiaCampaniae solitus; illa vero nocte ita invaluitut non moveri omniased verti crederentur. (4) Irrupit cubiculum meum mater; surgebaminvicemsi quiesceret excitaturus. Resedimus in area domusquaemare a tectis modico spatio dividebat. (5) Dubitoconstantiam vocarean imprudentiam debeam - agebam enim duodevicensimum annum -: poscolibrum Titi Liviet quasi per otium lego atque etiam ut coeperamexcerpo. Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex Hispania veneratut me et matrem sedentesme vero etiam legentem videtilliuspatientiam securitatem meam corripit. Nihilo segnius ego intentus inlibrum.

(6)Iam hora diei primaet adhuc dubius et quasi languidus dies. Iamquassatis circumiacentibus tectisquamquam in aperto locoangustotamenmagnus et certus ruinae metus. (7) Tum demum excedere oppidovisum; sequitur vulgus attonitumquodque in pavore simileprudentiaealienum consilium suo praefertingentique agmineabeuntes premit et impellit. (8) Egressi tecta consistimus. Multa ibimirandamultas formidines patimur. Nam vehicula quae produciiusseramusquamquam in planissimo campoin contrarias partesagebanturac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigioquiescebant. (9) Praeterea mare in se resorberi et tremore terraequasi repelli videbamus. Certe processerat litusmultaque animaliamaris siccis harenis detinebat. Ab altero latere nubes atra ethorrendaignei spiritus tortis vibratisque discursibus ruptainlongas flammarum figuras dehiscebat; fulguribus illae et similes etmaiores erant. (10) Tum vero idem ille ex Hispania amicus acrius etinstantius 'Si frater' inquit 'tuustuus avunculus vivitvult essevos salvos; si periitsuperstites voluit. Proinde quid cessatisevadere?' Respondimus non commissuros nos ut de salute illius incertinostrae consuleremus. (11) Non moratus ultra proripit se effusoquecursu periculo aufertur. Nec multo post illa nubes descendere interrasoperire maria; cinxerat Capreas et absconderatMiseni quodprocurrit abstulerat. (12) Tum mater orare hortari iuberequoquomodo fugerem; posse enim iuvenemse et annis et corpore gravem benemorituramsi mihi causa mortis non fuisset. Ego contra salvum menisi una non futurum; dein manum eius amplexus addere gradum cogo.Paret aegre incusatque sequod me moretur.

(13)Iam cinisadhuc tamen rarus. Respicio: densa caligo tergisimminebatquae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur.'Deflectamus' inquam 'dum videmusne in via strati comitantium turbain tenebris obteramur.' (14) Vix consideramuset nox - non qualisillunis aut nubilased qualis in locis clausis lumine exstincto.Audires ululatus feminaruminfantum quiritatusclamores virorum;alii parentes alii liberos alii coniuges vocibus requirebantvocibusnoscitabant; hi suum casumilli suorum miserabantur; erant qui metumortis mortem precarentur; (15) multi ad deos manus tollerepluresnusquam iam deos ullos aeternamque illam et novissimam noctem mundointerpretabantur. Nec defuerunt qui fictis mentitisque terroribusvera pericula augerent. Aderant qui Miseni illud ruisse illud arderefalso sed credentibus nuntiabant. (16) Paulum reluxitquod non diesnobissed adventantis ignis indicium videbatur. Et ignis quidemlongius substitit; tenebrae rursus cinis rursusmultus et gravis.Hunc identidem assurgentes excutiebamus; operti alioqui atque etiamoblisi pondere essemus. (17) Possem gloriari non gemitum mihinonvocem parum fortem in tantis periculis excidissenisi me cumomnibusomnia mecum perire miseromagno tamen mortalitatis solaciocredidissem.

(18)Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit; moxdies verus; sol etiam effulsitluridus tamen qualis esse cum deficitsolet. Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoquecinere tamquam nive obducta. (19) Regressi Misenum curatis utcumquecorporibus suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Metuspraevalebat; nam et tremor terrae perseverabatet plerique lymphatiterrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur.

(20)Nobis tamen ne tunc quidemquamquam et expertis periculum etexspectantibusabeundi consiliumdonec de avunculo nuntius.

Haecnequaquam historia digna non scripturus leges et tibi scilicet quirequisisti imputabissi digna ne epistula quidem videbuntur. Vale.

21

C.PLINIUS CANINIO SUO S.

(1)Sum ex iis qui mirer antiquosnon tamen - ut quidam - temporumnostrorum ingenia despicio. Neque enim quasi lassa et effeta naturanihil iam laudabile parit. (2) Atque adeo nuper audivi VergiliumRomanum paucis legentem comoediam ad exemplar veteris comoediaescriptamtam bene ut esse quandoque possit exemplar. (3) Nescio annoris hominemquamquam nosse debes; est enim probitate morumingenii elegantiaoperum varietate monstrabilis. (4) Scripsitmimiambos tenuiter argute venusteatque in hoc genereeloquentissime; nullum est enim genus quod absolutum non possiteloquentissimum dici. Scripsit comoedias Menandrum aliosque aetatiseiusdem aemulatus; licet has inter Plautinas Terentianasque numeres.(5) Nunc primum se in vetere comoediased non tamquam inciperetostendit. Non illi visnon granditasnon subtilitasnon amaritudonon dulcedonon lepos defuit: ornavit virtutesinsectatus estvitia; fictis nominibus decenterveris usus est apte. (6) Circa metantum benignitate nimia modum excessitnisi quod tamen poetismentiri licet. (7) In summa extorquebo ei librum legendumqueimmoediscendum mittam tibi; neque enim dubito futurumut non deponas sisemel sumpseris. Vale.

22

C.PLINIUS TIRONI SUO S.

(1)Magna res acta est omnium qui sunt provinciis praefuturimagnaomnium qui se simpliciter credunt amicis. (2) Lustricius Bruttianuscum Montanium Atticinum comitem suum in multis flagitiisdeprehendissetCaesari scripsit. Atticinus flagitiis addiditutquem deceperat accusaret. Recepta cognitio est; fui in consilio. Egituterque pro seegit autem carptim et 'kata kephalaion'quo genereveritas statim ostenditur. (3) Protulit Bruttianus testamentum suumquod Atticini manu scriptum esse dicebat; hoc enim et arcanafamiliaritas et querendi de eoquem sic amassetnecessitasindicabatur. (4) Enumeravit crimina foeda manifesta; quae ille cumdiluere non possetita regessitut dum defenditur turpisdumaccusat sceleratus probaretur. Corrupto enim scribae servointerceperat commentarios intercideratqueac per summum nefasutebatur adversus amicum crimine suo. (5) Fecit pulcherrime Caesar:non enim de Bruttianosed statim de Atticino perrogavit. Damnatus etin insulam relegatus; Bruttiano iustissimum integritatis testimoniumredditumquem quidem etiam constantiae gloria secuta est. (6) Namdefensus expeditissime accusavit vehementernec minus acer quambonus et sincerus apparuit. (7) Quod tibi scripsiut te sortitumprovinciam praemoneremplurimum tibi credasnec cuiquam satisfidasdeinde scias si quis forte te - quod abominor - fallatparatam ultionem. Qua tamen ne sit opusetiam atque etiam attende;(8) neque enim tam iucundum est vindicari quam decipi miserum. Vale.

13

C.PLINIUS TRIARIO SUO S.

(1)Impense petis ut agam causam pertinentem ad curam tuampulchramalioqui et famosam. Faciamsed non gratis. 'Qui fieri potest' inquis'ut non gratis tu?' Potest: exigam enim mercedem honestiorem gratuitopatrocinio. (2) Peto atque etiam paciscor ut simul agat CremutiusRuso. Solitum hoc mihi et iam in pluribus claris adulescentibusfactitatum; nam mire concupisco bonos iuvenes ostendere foroassignare famae. (3) Quod si cuipraestare Rusoni meo debeovelpropter natales ipsius vel propter eximiam mei caritatem; quem magniaestimo in isdem iudiciisex isdem etiam partibus conspici audiri.(4) Obliga meobliga ante quam dicat; nam cum dixerit gratias ages.Spondeo sollicitudini tuaespei meaemagnitudini causaesuffecturum. Est indolis optimae brevi producturus aliossi interimprovectus fuerit a nobis. (5) Neque enim cuiquam tam clarum statimingenium ut possit emergerenisi illi materia occasiofautor etiamcommendatorque contingat. Vale.

24

C.PLINIUS MACRO SUO S.

(1)Quam multum interest quid a quoque fiat! Eadem enim facta claritatevel obscuritate facientium aut tolluntur altissime aut humillimedeprimuntur. (2) Navigabam per Larium nostrumcum senior amicusostendit mihi villamatque etiam cubiculum quod in lacum prominet:'Ex hoc' inquit 'aliquando municeps nostra cum marito sepraecipitavit.' (3) Causam requisivi. Maritus ex diutino morbo circavelanda corporis ulceribus putrescebat; uxor ut inspiceret exegit;neque enim quemquam fidelius indicaturumpossetne sanari. (4) Viditdesperavit hortata est ut morereturcomesque ipsa mortisdux immoet exemplum et necessitas fuit; nam se cum marito ligavit abiecitquein lacum. (5) Quod factum ne mihi quidemqui municepsnisi proximeauditum estnon quia minus illo clarissimo Arriae factosed quiaminor ipsa. Vale.

25

C.PLINIUS HISPANO SUO S.

(1)Scribis Robustumsplendidum equitem Romanumcum Atilio Scauro amicomeo Ocriculum usque commune iter peregissedeinde nusquamcomparuisse; petis ut Scaurus veniat nosquesi potestin aliquainquisitionis vestigia inducat. (2) Veniet; vereor ne frustra.Suspicor enim tale nescio quid Robusto accidisse quale aliquandoMetilio Crispo municipi meo. (3) Huic ego ordinem impetraveram atqueetiam proficiscenti quadraginta milia nummum ad instruendum seornandumque donaveramnec postea aut epistulas eius aut aliquem deexitu nuntium accepi. (4) Interceptusne sit a suis an cum suisdubium: certe non ipsenon quisquam ex servis eius apparuitut neRobusti quidem. (5) Experiamur tamenaccersamus Scaurum; demus hoctuisdemus optimi adulescentis honestissimis precibusqui pietatemira mira etiam sagacitate patrem quaerit. Di faveant ut sic inveniatipsumquemadmodum iam cum quo fuisset invenit! Vale.

26

C.PLINIUS SERVIANO SUO S.

(1)Gaudeo et gratulorquod Fusco Salinatori filiam tuam destinasti.Domus patriciapater honestissimusmater pari laude; ipse studiosuslitteratus etiam disertuspuer simplicitate comitate iuvenis senexgravitate. Neque enim amore decipior. (2) Amo quidem effuse - itaofficiis ita reverentia meruit -iudico tamenet quidem tantoacrius quanto magis amo; tibique ut qui exploraverim spondeohabiturum te generum quo melior fingi ne voto quidem potuit. (3)Superest ut avum te quam maturissime similium sui faciat. Quam felixtempus illudquo mihi liberos illius nepotes tuosut meos velliberos vel nepotesex vestro sinu sumere et quasi pari iure tenerecontinget! Vale.

27

C.PLINIUS SEVERO SUO S.

(1)Rogas ut cogitemquid designatus consul in honorem principiscenseas. Facilis inventionon facilis electio; est enim exvirtutibus eius larga materia. Scribam tamen vel - quod malo - coramindicabosi prius haesitationem meam ostendero. (2) Dubito num idemtibi suadere quod mihi debeam. Designatus ego consul omni hacetsinon adulationespecie tamen adulationis abstinuinon tamquam liberet constanssed tamquam intellegens principis nostricuius videbamhanc esse praecipuam laudemsi nihil quasi ex necessitatedecernerem. (3) Recordabar etiam plurimos honores pessimo cuiquedelatosquibus hic optimus separari non alio magis poteratquamdiversitate censendi; quod ipsum non dissimulatione et silentiopraeteriine forte non iudicium illud meum sed oblivio videretur.(4) Hoc tunc ego; sed non omnibus eadem placentne conveniuntquidem. Praeterea faciendi aliquid non faciendive ratio cum hominumipsorum tum rerum etiam ac temporum condicione mutatur. (5) Namrecentia opera maximi principis praebent facultatemnova magna veracensendi. Quibus ex causisut supra scripsidubito an idem nunctibi quod tunc mihi suadeam. Illud non dubitodebuisse me in parteconsilii tui ponerequid ipse fecissem. Vale.

28

C.PLINIUS PONTIO SUO S.

(1)Scio quae tibi causa fuerit impedimentoquominus praecurrereadventum meum in Campaniam posses. Sed quamquam absens totus hucmigrasti: tantum mihi copiarum qua urbanarum qua rusticarum nominetuo oblatum estquas omnes improbeaccepi tamen. (2) Nam me tui utita facerem rogabantet verebar ne et mihi et illis irascererissinon fecissem. In posterum nisi adhibueritis modum ego adhibebo; etiam tuis denuntiavisi rursus tam multa attulissentomniarelaturos. (3) Dices oportere me tuis rebus ut meis uti. Etiam: sedperinde illis ac meis parco. Vale.

29

C.PLINIUS QUADRATO SUO S.

(1)Avidius Quietusqui me unice dilexit et - quo non minus gaudeo -probavitut multa alia Thraseae - fuit enim familiaris - ita hocsaepe referebatpraecipere solitum suscipiendas esse causas autamicorum aut destitutas aut ad exemplum pertinentes. (2) Curamicorumnon eget interpretatione. Cur destitutas? quod in illismaxime et constantia agentis et humanitas cerneretur. Cur pertinentesad exemplum? quia plurimum referretbonum an malum induceretur. (3)Ad haec ego genera causarum ambitiose fortasseaddam tamen claras etillustres. Aequum est enim agere non numquam gloriae et famaeid estsuam causam. Hos terminosquia me consuluistidignitati acverecundiae tuae statuo. (4) Nec me praeterit usum et esse et haberioptimum dicendi magistrum; video etiam multos parvo ingenio litterisnullisut bene agerent agendo consecutos. (5) Sed et illudquod velPollionis vel tamquam Pollionis accepiverissimum experior: 'Commodeagendo factum est ut saepe ageremsaepe agendo ut minus commode'quia scilicet assiduitate nimia facilitas magis quam facultasnecfiducia sed temeritas paratur. (6) Nec vero Isocrati quo minushaberetur summus orator offecitquod infirmitate vocis mollitiafrontis ne in publico diceret impediebatur. Proinde multum legescribe meditareut possis cum voles dicere: dices cum velle debebis.(7) Hoc fere temperamentum ipse servavi; non numquam necessitati quaepars rationis est parui. Egi enim quasdam a senatu iussusquo tamenin numero fuerunt ex illa Thraseae divisionehoc est ad exemplumpertinentes. (8) Adfui Baeticis contra Baebium Massam: quaesitum estan danda esset inquisitio; data est. Adfui rursus isdem querentibusde Caecilio Classico: quaesitum estan provinciales ut sociosministrosque proconsulis plecti oporteret; poenas luerunt. (9)Accusavi Marium Priscumqui lege repetundarum damnatus utebaturclementia legiscuius severitatem immanitate criminum excesserat;relegatus est. (10) Tuitus sum Iulium Bassumut incustoditum nimiset incautumita minime malum; iudicibus acceptis in senatu remansit.(11) Dixi proxime pro Vareno postulanteut sibi invicem evocaretestes liceret; impetratum est. In posterum opto ut ea potissimumiubearquae me deceat vel sponte fecisse. Vale.

30

C.PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

(1)Debemus mehercule natales tuos perinde ac nostros celebrarecumlaetitia nostrorum ex tuis pendeatcuius diligentia et cura hichilares istic securi sumus. (2) Villa Camillianaquam in Campaniapossidesest quidem vetustate vexata; et tamenquae suntpretiosioraaut integra manent aut levissime laesa sunt. (3)Attendimus ergout quam saluberrime reficiantur. Ego videor haberemultos amicossed huius generiscuius et tu quaeris et res exigitprope neminem. (4) Sunt enim omnes togati et urbani; rusticorum autempraediorum administratio poscit durum aliquem et agrestemcui neclabor ille gravis nec cura sordida nec tristis solitudo videatur. (5)Tu de Rufo honestissime cogitas; fuit enim filio tuo familiaris. Quidtamen nobis ibi praestare possit ignorovelle plurimum credo. Vale.

31

C.PLINIUS CORNELIANO SUO S.

(1)Evocatus in consilium a Caesare nostro ad Centum Cellas - hoc loconomen -magnam cepi voluptatem. (2) Quid enim iucundius quamprincipis iustitiam gravitatem comitatem in secessu quoque ubi maximerecluduntur inspicere? Fuerunt variae cognitiones et quae virtutesiudicis per plures species experirentur. (3) Dixit causam ClaudiusAriston princeps Ephesiorumhomo munificus et innoxie popularis;inde invidia et a dissimillimis delator immissusitaque absolutusvindicatusque est.

(4)Sequenti die audita est Gallitta adulterii rea. Nupta haec tribunomilitum honores petituroet suam et mariti dignitatem centurionisamore maculaverat. Maritus legato consulariille Caesari scripserat.(5) Caesar excussis probationibus centurionem exauctoravit atqueetiam relegavit. Supererat criminiquod nisi duorum esse nonpoteratreliqua pars ultionis; sed maritum non sine aliquareprehensione patientiae amor uxoris retardabatquam quidem etiampost delatum adulterium domi habuerat quasi contentus aemulumremovisse. (6) Admonitus ut perageret accusationemperegit invitus.Sed illam damnari etiam invito accusatore necesse erat: damnata etIuliae legis poenis relicta est. Caesar et nomen centurionis etcommemorationem disciplinae militaris sententiae adiecitne omneseius modi causas revocare ad se videretur.

(7)Tertio die inducta cognitio est multis sermonibus et vario rumoreiactataIuli Tironis codicilliquos ex parte veros esse constabatex parte falsi dicebantur. (8) Substituebantur crimini SemproniusSenecio eques Romanus et Eurythmus Caesaris libertus et procurator.Heredescum Caesar esset in Daciacommuniter epistula scriptapetierant ut susciperet cognitionem. (9) Susceperat; reversus diemdederatet cum ex heredibus quidam quasi reverentia Eurythmiomitterent accusationempulcherrime dixerat: 'Nec ille Polyclitusest nec ego Nero.' Indulserat tamen petentibus dilationemcuiustempore exacto consederat auditurus. (10) A parte heredum intraveruntduo omnino; postulaveruntomnes heredes agere cogerenturcumdetulissent omnesaut sibi quoque desistere permitteretur. (11)Locutus est Caesar summa gravitate summa moderationecumqueadvocatus Senecionis et Eurythmi dixisset suspicionibus relinquireosnisi audirentur'Non curo' inquit 'an isti suspicionibusrelinquanturego relinquor.' (12) Dein conversus ad nos:ëëEpistêsate' quid facere debeamus; isti enim querivolunt quod sibi licuerit non accusari.' Tum ex consilii sententiaiussit denuntiari heredibus omnibusaut agerent aut singuliapprobarent causas non agendi; alioqui se vel de calumniapronuntiaturum.

(13)Vides quam honestiquam severi dies; quos iucundissimae remissionessequebantur. Adhibebamur cotidie cenae; erat modicasi principemcogitares. Interdum acroamata audiebamusinterdum iucundissimissermonibus nox ducebatur. (14) Summo die abeuntibus nobis - tamdiligens in Caesare humanitas - xenia sunt missa. Sed mihi utgravitas cognitionumconsilii honorsuavitas simplicitasqueconvictusita locus ipse periucundus fuit. (15) Villa pulcherrimacingitur viridissimis agrisimminet litoricuius in sinu fit cummaxime portus. Huius sinistrum brachium firmissimo opere munitum estdextrum elaboratur. (16) In ore portus insula assurgitquae illatumvento mare obiacens frangattutumque ab utroque latere decursumnavibus praestet. Assurgit autem arte visenda: ingentia saxalatissima navis provehit contra; haec alia super alia deiecta ipsopondere manent ac sensim quodam velut aggere construuntur. (17)Eminet iam et apparet saxeum dorsum impactosque fluctus in immensumelidit et tollit; vastus illic fragor canumque circa mare. Saxisdeinde pilae adicientur quae procedente tempore enatam insulamimitentur. Habebit hic portuset iam habet nomen auctoriseritquevel maxime salutaris; nam per longissimum spatium litus importuosumhoc receptaculo utetur. Vale.

32

C.PLINIUS QUINTILIANO SUO S.

(1)Quamvis et ipse sis continentissimuset filiam tuam ita instituerisut decebat tuam filiamTutili neptemcum tamen sit nupturahonestissimo viro Nonio Celericui ratio civilium officiorumnecessitatem quandam nitoris imponitdebet secundum condicionemmariti <uti> veste comitatuquibus non quidem augeturdignitasornatur tamen et instruitur. (2) Te porro animobeatissimummodicum facultatibus scio. Itaque partem oneris tui mihivindicoet tamquam parens alter puellae nostrae confero quinquagintamilia nummum plus collaturusnisi a verecundia tua sola mediocritatemunusculi impetrari posse confideremne recusares. Vale.

33

C.PLINIUS ROMANO SUO S.

(1)'Tollite cuncta' inquit 'coeptosque auferte labores!' Seu scribisaliquid seu legistolli auferri iube et accipe orationem meam utilla arma divinam - num superbius potui? -re vera ut inter measpulchram; nam mihi satis est certare mecum. (2) Est haec pro AttiaViriolaet dignitate personae et exempli raritate et iudiciimagnitudine insignis. Nam femina splendide natanupta praetorioviroexheredata ab octogenario patre intra undecim dies quam illinovercam amore captus induxeratquadruplici iudicio bona paternarepetebat. (3) Sedebant centum et octoginta iudices - tot enimquattuor consiliis colliguntur -ingens utrimque advocatio etnumerosa subselliapraeterea densa circumstantium corona latissimumiudicium multiplici circulo ambibat. (4) Ad hoc stipatum tribunalatque etiam ex superiore basilicae parte qua feminae qua viri etaudiendi - quod difficile - et - quod facile - visendi studioimminebant. Magna exspectatio patrummagna filiarummagna etiamnovercarum. (5) Secutus est varius eventus; nam duobus consiliisvicimustotidem victi sumus. Notabilis prorsus et mira eadem incausaisdem iudicibusisdem advocatiseodem tempore tantadiversitas. (6) Accidit casuquod non casus videretur: victa estnovercaipsa heres ex parte sextavictus Suburanusqui exheredatusa patre singulari impudentia alieni patris bona vindicabatnon ausussui petere.

(7)Haec tibi exposuiprimum ut ex epistula sciresquae ex oratione nonpoterasdeinde - nam detegam artes - ut orationem libentius legeressi non legere tibi sed interesse iudicio videreris; quamsit licetmagnanon despero gratiam brevissimae impetraturam. (8) Nam et copiarerum et arguta divisione et narratiunculis pluribus et eloquendivarietate renovatur. Sunt multa - non auderem nisi tibi dicere -elatamulta pugnaciamulta subtilia. (9) Intervenit enim acribusillis et erectis frequens necessitas computandi ac paene calculostabulamque poscendiut repente in privati iudicii formamcentumvirale vertatur. (10) Dedimus vela indignationidedimus iraededimus doloriet in amplissima causa quasi magno mari pluribusventis sumus vecti. (11) In summa solent quidam ex contubernalibusnostris existimare hanc orationem - iterum dicam - ut inter meas'hyper Ktêsiphôntos' esse: an veretu facillimeiudicabisqui tam memoriter tenes omnesut conferre cum hac dumhanc solam legis possis. Vale.

34

C.PLINIUS MAXIMO SUO S.

(1)Recte fecisti quod gladiatorium munus Veronensibus nostrispromisistia quibus olim amaris suspiceris ornaris. Inde etiamuxorem carissimam tibi et probatissimam habuisticuius memoriae autopus aliquod aut spectaculum atque hoc potissimumquod maximefuneridebebatur. (2) Praeterea tanto consensu rogabarisut negarenon constanssed durum videretur. Illud quoque egregiequod tamfacilis tam liberalis in edendo fuisti; nam per haec etiam magnusanimus ostenditur. (3) Vellem Africanaequas coemeras plurimasadpraefinitum diem occurrissent: sed licet cessaverint illae tempestatedetentaetu tamen meruisti ut acceptum tibi fieretquod quo minusexhiberesnon per te stetit. Vale.

LiberSeptimus

1

C.PLINIUS GEMINO SUO S.

(1)Terret me haec tua tam pertinax valetudoet quamquam tetemperantissimum noverimvereor tamen ne quid illi etiam in morestuos liceat. (2) Proinde moneo patienter resistas: hoc laudabile hocsalutare. Admittit humana natura quod suadeo. (3) Ipse certe sicagere sanus cum meis soleo: 'Spero quidemsi forte in adversamvaletudinem incideronihil me desideraturum vel pudore velpaenitentia dignum; si tamen superaverit morbusdenuntio ne quidmihi detisnisi permittentibus medicissciatisque si dederitis itavindicaturumut solent alii quae negantur.' (4) Quin etiam cumperustus ardentissima febretandem remissus unctusqueacciperem amedico potionemporrexi manum utque tangeret dixiadmotumque iamlabris poculum reddidi. (5) Postea cum vicensimo valetudinis diebalineo praepararermussantesque medicos repente vidissemcausamrequisivi. Responderunt posse me tuto lavarinon tamen omnino sinealiqua suspicione. (6) 'Quid' inquam 'necesse est?' atque ita spebalineicui iam videbar inferriplacide leniterque dimissaadabstinentiam rursusnon secus ac modo ad balineumanimum vultumquecomposui. (7) Quae tibi scripsiprimum ut te non sine exemplomoneremdeinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiamastringerercum me hac epistula quasi pignore obligavissem. Vale.

2

C.PLINIUS IUSTO SUO S.

(1)Quemadmodum congruitut simul et affirmes te assiduis occupationibusimpediriet scripta nostra desideresquae vix ab otiosis impetrarealiquid perituri temporis possunt? (2) Patiar ergo aestatem inquietamvobis exercitamque transcurrereet hieme demumcum credibile eritnoctibus saltem vacare te possequaeram quid potissimum ex nugismeis tibi exhibeam. (3) Interim abunde est si epistulae non suntmolestae; sunt autem et ideo breviores erunt. Vale.

3

C.PLINIUS PRAESENTI SUO S.

(1)Tantane perseverantia tu modo in Lucaniamodo in Campania? 'Ipseenim' inquis 'Lucanusuxor Campana.' (2) Iusta causa longiorisabsentiaenon perpetuae tamen. Quin ergo aliquando in urbem redis?ubi dignitas honor amicitiae tam superiores quam minores. Quousqueregnabis? quousque vigilabis cum volesdormies quamdiu voles?quousque calcei nusquamtoga feriataliber totus dies? (3) Tempusest te revisere molestias nostrasvel ob hoc solum ne voluptatesistae satietate languescant. Saluta paulisperquo sit tibi iucundiussalutari; terere in hac turbaut te solitudo delectet. (4) Sed quidimprudens quem evocare conor retardo? Fortasse enim his ipsisadmonerisut te magis ac magis otio involvas; quod ego non abrumpised intermitti volo. (5) Ut enimsi cenam tibi faceremdulcibuscibis acres acutosque misceremut obtusus illis et oblitus stomachushis excitareturita nunc hortor ut iucundissimum genus vitae nonnullis interdum quasi acoribus condias. Vale.

4

C.PLINIUS PONTIO SUO S.

(1)Ais legisse te hendecasyllabos meos; requiris etiam quemadmodumcoeperim scriberehomo ut tibi videor severusut ipse fateor nonineptus. (2) Numquam a poetice - altius enim repetam - alienus fui;quin etiam quattuordecim natus annos Graecam tragoediam scripsi.'Qualem?' inquis. Nescio; tragoedia vocabatur. (3) Moxcum e militiarediens in Icaria insula ventis detinererLatinos elegos in illudipsum mare ipsamque insulam feci. Expertus sum me aliquando et heroohendecasyllabis nunc primumquorum hic natalis haec causa est.Legebantur in Laurentino mihi libri Asini Galli de comparationepatris et Ciceronis. Incidit epigramma Ciceronis in Tironem suum. (4)Dein cum meridie - erat enim aestas - dormiturus me recepissemnecobreperet somnuscoepi reputare maximos oratores hoc studii genus etin oblectationibus habuisse et in laude posuisse. (5) Intendi animumcontraque opinionem meam post longam desuetudinem perquam exiguotemporis momento id ipsumquod me ad scribendum sollicitaverathisversibus exaravi:

(7)Transii ad elegos; hos quoque non minus celeriter explicuiaddidialios facilitate corruptus. Deinde in urbem reversus sodalibus legi;probaverunt. (8) Inde plura metra si quid otiiac maxime in itineretemptavi. Postremo placuit exemplo multorum unum separatimhendecasyllaborum volumen absolverenec paenitet. (9) Legiturdescribitur cantatur etiamet a Graecis quoquequos Latine huiuslibelli amor docuitnunc cithara nunc lyra personatur. (10) Sed quidego tam gloriose? Quamquam poetis furere concessum est. Et tamen nonde meo sed de aliorum iudicio loquor; qui sive iudicant sive errantme delectat. Unum precorut posteri quoque aut errent similiter autiudicent. Vale.

5

C.PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.

(1)Incredibile est quanto desiderio tui tenear. In causa amor primumdeinde quod non consuevimus abesse. Inde est quod magnam noctiumpartem in imagine tua vigil exigo; inde quod interdiuquibus horiste visere solebamad diaetam tuam ipsi meut verissime diciturpedes ducunt; quod denique aeger et maestus ac similis excluso avacuo limine recedo. Unum tempus his tormentis caretquo in foro etSamicorum litibus conteror. (2) Aestima tuquae vita mea sitcuirequies in laborein miseria curisque solacium. Vale.

6

C.PLINIUS MACRINO SUO S.

(1)Rara et notabilis res Vareno contigitsit licet adhuc dubia. Bithyniaccusationem eius ut temere incohatam omisisse narrantur. 'Narrantur'dico? Adest provinciae legatusattulit decretum concilii adCaesaremattulit ad multos principes virosattulit etiam ad nosVareni advocatos. (2) Perstat tamen idem ille Magnus; quin etiamNigrinum optimum virum pertinacissime exercet. Per hunc a consulibuspostulabatut Varenus exhibere rationes cogeretur. (3) AssistebamVareno iam tantum ut amicus et tacere decreveram. Nihil enim tamcontrarium quam si advocatus a senatu datus defenderem ut reumcuiopus esset ne reus videretur. (4) Cum tamen finita postulationeNigrini consules ad me oculos rettulissent'Scietis' inquam'constare nobis silentii nostri rationemcum veros legatosprovinciae audieritis.' Contra Nigrinus: 'Ad quem missi sunt?' Ego:'Ad me quoque: habeo decretum provinciae.' (5) Rursus ille: 'Potesttibi liquere.' Ad hoc ego: 'Si tibi ex diverso liquetpotest et mihiquod est melius liquere.í (6) Tum legatus Polyaenus causasabolitae accusationis exposuitpostulavitque ne cognitioni Caesarispraeiudicium fieret. Respondit Magnus iterumque Polyaenus. Ipse raroet breviter interlocutus multum me intra silentium tenui. (7) Accepienim non minus interdum oratorium esse tacere quam dicere.

Atqueadeo repeto me quibusdam capitis reis vel magis silentio quamoratione accuratissima profuisse. (8) Mater amisso filio - quid enimprohibetquamquam alia ratio scribendae epistulae fueritde studiisdisputare? - libertos eius eosdemque coheredes suos falsi etveneficii reos detulerat ad principemiudicemque impetraverat IuliumServianum. (9) Defenderam reos ingenti quidem coetu; erat enim causanotissimapraeterea utrimque ingenia clarissima. Finem cognitioniquaestio imposuitquae secundum reos dedit. (10) Postea mater adiitprincipemaffirmavit se novas probationes invenisse. Praeceptum estSuburanout vacaret finitam causam retractantisi quid noviafferret. (11) Aderat matri Iulius Africanusnepos illius oratorisquo audito Passienus Crispus dixit: 'Bene meherculebene; sed quotam bene?' Huius neposiuvenis ingeniosus sed non parum calliduscum multa dixisset assignatumque tempus implesset'Rogo' inquit'Suburanepermittas mihi unum verbum adicere.' (12) Tum egocumomnes me ut diu responsurum intuerentur'Respondissem' inquam 'siunum illud verbum Africanus adiecissetin quo non dubito omnia novafuisse.' (13) Non facile me repeto tantum assensum agendo consecutumquantum tunc non agendo.

Similiternunc et probatum et exceptum estquod pro Vareno hactenus tacui.(14) Consulesut Polyaenus postulabatomnia integra principiservaverunt; cuius cognitionem suspensus exspecto. Nam dies illenobis pro Vareno aut securitatem et otium dabit aut intermissumlaborem renovata sollicitudine iniunget. Vale.

7

C.PLINIUS SATURNINO SUO S.

(1)Et proxime Prisco nostro et rursusquia ita iussistigratias egi.Libentissime quidem: est enim mihi periucundumquod viri optimimihique amicissimi adeo cohaesistisut invicem vos obligari putetis.(2) Nam ille quoque praecipuam se voluptatem ex amicitia tua capereprofiteturcertatque tecum honestissimo certamine mutuae caritatisquam ipsum tempus augebit. Te negotiis distineri ob hoc moleste feroquod deservire studiis non potes. Si tamen alteram litem per iudicemalteram - ut ais - ipse finierisincipies primum istic otio fruideinde satiatus ad nos reverti. Vale.

8

C.PLINIUS PRISCO SUO S.

(1)Exprimere non possumquam iucundum sit mihi quod Saturninus nostersummas tibi apud me gratias aliis super alias epistulis agit. (2)Perge ut coepistivirumque optimum quam familiarissime diligemagnam voluptatem ex amicitia eius percepturus nec ad breve tempus.(3) Nam cum omnibus virtutibus abundattum hac praecipuequod habetmaximam in amore constantiam. Vale.

9

C.PLINIUS FUSCO SUO S.

(1)Quaeris quemadmodum in secessuquo iam diu fruerisputem te studereoportere. (2) Utile in primiset multi praecipiuntvel ex Graeco inLatinum vel ex Latino vertere in Graecum. Quo genere exercitationisproprietas splendorque verborumcopia figurarumvis explicandipraeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur;simul quae legentem fefellissenttransferentem fugere non possunt.(3) Intellegentia ex hoc et iudicium acquiritur. Nihil offuerit quaelegeris hactenusut rem argumentumque teneasquasi aemulum scriberelectisque conferreac sedulo pensitarequid tu quid ille commodius.Magna gratulatio si non nulla tumagnus pudor si cuncta ille melius.Licebit interdum et notissima eligere et certare cum electis. (4)Audax haecnon tamen improbaquia secreta contentio: quamquammultos videmus eius modi certamina sibi cum multa laude sumpsissequosque subsequi satis habebantdum non desperantantecessisse. (5)Poteris et quae dixeris post oblivionem retractaremulta retinereplura transirealia interscribere alia rescribere. (6) Laboriosumistud et taedio plenumsed difficultate ipsa fructuosumrecalescereex integro et resumere impetum fractum omissumquepostremo novavelut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare. (7)Scio nunc tibi esse praecipuum studium orandi; sed non ideo semperpugnacem hunc et quasi bellatorium stilum suaserim. Ut enim terraevariis mutatisque seminibusita ingenia nostra nunc hac nunc illameditatione recoluntur. (8) Volo interdum aliquem ex historia locumapprendasvolo epistulam diligentius scribas. Nam saepe in orationequoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitasinciditet pressus sermo purusque ex epistulis petitur. (9) Fas estet carmine remittinon dico continuo et longo - id enim perfici nisiin otio non potest -sed hoc arguto et breviquod apte quantaslibet occupationes curasque distinguit. (10) Lusus vocantur; sed hilusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur. Atqueadeo - cur enim te ad versus non versibus adhorter? -

(12)Itaque summi oratoressummi etiam viri sic se aut exercebant autdelectabantimmo delectabant exercebantque. (13) Nam mirum est uthis opusculis animus intendatur remittatur. Recipiunt enim amoresodia iras misericordiam urbanitatemomnia denique quae in vita atqueetiam in foro causisque versantur. (14) Inest his quoque eadem quaealiis carminibus utilitasquod metri necessitate devincti solutaoratione laetamuret quod facilius esse comparatio ostenditlibentius scribimus.

(15)Habes plura etiam fortasse quam requirebas; unum tamen omisi. Nonenim dixi quae legenda arbitrarer: quamquam dixicum dicerem quaescribenda. Tu memineris sui cuiusque generis auctores diligentereligere. Aiunt enim multum legendum essenon multa. (16) Qui sint hiadeo notum probatumque estut demonstratione non egeat; et alioquitam immodice epistulam extendiut dum tibi quemadmodum studeredebeas suadeostudendi tempus abstulerim. Quin ergo pugillaresresumiset aliquid ex his vel istud ipsum quod coeperas scribis?Vale.

10

C.PLINIUS MACRINO SUO S.

(1)Quia ipsecum prima cognoviiungere extrema quas avulsa cupiotequoque existimo velle de Vareno et Bithynis reliqua cognoscere. Actacausa hinc a Polyaenoinde a Magno. (2) Finitis actionibus Caesar'Neutra' inquit 'pars de mora queretur; erit mihi curae explorareprovinciae voluntatem.' (3) Multum interim Varenus tulit. Etenim quamdubium est an merito accuseturqui an omnino accusetur incertum est!Superest ne rursus provinciae quod damnasse dicitur placeatagatquepaenitentiam paenitentiae suae. Vale.

11

C.PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

(1)Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agrosquos egoiusseram proscribinon exspectata auctione pro meo quincunce exseptingentis milibus Corelliae addixerit. Adicis hos nongentismilibus posse venireac tanto magis quaerisan quod gessit ratumservem. (2) Ego vero servo: quibus ex causisaccipe. Cupio enim ettibi probatum et coheredibus meis excusatum essequod me ab illismaiore officio iubente secerno. (3) Corelliam cum summa reverentiadiligoprimum ut sororem Corelli Ruficuius mihi memoriasacrosancta estdeinde ut matri meae familiarissimam. (4) Sunt mihiet cum marito eius Minicio Iustooptimo virovetera iura; fueruntet cum filio maximaadeo quidem ut praetore me ludis meispraesederit. (5) Haeccum proxime istic fuiindicavit mihi cuperese aliquid circa Larium nostrum possidere. Ego illi ex praediis meisquod vellet et quanti vellet obtuli exceptis maternis paternisque;his enim cedere ne Corelliae quidem possum. (6) Igitur cum obvenissetmihi hereditas in qua praedia istascripsi ei venalia futura. Hasepistulas Hermes tulit exigentiqueut statim portionem meam sibiaddiceretparuit. Vides quam ratum habere debeamquod libertus meusmeis moribus gessit. (7) Superest ut coheredes aequo animo ferantseparatim me vendidissequod mihi licuit omnino non vendere. (8) Necvero coguntur imitari meum exemplum: non enim illis eadem cumCorellia iura. Possunt ergo intueri utilitatem suampro qua mihifuit amicitia. Vale.

12

C.PLINIUS MINICIO SUO S.

(1)Libellum formatum a mesicut exegerasquo amicus tuusimmo noster- quid enim non commune nobis? -si res posceret utereturmisi tibiideo tardius ne tempus emendandi eumid est disperdendihaberes.(2) Habebis tamenan emendandi nescioutique disperdendi. 'Hymeisgar hoi euzêloi' optima quaeque detrahitis. (3) Quod sifecerisboni consulam. Postea enim illis ex aliqua occasione ut meisutaret beneficio fastidi tui ipse laudaborut in eo quod adnotatuminvenies et suprascripto aliter explicitum. (4) Nam cum suspicarerfuturumut tibi tumidius videreturquoniam est sonantius etelatiusnon alienum existimavine te torqueresaddere statimpressius quiddam et exiliusvel potius humilius et peiusvestrotamen iudicio rectius. (5) Cur enim non usquequaque tenuitatemvestram insequar et exagitem? Haec ut inter istas occupationesaliquid aliquando rideresillud serio: (6) vide ut mihi viaticumreddasquod impendi data opera cursore dimisso. Ne tucum hoclegerisnon partes libellised totum libellum improbabisnegabisque ullius pretii essecuius pretium reposcaris. Vale.

13

C.PLINIUS FEROCI SUO S.

(1)Eadem epistula et non studere te et studere significat. Aenigmataloquor? Ita planedonec distinctius quod sentio enuntiem. (2) Negatenim te studeresed est tam polita quam nisi a studente non potestscribi; aut es tu super omnes beatussi talia per desidiam et otiumperficis. Vale.

14

C.PLINIUS CORELLIAE SUAE S.

(1)Tu quidem honestissimequod tam impense et rogas et exigisutaccipi iubeam a te pretium agrorum non e septingentis milibusquantiillos a liberto meosed ex nongentisquanti a publicanis partemvicensimam emisti. (2) Invicem ego et rogo et exigout non solumquid te verum etiam quid me deceat aspiciaspatiarisque me in hocuno tibi eodem animo repugnarequo in omnibus obsequi soleo. Vale.

15

C.PLINIUS SATURNINO SUO S.

(1)Requiris quid agam. Quae nosti: distringor officioamicis deserviostudeo interdumquod non interdum sed solum semperque facerenonaudeo dicere rectiuscerte beatius erat. (2) Te omnia alia quam quaevelis agere moleste ferremnisi ea quae agis essent honestissima.Nam et rei publicae suae negotia curare et disceptare inter amicoslaude dignissimum est. (3) Prisci nostri contubernium iucundum tibifuturum sciebam. Noveram simplicitatem eiusnoveram comitatem;eundem esse - quod minus noram - gratissimum experiorcum tamiucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas. Vale.

16

C.PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

(1)Calestrium Tironem familiarissime diligo et privatis mihi et publicisnecessitudinibus implicitum. (2) Simul militavimussimul quaestoresCaesaris fuimus. Ille me in tribunatu liberorum iure praecessitegoillum in praetura sum consecutuscum mihi Caesar annum remisisset.Ego in villas eius saepe secessiille in domo mea saepe convaluit.(3) Hic nunc pro consule provinciam Baeticam per Ticinum estpetiturus. (4) Speroimmo confido facile me impetraturumex itineredeflectat ad tesi voles vindicta liberarequos proxime interamicos manumisisti. Nihil est quod verearis ne sit hoc illi molestumcui orbem terrarum circumire non erit longum mea causa. (5) Proindenimiam istam verecundiam poneteque quid velis consule. Illi tamiucundum quod egoquam mihi quod tu iubes. Vale.

17

C.PLINIUS CELERI SUO S.

(1)Sua cuique ratio recitandi; mihi quod saepe iam dixiut si quid mefugit - ut certe fugit - admonear. (2) Quo magis mirorquod scribisfuisse quosdam qui reprehenderent quod orationes omnino recitarem;nisi vero has solas non putant emendandas. (3) A quibus libenterrequisierimcur concedant - si concedunt tamen - historiam debererecitariquae non ostentationi sed fidei veritatique componitur; curtragoediamquae non auditorium sed scaenam et actores; cur lyricaquae non lectorem sed chorum et lyram poscunt. At horum recitatio usuiam recepta est. (4) Num ergo culpandus est ille qui coepit? Quamquamorationes quoque et nostri quidam et Graeci lectitaverunt. (5)Supervacuum tamen est recitare quae dixeris. Etiamsi eadem omniasi isdem omnibussi statim recites; si vero multa inseras multacommutessi quosdam novos quosdam eosdem sed post tempus assumascur minus probabilis sit causa recitandi quae dixeris quam edendi?(6) Sed difficile est ut oratio dum recitatur satisfaciat. Iam hoc adlaborem recitantis pertinetnon ad rationem non recitandi. (7) Necvero ego dum recito laudarised dum legor cupio. Itaque nullumemendandi genus omitto. Ac primum quae scripsi mecum ipse pertracto;deinde duobus aut tribus lego; mox aliis trado adnotandanotasqueeorumsi dubitocum uno rursus aut altero pensito; novissimepluribus recitoac si quid mihi credis tunc acerrime emendo; (8) namtanto diligentius quanto sollicitius intendo. Optime autem reverentiapudor metus iudicantidque adeo sic habe: Nonne si locuturus es cumaliquo quamlibet doctouno tamenminus commoveris quam si cummultis vel indoctis? (9) Nonne cum surgis ad agendumtunc maximetibi ipse diffidistunc commutata non dico plurima sed omnia cupis?utique si latior scaena et corona diffusior; nam illos quoquesordidos pullatosque reveremur. (10) Nonne si prima quaeque improbariputasdebilitaris et concidis? Opinorquia in numero ipso estquoddam magnum collatumque consiliumquibusque singulis iudiciiparumomnibus plurimum. (11) Itaque Pomponius Secundus - hicscriptor tragoediarum -si quid forte familiarior amicus tollendumipse retinendum arbitrareturdicere solebat: 'Ad populum provoco'atque ita ex populi vel silentio vel assensu aut suam aut amicisententiam sequebatur. (12) Tantum ille populo dabat; recte an secusnihil ad me. Ego enim non populum advocare sed certos electosquesoleoquos intuear quibus credamquos denique et tamquam singulosobservem et tamquam non singulos timeam. (13) Namquod M. Cicero destiloego de metu sentio: timor esttimor emendator asperrimus. Hocipsum quod nos recitaturos cogitamus emendat; quod auditoriumingredimur emendat; quod pallemus horrescimus circumspicimus emendat.(14) Proinde non paenitet me consuetudinis meae quam utilissimamexperioradeoque non deterreor sermunculis istorumut ultro terogem monstres aliquid quod his addam. (15) Nihil enim curae meaesatis est. Cogito quam sit magnum dare aliquid in manus hominumnecpersuadere mihi possum non et cum multis et saepe tractandumquodplacere et semper et omnibus cupias. Vale.

18

C.PLINIUS CANINIO SUO S.

(1)Deliberas mecum quemadmodum pecuniaquam municipibus nostris inepulum obtulistipost te quoque salva sit. Honesta consultationonexpedita sententia. Numeres rei publicae summam: verendum est nedilabatur. Des agros: ut publici neglegentur. (2) Equidem nihilcommodius invenioquam quod ipse feci. Nam pro quingentis milibusnummumquae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseramagrumex meis longe pluris actori publico mancipavi; eundem vectigaliimposito recepitricena milia annua daturus. (3) Per hoc enim et reipublicae sors in tuto nec reditus incertuset ager ipse propter idquod vectigal large supercurritsemper dominum a quo exerceaturinveniet. (4) Nec ignoro me plus aliquanto quam donasse videorerogavissecum pulcherrimi agri pretium necessitas vectigalisinfregerit. (5) Sed oportet privatis utilitatibus publicasmortalibus aeternas anteferremultoque diligentius muneri suoconsulere quam facultatibus. Vale.

19

C.PLINIUS PRISCO SUO S.

(1)Angit me Fanniae valetudo. Contraxit hanc dum assidet Iuniae virginisponte primum - est enim affinis -deinde etiam ex auctoritatepontificum. (2) Nam virginescum vi morbi atrio Vestae cogunturexcederematronarum curae custodiaeque mandantur. Quo munere Fanniadum sedulo fungiturhoc discrimine implicita est. (3) Insidentfebrestussis increscit; summa macies summa defectio. Animus tantumet spiritus viget Helvidio maritoThrasea patre dignissimus; reliqualabunturmeque non metu tantumverum etiam dolore conficiunt. (4)Doleo enim feminam maximam eripi oculis civitatisnescio an aliquidsimile visuris. Quae castitas illiquae sanctitasquanta gravitasquanta constantia! Bis maritum secuta in exsilium esttertio ipsapropter maritum relegata. (5) Nam cum Senecio reus esset quod de vitaHelvidi libros composuisset rogatumque se a Fannia in defensionedixissetquaerente minaciter Mettio Caroan rogasset respondit:'Rogavi'; an commentarios scripturo dedisset: 'Dedi'; an scientematre: 'Nesciente'; postremo nullam vocem cedentem periculo emisit.(6) Quin etiam illos ipsos librosquamquam ex necessitate et metutemporum abolitos senatus consultopublicatis bonis servavit habuittulitque in exsilium exsili causam. (7) Eadem quam iucunda quamcomisquam denique - quod paucis datum est - non minus amabilis quamveneranda! Eritne quam postea uxoribus nostris ostentare possimus?Erit a qua viri quoque fortitudinis exempla sumamusquam siccernentes audientesque miremurut illas quae leguntur? (8) Ac mihidomus ipsa nutareconvulsaque sedibus suis ruitura supra videturlicet adhuc posteros habeat. Quantis enim virtutibus quantisquefactis assequenturut haec non novissima occiderit? (9) Me quidemillud etiam affligit et torquetquod matrem eiusillam - nihilpossum illustrius dicere - tantae feminae matremrursus videoramitterequam haecut reddit ac refert nobissic auferet secummeque et novo pariter et rescisso vulnere afficiet. (10) Utramquecolui utramque dilexi: utram magis nescionec discerni volebant.Habuerunt officia mea in secundishabuerunt in adversis. Egosolacium relegatarumego ultor reversarum; non feci tamen pariaatque eo magis hanc cupio servariut mihi solvendi temporasupersint. (11) In his eram curiscum scriberem ad te; quas si deusaliquis in gaudium verteritde metu non querar. Vale.

20

C.PLINIUS TACITO SUO S.

(1)Librum tuum legi etquam diligentissime potuiadnotavi quaecommutandaquae eximenda arbitrarer. Nam et ego verum dicereassueviet tu libenter audire. Neque enim ulli patientiusreprehendunturquam qui maxime laudari merentur. (2) Nunc a telibrum meum cum adnotationibus tuis exspecto. O iucundaso pulchrasvices! Quam me delectat quodsi qua posteris cura nostriusquequaque narrabiturqua concordia simplicitate fide vixerimus!(3) Erit rarum et insigneduos homines aetate dignitate propemodumaequalesnon nullius in litteris nominis - cogor enim de te quoqueparcius dicerequia de me simul dico -alterum alterius studiafovisse. (4) Equidem adulescentuluscum iam tu fama gloriaqueflorereste sequitibi 'longo sed proximus intervallo' et esse ethaberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia; sed tu mihi- ita similitudo naturae ferebat - maxime imitabilismaximeimitandus videbaris. (5) Quo magis gaudeoquod si quis de studiissermouna nominamurquod de te loquentibus statim occurro. Necdesunt qui utrique nostrum praeferantur. (6) Sed nosnihil interestmea quo locoiungimur; nam mihi primusqui a te proximus. Quinetiam in testamentis debes adnotasse: nisi quis forte alterutrinostrum amicissimuseadem legata et quidem pariter accipimus. (7)Quae omnia huc spectantut invicem ardentius diligamuscum totvinculis nos studia mores famasuprema denique hominum iudiciaconstringant. Vale.

21

C.PLINIUS CORNUTO SUO S.

(1)Pareocollega carissimeet infirmitati oculorum ut iubes consulo.Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveniet hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sedabstineosolisque auribus studeo. (2) Cubicula obductis velis opacanec tamen obscura facio. Cryptoporticus quoque adopertis inferioribusfenestris tantum umbrae quantum luminis habet. Sic paulatim lucemferre condisco. (3) Balineum assumo quia prodestvinum quia nonnocetparcissime tamen. Ita assueviet nunc custos adest.

(4)Gallinam ut a te missam libenter accepi; quam satis acribus oculisquamquam adhuc lippuspinguissimam vidi. Vale.

22

C.PLINIUS FALCONI SUO S.

(1)Minus miraberis me tam instanter petisseut in amicum meum conferrestribunatumcum scieris quis ille qualisque. Possum autem iam tibi etnomen indicare et describere ipsumpostquam polliceris. (2) EstCornelius Minicianusornamentum regionis meae seu dignitate seumoribus. Natus splendide abundat facultatibusamat studia ut solentpauperes. Idem rectissimus iudexfortissimus advocatusamicusfidelissimus. (3) Accepisse te beneficium credescum propiusinspexeris hominem omnibus honoribusomnibus titulis - nihil voloelatius de modestissimo viro dicere - parem. Vale.

23

C.PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

(1)Gaudeo quidem esse te tam fortemut Mediolani occurrere Tironipossissed ut perseveres esse tam fortisrogo ne tibi contrarationem aetatis tantum laboris iniungas. Quin immo denuntioutillum et domi et intra domum atque etiam intra cubiculi limenexspectes. (2) Etenimcum a me ut frater diligaturnon debet ab eoquem ego parentis loco observoexigere officium quod parenti suoremisisset. Vale.

24

C.PLINIUS GEMINO SUO S.

(1)Ummidia Quadratilla paulo minus octogensimo aetatis anno decessitusque ad novissimam valetudinem viridisatque etiam ultra matronalemmodum compacto corpore et robusto. (2) Decessit honestissimotestamento: reliquit heredes ex besse nepotemex tertia parteneptem. Neptem parum novinepotem familiarissime diligoadulescentem singularem nec iis tantumquos sanguine attingitinterpropinquos amandum. (3) Ac primum conspicuus forma omnes sermonesmalignorum et puer et iuvenis evasitintra quartum et vicensimumannum marituset si deus adnuisset pater. Vixit in contubernio aviaedelicatae severissimeet tamen obsequentissime. (4) Habebat illapantomimos fovebatqueeffusius quam principi feminae convenit. HosQuadratus non in theatronon domi spectabatnec illa exigebat. (5)Audivi ipsam cum mihi commendaret nepotis sui studiasolere seutfeminam in illo otio sexuslaxare animum lusu calculorumsolerespectare pantomimos suossed cum factura esset alterutrumsemper senepoti suo praecepisse abiret studeretque; quod mihi non amore eiusmagis facere quam reverentia videbatur.

(6)Miraberiset ego miratus sum. Proximis sacerdotalibus ludisproductis in commissione pantomimiscum simul theatro ego etQuadratus egrederemurait mihi: 'Scis me hodie primum vidissesaltantem aviae meae libertum?' Hoc nepos. (7) At hercule alienissimihomines in honorem Quadratillae - pudet me dixisse honorem - peradulationis officium in theatrum cursitabant exsultabant plaudebantmirabantur ac deinde singulos gestus dominae cum canticis reddebant;qui nunc exiguissima legatatheatralis operae corollariumaccipientab heredequi non spectabat. (8) Haecquia soles si quid inciditnovi non invitus audiredeinde quia iucundum est mihi quod ceperamgaudium scribendo retractare. Gaudeo enim pietate defunctaehonoreoptimi iuvenis; laetor etiam quod domus aliquando C. Cassihuius quiCassianae scholae princeps et parens fuitserviet domino non minori.(9) Implebit enim illam Quadratus meus et decebitrursusque eipristinam dignitatem celebritatem gloriam reddetcum tantus oratorinde procedetquantus iuris ille consultus. Vale.

25

C.PLINIUS RUFO SUO S.

(1)O quantum eruditorum aut modestia ipsorum aut quies operit acsubtrahit famae! At nos eos tantum dicturi aliquid aut lecturitimemusqui studia sua proferuntcum illi qui tacent hoc ampliuspraestentquod maximum opus silentio reverentur. (2) Expertus scriboquod scribo. Terentius Iuniorequestribus militiis atque etiamprocuratione Narbonensis provinciae integerrime functusrecepit sein agros suosparatisque honoribus tranquillissimum otium praetulit.(3) Hunc ego invitatus hospitio ut bonum patrem familiaeutdiligentem agricolam intuebarde his locuturusin quibus illumversari putabam; et coeperamcum ille me doctissimo sermonerevocavit ad studia. (4) Quam tersa omniaquam Latinaquam Graeca!Nam tantum utraque lingua valetut ea magis videatur excellerequacum maxime loquitur. Quantum ille legitquantum tenet! Athenisvivere hominemnon in villa putes. (5) Quid multa? Auxitsollicitudinem meam effecitque ut illis quos doctissimos novinonminus hos seductos et quasi rusticos verear. (6) Idem suadeo tibi:sunt enim ut in castris sic etiam in litteris nostrisplures cultupagano quos cinctos et armatoset quidem ardentissimo ingeniodiligenter scrutatus invenies. Vale.

26

C.PLINIUS MAXIMO SUO S.

(1)Nuper me cuiusdam amici languor admonuitoptimos esse nos duminfirmi sumus. Quem enim infirmum aut avaritia aut libido sollicitat?(2) Non amoribus servitnon appetit honoresopes neglegit etquantulumcumqueut relicturussatis habet. Tunc deos tunc hominemesse se meminitinvidet nemini neminem miratur neminem despicitacne sermonibus quidem malignis aut attendit aut alitur: balineaimaginatur et fontes. (3) Haec summa curarumsumma votorum mollemquein posterum et pinguemsi contingat evaderehoc est innoxiambeatamque destinat vitam. (4) Possum ergo quod plurimis verbisplurimis etiam voluminibus philosophi docere conanturipse brevitertibi mihique praecipereut tales esse sani perseveremusquales nosfuturos profitemur infirmi. Vale.

27

C.PLINIUS SURAE SUO S.

(1)Et mihi discendi et tibi docendi facultatem otium praebet. Igiturperquam velim scireesse phantasmata et habere propriam figuramnumenque aliquod putes an inania et vana ex metu nostro imaginemaccipere. (2) Ego ut esse credam in primis eo ducorquod audioaccidisse Curtio Rufo. Tenuis adhuc et obscurusobtinenti Africamcomes haeserat. Inclinato die spatiabatur in porticu; offertur eimulieris figura humana grandior pulchriorque. Perterrito Africam sefuturorum praenuntiam dixit: iturum enim Romam honoresque gesturumatque etiam cum summo imperio in eandem provinciam reversurumibiquemoriturum. (3) Facta sunt omnia. Praeterea accedenti Carthaginemegredientique nave eadem figura in litore occurrisse narratur. Ipsecerte implicitus morbo futura praeteritisadversa secundisauguratusspem salutis nullo suorum desperante proiecit.

(4)Iam illud nonne et magis terribile et non minus mirum est quodexponam ut accepi? (5) Erat Athenis spatiosa et capax domus sedinfamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferriet siattenderes acriusstrepitus vinculorum longius primodeinde eproximo reddebatur: mox apparebat idolonsenex macie et squaloreconfectuspromissa barba horrenti capillo; cruribus compedesmanibus catenas gerebat quatiebatque. (6) Inde inhabitantibus tristesdiraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescenteformidine mors sequebatur. Nam interdiu quoquequamquam abscesseratimagomemoria imaginis oculis inerrabatlongiorque causis timoristimor erat. Deserta inde et damnata solitudine domus totaque illimonstro relicta; proscribebatur tamenseu quis emere seu quisconducere ignarus tanti mali vellet. (7) Venit Athenas philosophusAthenodoruslegit titulum auditoque pretioquia suspecta vilitaspercunctatus omnia docetur ac nihilo minusimmo tanto magisconducit. Ubi coepit advesperascereiubet sterni sibi in prima domusparteposcit pugillares stilum lumensuos omnes in interioradimittit; ipse ad scribendum animum oculos manum intenditne vacuamens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret. (8) Initioquale ubiquesilentium noctis; dein concuti ferrumvincula moveri.Ille non tollere oculosnon remittere stilumsed offirmare animumauribusque praetendere. Tum crebrescere fragoradventare et iam utin limineiam ut intra limen audiri. Respicitvidet agnoscitquenarratam sibi effigiem. (9) Stabat innuebatque digito similisvocanti. Hic contra ut paulum exspectaret manu significat rursusqueceris et stilo incumbit. Illa scribentis capiti catenis insonabat.Respicit rursus idem quod prius innuentemnec moratus tollit lumenet sequitur. (10) Ibat illa lento gradu quasi gravis vinculis.Postquam deflexit in aream domusrepente dilapsa deserit comitem.Desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit. (11) Posterodie adit magistratusmonet ut illum locum effodi iubeant.Inveniuntur ossa inserta catenis et implicitaquae corpus aevoterraque putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis; collectapublice sepeliuntur. Domus postea rite conditis manibus caruit.

(12)Et haec quidem affirmantibus credo; illud affirmare aliis possum. Estlibertus mihi non illitteratus. Cum hoc minor frater eodem lectoquiescebat. Is visus est sibi cernere quendam in toro residentemadmoventemque capiti suo cultrosatque etiam ex ipso verticeamputantem capillos. Ubi illuxitipse circa verticem tonsuscapilliiacentes reperiuntur. (13) Exiguum temporis mediumet rursus similealiud priori fidem fecit. Puer in paedagogio mixtus pluribusdormiebat. Venerunt per fenestras - ita narrat - in tunicis albis duocubantemque detonderunt et qua venerant recesserunt. Hunc quoquetonsum sparsosque circa capillos dies ostendit. (14) Nihil notabilesecutumnisi forte quod non fui reusfuturussi Domitianus sub quohaec acciderunt diutius vixisset. Nam in scrinio eius datus a Caro deme libellus inventus est; ex quo coniectari potestquia reis morisest summittere capillumrecisos meorum capillos depulsi quodimminebat periculi signum fuisse.

(15)Proinde rogoeruditionem tuam intendas. Digna res est quam diumultumque consideres; ne ego quidem indignuscui copiam scientiaetuae facias. (16) Licet etiam utramque in partem - ut soles -disputesex altera tamen fortiusne me suspensum incertumquedimittascum mihi consulendi causa fueritut dubitare desinerem.Vale.

28

C.PLINIUS SEPTICIO SUO S.

(1)Ais quosdam apud te reprehendissetamquam amicos meos ex omnioccasione ultra modum laudem. (2) Agnosco crimenamplector etiam.Quid enim honestius culpa benignitatis? Qui sunt tamen istiquiamicos meos melius norint? Sedut norintquid invident mihifelicissimo errore? Ut enim non sint tales quales a me praedicanturego tamen beatus quod mihi videntur. (3) Igitur ad alios hancsinistram diligentiam conferant; nec sunt parum multiqui carpereamicos suos iudicium vocant. Mihi numquam persuadebunt ut meos amaria me nimium putem. Vale.

29

C.PLINIUS MONTANO SUO S.

(1)Ridebisdeinde indignaberisdeinde ridebissi legerisquod nisilegeris non potes credere. (2) Est via Tiburtina intra primum lapidem- proxime adnotavi - monimentum Pallantis ita inscriptum: 'Huicsenatus ob fidem pietatemque erga patronos ornamenta praetoriadecrevit et sestertium centies quinquagiescuius honore contentusfuit.' (3) Equidem numquam sum miratus quae saepius a fortuna quam aiudicio proficiscerentur; maxime tamen hic me titulus admonuitquamessent mimica et ineptaquae interdum in hoc caenumin has sordesabicerenturquae denique ille furcifer et recipere ausus est etrecusareatque etiam ut moderationis exemplum posteris prodere. (4)Sed quid indignor? Ridere satiusne se magnum aliquid adeptosputentqui huc felicitate perveniunt ut rideantur. Vale.

30

C.PLINIUS GENITORI SUO S.

(1)Torqueor quod discipulumut scribisoptimae spei amisisti. Cuius etvaletudine et morte impedita studia tua quidni sciam? cum sis omniumofficiorum observantissimuscumque omnes quos probas effusissimediligas. (2) Me huc quoque urbana negotia persequuntur; non desuntenim qui me iudicem aut arbitrum faciant. (3) Accedunt querelaerusticorumqui auribus meis post longum tempus suo iure abutuntur.Instat et necessitas agrorum locandorumperquam molesta: adeo rarumest invenire idoneos conductores. (4) Quibus ex causis precariostudeostudeo tamen. Nam et scribo aliquid et lego; sed cum legoexcomparatione sentio quam male scribamlicet tu mihi bonum animumfacias(5) qui libellos meos de ultione Helvidi orationi Demosthenis'kata Meidiou' confers. Quam sanecum componerem illoshabui inmanibusnon ut aemularer - improbum enim ac paene furiosum -sedtamen imitarer et sequererquantum aut diversitas ingeniorum maximiet minimiaut causae dissimilitudo pateretur. Vale.

31

C.PLINIUS CORNUTO SUO S.

(1)Claudius Pollio amari a te cupit dignus hoc ipso quod cupitdeindequod ipse te diligit; neque enim fere quisquam exigit istud nisi quifacit. Vir alioqui rectus integer quietus ac paene ultra modum - siquis tamen ultra modum - verecundus. (2) Hunccum simul militaremusnon solum ut commilito inspexi. Praeerat alae miliariae; ego iussus alegato consulari rationes alarum et cohortium excutereut magnamquorundam foedamque avaritiamneglegentiam paremita huius summamintegritatemsollicitam diligentiam inveni. (3) Postea promotus adamplissimas procurationesnulla occasione corruptus ab insitoabstinentiae amore deflexit; numquam secundis rebus intumuit; numquamofficiorum varietate continuam laudem humanitatis infregiteademquefirmitate animi laboribus suffecitqua nunc otium patitur. (4) Quodquidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuita Corellionostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agrisadiutor assumptus. Etenim qua gloria dignum estsummo viro in tantaeligendi facultate praecipue placuisse! (5) Idem quam reverenterquam fideliter amicos colatmultorum supremis iudiciisin his AnniBassi gravissimi civiscredere potescuius memoriam tam gratapraedicatione prorogat et extenditut librum de vita eius - namstudia quoque sicut alias bonas artes veneratur - ediderit. (6)Pulchrum istud et raritate ipsa probandumcum plerique hactenusdefunctorum meminerint ut querantur. (7) Hunc hominem appetentissimumtuimihi credecomplectere apprehendeimmo et invitaac sic amatamquam gratiam referas. Neque enim obligandus sed remunerandus estin amoris officioqui prior coepit. Vale.

32

C.PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

(1)Delector iucundum tibi fuisse Tironis mei adventum; quod vero scribisoblata occasione proconsulis plurimos manumissosunice laetor. Cupioenim patriam nostram omnibus quidem rebus augerimaxime tamen civiumnumero: id enim oppidis firmissimum ornamentum. (2) Illud etiam menon ut ambitiosum sed tamen iuvatquod adicis te meque et gratiarumactione et laude celebratos. Est enimut Xenophon ait'hêdistonakousma epainos'utique si te mereri putes. Vale.

33

C.PLINIUS TACITO SUO S.

(1)Auguror nec me fallit auguriumhistorias tuas immortales futuras;quo magis illis - ingenue fatebor - inseri cupio. (2) Nam si essenobis curae solet ut facies nostra ab optimo quoque artificeexprimaturnonne debemus optareut operibus nostris similis tuiscriptor praedicatorque contingat? (3) Demonstro ergo quamquamdiligentiam tuam fugere non possitcum sit in publicis actisdemonstro tamen quo magis credasiucundum mihi futurum si factummeumcuius gratia periculo crevittuo ingenio tuo testimonioornaveris.

(4)Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciaeBaeticae contra Baebium Massamdamnatoque Massa censueratut bonaeius publice custodirentur. Seneciocum explorasset consulespostulationibus vacaturosconvenit me et 'Qua concordia' inquit'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumushac adeamus consulespetamusquene bona dissipari sinantquorum esse in custodiadebent.' (5) Respondi: 'Cum simus advocati a senatu datidispice numperactas putes partes nostras senatus cognitione finita.' Et ille:'Tu quem voles tibi terminum statuescui nulla cum provincianecessitudo nisi ex beneficio tuo et hoc recenti; ipse et natus ibiet quaestor in ea fui.' (6) Tum ego: 'Si fixum tibi istud acdeliberatumsequar te utsi qua ex hoc invidianon tantum tua.'(7) Venimus ad consules; dicit Senecio quae res ferebataliquasubiungo. Vixdum conticueramuset Massa questus Senecionem nonadvocati fidem sed inimici amaritudinem implesseimpietatis reumpostulat. (8) Horror omnium; ego autem 'Vereor' inquam'clarissimiconsulesne mihi Massa silentio suo praevaricationem obieceritquodnon et me reum postulavit.' Quae vox et statim exceptaet posteamulto sermone celebrata est. (9) Divus quidem Nerva - nam privatusquoque attendebat his quae recte in publico fierent - missis ad megravissimis litteris non mihi solumverum etiam saeculo estgratulatuscui exemplum - sic enim scripsit - simile antiquiscontigisset. (10) Haecutcumque se habentnotiora clariora maioratu facies; quamquam non exigo ut excedas actae rei modum. Nam nechistoria debet egredi veritatemet honeste factis veritas sufficit.Vale.

LiberOctavus

1

C.PLINIUS SEPTICIO SUO S.

(1)Iter commode explicuiexcepto quod quidam ex meis adversamvaletudinem ferventissimis aestibus contraxerunt. (2) Encolpiusquidem lectorille seria nostra ille deliciaeexasperatis faucibuspulvere sanguinem reiecit. Quam triste hoc ipsiquam acerbum mihisi is cui omnis ex studiis gratia inhabilis studiis fuerit! Quisdeinde libellos meos sic legetsic amabit? (3) Quem aures meae sicsequentur? Sed di laetiora promittunt. Stetit sanguisresedit dolor.Praeterea continens ipsenos sollicitimedici diligentes. Ad hocsalubritas caelisecessus quies tantum salutis quantum otiipollicentur. Vale.

2

C.PLINIUS CALVISIO SUO S.

(1)Alii in praedia sua proficiscuntur ut locupletiores revertanturegout pauperior. Vendideram vindemias certatim negotiatoribus ementibus.Invitabat pretiumet quod tunc et quod fore videbatur. (2) Spesfefellit. Erat expeditum omnibus remittere aequalitersed non satisaequum. Mihi autem egregium in primis videtur ut foris ita domiutin magnis ita in parvisut in alienis ita in suis agitare iustitiam.Nam si paria peccatapares etiam laudes. (3) Itaque omnibus quidemne quis 'mihi non donatus abiret'partem octavam pretii quo quisemerat concessi; deinde iisqui amplissimas summas emptionibusoccupaverantseparatim consului. Nam et me magis iuverantet maiusipsi fecerant damnum. (4) Igitur iis qui pluris quam decem milibusemerantad illam communem et quasi publicam octavam addidi decimameius summaequa decem milia excesserant. (5) Vereor ne parumexpresserim: apertius calculo ostendam. Si qui forte quindecimmilibus emeranthi et quindecim milium octavam et quinque miliumdecimam tulerunt. (6) Praetereacum reputarem quosdam ex debitoaliquantumquosdam aliquidquosdam nihil reposuissenequaquamverum arbitrabarquos non aequasset fides solutionishosbenignitate remissionis aequari. (7) Rursus ergo iis qui solveranteius quod solverant decimam remisi. Per hoc enim aptissime et inpraeteritum singulis pro cuiusque merito gratia referriet infuturum omnes cum ad emendum tum etiam ad solvendum allicividebantur. (8) Magno mihi seu ratio haec seu facilitas stetitsedfuit tanti. Nam regione tota et novitas remissionis et formalaudatur. Ex ipsis etiam quos non unaut diciturpertica seddistincte gradatimque tractaviquanto quis melior et probiortantomihi obligatior abiit expertus non esse apud me <ëen de iêtimê êmen kakos êde kai esthlos'>. Vale.

3

C.PLINIUS SPARSO SUO S.

(1)Librum quem novissime tibi misiex omnibus meis vel maxime placeresignificas. Est eadem opinio cuiusdam eruditissimi. (2) Quo magisadducor ut neutrum falli putemquia non est credibile utrumquefalliet quia tamen blandior mihi. Volo enim proxima quaequeabsolutissima videriet ideo iam nunc contra istum librum faveoorationiquam nuper in publicum dedi communicaturus tecumut primumdiligentem tabellarium invenero. (3) Erexi exspectationem tuamquamvereor ne destituat oratio in manus sumpta. Interim tamen tamquamplacituram - et fortasse placebit - exspecta. Vale.

4

C.PLINIUS CANINIO SUO S.

(1)Optime facisquod bellum Dacicum scribere paras. Nam quae tam recenstam copiosa tam elataquae denique tam poetica et quamquam inverissimis rebus tam fabulosa materia? (2) Dices immissa terris novafluminanovos pontes fluminibus iniectosinsessa castris montiumabruptapulsum regia pulsum etiam vita regem nihil desperantem;super haec actos bis triumphosquorum alter ex invicta gente primusalter novissimus fuit. (3) Una sed maxima difficultasquod haecaequare dicendo arduum immensumetiam tuo ingenioquamquamaltissime assurgat et amplissimis operibus increscat. Non nullus etin illo laborut barbara et fera nominain primis regis ipsiusGraecis versibus non resultent. (4) Sed nihil est quod non artecuraquesi non potest vincimitigetur. Praetereasi datur Homeroet mollia vocabula et Graeca ad levitatem versus contrahere extendereinflecterecur tibi similis audentia praesertim non delicata sednecessaria non detur? (5) Proinde iure vatum invocatis diset interdeos ipsocuius res opera consilia dicturus esimmitte rudentespande vela acsi quando aliastoto ingenio vehere. Cur enim non egoquoque poetice cum poeta? (6) Illud iam nunc paciscor: prima quaequeut absolveris mittitoimmo etiam ante quam absolvassicut eruntrecentia et rudia et adhuc similia nascentibus. (7) Respondebis nonposse perinde carptim ut contextaperinde incohata placere uteffecta. Scio. Itaque et a me aestimabuntur ut coeptaspectabunturut membraextremamque limam tuam opperientur in scrinio nostro.Patere hoc me super cetera habere amoris tui pignusut ea quoquenorim quae nosse neminem velles. (8) In summa potero fortasse scriptatua magis probare laudarequanto illa tardius cautiusquesed ipsumte magis amabo magisque laudaboquanto celerius et incautiusmiseris. Vale.

5

C.PLINIUS GEMINO SUO S.

(1)Grave vulnus Macrinus noster accepit: amisit uxorem singularisexemplietiam si olim fuisset. Vixit cum hac triginta novem annissine iurgio sine offensa. Quam illa reverentiam marito suopraestititcum ipsa summam mereretur! quot quantasque virtutesexdiversis aetatibus sumptascollegit et miscuit! (2) Habet quidemMacrinus grande solaciumquod tantum bonum tam diu tenuitsed hincmagis exacerbatur quod amisit; nam fruendis voluptatibus crescitcarendi dolor. (3) Ero ergo suspensus pro homine amicissimodumadmittere avocamenta et cicatricem pati possitquam nihil aeque acnecessitas ipsa et dies longa et satietas doloris inducit. Vale.

6

C.PLINIUS MONTANO SUO S.

(1)Cognovisse iam ex epistula mea debesadnotasse me nuper monumentumPallantis sub hac inscriptione: 'Huic senatus ob fidem pietatemqueerga patronos ornamenta praetoria decrevit et sestertium centiesquinquagiescuius honore contentus fuit.' (2) Postea mihi visum estpretium operae ipsum senatus consultum quaerere. Inveni tam copiosumet effusumut ille superbissimus titulus modicus atque etiamdemissus videretur. Conferant se misceantquenon dico illi veteresAfricani Achaici Numantinised hi proximi Marii Sullae Pompei - noloprogredi longius -: infra Pallantis laudes iacebunt. (3) Urbanos quiilla censuerunt putem an miseros? Dicerem urbanossi senatum decereturbanitas; miserossed nemo tam miser est ut illa cogatur. Ambitioergo et procedendi libido? Sed quis adeo demensut per suumperpublicum dedecus procedere velit in ea civitatein qua hic essetusus florentissimae dignitatisut primus in senatu laudare Pallantemposset? (4) Mitto quod Pallanti servo praetoria ornamenta offeruntur- quippe offeruntur a servis -mitto quod censent non exhortandummodo verum etiam compellendum ad usum aureorum anulorum; erat enimcontra maiestatem senatussi ferreis praetorius uteretur. (5) Leviahaec et transeundailla memoranda quod nomine Pallantis senatus -nec expiata postea curia est -Pallantis nomine senatus gratias agitCaesariquod et ipse cum summo honore mentionem eius prosecutusesset et senatui facultatem fecisset testandi erga eum benevolentiamsuam. (6) Quid enim senatui pulchriusquam ut erga Pallantem satisgratus videretur? Additur: 'Ut Pallascui se omnes pro virili parteobligatos fatentursingularis fidei singularis industriae fructummeritissimo ferat'. Prolatos imperii finesredditos exercitus reipublicae credas. (7) Astruitur his: 'Cum senatui populoque Romanoliberalitatis gratior repraesentari nulla materia possetquam siabstinentissimi fidelissimique custodis principalium opum facultatesadiuvare contigisset'. Hoc tunc votum senatushoc praecipuum gaudiumpopulihaec liberalitatis materia gratissimasi Pallantisfacultates adiuvare publicarum opum egestione contingeret. (8) Iamquae sequuntur? Voluisse quidem senatum censere dandum ex aerariosestertium centies quinquagies et quanto ab eius modi cupiditatibusremotior eius animus essettanto impensius petere a publico parenteut eum compelleret ad cedendum senatui. (9) Id vero deeratut cumPallante auctoritate publica agereturPallas rogaretur ut senatuicederetut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse patronusipse advocareturne sestertium centies quinquagies sperneret.Sprevitquod solum potuit tantis opibus publice oblatis arrogantiusfacerequam si accepisset. (10) Senatus tamen id quoque similisquerenti laudibus tulithis quidem verbis: sed cum princeps optimusparensque publicus rogatus a Pallante eam partem sententiaequaepertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagiesremitti voluissettestari senatumet se libenter ac merito hancsummam inter reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallantidecernere coepissevoluntati tamen principis suicui in nulla refas putaret repugnarein hac quoque re obsequi. (11) ImaginarePallantem velut intercedentem senatus consulto moderantemque honoressuos et sestertium centies quinquagies ut nimium recusantemcumpraetoria ornamenta tamquam minus recepisset; (12) imaginare Caesaremliberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem -imperat enim libertus patronoquem in senatu rogat -; imaginaresenatum usquequaque testantem merito libenterque se hanc summam interreliquos honores Pallanti coepisse decernere et perseveraturumfuissenisi obsequeretur principis voluntaticui non esset fas inulla re repugnare. Ita ne sestertium centies quinquagies Pallas exaerario ferretverecundia ipsius obsequio senatus opus fuit in hocpraecipue non obsecuturisi in ulla re putasset fas esse nonobsequi.

(13)Finem existimas? Mane dum et maiora accipe: 'Utiquecum sit utileprincipis benignitatem promptissimam ad laudem praemiaque merentiumillustrari ubique et maxime iis locisquibus incitari ad imitationempraepositi rerum eius curae possentet Pallantis spectatissima fidesatque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationispossetea quae X. kal. Februarias quae proximae fuissent inamplissimo ordine optimus princeps recitasset senatusque consulta deiis rebus facta in aere inciderenturidque aes figeretur ad statuamloricatam divi Iulii'. (14) Parum visum tantorum dedecorum essecuriam testem: delectus est celeberrimus locusin quo legendapraesentibuslegenda futuris proderentur. Placuit aere signari omneshonores fastidiosissimi mancipiiquosque repudiasset quosque quantumad decernentes pertinet gessit. Incisa et insculpta sunt publicisaeternisque monumentis praetoria ornamenta Pallantissic quasifoedera antiquasic quasi sacrae leges. (15) Tanta principistantasenatustanta Pallantis ipsius - quid dicam nesciout vellent inoculis omnium figi Pallas insolentiam suampatientiam Caesarhumilitatem senatus. Nec puduit rationem turpitudini obtendereegregiam quidem pulchramque rationemut exemplo Pallantis praemiorumad studium aemulationis ceteri provocarentur. (16) Ea honorum vilitaseratillorum etiam quos Pallas non dedignabatur. Inveniebantur tamenhonesto loco natiqui peterent cuperentque quod dari libertopromitti servis videbant.

(17)Quam iuvat quod in tempora illa non incidiquorum sic me tamquamillis vixerim pudet! Non dubito similiter affici te. Scio quam sittibi vivus et ingenuus animus: ideo facilius est ut me; quamquamindignationem quibusdam in locis fortasse ultra epistulae modumextulerimparum doluisse quam nimis credas. Vale.

7

C.PLINIUS TACITO SUO S.

(1)Neque ut magistro magister neque ut discipulo discipulus - sic enimscribis -sed ut discipulo magister - nam tu magisterego contra;atque adeo tu in scholam revocasego adhuc Saturnalia extendo -librum misisti. (2) Num potui longius hyperbaton facereatque hocipso probare eum esse me qui non modo magister tuussed nediscipulus quidem debeam dici? Sumam tamen personam magistriexseramque in librum tuum ius quod dedistieo liberius quod nihil exme interim missurus sum tibi in quo te ulciscaris. Vale.

8

C.PLINIUS ROMANO SUO S.

(1)Vidistine aliquando Clitumnum fontem? Si nondum - et puto nondum:alioqui narrasses mihi -vide; quem ego - paenitet tarditatis -proxime vidi. (2) Modicus collis assurgitantiqua cupressu nemorosuset opacus. Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sedimparibuseluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescitpurus et vitreusut numerare iactas stipes et relucentes calculospossis. (3) Inde non loci devexitatesed ipsa sui copia et quasipondere impelliturfons adhuc et iam amplissimum flumenatque etiamnavium patiens; quas obvias quoque et contrario nisu in diversatendentes transmittit et perfertadeo validus ut illa qua properatipsequamquam per solum planumremis non adiuveturidem aegerrimeremis contisque superetur adversus. (4) Iucundum utrumque per iocumludumque fluitantibusut flexerint cursumlaborem otio otium laborevariare. Ripae fraxino multamulta populo vestiunturquasperspicuus amnis velut mersas viridi imagine adnumerat. Rigor aquaecertaverit nivibusnec color cedit. (5) Adiacet templum priscum etreligiosum. Stat Clitumnus ipse amictus ornatusque praetexta;praesens numen atque etiam fatidicum indicant sortes. Sparsa suntcirca sacella compluratotidemque di. Sua cuique veneratio suumnomenquibusdam vero etiam fontes. Nam praeter illum quasi parentemceterorum sunt minores capite discreti; sed flumini miscenturquodponte transmittitur. (6) Is terminus sacri profanique: in superioreparte navigare tantuminfra etiam natare concessum. BalineumHispellatesquibus illum locum Divus Augustus dono deditpublicepraebentpraebent et hospitium. Nec desunt villae quae secutaefluminis amoenitatem margini insistunt. (7) In summa nihil eritexquo non capias voluptatem. Nam studebis quoque: leges multa multorumomnibus columnis omnibus parietibus inscriptaquibus fons illedeusque celebratur. Plura laudabisnon nulla ridebis; quamquam tuveroquae tua humanitasnulla ridebis. Vale.

9

C.PLINIUS URSO SUO S.

(1)Olim non librum in manusnon stilum sumpsiolim nescio quid sitotium quid quiesquid denique illud iners quidemiucundum tamennihil agere nihil esse: adeo multa me negotia Samicorum nec secederenec studere patiuntur. (2) Nulla enim studia tanti suntut amicitiaeofficium deseraturquod religiosissime custodiendum studia ipsapraecipiunt. Vale.

10

C.PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

(1)Quo magis cupis ex nobis pronepotes viderehoc tristior audiesneptem tuam abortum fecissedum se praegnantem esse puellariternescitac per hoc quaedam custodienda praegnantibus omittitfacitomittenda. Quem errorem magnis documentis expiavitin summumpericulum adducta. (2) Igiturut necesse est graviter accipiassenectutem tuam quasi paratis posteris destitutamsic debes ageredis gratiasquod ita tibi in praesentia pronepotes negaveruntutservarent neptemillos reddituriquorum nobis spem certiorem haecipsa quamquam parum prospere explorata fecunditas facit. (3) Isdemnunc ego te quibus ipsum me hortor moneo confirmo. Neque enimardentius tu pronepotes quam ego liberos cupioquibus videor a meotuoque latere pronum ad honores iter et audita latius nomina et nonsubitas imagines relicturus. Nascantur modo et hunc nostrum doloremgaudio mutent. Vale.

11

C.PLINIUS HISPULLAE SUAE S.

(1)Cum affectum tuum erga fratris filiam cogito etiam maternaindulgentia mollioremintellego prius tibi quod est posteriusnuntiandumut praesumpta laetitia sollicitudini locum non relinquat.Quamquam vereor ne post gratulationem quoque in metum redeasatqueita gaudeas periculo liberatamut simul quod periclitata sitperhorrescas. (2) Iam hilarisiam sibi iam mihi reddita incipitreficitransmissumque discrimen convalescendo metiri. Fuit alioquiin summo discrimine- impune dixisse liceat - fuit nulla sua culpaaetatis aliqua. Inde abortus et ignorati uteri triste experimentum.(3) Proinde etsi non contigit tibi desiderium fratris amissi autnepote eius aut nepte solarimemento tamen dilatum magis istud quamnegatumcum salva sit ex qua sperari potest. Simul excusa patri tuocasumcui paratior apud feminas venia. Vale.

12

C.PLINIUS MINICIANO SUO S.

(1)Hunc solum diem excuso: recitaturus est Titinius Capitoquem egoaudire nescio magis debeam an cupiam. Vir est optimus et interpraecipua saeculi ornamenta numerandus. Colit studiastudiosos amatfovet provehitmultorum qui aliqua componunt portus sinus gremiumomnium exemplumipsarum denique litterarum iam senescentium reductorac reformator. (2) Domum suam recitantibus praebetauditoria nonapud se tantum benignitate mira frequentat; mihi certesi modo inurbedefuit numquam. Porro tanto turpius gratiam non referrequantohonestior causa referendae. (3) An si litibus terererobstrictumesse me crederem obeunti vadimonia meanuncquia mihi omne negotiumomnis in studiis curaminus obligor tanta sedulitate celebrantiinquo obligari egone dicam solocerte maxime possum? (4) Quod siilli nullam vicem nulla quasi mutua officia deberemsollicitarertamen vel ingenio hominis pulcherrimo et maxime et in summaseveritate dulcissimovel honestate materiae. Scribit exitusillustrium virorumin his quorundam mihi carissimorum. (5) Videorergo fungi pio munerequorumque exsequias celebrare non licuithorum quasi funebribus laudationibus seris quidem sed tanto magisveris interesse. Vale.

13

C.PLINIUS GENIALI SUO S.

(1)Probo quod libellos meos cum patre legisti. Pertinet ad profectumtuum a disertissimo viro discerequid laudandum quid reprehendendumsimul ita instituiut verum dicere assuescas. (2) Vides quem sequicuius debeas implere vestigia. O te beatumcui contigit unum atqueidem optimum et coniunctissimum exemplarqui denique eum potissimumimitandum habescui natura esse te simillimum voluit! Vale.

14

C.PLINIUS ARISTONI SUO S.

(1)Cum sis peritissimus et privati iuris et publicicuius parssenatorium estcupio ex te potissimum audireerraverim in senatuproxime necnenon ut in praeteritum - serum enim -verum ut infuturum si quid simile inciderit erudiar. (2) Dices: 'Cur quaerisquod nosse debebas?' Priorum temporum servitus ut aliarum optimarumartiumsic etiam iuris senatorii oblivionem quandam et ignorantiaminduxit. (3) Quotus enim quisque tam patiensut velit discerequodin usu non sit habiturus? Adde quod difficile est tenere quaeacceperis nisi exerceas. Itaque reducta libertas rudes nos etimperitos deprehendit; cuius dulcedine accensicogimur quaedamfacere ante quam nosse. (4) Erat autem antiquitus institutumut amaioribus natu non auribus modo verum etiam oculis disceremusquaefacienda mox ipsi ac per vices quasdam tradenda minoribus haberemus.(5) Inde adulescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur utimperare parendoduces agere dum sequuntur adsuescerent; indehonores petituri adsistebant curiae foribuset consilii publicispectatores ante quam consortes erant. (6) Suus cuique parcns promagistroaut cui parens non erat maximus quisque et vetustissimuspro parente. Quae potestas referentibusquod censentibus iusquaevis magistratibusquae ceteris libertasubi cedendum ubiresistendumquod silentii tempusquis dicendi modusquaedistinctio pugnantium sententiarumquae exsecutio prioribus aliquidaddentiumomnem denique senatorium morem - quod fidissimumpercipiendi genus - exemplis docebantur. (7) At nos iuvenes fuimusquidem in castris; sed cum suspecta virtusinertia in pretiocumducibus auctoritas nullanulla militibus verecundianusquamimperium nusquam obsequiumomnia soluta turbata atquc etiam incontrarium versapostremo obliviscenda magis quam tenenda. (8) Iidemprospeximus curiamsed curiam trepidam et elinguemcum dicere quodvelles periculosumquod nolles miserum esset. Quid tunc discipotuitquid didicisse iuvitcum senatus aut ad otium summum aut adsummum nefas vocareturet modo ludibrio modo dolori retentus numquamseriatristia saepe censeret? (9) Eadem mala iam senatoresiamparticipes malorum multos per annos vidimus tulimusque; quibusingenia nostra in posterum quoque hebetata fracta contusa sunt. (10)Breve tempus - nam tanto brevius omne quanto felicius tempus - quolibet scire quid simuslibet exercere quod scimus. Quo iustius petoprimum ut errorisi quis est errortribuas veniamdeinde medearisscientia tua cui semper fuit curaesic iura publica ut privata sicantiqua ut recentia sic rara ut adsidua tractare. (11) Atque egoarbitror illis etiamquibus plurimarum rerum agitatio frequens nihilesse ignotum patiebaturgenus quaestionis quod adfero ad te aut nonsatis tritum aut etiam inexpertum fuisse. Hoc et ego excusatior siforte sum lapsuset tu dignior laudesi potes id quoque docere quodin obscuro est an didiceris.

(12)Referebatur de libertis Afrani Dextri consulis incertum sua an suorummanuscelere an obsequio perempti. Hos alius - Quis? Ego; sed nihilrefert - post quaestionem supplicio liberandosalius in insulamrelegandosalius morte puniendos arbitrabatur. Quarum sententiarumtanta diversitas eratut non possent esse nisi singulae. (13) Quidenim commune habet occidere et relegare? Non hercule magis quamrelegare et absolvere; quamquam propior aliquanto est sententiaerelegantisquae absolvitquam quae occidit - utraque enim ex illisvitam relinquithaec adimit -cum interim et qui morte puniebant etqui relegabantuna sedebant et temporaria simulatione concordiaediscordiam differebant. (14) Ego postulabamut tribus sententiisconstaret suus numerusnec se brevibus indutiis duae iungerent.Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabantdiscederent a relegantenec interim contra absolventes moxdissensuri congregarenturquia parvolum referret an idemdispliceretquibus non idem placuisset. (15) Illud etiam mihipermirum videbatureum quidem qui libertos relegandosservossupplicio afficiendos censuissetcoactum esse dividere sententiam;hunc autem qui libertos morte multaretcum relegante numerari. Namsi oportuisset dividi sententiam uniusquia res duas comprehendebatnon reperiebam quemadmodum posset iungi sententia duorum tam diversacensentium.

(16)Atque adeo permitte mihi sic apud te tamquam ibisic peracta retamquam adhuc integra rationem iudicii mei redderequaeque tunccarptim multis obstrepentibus dixinunc per otium iungere. (17)Fingamus tres omnino iudices in hanc causam datos esse; horum uniplacuisse perire libertosalteri relegaritertio absolvi. Utrumnesententiae duae collatis viribus novissimam perimentan separatimuna quaeque tantundem quantum altera valebitnec magis poterit cumsecunda prima conecti quam secunda cum tertia? (18) Igitur in senatuquoque numerari tamquam contrariae debentquae tamquam diversaedicuntur. Quodsi unus atque idem et perdendos censeret et relegandosnum ex sententia unius et perire possent et relegari? Num deniqueomnino una sententia putareturquae tam diversa coniungeret? (19)Quemadmodum igiturcum alter puniendosalter censeat relegandosvideri potest una sententia quae dicitur a duobusquae non videreturunasi ab uno diceretur? Quid? lex non aperte docet dirimi deberesententias occidentis et relegantiscum ita discessionem fieriiubet: 'Qui haec censetisin hanc partemqui alia omniain illampartem ite qua sentitis'? Examina singula verba et expende: 'qui haeccensetis'hoc est qui relegandos putatis'in hanc partem'id estin eam in qua sedet qui censuit relegandos. (20) Ex quo manifestumest non posse in eadem parte remanere eosqui interficiendosarbitrantur. 'Qui alia omnia': animadvertisut non contenta lexdicere 'alia' addiderit 'omnia'. Num ergo dubium est alia omniasentire eos qui occidunt quam qui relegant? 'In illam partem ite quasentitis': nonne videtur ipsa lex eos qui dissentiunt in contrariampartem vocare cogere impellere? Non consul etiamubi quisqueremanerequo transgredi debeatnon tantum sollemnibus verbissedmanu gestuque demonstrat? (21) At enim futurum est ut si dividantursententiae interficientis et relegantispraevaleat illa quaeabsolvit. Quid istud ad censentes? quos certe non decet omnibusartibusomni ratione pugnarene fiat quod est mitius. Oportet tameneos qui puniunt et qui relegantabsolventibus primummox inter secomparari. Scilicet ut in spectaculis quibusdam sors aliquem seponitac servatqui cum victore contendatsic in senatu sunt aliquaprimasunt secunda certaminaet ex duabus sententiis eamquaesuperior exstiterittertia exspectat. (22) Quidquod primasententia comprobata ceterae perimuntur? Qua ergo ratione potest essenon unus atque idem locus sententiarumquarum nullus est postea?(23) Planius repetam. Nisi dicente sententiam eo qui relegatilliqui puniunt capite initio statim in alia discedantfrustra posteadissentient ab eo cui paulo ante consenserint. (24) Sed quid egosimilis docenti? cum discere veliman sententias dividi an iri insingulas oportuerit. Obtinui quidem quod postulabam; nihilo minustamen quaeroan postulare debuerim. Quemadmodum obtinui? Qui ultimumsupplicium sumendum esse censebatnescio an iurecerte aequitatepostulationis meae victusomissa sententia sua accessit relegantiveritus scilicet nesi dividerentur sententiaequod alioqui forevidebaturea quae absolvendos esse censebat numero praevaleret.Etenim longe plures in hac una quam in duabus singulis erant. (25)Tum illi quoque qui auctoritate eius trahebanturtranseunte illodestituti reliquerunt sententiam ab ipso auctore desertamsecutiquesunt quasi transfugam quem ducem sequebantur. (26) Sic ex tribussententiis duae factaetenuitque ex duabus altera tertia expulsaquaecum ambas superare non possetelegit ab utra vinceretur. Vale.

15

C.PLINIUS IUNIORI SUO S.

(1)Oneravi te tot pariter missis voluminibussed oneravi primum quiaexegerasdeinde quia scripseras tam graciles istic vindemias esseut plane scirem tibi vacaturumquod vulgo diciturlibrum legere.(2) Eadem ex meis agellis nuntiantur. Igitur mihi quoque licebitscribere quae legassit modo unde chartae emi possint; autnecessario quidquid scripserimus boni malive delebimus. Vale.

16

C.PLINIUS PATERNO SUO S.

(1)Confecerunt me infirmitates meorummortes etiamet quidem iuvenum.Solacia duo nequaquam paria tanto dolorisolacia tamen: unumfacilitas manumittendi - videor enim non omnino immaturos perdidissequos iam liberos perdidi -alterum quod permitto servis quoque quasitestamenta facereeaque ut legitima custodio. (2) Mandant rogantquequod visum; pareo ut iussus. Dividunt donant relinquuntdumtaxatintra domum; nam servis res publica quaedam et quasi civitas domusest. (3) Sed quamquam his solaciis acquiescamdebilitor et frangoreadem illa humanitatequae me ut hoc ipsum permitterem induxit. Nonideo tamen velim durior fieri. Nec ignoro alios eius modi casus nihilamplius vocare quam damnumeoque sibi magnos homines et sapientesvideri. Qui an magni sapientesque sintnescio; homines non sunt. (4)Hominis est enim affici dolore sentireresistere tamen et solaciaadmitterenon solaciis non egere. (5) Verum de his plura fortassequam debui; sed pauciora quam volui. Est enim quaedam etiam dolendivoluptaspraesertim si in amici sinu defleasapud quem lacrimistuis vel laus sit parata vel venia. Vale.

17

C.PLINIUS MACRINO SUO S.

(1)Num istic quoque immite et turbidum caelum? Hic assiduae tempestateset crebra diluvia. Tiberis alveum excessit et demissioribus ripisalte superfunditur; (2) quamquam fossa quam providentissimusimperator fecit exhaustuspremit vallesinnatat campisquaqueplanum solumpro solo cernitur. Inde quae solet flumina accipere etpermixta deveherevelut obvius retro cogitatque ita alienis aquisoperit agrosquos ipse non tangit. (3) Aniodelicatissimus amniumideoque adiacentibus villis velut invitatus retentusquemagna exparte nemora quibus inumbratur fregit et rapuit; subruit montesetdecidentium mole pluribus locis claususdum amissum iter quaeritimpulit tecta ac se super ruinas eiecit atque extulit. (4) Videruntquos excelsioribus terris illa tempestas deprehenditalibi divitumapparatus et gravem supellectilemalibi instrumenta rurisibi bovesaratra rectoreshic soluta et libera armentaatque inter haecarborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie latequefluitantia. (5) Ac ne illa quidem malo vacaveruntad quae nonascendit amnis. Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibusturbinesproruta opera quibus pretiosa rura cingunturquassataatque etiam decussa monumenta. Multi eius modi casibus debilitatiobruti obtritiet aucta luctibus damna.

(6)Ne quid simile isticpro mensura periculi vereorteque rogosinihil talequam maturissime sollicitudini meae consulassed et sitaleid quoque nunties. Nam parvolum differtpatiaris adversa anexspectes; nisi quod tamen est dolendi modusnon est timendi. Doleasenim quantum scias accidissetimeas quantum possit accidere. Vale.

18

C.PLINIUS RUFINO SUO S.

(1)Falsum est nimirum quod creditur vulgotestamenta hominum speculumesse morumcum Domitius Tullus longe melior apparuerit morte quamvita. (2) Nam cum se captandum praebuissetreliquit filiam heredemquae illi cum fratre communisquia genitam fratre adoptaverat.Prosecutus est nepotes plurimis iucundissimisque legatisprosecutusetiam proneptem. In summa omnia pietate plenissima ac tanto magisinexspectata sunt. (3) Ergo varii tota civitate sermones: alii fictumingratum immemorem loquunturseque ipsos dum insectantur illumturpissimis confessionibus produntut qui de patre avo proavo quaside orbo querantur; alii contra hoc ipsum laudibus feruntquod sitfrustratus improbas spes hominumquos sic decipi pro moribustemporum est. Addunt etiam non fuisse ei liberum alio testamentomori: neque enim reliquisse opes filiae sed reddidissequibus auctusper filiam fuerat. (4) Nam Curtilius Mancia perosus generum suumDomitium Lucanum - frater is Tulli - sub ea condicione filiam eiusneptem suam instituerat heredemsi esset manu patris emissa.Emiserat pateradoptaverat patruusatque ita circumscriptotestamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiamadoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis. (5)Fuit alioqui fratribus illis quasi fato datum ut divites fierentinvitissimis a quibus facti sunt. Quin etiam Domitius Aferqui illosin nomen assumpsitreliquit testamentum ante decem et octo annosnuncupatumadeoque postea improbatum sibiut patris eorum bonaproscribenda curaverit. (6) Mira illius asperitasmira felicitashorum: illius asperitasqui numero civium exciditquem socium etiamin liberis habuit; felicitas horumquibus successit in locum patrisqui patrem abstulerat. (7) Sed haec quoque hereditas Afriut reliquacum fratre quaesitatransmittenda erant filiae fratrisa quo Tullusex asse heres institutus praelatusque filiae fueratutconciliaretur. Quo laudabilius testamentum estquod pietas fidespudor scripsitin quo denique omnibus affinitatibus pro cuiusqueofficio gratia relata estrelata et uxori. (8) Accepit amoenissimasvillasaccepit magnam pecuniam uxor optima et patientissima ac tantomelius de viro meritaquanto magis est reprehensa quod nupsit. Nammulier natalibus claramoribus probaaetate declivisdiu viduamater olimparum decore secuta matrimonium videbatur divitis senisita perditi morbout esse taedio posset uxoriquam iuvenis sanusqueduxisset. (9) Quippe omnibus membris extortus et fractustantas opessolis oculis obibatac ne in lectulo quidem nisi ab aliis movebatur;quin etiam - foedum miserandumque dictu - dentes lavandosfricandosque praebebat. Auditum frequenter ex ipsocum quereretur decontumeliis debilitatis suaedigitos se servorum suorum cotidielingere. (10) Vivebat tamen et vivere volebatsustentante maximeuxorequae culpam incohati matrimonii in gloriam perseverantiaverterat.

(11)Habes omnes fabulas urbis; nam sunt omnes fabulae Tullus. Exspectaturauctio: fuit enim tam copiosusut amplissimos hortos eodem quoemerat die instruxerit plurimis et antiquissimis statuis; tantum illipulcherrimorum operum in horreis quae neglegebat. Invicem tusi quidistic epistula dignumne gravare. (12) Nam cum aures hominumnovitate laetanturtum ad rationem vitae exemplis erudimur. Vale.

19

C.PLINIUS MAXIMO SUO S.

(1)Et gaudium mihi et solacium in litterisnihilque tam laetum quod hislaetiustam triste quod non per has minus triste. Itaque etinfirmitate uxoris et meorum periculoquorundam vero etiam morteturbatusad unicum doloris levamentum studia confugiquae praestantut adversa magis intellegam sed patientius feram. (2) Est autem mihimorisquod sum daturus in manus hominumante amicorum iudicioexaminarein primis tuo. Proinde si quandonunc intende libro quemcum hac epistula accipiesquia vereor ne ipse ut tristis parumintenderim. Imperare enim dolori ut scriberem potui; ut vacuo animolaetoquenon potui. Porro ut ex studiis gaudium sic studiahilaritate proveniunt. Vale.

20

C.PLINIUS GALLO SUO S.

(1)Ad quae noscenda iter ingreditransmittere mare solemusea suboculis posita neglegimusseu quia ita natura comparatumutproximorum incuriosi longinqua sectemurseu quod omnium rerum cupidolanguescitcum facilis occasioseu quod differimus tamquam saepevisuriquod datur videre quotiens velis cernere. (2) Quacumque decausapermulta in urbe nostra iuxtaque urbem non oculis modo sed neauribus quidem novimusquae si tulisset Achaia Aegyptos Asia aliavequaelibet miraculorum ferax commendatrixque terraaudita perlectalustrata haberemus. (3) Ipse certe nuperquod nec audieram ante necvideramaudivi pariter et vidi. Exegerat prosocer meusut Amerinapraedia sua inspicerem. Haec perambulanti mihi ostenditur subiacenslacus nomine Vadimonis; simul quaedam incredibilia narrantur. (4)Perveni ad ipsum. Lacus est in similitudinem iacentis rotaecircumscriptus et undique aequalis: nullus sinusobliquitas nullaomnia dimensa pariaet quasi artificis manu cavata et excisa. Colorcaerulo albidiorviridior et pressior; sulpuris odor saporquemedicatus; vis qua fracta solidantur. Spatium modicumquod tamensentiat ventoset fluctibus intumescat. (5) Nulla in hoc navis -sacer enim -sed innatant insulaeherbidae omnes harundine etiuncoquaeque alia fecundior palus ipsaque illa extremitas lacuseffert. Sua cuique figura ut modus; cunctis margo derasusquiafrequenter vel litori vel sibi illisae terunt terunturque. Paromnibus altitudopar levitas; quippe in speciem carinae humiliradice descendunt. (6) Haec ab omni latere perspicitureadem aquapariter suspensa et mersa. Interdum iunctae copulataeque etcontinenti similes suntinterdum discordantibus ventis digerunturnon numquam destitutae tranquillitate singulae fluitant. (7) Saepeminores maioribus velut cumbulae onerariis adhaerescuntsaepe interse maiores minoresque quasi cursum certamenque desumunt; rursus omnesin eundem locum appulsaequa steterunt promovent terramet modo hacmodo illa lacum reddunt auferuntqueac tum demum cum medium tenuerenon contrahunt. (8) Constat pecora herbas secuta sic in insulas illasut in extremam ripam procedere solerenec prius intellegere mobilesolum quam litori abrepta quasi illata et imposita circumfusumundique lacum paveant; mox quo tulerit ventus egressanon magis sedescendisse sentirequam senserint ascendisse. (9) Idem lacus influmen egeriturquod ubi se paulisper oculis dedit specu mergituralteque conditum meat acsi quid antequam subduceretur accepitservat et profert. (10) Haec tibi scripsiquia nec minus ignota quammihi nec minus grata credebam. Nam te quoque ut me nihil aeque acnaturae opera delectant. Vale.

21

C.PLINIUS ARRIANO SUO S.

(1)Ut in vita sic in studiis pulcherrimum et humanissimum existimoseveritatem comitatemque miscerene illa in tristitiamhaec inpetulantiam excedat. (2) Qua ratione ductus graviora opera lusibusiocisque distinguo. Ad hos proferendos et tempus et locumopportunissimum elegiutque iam nunc assuescerent et ab otiosis etin triclinio audiriIulio mensequo maxime lites interquiescuntpositis ante lectos cathedris amicos collocavi. (3) Forte accidit uteodem die mane in advocationem subitam rogarerquod mihi causampraeloquendi dedit. Sum enim deprecatusne quis ut irreverentemoperis argueretquod recitaturusquamquam et amicis et paucisidest iterum amicisforo et negotiis non abstinuissem. Addidi huncordinem me et in scribendo sequiut necessitates voluptatibusseriaiucundis anteferremac primum amicis tum mihi scriberem. (4) Liberfuit et opusculis varius et metris. Ita solemusqui ingenio parumfidimussatietatis periculum fugere. Recitavi biduo. Hoc assensusaudientium exegit; et tamen ut alii transeunt quaedam imputantquequod transeantsic ego nihil praetereo atque etiam non praeterire medico. Lego enim omnia ut omnia emendemquod contingere non potestelecta recitantibus. (5) At illud modestius et fortasse reverentius;sed hoc simplicius et amantius. Amat enim qui se sic amari putatuttaedium non pertimescat; et alioqui quid praestant sodalessiconveniunt voluptatis suae causa? Delicatus ac similis ignoto estqui amici librum bonum mavult audire quam facere. (6) Non dubitocupere te pro cetera mei caritate quam maturissime legere hunc adhucmusteum librum. Legessed retractatumquae causa recitandi fuit; ettamen non nulla iam ex eo nosti. Haec emendata postea velquodinterdum longiore mora soletdeteriora facta quasi nova rursus etrescripta cognosces. Nam plerisque mutatis ea quoque mutata videnturquae manent. Vale.

22

C.PLINIUS GEMINO SUO S.

(1)Nostine hos qui omnium libidinum servisic aliorum vitiis irascunturquasi invideantet gravissime puniuntquos maxime imitantur? cumeos etiamqui non indigent clementia ulliusnihil magis quamlenitas deceat. (2) Atque ego optimum et emendatissimum existimoquiceteris ita ignoscittamquam ipse cotidie peccetita peccatisabstinet tamquam nemini ignoscat. (3) Proinde hoc domi hoc foris hocin omni vitae genere teneamusut nobis implacabiles simusexorabiles istis etiam qui dare veniam nisi sibi nesciuntmandemusque memoriae quod vir mitissimus et ob hoc quoque maximusThrasea crebro dicere solebat: 'Qui vitia odithomines odit.'Quaeris fortasse quo commotus haec scribam. (4) Nuper quidam - sedmelius coram; quamquam ne tunc quidem. Vereor enim ne id quod improboconsectari carpere referre huic quod cum maxime praecipimus repugnet.Quisquis ille qualiscumque sileaturquem insignire exempli nihilnon insignire humanitatis plurimum refert. Vale.

23

C.PLINIUS MARCELLINO SUO S.

(1)Omnia mihi studiaomnes curasomnia avocamenta exemit excussiteripuit dolorquem ex morte Iuni Aviti gravissimum cepi. (2) Latumclavum in domo mea indueratsuffragio meo adiutus in petendishonoribus fuerat; ad hoc ita me diligebatita verebaturut meformatore morumme quasi magistro uteretur. (3) Rarum hoc inadulescentibus nostris. Nam quotus quisque vel aetati alterius velauctoritati ut minor cedit? Statim sapiuntstatim sciunt omnianeminem verenturneminem imitanturatque ipsi sibi exempla sunt.Sed non Avituscuius haec praecipua prudentiaquod aliosprudentiores arbitrabaturhaec praecipua eruditio quod discerevolebat. (4) Semper ille aut de studiis aliquid aut de officiis vitaeconsulebatsemper ita recedebat ut melior factus; et erat factus veleo quod audieratvel quod omnino quaesierat. (5) Quod ille obsequiumServiano exactissimo viro praestitit! quem legatum tribunus ita etintellexit et cepitut ex Germania in Pannoniam transeuntem non utcommilito sed ut comes assectatorque sequeretur. Qua industria quamodestia quaestorconsulibus suis - et plures habuit - non minusiucundus et gratus quam utilis fuit! Quo discursuqua vigilantiahanc ipsam aedilitatem cui praereptus est petiit! Quod vel maximedolorem meum exulcerat. (6) Obversantur oculis cassi laboresetinfructuosae preceset honor quem meruit tantum; redit animo illelatus clavus in penatibus meis sumptusredeunt illa prima illapostrema suffragia meailli sermones illae consultationes. (7)Afficior adulescentia ipsiusafficior necessitudinum casu. Erat illigrandis natu parenserat uxor quam ante annum virginem acceperaterat filia quam paulo ante sustulerat. Tot spes tot gaudia dies unusin diversa convertit. (8) Modo designatus aedilisrecens maritusrecens pater intactum honoremorbam matremviduam uxoremfiliampupillam ignaram patris reliquit: Accedit lacrimis meis quod absenset impendentis mali nesciuspariter aegrum pariter decessissecognovine gravissimo dolori timore consuescerem. In tantistormentis eram cum scriberem haec <ut haec> scriberem sola;neque enim nunc aliud aut cogitare aut loqui possum. Vale.

24

C.PLINIUS MAXIMO SUO S.

(1)Amor in te meus cogitnon ut praecipiam - neque enim praeceptoreeges -admoneam tamenut quae scis teneas et observesaut nesciremelius. (2) Cogita te missum in provinciam Achaiamillam veram etmeram Graeciamin qua primum humanitas litteraeetiam frugesinventae esse creduntur; missum ad ordinandum statum liberarumcivitatumid est ad homines maxime hominesad liberos maximeliberosqui ius a natura datum virtute meritis amicitiafoederedenique et religione tenuerunt. (3) Reverere conditores deos etnomina deorumreverere gloriam veterem et hanc ipsam senectutemquae in homine venerabilisin urbibus sacra. Sit apud te honorantiquitatisit ingentibus factissit fabulis quoque. Nihil excuiusquam dignitatenihil ex libertatenihil etiam ex iactationedecerpseris. (4) Habe ante oculos hanc esse terramquae nobismiserit iuraquae leges non victis sed petentibus dederitAthenasesse quas adeas Lacedaemonem esse quam regas; quibus reliquam umbramet residuum libertatis nomen eripere durum ferum barbarum est. (5)Vides a medicisquamquam in adversa valetudine nihil servi ac liberidifferantmollius tamen liberos clementiusque tractari. Recordarequid quaeque civitas fueritnon ut despicias quod esse desierit;absit superbia asperitas. (6) Nec timueris contemptum. An contemniturqui imperium qui fasces habetnisi humilis et sordiduset qui seprimus ipse contemnit? Male vim suam potestas aliorum contumeliisexperiturmale terrore veneratio acquiriturlongeque valentior amorad obtinendum quod velis quam timor. Nam timor abit si recedasmanetamorac sicut ille in odium hic in reverentiam vertitur. (7) Te veroetiam atque etiam - repetam enim - meminisse oportet officii tuititulum ac tibi ipsum interpretariquale quantumque sit ordinarestatum liberarum civitatum. Nam quid ordinatione civiliusquidlibertate pretiosius? (8) Porro quam turpesi ordinatio eversionelibertas servitute mutetur! Accedit quod tibi certamen est tecum:onerat te quaesturae tuae famaquam ex Bithynia optimam revexisti;onerat testimonium principis; onerat tribunatuspraetura atque haecipsa legatio quasi praemium data. (9) Quo magis nitendum est ne inlonginqua provincia quam suburbanane inter servientes quam liberosne sorte quam iudicio missusne rudis et incognitus quam exploratusprobatusque humanior melior peritior fuisse videariscum sitalioquiut saepe audisti saepe legistimulto deformius amitterequam non assequi laudem.

(10)Haec velim credasquod initio dixiscripsisse me admonentemnonpraecipientem; quamquam praecipientem quoque. Quippe non vereorinamore ne modum excesserim. Neque enim periculum est ne sit nimiumquod esse maximum debet. Vale.

LiberNonus

1

C.PLINIUS MAXIMO SUO S.

(1)Saepe te monuiut libros quos vel pro te vel in Plantamimmo et prote et in illum - ita enim materia cogebat -composuisti quammaturissime emitteres; quod nunc praecipue morte eius audita ethortor et moneo. (2) Quamvis enim legeris multis legendosque dederisnolo tamen quemquam opinari defuncto demum incohatosquos incolumieo peregisti. Salva sit tibi constantiae fama. Erit autemsi notumaequis iniquisque fuerit non post inimici mortem scribendi tibi natamesse fiduciamsed iam paratam editionem morte praeventam. (3) Etsimul vitabis illud 'ouch hosiê phthimenoisi'. Nam quod devivente scriptum de vivente recitatum estin defunctum quoquetamquam viventem adhuc editursi editur statim. Igitur si quid aliudin manibusinterim differ; hoc perficequod nobis qui legimus olimabsolutum videtur. Sed iam videatur et tibicuius cunctationem necres ipsa desideratet temporis ratio praecidit. Vale.

2

C.PLINIUS SABINO SUO S.

(1)Facis iucunde quod non solum plurimas epistulas meas verum etiamlongissimas flagitas; in quibus parcior fui partim quia tuasoccupationes verebarpartim quia ipse multum distringebar plerumquefrigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt.Praeterea nec materia plura scribendi dabatur. (2) Neque enim eademnostra condicio quae M. Tulliad cuius exemplum nos vocas. Illi enimet copiosissimum ingeniumet par ingenio qua varietas rerum quamagnitudo largissime suppetebat; (3) nos quam angustis terminisclaudamur etiam tacente me perspicisnisi forte volumus scholasticastibi atqueut ita dicamumbraticas litteras mittere. (4) Sed nihilminus aptum arbitramurcum arma vestra cum castraeum deniquecornua tubas sudorem pulverem soles cogitamus. (5) Habesut putoiustam excusationemquam tamen dubito an tibi probari velim. Estenim summi amoris negare veniam brevibus epistulis amicorumquamvisscias illis constare rationem. Vale.

3

C.PLINIUS PAULINO SUO S.

(1)Alius aliud: ego beatissimum existimoqui bonae mansuraeque famaepraesumptione perfruiturcertusque posteritatis cum futura gloriavivit. Ac mihi nisi praemium aeternitatis ante oculospingue illudaltumque otium placeat. (2) Etenim omnes homines arbitror oportereaut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitareet illos quidemcontendere enitihos quiescere remittinec brevem vitam caducislaboribus fatigareut video multos misera simul et ingrata imagineindustriae ad vilitatem sui pervenire. (3) Haec ego tecum quaecotidie mecumut desinam mecumsi dissenties tu; quamquam nondissentiesut qui semper clarum aliquid et immortale meditere. Vale.

4

C.PLINIUS MACRINO SUO S.

(1)Vererer ne immodicam orationem putaresquam cum hac epistulaaccipiesnisi esset generis eius ut saepe incipere saepe desinerevideatur. am singulis criminibus singulae velut causae continentur.(2) Poteris ergoundecumque coeperis ubicumque desierisquaedeinceps sequentur et quasi incipientia legere et quasi cohaerentiameque in universitate longissimumbrevissimum in partibus iudicare.Vale.

5

C.PLINIUS TIRONI SUO S.

(1)Egregie facis - inquiro enim - et perseveraquod iustitiam tuamprovincialibus multa humanitate commendas; cuius praecipua pars esthonestissimum quemque complectiatque ita a minoribus amariutsimul a principibus diligare. (2) Plerique autem dum verenturnegratiae potentium nimium impertire videantursinisteritatis atqueetiam malignitatis famam consequuntur. (3) A quo vitio tu longerecessistisciosed temperare mihi non possum quominus laudemsimilis monentiquod eum modum tenes ut discrimina ordinumdignitatumque custodias; quae si confusa turbata permixta suntnihilest ipsa aequalitate inaequalius. Vale.

6

C.PLINIUS CALVISIO SUO S.

(1)Omne hoc tempus inter pugillares ac libellos iucundissima quietetransmisi. 'Quemadmodum' inquis 'in urbe potuisti?' Circenses erantquo genere spectaculi ne levissime quidem teneor. Nihil novum nihilvariumnihil quod non semel spectasse sufficiat. (2) Quo magis mirortot milia virorum tam pueriliter identidem cupere currentes equosinsistentes curribus homines videre. Si tamen aut velocitate equorumaut hominum arte traherenturesset ratio non nulla; nunc faventpannopannum amantet si in ipso cursu medioque certamine hic colorilluc ille huc transferaturstudium favorque transibitet repenteagitatores illos equos illosquos procul noscitantquorum clamitantnomina relinquent. (3) Tanta gratia tanta auctoritas in una vilissimatunicamitto apud vulgusquod vilius tunicased apud quosdamgraves homines; quos ego cum recordorin re inani frigida assiduatam insatiabiliter desiderecapio aliquam voluptatemquod hacvoluptate non capior. (4) Ac per hos dies libentissime otium meum inlitteris collocoquos alii otiosissimis occupationibus perdunt.Vale.

7

C.PLINIUS ROMANO SUO S.

(1)Aedificare te scribis. Bene estinveni patrocinium; aedifico enimiam ratione quia tecum. Nam hoc quoque non dissimile quod ad mare tuego ad Larium lacum. (2) Huius in litore plures meae villaesed duaemaxime ut delectant ita exercent. (3) Altera imposita saxis moreBaiano lacum prospicitaltera aeque more Baiano lacum tangit. Itaqueillam tragoediamhanc appellare comoediam soleoillam quod quasicothurnishanc quod quasi socculis sustinetur. Sua utriqueamoenitaset utraque possidenti ipsa diversitate iucundior. (4) Haeclacu propiusilla latius utitur; haec unum sinum molli curvamineamplectiturilla editissimo dorso duos dirimit; illic recta gestatiolongo limite super litus extenditurhic spatiosissimo xysto leviterinflectitur; illa fluctus non sentit haec frangit; ex illa possisdespicere piscantesex hac ipse piscarihamumque de cubiculo acpaene etiam de lectulo ut e naucula iacere. Hae mihi causae utriquequae desunt astruendi ob ea quae supersunt. (5) Etsi quid egorationem tibi? apud quem pro ratione erit idem facere. Vale.

8

C.PLINIUS AUGURINO SUO S.

(1)Si laudatus a te laudare te coeperovereor ne non tam proferreiudicium meum quam referre gratiam videar. Sed licet videaromniascripta tua pulcherrima existimomaxime tamen illa de nobis. (2)Accidit hoc una eademque de causa. Nam et tuquae de amicisoptimescribiset egoquae de meut optima lego. Vale.

9

C.PLINIUS COLONO SUO S.

(1)Unice probo quod Pompei Quintiani morte tam dolenter afficerisutamissi caritatem desiderio extendasnon ut plerique qui tantumviventes amant seu potius amare se simulantac ne simulant quidemnisi quos florentes vident; nam miserorum non secus ac defunctorumobliviscuntur. Sed tibi perennis fides tantaque in amore constantiaut finiri nisi tua morte non possit. (2) Et hercule is fuitQuintianusquem diligi deceat ipsius exemplo. Felices amabatmiseros tuebaturdesiderabat amissos. Iam illa quanta probitas inorequanta in sermone cunctatioquam pari libra gravitascomitasque! quod studium litterarumquod iudicium! qua pietate cumdissimillimo patre vivebat! quam non obstabat illiquo minus viroptimus videreturquod erat optimus filius! (3) Sed quid doloremtuum exulcero? Quamquam sic amasti iuvenem ut hoc potius quam de illosileri velisa me praesertim cuius praedicatione putas vitam eiusornarimemoriam prorogariipsamque illam qua est raptus aetatemposse restitui. Vale.

10

C.PLINIUS TACITO SUO S.

(1)Cupio praeceptis tuis parere; sed aprorum tanta penuria estutMinervae et Dianaequas ais pariter colendasconvenire non possit.(2) Itaque Minervae tantum serviendum estdelicate tamen ut insecessu et aestate. In via plane non nulla leviora statimque delendaea garrulitate qua sermones in vehiculo seruntur extendi. His quaedamaddidi in villacum aliud non liberet. Itaque poemata quiescuntquae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas. (3)Oratiunculam unam alteram retractavi; quamquam id genus operisinamabile inamoenummagisque laboribus ruris quam voluptatibussimile. Vale.

11

C.PLINIUS GEMINO SUO S.

(1)Epistulam tuam iucundissimam accepieo maxime quod aliquid ad tescribi volebasquod libris inseri posset. Obveniet materia vel haecipsa quam monstrasvel potior alia. Sunt enim in hac offendicula nonnulla: circumfer oculos et occurrent. (2) Bibliopolas Lugduni essenon putabam ac tanto libentius ex litteris tuis cognovi venditarilibellos meosquibus peregre manere gratiam quam in urbe collegerintdelector. Incipio enim satis absolutum existimarede quo tantadiversitate regionum discreta hominum iudicia consentiunt. Vale.

12

C.PLINIUS IUNIORI SUO S.

(1)Castigabat quidam filium suum quod paulo sumptuosius equos et canesemeret. Huic ego iuvene digresso: 'Heus tunumquamne fecistiquod apatre corripi posset? "Fecisti" dico. Non interdum facisquod filius tuussi repente pater ille tu filiuspari gravitatereprehendat? Non omnes homines aliquo errore ducuntur? Non hic inillo sibiin hoc alius indulget?' (2) Haec tibi admonitus immodicaeseveritatis exemplopro amore mutuo scripsine quando tu quoquefilium tuum acerbius duriusque tractares. Cogita et illum puerum esseet te fuisseatque ita hoc quod es pater utereut memineris ethominem esse te et hominis patrem. Vale.

13

C.PLINIUS QUADRATO SUO S.

(1)Quanto studiosius intentiusque legisti libros quos de Helvidi ultionecomposuitanto impensius postulasut perscribam tibi quaeque extralibros quaeque circa librostotum denique ordinem rei cui peraetatem non interfuisti.

(2)Occiso Domitiano statui mecum ac deliberaviesse magnam pulchramquemateriam insectandi nocentesmiseros vindicandise proferendi.Porro inter multa scelera multorum nullum atrocius videbaturquamquod in senatu senator senatoripraetorius consularireo iudexmanus intulisset. (3) Fuerat alioqui mihi cum Helvidio amicitiaquanta potuerat esse cum eoqui metu temporum nomen ingens paresquevirtutes secessu tegebat; fuerat cum Arria et Fanniaquarum alteraHelvidi novercaaltera mater novercae. Sed non ita me iura privataut publicum fas et indignitas facti et exempli ratio incitabat. (4)Ac primis quidem diebus redditae libertatis pro se quisque inimicossuosdumtaxat minoresincondito turbidoque clamore postulaveratsimul et oppresserat. Ego et modestius et constantius arbitratusimmanissimum reum non communi temporum invidiased proprio crimineurgerecum iam satis primus ille impetus defremuisset et languidiorin dies ira ad iustitiam redissetquamquam tum maxime tristis amissanuper uxoremitto ad Anteiam - nupta haec Helvidio fuerat -; rogo utveniatquia me recens adhuc luctus limine contineret. (5) Ut venit'Destinatum est' inquam 'mihi maritum tuum non inultum pati. NuntiaArriae et Fanniae' - ab exsilio redierant -'consule teconsuleillasan velitis ascribi factoin quo ego comite non egeo; sed nonita gloriae meae faverimut vobis societate eius invideam.' PerfertAnteia mandatanec illae morantur.

(6)Opportune senatus intra diem tertium. Omnia ego semper ad Corelliumrettuliquem providentissimum aetatis nostrae sapientissimumquecognovi: in hoc tamen contentus consilio meo fui veritus ne vetaret;erat enim cunctantior cautiorque. Sed non sustinui inducere inanimumquominus illi eodem die facturum me indicaremquod anfacerem non deliberabamexpertus usu de eo quod destinaveris nonesse consulendos quibus consultis obsequi debeas. (7) Venio insenatumius dicendi petodico paulisper maximo assensu. Ubi coepicrimen attingerereum destinareadhuc tamen sine nomineundiquemihi reclamari. Alius: 'Sciamusquis sit de quo extra ordinemreferas'alius: 'Quis est ante relationem reus?'alius: 'Salvisimusqui supersumus.' (8) Audio imperturbatus interritus: tantumsusceptae rei honestas valettantumque ad fiduciam vel metumdiffertnolint homines quod facias an non probent. Longum est omniaquae tunc hinc inde iacta sunt recensere. (9) Novissime consul:'Secundesententiae loco dicessi quid volueris.' 'Permiseras'inquam 'quod usque adhuc omnibus permisisti.' (10) Resido; agunturalia. Interim me quidam ex consularibus amicissecreto curatoquesermonequasi nimis fortiter incauteque progressum corripit revocatmonet ut desistamadicit etiam: 'Notabilem te futuris principibusfecisti.' 'Esto' inquam 'dum malis.' (11) Vix ille discesseratrursus alter: 'Quid audes? Quo ruis? Quibus te periculis obicis? Quidpraesentibus confidis incertus futurorum? Lacessis hominem iampraefectum aerarii et brevi consulempraeterea qua gratia quibusamicitiis fultum!' Nominat quendamqui tunc ad orientem amplissimumexercitum non sine magnis dubiisque rumoribus obtinebat. (12) Ad haecego: "ëOmnia praecepi atque animo mecum ante peregi"nec recusosi ita casus attuleritluere poenas ob honestissimumfactumdum flagitiosissimum ulciscor.'

(13)Iam censendi tempus. Dicit Domitius Apollinaris consul designatusdicit Fabricius VeientoFabius PostuminusBittius Proculus collegaPublici Certide quo agebaturuxoris autem meae quam amiseramvitricuspost hos Ammius Flaccus. Omnes Certum nondum a me nominatumut nominatum defendunt crimenque quasi in medio relictum defensionesuscipiunt. (14) Quae praeterea dixerintnon est necesse narrare: inlibris habes; sum enim cuncta ipsorum verbis persecutus. (15) Dicuntcontra Avidius QuietusCornutus Tertullus: Quietusiniquissimumesse querelas dolentium excludiideoque Arriae et Fanniae iusquerendi non auferendumnec interesse cuius ordinis quis sitsedquam causam habeat; (16) Cornutusdatum se a consulibus tutoremHelvidi filiae petentibus matre eius et vitrico; nunc quoque nonsustinere deserere officii sui partesin quo tamen et suo dolorimodum imponere et optimarum feminarum perferre modestissimumaffectum; quas contentas esse admonere senatum Publici Certi cruentaeadulationis et peteresi poena flagitii manifestissimi remittaturnota certe quasi censoria inuratur. (17) Tum Satrius Rufus medioambiguoque sermone 'Puto' inquit 'iniuriam factam Publicio Certosinon absolvitur; nominatus est ab amicis Arriae et Fanniaenominatusab amicis suis. Nec debemus solliciti esse; idem enim nosqui benesentimus de homineet iudicaturi sumus. Si innocens estsicut etspero et malo etdonec aliquid probeturcredopoteritisabsolvere.' (18) Haec illi quo quisque ordine citabantur. Venitur adme. Consurgoutor initio quod in libro estrespondeo singulis.Mirum qua intentionequibus clamoribus omnia exceperintqui modoreclamabant: tanta conversio vel negotii dignitatem vel proventumorationis vel actoris Constantiam subsecuta est. (19) Finio. Incipitrespondere Veiento; nemo patitur; obturbatur obstrepituradeo quidemut diceret: 'Rogopatres conscriptine me cogatis implorareauxilium tribunorum.' Et statim Murena tribunus: 'Permitto tibivirclarissime Veientodicere.' Tunc quoque reclamatur. (20) Inter morasconsul citatis nominibus et peracta discessione mittit senatumacpaene adhuc stantem temptantemque dicere Veientonem reliquit. Multumille de hac - ita vocabat - contumelia questus est Homerico versu: 'ôgeronê mala dê se neoi teirousi machêtai'. (21)Non fere quisquam in senatu fuitqui non me complectereturexoscularetur certatimque laude cumularetquod intermissum iam diumorem in publicum consulendi susceptis propriis simultatibusreduxissem; quod denique senatum invidia liberassemqua flagrabatapud ordines aliosquod severus in ceteros senatoribus solisdissimulatione quasi mutua parceret.

(22)Haec acta sunt absente Certo; fuit enim seu tale aliquid suspicatussiveut excusabaturinfirmus. Et relationem quidem de eo Caesar adsenatum non remisit; obtinui tamen quod intenderam: (23) nam collegaCerti consulatumsuccessorem Certus accepitplaneque factum estquod dixeram in fine: 'Reddat praemium sub optimo principequod apessimo accepit.' Postea actionem meam utcumque potui recollegiaddidi multa. (24) Accidit fortuitumsed non tamquam fortuitumquodeditis libris Certus intra paucissimos dies implicitus morbodecessit. (25) Audivi referentes hanc imaginem menti eius hanc oculisoberrassetamquam videret me sibi cum ferro imminere. Verane haecaffirmare non ausim; interest tamen exempliut vera videantur.

(26)Habes epistulamsi modum epistulae cogiteslibris quos legisti nonminorem; sed imputabis tibi qui contentus libris non fuisti. Vale.

14

C.PLINIUS TACITO SUO S.

Necipse tibi plaudiset ego nihil magis ex fide quam de te scribo.Posteris an aliqua cura nostrinescio; nos certe meremurut sitaliquanon dico ingenio - id enim superbum -sed studio et laboreet reverentia posterorum. Pergamus modo itinere institutoquod utpaucos in lucem famamque provexitita multos e tenebis et silentioprotulit. Vale.

15

C.PLINIUS FALCONI SUO S.

(1)Refugeram in Tuscosut omnia ad arbitrium meum facerem. At hoc ne inTuscis quidem: tam multis undique rusticorum libellis et tam querulisinquietorquos aliquanto magis invitus quam meos lego; nam et meosinvitus. (2) Retracto enim actiunculas quasdamquod postintercapedinem temporis et frigidum et acerbum est. Rationes quasiabsente me negleguntur. (3) Interdum tamen equum conscendo et patremfamiliae hactenus agoquod aliquam partem praediorumsed progestatione percurro. Tu consuetudinem servanobisque sic rusticisurbana acta perscribe. Vale.

16

C.PLINIUS MAMILIANO SUO S.

(1)Summam te voluptatem percepisse ex isto copiosissimo genere venandinon mirorcum historicorum more scribas numerum iniri non potuisse.Nobis venari nec vacat nec libet: non vacat quia vindemiae inmanibusnon libet quia exiguae. (2) Devehimus tamen pro novo mustonovos versiculos tibique iucundissime exigenti ut primum videbunturdefervisse mittemus. Vale.

17

C.PLINIUS GENITORI SUO S.

(1)Recepi litteras tuas quibus quereris taedio tibi fuisse quamvislautissimam cenamquia scurrae cinaedi moriones mensis inerrabant.(2) Vis tu remittere aliquid ex rugis? Equidem nihil tale habeohabentes tamen fero. Cur ergo non habeo? Quia nequaquam me utinexspectatum festivumve delectatsi quid molle a cinaedopetulansa scurrastultum a morione profertur. (3) Non rationem sed stomachumtibi narro. Atque adeo quam multos putas essequos ea quibus ego ettu capimur et ducimurpartim ut inepta partim ut molestissimaoffendant! Quam multicum lector aut lyristes aut comoedus inductusestcalceos poscunt aut non minore cum taedio recubantquam tu ista- sic enim appellas - prodigia perpessus es! (4) Demus igitur alienisoblectationibus veniamut nostris impetremus. Vale.

18

C.PLINIUS SABINO SUO S.

(1)Qua intentionequo studioqua denique memoria legeris libellosmeosepistula tua ostendit. Ipse igitur exhibes negotium tibi quielicis et invitasut quam plurima communicare tecum velim. (2)Faciamper partes tamen et quasi digestane istam ipsam memoriamcui gratias agoassiduitate et copia turbem oneratamque et quasioppressam cogam pluribus singula posterioribus priora dimittere.Vale.

19

C.PLINIUS RUSONI SUO S.

(1)Significas legisse te in quadam epistula mea iussisse Verginium Rufuminscribi sepulcro suo:

Reprehendisquod iusseritaddis etiam melius rectiusque Frontinumquod vetueritomnino monumentum sibi fierimeque ad extremum quid de utroquesentiam consulis. (2) Utrumque dileximiratus sum magis quem tureprehendisatque ita miratus ut non putarem satis umquam posselaudaricuius nunc mihi subeunda defensio est. (3) Omnes ego quimagnum aliquid memorandumque feceruntnon modo venia verum etiamlaude dignissimos iudicosi immortalitatem quam meruere sectanturvicturique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur.(4) Nec facile quemquam nisi Verginium inveniocuius tanta inpraedicando verecundia quanta gloria ex facto. (5) Ipse sum testisfamiliariter ab eo dilectus probatusquesemel omnino me audienteprovectumut de rebus suis hoc unum referretita secum aliquandoCluvium locutum: 'ScisVerginiquae historiae fides debeatur;proinde si quid in historiis meis legis aliter ac velis rogoignoscas.' Ad hoc ille: 'Tune ignorasCluviideo me fecisse quodfeciut esset liberum vobis scribere quae libuisset?' (6) Age dumhunc ipsum Frontinum in hoc ipsoin quo tibi parcior videtur etpressiorcomparemus. Vetuit exstrui monumentumsed quibus verbis?'Impensa monumenti supervacua est; memoria nostri durabitsi vitameruimus.' An restrictius arbitraris per orbem terrarum legendum dareduraturam memoriam suam quam uno in loco duobus versiculis signarequod feceris? (7) Quamquam non habeo propositum illum reprehendendised hunc tuendi; cuius quae potest apud te iustior esse defensioquam ex collatione eius quem praetulisti? (8) Meo quidem iudicioneuter culpandusquorum uterque ad gloriam pari cupiditatediversoitinere contenditalter dum expetit debitos titulosalter dummavult videri contempsisse. Vale.

20

C.PLINIUS VENATORI SUO S.

(1)Tua vero epistula tanto mihi iucundior fuit quanto longior eratpraesertim cum de libellis meis tota loqueretur; quos tibi voluptatiesse non mirorcum omnia nostra perinde ac nos ames. (2) Ipse cummaxime vindemias graciles quidemuberiores tamen quam exspectaveramcolligosi colligere est non numquam decerpere uvamtorculuminviseregustare de lacu mustumobrepere urbanisqui nunc rusticispraesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt. Vale.

21

C.PLINIUS SABINIANO SUO S.

(1)Libertus tuuscui suscensere te dixerasvenit ad me advolutusquepedibus meis tamquam tuis haesit. Flevit multummultum rogavitmultum etiam tacuitin summa fecit mihi fidem paenitentiae verae:credo emendatum quia deliquisse se sentit. (2) Irascerisscioetirasceris meritoid quoque scio; sed tunc praecipua mansuetudinislauscum irae causa iustissima est. (3) Amasti hominem etsperoamabis: interim sufficit ut exorari te sinas. Licebit rursus irascisi merueritquod exoratus excusatius facies. Remitte aliquidadulescentiae ipsiusremitte lacrimisremitte indulgentiae tuae. Netorseris illumne torseris etiam te; torqueris enim cum tam lenisirasceris. (4) Vereor ne videar non rogare sed cogeresi precibuseius meas iunxero; iungam tamen tanto plenius et effusiusquantoipsum acrius severiusque corripuidestricte minatus numquam mepostea rogaturum. Hoc illiquem terreri oportebattibi non idem;nam fortasse iterum rogaboimpetrabo iterum: sit modo taleutrogare meut praestare te deceat. Vale.

22

C.PLINIUS SEVERO SUO S.

(1)Magna me sollicitudine affecit Passenni Pauli valetudoet quidemplurimis iustissimisque de causis. Vir est optimus honestissimusnostri amantissimus; praeterea in litteris veteres aemulatur exprimitredditPropertium in primisa quo genus ducitvera suboles eoquesimillima illi in quo ille praecipuus. (2) Si elegos eius in manussumpserisleges opus tersum molle iucundumet plane in Propertidomo scriptum. Nuper ad lyrica deflexitin quibus ita Horatium ut inillis illum alterum effingit: putes si quid in studiis cognatiovaletet huius propinquum. Magna varietas magna mobilitas: amat utqui verissimedolet ut qui impatientissimelaudat ut quibenignissimeludit ut qui facetissimeomnia denique tamquam singulaabsolvit. (3) Pro hoc ego amicopro hoc ingenio non minus aegeranimo quam corpore illetandem illum tandem me recepi. Gratularemihigratulare etiam litteris ipsisquae ex periculo eius tantumdiscrimen adieruntquantum ex salute gloriae consequentur. Vale.

23

C.PLINIUS MAXIMO SUO S.

(1)Frequenter agenti mihi evenitut centumviri cum diu se intra iudicumauctoritatem gravitatemque tenuissentomnes repente quasi victicoactique consurgerent laudarentque; (2) frequenter e senatu famamqualem maxime optaveram rettuli: numquam tamen maiorem cepivoluptatemquam nuper ex sermone Corneli Taciti. Narrabat sedissesecum circensibus proximis equitem Romanum. Hunc post varioseruditosque sermones requisisse: 'Italicus es an provincialis?' Serespondisse: 'Nosti meet quidem ex studiis.' (3) Ad hoc illum:'Tacitus es an Plinius?' Exprimere non possumquam sit iucundum mihiquod nomina nostra quasi litterarum proprianon hominumlitterisreddunturquod uterque nostrum his etiam e studiis notusquibusaliter ignotus est.

(4)Accidit aliud ante pauculos dies simile. Recumbebat mecum viregregiusFadius Rufinussuper eum municeps ipsiusqui illo dieprimum venerat in urbem; cui Rufinus demonstrans me: 'Vides hunc?'Multa deinde de studiis nostris; et ille 'Plinius est' inquit. (5)Verum fateborcapio magnum laboris mei fructum. An si Demosthenesiure laetatus estquod illum anus Attica ita noscitavit: 'Houtosesti Dêmosthenes'celebritate nominis mei gaudere non debeo?Ego vero et gaudeo et gaudere me dico. (6) Neque enim vereor neiactantior videarcum de me aliorum iudicium non meum proferopraesertim apud te qui nec ullius invides laudibus et faves nostris.Vale.

24

C.PLINIUS SABINIANO SUO S.

Benefecisti quod libertum aliquando tibi carum reducentibus epistulismeis in domum in animum recepisti. Iuvabit hoc te; me certe iuvatprimum quod te tam tractabilem videout in ira regi possisdeindequod tantum mihi tribuisut vel auctoritati meae pareas vel precibusindulgeas. Igitur et laudo et gratias ago; simul in posterum moneout te erroribus tuorumetsi non fuerit qui depreceturplacabilempraestes. Vale.

25

C.PLINIUS MAMILIANO SUO S.

(1)Quereris de turba castrensium negotiorum ettamquam summo otioperfruarelusus et ineptias nostras legis amas flagitasmeque adsimilia condenda non mediocriter incitas. (2) Incipio enim ex hocgenere studiorum non solum oblectationem verum etiam gloriam peterepost iudicium tuum viri eruditissimi gravissimi ac super istaverissimi. (3) Nunc me rerum actus modice sed tamen distringit; quofinito aliquid earundem Camenarum in istum benignissimum sinummittam. Tu passerculis et columbulis nostris inter aquilas vestrasdabis pennassi tamen et tibi placebunt; si tantum sibicontinendoscavea nidove curabis. Vale.

26

C.PLINIUS LUPERCO SUO S.

(1)Dixi de quodam oratore saeculi nostri recto quidem et sanosed parumgrandi et ornatout opinorapte: 'Nihil peccatnisi quod nihilpeccat.' (2) Debet enim orator erigi attolliinterdum etiameffervescere ecferriac saepe accedere ad praeceps; nam plerumquealtis et excelsis adiacent abrupta. Tutius per plana sed humilius etdepressius iter; frequentior currentibus quam reptantibus lapsussedhis non labentibus nullaillis non nulla laus etiamsi labantur. (3)Nam ut quasdam artes ita eloquentiam nihil magis quam ancipitiacommendant. Vides qui per funem in summa nitunturquantos soleantexcitare clamorescum iam iamque casuri videntur. (4) Sunt enimmaxime mirabilia quae maxime insperatamaxime opericulosa utqueGraeci magis exprimunt'parabola'. Ideo nequaquam par gubernatorisest virtuscum placido et cum turbato mari vehitur: tunc admirantenulloillaudatus inglorius subit portumat cum stridunt funescurvatur arbor gubernacula gemunttunc ille clarus et dis marisproximus.

(5)Cur haec? Quia visus es mihi in scriptis meis adnotasse quaedam uttumida quae ego sublimiaut improba quae ego audentiaut nimia quaeego plena arbitrabar. Plurimum autem refertreprehendenda adnotes aninsignia. (6) Omnis enim advertitquod eminet et exstat; sed acriintentione diiudicandum estimmodicum sit an grandealtum anenorme. Atque ut Homerum potissimum attingamquem tandem alterutramin partem potest fugere 'amphi de salpinxen megas ouranosêerid' enchos ekeklito' et totum illud 'oute thalassês kyma tosonboaa'? (7) Sed opus est examine et libraincredibile sint haec etinania an magnifica caelestia. Nec nunc ego me his similia autdixisse aut posse dicere puto - non ita insanio -sed hoc intellegivololaxandos esse eloquentiae frenosnec angustissimo gyroingeniorum impetus refringendos.

(8)'At enim alia condicio oratorumalia poetarum. Quasi vero M. Tulliusminus audeat! Quamquam hunc omitto; neque enim ambigi puto. SedDemosthenes ipseille norma oratoris et regulanum se cohibet etcomprimitcum dicit illa notissima: 'anthrôpoi miaroikolakeskai alastores' et rursus 'ou lithois eteichisa tên polin oudeplinthois egô' et statim 'ouk ek men thalassês tênEuboian probebalesthai pro tês Attikês' et alibi:íegôde oimai menô andres Athênaioinê tous theousekeinon methyein tô megethei tôn pepragmenôn'? (9)Iam quid audentius illo pulcherrimo ac longissimo excessu: 'nosêmagar ...'? Quid haec breviora superioribussed audacia paria: 'toteegô men tô Pythôni thrasynomenô kai pollôreonti kath' hêmôn'? Ex eadem nota 'hotan de ekpleonexias kai ponêrias <tis> hôsper houtosischysêhê prôtê prophasis kai mikronptaisma hapanta anechaitise kai dielyse'. Simile his'apeschoinismenos hapasi tois en tê polei dikaiois' et ibidem'sy ton eis tauta eleon proudôkasAristogeitonmallon d'anêrêkas holôs. Mê dêpros hous autosechôsas limenas kai probolôn eneplêsasprostoutous hormizou. Et dixerat: 'toutô d' oudena horô tôntopôn toutôn basimon ontaalla panta apokrêmnapharangasbarathra'. Et deinceps 'dedoikamê doxêtetisi ton aei boulomenon einai ponêron tôn en têpolei paidotribein'nec satis: 'oude gar tous progonous hypolambanôta dikastêria tauta hymin oikodomêsaihina toustoioutous en autois moscheuête'ad hoc: 'ei de kapêlosesti ponêrias kai palinkapêlos kai metaboleus' et milletaliaut praeteream quae ab Aeschine 'thaumata'non 'rêmata'vocantur.

(10)In contrarium incidi: dices hunc quoque ob ista culpari. Sed videquanto maior sitqui reprehendituripso reprehendente et maior obhaec quoque; in aliis enim visin his granditas eius elucet. (11)Num autem Aeschines ipse eisquae in Demosthene carpebatabstinuit?<ëChrê garô andres Athênaioito auto>phthengesthai ton rêtora kai ton nomon® hotan de heteranmen phônên aphiê ho nomosheteran de ho rêtôr...'. Alio loco: 'epeita anaphainetai peri pantôn en tôpsêphismati.' Iterum alio: 'all' enkathêmenoi kaienedreuontes en tê akroasei eiselaunete auton eis tousparanomous logous'. (12) Quod adeo probavitut repetat: 'all' hôsperen tais hippodromiais eis ton tou pragmatos auton dromoneiselaunete'. Iam illa custoditius pressiusque: 'sy de helkopoieis<kai mallon soi melei tôn authêmerôn logônê tês sôtêrias tês poleôs'altius illa: 'ouk apopempsesthe ton anthrôpon hôs koinêntôn Hellênôn symphoran; ê syllabontes hôs>lêstên tôn pragmatôn <ep' onomatôn>dia tês politeias pleonta <timôrêsesthe>;(13) Exspectout quaedam ex hac epistula ut illud 'gubernaculagemunt' et 'dis maris proximus' isdem notis quibus eade quibusscriboconfodias; intellego enim medum veniam prioribus petoinilla ipsa quae adnotaveras incidisse. Sed confodias licetdum modoiam nunc destines diemquo et de illis et de his coram exigerepossimus. Aut enim tu me timidum aut ego te temerarium faciam. Vale.

27

C.PLINIUS PATERNO SUO S.

(1)Quanta potestasquanta dignitasquanta maiestasquantum deniquenumen sit historiaecum frequenter alias tum proxime sensi.Recitaverat quidam verissimum librumpartemque eius in alium diemreservaverat. (2) Ecce amici cuiusdam orantes obsecrantesquenereliqua recitaret. Tantus audiendi quae fecerint pudorquibus nullusfaciendi quae audire erubescunt. Et ille quidem praestitit quodrogabatur - sinebat fides -; liber tamen ut factum ipsum manetmanebit legeturque sempertanto magis quia non statim. Incitanturenim homines ad noscenda quae differuntur. Vale.

28

C.PLINIUS ROMANO SUO S.

(1)Post longum tempus epistulas tuassed tres pariter recepiomneselegantissimas amantissimaset quales a te venire praesertimdesideratas oportebat. Quarum una iniungis mihi iucundissimumministeriumut ad Plotinam sanctissimam feminam litterae tuaeperferantur: perferentur. (2) Eadem commendas Popilium Artemisium:statim praestiti quod petebat. Indicas etiam modicas te vindemiascollegisse: communis haec mihi tecumquamquam in diversissima parteterrarumquerela est. (3) Altera epistula nuntias multa te nuncdictare nunc scriberequibus nos tibi repraesentes. Gratias ago;agerem magis si me illa ipsaquae scribis aut dictaslegerevoluisses. Et erat aequum ut te mea ita me tua scripta cognoscereetiamsi ad alium quam ad me pertinerent. (4) Polliceris in finecumcertius de vitae nostrae ordinatione aliquid audierisfuturum tefugitivum rei familiaris statimque ad nos evolaturumqui iam tibicompedes nectimusquas perfringere nullo modo possis. (5) Tertiaepistula continebat esse tibi redditam orationem pro Clario eamquevisam uberioremquam dicente me audiente te fuerit. Est uberior;multa enim postea inserui. Adicis alias te litteras curiosiusscriptas misisse; an acceperim quaeris. Non accepi et acciperegestio. Proinde prima quaque occasione mitte appositis quidem usurisquas ego - num parcius possum? - centesimas computabo. Vale.

29

C.PLINIUS RUSTICO SUO S.

(1)Ut satius unum aliquid insigniter facere quam plura mediocriteritaplurima mediocritersi non possis unum aliquid insigniter. Quodintuens ego variis me studiorum generibus nulli satis confisusexperior. (2) Proindecum hoc vel illud legesita singulis veniamut non singulis dabis. An ceteris artibus excusatio in numerolitteris durior lexin quibus difficilior effectus est? Quid autemego de venia quasi ingratus? Nam si ea facilitate proxima acceperisqua prioralaus potius speranda quam venia obsecranda est. Mihitamen venia sufficit. Vale.

30

C.PLINIUS GEMINO SUO S.

(1)Laudas mihi et frequenter praesens et nunc per epistulas Nonium tuumquod sit liberalis in quosdam: et ipse laudosi tamen non in hossolos. Volo enim eumqui sit vere liberalistribuere patriaepropinquisaffinibus amicissed amicis dico pauperibusnon ut istiqui iis potissimum donantqui donare maxime possunt. (2) Hos egoviscatis hamatisque muneribus non sua promere puto sed alienacorripere. Sunt ingenio simili qui quod huic donant auferunt illifamamque liberalitatis avaritia petunt. (3) Primum est autem suo essecontentumdeindequos praecipue scias indigeresustentantemfoventemque orbe quodam socialitatis ambire. Quae cuncta si facitisteusquequaque laudandus est; si unum aliquidminus quidemlaudandus tamen: (4) tam rarum est etiam imperfectae liberalitatisexemplar. Ea invasit homines habendi cupidout possideri magis quampossidere videantur. Vale.

31

C.PLINIUS SARDO SUO S.

(1)Postquam a te recessinon minus tecumquam cum ad te fui. Legi enimlibrum tuum identidem repetens ea maxime - non enim mentiar -quaede me scripsistiin quibus quidem percopiosus fuisti. Quam multaquam variaquam non eadem de eodem nec tamen diversa dixisti! (2)Laudem pariter et gratias agam? Neutrum satis possum etsi possemtimerem ne arrogans esset ob ea laudareob quae gratias agerem. Unumillud addamomnia mihi tanto laudabiliora visa quanto iucundioratanto iucundiora quanto laudabiliora erant. Vale.

32

C.PLINIUS TITIANO SUO S.

Quidagisquid acturus es? Ipse vitam iucundissimam - id estotiosissimam - vivo. Quo fitut scribere longiores epistulas nolimvelim legereillud tamquam delicatushoc tamquam otiosus. Nihil estenim aut pigrius delicatis aut curiosius otiosis. Vale.

33

C.PLINIUS CANINIO SUO S.

(1)Incidi in materiam veram sed simillimam fictaedignamque istolaetissimo altissimo planeque poetico ingenio; incidi autemdumsuper cenam varia miracula hinc inde referuntur. Magna auctori fides:tametsi quid poetae cum fide? Is tamen auctorcui bene vel historiamscripturus credidisses.

(2)Est in Africa Hipponensis colonia mari proxima. Adiacet navigabilestagnum; ex hoc in modum fluminis aestuarium emergitquod vicealternaprout aestus aut repressit aut impulitnunc infertur marinunc redditur stagno. (3) Omnis hic aetas piscandi navigandi atqueetiam natandi studio teneturmaxime pueriquos otium lususquesollicitat. His gloria et virtus altissime provehi: victor illequilongissime ut litus ita simul natantes reliquit. (4) Hoc certaminepuer quidam audentior ceteris in ulteriora tendebat. Delphinusoccurritet nunc praecedere puerum nunc sequi nunc circumirepostremo subire deponere iterum subiretrepidantemque perferreprimum in altummox flectit ad litusredditque terrae etaequalibus. (5) Serpit per coloniam fama; concurrere omnesipsumpuerum tamquam miraculum aspicereinterrogare audire narrare.Postero die obsident litusprospectant mare et si quid est marisimile. Natant pueriinter hos illesed cautius. Delphinus rursusad tempusrursus ad puerum. Fugit ille cum ceteris. Delphinusquasiinvitet et revocetexsilit mergiturvariosque orbes implicatexpeditque. (6) Hoc altero diehoc tertiohoc pluribusdonechomines innutritos mari subiret timendi pudor. Accedunt et alluduntet appellanttangunt etiam pertrectantque praebentem. Crescitaudacia experimento. Maxime puerqui primus expertus estadnatatnantiinsilit tergofertur referturqueagnosci se amari putatamat ipse; neuter timetneuter timetur; huius fiduciamansuetudoillius augetur. (7) Nec non alii pueri dextra laevaque simul eunthortantes monentesque. Ibat una - id quoque mirum - delphinus aliustantum spectator et comes. Nihil enim simile aut faciebat autpatiebatursed alterum illum ducebat reducebatut puerum ceteripueri. (8) Incredibiletam verum tamen quam prioradelphinumgestatorem collusoremque puerorum in terram quoque extrahi solitumharenisque siccatumubi incaluisset in mare revolvi. (9) ConstatOctavium Avitumlegatum proconsulisin litus educto religione pravasuperfudisse unguentumcuius illum novitatem odoremque in altumrefugissenec nisi post multos dies visum languidum et maestummoxredditis viribus priorem lasciviam et solita ministeria repetisse.(10) Confluebant omnes ad spectaculum magistratusquorum adventu etmora modica res publica novis sumptibus atterebatur. Postremo locusipse quietem suam secretumque perdebat: placuit occulte interficiadquod coibatur. (11) Haec tu qua miserationequa copia deflebisornabis attolles! Quamquam non est opus affingas aliquid aut astruas;sufficit ne ea quae sunt vera minuantur. Vale.

34

C.PLINIUS TRANQUILLO SUO S.

(1)Explica aestum meum: audio me male legeredumtaxat versus; rationesenim commodesed tanto minus versus. Cogito ergo recitaturusfamiliaribus amicis experiri libertum meum. Hoc quoque familiarequod elegi non bene sed melius - scio - lecturumsi tamen non fueritperturbatus. (2) Est enim tam novus lector quam ego poeta. Ipsenescioquid illo legente interim faciamsedeam defixus et mutus etsimilis otioso anut quidamquae pronuntiabitmurmure oculis manuprosequar. Sed puto me non minus male saltare quam legere. Iterumdicamexplica aestum meum vereque rescribenum sit melius pessimelegere quam ista vel non facere vel facere. Vale.

35

C.PLINIUS ÅATRlOÅ SUO S.

(1)Librumquem misistirecepi et gratias ago. Sum tamen hoc temporeoccupatissimus. Ideo nondum eum legicum alioqui valdissime cupiam.Sed eam reverentiam cum litteris ipsis tum scriptis tuis debeoutsumere illa nisi vacuo animo irreligiosum putem. (2) Diligentiam tuamin retractandis operibus valde probo. Est tamen aliquis modusprimumquod nimia cura deterit magis quam emendatdeinde quod nos arecentioribus revocat simulque nec absolvit priora et incohareposteriora non patitur. Vale.

36

C.PLINIUS FUSCO SUO S.

(1)Quaerisquemadmodum in Tuscis diem aestate disponam. Evigilo cumlibuitplerumque circa horam primamsaepe antetardius raro.Clausae fenestrae manent; mire enim silentio et tenebris ab iis quaeavocant abductus et liber et mihi relictusnon oculos animo sedanimum oculis sequorqui eadem quae mens videntquotiens non videntalia. (2) Cogitosi quid in manibuscogito ad verbum scribentiemendantique similisnunc pauciora nunc pluraut vel difficile velfacile componi tenerive potuerunt. Notarium voco et die admisso quaeformaveram dicto; abit rursusque revocatur rursusque dimittitur. (3)Ubi hora quarta vel quinta - neque enim certum dimensumque tempus -ut dies suasitin xystum me vel cryptoporticum conferoreliquameditor et dicto. Vehiculum ascendo. Ibi quoque idem quod ambulansaut iacens; durat intentio mutatione ipsa refecta. Paulum redormiodein ambulomox orationem Graecam Latinamve clare et intente non tamvocis causa quam stomachi lego; pariter tamen et illa firmatur. (4)Iterum ambulo ungor exerceor lavor. Cenanti mihisi cum uxore velpaucisliber legitur; post cenam comoedia aut lyristes; mox cum meisambuloquorum in numero sunt eruditi. Ita variis sermonibus vesperaextendituret quamquam longissimus dies bene conditur. (5) Nonnumquam ex hoc ordine aliqua mutantur; namsi diu iacui velambulavipost somnum demum lectionemque non vehiculo sedquodbrevius quia velociusequo gestor. Interveniunt amici ex proximisoppidispartemque diei ad se trahunt interdumque lasso mihiopportuna interpellatione subveniunt. (6) Venor aliquandosed nonsine pugillaribusut quamvis nihil ceperim non nihil referam. Daturet colonisut videtur ipsisnon satis temporisquorum mihiagrestes querelae litteras nostras et haec urbana opera commendant.Vale.

37

C.PLINIUS PAULINO SUO S.

(1)Nec tuae naturae est translaticia haec et quasi publica officia afamiliaribus amicis contra ipsorum commodum exigereet ego teconstantius amo quam ut verearne aliter ac velim accipiasnisi teKalendis statim consulem videropraesertim cum me necessitaslocandorum praediorum plures annos ordinatura detineatin qua mihinova consilia sumenda sunt. (2) Nam priore lustroquamquam postmagnas remissionesreliqua creverunt: inde plerisque nulla iam curaminuendi aeris alieniquod desperant posse persolvi; rapiunt etiamconsumuntque quod natum estut qui iam putent se non sibi parcere.(3) Occurrendum ergo augescentibus vitiis et medendum est. Medendiuna ratiosi non nummo sed partibus locem ac deinde ex meis aliquosoperis exactorescustodes fructibus ponam. Et alioqui nullum iustiusgenus reditusquam quod terra caelum annus refert. (4) At hoc magnamfidem acres oculos numerosas manus poscit. Experiundum tamen et quasiin veteri morbo quaelibet mutationis auxilia temptanda sunt. (5)Videsquam non delicata me causa obire primum consulatus tui diemnon sinat; quem tamen hic quoque ut praesens votis gaudiogratulatione celebrabo. Vale.

38

C.PLINIUS SATURNINO SUO S.

Egovero Rufum nostrum laudonon quia tu ut ita facerem petisti sed quiaest ille dignissimus. Legi enim librum omnibus numeris absolutumcuimultum apud me gratiae amor ipsius adiecit. Iudicavi tamen; nequeenim soli iudicant qui maligne legunt. Vale.

39

C.PLINIUS MUSTIO SUO S.

(1)Haruspicum monitu reficienda est mihi aedes Cereris in praediis inmelius et in maiusvetus sane et angustacum sit alioqui stato diefrequentissima. (2) Nam Idibus Septembribus magnus e regione totacoit populusmultae res agunturmulta vota suscipiunturmultaredduntur; sed nullum in proximo suffugium aut imbris aut solis. (3)Videor ergo munifice simul religioseque facturussi aedem quampulcherrimam exstrueroaddidero porticus aediillam ad usum deaehas ad hominum. (4) Velim ergo emas quattuor marmoreas columnascuius tibi videbitur generisemas marmora quibus solumquibusparietes excolantur. Erit etiam faciendum ipsius deae signumquiaantiquum illud e ligno quibusdam sui partibus vetustate truncatumest. (5) Quantum ad porticusnihil interim occurritquod videaturistinc esse repetendumnisi tamen ut formam secundum rationem lociscribas. Neque enim possunt circumdari templa: nam solum templi hincflumine et abruptissimis ripishinc via cingitur. (6) Est ultra viamlatissimum pratumin quo satis apte contra templum ipsum porticusexplicabuntur; nisi quid tu melius inveniesqui soles locorumdifficultates arte superare. Vale.

40

C.PLINIUS FUSCO SUO S.

(1)Scribis pergratas tibi fuisse litteras measquibus cognovistiquemadmodum in Tuscis otium aestatis exigerem; requiris quid ex hocin Laurentino hieme permutem. (2) Nihilnisi quod meridianus somnuseximitur multumque de nocte vel ante vel post diem sumituretsiagendi necessitas instatquae frequens hiemenon iam comoedo vellyristae post cenam locussed illaquae dictaviidentidemretractanturac simul memoriae frequenti emendatione proficitur. (3)Habes aestate hieme consuetudinem; addas huc licet ver et autumnumquae inter hiemem aestatemque mediaut nihil de die perduntdenocte parvolum acquirunt. Vale.