home page
pagina iniziale |
by |
|
TitoMaccio Plauto
AULULARIA
Personae
LarFamiliarisPrologus
EuclioSenex
StaphylaAnus
EunomiaMatrona
MegadorusSenex
PythodicusServus
CongrioCocus Alter
AnthraxCocus Alter
StrobilusServus
LyconidesAdulescens
PhaedriaPuella
Tibicinae
Prologus
LarFamiliaris
Ne quismiretur qui simpaucis eloquar.
ego Larsum familiaris ex hac familia
undeexeuntem me aspexistis. hanc domum
iam multosannos est cum possideo et colo
patriavoque iam huius qui nunc hic habet.
sed miavos huius obsecrans concredidit
thensaurumauri clam omnis: in medio foco
defoditvenerans me ut id servarem sibi.
is quoniammoritur-- ita avido ingenio fuit--
numquamindicare id filio voluit suo
inopemqueoptavit potius eum relinquere
quam eumthensaurum commonstraret filio;
agrireliquit ei non magnum modum
quo cumlabore magno et misere viveret.
Ubi isobiit mortem qui mihi id aurum credidit
coepiobservareecqui maiorem filius
mihihonorem haberet quam eius habuisset pater.
atque illevero minus minusque impendio
curareminusque me impertire honoribus.
item a mecontra factum estnam item obiit diem.
is ex sehunc reliquit qui hic nunc habitat filium
paritermoratum ut pater avosque huius fuit.
huic filiauna est. ea mihi cottidie
aut tureaut vino aut aliqui semper supplicat
dat mihicoronas. eius honoris gratia
fecithensaurum ut hic reperiret Euclio
quo illamfacilius nuptumsi velletdaret
nam eamcompressit de summo adulescens loco.
is scitadulescens quae sit quam compresserit
illa illumnescitneque compressam autem pater.
Eam egohodie faciam ut hic senex de proxumo
sibiuxorem poscat. id ea faciam gratia
quo illeeam facilius ducat qui compresserat.
et hic quiposcet eam sibi uxorem senex
isadulescentis illius est avonculus
qui illamstupravit noctuCereris vigiliis.
sed hicsenex iam clamat intus ut solet.
anum forasextruditne sit conscia.
credoaurum inspicere voltne subreptum siet.
Eucl. Exiinquam. age exi. exeundum hercle tibi hinc est foras
circumspectatrixcum oculis emissiciis.
Staph. Namcur me miseram verberas?
Eucl. Utmisera sis
atque utte dignam mala malam aetatem exigas.
Staph. Namqua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
Eucl. Tibiego rationem reddamstimulorum seges?
illucregredere ab ostio. illuc sis vide
utincedit. at scin quo modo tibi res se habet?
si herclehodie fustem cepero aut stimulum in manum
testudineumistum tibi ego grandibo gradum.
Staph.Utinam me divi adaxint ad suspendium
potiusquidem quam hoc pacto apud te serviam.
Eucl. Atut scelesta sola secum murmurat.
oculoshercle ego istosimprobaecfodiam tibi
ne meobservare possis quid rerum geram.
abscedeetiam nunc-- etiam nunc-- etiam-- ohe
isticastato. si hercle tu ex istoc loco
digitumtransvorsum aut unguem latum excesseris
aut sirespexisdonicum ego te iussero
continuohercle ego te dedam discipulam cruci.
scelestioremme hac anu certo scio
vidissenumquamnimisque ego hanc metuo male
ne mi exinsidiis verba imprudenti duit
neupersentiscat aurum ubi est absconditum
quae inoccipitio quoque habet oculos pessima.
nunc ibout visam sitne ita aurum ut condidi
quod mesollicitat plurimis miserum modis.
Staph.Noenum mecastor quid ego ero dicam meo
malae reievenisse quamve insaniam
queocomminisci; ita me miseram ad hunc modum
decies dieuno saepe extrudit aedibus.
nescio polquae illunc hominem intemperiae tenent:
pervigilatnoctes totastum autem interdius
quasiclaudus sutor domi sedet totos dies.
neque iamquo pacto celem erilis filiae
probrumpropinqua partitudo cui appetit
queocomminisci; neque quicquam meliust mihi
ut opinorquam ex me ut unam faciam litteram
longammeum laqueo collum quando obstrinxero.
I.2
Eucl. Nuncdefaecato demum animo egredior domo
postquamperspexi salva esse intus omnia.
redinunciam intro atque intus serva.
Staph.Quippini?
ego intusservem? an ne quis aedes auferat?
nam hicapud nos nihil est aliud quaesti furibus
itainaniis sunt oppletae atque araneis.
Eucl.Mirum quin tua me causa faciat Iuppiter
Philippumregem aut Dareumtrivenefica.
araneasmihi ego illas servari volo.
paupersum; fateorpatior; quod di dant fero.
abi introocclude ianuam. iam ego hic ero.
cavequemquam alienum in aedis intro miseris.
quodquispiam ignem quaeratextingui volo
ne causaequid sit quod te quisquam quaeritet.
nam siignis vivettu extinguere extempulo.
tum aquamaufugisse dicitosi quis petet.
cultrumsecurimpistillummortarium
quaeutenda vasa semper vicini rogant
furesvenisse atque abstulisse dicito.
profectoin aedis meas me absente neminem
volo intromitti. atque etiam hoc praedico tibi
si BonaFortuna veniatne intro miseris.
Staph. Polea ipsa credo ne intro mittatur cavet
nam adaedis nostras numquam aditquamquam prope est.
Eucl. Taceatque abi intro.
Staph.Taceo atque abeo.
Eucl.Occlude sis
foresambobus pessulis. iam ego hic ero.
discrucioranimiquia ab domo abeundum est mihi.
nimishercle invitus abeo. sed quid agam scio.
nam nosternostrae qui est magister curiae
dividereargenti dixit nummos in viros;
id sirelinquo ac non petoomnes ilico
mesuspicenturcredohabere aurum domi.
nam nonest veri similehominem pauperem
pauxillumparvi facere quin nummum petat.
nam nunccum celo sedulo omnisne sciant
omnesvidentur scire et me benignius
omnessalutant quam salutabant prius;
adeuntconsistuntcopulantur dexteras
rogitantme ut valeamquid agamquid rerum geram.
nunc quoprofectus sum ibo; postidea domum
me rursumquantum potero tantum recipiam.
Eun. Velimte arbitrari med haec verbafrater
meai fideituaique rei
causafacereut aequom est germanam sororem.
quamquamhaud falsa sum nos odiosas haberi;
nam multumloquaces merito omnes habemur
nec mutamprofecto repertam ullam esse
aut hodiedicunt mulierem aut ullo in saeclo.
verum hocfraterunum tamen cogitato
tibiproximam me mihique esse item te;
ita aequomest quod in rem esse utrique arbitremur
et mihi teet tibi me consulere et monere;
nequeoccultum id haberi neque per metum mussari
quinparticipem pariter ego te et tu me ut facias.
eo nuncego secreto ted huc foras seduxi
ut tuamrem ego tecum hic loquerer familiarem.
Mega. Damioptuma feminamanum.
Eun. Ubiea est? quis ea est nam optuma?
Mega. Tu.
Eun. Tuneais?
Mega. Sinegasnego.
Eun. Decette equidem vera proloqui;
nam optumanulla potest eligi:
alia aliapeiorfraterest.
Mega. Idemego arbitror
ned tibiadvorsari certum est de istac re umquamsoror.
Eun. Damihi operam amabo.
Mega.Tuastutere atque imperasi quid vis.
Eun. Idquod in rem tuam optumum esse arbitrorted id monitum advento.
Mega.Sorormore tuo facis.
Eun.Factum volo.
Mega. Quidest idsoror?
Eun. Quodtibi sempiternum
salutaresit: liberis procreandis--
ita difaxint-- volo te uxorem
domumducere.
Mega. Eioccidi.
Eun. Quidita?
Mega. Quiamihi misero cerebrum excutiunt
tua dictasoror: lapides loqueris.
Eun. Heiahoc face quod te iubet soror.
Mega. Silubeatfaciam.
Eun. Inrem hoc tuam est.
Mega. Utquidem emoriar prius quam ducam.
sed hislegibus si quam dare vis ducam:
quae crasveniatperendie foras feratur;
hislegibus dare vis? cedo: nuptias adorna.
Eun. Cummaxima possum tibifraterdare dote;
sed estgrandior natu: media est mulieris aetas.
eam siiubesfratertibi me poscereposcam.
Mega. Numnon vis me interrogare te?
Eun. Immosi quid visroga.
Mega. Postmediam aetatem qui media ducit uxorem domum
si eamsenex anum praegnatem fortuito fecerit
quiddubitasquin sit paratum nomen puero Postumus?
nunc egoistumsororlaborem demam et deminuam tibi.
egovirtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
istasmagnas factionesanimosdotes dapsiles
clamoresimperiaeburata vehiclapallaspurpuram
nil mororquae in servitutem sumptibus redigunt viros.
Eun. Dicmihiquaesoquis ea est quam vis ducere uxorem?
Mega.Eloquar.
nostinhunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?
Eun. Novihominem haud malum mecastor.
Mega. Eiuscupio filiam
virginemmihi desponderi. verba ne faciassoror.
scio quiddictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.
Eun. Dibene vortant.
Mega. Idemego spero.
Eun. Quidme? num quid vis?
Mega.Vale.
Eun. Ettufrater.
Mega. Egoconveniam Euclionemsi domi est.
sed eccumvideo. nescio unde sese homo recipit domum.
II.2
Eucl.Praesagibat mi animus frustra me irequom exibam domo;
itaqueabibam invitus; nam neque quisquam curialium
venitneque magister quem dividere argentum oportuit.
nunc domumproperare properonam egomet sum hicanimus domi est.
Mega.Salvos atque fortunatusEucliosemper sies.
Eucl. Dite amentMegadore.
Mega. Quidtu? recten atque ut vis vales?
Eucl. Nontemerarium estubi dives blande appellat pauperem.
iam illichomo aurum scit me habereeo me salutat blandius.
Mega. Aintu te valere?
Eucl. Polego haud perbene a pecunia.
Mega. Polsi est animus aequos tibisat habes qui bene vitam colas.
Eucl. Anushercle huic indicium fecit de auroperspicue palam est
cui egoiam linguam praecidam atque oculos effodiam domi.
Mega. Quidtu solus tecum loquere?
Eucl. Meampauperiem conqueror.
virginemhabeo grandemdote cassam atque inlocabilem
neque eamqueo locare cuiquam.
Mega.Tacebonum habe animumEuclio.
dabituradiuvabere a me. dicsi quid opustimpera.
Eucl. Nuncpetitcum pollicetur; inhiat aurum ut devoret.
alteramanu fert lapidempanem ostentat altera.
neminicredo qui large blandust dives pauperi:
ubi manuminicit benigneibi onerat aliqua zamia.
ego istosnovi polyposqui ubi quidquid tetigerunt tenent.
Mega. Dami operam parumper. paucisEuclioest quod te volo
de communire appellare mea et tua.
Eucl. Eimisero mihi
aurum miintus harpagatum est. nunc hic eam rem voltscio
mecumadire ad pactionem. verum intervisam domum.
Mega. Quoabis?
Eucl. Iamad te revortar: nunc est quod visam domum.
Mega.Credo edepolubi mentionem ego fecero de filia
mi utdespondeatsese a me derideri rebitur;
neque illoquisquam est alter hodie ex paupertate parcior.
Eucl. Dime servantsalva res est. salvom est si quid non perit.
nimis maletimui. prius quam intro rediiexanimatus fui.
redeo adteMegadoresi quid me vis.
Mega.Habeo gratiam.
quaesoquod te percontaborne id te pigeat proloqui.
Eucl. Dumquidem ne quid perconteris quod non lubeat proloqui.
Mega. Dicmihiquali me arbitrare genere prognatum?
Eucl.Bono.
Mega. Quidfide?
Eucl.Bona.
Mega. Quidfactis?
Eucl.Neque malis neque improbis.
Mega.Aetatem meam scis?
Eucl. Scioesse grandemitem ut pecuniam.
Mega.Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia
semper sumarbitratus et nunc arbitror.
Eucl.Aurum huic olet.
quid nuncme vis?
Mega.Quoniam tu me et ego te qualis sis scio
quae resrecte vortat mihique tibique tuaeque filiae
filiamtuam mi uxorem posco. promitte hoc fore.
Eucl.HeiaMegadorehaud decorum facinus tuis factis facis
ut inopematque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.
nam de teneque re neque verbis merui ut faceres quod facis.
Mega.Neque edepol ego te derisum venio neque derideoneque dignumarbitror.
Eucl. Curigitur poscis meam gnatam tibi?
Mega. Utpropter me tibi sit melius mihique propter te et tuos.
Eucl.Venit hoc mihiMegadorein mentemted esse hominem divitem
factiosumme autem esse hominem pauperum pauperrimum;
nunc sifiliam locassim meam tibiin mentem venit
te bovemesse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem
ubi onusnequeam ferre pariteriaceam ego asinus in luto
tu me bosmagis haud respiciasgnatus quasi numquam siem.
et te utariniquiore et meus me ordo inrideat
neutrubihabeam stabile stabulumsi quid divorti fuat:
asini memordicibus scindantboves incursent cornibus.
hoc magnumest periclumab asinis ad boves transcendere.
Mega. Quamad probos propinquitate proxime te adiunxeris
tamoptumum est. tu condicionem hanc accipeausculta mihi
atque eamdesponde mi.
Eucl. Atnihil est dotis quod dem.
Mega. Neduas.
dum modomorata recte veniatdotata est satis.
Eucl. Eodicone me thensauros repperisse censeas.
Mega.Novine doceas. desponde.
Eucl.Fiat. sed pro Iuppiter
num egodisperii?
Mega. Quidtibi est?
Eucl. Quidcrepuit quasi ferrum modo?
Mega. Hicapud me hortum confodere iussi. sed ubi hic est homo?
abiitneque me certiorem fecit. fastidit mei
quia videtme suam amicitiam velle: more hominum facit;
nam siopulentus it petitum pauperioris gratiam
paupermetuit congrediriper metum male rem gerit.
idemquando occasio illaec periitpost sero cupit.
Eucl. Sihercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus
imperoauctorque ego sumut tu me cuivis castrandum loces.
Mega.Video hercle ego te me arbitrariEucliohominem idoneum
quemsenecta aetate ludos faciashaud merito meo.
Eucl.Neque edepolMegadorefacionequesi cupiamcopia est.
Mega. Quidnunc? etiam mihi despondes filiam?
Eucl.Illis legibus
cum illadote quam tibi dixi.
Mega.Sponden ergo?
Eucl.Spondeo.
Mega. Dibene vertant.
Eucl. Itadi faxint. illud facito ut memineris
convenisseut ne quid dotis mea ad te afferret filia.
Mega.Memini.
Eucl. Atscio quo vos soleatis pacto perplexarier:
pactum nonpactum estnon pactum pactum estquod vobis lubet.
Mega.Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias
num quaecausa est quin faciamus hodie?
Eucl. Immoedepol optuma.
Mega. Iboigiturparabo. numquid me vis?
Eucl.Istuc. ei et vale.
Mega.HeusPythodicesequere propere me ad macellum strenue.
Eucl.Illic hinc abiit. di immortalesobsecroaurum quid valet.
id inhiatea affinitatem hanc obstinavit gratia.
Ubi tu esquae deblateravisti iam vicinis omnibus
meae mefiliae daturum dotem? heusStaphylate voco.
II.3ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:
filiamdespondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
Staph. Dibene vortant. verum ecastor non potestsubitum est nimis.
Eucl. Taceatque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;
atqueaedis occlude; iam ego hic adero.
Staph.Quid ego nunc agam?
nunc nobisprope adest exitiummi atque erili filiae
nuncprobrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
quodcelatum atque occultatum est usque adhucnunc non potest.
ibo introut erus quae imperavit factacum veniatsient.
namecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.
II.4
Pyth.Postquam obsonavit erus et conduxit coquos
tibicinasquehasce apud forumedixit mihi
utdispertirem obsonium hic bifariam.
Anthr. Mequidem hercledicam tibi palamnon divides.
si quo tutotum me ire visoperam dabo.
Cong.Bellum et pudicum vero prostibulum popli.
post siquis vellette haud non velles dividi.
Pyth.Atque ego istucAnthraxalio vorsum dixeram
non istucquo tu insimulas. sed erus nuptias
meus hodiefaciet.
Anthr.Cuius ducit filiam?
Pyth.Vicini huius Euclionis senis e proximo.
ei adeoobsoni hinc iussit dimidium dari
cocumalterum itidemque alteram tibicinam.
Anthr.Nempe huc dimidium dicisdimidium domum?
Pyth.Nempe sicut dicis.
Anthr.Quid? hic non poterat de suo
senexobsonari filiai nuptiis?
Pyth. Vah.
Anthr.Quid negotist?
Pyth. Quidnegoti sit rogas?
pumex nonaeque est aridus atque hic est senex.
Anthr. Aintandem?
Pyth. Itaesse ut dixi. tute existuma:
quin divomatque hominum clamat continuo fidem
suam remperiisse seque eradicarier
de suotigillo fumus si qua exit foras.
quin cumit dormitumfollem obstringit ob gulam.
Anthr.Cur?
Pyth. Nequid animae forte amittat dormiens.
Anthr.Etiamne obturat inferiorem gutturem
ne quidanimai forte amittat dormiens?
Pyth. Haecmihi te ut tibi med aequom estcredocredere.
Anthr.Immo equidem credo.
Pyth. Atscin etiam quomodo?
aquamhercle ploratcum lavatprofundere.
Anthr.Censen talentum magnum exorari pote
ab istocsene ut detqui fiamus liberi?
Pyth.Famem hercle utendam si rogesnumquam dabit.
quin ipsipridem tonsor unguis dempserat:
collegitomnia abstulit praesegmina.
Anthr.Edepol mortalem parce parcum praedicas.
Pyth.Censen vero adeo esse parcum et miserum vivere?
pulmentumpridem ei eripuit milvos:
homo adpraetorem plorabundus devenit;
infit ibipostulare ploranseiulans
ut sibiliceret milvom vadarier.
sescentasunt quae memoremsi sit otium.
sed utervestrorum est celerior? memora mihi.
Anthr.Egoet multo melior.
Pyth.Cocum egonon furem rogo.
Anthr.Cocum ergo dico.
Pyth. Quidtu ais?
Cong. Sicsum ut vides.
Anthr.Cocus ille nundinalestin nonum diem
solet irecoctum.
Cong. Tuntrium litterarum homo
mevituperas? fur.
Anthr.Etiam furtrifurcifer.
II.5
Pyth. Tacenunciam tuatque agnum hinc uter est pinguior
cape atqueabi intro ad nos.
Anthr.Licet.
Pyth. TuCongrio
quem illicreliquit agnumeum sume atque abi
introillucet vos illum sequimini.
vos ceteriite huc ad nos.
Cong.Hercle iniuria
dispertivisti:pinguiorem agnum isti habent.
Pyth. Atnunc tibi dabitur pinguior tibicina.
i sane cumilloPhrugia. tu autemEleusium
huc introabi ad nos.
Cong. OPythodice subdole
hucinedetrusti me ad senem parcissimum?
ubi siquid poscamusque ad ravim poscam prius
quamquicquam detur.
Pyth.Stultus et sine gratia es.
tibi rectefacerequando quod facias perit.
Cong. Quivero?
Pyth.Rogitas? iam principio in aedibus
turbaistic nulla tibi erit: siquid uti voles
domo abste adfertone operam perdas poscere.
hic autemapud nos magna turba ac familia est
supellexaurumvestisvasa argentea:
ibi siperierit quippiam-- quod te scio
facileabstinere possesi nihil obviam est--
dicant:coqui abstuleruntcomprehendite
vinciteverberatein puteum condite.
horum tibiistic nihil eveniet: quippe qui
ubi quidsubripias nihil est. sequere hac me.
Cong.Sequor.
II.6
Pyth.HeusStaphylaprodi atque ostium aperi.
Staph. Quivocat?
Pyth.Pythodicus.
Staph.Quid vis?
Pyth. Hosut accipias coquos
tibicinamqueobsoniumque in nuptias.
Megadorusiussit Euclioni haec mittere.
Staph.CererinPythodicehas sunt facturi nuptias?
Pyth. Qui?
Staph.Quia temeti nihil allatum intellego.
Pyth. Atiam afferetursi a foro ipsus redierit.
Staph.Ligna hic apud nos nulla sunt.
Cong. Suntasseres?
Staph.Sunt pol.
Cong. Suntigitur lignane quaeras foris.
Staph.Quidimpurate? quamquam Volcano studes
cenaenecausa aut tuae mercedis gratia
nosnostras aedis postulas comburere?
Cong. Haudpostulo.
Pyth. Ducistos intro.
Staph.Sequimini.
II.7
Pyth.Curate. ego intervisam quid faciant coqui;
quos polut ego hodie servemcura maxuma est.
nisi unumhoc faciamut in puteo cenam coquant:
indecoctam sursum subducemus corbulis.
si autemdeorsum comedentsi quid coxerint
superiincenati sunt et cenati inferi.
sed verbahic facioquasi negoti nil siet
rapacidarumubi tantum sit in aedibus.
II.8
Eucl.Volui animum tandem confirmare hodie meum
ut bene mehaberem filiai nuptiis.
venio admacellumrogito pisces: indicant
caros;agninam caramcaram bubulam
vitulinamcetumporcinam: cara omnia.
atque eofuerunt carioraaes non erat.
abeoiratus illincquoniam nihil est qui emam.
ita illisimpuris omnibus adii manum.
deindeegomet mecum cogitare intervias
occepi:festo die si quid prodegeris
profestoegere liceatnisi peperceris.
postquamhanc rationem ventri cordique edidi
accessitanimus ad meam sententiam
quamminimo sumptu filiam ut nuptum darem.
nunctusculum emi hoc et coronas floreas:
haecimponentur in foco nostro Lari
utfortunatas faciat gnatae nuptias.
sed quidego apertas aedis nostras conspicor?
etstrepitust intus. numnam ego compilor miser?
Cong.Aulam maioremsi poteex vicinia
pete: haecest parvacapere non quit.
Eucl. Eimihi
periihercle. aurum rapituraula quaeritur.
Apolloquaesosubveni mi atque adiuva
configesagittis fures thensaurarios
si cui inre tali iam subvenisti antidhac.
sed cessoprius quam prorsus perii currere?
II.9
Anthr.Dromodesquama piscis. tuMachaerio
congrummurenam exdorsua quantum potest.
ego hincartoptam ex proximo utendam peto
aCongrione. tu istum gallumsi sapis
glabrioremreddes mihi quam volsus ludiust.
sed quidhoc clamoris oritur hinc ex proximo?
coquiherclecredofaciunt officium suom.
fugiamintrone quid turbae hic itidem fuat.
Cong.Attatae! civespopularesincolaeaccolaeadvenae omnes
date viamqua fugere liceatfacite totae plateae pateant.
neque egoumquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum
ita memiserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.
totusdoleo atque oppido periiita me iste habuit
senexgymnasium;
attatperii hercle ego miser
aperitbacchanaladest
sequitur.scio quam rem geram: hoc
ipsusmagister me docuit.
nequeligna ego usquam gentium praeberi vidi pulchrius
itaqueomnis exegit forasme atque hosonustos fustibus.
III.2
Eucl.Redi. quo fugis nunc? tenetene.
Cong.Quidstolideclamas?
Eucl. Quiaad tris viros iam ego deferam nomen tuom.
Cong. Quamob rem?
Eucl. Quiacultrum habes.
Cong.Cocum decet.
Eucl. Quidcomminatu's
mihi?
Cong.Istud male factum arbitrorquia non latus fodi.
Eucl. Homonullust te scelestior qui vivat hodie
neque quoiego de industria amplius male plus libens faxim.
Cong. Poletsi taceaspalam id quidem est: res ipsa testist;
itafustibus sum mollior magis quam ullus cinaedus.
sed quidtibi nos tactiostmendice homo?
Eucl. Quaeres?
etiamrogitas? an quia minus quam aequom erat feci?
Cong.Sineat hercle cum magno malo tuosi hoc caput sentit.
Eucl. Polego haud scio quid post fuat: tuom nunc caput sentit.
sed inaedibus quid tibi meis nam erat negoti
meabsentenisi ego iusseram? volo scire.
Cong. Taceergo.
quiavenimus coctum ad nuptias.
Eucl. Quidtumalumcuras
utrumcrudum an coctum ego edimnisi tu mi es tutor?
Cong. Volosciresinas an non sinas nos coquere hic cenam?
Eucl. Voloscire ego itemmeae domi mean salva futura?
Cong.Utinam mea mihi modo auferamquae adtulisalva:
me haudpaenitettua ne expetam.
Eucl.Scione docenovi.
Cong. Quidest qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam?
quidfecimusquid diximus tibi secus quam velles?
Eucl.Etiam rogitassceleste homoqui angulos in omnis
mearumaedium et conclavium mihi pervium facitis?
ibi ubitibi erat negotiumad focum si adesses
nonfissile auferres caput: merito id tibi factum est.
adeo ut tumeam sententiam iam noscere possis
si adianuam huc accesserisnisi iusseropropius
ego tefaciam miserrimus mortalis uti sis.
scis iammeam sententiam.
Cong. Quoabis? redi rursum.
ita mebene amet Lavernauti te iamnisi reddi
mihi vasaiubespipulo te hic differam ante aedis.
quid egonunc agam? ne ego edepol veni huc auspicio malo.
nummo sumconductus: plus iam medico merce dest opus.
III.3
Eucl. Hocquidem herclequoquo ibomecum eritmecum feram
neque istiid in tantis periclis umquam committam ut siet.
ite sanenunciam omneset coqui et tibicinae
etiamintro ducesi visvel gregem venalium
coquitefacitefestinate nunciamquantum libet.
Cong.Temperipostquam implevisti fusti fissorum caput.
Eucl.Intro abiteopera huc conducta est vostranon oratio.
Cong.Heussenexpro vapulando hercle ego abs te mercedem petam.
coctumegonon vapulatumdudum conductus fui.
Eucl. Legeagito mecum. molestus ne sis. i et cenam coque
aut abi inmalum cruciatum ab aedibus.
Cong. Abitu modo.
III.4
Eucl.Illic hinc abiit. di immortalesfacinus audax incipit
qui cumopulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.
velutiMegadorus temptat me omnibus miserum modis
quisimulavit mei honoris mittere huc causa coquos:
is eacausa misithoc qui surriperent misero mihi.
condigneetiam meus med intus gallus gallinacius
qui eratanu peculiarisperdidit paenissume.
ubi erathaec defossaoccepit ibi scalpurrire ungulis
circumcirca. quid opust verbis? ita mihi pectus peracuit:
capiofustemobtrunco gallumfurem manufestarium.
credoedepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos
si idpalam fecisset. exemi ex manu manubrium.
sedMegadorus meus affinis eccum incedit a foro.
iam huncnon ausim praeterirequin consistam et conloquar.
III.5
Mega.Narravi amicis multis consilium meum
decondicione hac. Euclionis filiam
laudant.sapienter factum et consilio bono.
nam meoquidem animo si idem faciant ceteri
opulentiorespauperiorum filias
utindotatas ducant uxores domum
et multofiat civitas concordior
et invidianos minore utamur quam utimur
et illaemalam rem metuant quam metuont magis
et nosminore sumptu simus quam sumus.
in maximamilluc populi partem est optimum;
inpauciores avidos altercatio est
quorumanimis avidis atque insatietatibus
neque lexneque sutor capere est qui possit modum.
namque hocqui dicat "quo illae nubent divites
dotataesi istud ius pauperibus ponitur?"
quolubeantnubantdum dos ne fiat comes.
hoc si itafiatmores meliores sibi
parentpro dote quos ferantquam nunc ferunt
ego faximmulipretio qui superant equos
sintviliores Gallicis cantheriis.
Eucl. Itame di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.
nimislepide fecit verba ad parsimoniam.
Mega.Nulla igitur dicat "equidem dotem ad te adtuli
maioremmulto quam tibi erat pecunia;
enim mihiquidem aequomst purpuram atque aurum dari
ancillasmulosmulionespedisequos
salutigerulospuerosvehicla qui vehar."
Eucl. Utmatronarum hic facta pernovit probe.
moribuspraefectum mulierum hunc factum velim.
Mega. Nuncquoquo venias plus plaustrorum in aedibus
videasquam ruriquando ad villam veneris.
sed hocetiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.
statfullophyrgioaurifexlanarius;
cauponespatagiariiindusiarii
flammariiviolariicarinarii;
stantmanuleariistant murobatharii
propolaelinteonescalceolarii;
sedentariisutores diabathrarii
soleariiastantastant molocinarii;
strophiariiastantastant semul sonarii.
iam hosceabsolutos censeas: ceduntpetunt
trecenicum stant thylacistae in atriis
textoreslimbulariiarcularii.
ducunturdatur aes. iam absolutos censeas
cumincedunt infectores corcotarii
aut aliquamala crux semper estquae aliquid petat.
Eucl.Compellarem ego illumni metuam ne desinat
memoraremores mulierum: nunc sic sinam.
Mega. Ubinugivendis res soluta est omnibus
ibi adpostremum cedit milesaes petit.
iturputatur ratio cum argentario;
milesinpransus astataes censet dari.
ubidisputata est ratio cum argentario
etiamipsus ultro debet argentario:
spesprorogatur militi in alium diem.
haec suntatque aliae multae in magnis dotibus
incommoditatessumptusque intolerabiles.
nam quaeindotata estea in potestate est viri;
dotataemactant et malo et damno viros.
sed eccumadfinem ante aedes. quid agisEuclio?
Eucl.Nimium lubenter edi sermonem tuom.
III.6
Mega. Anaudivisti?
Eucl.Usque a principio omnia.
Mega.Tamen meo quidem animo aliquanto facias rectius
sinitidior sis filiai nuptiis.
Eucl. Prore nitorem et gloriam pro copia
quihabentmeminerunt sese unde oriundi sient.
neque polMegadoremihi neque quoiquam pauperi
opinionemelius res structa est domi.
Mega. Immoest quod satis estet di faciant ut siet
plusplusque et istuc sospitent quod nunc habes.
Eucl.Illud mihi verbum non placet "quod nunc habes."
tam hocscit me habere quam egomet. anus fecit palam.
Mega. Quidtu te solus e senatu sevocas?
Eucl. Polego ut te accusem merito meditabar.
Mega. Quidest?
Eucl. Quidsit me rogitas? qui mihi omnis angulos
furumimplevisti in aedibus misero mihi
qui miintro misti in aedis quingentos coquos
cum senismanibusgenere Geryonaceo;
quos siArgus servet qui oculeus totus fuit
quemquondam Ioni Iuno custodem addidit
is numquamservet. praeterea tibicinam
quae miinterbibere solasi vino scatat
Corinthiensemfontem Pirenam potest.
tumobsonium autem--
Mega. Polvel legioni sat est.
etiamagnum misi.
Eucl. Quoquidem agno sat scio
magiscuriosam nusquam esse ullam beluam.
Mega. Voloego ex te scire qui sit agnus curio.
Eucl. Quiaossa ac pellis totustita cura macet.
quin extainspicere in sole ei vivo licet:
ita ispellucet quasi lanterna Punica.
Mega.Caedundum conduxi ego illum.
Eucl. Tumtu idem optumumst
locesefferendum; nam iamcredomortuost.
Mega.Potare ego hodieEucliotecum volo.
Eucl. Nonpotem ego quidem hercle.
Mega. Atego iussero
cadum unumvini veteris a me adferrier.
Eucl. Noloherclenam mihi bibere decretum est aquam.
Mega. Egote hodie reddam madidumsi vivoprobe
tibi cuidecretum est bibere aquam.
Eucl. Scioquam rem agat:
ut medeponat vinoeam adfectat viam
post hocquod habeo ut commutet coloniam.
ego idcavebonam alicubi abstrudam foris.
ego faxoet operam et vinum perdiderit simul.
Mega. Egonisi quid me viseo lavatumut sacruficem.
Eucl.Edepolne tuaulamultos inimicos habes
atqueistuc aurum quod tibi concreditum est.
nunc hocmihi factu est optumumut ted auferam
aulainFidei fanum: ibi abstrudam probe.
Fidesnovisti me et ego te: cave sis tibi
ne in memutassis nomensi hoc concreduo.
ibo ad tefretus tuaFidesfiducia.
Strob. Hocest servi facinus frugifacere quod ego persequor
ne moraemolestiaeque imperium erile habeat sibi.
nam quiero ex sententia servire servos postulat
in erummaturain se sera condecet capessere.
sindormitetita dormitetservom sese ut cogitet.
erileimperium ediscatut quod frons velit oculi sciant;
quodiubeat citis quadrigis citius properet persequi.
qui eacurabitabstinebit censione bubula
nec suaopera rediget umquam in splendorem compedes.
nunc erusmeus amat filiam huius Euclionis pauperis;
eam eronunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.
isspeculatum huc misit meut quae fierent fieret particeps.
nunc sineomni suspicione in ara hic adsidam sacra;
hinc egoet huc et illuc potero quid agant arbitrarier.
IV.2
Eucl. Tumodo cave quoiquam indicassis aurum meum esse isticFides:
non metuone quisquam inveniatita probe in latebris situmst.
edepol neillic pulchram praedam agatsi quis illam invenerit
aulamonustam auri; verum id te quaeso ut prohibessisFides.
nunclavabout rem divinam faciamne affinem morer
quin ubiaccersat meam extemplo filiam ducat domum.
videFidesetiam atque etiam nuncsalvam ut aulam abs te auferam:
tuae fideconcredidi aurumin tuo loco et fano est situm.
Strob. Diimmortalesquod ego hunc hominem facinus audivi loqui:
se aulamonustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.
cave tuilli fidelisquaesopotius fuerisquam mihi.
atque hicpater estut ego opinorhuius erus quam amatvirginis.
ibo hincintroperscrutabor fanumsi inveniam uspiam
aurumdumhic est occupatus. sed si reppereroo Fides
mulsicongialem plenam faciam tibi fideliam.
id adeotibi faciam; verum ego mihi bibamubi id fecero.
IV.3
Eucl. Nontemere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu;
semulradebat pedibus terram et voce croccibat sua:
continuomeum cor coepit artem facere ludicram
atque inpectus emicare. sed ego cesso currere?
IV.4
Eucl. Iforaslumbricequi sub terra erepsisti modo
qui modonusquam comparebasnunccum comparesperis.
ego poltepraestrigiatormiseris iam accipiam modis.
Strob.Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commercisenex?
quid meadflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?
Eucl.Verberabilissimeetiam rogitasnon fursed trifur?
Strob.Quid tibi surrupui?
Eucl.Redde huc sis.
Strob.Quid tibi vis reddam?
Eucl.Rogas?
Strob. Nilequidem tibi abstuli.
Eucl. Atillud quod tibi abstuleras cedo
ecquidagis?
Strob.Quid agam?
Eucl.Auferre non potes.
Strob.Quid vis tibi?
Eucl.Pone.
Strob. Idquidem pol te datare credo consuetumsenex.
Eucl. Ponehoc sisaufer cavillamnon ego nunc nugas ago.
Strob.Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine
non hercleequidem quicquam sumpsi nec tetigi.
Eucl.Ostende huc manus.
Strob. Emtibiostendieccas.
Eucl.Video. age ostende etiam tertiam.
Strob.Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
facisneiniuriam mihi?
Eucl.Fateorquia non pendesmaximam.
atque idquoque iam fietnisi fatere.
Strob.Quid fatear tibi?
Eucl. Quidabstulisti hinc?
Strob. Dime perdantsi ego tui quicquam abstuli
nive adeoabstulisse vellem.
Eucl.Agedumexcutedum pallium.
Strob. Tuoarbitratu.
Eucl. Neinter tunicas habeas.
Strob.Tempta qua lubet.
Eucl. Vahscelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.
novisycophantias. age rusum ostende huc manum
dexteram.
Strob. Em.
Eucl. Nunc laevam ostende.
Strob.Quin equidem ambas profero.
Eucl. Iamscrutari mitto. redde huc.
Strob.Quid reddam?
Eucl. Anugas agis
certehabes.
Strob.Habeo ego? quid habeo?
Eucl. Nondicoaudire expetis.
id meumquidquid habesredde.
Strob.Insanis: perscrutatus es
tuoarbitratuneque tui me quicquam invenisti penes.
Eucl.Manemane. quis illic est? quis hic intus alter erat tecum simul?
periihercle: ille nunc intus turbathunc si amitto hic abierit.
postremohunc iam perscrutavihic nihil habet. abi quo lubet.
Strob.Iuppiter te dique perdant.
Eucl. Haudmale egit gratias.
ibo introatque illi socienno tuo iam interstringam gulam.
fugin hincab oculis? abin an non.
Strob.Abeo.
Eucl. Cavesis te videam.
IV.5
Strob.Emortuom ego me mavelim leto malo
quam nonego illi dem hodie insidias seni.
nam hiciam non audebit aurum abstrudere:
credoecferet iam secum et mutabit locum.
attatforis crepuit. senex eccum aurum ecfert foras.
tantisperhuc ego ad ianuam concessero.
IV.6
Eucl. Fidecensebam maxumam multo fidem
esseeasublevit os mihi paenissume:
nisubvenisset corvosperiissem miser.
nimishercle ego illum corvom ad me veniat velim
quiindicium fecitut ego illi aliquid boni
dicam; namquod edit tam duim quam perduim.
nunc hocubi abstrudam cogito solum locum.
Silvanilucus extra murum est avius
crebrosalicto oppletus. ibi sumam locum.
certumstSilvano potius credam quam Fide.
Strob.Eugeeugedi me salvom et servatum volunt.
iam egoilluc praecurram atque inscendam aliquam in arborem
indequeobservaboaurum ubi abstrudat senex.
quamquamhic manere me erus sese iusserat;
certumestmalam rem potius quaeram cum lucro.
IV.7
Lyc. Dixitibimateriuxta rem mecum tenes
superEuclionis filia. nunc te obsecro
resecroquematerquod dudum obsecraveram:
facmentionem cum avonculomater mea.
Eun. Scistute facta velle me quae tu velis
et istucconfido a fratre me impetrassere;
et causaiusta estsiquidem ita est ut praedicas
te eamcompressisse vinulentum virginem.
Lyc. Egoneut te advorsum mentiarmater mea?
Phaed.Periimea nutrix. obsecro teuterum dolet.
IunoLucinatuam fidem!
Lyc. Emmater mea
tibi rempotiorem verbo: clamatparturit.
Eun. Eihac intro mecumgnate miad fratrem meum
ut istucquod me oras impetratum ab eo auferam.
Lyc. Iiam sequar temater. sed servom meum
Strobilummiror ubi sitquem ego me iusseram
hicopperiri. nunc ego mecum cogito:
si mihidat operamme illi irasci iniurium est.
ibo introubi de capite meo sunt comitia.
IV.8
Strob.Picis divitiisqui aureos montes colunt
ego solussupero. nam istos reges ceteros
memorarenolohominum mendicabula:
ego sumille rex Philippus. o lepidum diem.
nam utdudum hinc abiimulto illo adveni prior
multoqueprius me conlocavi in arborem
indequespectabam aurum ubi abstrudebat senex.
ubi illeabiitego me deorsum duco de arbore
exfodioaulam auri plenam. inde ex eo loco
videorecipere se senem; ille me non videt
nam egodeclinavi paululum me extra viam.
attateccum ipsum. ibo ut hoc condam domum.
IV.9
Eucl.Perii interii occidi. quo curram? quo non curram? tenetene. quem?quis?
nescionil videocaecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim aut qui sim
nequeo cumanimo certum investigare. obsecro vos egomi auxilio
oroobtestorsitis et hominem demonstretisquis eam abstulerit.
quid est?quid ridetis? novi omnesscio fures esse hic complures
quivestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi.
quid aistu? tibi credere certum estnam esse bonum ex voltu cognosco.
hemnemohabet horum? occidisti. dic igiturquis habet? nescis?
heu memiserummisere perii
maleperdituspessime ornatus eo:
tantumgemiti et mali maestitiaeque
hic diesmi optulitfamem et pauperiem.
perditissimusego sum omnium in terra;
nam quidmi opust vitaqui tantum auri
perdidiquod concustodivi
sedulo?egomet me defraudavi
animumquemeum geniumque meum;
nunc eoalii laetificantur meo malo et damno. pati nequeo.
Lyc.Quinam homo hic ante aedis nostras eiulans conqueritur maerens?
atque hicquidem Euclio estut opinor. oppido ego interii: palamst res
scitpeperisse iamut ego opinorfiliam suam. nunc mi incertumst
abeam anmaneaman adeam an fugiam. quid agam edepol nescio.
IV.10
Eucl. Quishomo hic loquitur?
Lyc. Egosum miser.
Eucl. Immoego sumet misere perditus
cui tantamala maestitudoque optigit.
Lyc. Animobono es.
Eucl. Quoobsecropacto esse possum?
Lyc. Quiaistuc facinusquod tuom
sollicitatanimumid ego feci et fateor.
Eucl. Quidego ex te audio?
Lyc. Idquod verumst.
Eucl. Quidego de te commeruiadulescensmali
quam obrem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
Lyc. Deusimpulsor mihi fuitis me ad illam inlexit.
Eucl. Quomodo?
Lyc.Fateor peccavisse et me culpam commeritum scio;
id adeo teoratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
Eucl. Curid ausu's facereut id quod non tuom esset tangeres?
Lyc. Quidvis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.
deos credovoluisse; nam ni vellentnon fieretscio.
Eucl. Atego deos credo voluisse ut apud me te in nervo enicem.
Lyc. Neistuc dixis.
Eucl. Quidtibi ergo meam me invito tactiost?
Lyc. Quiavini vitio atque amoris feci.
Eucl. Homoaudacissime
cumistacin te oratione huc ad me adire ausumimpudens!
nam siistuc ius est ut tu istuc excusare possies
luci claroderipiamus aurum matronis palam
post id siprehensi simusexcusemus ebrios
nosfecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor
si ebrioatque amanti impune facere quod lubeat licet.
Lyc. Quintibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
Eucl. Nonmi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
tu illamscibas non tuam esse: non attactamoportuit.
Lyc. Ergoquia sum tangere ausushaud causificor quin eam
ego habeampotissimum.
Eucl. Tunhabeas me invito meam?
Lyc. Haudte invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.
quin tuiam inveniesinquammeam illam esse oportereEuclio.
Eucl. Iamquidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam
nisirefers.
Lyc. Quidtibi ego referam?
Eucl. Quodsurripuisti meum.
Lyc.Surripui ego tuom? unde? aut quid id est?
Eucl. Itate amabit Iuppiter
ut tunescis.
Lyc. Nisiquidem tu mihi quid quaeras dixeris.
Eucl.Aulam auriinquamte resposcoquam tu confessu's mihi
teabstulisse.
Lyc. Nequeedepol ego dixi neque feci.
Eucl.Negas?
Lyc.Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet
scio necnovi.
Eucl.Illamex Silvani luco quam abstulerascedo.
irefer.dimidiam tecum potius partem dividam.
tam etsifur mihi esmolestus non ero. i verorefer.
Lyc. Sanustu non es qui furem me voces. ego teEuclio
de alia rerescivisse censuiquod ad me attinet;
magna estres quam ego tecum otiosesi otium estcupio loqui.
Eucl. Dicbona fide: tu id aurum non surripuisti?
Lyc. Bona.
Eucl.Neque eum scis qui abstulerit?
Lyc. Istucquoque bona.
Eucl.Atque id si scies
abstuleritmihi indicabis?
Lyc.Faciam.
Eucl.Neque partem tibi
ab eo quihabet indipisces neque furem excipies?
Lyc. Ita.
Eucl. Quidsi fallis?
Lyc. Tumme faciat quod volt magnus Iuppiter.
Eucl. Sathabeo. age nunc loquere quid vis.
Lyc. Si menovisti minus
genere quosim gnatus: hic mihi est Megadorus avonculus
meus paterfuit Antimachusego vocor Lyconides
mater estEunomia.
Eucl. Novigenus. nunc quid vis? id volo
noscere.
Lyc.Filiam ex te tu habes.
Eucl. Immoeccillam domi.
Lyc. Eamtu despondistiopinormeo avonculo?
Eucl.Omnem rem tenes.
Lyc. Is menunc renuntiare repudium iussit tibi.
Eucl.Repudium rebus paratisexornatis nuptiis?
ut illumdi immortales omnes deaeque quantum est perduint
quempropter hodie auri tantum perdidi infelixmiser.
Lyc. Bonoanimo esbene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae
benefeliciterque vortat-- ita di faxintinquito.
Euc. Itadi faciant.
Lyc. Etmihi ita di faciant. audi nunciam.
qui homoculpam admisit in senullust tam parvi preti
quompudeatquin purget sese. nunc te obtestorEuclio
ut si quidego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam
ut miignoscas eamque uxorem mihi desut leges iubent.
ego meiniuriam fecisse filiae fateor tuae
Cererisvigiliisper vinum atque impulsu adule scentiae.
Eucl. Eimihiquod ego facinus ex te audio?
Lyc. Cureiulas
quem egoavom feci iam ut esses filiai nuptiis?
nam tuagnata peperitdecumo mense post: numerum cape;
ea rerepudium remisit avonculus causa mea.
i introexquaeresitne ita ut ego praedico.
Eucl.Perii oppido
ita mihiad malum malae res plurimae se adglutinant.
ibo introut quid huius verum sit sciam.
Lyc. Iamte sequor.
haecpropemodum iam esse in vado salutis res videtur.
nuncservom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;
nisi etiamhic opperiar tamen paulisper; postea intro
huncsubsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi
meumfactum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.
Strob. Diimmortalesquibus et quantis me donatis gaudiis.
quadrilibremaulam auro onustam habeo. quis me est ditior?
quis meAthenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii?
Lyc. Certoenim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum.
Strob.Hem
erumne egoaspicio meum?
Lyc.Videon ego hunc servom meum?
Strob.Ipsus est.
Lyc. Haudalius est.
Strob.Congrediar.
Lyc.Contollam gradum.
credo egoillumut iussieampse anum adiissehuius nutricem virginis.
Strob.Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam?
igiturorabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar
repperi--
Lyc. Quidrepperisti?
Strob. Nonquod pueri clamitant
in faba serepperisse.
Lyc. Iamneautemut soles? deludis.
Strob.Eremaneeloquar iamausculta.
Lyc. Ageergo loquere.
Strob.Repperi hodie
eredivitias nimias.
Lyc.Ubinam?
Strob.Quadrilibreminquam
aulam auriplenam.
Lyc. Quodego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit.
ubi id estaurum?
Strob. Inarca apud me. nunc volo me emitti manu.
Lyc. Egonete emittam manu
scelerumcumulatissume?
Strob.Abierescio quam rem geras.
lepidehercle animum tuom temptavi. iam ut eriperes apparabas:
quidfaceressi repperissem?
Lyc. Nonpotes probasse nugas.
ireddeaurum.
Strob.Reddam ego aurum?
Lyc.Reddeinquamut huic reddatur.
Strob.Unde?
Lyc. Quodmodo fassu's esse in arca.
Strob.Soleo hercle ego garrire nugas.
Lyc.
Strob. Italoquor.
Lyc. Atscin quomodo?
Strob. Velhercle enica
numquamhinc feres a me