home page
pagina iniziale |
by |
|
TRISTIUM
libri quinque
LIBERPRIMUS
I
Parue-- nec inuideo -- sine meliberibis in urbem:
ei mihiquoddomino non licet ire tuo!
uadesed incultusqualem decetexulis esse;
infelix habitum temporis huius habe.
nec tepurpureo uelent uaccinia fuco --
non est conueniens luctibusille color --
nec titulus minionec cedro charta notetur
candida nec nigra cornua fronte geras.
felices ornent haecinstrumenta libellos:
fortunae memorem te decet esse meae.
necfragili geminae poliantur pumice frontes
hirsutus sparsis utuideare comis.
neue liturarum pudeat; qui uiderit illas
delacrimis factas sentiat esse meis.
uadeliberuerbisque meisloca grata saluta:
contingam certe quo licet illa pede.
siquisut in populonostri non inmemor illi
siquisquiquid agamforte requiraterit:
uiuere me dicessaluum tamen esse negabis;
id quoquequod uiuammunus habere dei.
atque ita tutacitus(quaerenti plura legendum)
nequae non opus estforteloquarecaue!
protinus admonitus repetet mea crimina lector
et peragar populi publicus ore reus.
tu caue defendasquamuis mordebere dictis:
causa patrocinio non bona maior erit.
inuenies aliquemqui me suspiret ademptum
carmina necsiccis perlegat ista genis
et tacitus secumne quis malusaudiatoptet
sit mea lenito Caesare poena leuis.
nosquoquequisquis eritne sit miser illeprecamur
placatosmiseris qui uolet esse deos;
quaeque uoletrata sintablataqueprincipis ira
sedibus in patriis det mihi posse mori.
utperagas mandataliberculpabere forsan
ingeniique minor laudeferere mei.
iudicis officium est ut resita tempora rerum
quaerere; quaesito tempore tutus eris.
carmina proueniuntanimo deducta sereno:
nubila sunt subitis pectora nostra malis.
carmina secessum scribentis et otia quaerunt:
me maremeuentime fera iactat hiems.
carminibus metus omnis obest: egoperditus ensem
haesurum iugulo iam puto iamque meo.
haecquoque quod facioiudex mirabitur aequus
scriptaque cum ueniaqualiacumque leget.
da mihi Maeoniden et tot circumice casus
ingenium tantis excidet omne malis.
denique securus famaeliberire memento
nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
nonita se praebet nobis Fortuna secundam
ut tibi sit ratio laudishabenda tuae.
donec eram sospestituli tangebar amore
quaerendique mihi nominis ardor erat;
carmina nunc si nonstudiumquequod obfuitodi
sit satis; ingenio sic fuga partameo.
tu tamen i pro metucui licetaspice Romam;
difacerentpossem nunc meus esse liber!
nec tequod ueniasmagnam peregrinus in urbem
ignotum populo posse uenire puta.
ut titulo careasipso noscere colore;
dissimulare uelisteliquet esse meum.
clam tamen intratone te mea carmina laedant;
non sunt ut quondam plena fauoris erant.
siquis eritquitequia sis meusesse legendum
non putete gremio reiciatquesuo
'inspice' dic 'titulum: non sum praeceptor amoris;
quasmeruitpoenas iam dedit illud opus.'
forsitan expectesan inalta Palatia missum
scandere te iubeam Caesareamquedomum.
ignoscant augusta mihi loca dique locorum.
uenit in hocilla fulmen ab arce caput.
esse quidem memini mitissima sedibusillis
numinased timeo qui nocuere deos.
terretur minimopennae stridore columba
unguibusaccipitersaucia facta tuis.
nec procul a stabulis audet discederesiqua
excussa estauidi dentibus agna lupi.
uitaret caelum Phaethonsi uiueretet quos
optarat stultetangere nollet equos.
me quoquequae sensifateor Iouis arma timere:
me reor infestocumtonatigne peti.
quicumque Argolica de classe Capherea fugit
semper ab Euboicis uela retorquet aquis;
et mea cumba semeluasta percussa procella
illumquo laesa esthorret adirelocum.
ergo caueliberet timida circumspice mente
utsatis a media sit tibi plebe legi.
dum petit infirmis nimiumsublimia pennis
Icarusaequoreis nomina fecit aquis.
difficileest tamen hinc remis utaris an aura
dicere; consilium resquelocusque dabunt.
si poteris uacuo tradisi cuncta uidebis
mitiasi uires fregerit ira suas;
siquis eritqui tedubitantem et adire timentem
tradatet ante tamen paucaloquaturadi.
luce bona dominoque tuo felicior ipse
perueniasilluc et mala nostra leues.
namque ea uel nemouel qui mihiuulnera fecit
solus Achilleo tollere more potest.
tantum nenoceasdum uis prodesseuideto --
nam spes est animi nostratimore minor --
quaeque quiescebatne mota resaeuiat ira
etpoenae tu sis altera causacaue!
cum tamen in nostrum fuerispenetrale receptus
contigerisque tuamscrinia curuadomum
aspicies illic positos ex ordine fratres
quos studiumcunctos euigilauit idem.
cetera turba palam titulos ostendetapertos
et sua detecta nomina fronte geret;
tres proculobscura latitantes parte uidebis:
hi quiaquod nemo nescitamare docent;
hos tu uel fugiasuelsi satis oris habebis
Oedipodas facito Telegonosque uoces.
deque tribusmoneosiqua est tibi cura parentis
ne quemquamquamuis ipse docebitames.
sunt quoque mutataeter quinque uoluminaformae
nuperab exequiis carmina rapta meis.
his mando dicasinter mutatareferri
fortunae uultum corpora posse meae
namque eadissimilis subito est effecta priori
flendaque nuncaliquotempore laeta fuit.
plura quidem mandare tibisi quaerishabebam
sed uereor tardae causa fuisse uiae;
et si quaesubeunttecumliberomnia ferres
sarcina laturo magnafuturus eras.
longa uia estpropera! nobis habitabitur orbis
ultimusa terra terra remota mea.
II
Dimaris et caeli -- quid enim nisi uota supersunt? --
soluerequassatae parcite membra ratis
neueprecormagni subscribiteCaesaris irae:
saepe premente deo fert deus alter opem.
Mulciberin Troiampro Troia stabat Apollo;
aequa Venus TeucrisPallasiniqua fuit.
oderat Aenean propior Saturnia Turno;
illetamen Veneris numine tutus erat.
saepe ferox cautum petiitNeptunus Vlixem;
eripuit patruo saepe Minerua suo.
et nobisaliquodquamuis distamus ab illis
quis uetat irato numenadesse deo?
uerba miser frustra non proficientia perdo.
ipsagraues spargunt ora loquentis aquae
terribilisque Notus iactatmea dictaprecesque
ad quos mittunturnon sinit ire deos.
ergo idem uentine causa laedar in una
uelaque nescio quouotaque nostra ferunt.
me miserumquanti montes uoluunturaquarum!
iam iam tacturos sidera summa putes.
quantaediducto subsidunt aequore ualles!
iam iam tacturas Tartara nigraputes.
quocumque aspicionihil estnisi pontus et aer
fluctibus hic tumidusnubibus ille minax.
inter utrumquefremunt inmani murmure uenti.
nescitcui domino pareatundamaris.
nam modo purpureo uires capit Eurus ab ortu
nuncZephyrus sero uespere missus adest
nunc sicca gelidus Boreasbacchatur ab Arcto
nunc Notus aduersa proelia fronte gerit.
rector in incerto est nec quid fugiatue petatue
inuenit:ambiguis ars stupet ipsa malis.
scilicet occidimusnec spes estulla salutis
dumque loquoruultus obruit unda meos.
opprimethanc animam fluctusfrustraque precanti
ore necaturasaccipiemus aquas.
at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:
hoc unum nostri scitque gemitque mali.
nescit in inmensoiactari corpora ponto
nescit agi uentisnescit adesse necem.
o benequod non sum mecum conscendere passus
ne mihi morsmisero bis patienda foret!
at nunc ut pereamquoniam caret illapericlo
dimidia certe parte superstes ero.
ei mihiquamceleri micuerunt nubila flamma!
quantus ab aetherio personat axefragor!
nec leuius tabulae laterum feriuntur ab undis
quamgraue ballistae moenia pulsat onus.
qui uenit hic fluctusfluctus supereminet omnes:
posterior nono est undecimoque prior.
nec letum timeo; genus est miserabile leti;
demitenaufragiummors mihi munus erit.
est aliquidfatoue suoferroue cadentem
in solida moriens ponere corpus humo
etmandare suis aliqua et sperare sepulcrum
et non aequoreispiscibus esse cibum.
fingite me dignum tali necenon ego solus
hic uehor. inmeritos cur mea poena trahit?
pro superiuiridesque deiquibus aequora curae
utraque iam uestrassistite turba minas;
quamque dedit uitam mitissima Caesaris ira
hanc sinite infelix in loca iussa feram.
si quoquequammerui poena me pendere uultis
culpa mea est ipso iudice morteminor.
mittere me Stygias si iam uoluisset in undas
Caesarin hoc uestra non eguisset ope.
est illi nostri non inuidiosacruoris
copia; quodque deditcum uoletipse feret.
uosmodoquos certe nulloputocrimine laesi
contenti nostrisiamprecoreste malis.
nec tamenut cuncti miserum seruareuelitis
quod periitsaluum iam caput esse potest.
ut mareconsidat uentisque ferentibus utar
ut mihi parcatisnon minusexul ero.
non ego diuitias auidus sine fine parandi
latummutandis mercibus aequor aro
nec petoquas quondam petiistudiosusAthenas
oppida non Asiaenon loca uisa prius;
nonut Alexandri claram delatus in urbem
delicias uideamNileiocosetuas.
quod faciles opto uentos (quis crederepossit?)
Sarmatis est tellusquam mea uela petunt.
obligorut tangam Laeui fera litora Ponti;
quodque sit a patria tam fugatardaqueror.
nescioquo uideam positos ut in orbe Tomitas
exilem facio per mea uota uiam.
seu me diligitistantosconpescite fluctus
pronaque sint nostrae numina uestra rati;
seu magis odistisiussae me aduertite terrae:
suppliciipars est in regione mei.
ferte -- quid hic facio? -- rapidi meacarbasa uenti!
Ausonios fines cur mea uela uolunt?
noluithoc Caesar: quidquem fugat illetenetis?
aspiciat uultusPontica terra meos.
et iubet et merui; necquae damnaueritille
crimina defendi fasque piumque puto.
si tamen actadeos numquam mortalia fallunt
a culpa facinus scitis abessemea.
immo itasi scitissi me meus abstulit error
stultaquemens nobis non scelerata fuit
quod licet et minimisdomui sifauimus illi
si satis Augusti publica iussa mihi
hoc ducesi dixi felicia saeculaproque
Caesare tura pius Caesaribusquededi--
si fuit hic animus nobisita parcite diui!
siminusalta cadens obruat unda caput!
falloran incipiuntgrauidae uanescere nubes
uictaque mutati frangitur ira maris?
non casuuos sed sub condicione uocati
fallere quos nonesthanc mihi fertis opem.
III
Cumsubit illius tristissima noctis imago
quae mihi supremum tempusin urbe fuit
cum repeto noctemqua tot mihi cara reliqui
labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
iam prope luxaderatqua me discedere Caesar
finibus extremae iusseratAusoniae.
nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
torpuerant longa pectora nostra mora.
non mihi seruorumcomitis non cura legendi
non aptae profugo uestis opisue fuit.
non aliter stupuiquam qui Iouis ignibus ictus
uiuit et estuitae nescius ipse suae.
ut tamen hanc animi nubem dolor ipseremouit
et tandem sensus conualuere mei
alloquor extremummaestos abiturus amicos
qui modo de multis unus et alter erat.
uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat
imbre perindignas usque cadente genas.
nata procul Libycis aberat diuersasub oris
nec poterat fati certior esse mei.
quocumqueaspiceresluctus gemitusque sonabant
formaque non tacitifuneris intus erat.
femina uirque meopueri quoque funeremaerent
inque domo lacrimas angulus omnis habet.
si licetexemplis in paruis grandibus uti
haec facies Troiaecumcapereturerat.
iamque quiescebant uoces hominumque canumque
Lunaque nocturnos alta regebat equos.
hanc ego suspiciens etad hanc Capitolia cernens
quae nostro frustra iuncta fuereLari
'numina uicinis habitantia sedibus' inquam
'iamqueoculis numquam templa uidenda meis
dique relinquendiquos urbshabet alta Quirini
este salutati tempus in omne mihi.
etquamquam sero clipeum post uulnera sumo
attamen hanc odiisexonerate fugam
caelestique uiroquis me deceperit error
dicitepro culpa ne scelus esse putet.
ut quod uos scitispoenae quoque sentiat auctor:
placato possum non miser essedeo.'
hac prece adoraui superos egopluribus uxor
singultumedios impediente sonos.
illa etiam ante Lares passis adstratacapillis
contigit extinctos ore tremente focos
multaque inauersos effudit uerba Penates
pro deplorato non ualitura uiro.
iamque morae spatium nox praecipitata negabat
uersaque abaxe suo Parrhasis Arctos erat.
quid facerem? blando patriaeretinebar amore
ultima sed iussae nox erat illa fugae.
a!quotiens aliquo dixi properante 'quid urges?
uel quo festinasireuel undeuide.'
a! quotiens certam me sum mentitus habere
horampropositae quae foret apta uiae.
ter limen tetigiter sum reuocatuset ipse
indulgens animo pes mihi tardus erat.
saepe 'uale' dicto rursus sum multa locutus
et quasidiscedens oscula summa dedi.
saepe eadem mandata dedi meque ipsefefelli
respiciens oculis pignora cara meis.
denique 'quidpropero? Scythia estquo mittimur'inquam
'Roma relinquendaestutraque iusta mora.
uxor in aeternum uiuo mihi uiuanegatur
et domus et fidae dulcia membra domus
quosque egodilexi fraterno more sodales
o mihi Thesea pectora iunctafide!
dum licetamplectar: numquam fortasse licebit
amplius;in lucro est quae datur hora mihi.'
nec mora sermonis uerbainperfecta relinquo
complectens animo proxima quaeque meo.
dumloquor et flemuscaelo nitidissimus alto
stella grauis nobisLucifer ortus erat.
diuidor haud aliterquam si mea membrarelinquam
et pars abrumpi corpore uisa suo est.
sic doluitMettus tum cum in contraria uersos
ultores habuit proditionisequos.
tum uero exoritur clamor gemitusque meorum
et feriuntmaestae pectora nuda manus.
tum uero coniunx umeris abeuntisinhaerens
miscuit haec lacrimis tristia uerba suis:
'nonpotes auelli: simul ah! simul ibimus'inquit
'te sequar etconiunx exulis exul ero.
et mihi facta uia estet me capitultima tellus:
accedam profugae sarcina parua rati.
te iubete patria discedere Caesaris ira
me pietas: pietas haec mihiCaesar erit.'
talia temptabatsicut temptauerat ante
uixquededit uictas utilitate manus.
egredior (siue illud erat sinefunere ferri?)
squalidus inmissis hirta per ora comis.
illadolore amens tenebris narratur obortis
semianimis mediaprocubuisse domo
utque resurrexit foedatis puluere turpi
crinibus et gelida membra leuauit humo
se mododesertosmodo complorasse Penates
nomen et erepti saepe uocasse uiri
nec gemuisse minusquam si nataeque meumque
uidissetstructos corpus habere rogos
et uoluisse mali moriendo poneresensum
respectuque tamen non potuisse mei.
uiuat etabsentemquoniam sic fata tulerunt
uiuat ut auxilio subleuetusque suo.
IV
Tingituroceano custos Erymanthidos ursae
aequoreasque suo sidere turbataquas.
nos tamen Ionium non nostra findimus aequor
spontesed audaces cogimur esse metu.
me miserum! quantis increscuntaequora uentis
erutaque ex imis feruet harena fretis!
montenec inferior prorae puppique recuruae
insilit et pictos uerberatunda deos.
pinea texta sonant pulsustridore rudentes
ingemitet nostris ipsa carina malis.
nauita confessus gelidum palloretimorem
iam sequitur uictusnon regit arte ratem.
utqueparum ualidus non proficientia rector
ceruicis rigidae frenaremittit equo
sic non quo uoluitsed quo rapit impetus undae
aurigam uideo uela dedisse rati.
quod nisi mutatas emiseritAeolus auras
in loca iam nobis non adeunda ferar.
namprocul Illyriis laeua de parte relictis
interdicta mihi cerniturItalia.
desinat in uetitas quaeso contendere terras
etmecum magno pareat aura deo.
dum loquor et timeo paritercupioque repelli
increpuit quantis uiribus unda latus!
parcitecaerulei uos parcite numina ponti
infestumque mihi sit satisesse Iouem.
uos animam saeuae fessam subducite morti
simodoqui periitnon periisse potest.
V
Omihi post nullos umquam memorande sodales
et cui praecipue sorsmea uisa sua est;
attonitum qui mememinicarissimeprimus
ausus es alloquio sustinuisse tuo
qui mihi consiliumuiuendi mite dedisti
cum foret in misero pectore mortisamor.
scis benecui dicampositis pro nomine signis
officiumnec te fallitamicetuum.
haec mihi semper erunt imis infixamedullis
perpetuusque animae debitor huius ero:
spiritus inuacuas prius hic tenuandus in auras
ibitet in tepido deseretossa rogo
quam subeant animo meritorum obliuia nostro
etlonga pietas excidat ista die.
di tibi sint facileset opisnullius egentem
fortunam praestent dissimilemque meae.
sitamen haec nauis uento ferretur amico
ignoraretur forsitan istafides.
Thesea Pirithous non tam sensisset amicum
si noninfernas uiuus adisset aquas.
ut foret exemplum ueri Phoceusamoris
fecerunt furiaetristis Orestatuae.
si nonEuryalus Rutulos cecidisset in hostes
Hyrtacidae Nisi glorianulla foret.
scilicet ut flauum spectatur in ignibus aurum
tempore sic duro est inspicienda fides.
dum iuuat et uulturidet Fortuna sereno
indelibatas cuncta sequuntur opes:
atsimul intonuitfugiuntnec noscitur ulli
agminibus comitumqui modo cinctus erat.
atque haecexemplis quondam collectapriorum
nunc mihi sunt propriis cognita uera malis.
uix duotresue mihi de tot superestis amici:
cetera Fortunaenon meaturba fuit.
quo magiso paucirebus succurrite laesis
etdate naufragio litora tuta meo
neue metu falso nimiumtrepidatetimentes
hac offendatur ne pietate deus.
saepefidem aduersis etiam laudauit in armis
inque suis amat hancCaesarin hoste probat.
causa mea est meliorqui non contrariafoui
armased hanc merui simplicitate fugam.
inuigilesigitur nostris pro casibusoro
deminui siqua numinis irapotest.
scire meos casus siquis desiderat omnes
plusquamquod fieri res sinitille petit.
tot mala sum passusquot inaethere sidera lucent
paruaque quot siccus corpora puluis habet;
multaque credibili tulimus maiora ratamque
quamuisacciderintnon habitura fidem.
pars etiam quaedam mecummoriatur oportet
meque uelim possit dissimulante tegi.
siuox infragilispectus mihi firmius aere
pluraque cum linguispluribus ora forent
non tamen idcirco complecterer omniauerbis
materia uires exsuperante meas.
pro duce Neritiodocti mala nostra poetae
scribite: Neritio nam mala plura tuli.
ille breui spatio multis errauit in annis
inter DulichiasIliacasque domos:
nos freta sideribus totis distantia mensos
sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus.
ille habuitfidamque manum sociosque fideles:
me profugum comites deserueremei.
ille suam laetus patriam uictorque petebat:
a patriafugi uictus et exul ego.
nec mihi Dulichium domus est IthaceueSamosue
poena quibus non est grandis abesse locis
sed quaede septem totum circumspicit orbem
montibusimperii Romadeumque locus.
illi corpus erat durum patiensque laborum:
inualidae uires ingenuaeque mihi.
ille erat assidue saeuisagitatus in armis:
adsuetus studiis mollibus ipse fui.
medeus oppressitnullo mala nostra leuante:
bellatrix illi diuaferebat opem.
cumque minor Ioue sit tumidis qui regnat in undis
illum Neptunime Iouis ira premit.
addequod illius parsmaxima ficta laborum
ponitur in nostris fabula nulla malis.
denique quaesitos tetigit tamen ille Penates
quaeque diupetiitcontigit arua tamen:
at mihi perpetuo patria tellurecarendum est
ni fuerit laesi mollior ira dei.
VI
Nectantum Clario est Lyde dilecta poetae
nec tantum Coo Bittisamata suo est
pectoribus quantum tu nostrisuxorinhaeres
digna minus miseronon meliore uiro.
te mea suppositaueluti trabe fulta ruina est:
siquid adhuc ego summuneris omnetui est.
tu facisut spolium non simnec nuder ab illis
naufragii tabulas qui petiere mei.
utque rapax stimulantefame cupidusque cruoris
incustoditum captat ouile lupus
autut edax uultur corpus circumspicit ecquod
sub nulla positumcernere possit humo
sic mea nescioquisrebus male fidusacerbis
in bona uenturussi patererefuit.
hunc tua perfortis uirtus summouit amicos
nulla quibus reddi gratia dignapotest.
ergo quam miserotam uero teste probaris
hicaliquod pondus si modo testis habet.
nec probitate tua prior estaut Hectoris uxor
aut comes extincto Laodamia uiro.
tu siMaeonium uatem sortita fuisses
Penelopes esset fama secundatuae:
siue tibi hoc debesnullo pia facta magistro
cumquenoua mores sunt tibi luce dati
femina seu princeps omnes tibiculta per annos
te docet exemplum coniugis esse bonae
adsimilemque sui longa adsuetudine fecit
grandia si paruisadsimilare licet.
ei mihinon magnas quod habent mea carminauires
nostraque sunt meritis ora minora tuis
siquid et innobis uiui fuit ante uigoris
exstinctum longis occidit omnemalis!
prima locum sanctas heroidas inter haberes
primabonis animi conspicerere tui.
quantumcumque tamen praeconianostra ualebunt
carminibus uiues tempus in omne meis.
VII
Siquis habes nostri similes in imagine uultus
deme meis hederasBacchica sertacomis.
ista decent laetos felicia signa poetas:
temporibus non est apta corona meis.
hoc tibi dissimulasenti tamenoptimedici
in digito qui me fersque refersquetuo
effigiemque meam fuluo complexus in auro
cara relegatiquae potesora uides.
quae quotiens spectassubeat tibi dicereforsan
'quam procul a nobis Naso sodalis abest!'
grata tuaest pietassed carmina maior imago
sunt meaquae mandoqualiacumque legas
carmina mutatas hominum dicentia formas
infelix domini quod fuga rupit opus.
haec ego discedenssicut bene multa meorum
ipse mea posui maestus in igne manu.
utque cremasse suum fertur sub stipite natum
Thestias etmelior matre fuisse soror
sic ego non meritos mecum perituralibellos
imposui rapidis uiscera nostra rogis:
uel quod eramMusasut crimina nostraperosus
uel quod adhuc crescens etrude carmen erat.
quae quoniam non sunt penitus sublatasedextant
(pluribus exemplis scripta fuisse reor)
nunc precor utuiuant et non ignaua legentem
otia delectent admoneantque mei.
nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo
nesciet hissummam siquis abesse manum.
ablatum mediis opus est incudibusillud
defuit et coeptis ultima lima meis.
et ueniam prolaude petolaudatus abunde
non fastiditus si tibilectorero.
hos quoque sex uersusin prima fronte libelli
sipraeponendos esse putabishabe:
'orba parente suo quicumqueuolumina tangis
his saltem uestra detur in urbe locus.
quoquemagis faueasnon haec sunt edita ab ipso
sed quasi de dominifunere rapta sui.
quicquid in his igitur uitii rude carmenhabebit
emendaturussi licuisseteram.'
VIII
Incaput alta suum labentur ab aequore retro
fluminaconuersisSolque recurret equis:
terra feret stellascaelum findeturaratro
unda dabit flammaset dabit ignis aquas
omnianaturae praepostera legibus ibunt
parsque suum mundi nullatenebit iter
omnia iam fientfieri quae posse negabam
etnihil estde quo non sit habenda fides.
haec ego uaticinorquia sum deceptus ab illo
laturum misero quem mihi rebar opem.
tantane tefallaxcepere obliuia nostri
adflictumque fuittantus adire timor
ut neque respiceres nec solarere iacentem
dureneque exequias prosequerere meas?
illud amicitiaesanctum et uenerabile nomen
re tibi pro uili sub pedibusqueiacet?
quid fuitingenti prostratum mole sodalem
uisere etalloquio parte leuare tuo
inque meos si non lacrimam demitterecasus
pauca tamen ficto uerba dolore pati
idquequodignoti faciunt uel dicere saltem
et uocem populi publicaque orasequi?
denique lugubres uultus numquamque uidendos
cerneresupremo dum licuitque die
dicendumque semel toto non ampliusaeuo
accipere et parili reddere uoce 'uale'?
at fecere aliinullo mihi foedere iuncti
et lacrimas animi signa dedere sui.
quidnisi conuictu causisque ualentibus essem
temporis etlongi uinctus amore tibi?
quidnisi tot lusus et tot mea serianosses
tot nossem lusus seriaque ipse tua?
quidsidumtaxat Romae mihi cognitus esses
adscitus totiens in genusomne loci?
cunctane in aequoreos abierunt irrita uentos?
cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
non ego te genitumplacida reor urbe Quirini
urbemeo quae iam non adeunda pedeest
sed scopulisPonti quos haec habet ora sinistri
inqueferis Scythiae Sarmaticisque iugis:
et tua sunt silicis circumpraecordia uenae
et rigidum ferri semina pectus habet
quaequetibi quondam tenero ducenda palato
plena dedit nutrix uberatigris erat:
aut mala nostra minus quam nunc aliena putares
duritiaeque mihi non agerere reus.
sed quoniam acceditfatalibus hoc quoque damnis
ut careant numeris tempora primasuis
efficepeccati ne sim memor huiuset illo
officiumlaudemquo querorore tuum.
IX
Deturinoffenso uitae tibi tangere metam
qui legis hoc nobis noninimicus opus.
atque utinam pro te possint mea uota ualere
quae pro me duros non tetigere deos!
donec eris sospesmultos numerabis amicos:
tempora si fuerint nubilasolus eris.
aspicisut ueniant ad candida tecta columbae
accipiatnullas sordida turris aues.
horrea formicae tendunt ad inanianumquam:
nullus ad amissas ibit amicus opes.
utque comesradios per solis euntibus umbra est
cum latet hic pressusnubibusilla fugit
mobile sic sequitur Fortunae lumina uulgus:
quae simul inducta nocte tegunturabit.
haec precor utsemper possint tibi falsa uideri:
sunt tamen euentu uera fatendameo.
dum stetimusturbae quantum satis essethabebat
notaquidemsed non ambitiosa domus.
at simul impulsa estomnestimuere ruinam
cautaque communi terga dedere fugae.
saeuaneque admiror metuunt si fulminaquorum
ignibus adflari proximaquaeque solent.
sed tamen in duris remanentem rebus amicum
quamlibet inuiso Caesar in hoste probat
nec solet irasci --neque enim moderatior alter --
cum quis in aduersissiquidamauitamat.
de comite Argolici postquam cognouit Orestae
narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
quae fuit Actoridaecum magno semper Achille
laudari solita est Hectoris ore fides.
quod pius ad Manes Theseus comes iret amico
Tartareumdicunt indoluisse deum.
Euryali Nisique fide tibiTurnerelata
credibile est lacrimis inmaduisse genas.
est etiam inmiseris pietaset in hoste probatur.
ei mihiquam paucos haecmea dicta mouent!
is statushaec rerum nunc est fortuna mearum
debeat ut lacrimis nullus adesse modus;
at mea suntproprioquamuis maestissima casu
pectora processu facta serena tuo.
hoc ego uenturum iam tumcarissimeuidi
ferret adhucistam cum minor aura ratem.
siue aliquod morum seu uitae labecarentis
est pretiumnemo pluris emendus erat:
siue peringenuas aliquis caput extulit artes
quaelibet eloquio fit bonacausa tuo.
his ego commotus dixi tibi protinus ipsi
'scaenamanet dotes grandisamicetuas.'
haec mihi non ouium fibraetonitrusue sinistri
linguaue seruatae pennaue dixit auis:
augurium ratio est et coniectura futuri:
hac diuinauinotitiamque tuli.
quae quoniam uera esttota tibi mente mihique
gratuloringenium non latuisse tuum.
at nostrum tenebrisutinam latuisset in imis!
expediit studio lumen abesse meo.
utque tibi prosunt artesfacundeseuerae
dissimiles illissic nocuere mihi.
uita tamen tibi nota mea est; scis artibusillis
auctoris mores abstinuisse sui;
scis uetus hoc iuuenilusum mihi carmenet istos
ut non laudandossic tamen esseiocos.
ergo ut defendi nullo mea posse colore
sic excusaricrimina posse puto.
qua potesexcusanec amici desere causam:
qua bene coepistisic bene semper eas.
X
Estmihi sitqueprecorflauae tutela Mineruae
nauis et a pictacasside nomen habet.
siue opus est uelisminimam bene currit adauram
siue opus est remoremige carpit iter.
nec comitesuolucri contenta est uincere cursu
occupat egressas quamlibetante rates
et pariter fluctus ferit atque silentia longe
aequoranec saeuis uicta madescit aquis.
illaCorinthiacisprimum mihi cognita Cenchreis
fida manet trepidae duxquecomesque fugae
perque tot euentus et iniquis concita uentis
aequora Palladio numine tuta fuit.
nunc quoque tutaprecoruasti secet ostia Ponti
quasque petitGetici litoris intretaquas.
quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles
etlongum tenui limite fecit iter
fleximus in laeuum cursuset abHectoris urbe
uenimus ad portusImbria terratuos.
indeleui uento Zerynthia litora nacta
Threiciam tetigit fessacarina Samon.
saltus ab hac contra breuis est Tempyra petenti:
hac dominum tenus est illa secuta suum.
nam mihi Bistoniosplacuit pede carpere campos:
Hellespontiacas illa relegit aquas
Dardaniamque petitauctoris nomen habentem
et te ruricolaLampsacetuta deo
quodque per angustas uectae male uirginisundas
Seston Abydena separat urbe fretum
inque Propontiacishaerentem Cyzicon oris
CyziconHaemoniae nobile gentis opus
quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces:
hic locus estgemini ianua uasta maris.
haecprecoreuincatpropulsaquefortibus Austris
transeat instabilis strenua Cyaneas
Thyniacosque sinuset ab his per Apollinis urbem
arta subAnchiali moenia tendat iter.
inde Mesembriacos portus et Odesonet arces
praetereat dictas nomineBacchetuo
et quosAlcathoi memorant e moenibus ortos
sedibus his profugosconstituisse Larem.
a quibus adueniat Miletida sospes ad urbem
offensi quo me detulit ira dei.
haec si contigerintmeritaecadet agna Mineruae:
non facit ad nostras hostia maior opes.
uos quoqueTyndaridaequos haec colit insulafratres
miteprecorduplici numen adesse uiae!
altera namque paratSymplegadas ire per artas
scindere Bistonias altera puppisaquas.
uos facite ut uentosloca cum diuersa petamus
illasuos habeatnec minus illa suos.
XI
Litteraquaecumque est toto tibi lecta libello
est mihi sollicitotempore facta uiae.
aut haec megelido tremerem cum menseDecembri
scribentem mediis Hadria uidit aquis;
autpostquam bimarem cursu superauimus Isthmon
alteraque estnostrae sumpta carina fugae
quod facerem uersus inter feramurmura ponti
Cycladas Aegaeas obstipuisse puto.
ipse egonunc miror tantis animique marisque
fluctibus ingenium noncecidisse meum.
seu stupor huic studio siue est insania nomen
omnis ab hac cura cura leuata mea est.
saepe ego nimbosisdubius iactabar ab Haedis
saepe minax Steropes sidere pontuserat
fuscabatque diem custos Atlantidos Vrsae
aut Hyadasseris hauserat Auster aquis
saepe maris pars intus erat; tamenipse trementi
carmina ducebam qualiacumque manu.
nunc quoquecontenti stridunt Aquilone rudentes
inque modum cumuli concauasurgit aqua.
ipse gubernator tollens ad sidera palmas
exposcituotisinmemor artisopem.
quocumque aspexinihil est nisimortis imago
quam dubia timeo mente timensque precor.
attigeroportumportu terrebor ab ipso:
plus habet infesta terra timorisaqua;
nam simul insidiis hominum pelagique laboro
etfaciunt geminos ensis et unda metus.
ille meo uereor ne speretsanguine praedam
haec titulum nostrae mortis habere uelit.
barbara pars laeua est auidaeque adsueta rapinae
quam cruoret caedes bellaque semper habent
cumque sit hibernis agitatumfluctibus aequor
pectora sunt ipso turbidiora mari.
quomagis his debes ignoscerecandide lector
si spe suntut suntinferiora tua.
non haec in nostrisut quondamscripsimushortis
necconsuetemeumlectulecorpus habes.
iactorin indomito brumali luce profundo
ipsaque caeruleis chartaferitur aquis.
improba pugnat hiems indignaturque quod ausim
scribere se rigidas incutiente minas.
uincat hiems hominem!sed eodem temporequaeso
ipse modum statuam carminisillasui.
LIBERSECUNDUS
I
Quidmihi uobiscum estinfelix curalibelli
ingenio perii quimiser ipse meo?
Cur modo damnatas repetomea criminaMusas?
An semel est poenam commeruisse parum?
Carmina feceruntutme cognoscere uellet
omine non fausto femina uirque meo:
carmina feceruntut me moresque notaret
iam demi iussaCaesar ab Arte meos.
Deme mihi studiumuitae quoque criminademes;
acceptum refero uersibus esse nocens.
Hoc pretiumcurae uigilatorumque laborum
cepimus: ingenio est poena repertameo.
Si saperemdoctas odissem iure sorores
numina cultoriperniciosa suo.
At nunc (tanta meo conies est insania morbo)
saxa malum refero rursus ad ista pedem:
scilicet ut uictusrepetit gladiator harenam
et redit in tumidas naufraga puppisaquas.
Forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti
sicmihi res eadem uulnus opemque feret
Musaquequam mouitmotamquoque leniet iram:
exorant magnos carmina saepe deos.
Ipsequoque Ausonias Caesar matresque nurusque
carmina turrigeraedicere iussit Opi:
iusserat et Phoebo diciquo tempore ludos
fecitquos aetas aspicit una semel.
His precor exemplis tuanuncmitissime Caesar
fiat ab ingenio mollior ira meo.
Illaquidem iusta estnec me meruisse negabo:
non adeo nostro fugitab ore pudor.
Sed nisi peccassemquid tu concedere posses?
Materiam ueniae sors tibi nostra dedit.
Siquotiens peccanthominessua fulmina mittat
Iuppiterexiguo tempore inermiserit;
nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem
purumdiscussis aera reddit aquis.
Iure igitur genitorque deumrectorque uocatur
iure capax mundus nil Ioue maius habet.
Tuquoquecum patriae rector dicare paterque
utere more dei nomenhabentis idem.
Idque facisnec te quisquam moderatius umquam
inperii potuit frena tenere sui.
Tu ueniam parti superataesaepe dedisti
non concessurus quam tibi uictor erat.
Diuitiisetiam multos et honoribus auctos
uidiqui tulerant in caputarma tuum;
quaeque dies bellumbelli tibi sustulit iram
parsque simul templis utraque dona tulit;
utque tuus gaudetmilesquod uicerit hostem
sic uictum cur se gaudeathostishabet.
Causa mea est meliorqui nec contraria dicor
armanec hostiles esse secutus opes.
Per mareper terrasper tertianumina iuro
per te praesentem conspicuumque deum
huncanimum fauisse tibiuir maximemeque
qua sola potuimentefuisse tuum.
Optauipeteres caelestia sidera tarde
parsquefui turbae parua precantis idem
et pia tura dedi pro tecumqueomnibus unus
ipse quoque adiuui publica uota meis.
Quidreferam librosillos quoquecrimina nostra
mille locis plenosnominis esse tui?
Inspice maius opusquod adhuc sine finetenetur
in non credendos corpora uersa modos:
inueniesuestri praeconia nominis illic
inuenies animi pignora multamei.
Non tua carminibus maior fit glorianec quo
ut maiorfiatcrescere possithabet.
Fama Ioui superest: tamen hunc suafacta referri
et se materiam carminis esse iuuat
cumqueGigantei memorantur proelia belli
credibile est laetum laudibusesse suis.
Te celebrant aliiquanto decet oretuasque
ingeniolaudes uberiore canunt:
sed tamenut fuso taurorum sanguinecentum
sic capitur minimo turis honore deus.
Aferus etnobis crudelior omnibus hostis
delicias legit qui tibi cumquemeas
carmina ne nostris quae te uenerantia libris
iudiciopossint candidiore legi.
Esse sed irato quis te mihi possetamicus?
Vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
Cum coepitquassata domus subsiderepartes
in proclinatas omne recumbitonus
cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt
ipsasuoque eadem pondere tracta ruunt.
Ergo hominum quaesitum odiummihi carminequosque
debuitest uultus turba secuta tuos.
Atmeminiuitamque meam moresque probabas
illoquem dederaspraetereuntis equo:
quod si non prodest et honesti gloria nulla
redditurat nullum crimen adeptus eram.
Nec male commissaest nobis fortuna reorum
lisque decem deciens inspicienda uiris.
Res quoque priuatas statui sine crimine iudex
deque meafassa est pars quoque uicta fide.
Me miserum! Potuisi nonextrema nocerent
iudicio tutus non semel esse tuo.
ultimame perduntimoque sub aequore mergit
incolumem totiens unaprocella ratem.
Nec mihi pars nocuit de gurgite paruased omnes
pressere hoc fluctus oceanusque caput.
Cur aliquid uidi? Curnoxia lumina feci?
Cur imprudenti cognita culpa mihi?
InsciusActaeon uidit sine ueste Dianam:
praeda fuit canibus non minusille suis.
Scilicet in superis etiam fortuna luenda est
necueniam laeso numine casus habet.
Illa nostra diequa me malusabstulit error
parua quidem periitsed sine labe domus:
sicquoque parua tamenpatrio dicatur ut aeuo
clara nec ulliusnobilitate minor
et neque diuitiis nec paupertate notanda
unde sit in neutrum conspiciendus eques.
Sit quoque nostradomus uel censu parua uel ortu
ingenio certe non latet illameo:
quo uidear quamuis nimium iuuenaliter usus
grandetamen toto nomen ab orbe fero;
turbaque doctorum Nasonem nouitet audet
non fastiditis adnumerare uiris.
Corruit haecigitur Musis acceptasub uno
sed non exiguo crimine lapsadomus:
atque ea sic lapsa estut surgeresi modolaesi
ematuruerit Caesaris iraqueat.
Cuius in euentu poenaeclementia tanta est
uenerit ut nostro lenior illa metu.
Vitadata estcitraque necem tua constitit ira
o princeps parceuiribus use tuis!
Insuper acceduntte non adimentepaternae
tamquam uita parum muneris essetopes.
Nec mea decretodamnasti facta senatus
nec mea selecto iudice iussa fuga est.
Tristibus inuectus uerbis (ita principe dignum)
ultus esoffensasut decetipse tuas.
Adde quod edictumquamuis immiteminaxque
attamen in poenae nomine lene fuit:
quipperelegatusnon exuldicor in illo
priuaque fortunae sunt ibiuerba meae.
Nulla quidem sano grauior mentisque potenti
poenaestquam tanto displicuisse uiro:
sed solet interdum fieriplacabile numen:
nube solet pulsa candidus ire dies.
Vidiego pampineis oneratam uitibus ulmum
quae fuerat saeui fulminetacta Iouis.
Ipse licet sperare uetessperabimus usque;
hocunum fieri te prohibente potest.
Spes mihi magna subitcum temitissime princeps
spes mihirespicio cum mea factacadit.
Ac ueluti uentis agitantibus aera non est
aequalis rabiescontinuusque furor
sed modo subsidunt intermissique silescunt
uimque putes illos deposuisse suam:
sic abeunt redeuntquemei uariantque timores
et spem placandi dantque negantque tui.
Per superos igiturqui dant tibi longa dabuntque
temporaRomanum si modo nomen amant;
per patriamquae te tuta et securaparente est
cuiusut in populopars ego nuper eram;
sictibiquem semper factis animoque mereris
reddatur grataedebitus urbis amor;
Liuia sic tecum sociales compleatannos
quaenisi tenullo coniuge digna fuit
quae si nonessetcaelebs te uita deceret
nullaquecui posses essemarituserat;
sospite sit tecum natus quoque sospeset olim
inperium regat hoc cum seniore senex;
ut faciuntque tuisidus iuuenalenepotes
per tua perque sui facta parentiseant;
sic adsueta tuis semper Victoria castris
nunc quoquese praestet notaque signa petat
Ausoniumque ducem solitiscircumuolet alis
ponat et in nitida laurea serta coma
perquem bella geriscuius nunc corpore pugnas
auspicium cui dasgrande deosque tuos
dimidioque tui praesens es et aspicisurbem
dimidio procul es saeuaque bella geris;
hic tibi sicredeat superato uictor ab hoste
inque coronatis fulgeat altusequis:
parceprecorfulmenque tuumfera telareconde
heunimium misero cognita tela mihi!
Parcepater patriaenecnominis inmemor huius
olim placandi spem mihi tolle tui.
Nonprecor ut redeamquamuis maiora petitis
credibile est magnossaepe dedisse deos:
mitius exilium si das propiusque roganti
pars erit ex poena magna leuata mea.
ultima perpetior medioseiectus in hostes
nec quisquam patria longius exul abest.
Solus ad egressus missus septemplicis Histri
Parrhasiaegelido uirginis axe premor.
Iazyges et Colchi Tereteaque turbaGetaeque
Danuuii mediis uix prohibentur aquis;
cumque aliicausa tibi sint grauiore fugati
ulterior nulliquam mihiterra data est.
Longius hac nihil estnisi tantum frigus ethostes
et maris adstricto quae coit unda gelu.
HactenusEuxini pars est Romana Sinistri:
proxima Bastarnae Sauromataequetenent.
Haec est Ausonio sub iure nouissimauixque
haeretin inperii margine terra tui.
unde precor supplex ut nos in tutareleges
ne sit cum patria pax quoque adempta mihi
ne timeamgentesquas non bene summouet Hister
neue tuus possim ciuis abhoste capi.
Fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum
Caesaribus saluis barbara uincla pati.
Perdiderint cum meduo criminacarmen et error
alterius facti culpa silenda mihi:
nam non sum tantirenouem ut tua uulneraCaesar
quemnimio plus est indoluisse semel.
Altera pars superestqua turpicarmine factus
arguor obsceni doctor adulterii.
Fas ergo estaliqua caelestia pectora falli
et sunt notitia multa minora tua;
utque deos caelumque simul sublime tuenti
non uacat exiguisrebus adesse Ioui
de te pendentem sic dum circumspicis orbem
effugiunt curas inferiora tuas.
Scilicet inperii princepsstatione relicta
inparibus legeres carmina facta modis?
Nonea te moles Romani nominis urget
inque tuis umeris tam leuefertur onus
lusibus ut possis aduertere numen ineptis
excutiasque oculis otia nostra tuis.
Nunc tibi Pannonia estnunc Illyris ora domanda
Raetica nunc praebent Thraciaque armametum
nunc petit Armenius pacemnunc porrigit arcus
Parthuseques timida captaque signa manu
nunc te prole tua iuuenemGermania sentit
bellaque pro magno Caesare Caesar obit.
Deniqueut in tantoquantum non extitit umquam
corporepars nulla estquae labetinperii
urbs quoque te et legumlassat tutela tuarum
et morumsimiles quos cupis esse tuis.
Non tibi continguntquae gentibus otia praestas
bellaquecum multis inrequieta geris.
Mirer in hoc igitur tantarumpondere rerum
te numquam nostros euoluisse iocos?
At siquod mallemuacuum tibi forte fuisset
nullum legisses crimenin Arte mea.
Illa quidem fateor frontis non esse seuerae
scriptanec a tanto principe digna legi:
non tamen idcircolegum contraria iussis
sunt ea Romanas erudiuntque nurus.
Neuequibus scribampossis dubitarelibellos
quattuor hos uersus etribus unus habet:
"este proculuittae tenuesinsignepudoris
quaeque tegis medios instita longa pedes!
Nil nisilegitimum concessaque furta canemus
inque meo nullum carminecrimen erit."
Ecquid ab hac omnes rigide summouimus Arte
quas stola contingi uittaque sumpta uetat?
"At matronapotest alienis artibus uti
quoque trahatquamuis non doceaturhabet."
Nil igitur matrona legatquia carmine ab omni
addelinquendum doctior esse potest.
Quodcumque attigerit siqua eststudiosa sinistri
ad uitium mores instruet inde suos.
SumpseritAnnales (nihil est hirsutius illis)
facta sit unde parens Ilianempe leget.
Sumpserit "Aeneadum genetrix" ubi primarequiret
Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.
Persequarinferiusmodo si licet ordine ferri
posse nocere animiscarminis omne genus.
Non tamen idcirco crimen liber omnishabebit:
nil prodestquod non laedere possit idem.
Ignequid utilius? Siquis tamen urere tecta
comparataudacesinstruit igne manus.
Eripit interdummodo dat medicina salutem
quaeque iuuetmonstratquaeque sit herba nocens.
Et latroet cautus praecingitur ense uiator
ille sed insidiashic sibiportat opem.
Discitur innocuas ut agat facundia causas:
protegit haec sontesinmeritosque premit.
Sic igiturcarmenrecta si mente legatur
constabit nulli posse noceremeum.
"At quasdam uitio." Quicumque hoc concipiterrat
et nimium scriptis arrogat ille meis.
ut tamen hocfatearludi quoque semina praebent
nequitiae: tolli totatheatra iube:
peccandi causam multis quam saepe dederunt
Martia cum durum sternit harena solum.
Tollatur Circus; nontuta licentia Circi est:
hic sedet ignoto iuncta puella uiro.
Cum quaedam spatientur in hocut amator eodem
conueniatquare porticus ulla patet?
Quis locus est templis augustior?Haec quoque uitet
in culpam siqua est ingeniosa suam.
Cumsteterit Iouis aedeIouis succurret in aede
quam multas matresfecerit ille deus.
Proxima adoranti Iunonis templasubibit
paelicibus multis hanc doluisse deam.
Palladeconspectanatum de crimine uirgo
sustulerit quarequaeretErichthonium.
Venerit in magni templumtua muneraMartis
stat Venus Vltori iunctauir ante fores.
Isidis aedesedenscur hanc Saturniaquaeret
egerit Ionio Bosphorioquemari?
In Venerem Anchisesin Lunam Latmius heros
in CereremIasionqui referaturerit.
Omnia peruersas possunt corrumperementes
stant tamen illa suis omnia tuta locis.
Et procul ascripta solis meretricibus Arte
summouet ingenuas pagina primamanus.
Quaecumque erupitqua non sinit ire sacerdos
protinushuic dempti criminis ipsa rea est.
Nec tamen est facinus uersuseuoluere mollis
multa licet castae non facienda legant.
Saepesupercilii nudas matrona seueri
et Veneris stantis ad genus omneuidet.
Corpora Vestales oculi meretricia cernunt
nec dominopoenae res ea causa fuit.
at cur in nostra nimia est lasciuiaMusa
curue meus cuiquam suadet amare liber?
Nil nisipeccatum manifestaque culpa fatenda est:
paenitet ingeniiiudiciique mei.
Cur non Argolicis potius quae concidit armis
uexata est iterum carmine Troia meo?
Cur tacui Thebas etuulnera mutua fratrum
et septem portassub duce quamque suo?
Nec mihi materiam bellatrix Roma negabat
et pius estpatriae facta referre labor.
Denique cum meritis inpleuerisomniaCaesar
pars mihi de multis una canenda fuit
utquetrahunt oculos radiantia lumina solis
traxissent animum sic tuafacta meum.
Arguor immerito. Tenuis mihi campus aratur:
illuderat magnae fertilitatis opus.
Non ideo debet pelago se crederesiqua
audet in exiguo ludere cumba lacu.
Forsan (et hocdubitem) numeris leuioribus aptus
sim satisin paruossufficiamque modos:
at si me iubeas domitos Iouis igne Gigantas
dicereconantem debilitabit onus.
Diuitis ingenii estinmania Caesaris acta
conderemateria ne superetur opus.
Ettamen ausus eram. Sed detractare uidebar
quodque nefasdamnouiribus esse tuis.
Ad leue rursus opusiuuenalia carminaueni
et falso moui pectus amore meum.
Non equidem uellem:sed me mea fata trahebant
inque meas poenas ingeniosus eram.
Et mihiquod didici! Cur me docuere parentes
litteraque estoculos ulla morata meos?
Haec tibi me inuisum lasciuia fecitobArtes
quis ratus es uetitos sollicitare toros.
Sed neque menuptae didicerunt furta magistro
quodque parum nouitnemodocere potest.
Sic ego delicias et mollia carmina feci
strinxerit ut nomen fabula nulla meum.
Nec quisquam est adeomedia de plebe maritus
ut dubius uitio sit pater ille meo.
Crede mihidistant mores a carmine nostro
(uita uerecundaestMusa iocosa mea)
magnaque pars mendax operum est et fictameorum:
plus sibi permisit compositore suo.
Nec liberindicium est animised honesta uoluntas:
plurima mulcendisauribus apta feres.
Accius esset atroxconuiua Terentiusesset
essent pugnaces qui fera bella canunt.
Deniquecomposui teneros non solus amores:
composito poenas solus amorededi.
Quidnisi cum multo Venerem confundere uino
praecepitlyrici Teia Musa senis?
Lesbia quid docuit Sapphonisi amarepuellas?
Tuta tamen Sapphotutus et ille fuit.
Nec tibiBattiadenocuitquod saepe legenti
delicias uersu fassus esipse tuas.
Fabula iucundi nulla est sine amore Menandri
etsolet hic pueris uirginibusque legi.
Ilias ipsa quid est aliudnisi adulterade qua
inter amatorem pugna uirunique fuit?
Quidprius est illi flamma Briseidosutque
fecerit iratos raptapuella duces?
Aut quid Odyssea estnisi femina propter amorem
dum uir abestmultis una petita procis?
QuisnisiMaeonidesVenerem Martemque ligatos
narrat in obsceno corporaprensa toro?
unde nisi indicio magni sciremus Homeri
hospitisigne duas incaluisse deas?
Omne genus scripti grauitatetragoedia uincit:
haec quoque materiam semper amoris habet.
Numquid in Hippolytonisi caecae flamma nouercae?
Nobilisest Canace fratris amore sui.
Quid? Non Tantalides agitanteCupidine currus
Pisaeam Phrygiis uexit eburnus equis?
Tingeretut ferrum natorum sanguine mater
concitus a laeso fecit amoredolor.
Fecit amor subitas uolucres cum paelice regem
quaequesuum luget nunc quoque mater Ityn.
Si non Aeropen fratersceleratus amasset
auersos Solis non legeremus equos.
Inpianec tragicos tetigisset Scylla coturnos
ni patrium crinemdesecuisset amor.
Qui legis Electran et egentem mentis Oresten
Aegisthi crimen Tyndaridosque legis.
Nam quid de tetricoreferam domitore Chimaerae
quem leto fallax hospita paenededit?
Quid loquar Hermionenquid teSchoeneia uirgo
tequeMycenaeo Phoebas amata duci?
Quid Danaen Danaesque nurummatremque Lyaei
Haemonaque et noctes cui coiere duae?
QuidPeliae generumquid Theseaquiue Pelasgum
Iliacam tetigit derate primus humum?
Huc Iole Pyrrhique parenshuc Herculis uxor
huc accedat Hylas Iliacusque puer.
Tempore deficiartragicos si persequar ignes
uixque meus capiet nomina nudaliber.
Est et in obscenos commixta tragoedia risus
multaquepraeteriti uerba pudoris habet.
Nec nocet auctorimollem quifecit Achillem
infregisse suis fortia facta modis.
IunxitAristides Milesia crimina secum
pulsus Aristides nec tamen urbesua est.
Nec qui descripsit corrumpi semina matrum
Eubiusinpurae conditor historiae
nec qui composuit nuper Sybariticafugit
nec qui concubitus non tacuere suos.
Suntque eadoctorum monumentis mixta uirorum
muneribusque ducum publicafacta patent.
Neue peregrinis tantum defendar ab armis
etRomanus habet multa iocosa liber.
utque suo Martem cecinitgrauis Ennius ore
Ennius ingenio maximusarte rudis:
explicatut causas rapidi Lucretius ignis
casurumque triplex uaticinaturopus:
sic sua lasciuo cantata est saepe Catullo
feminacuifalsum Lesbia nomen erat;
nec contentus eamultos uulgauitamores
in quibus ipse suum fassus adulterium est.
Par fuitexigui similisque licentia Calui
detexit uariis qui sua furtamodis.
Cinna quoque his comes estCinnaque procacior Anser
etleue Cornifici parque Catonis opus.
Quid referam TicidaequidMemmi carmenapud quos
rebus adest nomen nominibusque pudor
et quorum libris modo dissimulata Perilla est
nomine nunclegitur dictaMetelletuo?
Is quoquePhasiacas Argon quiduxit in undas
non potuit Veneris furta tacere suae.
Necminus Hortensinec sunt minus improba Serui
carmina. Quisdubitet nomina tanta sequi?
Vertit Aristiden Sisennanec obfuitilli
historiae turpis inseruisse iocos.
Non fuit opprobriocelebrasse Lycorida Gallo
sed linguam nimio non tenuisse mero.
Credere iuranti durum putat esse Tibullus
sic etiam de sequod neget illa uiro:
fallere custodes idem docuisse fatetur
seque sua miserum nunc ait arte premi.
Saepeuelut gemmamdominae signumue probaret
per causam meminit se tetigissemanum
utque refertdigitis saepe est nutuque locutus
ettacitam mensae duxit in orbe notam
et quibus e sucis abeat decorpore liuor
inpresso fieri qui solet oredocet:
deniqueab incauto nimium petit ille marito
se quoque uti seruetpeccet ut illa minus.
Scitcui latreturcum solus obambuletipsas
cui totiens clausas exscreet ante fores
multaque datfurti talis praecepta docetque
qua nuptae possint fallere abarte uiros.
Non fuit hoc illi fraudilegiturque Tibullus
etplacetet iam te principe notus erat.
Inuenies eadem blandipraecepta Properti:
destrictus minima nec tamen ille nota est.
His ego successiquoniam praestantia candor
nomina uiuorumdissimulare iubet.
Non timuifateornequa tot iere carinae
naufraga seruatis omnibus una foret.
Sunt aliis scriptaequibus alea luditurartes
(hoc est ad nostros non leue crimenauos)
quid ualeant taliquo possis plurima iactu
figeredamnosos effugiasue canes
tessera quos habeat numerosdistanteuocato
mittere quo deceatquo dare missa modo
discolor utrecto grassetur limite miles
cum medius gemino calculus hosteperit
ut bellare sequens sciat et reuocare priorem
nec tutofugiens incomitatus eat;
parua sit ut ternis instructa tabellalapillis
in qua uicisse est continuasse suos;
quique allilusus (neque enim nunc persequar omnes)
perdererem caramtempora nostra solent.
Ecce canit formas alius iactusquepilarum
hic artem nandi praecipitille trochi
compositaest aliis fucandi cura coloris;
hic epulis leges hospitioquededit
alter humumde qua fingantur poculamonstrat
quaequedocetliquido testa sit apta mero.
Talia luduntur fumoso menseDecembri
quae damno nulli composuisse fuit.
His egodeceptus non tristia carmina feci
sed tristis nostros poenasecuta iocos.
Denique nec uideo tot de scribentibus unum
quemsua perdiderit Musarepertus ego.
Quidsi scripsissem mimosobscena iocantes
qui semper uetiti crimen amoris habent:
inquibus assidue cultus procedit adulter
uerbaque dat stultocallida nupta uiro?
Nubilis hos uirgo matronaque uirque puerque
spectatet ex magna parte senatus adest.
Nec satis incestistemerari uocibus aures;
adsuescunt oculi multa pudenda pati:
cumque fefellit amans aliqua nouitate maritum
plauditur etmagno palma fauore datur;
quoque minus prodestscaena estlucrosa poetae
tantaque non paruo crimina praetor emit.
Inspice ludorum sumptusAugustetuorum:
empta tibi magnotalia multa leges.
Haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti
(maiestas adeo conlis ubique tua est)
luminibusque tuistotus quibus utitur orbis
scaenica uidisti lentus adulteria.
Scribere si fas est imitantes turpia mimos
materiae minorest debita poena meae.
An genus hoc scripti faciunt sua pulpitatutum
quodque licetmimis scaena licere dedit?
Et mea suntpopulo saltata poemata saepe
saepe oculos etiam detinuere tuos.
Scilicet in domibus nostris ut prisca uirorum
artificisfulgent corpora picta manu
sic quae concubitus uariosVenerisque figuras
exprimatest aliquo parua tabella loco:
utque sedet uultu fassus Telamonius iram
inque oculisfacinus barbara mater habet
sic madidos siccat digitis Venusuda capillos
et modo maternis tecta uidetur aquis.
Bellasonant alii telis instructa cruentis
parsque tui generisparstua facta canunt.
Inuida me spatio natura coercuit arto
ingenio uires exiguasque dedit
et tamen ille tuae felixAeneidos auctor
contulit in Tyrios arma uirumque toros
neclegitur pars ulla magis de corpore toto
quam non legitimofoedere iunctus amor.
Phyllidis hic idem teneraeque Amaryllidisignes
bucolicis iuuenis luserat ante modis.
Nos quoque iampridem scripto peccauimus isto:
supplicium patitur non nouaculpa nouum;
carminaque edideramcum te delicta notantem
praeteriit totiens inreprehensus eques.
Ergo quae iuuenismihi non nocitura putaui
scripta parum prudensnunc nocuereseni.
Sera redundauit ueteris uindicta libelli
distat et ameriti tempore poena sui.
Ne tamen omne meum credas opus esseremissum
saepe dedi nostrae grandia uela rati.
Sex egoFastorum scripsi totidemque libellos
cumque suo finem menseuolumen habet
idque tuo nuper scriptum sub nomineCaesar
ettibi sacratum sors mea rupit opus;
et dedimus tragicis scriptumregale coturnis
quaeque grauis debet uerba coturnus habet;
dictaque sunt nobisquamuis manus ultima coeptis
defuitinfacies corpora uersa nouas.
Atque utinam reuoces animumpaulisper ab ira
et uacuo iubeas hinc tibi pauca legi
paucaquibus prima surgens ab origine mundi
in tua deduxi temporaCaesaropus:
aspiciesquantum dederis mihi pectoris ipse
quoque fauore animi teque tuosque canam.
Non ego mordacidestrinxi carmine quemquam
nec meus ullius crimina uersushabet.
Candidus a salibus suffusis felle refugi:
nullauenenato littera mixta ioco est.
Inter tot populitot scriptismilia nostri
quem mea Calliope laeseritunus ero.
Nonigitur nostris ullum gaudere Quiritem
augurorat multosindoluisse malis;
nec mihi credibile estquemquam insultasseiacenti
gratia candori si qua relata meo est
hisprecoratque aliis possint tua numina flecti
o patero patriae curasalusque tuae!
Non ut in Ausoniam redeamnisi forsitan olim
cum longo poenae tempore uictus eris
tutius exiliumpauloque quietius oro
ut par delicto sit mea poena suo.
LIBERTERTIUS
I
"Missusin hanc uenio timide liber exulis urbem
da placidam fessolector amicemanum;
neue reformidane sim tibi forte pudori:
nullus in hac charta uersus amare docet.
Haec domini fortunamei estut debeat illam
infelix nullis dissimulare iocis.
Idquoquequod uiridi quondam male lusit in aeuo
heu nimium serodamnat et odit opus.
Inspice quid portem: nihil hic nisi tristeuidebis
carmine temporibus conueniente suis.
Clauda quodalterno subsidunt carmina uersu
uel pedis hoc ratiouel uialonga facit;
quod neque sum cedro flauus nec pumice leuis
erubui domino cultior esse meo;
littera suffusas quod habetmaculosa lituras
laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
Siquauidebuntur casu non dicta Latine
in qua scribebatbarbaraterra fuit.
Dicitelectoressi non grauequa sit eundum
quasque petam sedes hospes in urbe liber."
Haec ubi sumfurtim lingua titubante locutus
qui mihi monstraretuix fuitunusiter.
"Di tibi dentnostro quod non tribuere poetae
molliter in patria uiuere posse tua.
Duc agenamque sequarquamuis terraque marique
longinquo referam lassus ab orbepedem."
Paruitet ducens "haec sunt fora Caesaris"inquit
"haec est a sacris quae uia nomen habet
hiclocus est Vestaequi Pallada seruat et ignem
haec fuit antiquiregia parua Numae."
Inde petens dextram "porta est"ait "ista Palati
hic Statorhoc primum condita Roma locoest."
Singula dum miroruideo fulgentibus armis
conspicuos postes tectaque digna deo.
"Et Iouis haec"dixi "domus est?" Quod ut esse putarem
augurium mentiquerna corona dabat.
Cuius ut accepi dominum"nonfallimur" inquam
"et magni uerum est hanc Iouis essedomum.
Cur tamen opposita uelatur ianua lauro
cingit etaugustas arbor opaca comas?
Num quia perpetuos meruit domus istatriumphos
an quia Leucadio semper amata deo est?
Ipsanequod festa estan quod facit omnia festa?
Quam tribuit terrispacis an ista nota est?
utque uiret semper laurus nec frondecaduca
carpituraeternum sic habet illa decus?
Causasuperpositae scripto est testata coronae:
seruatos ciuis indicathuius ope.
Adice seruatis unumpater optimeciuem
quiprocul extremo pulsus in orbe latet
in quo poenarumquas semeruisse fatetur
non facinus causamsed suus error habet.
Memiserum! Vereorque locum uereorque potentem
et quatitur trepidolittera nostra metu.
Aspicis exsangui chartam pallere colore?
Aspicis alternos intremuisse pedes?
Quandocumqueprecornostro placere parenti
isdem et sub dominis aspiciare domus!"
Inde tenore pari gradibus sublimia celsis
ducor ad intonsicandida templa dei
signa peregrinis ubi sunt alterna columnis
Belides et stricto barbarus ense pater
quaeque uiri doctoueteres cepere nouique
pectorelecturis inspicienda patent.
Quaerebam fratresexceptis scilicet illis
quos suusoptaret non genuisse pater.
Quaerentem frustra custos e sedibusillis
praepositus sancto iussit abire loco.
Altera templapetouicino iuncta theatro:
haec quoque erant pedibus nonadeunda meis.
Nec mequae doctis patuerunt prima libellis
atria Libertas tangere passa sua est.
In genus auctorismiseri fortuna redundat
et patimur natiquam tulit ipsefugam.
Forsitan et nobis olim minus asper et illi
euictuslongo tempore Caesar erit.
Diprecoratque adeo (neque enimmihi turba roganda est)
Caesarades uotomaxime diuemeo.
Intereaquoniam statio mihi publica clausa est
priuatoliceat delituisse loco.
Vos quoquesi fas estconfusa pudorerepulsae
sumite plebeiae carmina nostra manus.
II
Ergoerat in fatis Scythiam quoque uisere nostris
quaeque Lycaonioterra sub axe iacet:
nec uosPieridesnec stirps Letoiauestro
docta sacerdoti turba tulistis opem.
Nec mihiquodlusi uero sine crimineprodest
quodque magis uita Musa iocatamea est:
plurima sed pelago terraque pericula passum
ustusab assiduo frigore Pontus habet.
Quiquefugax rerum securaquein otia natus
mollis et inpatiens ante laboris eram
ultimanunc patiornec me mare portubus orbum
perderediuersae necpotuere uiae;
sufficit atque malis animus; nam corpus ab illo
accepit uiresuixque ferenda tulit.
Dum tamen et terrisdubius iactabar et undis
fallebat curas aegraque corda labor:
ut uia finita est et opus requieuit eundi
et poenae tellusest mihi tacta meae
nil nisi flere libetnec nostro parciorimber
luminede uerna quam niue manat aqua.
Roma domusquesubit desideriumque locorum
quicquid et amissa restat in urbemei.
Ei mihiquo totiens nostri pulsata sepulcri
ianuasednullo tempore aperta fuit?
Cur ego tot gladios fugi totiensqueminata
obruit infelix nulla procella caput?
Diquosexperior nimium constanter iniquos
participes irae quos deusunus habet
exstimulateprecorcessantia fata meique
interitus clausas esse uetate fores!
III
Haecmea si casu miraris epistula quare
alterius digitis scripta sitaeger eram.
Aeger in extremis ignoti partibus orbis
incertusque meae paene salutis eram.
Quem mihi nunc animumdira regione iacenti
inter Sauromatas esse Getasque putes?
Neccaelum patiornec aquis adsueuimus istis
terraque nescioquonon placet ipsa modo.
Non domus apta satisnon hic cibus utilisaegro
nullusApollinea qui leuet arte malum
non quisoleturnon qui labentia tarde
tempora narrando fallatamicusadest.
Lassus in extremis iaceo populisque locisque
etsubit adfecto nunc mihiquicquid abest.
Omnia cum subeantuincis tamen omniaconiunx
et plus in nostro pectore partetenes.
Te loquor absentemte uox mea nominat unam;
nullauenit sine te nox mihinulla dies.
Quin etiam sic me dicuntaliena locutum
ut foret amenti nomen in ore tuum.
Si iamdeficiamsubpressaque lingua palato
uix instillato restituendamero
nuntiet huc aliquis dominam uenisseresurgam
spesquetui nobis causa uigoris erit.
Ergo ego sum dubius uitaetuforsitan istic
iucundum nostri nescia tempus agis?
Non agisadfirmo. Liquet hoccarissimanobis
tempus agi sine me nonnisi triste tibi.
Si tamen inpleuit mea sorsquos debuitannos
et mihi uiuendi tam cito finis adest
quantum eratomagnimorituro parcerediui
ut saltem patria contumularerhumo?
Vel poena in tempus mortis dilata fuisset
uelpraecepisset mors properata fugam.
Integer hanc potui nuper benereddere lucem;
exul ut occideremnunc mihi uita data est.
Tamprocul ignotis igitur moriemur in oris
et fient ipso tristiafata loco;
nec mea consueto languescent corpora lecto
depositum nec me qui fleatullus erit;
nec dominae lacrimisin nostra cadentibus ora
accedent animae tempora parua meae;
nec mandata dabonec cum clamore supremo
labentes oculoscondet amica manus;
sed sine funeribus caput hocsine honoresepulcri
indeploratum barbara terra teget.
Ecquidubiaudieristota turbabere mente
et feries pauida pectora fidamanu?
Ecquidin has frustra tendens tua brachia partes
clamabis miseri nomen inane uiri?
Parce tamen laceraregenasnec scinde capillos:
non tibi nunc primumlux mearaptus ero.
Cum patriam amisitunc me periisse putato:
etprior et grauior mors fuit illa mihi.
Nuncsi forte potes (sednon potesoptima coniunx)
finitis gaude tot mihi morte malis.
Quod potesextenua forti mala corde ferendo
ad quaeiampridem non rude pectus habes.
Atque utinam pereant animae cumcorpore nostrae
effugiatque auidos pars mihi nulla rogos.
Namsi morte carens uacua uolat altus in aura
spirituset Samiisunt rata dicta senis
inter Sarmaticas Romana uagabitur umbras
perque feros Manes hospita semper erit.
Ossa tamen facitoparua referantur in urna:
sic ego non etiam mortuus exul ero.
Non uetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum
supposuittumulo rege uetante soror.
Atque ea cum foliis et amomi pulueremisce
inque suburbano condita pone solo;
quosque legatuersus oculo properante uiator
grandibus in tituli marmorecaede notis:
"hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum
ingenio perii Naso poeta meo;
at tibi qui transis ne sitgraue quisquis amasti
dicere "Nasonis molliter ossacubent""
hoc satis in titulo est. Etenim maioralibelli
et diuturna magis sunt monimenta mihi
quos egoconfidoquamuis nocueredaturos
nomen et auctori tempora longasuo.
Tu tamen extincto feralia munera semper
deque tuislacrimis umida serta dato.
Quamuis in cineres corpus mutaueritignis
sentiet officium maesta fauilla pium.
Scribere pluralibet: sed uox mihi fessa loquendo
dictandi uires siccaquelingua negat.
Accipe supremo dictum mihi forsitan ore
quodtibi qui mittitnon habet ipse"uale".
IV
Omihi care quidem sempersed tempore duro
cogniteres postquamprocubuere meae:
usibus edocto si quicquam credis amico
uiuetibi et longe nomina magna fuge.
Viue tibiquantumque potespraelustria uita:
saeuum praelustri fulmen ab arce uenit.
Namquamquam soli possunt prodesse potentes
non prosit potiussiquis obesse potest.
Effugit hibernas demissa antemnaprocellas
lataque plus paruis uela timoris habent.
Aspicisut summa cortex leuis innatet unda
cum graue nexa simul retiamergat onus.
Haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem
inqua debebam forsitan urbe forem.
Dum tecum uixidum me leuisaura ferebat
haec mea per placidas cumba cucurrit aquas.
Quicadit in plano (uix hoc tamen euenit ipsum)
sic caditut tactasurgere possit humo.
At miser Elpenor tecto delapsus ab alto
occurrit regi debilis umbra suo.
Quid fuitut tutasagitaret Daedalus alas
Icarus inmensas nomine signet aquas?
Nempe quod hic altedemissius ille uolabat:
nam pennas ambonon habuere suas.
Crede mihibene qui latuit bene uixitetintra
fortunam debet quisque manere suam.
Non foret Eumedesorbussi filius eius
stultus Achilleos non adamasset equos:
nec natum in flamma uidissetin arbore natas
cepissetgenitor si Phaethonta Merops.
Tu quoque formida nimium sublimiasemper
propositiqueprecorcontrahe uela tui.
Nam pedeinoffenso spatium decurrere uitae
dignus es et fato candidiorefrui.
Quae pro te ut uoueammiti pietate mereris
haesuraquefide tempus in omne mihi.
Vidi ego te tali uultu mea fatagementem
qualem credibile est ore fuisse meo.
Nostra tuasuidi lacrimas super ora cadentes
tempore quas uno fidaque uerbabibi.
Nunc quoque summotum studio defendis amicum
et malauix ulla parte leuanda leuas.
Viue sine inuidiamollesqueinglorius annos
exigeamicitias et tibi iunge pares
Nasonisque tuiquod adhuc non exulat unum
nomen ama:Scythicus cetera Pontus habet.
IVB
Proximasideribus tellus Erymanthidos Vrsae
me tenetadstricto terraperusta gelu.
Bosporos et Tanais superant Scythiaeque paludes
uix satis et noti nomina pauca loci.
ulterius nihil est nisinon habitabile frigus.
Heu quam uicina est ultima terra mihi!
At longe patria estlonge carissima coniunx
quicquid ethaec nobis post duo dulce fuit.
Sic tamen haec adsuntut quaecontingere non est
corpore: sunt animo cuncta uidenda meo.
Anteoculos errant domusurbsque et forma locorum
acceduntque suissingula facta locis.
Coniugis ante oculossicut praesentisimago est.
Illa meos casus ingrauatilla leuat:
ingrauathocquod abest; leuat hocquod praestat amorem
inpositumquesibi firma tuetur onus.
Vos quoque pectoribus nostris haeretisamici
dicere quos cupio nomine quemque suo.
Sed timorofficium cautus compescitet ipsos
in nostro poni carmine nolleputo.
Ante uolebatisgratique erat instar honoris
uersibusin nostris nomina uestra legi.
Quod quoniam est ancepsintramea pectora quemque
alloquaret nulli causa timoris ero.
Necmeus indicio latitantes uersus amicos
protrahit. Occulte siquisamabatamet.
Scite tamenquamuis longe regione remotus
absimuos animo semper adesse meo.
Et qua quisque potestaliqua malanostra leuate
fidam proiecto neue negate manum.
Prosperasic maneat uobis fortunanec umquam
contacti simili sorterogetis idem.
V
Vsusamicitiae tecum mihi paruusut illam
non aegre possesdissimularefuit
nec me complexus uinclis propioribus esses
naue mea uentoforsaneunte suo.
ut cecidi cunctique metufugere ruinam
uersaque amicitiae terga dedere meae
aususes igne Iouis percussum tangere corpus
et deploratae limen adiredomus:
idque recens praestas nec longo cognitus usu
quodueterum misero uix duo tresue mihi.
Vidi ego confusos uultusuisosque notaui
osque madens fletu pallidiusque meo:
etlacrimas cernens in singula uerba cadentes
ore meo lacrimasauribus illa bibi;
brachiaque accepi presso pendentia collo
etsingultatis oscula mixta sonis.
Sum quoquecaretuis defensusuiribus absens
(scis carum ueri nominis esse loco)
multaquepraeterea manifestaque signa fauoris
pectoribus teneo nonabitura meis.
Di tibi posse tuos tribuant defendere semper
quos in materia prosperiore iuues.
Si tamen intereaquid inhis ego perditus oris
(quod te credibile est quaerere) quaerisagam:
spe trahor exiguaquam tu mihi demere noli
tristialeniri numina posse dei.
Seu temere exspectosiue id contingerefas est
tu mihiquod cupiofasprecoresse proba
quaequetibi linguae est facundiaconfer in illud
ut doceas uotumposse ualere meum.
Quo quisque est maiormagis est placabilisirae
et faciles motus mens generosa capit.
Corporamagnanimo satis est prostrasse leoni
pugna suum finemcumiacet hostishabet:
at lupus et turpes instant morientibus ursi
et quaecumque minor nobilitate fera.
Maius apud Troiam fortiquid habemus Achille?
Dardanii lacrimas non tulit ille senis.
Quae ducis Emathii fuerit clementiaPorus
Dareique docentfuneris exsequiae.
Neue hominum referam flexas ad mitius iras
Iunonis gener est qui prius hostis erat.
Denique non possumnullam sperare salutem
cum poenae non sit causa cruenta meae.
Non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum
Caesareum caputestquod caput orbis erat:
non aliquid dixiueelataue lingualoquendo est
lapsaque sunt nimio uerba profana mero:
insciaquod crimen uiderunt luminaplector
peccatumque oculos esthabuisse meum.
Non equidem totam possum defendere culpam:
sedpartem nostri criminis error habet.
spes igitur superestfacturum ut molliat ipse
mutati poenam condicione loci.
Hosutinam nitidi Solis praenuntius ortus
afferat admisso Luciferalbus equo!
VI
Foedusamicitiae nec uiscarissimenostrae
necsi forte uelisdissimulare potes.
Donec enim licuitnec te mihi carior alter
nec tibi me tota iunctior urbe fuit;
isque erat usque adeopopulo testatusut esset
paene magis quam tu quamque ego notusamor:
quique est in caris animi tibi candor amicis-
cognitasunt ipsiquem colisista uiro.
Nil ita celabasut non egoconscius essem
pectoribusque dabas multa tegenda meis:
cuiqueego narrabam secreti quicquid habebam
excepto quod me perdiditunus eras.
Id quoque si scissessaluo fruerere sodali
consilioque forem sospesamicetuo.
Sed mea me in poenamnimirum fata trahebant.
Omne bonae claudent utilitatis iter?
Siue malum potui tamen hoc uitare cauendo
seu ratio fatumuincere nulla ualet
tu tameno nobis usu iunctissime longo
pars desiderii maxima paene mei
sis memoret siquas fecittibi gratia uires
illas pro nobis experiarerogo
numinisut laesi fiat mansuetior ira
mutatoque minor sit mea poenaloco.
Idque itasi nullum scelus est in pectore nostro
principiumque mei criminis error habet.
Nec breue nec tutumquo sint meadicerecasu
lumina funesti conscia facta mali:
mensque reformidatueluti sua uulneratempus
illudetadmonitu fit nouus ipse pudor:
sed quaecumque adeo possuntafferre pudorem
illa tegi caeca condita nocte decet.
Niligitur referam nisi me peccassesed illo
praemia peccato nullapetita mihi
stultitiamque meum crimen debere uocari
nominasi facto reddere uera uelis.
Quae si non ita suntaliumquolongius absim
quaeresuburbana est hic mihi terra locus.
VII
Vadesalutatumsubito perarataPerillam
litterasermonis fidaministra mei.
Aut illam inuenies dulci cum matre sedentem
autinter libros Pieridasque suas.
Quicquid agetcum te scierituenisserelinquet
nec moraquid uenias quiduerequiretagam.
Viuere me dicessed sicut uiuere nolim
nec malatam longa nostra leuata mora:
et tamen ad Musasquamuisnocuerereuerti
aptaque in alternos cogere uerba pedes.
"Tuquoque" dic "studiis communibus ecquid inhaeres
doctaquenon patrio carmina more canis?
Nam tibi cum fatis mores naturapudicos
et raras dotes ingeniumque dedit.
Hoc ego Pegasidasdeduxi primus ad undas
ne male fecundae uena periret aquae;
primus id aspexi teneris in uirginis annis
utque paternatae duxque comesque fui.
Ergo si remanent ignes tibi pectorisidem
sola tuum uates Lesbia uincet opus.
Sed uereorne temea nunc fortuna retardet
postque meos casus sit tibi pectusiners.
Dum licuittua saepe mihitibi nostra legebam;
saepetui iudexsaepe magister eram:
aut ego praebebam factis modouersibus aures
autubi cessarescausa ruboris eram.
Forsitanexemploquia me laesere libelli
tu quoque sis poenae fatasecuta meae.
PonePerillametum. Tantummodo femina nulla
neueuir a scriptis discat amare tuis.
Ergo desidiae remouedoctissimacausas
inque bonas artes et tua sacra redi.
Istadecens facies longis uitiabitur annis
rugaque in antiqua frontesenilis erit
inicietque manum formae damnosa senectus
quaestrepitus passu non faciente uenit.
Cumque aliquis dicet "fuithaec formosa" dolebis
et speculum mendax esse quereretuum.
Sunt tibi opes modicaecum sis dignissima magnis:
fingesed inmensis censibus esse pares
nempe dat id quodcumque libetfortuna rapitque
Irus et est subitoqui modo Croesus erat.
Singula ne referamnil non mortale tenemus
pectorisexceptis ingeniique bonis.
En egocum caream patria uobisquedomoque
raptaque sintadimi quae potuere mihi
ingeniotamen ipse meo comitorque fruorque:
Caesar in hoc potuit iurishabere nihil.
Quilibet hanc saeuo uitam mihi finiat ense
metamen extincto fama superstes erit
dumque suis uictrix omnem demontibus orbem
prospiciet domitum Martia Romalegar.
Tuquoquequam studii maneat felicior usus
effuge uenturosquapotesusque rogos!"
VIII
Nuncego Triptolemi cuperem consistere curru
misit in ignotam quirude semen humum;
nunc ego Medeae uellem frenare dracones
quoshabuit fugiens arceCorinthetua;
nunc ego iactandas optaremsumere pennas
siue tuasPerseuDaedalesiue tuas:
uttenera nostris cedente uolatibus aura
aspicerem patriae dulcerepente solum
desertaeque domus uultusmemoresque sodales
caraque praecipue coniugis ora meae.
Stultequid haecfrustra uotis puerilibus optas
quae non ulla tibi fertqueferetque dies?
Si semel optandum estAugusti numen adora
etquem sensistirite precare deum.
Ille tibi pennasque potestcurrusque uolucres
tradere. Det reditumprotinus ales eris.
Siprecer hoc (neque enim possum maiora rogare)
ne mea sinttimeouota modesta parum.
Forsitan hoc olimcum iam satiauerit iram
tum quoque sollicita mente rogandus erit.
Quod minus intereaestinstar mihi muneris ampli
ex his me iubeat quolibet irelocis.
Nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
eimihiperpetuus corpora languor habet!
Seu uitiant artus aegraecontagia mentis
siue mei causa est in regione mali
uttetigi Pontumuexant insomniauixque
ossa tegit macies neciuuat ora cibus;
quique per autumnum percussis frigore primo
est color in foliisquae noua laesit hiems
is mea membratenetnec uiribus alleuor ullis
et numquam queruli causadoloris abest.
Nec melius ualeoquam corporementesed aegraest
utraque pars aeque binaque damna fero.
Haeret et anteoculos ueluti spectabile corpus
astat fortunae forma legendameae:
cumque locum moresque hominum cultusque sonumque
cernimusetqui sim qui fuerimquesubit
tantus amornecis estquerar ut cum Caesaris ira
quod non offensasuindicet ense suas.
Atquoniam semel est odio ciuiliter usus
mutato leuior sit fuga nostra loco.
IX
Hicquoque sunt igitur Graiae (quis crederet?) urbes
inter inhumanaenomina barbariae?
Huc quoque Mileto missi uenere coloni
inqueGetis Graias constituere domos?
Sed uetus huic nomenpositaqueantiquius urbe
constat ab Absyrti caede fuisse loco.
Namratequae cura pugnacis facta Mineruae
per non temptatas primacucurrit aquas
impia desertum fugiens Medea parentem
diciturhis remos applicuisse uadis.
Quem procul ut uidit tumulospeculator ab alto
"hospes" ait "noscoColchideuelauenit."
Dum trepidant Minyaedum soluituraggere funis
dum sequitur celeres ancora tracta manus
consciapercussit meritorum pectora Colchis
ausa atque ausura multanefanda manu;
etquamquam superest ingens audacia menti
pallor in attonitae uirginis ore fuit.
Ergo ubi prospexituenientia uela "tenemur
et pater est aliqua fraudemorandus" ait.
Dum quid agat quaeritdum uersat in omniauultus
ad fratrem casu lumina flexa tulit.
Cuius ut oblataest praesentia"uicimus" inquit:
"hic mihi mortesua causa salutis erit."
Protinus ignari nec quicquam taletimentis
innocuum rigido perforat ense latus
atque itadiuellit diuulsaque membra per agros
dissipat in multisinuenienda locis.
Neu pater ignoretscopulo proponit in alto
pallentesque manus sanguineumque caput
ut genitor luctuquenouo tardetur etartus
dum legit extinctostriste moreturiter.
Inde Tomis dictus locus hicquia fertur in illo
membrasoror fratris consecuisse sui.
X
Siquisadhuc istic meminit Nasonis adempti
et superest sine me nomenin urbe meum.
suppositum stellis numquam tangentibus aequor
mesciat in media uiuere barbaria.
Sauromatae cinguntfera gensBessique Getaeque
quam non ingenio nomina digna meo!
Dumtamen aura tepetmedio defendimur Histro:
ille suis liquidisbella repellit aquis.
At cum tristis hiems squalentia protulitora
terraque marmoreo est candida facta gelu
dum prohibetBoreas et nix habitare sub Arcto
tum patet has gentes axetremente premi.
Nix iacetet iactam ne sol pluuiaequeresoluant
indurat Boreas perpetuamque facit.
Ergo ubidelicuit nondum prioraltera uenit
et solet in multis bimamanere locis;
tantaque commoti uis est Aquilonisut altas
aequet humo turres tectaque rapta ferat.
Pellibus et sutisarcent mala frigora bracis
oraque de toto corpore sola patent.
Saepe sonant moti glacie pendente capilli
et nitet inductocandida barba gelu;
nudaque consistuntformam seruantia testae
uinanec hausta merised data frusta bibunt.
Quid loquarut uincti concrescant frigore riui
deque lacu fragileseffodiantur aquae?
Ipsepapyrifero qui non angustior amne
miscetur uasto multa per ora freto
caeruleos uentis laticesdurantibusHister
congelat et tectis in mare serpit aquis;
quaque rates ierantpedibus nunc ituret undas
frigoreconcretas ungula pulsat equi;
perque nouos pontessubterlabentibus undis
ducunt Sarmatici barbara plaustra boues.
Vixequidem credarsedcum sint praemia falsi
nullaratam debettestis habere fidem.
Vidimus ingentem glacie consistere pontum
lubricaque inmotas testa premebat aquas.
Nec uidisse satest. Durum calcauimus aequor
undaque non udo sub pede summafuit.
Si tibi tale fretum quondamLeandrefuisset
nonforet angustae mors tua crimen aquae.
Tum neque se pandi possuntdelphines in auras
et quamuis Boreas iactatis insonet alis
fluctus in obsesso gurgite nullus erit;
inclusaeque gelustabunt in marmore puppes
nec poterit rigidas findere remusaquas.
Vidimus in glacie pisces haerere ligatos
sed pars exillis tum quoque uiua fuit.
Siue igitur nimii Boreae uis saeuamarinas
protinus aequato siccis Aquilonibus Histro
inuehiturceleri barbarus hostis equo;
hostis equo pollens longequeuolante sagitta
uicinam late depopulatur humum.
Diffugiuntaliinullisque tuentibus agros
incustoditae diripiuntur opes
ruris opes paruaepecus et stridentia plaustra
et quasdiuitias incola pauper habet.
Pars agitur uinctis post tergumcapta lacertis
respiciens frustra rura Laremque suum:
parscadit hamatis misere confixa sagittis:
nam uolucri ferrotinctile uirus inest.
Quae nequeunt secum ferre aut abducereperdunt
et cremat insontes hostica flamma casas.
Tuncquoquecum pax esttrepidant formidine belli
nec quisquampresso uomere sulcat humum.
Aut uidet aut metuit locus hicquemnon uidethostem;
cessat iners rigido terra relicta situ.
Nonhic pampinea dulcis latet uua sub umbra
nec cumulant altosferuida musta lacus.
Poma negat regionec haberet Acontiusinquo
scriberet hic dominae uerba legenda suae.
Aspiceresnudos sine frondesine arborecampos:
heu loca felici nonadeunda uiro!
Ergo tam late pateat cum maximus orbis
haecest in poenam terra reperta meam.
XI
Siquis esinsultes qui casibusinprobenostris
meque reumdempto fine cruentus agas
natus es e scopulis et pastus lacteferino
et dicam silices pectus habere tuum.
Quis gradusulteriorquo se tua porrigat ira
restat? Quidue meis cernisabesse malis?
Barbara me tellus et inhospita litora Ponti
cumque suo Borea Maenalis Vrsa uidet.
Nulla mihi cum gentefera commercia linguae:
omnia solliciti sunt loca plena metus.
utque fugax auidis ceruus deprensus ab ursis
cinctauemontanis ut pauet agna lupis
sic ego belligeris a gentibusundique saeptus
terreorhoste meum paene premente latus.
utquesit exiguum poenaequod coniuge cara
quod patria careopignoribusque meis:
ut mala nulla feram nisi nudam Caesarisiram
nuda parum est nobis Caesaris ira mali?
Et tamen estaliquisqui uulnera cruda retractet
soluat et in mores oradiserta meos.
In causa facili cuiuis licet esse diserto
etminimae uires frangere quassa ualent.
Subruere est arces etstantia moenia uirtus:
quamlibet ignaui praecipitata premunt.
Non sum ego quod fueram. Quid inanem proteris umbram?
quidcinerem saxis bustaque nostra petis?
Hector erat tunc cum bellocertabat; at idem
uinctus ad Haemonios non erat Hector equos.
Me quoquequem noras olimnon esse memento:
ex illosuperant haec simulacra uiro.
Quid simulacraferoxdictisincessis amaris?
ParceprecorManes sollicitare meos.
Omniauera puta mea criminanil sit in illis
quod magis errorem quamscelus esse putes
pendimus en profugi (satia tua pectora)poenas
exilioque graues exiliique loco.
Carnifici fortunapotest mea flenda uideri:
et tamen est uno iudice mersa partum.
Saeuior es tristi Busiridesaeuior illo
qui falsum lentotorruit igne bouem
quique bouem Siculo fertur donasse tyranno
et dictis artes conciliasse suas:
"munere in hocrexest usussed imagine maior
nec sola est operis forma probandamei.
Aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?
Hac tibiquem perdesconiciendus erit.
Protinus inclusum lentiscarbonibus ure:
mugietet ueri uox erit illa bouis.
Proquibus inuentisut munus munere penses
daprecoringeniopraemia digna meo."
Dixerat. At Phalaris "poenaemirande repertor
ipse tuum praesens imbue" dixit "opus".
Nec moramonstratis crudeliter ignibus ustus
exhibuitgeminos ore gemente sonos.
Quid mihi cum Siculis interScythiamque Getasque?
Ad tequisquis is esnostra querelaredit.
utque sitim nostro possis explere cruore
quantaqueuisauido gaudia corde feras
tot mala sum fugiens telluretotaequore passus
te quoque ut auditis posse dolere putem.
Credemihisi sit nobis collatus Vlixes
Neptunine minor quam Iouisira fuit?
Ergo quicumque esrescindere crimina noli
dequegraui duras uulnere tolle manus;
utque meae famam tenuentobliuia culpae
facta cicatricem ducere nostra sine;
humanaequememor sortisquae tollit eosdem
et premitincertas ipse uerereuices.
Et quoniamfieri quod numquam posse putaui
est tibide rebus maxima cura meis
non est quod timeas: fortunamiserrima nostra est
omne trahit secum Caesaris ira malum.
Quod magis ut liqueatneue hoc ego fingere credar
ipseuelim poenas experiare meas.
XII
Frigoraiam Zephyri minuuntannoque peracto
longior antiquis uisaMaeotis hiems
inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen
tempora nocturnis aequa diurna facit.
Iam uiolam pueriquelegunt hilaresque puellae
rustica quae nullo nata serenteuenit;
prataque pubescunt uariorum flore colorum
indociliqueloquax gutture uernat auis;
utque malae matris crimen deponathirundo
sub trabibus cunas tectaque parua facit;
herbaquequae latuit Cerealibus obruta sulcis
exit et expandit mollecacumen humo;
quoque loco est uitisde palmite gemma mouetur:
nam procul a Getico litore uitis abest;
quoque loco estarborturgescit in arbore ramus:
nam procul a Geticis finibusarbor abest.
Otia nunc isticiunctisque ex ordine ludis
ceduntuerbosi garrula bella fori.
usus equi nunc estleuibus nuncluditur armis
nunc pilanunc celeri uoluitur orbe trochus;
nunc ubi perfusa est oleo labente iuuentus
defessos artusVirgine tingit aqua.
Scaena uiget studiisque fauor distantibusardet
proque tribus resonant terna theatra foris.
O quantumet quotiens non est numerarebeatum
non interdicta cui liceturbe frui!
At mihi sentitur nix uerno sole soluta
quaequelacu durae non fodiantur aquae:
nec mare concrescit glacienecut anteper Histrum
stridula Sauromates plaustra bubulcus agit.
Incipient aliquae tamen huc adnare carinae
hospitaque inPonti litore puppis erit.
Sedulus occurram nautaedictaquesalute
quid ueniatquaeramquisue quibusue locis.
Illequidem mirum ni de regione propinqua
non nisi uicinas tutusararit aquas.
Rarus ab Italia tantum mare nauita transit
litora rarus in haec portubus orba uenit.
Siue tamen Graecascieritsiue ille Latina
uoce loqui (certe gratior huius erit;
fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis
hucaliquem certo uela dedisse Noto)
quisquis is estmemorirumorem uoce referre
et fieri famae parsque gradusque potest.
Isprecorauditos possit narrare triumphos
Caesaris etLatio reddita uota Ioui
tequerebellatrixtandemGermaniamagni
triste caput pedibus supposuisse ducis.
Haec mihi quireferetquae non uidisse dolebo
ille meae domui protinushospes erit.
Ei mihiiamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
Iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?
di facite utcaesar non hic penetrale domumque
hospitium poenae sed uelitesse meae.
XIII
Eccesuperuacuus (quid enim fuit utile gigni?)
ad sua natalis temporanoster adest.
Durequid ad miseros ueniebas exulis annos?
debueras illis inposuisse modum.
Si tibi cura meiuel sipudor ullus inesset
non ultra patriam me sequerere meam
quoque loco primum tibi sum male cognitus infans
illotemptasses ultimus esse mihi
inque relinquendoquod idemfecere sodales
tu quoque dixisses tristis in urbe "uale".
Quid tibi cum Ponto? Num te quoque Caesaris ira
extremamgelidi misit in orbis humum?
Scilicet exspectas soliti tibimoris honorem
pendeat ex umeris uestis ut alba meis
fumidacingatur florentibus ara coronis
micaque sollemni turis in ignesonet
libaque dem proprie genitale notantia tempus
concipiamque bonas ore fauente preces.
Non ita sum positusnec sunt ea tempora nobis
aduentu possim laetus ut esse tuo.
Funeris ara mihiferali cincta cupresso
conuenit etstructis flamma parata rogis.
Nec dare tura libet nil exorantiadiuos
in tantis subeunt nec bona uerba malis.
Si tamen estaliquid nobis hac luce petendum
in loca ne redeas amplius istaprecor
dum me terrarum pars paene nouissimaPontus
Euxinusfalso nomine dictushabet.
XIV
Cultoret antistes doctorum sancte uirorum
quid facis ingenio semperamice meo?
Ecquidut incolumem quondam celebrare solebas
nuncquoque ne uidear totus abessecaues?
Conficis exceptis ecquidmea carmina solis
Artibusartifici quae nocuere suo?
Immoita facquaesouatum studiose nouorum
quaque potesretinecorpus in urbe meum.
Est fuga dicta mihinon est fuga dictalibellis
qui domini poenam non meruere sui.
Saepe perexternas profugus pater exulat oras
urbe tamen natis exulisesse licet.
Palladis exemplo de me sine matre creata
carminasunt; stirps haec progeniesque mea est.
Hanc tibi commendoquaequo magis orba parente est
hoc tibi tutori sarcina maior erit.
Tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:
cetera fac curaesit tibi turba palam.
Sunt quoque mutataeter quinque uoluminaformae
carmina de domini funere rapta sui.
Illud opuspotuitsi non prius ipse perissem
certius a summa nomen haberemanu:
nunc incorrectum populi peruenit in ora
in populiquicquam si tamen ore mei est.
Hoc quoque nescioquid nostrisappone libellis
diuerso missum quod tibi ab orbe uenit.
Quodquicumque leget (si quis leget) aestimet ante
compositum quosit tempore quoque loco.
Aequus erit scriptisquorum cognoueritesse
exilium tempus barbariamque locum:
inque tot aduersiscarmen mirabitur ullum
ducere me tristi sustinuisse manu.
Ingenium fregere meum malacuius et ante
fons infecundusparuaque uena fuit.
Sed quaecumque fuitnullo exercenterefugit
et longo periit arida facta situ.
Non hic librorumper quos inuiter alarque
copia: pro libris arcus et armasonant.
Nullus in hac terrarecitem si carminacuius
intellecturis auribus utaradest.
Non quo secedam locusest. Custodia muri
summouet infestos clausaque porta Getas.
Saepe aliquod quaero uerbum nomenque locumque
nec quisquamest a quo certior esse queam.
Dicere saepe aliquid conanti(turpe fateri)
uerba mihi desunt dedidicique loqui.
ThreicioScythicoque fere circumsonor ore
et uideor Geticis scribereposse modis.
Crede mihitimeo ne sint inmixta Latinis
inquemeis scriptis Pontica uerba legas.
Qualemcumque igitur ueniadignare libellum.
Sortis et excusa condicione meae.
LIBERQUARTUS
I
Siquameis fuerintut eruntvitiosa libellis
excusata suo temporelectorhabe.
exul eramrequiesque mihinon fama petitaest
mens intenta suis ne foret usque malis.
hoc est curcantet vinctus quoque compede fossor5
indocili numero cum gravemollit opus.
cantat et innitens limosae pronus harenae
adversotardam qui trahit amne ratem;
quique refert pariter lentos adpectora remos
in numerum pulsa brachia iactat aqua.10
fessusubi incubuit baculo saxove resedit
pastorharundineo carminemulcet oves.
cantantis pariterpariter data pensatrahentis
fallitur ancillae decipiturque labor.
fertur etabducta Lyrneside tristis Achilles15
Haemonia curas attenuasselyra.
cum traheret silvas Orpheus et dura canendo
saxabisamissa coniuge maestus erat.
me quoque Musa levat Ponti locaiussa petentem:
sola comes nostrae perstitit illa fugae;20
solanec insidiasnec Sinti militis ensem
nec mare nec ventosbarbariamque timet.
scit quoquecum periiquis me deceperiterror
et culpam in factonon scelusesse meo
scilicet hocipso nunc aequaquod obfuit ante25
cum mecum iuncti criminisacta rea est.
non equidem vellemquoniam nociturafuerunt
Pieridum sacris inposuisse manum.
sed nunc quidfaciam? vis me tenet ipsa sacrorum
et carmen demens carminelaesus amo. 30
sic nova Dulichio lotos gustata palato
illoquo nocuitgrata sapore fuit.
sentit amans sua damna feretamenhaeret in illis
materiam culpae persequiturque suae.
nosquoque delectantquamvis nocuerelibelli35
quodque mihi telumvulnera fecitamo.
forsitan hoc studium possit furor essevideri
sed quiddam furor hic utilitatis habet:
semper inobtutu mentem vetat esse malorum
praesentis casus immemoremquefacit.40
utque suum Bacche non sentit saucia vulnus
dumstupet Idaeis exululata iugis
sic ubi mota calent viridi meapectora thyrso
altior humano spiritus ille malo est.
ille necexiliumScythici nec litora ponti45
ille nec iratos sentithabere deos.
utque soporiferae biberem si pocula Lethes
temporisadversi sic mihi sensus abest.
iure deas igitur veneror malanostra levantes
sollicitae comites ex Helicone fugae50
etpartim pelagopartim vestigia terra
vel rate dignatas vel pedenostra sequi.
sintprecorhae saltem faciles mihi! namquedeorum
cetera cum magno Caesare turba facit
meque totadversis cumulantquot litus harenas55
quotque fretum piscesovaque piscis habet.
vere prius floresaestu numerabisaristas
poma per autumnum frigoribusque nives
quam malaquae toto patior iactatus in orbe
dum miser Euxini litora laevapeto.60
nec tamenut venilevior fortuna malorum est:
hucquoque sunt nostras fata secuta vias;
hic quoque cognosco natalisstamina nostri
stamina de nigro vellere facta mihi.
utqueneque insidias capitisque pericula narrem65
vera quidemverised graviora fide
vivere quam miserum est inter BessosqueGetasque
illumqui populi semper in ore fuit!
quam miserumestporta vitam muroque tueri
vixque sui tutum viribus esseloci!70
aspera militiae iuvenis certamina fugi
nec nisilusura movimus arma manu;
nunc senior gladioque latus scutoquesinistram
canitiem galeae subicioque meam.
nam dedit especula custos ubi signa tumultus75
induimus trepida protinusarma manu.
hostis habens arcus imbutaque tela venenis
saevusanhelanti moenia lustrat equo;
utque rapax pecudemquae se nontexit ovili
per sataper silvas fertque trahitque lupus80
sicsiquem nondum portarum saepe receptum
barbarus in campis repperithostishabet:
aut sequitur captus coniectaque vinculacollo
accipitaut telo virus habente perit.
hic egosollicitae iaceo novus incola sedis:85
heu nimium fati temporalonga mei!
et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
sustinetin tantis hospita Musa malis.
sed neque cui recitem quisquam estmea carminanec qui
auribus accipiat verba Latina suis.90
ipsemihi++quid enim faciam?++scriboque legoque
tutaque iudiciolittera nostra meo est.
saepe tamen dixi 'cui nunc haec curalaborat?
an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?'
saepeetiam lacrimae me sunt scribente profusae95
umidaque est fletulittera facta meo
corque vetusta meumtamquam novavulneranovit
inque sinum maestae labitur imber aquae.
cumvicemutataqui sim fuerimquerecordor
ettulerit quo me casus etundesubit100
saepe manus demensstudiis irata sibique
misitin arsuros carmina nostra rogos.
atque itade multis quoniam nonmulta supersunt
cum venia facitoquisquis esista legas.
tuquoque non meliusquam sunt mea temporacarmen105
interdictamihiconsuleRomaboni.
II
Iamfera Caesaribus Germaniatotus ut orbis
victa potest flexosuccubuisse genu
altaque velentur fortasse Palatiasertis
turaque in igne sonent inficiantque diem
candidaqueadducta collum percussa securi5
victima purpureo sanguine pulsethumum
donaque amicorum templis promissa deorum
redderevictores Caesar uterque parent;
et qui Caesareo iuvenes subnomine crescunt
perpetuo terras ut domus illa regat10
cumquebonis nuribus pro sospite Livia nato
munera det meritissaepedaturadeis;
et pariter matres et quae sine criminecastos
perpetua servant virginitate focos;
plebs pia cumquepia laetetur plebe senatus15
parvaque cuius eram pars ego nupereques.
nos procul expulsos communia gaudia fallunt
famaquetam longe non nisi parva venit.
ergo omnis populus poteritspectare triumphos
cumque ducum titulis oppida captaleget20
vinclaque captiva reges cervice gerentes
antecoronatos ire videbit equos
et cernet vultus aliis pro temporeversos
terribiles aliis inmemoresque sui.
quorum pars causaset res et nomina quaeret25
pars referetquamvis noverit illaparum:
'hicqui Sidonio fulget sublimis in ostro
dux fueratbelliproximus ille duci.
hicqui nunc in humo lumen miserabilefixit
non isto vultucum tulit armafuit.30
ille ferox etadhuc oculis hostilibus ardens
hortator pugnae consiliumquefuit.
perfidus hic nostros inclusit fraude locorum
squalidapromissis qui tegit ora comis.
illoqui sequiturdicunt mactataministro35
saepe recusanti corpora capta deo.
hic lacushimonteshaec tot castellatot amnes
plena ferae caedisplenacruoris erant.
Drusus in his meruit quondam cognominaterris
quae bona progeniesdigna parentetulit.40
cornibushic fractis viridi male tectus ab ulva
decolor ipse suo sanguineRhenus erat.
crinibus en etiam fertur Germania passis
etducis invicti sub pede maesta sedet
collaque Romanae praebensanimosa securi45
vincula fert illaqua tulit armamanu.'
hossuper in curruCaesarvictore veheris
purpureus populi rite perora tui
quaque ibismanibus circumplaudere tuorum
undiqueiactato flore tegente vias.50
tempora Phoebea lauro cingetur 'io'que
miles 'io' magna voce 'triumphe' canet.
ipse sonoplausuque simul fremituque calentes
quadriiugos cernes saeperesistere equos.
inde petes arcemdelubra faventia votis55
etdabitur merito laurea vota Iovi.
haec ego summotusqua possummente videbo:
erepti nobis ius habet illa loci;
illa perinmensas spatiatur libera terras
in caelum celeri pervenit illafuga;60
illa meos oculos mediam deducit in Vrbem
immunestanti nec sinit esse boni;
invenietque animusqua currus specteteburnos;
sic certe in patria per breve tempus ero.
vera tamencapiet populus spectacula felix65
laetaque erit praesens cumduce turba suo.
at mihi fingendo tantum longeque remotis
auribushic fructus percipiendus erit
aque procul Latio diversum missusin orbem
qui narret cupidovix eritista mihi.70
is quoqueiam serum referet veteremque triumphum:
quo tamen audierotemporelaetus ero.
illa dies venietmea qua lugubriaponam
causaque privata publica maior erit.
III
Magnaminorque feraequarum regis altera Graias
altera Sidoniasutraque siccarates
omnia cum summo positae videatis in axe
etmaris occiduas non subeatis aquas
aetheriamque suis cingensamplexibus arcem5
vester ab intacta circulus extet humo
aspiciteillaprecorquae non bene moenia quondam
dicitur Iliadestransiluisse Remus
inque meam nitidos dominam convertitevultus
sitque memor nostri necnereferte mihi.10
ei mihicur nimium quae sunt manifestarequiro?
cur iacet ambiguo spesmea mixta metu?
crede quod est et visac desine tutavereri
deque fide certa sit tibi certa fides
quodque polofixae nequeunt tibi dicere flammae15
non mentitura tu tibi vocerefer
esse tui memoremde qua tibi maxima cura est
quodquepotestsecum nomen habere tuum.
vultibus illa tuis tamquampraesentis inhaeret
~teque remota procul~ si modo vivitamat.20
ecquidubi incubuit iusto mens aegra dolori
lenis abadmonito pectore somnus abit?
tunc subeunt curaedum te lectuslocusque
tangit et oblitam non sinit esse mei
et veniuntaestuset nox inmensa videtur25
fessaque iactati corporis ossadolent?
non equidem dubitoquin haec et cetera fiant
detquetuus maesti signa doloris amor
nec cruciere minusquam cumThebana cruentum
Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.30
quidtamen ipse precer dubitonec dicere possum
affectum quem tementis habere velim.
tristis es? indignor quod sim tibi causadoloris:
non es? at amisso coniuge digna fores.
tu vero tuadamna dolemitissima coniunx35
tempus et a nostris exige tristemalis
fleque meos casus: est quaedam flere voluptas;
expleturlacrimis egeriturque dolor.
atque utinam lugenda tibi non vitased esset
mors meamorte fores sola relicta mea!40
spiritushic per te patrias exisset in auras
sparsissent lacrimae pectoranostra piae
supremoque die notum spectantia caelum
texissentdigiti lumina nostra tui
et cinis in tumulo positus iacuissetavito45
tactaque nascenti corpus haberet humus;
deniqueutet vixisine crimine mortuus essem:
nunc mea supplicio vitapudenda suo est.
me miserumsi tucum diceris exulisuxor
avertis vultus et subit ora rubor!50
me miserumsiturpe putas mihi nupta videri!
me miserumsi te iam pudet essemeam!
tempus ubi est illudquo te iactare solebas
coniugenec nomen dissimulare viri?
tempus ubi estquo te++nisi non visilla referri++55
et dicimeminiiuvit et esse meam?
utqueprobae dignum estomni tibi dote placebam:
addebat veris multafaventis amor.
necquem praeferres++ita res tibi magnavidebar++
quemque tuum malles essevir alter erat.60
nuncquoque ne pudeatquod sis mihi nuptatuusque
non debet dolorhincdebet abesse pudor.
cum cecidit Capaneus subito temerariusictu
num legis Euadnen erubuisse viro?
nec quia rex mundicompescuit ignibus ignes65
ipse suis Phaethon infitianduserat.
nec Semele Cadmo facta est aliena parenti
quod precibusperiit ambitiosa suis.
nec tibiquod saevis ego sum Iovisignibus ictus
purpureus molli fiat in ore pudor.70
sed magisin curam nostri consurge tuendi
exemplumque mihi coniugis estobonae
materiamque tuis tristem virtutibus imple:
ardua perpraeceps gloria vadit iter.
Hectora quis nossetsi felix Troiafuisset?75
publica virtuti per mala facta via est.
ars tuaTiphyvacetsi non sit in aequore fluctus:
si valeant hominesars tuaPhoebevacet.
quae latet inque bonis cessat non cognitarebus
apparet virtus arguiturque malis.80
dat tibi nostralocum tituli fortunacaputque
conspicuum pietas qua tua tollathabet.
utere temporibusquorum nunc munere facta est
et patetin laudes area magna tuas.
IV
Oquinominibus cum sis generosus avorum
exsuperas morumnobilitate genus
cuius inest animo patrii candoris imago
noncareat numeris candor ut iste suis
cuius in ingenio est patriaefacundia linguae5
qua prior in Latio non fuit ulla foro:
quodminime voluipositis pro nomine signis
dictus es: ignoscaslaudibus ipse tuis.
nil ego peccavi; tua te bona cognitaprodunt;
siquod esapparesculpa soluta mea est.10
nectamen officium nostro tibi carmine factum
principe tam iustoposse nocere puto.
ipse pater patriae++quid enim est civiliusillo?++
sustinet in nostro carmine saepe legi;
nec prohiberepotestquia res est publica Caesar15
et de communi pars quoquenostra bono est.
Iuppiter ingeniis praebet sua numinavatum
seque celebrari quolibet ore sinit.
causa tua exemplosuperorum tuta deorum est
quorum hic aspiciturcreditur illedeus.20
ut non debuerimtamen hoc ego crimen habebo:
non fuitarbitrii littera nostra tui.
nec novaquod tecum loquorestiniuria nostra
incolumis cum quo saepe locutus eram.
quovereare minus ne sim tibi crimen amicus25
invidiamsiqua estauctor habere potest.
nam tuus est primis cultus mihi semper abannis++
hoc certe noli dissimulare++pater
ingeniumque meum(potes hoc meminisse) probabat
plus etiam quam me iudice dignuseram;30
deque meis illo referebat versibus ore
in quo parsmagnae nobilitatis erat.
non igitur tibi nuncquod me domus istarecepit
sed prius auctori sunt data verba tuo.
nec data suntmihi credetamensed in omnibus actis35
ultima si demasvitatuenda mea est.
hanc quoquequa periiculpam scelus essenegabis
si tanti series sit tibi nota mali.
aut timor auterror nobisprius obfuit error.
ah! sine me fati non meminissemei;40
neve retractando nondum coeuntia rumpam
vulnera: vixillis proderit ipsa quies.
ergo ut iure damus poenassic afuitomne
peccato facinus consiliumque meo;
idque deus sentit; proquo nec lumen ademptum45
nec mihi detractas possidet alteropes.
forsitan hanc ipsamvivam modofiniet olim
temporecum fuerit lenior irafugam.
nunc precor hinc alio iubeatdiscederesi non
nostra verecundo vota pudore carent.50
mitiusexilium pauloque propinquius opto
quique sit a saevo longiushoste locus.
quantaque in Augusto clementiasi quis ab illo
hocpeteret pro meforsitan ille daret.
frigida me cohibent Euxinilitora Ponti:55
dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
nam nequeiactantur moderatis aequora ventis
nec placidos portus hospitanavis adit.
sunt circa gentesquae praedam sanguinequaerunt;
nec minus infida terra timetur aqua.60
illiquosaudis hominum gaudere cruore
paene sub eiusdem sideris axeiacent
nec procul a nobis locus estubi Taurica dira
caedepharetratae spargitur ara deae.
haec priusut memorantnoninvidiosa nefandis65
nec cupienda bonis regna Thoantis erant.
hicpro supposita virgo Pelopeia cerva
sacra deae coluit qualiacumquesuae.
quo postquamdubium pius an sceleratusOrestes
exactusFuriis venerat ipse suis70
et comes exemplum veri Phoceusamoris
qui duo corporibusmentibus unus erant
protinusevincti tristem ducuntur ad aram
quae stabat geminas antecruenta fores.
nec tamen hunc sua morsnec mors sua terruitillum;75
alter ob alterius funera maestus erat.
et iamconstiterat stricto mucrone sacerdos
cinxerat et Graias barbaravitta comas
cum vice sermonis fratrem cognovitet illi
pronece complexus Iphigenia dedit.80
laeta deae signum crudeliasacra perosae
transtulit ex illis in meliora locis.
haecigitur regiomagni paene ultima mundi
quam fugere hominesdiquepropinqua mihi est;
aque mea terra prope sunt funebriasacra85
si modo Nasoni barbara terra sua est.
o utinam ventiquibus est ablatus Orestes
placato referant et mea vela deo!
V
Omihi dilectos inter pars prima sodales
unica fortunis arareperta meis
cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit
utvigil infusa Pallade flamma solet;
qui veritus non es portusaperire fideles5
fulmine percussae confugiumque rati;
cuiuseram censu non me sensurus egentem
si Caesar patrias eripuissetopes:
temporis oblitum dum me rapit impetus huius
excidit heunomen quam mihi paene tuum!10
tu tamen agnoscistactusquecupidine laudis
'ille ego sum' cuperes dicere posse palam.
certeegosi sinerestitulum tibi reddere vellem
et raram famaeconciliare fidem.
ne noceam grato vereor tibi carmineneve15
intempestivus nominis obstet honor.
quod licet et tutumestintra tua pectora gaude
meque tui memorem teque fuissepium
utque facisremis ad opem luctare ferendam
dum veniatplacido mollior aura deo;20
et tutare caput nulli servabilesinon
qui mersit Stygia sublevet illud aqua;
tequequod estrarumpraesta constanter ad omne
indeclinatae munusamicitiae.
sic tua processus habeat fortuna perennes25
sicope non egeas ipse iuvesque tuos;
sic aequet tua nupta virumprobitate perenni
incidat et vestro rara querela toro;
diligatet semper socius te sanguinis illo
quo pius affectu Castorafrater amat;30
sic iuvenis similisque tibi sit natusetillum
moribus agnoscat quilibet esse tuum;
sic faciat socerumtaeda te nata iugali
nec tardum iuveni det tibi nomen avi.
VI
Temporeruricolae patiens fit taurus aratri
praebet et incurvo collapremenda iugo;
tempore paret equus lentis animosus habenis
etplacido duros accipit ore lupos;
tempore Poenorum compescitur iraleonum5
nec feritas animoquae fuit antemanet;
quaeque suimonitis obtemperat Inda magistri
beluaservitium tempore victasubit.
tempus ut extensis tumeat facit uva racemis
vixquemerum capiant grana quod intus habent;10
tempus et in canas semenproducit aristas
et ne sint tristi poma sapore cavet.
hoctenuat dentem terras renovantis aratri
hoc rigidas siliceshocadamanta terit;
hoc etiam saevas paulatim mitigat iras15
hocminuit luctus maestaque corda levat.
cuncta potest igitur tacitopede lapsa vetustas
praeterquam curas attenuare meas.
utpatria careobis frugibus area trita est
dissiluit nudo pressabis uva pede.20
nec quaesita tamen spatio patientia longoest
mensque mali sensum nostra recentis habet.
scilicet etveteres fugiunt iuga saeva iuvenci
et domitus freno saeperepugnat equus.
tristior est etiam praesens aerumna priore: 25
utsit enim sibi parcrevit et aucta mora est.
nec tam nota mihiquam suntmala nostra fuerunt;
nunc magis hocquo suntcognitioragravant.
est quoque non nihilum vires afferrerecentes
nec praeconsumptum temporis esse malis.30
fortior infulva novus est luctator harena
quam cui sunt tarda brachiafessa mora.
integer est melior nitidis gladiator in armis
quamcui tela suo sanguine tincta rubent.
fert bene praecipites navismodo facta procellas:35
quamlibet exiguo solvitur imbrevetus.
nos quoque vix ferimus (tulimus patientius ante)
quaemala sunt longa multiplicata die.
creditedeficionostrisqueacorpore quantum
auguroraccedent tempora parva malis.40
namneque sunt viresnec qui color esse solebat:
vix habeo tenuemquae tegat ossacutem.
corpore sed mens est aegro magis aegramalique
in circumspectu stat sine fine sui.
Vrbis abestfaciesabsuntmea curasodales45
etqua nulla mihi carioruxor abest.
vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
sicme quae video non videoque movent.
una tamen spes est quae mesoletur in istis
haec fore morte mea non diuturna mala.
VII
Bisme sol adiit gelidae post frigora brumae
bisque suum tacto Pisceperegit iter.
tempore tam longo cur non tua dexteraversus
quamlibet in paucos officiosa fuit?
cur tua cessavitpietas scribentibus illis5
exiguus nobis cum quibus ususerat?
curquotiens alicui chartae sua vincula dempsi
illamsperavi nomen habere tuum?
di faciant ut saepe tua sit epistuladextra
scriptased e multis reddita nulla mihi.10
quodprecoresse liquet: credam prius ora Medusae
Gorgonis anguineiscincta fuisse comis
esse canes utero sub virginisesseChimaeram
a truce quae flammis separet angueleam
quadrupedesque hominis cum pectore pectoraiunctos15
tergeminumque virum tergeminumque canem
Sphingaqueet Harpyias serpentipedesque Gigantas
centimanumque Gyensemibovemque virum.
haec ego cuncta priusquam tecarissimecredam
mutatum curam deposuisse mei.20
innumeri montes interme teque viaeque
fluminaque et campi nec freta paucaiacent:
mille potest causisa te quae littera saepe
missasitin nostras rara venire manus;
mille tamen causas scribendovince frequenter25
excusem ne te semperamicemihi.
VIII
Iammea cycneas imitantur tempora plumas
inficit et nigras albasenecta comas.
iam subeunt anni fragiles et inertioraetas
iamque parum firmo me mihi ferre grave est.
nunc eratut posito deberem fine laborum5
vivere cor nullo sollicitantemetu
quaeque meae semper placuerunt otia menti
carpere et instudiis molliter esse meis
et parvam celebrare domum veteresquePenates
et quae nunc domino rura paterna carent10
inque sinudominae carisque sodalibus inque
securus patria consenuissemea.
haec mea sic quondam peragi speraverat aetas;
hos ego sicannos ponere dignus eram.
non ita dis visum estqui me terraquemarique15
actum Sarmaticis exposuere locis.
in cava ducunturquassae navalia puppes
ne temere in mediis dissoluanturaquis.
ne cadat et ~multas palmas inhonestet adeptus~
languidusin pratis gramina carpit equus.20
miles ubi emeritis non estsatis utilis annis
ponit ad antiquosquae tulitarmaLares.
sic igiturtarda vires minuente senecta
me quoquedonari iam rude tempus erat;
tempus erat nec me peregrinum ducerecaelum25
nec siccam Getico fonte levare sitim
sed modoquoshabuivacuos secedere in hortos
nunc hominum visu rursus etVrbe frui.
sic animo quondam non divinante futura
optabamplacide vivere posse senex.30
fata repugnaruntquaecum mihitempora prima
mollia praebuerintposteriora gravant.
iamquedecem lustris omni sine labe peractis
parte premor vitaedeteriore meae;
nec procul a metisquas paene tenerevidebar35
curriculo gravis est facta ruina meo.
ergo illumdemens in me saevire coegi
mitius inmensus quo nihil orbishabet
ipsaque delictis victa est clementia nostris
nec tamenerrori vita negata meo est40
vita procul patria peragenda subaxe Boreo
qua maris Euxini terra sinistra iacet?
hoc mihi siDelphi Dodonaque diceret ipsa
esse videretur vanus uterquelocus.
nil adeo validum estadamas licet alliget illud45
utmaneat rapido firmius igne Iovis;
nil ita sublime est supraquepericula tendit
non sit ut inferius suppositumque deo.
namquamquam vitio pars est contracta malorum
plus tamen exitiinuminis ira dedit.50
at vos admoniti nostris quoque casibuseste
aequantem superos emeruisse virum.
IX
Silicet et paterisnomen facinusque tacebo
et tua Lethaeis actadabuntur aquis
nostraque vincetur lacrimis sententia seris
facmodo te pateat paenituisse tui;
fac modo te damnes cupiasqueeradere vitae5
temporasi possisTisiphonaea tuae.
sinminuset flagrant odio tua pectora nostri
induet infelix armacoacta dolor.
sim licet extremumsicut summissus inorbem
nostra suas isto porriget ira manus.10
omniasinescisCaesar mihi iura reliquit
et sola est patria poenacarere mea.
et patriammodo sit sospessperamus ab illo:
saepeIovis telo quercus adusta viret.
denique vindictae si sit mihinulla facultas15
Pierides vires et sua tela dabunt.
quodScythicis habitem longe summotus in oris
siccaque sint oculisproxima signa meis
nostra per inmensas ibunt praeconiagentes
quodque querar notum qua patet orbis erit.20
ibit adoccasum quicquid dicemus ob ortu
testis et Hesperiae vocis Eouserit.
trans ego telluremtrans altas audiar undas
et gemitusvox est magna futura mei;
nec tua te sontem tantummodo saeculanorint25
perpetuae crimen posteritatis eris.
iam feror inpugnas et nondum cornua sumpsi
nec mihi sumendi causa sit ullavelim.
Circus adhuc cessat; spargit iam torvus harenam
tauruset infesto iam pede pulsat humum.30
hoc quoquequam voluiplusest: caneMusarecessus
dum licet huic nomen dissimulare suum.
X
Illeego qui fuerimtenerorum lusor amorum
quem legisut norisaccipe posteritas.
Sulmo mihi patria estgelidis uberrimusundis
milia qui novies distat ab Vrbe decem.
editus hic egosum nec non ut tempora noris5
cum cecidit fato consul uterquepari.
si quid id estusque a proavis vetus ordinis heres
nonmodo fortunae munere factus eques.
nec stirps prima fui; genitosum fratre creatus
qui tribus ante quater mensibus ortuserat.10
Lucifer amborum natalibus affuit idem:
una celebrataest per duo liba dies;
haec est armiferae festis de quinqueMinervae
quae fieri pugna prima cruenta solet.
protinusexcolimur tenericuraque parentis15
imus ad insignes Vrbis abarte viros.
frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo
fortiaverbosi natus ad arma fori;
at mihi iam puero caelestia sacraplacebant
inque suum furtim Musa trahebat opus.20
saepe paterdixit 'studium quid inutile temptas?
Maeonides nullas ipsereliquit opes.'
motus eram dictistotoque Heliconerelicto
scribere temptabam verba soluta modis.
sponte suacarmen numeros veniebat ad aptos25
et quod temptabam scribereversus erat.
interea tacito passu labentibus annis
liberiorfratri sumpta mihique toga est
induiturque umeris cum latopurpura clavo
et studium nobisquod fuit antemanet.30
iamquedecem vitae frater geminaverat annos
cum peritet coepi partecarere mei.
cepimus et tenerae primos aetatis honores
equeviris quondam pars tribus una fui.
curia restabat: clavi mensuracoacta est;35
maius erat nostris viribus illud onus.
necpatiens corpusnec mens fuit apta labori
sollicitaeque fugaxambitionis eram
et petere Aoniae suadebant tuta sorores
otiaiudicio semper amata meo.40
temporis illius colui foviquepoetas
quotque aderant vatesrebar adesse deos.
saepe suasvolucres legit mihi grandior aevo
quaeque necet serpensquaeiuvet herbaMacer.
saepe suos solitus recitare Propertiusignes45
iure sodaliciiquo mihi iunctus erat.
Ponticus herooBassus quoque clarus iambis
dulcia convictus membra fuere mei.
ettenuit nostras numerosus Horatius aures
dum ferit Ausoniacarmina culta lyra.50
Vergilium vidi tantumnec avaraTibullo
tempus amicitiae fata dedere meae.
successor fuit hictibiGallePropertius illi;
quartus ab his serie temporis ipsefui.
utque ego maioressic me coluere minores55
notaque nontarde facta Thalia mea est.
carmina cum primum populo iuvenilialegi
barba resecta mihi bisve semelve fuit.
moverat ingeniumtotam cantata per Vrbem
nomine non vero dicta Corinnamihi.60
multa quidem scripsisedquae vitiosaputavi
emendaturis ignibus ipse dedi.
tunc quoquecumfugeremquaedam placitura cremavi
iratus studio carminibusquemeis.
molle Cupidineis nec inexpugnabile telis65
cor mihiquodque levis causa movereterat.
cum tamen hic essem minimoqueaccenderer igni
nomine sub nostro fabula nulla fuit.
paenemihi puero nec digna nec utilis uxor
est dataquae tempusperbreve nupta fuit.70
illi successitquamvis sine crimineconiunx
non tamen in nostro firma futura toro.
ultimaquaemecum seros permansit in annos
sustinuit coniunx exulis esseviri.
filia me mea bis prima fecunda iuventa75
sed non ex unoconiugefecit avum.
et iam complerat genitor sua fatanovemque
addiderat lustris altera lustra novem.
non aliterfleviquam me fleturus adempto
ille fuit; matri proxima iustatuli.80
felices ambo tempestiveque sepulti
ante diem poenaequod periere meae!
me quoque felicemquod non viventibusillis
sum miseret de me quod doluere nihil!
si tamenextinctis aliquid nisi nomina restat85
et gracilis structoseffugit umbra rogos
famaparentalessi vos mea contigitumbrae
et sunt in Stygio crimina nostra foro
sciteprecorcausam (nec vos mihi fallere fas est)
errorem iussaenon scelusesse fugae. 90
manibus hoc satis est: ad vosstudiosarevertor
pectoraqui vitae quaeritis acta meae.
iam mihicanities pulsis melioribus annis
veneratantiquas miscueratquecomas
postque meos ortus Pisaea vinctus oliva95
abstuleratdeciens praemia victor equus
cum maris Euxini positos ad laevaTomitas
quaerere me laesi principis ira iubet.
causa meaecunctis nimium quoque nota ruinae
indicio non est testificandameo.100
quid referam comitumque nefas famulosque nocentes?
ipsamulta tuli non leviora fuga.
indignata malis mens est succumbereseque
praestitit invictam viribus usa suis;
oblitusque meiductaeque per otia vitae105
insolita cepi temporis armamanu;
totque tuli terra casus pelagoque quot inter
occultumstellae conspicuumque polum.
tacta mihi tandem longis erroribusacto
iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.110
hic egofinitimis quamvis circumsoner armis
tristiaquo possumcarminefata levo.
quod quamvis nemo estcuius referatur ad aures
sictamen absumo decipioque diem.
ergo quod vivo durisque laboribusobsto115
nec me sollicitae taedia lucis habent
gratiaMusatibi: nam tu solacia praebes
tu curae requiestu medicinavenis.
tu dux et comes estu nos abducis ab Histro
inmedioque mihi das Helicone locum;120
tu mihiquod rarum estvivo sublime dedisti
nomenab exequiis quod dare famasolet.
necqui detrectat praesentiaLivor iniquo
ullum denostris dente momordit opus.
nam tulerint magnos cum saeculanostra poetas125
non fuit ingenio fama maligna meo
cumqueego praeponam multos mihinon minor illis
dicor et in totoplurimus orbe legor.
si quid habent igitur vatum praesagiaveri
protinus ut moriarnon eroterratuus.130
sive favoretulisive hanc ego carmine famam
iure tibi gratescandidelectorago.
LIBERQUINTUS
I
Huncquoque de Geticonostri studioselibellum
litore praemissisquattuor adde meis.
Hic quoque talis eritqualis fortunapoetae:
inuenies toto carmine dulce nihil.
Flebilis utnoster status estita flebile carmen
materiae scriptoconueniente suae.
Integer et laetus laeta et iuuenalia lusi:
illa tamen nunc me composuisse piget.
ut cecidisubitiperago praeconia casus
sumque argumenti conditor ipse mei.
utque iacens ripa deflere Caystrius ales
dicitur ore suamdeficiente necem
sic egoSarmaticas longe proiectus in oras
efficio tacitum ne mihi funus eat.
Delicias siquislasciuaque carmina quaerit
praemoneonon est scripta quod istalegat.
Aptior huic Gallus blandique Propertius oris
aptioringenium comeTibullus erit.
Atque utinam numero non nosessemus in isto!
ei mihicur umquam Musa iocata mea est?
Seddedimus poenasScythicique in finibus Histri
ille pharetratilusor Amoris abest.
Quod superestanimos ad publica carminaflexi
et memores iussi nominis esse mei.
Si tamen ex uobisaliquis tam multa requiret
unde dolenda canammulta dolendatuli.
Non haec ingenionon haec componimus arte:
materiaest propriis ingeniosa malis.
Et quota fortunae pars est incarmine nostrae?
Felixqui patitur quae numerare potest!
Quotfrutices siluaequot flauas Thybris harenas
mollia quot Martisgramina campus habet
tot mala pertulimusquorum medicinaquiesque
nulla nisi in studio est Pieridumque mora.
"QuistibiNasomodus lacrimosi carminis?" inquis:
idemfortunae qui modus huius erit.
Quod querarilla mihi pleno defonte ministrat
nec mea suntfati uerba sed ista mei.
Atmihi si cara patriam cum coniuge reddas
sint uultus hilaressimque quod ante fui.
Lenior inuicti si sit mihi Caesaris ira
carmina laetitiae iam tibi plena dabo.
Nec tamen ut lusitrursus mea littera ludet:
sit semel illa ioco luxuriata meo.
Quod probet ipsecanam. Poenae modo parte leuata
barbariamrigidos effugiamque Getas.
Interea nostri quid agantnisitristelibelli?
Tibia funeribus conuenit ista meis.
"Atpoteras" inquis "melius mala ferre silendo
et tacituscasus dissimulare tuos."
Exigis ut nulli gemitus tormentasequantur
acceptoque graui uulnere flere uetas?
IpsePerilleo Phalaris permisit in aere
edere mugitus et bouis orequeri.
Cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles
tufletus inhibesdurior hostemeos?
Cum faceret Nioben orbamLatonia proles
non tamen et siccas iussit habere genas.
Estaliquidfatale malum per uerba leuare:
hoc querulam ProcnenHalcyonenque facit.
Hoc eratin gelido quare Poeantius antro
uoce fatigaret Lemnia saxa sua.
Strangulat inclusus doloratque exaestuat intus
cogitur et uires multiplicare suas.
Daueniam potiusuel totos tolle libellos
sic mihi quod prodestsi tibilectorobest.
Sed neque obesse potestulli neescripta fuerunt
nostra nisi auctori perniciosa suo.
"Atmala sunt." Fateor. Quis te mala sumere cogit?
Aut quisdeceptum ponere sumpta uetat?
Ipse nec emendosed ut hicdeducta legantur;
non sunt illa suo barbariora loco.
Nec meRoma suis debet conferre poetis:
inter Sauromatas ingeniosuseram.
Denique nulla mihi captatur gloriaquaeque
ingeniisstimulos subdere fama solet.
Nolumus assiduis animum tabescerecuris
quae tamen irrumpunt quoque uetantur eunt.
Curscribamdocui. Cur mittamquaeritisisto?
uobiscum cupioquolibet esse modo.
II
Ecquidubi e Ponto noua uenit epistulapalles
et tibi sollicitasoluitur illa manu?
Pone metumualeo; corpusquequod antelaborum
inpatiens nobis inualidumque fuit
sufficitatqueipso uexatum induruit usu.
An magis infirmo non uacat esse mihi?
Mens tamen aegra iacetnec tempore robora sumpsit
affectusqueanimiqui fuit antemanet.
Quaeque mora spatioque suo coituraputaui
uulnera non aliter quam modo facta dolent.
Scilicetexiguis prodest annosa uetustas;
grandibus accedunt temporedamna malis.
Paene decem totis aluit Poeantius annis
pestiferumtumido uulnus ab angue datum.
Telephus aeterna consumptus tabeperisset
si nonquae nocuitdextra tulisset opem.
Et measi facinus nullum commisimusopto
uulnera qui fecitfactaleuare uelit
contentusque mei iam tandem parte doloris
exiguumpleno de mare demat aquae.
Detrahat ut multummultum restabitacerbi
parsque meae poenae totius instar erit.
Litora quotconchasquot amoena rosaria flores
quotue soporiferum granapapauer habet
silua feras quot alitquot piscibus undanatatur
quot tenerum pennis aera pulsat auis
tot premoraduersis: quae si conprendere coner
Icariae numerum dicereconer aquae.
utque uiae casusut amam pericula ponti
uttaceam strictas in mea fata manus
barbara me tellus orbisquenouissima magni
sustinet et saeuo cinctus ab hoste locus.
Hincego traicerer (neque enim mea culpa cruenta est)
essetquaedebetsi tibi cura mei.
Ille deusbene quo Romana potentianixa est
saepe suo uictor lenis in hoste fuit.
Quid dubitaset tuta times? Accede rogaque:
Caesare nil ingens mitius orbishabet.
Me miserum! Quid agamsi proxima quaeque relinquunt?
Subtrahis effracto tu quoque colla iugo?
Quo ferar? undepetam lassis solacia rebus?
Ancora iam nostram non tenet ullaratem.
Videris. Ipse sacramquamuis inuisusad aram
confugiam: nullas summouet ara manus.
Alloquor en absensabsentia numina supplex
si fas est homini cum Ioue posse loqui.
Arbiter inperiiquo certum est sospite cunctos
Ausoniaecuram gentis habere deos
o decuso patriae per te florentisimago
o uir non ipsoquem regisorbe minor
(sic habitesterras et te desideret aether
sic ad pacta tibi sidera tarduseas)
parceprecorminimamque tuo de fulmine partem
deme:satis poenaequod superabiterit.
Ira quidem moderata tua estuitamque dedisti
nec mihi ius ciuis nec mihi nomen abest
necmea concessa est aliis fortunanec exul
edicti uerbis nominoripse tui.
Omniaque haec timuiquia me meruisse uidebam;
sedtua peccato lenior ira meo est.
Arua relegatum iussisti uiserePonti
et Scythicum profuga scindere puppe fretum.
Iussus adEuxini deformia litora ueni
aequoris (haec gelido terra sub axeiacet)
nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum
glaebaque canenti semper obusta gelu
nesciaque est uocisquod barbara lingua Latinae
Graecaque quod Getico uicta loquelasono est
quam quod finitimo cinctus premor undique Marte
uixque breuis tutum murus ab hoste facit.
Pax tamen interdumestpacis fiducia numquam.
Sic hic nunc patiturnunc timetarma locus.
Hinc ego dum muteruel me Zanclaea Charybdis
deuoret atque suis ad Styga mittat aquis
uel rapidaeflammis urar patienter in Aetnae
uel freta Leucadii mittar inalta dei.
Quod petimuspoena est: neque enim miser esse recuso
sed precor ut possim tutius esse miser.
III
Illadies haec estqua te celebrare poetae
si modo non fallunttemporaBacchesolent
festaque odoratis innectunt temporasertis
et dicunt laudes ad tua uina tuas.
Inter quosmeminidum me mea fata sinebant
non inuisa tibi pars ego saepefui
quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Vrsae
iunctatenet crudis Sarmatis ora Getis.
Quique prius mollem uacuamquelaboribus egi
in studiis uitam Pieridumque choro
nuncprocul a patria Geticis circumsonor armis
multa prius pelagomultaque passus humo.
Siue mihi casus siue hoc dedit ira deorum
nubila nascenti seu mihi Parca fuit
tu tamen e sacrishederae cultoribus unum
numine debueras sustinuisse tuo.
Andominae fati quicquid cecinere sorores
omne sub arbitriodesinit esse dei?
Ipse quoque aetherias meritis inuectus esarces
quo non exiguo facta labore uia est.
Nec patria esthabitata tibised adusque niuosum
Strymona uenistiMarticolamque Geten
Persidaque et lato spatiantem flumineGangen
et quascumque bibit decolor Indus aquas.
Scilicethanc legem nentes fatalia Parcae
stamina bis genito bis cecineretibi.
Me quoquesi fas est exemplis ire deorum
ferrea sorsuitae difficilisque premit.
Illo nec leuius cecidiquem magnalocutum
reppulit a Thebis Iuppiter igne suo.
ut tamenaudisti percussum fulmine uatem
admonitu matris condoluissepotes
et potes aspiciens circum tua sacra poetas
"nescioquisnostri" dicere "cultor abest."
Ferbone Liberopem: sic altera degrauet ulmum
uitis et incluso plena sit uuamero
sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnaua iuuentus
adsitet attonito non taceare sono
ossa bipenniferi sic sint malepressa Lycurgi
impia nec poena Pentheos umbra uacet
sicmicet aeternum uicinaque sidera uincat
coniugis in caelo claracorona tuae:
huc ades et casus releuespulcherrimenostros
unum de numero me memor esse tuo.
Sunt dis inter secommercia. Flectere tempta
Caesareum numen numineBacchetuo.
Vos quoqueconsortes studiipia turbapoetae
haec eademsumpto quisque rogate mero.
Atque aliquis uestrumNasonisnomine dicto
opponat lacrimis pocula mixta suis
admonitusquemeicum circumspexerit omnes
dicat "ubi est nostri parsmodo Naso chori?"
Idque itasi uestrum merui candorefauorem
nullaque iudicio littera laesa meo est
siueterumdigne ueneror cum scripta uirorum
proxima non illis esse minorareor.
Sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:
quodlicetinter uos nomen habete meum.
IV
Litoreab Euxino Nasonis epistula ueni
lassaque facta mari lassaquefacta uia
qui mihi flens dixit "tucui licetaspiceRomam.
Heu quanto melior sors tua sorte mea est!"
Flensquoque me scripsit: nec qua signabarad os est
antesed admadidas gemma relata genas.
Tristitiae causam siquis cognoscerequaerit
ostendi solem postulat ille sibi
nec frondem insiluisnec aperto mollia prato
graminanec pleno fluminecernit aquam;
quid Priamus doleatmirabiturHectore rapto
quidue Philoctetes ictus ab angue gemat.
Di facerent utinamtalis status esset in illo
ut non tristitiae causa dolendaforet!
Fert tamenut debetcasus patienter amaros
morenec indomiti frena recusat equi.
Nec fore perpetuam sperat sibinuminis iram
conscius in culpa non scelus esse sua.
Saeperefertsit quanta dei clementiacuius
se quoque in exemplisadnumerare solet:
namquod opes teneat patriasquod nominaciuis
denique quod uiuatmunus habere dei.
Te tamen (osiquid credis mihicarior illi
omnibus) in toto pectore semperhabet;
teque Menoetiadentequi comitatus Oresten
teuocat Aegiden Euryalumque suum.
Nec patriam magis ille suamdesiderat et quae
plurima cum patria sentit abesse sibi
quamuultus oculosque tuoso dulcior illo
mellequod in cerisAttica ponit apis.
Saepe etiam maerens tempus reminisciturillud
quod non praeuentum morte fuisse dolet;
cumque aliifugerent subitae contagia cladis
nec uellent ictae limen adiredomus
te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem
sipaucos aliquis tresue duosue uocat.
Quamuis attonitussensittamen omnianec te
se minus aduersis indoluisse suis.
Verbasolet uultumque tuum gemitusque referre
et te flente suosemaduisse sinus:
quam sibi praestiterisqua consolatus amicum
sis opesolandus cum simul ipse fores.
Pro quibus affirmatfore se memoremque piumque
siue diem uideat siue tegatur humo
per caput ipse suum solitus iurare tuumque
quod scio nonilli uilius esse suo.
Plena tot ac tantis referetur gratiafactis
nec sinet ille tuos litus arare boues.
Fac modoconstanter profugum tueare: quod ille
qui bene te nouitnonrogatipsa rogo.
V
Annuusassuetum dominae natalis honorem
exigit: ite manus ad pia sacrameae.
Sic quondam festum Laertius egerat heros
forsan inextremo coniugis orbe diem.
Lingua fauens adsitnostrorumoblita malorum
quaeputodedidicit iam bona uerba loqui:
quaeque semel toto uestis mihi sumitur anno
sumatur fatisdiscolor alba meis;
araque gramineo uiridis de caespite fiat
et uelet tepidos nexa corona focos.
da mihi turapuerpingues facientia flammas
quodque pio fusum stridat in ignemerum.
Optime natalis! Quamuis procul absumusopto
candidushuc uenias dissimilisque meo
si quod et instabat dominaemiserabile uulnus
sit perfuncta meis tempus in omne malis;
quaeque graui nuper plus quam quassata procella est
quodsuperesttutum per mare nauis eat.
Illa domo nataque suapatriaque fruatur
(erepta haec uni sit satis esse mihi)
quatenus et non est in caro coniuge felix
pars uitae tristicetera nube uacet.
Viuatametque uirumquoniam sic cogiturabsens
consumatque annossed diuturnasuos.
Adicerem etnostrossed ne contagia fati
corrumpant timeoquos agit ipsamei.
Nil homini certum est. Fieri quis posse putaret
utfacerem in mediis haec ego sacra Getis?
Aspice ut aum tamenfumos e ture coortos
in partes Italas et loca dextra ferat.
Sensus inest igitur nebulisquas exigit ignis:
consiliofugiunt aetheraPontetuum.
Consiliocommune sacrum cum fiatin ara
fratribusalterna qui periere manu
ipsa sibidiscorstamquam mandetur ab illis
scinditur in partes atrafauilla duas.
Hocmeminiquondam fieri non posse loquebar
etme Battiades iudice falsus erat:
omnia nunc credocum tu nonstultus ab Arcto
terga uapor dederis Ausoniamque petas.
Haecergo lux estquae si non orta fuisset
nulla fuit misero festauidenda mihi.
Edidit haec mores illis heroisin aequos
quiserat Eetion Icariusque pater.
Nata pudicitia estuirtusprobitasquefidesque
at non sunt ista gaudia nata die
sedlabor et curae fortunaque moribus inpar
iustaque de uiduo paenequerela toro.
Scilicet aduersis probitas exercita rebus
tristimateriam tempore laudis habet.
Si nihil infesti durus uidissetVlixes
Penelope felix sed sine laude foret.
VictorEchionias si uir penetrasset in arces
forsitan Euadnen uix suanosset humus.
Cum Pelia genitae tot sintcur nobilis una est?
Nempe fuit misero nupta quod una uiro.
Effice ut Iliacastangat prior alter harenas
Laudamia nihil cur referatur erit.
Et tuaquod mallespietas ignota maneret
implerent uentisi mea uela sui.
Di tamen et Caesar dis accessuresed olim
aequarint Pylios cum tua fata dies
non mihiqui poenamfateor meruissesed illi
parcitequae nullo digna doloredolet.
VI
Tuquoquenostrarum quondam fiducia rerum
qui mihi confugiumquimihi portus eras
tu quoque suscepti curam dimittis amici
officiique pium tam cito ponis onus?
sarcina sumfateorquam si non tempore nostro
depositurus erasnon subeunda fuit.
Fluctibus in mediis nauemPalinurerelinquis?
Ne fugeneue tua sit minor arte fides.
Numquid Achilleos inter feraproelia fidi
deseruit leuitas Automedontis equos?
Quem semelexcepitnumquam Podalirius aegro
promissam medicae non tulitartis opem.
Turpius eiciturquam non admittitur hospes
quaepatuitdextrae firma sit ara meae.
Nil nisi me solum primotutatus es; at nunc
me pariter serua iudiciumque tuum
simodo non aliqua est in me noua culpatuamque
mutarunt subitocrimina nostra fidem.
Spiritus hicScythica quem non beneducimus aura
quod cupiomembris exeat ante meis
quam tuadelicto stringantur pectora nostro
et uidear merito uilior essetibi.
Non adeo toti fatis urgemur iniquis
ut mea sit longismens quoque mota malis.
Finge tamen motamquotiens Agamemnonenatum
dixisse in Pyladen improba uerba putas?
Nec procul auero est quin et pulsarit amicum:
mansit in officiis non minusille suis.
Hoc est cum miseris solum commune beatis
ambobustribui quod solet obsequium:
ceditur et caecis et quos praetextauerendos
uirgaque cum uerbis inperiosa facit.
Si mihi nonparcisfortunae parcere debes:
non habet in nobis ullius iralocum.
Elige nostrorum minimum minimumque laborum
istoquod rerisgrandius illud erit.
Quam multa madidae celanturharundine fossae
florida quam multas Hybla tuetur apes
quammultae gracili terrena sub horrea ferre
limite formicae granareperta solent
tam me circumstat densorum turba malorum.
Credemihiuero est nostra querela minor.
His qui contentus non estin litus harenas
in segetem spicasin mare fundat aquas.
Intempestiuos igitur compesce tumores
uela nec in mediodesere nostra mari.
VII
Quamlegisex illa tibi uenit epistula terra
latus ubi aequoreisadditur Hister aquis.
Si tibi contingit cum dulci uita salute
candida fortunae pars manet uria meae.
Scilicetut semperquid agamcarissimequaeris
quamuis hoc uel me scire tacentepotes.
Sum miserhaec breuis est nostrorum summa malorum
quisquis et offenso Caesare uiuiterit.
Turba Tomitanaequae sit regionis et inter
quos habitem moresdiscere cura tibiest?
Mixta sit haec quamuis inter Graecosque Getasque
amale pacatis plus trahit ora Getis.
Sarmaticae maior Geticaequefrequentia gentis
per medias in equis itque reditque uias.
Inquibus est nemoqui non coryton et arcum
telaque uipereo luridafelle gerat.
Vox feratrux uultusuerissima Martis imago
noncomanon ulla barba resecta manu
dextera non segnis fixo dareuulnera cultro
quem iunctum lateri barbarus omnis habet.
Viuitin his heu nunclusorum oblitus amorum
hos uidethos uatesauditamicetuus:
atque utinam uiuat non et moriatur in illis
absit ab inuisis et tamen umbra locis.
Carmina quod plenosaltari nostra theatro
uersibus et plaudi scribisamicemeis
nil equidem feci (tu scis hoc ipse) theatris
Musa nec inplausus ambitiosa mea est.
Non tamen ingratum estquodcumqueobliuia nostri
impedit et profugi nomen in ora refert.
Quamuisinterdumquae me laesisse recordor
carmina deuoueo Pieridasquemeas
cum bene deuouinequeo tamen esse sine illis
uulneribusque meis tela cruenta sequor
quaeque modoEuboicis lacerata est fluctibusaudet
Graia Capheream currerepuppis aquam.
Nec tamenut lauderuigilo curamque futuri
nominisutilius quod latuissetago.
Detineo studiis animumfalloque dolores
experior curis et dare uerba meis.
Quidpotius faciam desertis solus in oris
quamue malis aliamquaerere coner opem?
Siue locum spectolocus est inamabilisetquo
esse nihil toto tristius orbe potest
siue hominesuixsunt homines hoc nomine digni
quamque lupisaeuae plusferitatis habent.
Non metuunt legessed cedit uiribus aequum
uictaque pugnaci iura sub ense iacent.
Pellibus et laxisarcent mala frigora bracis
oraque sunt longis horrida tectacomis.
In paucis remanent Graecae uestigia linguae
haecquoque iam Getico barbara facta sono.
unus in hoc nemo estpopuloqui forte Latine
quaelibet e medio reddere uerba queat.
Ille ego Romanus uates (ignosciteMusae)
Sarmatico cogorplurima more loqui.
En pudet et fateoriam desuetudine longa
uix subeunt ipsi uerba Latina mihi.
Nec dubito quin sint etin hoc non pauca libello
barbara: non hominis culpased istaloci.
Ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae
et fiatpatrio uox mea muta sono
ipse loquor mecum desuetaque uerbaretracto
et studii repeto signa sinistra mei.
Sic animumtempusque trahosic meque reduco
a contemplatu summoueoquemali.
Carminibus quaero miserarum obliuia rerum:
praemia sistudio consequar istasat est.
VIII
Nonadeo cecidiquamuis abiectusut infra
te quoque siminferiusquo nihil esse potest.
Quae tibi res animos in me facitimprobe? Curue
casibus insultasquos potes ipse pati?
Necmala te reddunt mitem placidumque iacenti
nostraquibus possintinlacrimare ferae;
nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe
numenet exosae uerba superba deae.
Exigit a dignis ultrixRhamnusia poenas:
inposito calcas quid mea fata pede?
Vidiego naufragium qui risit in aequora mergi
et "numquam"dixi "iustior unda fuit."
Vilia qui quondam miserisalimenta negarat
nunc mendicato pascitur ipse cibo.
Passibusambiguis Fortuna uolubilis errat
et manet in nullo certatenaxque loco
sed modo laeta uenituultus modo sumit acerbos
et tantum constans in leuitate sua est.
Nos quoquefloruimussed flos erat ille caducus
flammaque de stipulanostra breuisque fuit.
Neue tamen tota capias fera gaudia mente
non est placandi spes mihi nulla dei
uel quia peccaui citrascelusutque pudore
non caretinuidia sic mea culpa caret
uel quia nil ingens ad finem solis ab ortu
illocui paretmitius orbis habet.
Scilicet ut non est per uim superabilisulli
molle cor ad timidas sic habet ille preces
exemploquedeumquibus accessurus et ipse est
cum poenae uenia pluraroganda dabit.
Si numeres anno soles et nubila toto
inueniesnitidum saepius isse diem
ergo ne nimium nostra laetere ruina
restitui quondam me quoque posse puta:
posse puta fierilenito principe uultus
ut uideas media tristis in urbe meos
utque ego te uideam causa grauiore fugatum
haec sunt aprimis proxima uota meis.
IX
Otua si sineres in nostris nomina poni
carminibuspositus quammihi saepe fores!
Te canerem solummeriti memorinque libellis
creuisset sine te pagina nulla meis.
Quid tibi deberemtotasciretur in urbe
exul in amissa si tamen urbe legor.
Tepraesens mitem nossette serior aetas
scripta uetustatem simodo nostra ferunt
nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:
hic te seruato uate maneret honor.
Caesaris est primummunusquod ducimus auras;
gratia post magnos est tibi habendadeos.
Ille dedit uitam; tuquam dedit illetueris
etfacis accepto munere posse frui.
Cumque perhorruerit casus parsmaxima nostros
pars etiam credi pertimuisse uelit
naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto
nec dederitnanti per freta saeua manum
seminecem Stygia reuocasti solus abunda.
Hoc quoquequod memores possumus essetuum est.
Ditibi se tribuant cum Caesare semper amicos:
non potuit uotumplenius esse meum.
Haec meus argutissi tu patererelibellis
poneret in multa luce uidenda labor;
nunc quoque sequamuisest iussa quiescerequin te
nominet inuitumuix mea Musatenet.
utque canem pauidae nactum uestigia ceruae
latrantemfrustra copula dura tenet
utque fores nondum reserati carcerisacer
nunc pedenunc ipsa fronte lacessit equus
sic mealege data uincta atque inclusa Thalia
per titulum uetiti nominisire cupit.
Ne tamen officio memoris laedaris amici
pareboiussis (parce timere) tuis.
At non pareremnisi me meminisseputares.
Hoc quod non prohibet uox tuagratus ero.
Dumque(quod o breue sit!) lumen uitale uidebo
seruiet officiospiritus iste tuo.
X
Vtsumus in Pontoter frigore constitit Hister
facta est Euxinidura ter unda maris.
At mihi iam uideor patria procul esse totannis
Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
Stare putesadeo procedunt tempora tarde
et peragit lentis passibus annusiter.
Nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert
efficitangustos nec mihi bruma dies.
Scilicet in nobis rerum naturanouata est
cumque meis curis omnia longa facit.
An peraguntsolitos communia tempora motus
stantque magis uitae temporadura meae?
Quem tenet Euxini mendax cognomine litus
etScythici uere terra sinistra freti.
Innumerae circa gentes ferabella minantur
quae sibi non rapto uiuere turpe putant.
Nilextra tutum est: tumulus defenditur ipse
moenibus exiguisingenioque loci.
Cum minime credasut auesdensissimus hostis
aduolatet praedam uix bene uisus agit.
Saepe intra murosclausis uenientia portis
per medias legimus noxia tela uias.
Est igitur rarusrus qui colere audeatisque
hac aratinfelixhac tenet arma manu.
Sub galea pastor iunctis picecantat auenis
proque lupo pauidae bella uerentur oues.
Vixope castelli defendimur; et tamen intus
mixta facit Graecisbarbara turba metum.
Quippe simul nobis habitat discrimine nullo
barbarus et tecti plus quoque parte tenet.
Quorum ut nontimeaspossis odisse uidendo
pellibus et longa pectora tectacoma.
Hos quoquequi geniti Graia creduntur ab urbe
propatrio cultu Persica braca tegit.
Exercent illi sociae commercialinguae:
per gestum res est significanda mihi.
Barbarus hicego sumqui non intellegor ulli
et rident stolidi uerba LatinaGetae;
meque palam de me tuto mala saepe loquuntur
forsitanobiciunt exiliumque mihi.
utque fitin me aliquid fictidicentibus illis
abnuerim quotiens annuerimqueputant.
Addequod iniustum rigido ius dicitur ense
dantur et in mediouulnera saepe foro.
O duram Lachesinquae tam graue sidushabenti
fila dedit uitae non breuiora meae!
Quod patriaeuultu uestroque caremusamici
atque hic in Scythicis gentibusesse queror:
utraque poena grauis. Merui tamen urbe carere
nonmerui tali forsitan esse loco.
Quid loquora! Demens? Ipsamquoque perdere uitam
Caesaris offenso numine. Dignus eram.
XI
Quodte nescioquis per iurgia dixerit esse
exulis uxoremlitteraquesta tua est.
Indoluinon tam mea quod fortuna male audit
qui iam consueui fortiter esse miser
quam quod cui minimeuellemsum causa pudoris
teque reor nostris erubuisse malis.
Perfer et obdura; multo grauiora tulisti
eripuit cum meprincipis ira tibi.
Fallitur iste tamenquo iudice nominorexul:
mollior est culpam poena secuta meam.
Maxima poenamihi est ipsum offendissepriusque
uenisset mallem funeris horamihi.
Quassa tamen nostra estnon mersa nec obruta nauis
utque caret portusic tamen exstat aquis.
Nec uitam necopes nec ius mihi ciuis ademit
qui merui uitio perdere cunctameo.
Sed quia peccato facinus non affuit illi
nil nisi mepatriis iussit abesse focis.
utque aliisquorum numerumcomprendere non est
Caesareum numen sic mihi mite fuit.
Ipserelegatinon exulis utitur in me
nomine: tuta suo iudice causamea est.
Iure igitur laudesCaesarpro parte uirili
carminanostra tuas qualiacumque canunt:
iure deosut adhuc caeli tibilimina claudant
teque uelint sine secomprecoresse deum.
Optat idem populus; sedut in mare flumina uastum
sicsolet exiguae currere riuus aquae.
At tu fortunacuius uocorexul ab ore
nomine mendaci parce grauate meam.
XII
Scribisut oblectem studio lacrimabile tempus
ne pereant turpi pectoranostra situ.
Difficile est quodamicemonesquia carminalaetum
sunt opuset pacem mentis habere uolunt.
Nostra peraduersas agitur fortuna procellas
sorte nec ulla mea tristioresse potest.
Exigis ut Priamus natorum funere plaudat
etNiobe festos ducat ut orba choros.
Luctibus an studio uideordebere teneri
solus in extremos iussus abire Getas?
Deslicet in ualido pectus mihi robore fultum
fama refert Anytiquale fuisse reo
fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
plus ualet humanis uiribus ira dei.
Ille senexdictussapiens ab Apollinenullum
scribere in hoc casu sustinuissetopus.
ut ueniant patriaeueniant obliuia uestri
omnis utamissi sensus abesse queat
at timor officio fungi uetat ipsequietum:
cinctus ab innumero me tenet hoste locus.
Adde quodingenium longa rubigine laesum
torpet et est multoquam fuitanteminus.
Fertilisassiduo si non renouetur aratro
nilnisi cum spinis gramen habebit ager.
Tempore qui longo steteritmale curret et inter
carceribus missos ultimus ibit equus.
Vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit
siqua diusolitis cumba uacauit aquis.
Me quoque desperafuerim cumparuus et ante
illiqui fueramposse redire parem.
Contuditingenium patientia longa malorum
et pars antiqui nulla uigorisadest.
Siqua tamen nobisut nunc quoquesumpta tabella est
inque suos uolui cogere uerba pedes
carmina nulla mihi suntscriptaaut qualia cernis
digna sui domini temporedigna loco.
Denique "non paruas animo dat gloria uires
et fecundafacit pectora laudis amor."
Nominis et famae quondamfulgore trahebar
dum tulit antemnas aura secunda meas.
Nonadeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae:
si liceatnullicognitus esse uelim.
An quia cesserunt primo bene carminasuades
scriberesuccessus ut sequar ipse meos?
Pacenouemuestra liceat dixissesorores:
uos estis nostrae maxima causafugae.
utque dedit iustas tauri fabricator aeni
sic ego dopoenas artibus ipse meis.
Nil mihi debebat cum uersibus ampliusesse
atputosi demens studium fatale retemptem
hic mihipraebebit carminis arma locus.
Non liber hic ullusnon qui mihicommodet aurem
uerbaque significent quid meanoritadest.
Omnia barbariae loca sunt uocisque ferinae
omniaquehostilis plena timore soni.
Ipse mihi uideor iam dedidicisseLatine:
nam didici Getice Sarmaticeque loqui.
Nec tamenutuerum fatear tibinostra teneri
a conponendo carmine Musapotest.
Scribimus et scriptos absumimus igne libellos:
exitusest studii parua fauilla mei.
Nec possum et cupio non nullosducere uersus:
ponitur idcirco noster in igne labor
necnisi pars casu flammis erepta doloue
ad uos ingenii peruenitulla mei.
Sic utinamquae nil metuentem tale magistrum
perdiditin cineres Ars mea uersa foret!
XIII
Hanctuus e Getico mittit tibi Naso salutem
mittere si quisquamquocaret ipsepotest.
Aeger enim traxi contagia corpore mentis
libera tormento pars mihi ne qua uacet.
Perque dies multoslateris cruciatibus utor;
scilicet inmodico frigore laesithiems.
Si tamen ipse ualesaliqua nos parte ualemus:
quippemea est umeris fulta ruina tuis.
Quidmihi cum dederis ingentiapignoracumque
per numeros omnes hoc tueare caput
quod tuame raro solatur epistulapeccas
remque piam praestassed mihiuerba negas?
Hocprecoremenda: quod si correxeris unum
nullus in egregio corpore naeuus erit.
Pluribus accusemfieri nisi possitut ad me
littera non ueniatmissa sit illatamen.
Di faciantut sit temeraria nostra querela
tequeputem falso non meminisse mei.
Quod precoresse liquet: nequeenim mutabile robur
credere me fas est pectoris esse tui.
Canaprius gelido desint absinthia Ponto
et careat dulci TrinacrisHybla thymo
inmemorem quam te quisquam conuincat amici.
Nonita sunt fati stamina nigra mei.
Tu tamenut possis falsaequoque pellere culpae
criminaquod non esne uidearecaue.
utque solebamus consumere longa loquendo
temporasermonideficiente die
sic ferat ac referat tacitas nunc littera uoces
et peragant linguae charta manusque uices.
Quod fore nenimium uidear diffideresitque
uersibus hoc paucis admonuissesatis
accipe quo semper finitur epistula uerbo
(atque meisdistent ut tua fata!) "uale".
XIV
Quantatibi dederim nostris monumenta libellis
o mihi me coniunxcarioripsa uides.
Detrahat auctori multum fortuna licebit
tutamen ingenio clara ferere meo;
dumque legarmecum pariter tuafama legetur
nec potes in maestos omnis abire rogos;
cumqueuiri casu possis miseranda uideri
inuenies aliquasquaequodesesse uelint
quae tenostrorum cum sis in parte malorum
felicem dicant inuideantque tibi.
Non ego diuitias dandotibi plura dedissem:
nil feret ad Manes diuitis umbra suos.
Perpetui fructum donaui nominis idque
quo dare nil potuimunere maiushabes.
Adde quodut rerum sola es tutela mearum
ad te non parui uenit honoris onus
quod numquam uox est dete mea muta tuique
indiciis debes esse superba uiri.
Quae nequis possit temeraria dicerepersta
et pariter serua mequepiamque fidem.
Nam tuadum stetimusturpi sine crimine mansit
et tantum probitas inreprehensa fuit.
Area de nostra nuncest tibi facta ruina;
conspicuum uirtus hic tua ponat opus.
Esse bonam facile estubiquod uetet esseremotum est
etnihil officio nupta quod obstet habet.
Cum deus intonuitnon sesubducere nimbo
id demum est pietasid socialis amor.
Raraquidem uirtusquam non Fortuna gubernet
quae maneat stabilicum fugit iliapede.
Siqua tamen pretium sibi uirtus ipsapetitum
inque parum lactis ardua rebus adest
ut tempusnumeresper saecula nulla tacetur
et loca mirantur qua patetorbis iter.
Aspicis ut longo teneat laudabilis aeuo
nomeninextinctum Penelopea fides?
Cernis ut Admeti cantetur etHectoris uxor
ausaque in accensos Iphias ire rogos?
ut uiuatfama coniunx Phylaceiacuius
Iliacam celeri uir pede pressithumum?
Morte nihil opus est pro mesed amore fideque:
nonex difficili fama petenda tibi est.
Nec te crediderisquia nonfacisista moneri:
uela damusquamuis remige puppis eat.
Quimonet ut faciasquod iam facisille monendo
laudat et hortatucomprobat acta suo.