home page
pagina iniziale |
by |
|
P. Ovidi Nasonis
Liber Primus
Amores
SecundusAmores
I
Hocquoque conposui Paelignis natus aquosis
illeego nequitiae Naso poeta meae.
hoc quoque iussit Amor -- proculhincprocul esteseverae!
non estisteneris apta theatra modis.
me legat in sponsi facie non frigidavirgo
et rudis ignoto tactus amorepuer;
atque aliquis iuvenum quo nunc ego sauciusarcu
agnoscat flammae conscia signasuae
miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus
conposuitcasus iste poeta meos?'
Ausus erammeminicaelestia dicerebella
centimanumque Gyen -- et satis oriserat --
cum male se Tellus ulta estingestaque Olympo
arduadevexum Pelion Ossa tulit.
in manibus nimbos et cum Iove fulmenhabebam
quod bene pro caelo mitteretille suo --
Clausit amica fores! ego cum Iove fulmenomisi;
excidit ingenio Iuppiter ipsemeo.
Iuppiterignoscas! nil me tua tela iuvabant;
clausatuo maius ianua fulmen habet.
blanditias elegosque levismeatelaresumpsi;
mollierunt duras leniaverba fores.
carmina sanguineae deducunt cornua lunae
etrevocant niveos solis euntis equos;
carmine dissiliunt abruptisfaucibus angues
inque suos fontes versarecurrit aqua.
carminibus cessere foresinsertaqueposti
quamvis robur eratcarmine victasera est.
Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles?
quidpro me Atrides alter et alter agent
quique tot errandoquotbelloperdidit annos
raptus etHaemoniis flebilis Hector equis?
at facie tenerae laudata saepepuellae
ad vatempretium carminisipsavenit.
magna datur merces! heroum clara valete
nomina;non apta est gratia vestra mihi!
ad mea formosos vultus adhibetepuellae
carminapurpureus quae mihidictat Amor!
II
Quempenes est dominam servandi curaBagoa
dumperago tecum paucased aptavaca.
hesterna vidi spatiantem lucepuellam
illaquae Danai porticus agmenhabet.
protinusut placuitmisi scriptoquerogavi.
rescripsit trepida 'non licet!'illa manu;
etcur non liceatquaerenti reddita causaest
quod nimium dominae cura molesta tuaest.
Si sapiso custosodiummihi credemereri
desine;quem metuit quisqueperisse cupit.
vir quoque non sapiens; quidenim servare laboret
unde nihilquamvisnon tueareperit?
sed gerat ille suo morem furiosus amori
etcastummultis quod placetesse putet;
huic furtiva tuo libertasmunere detur
quam dederis illireddatut illa tibi.
conscius esse velis -- domina est obnoxiaservo;
conscius esse times -- dissimularelicet.
scripta leget secum -- matrem misisse putato!
veneritignotus -- postmodo notus erit.
ibit ad adfectamquae nonlanguebitamicam:
visat! iudiciis aegrasit illa tuis.
si faciet tardene te mora longafatiget
inposita gremio stertere frontepotes.
nec tulinigeram fieri quid possit adIsim
quaesieris nec tu curva theatratime!
conscius adsiduos commissi tollet honores --
quisminor est autem quam tacuisse labor?
ille placet versatque domumneque verbera sentit;
ille potens --aliisordida turbaiacent.
huicverae ut lateant causaefinguntur inanes;
atque ambo dominiquodprobat unaprobant.
cum bene vir traxit vultum rugasquecoegit
quod voluit fieri blanda puellafacit.
Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat
etsimulet lacrimas carnificemque vocet.
tu contra obiciensquaetuto diluat illa
et veris falso criminedeme fidem.
sic tibi semper honossic alta peculiacrescent.
haec facin exiguo temporeliber eris.
Adspicis indicibus nexas per collacatenas?
squalidus orba fide pectoracarcer habet.
quaerit aquas in aquis et poma fugaciacaptat
Tantalus -- hoc illi garrulalingua dedit.
dum nimium servat custos Iunonius Io
antesuos annos occidit; illa dea est!
vidi ego conpedibus liventiacrura gerentem
unde vir incestum scirecoactus erat.
poena minor merito. nocuit mala linguaduobus;
vir doluitfamae damna puellatulit.
crede mihinulli sunt crimina grata marito
necquemquamquamvis audiatilla iuvant.
seu tepetindiciumsecuras prodis ad aures;
sive amatofficio fit miser ille tuo.
Culpa nec ex facili quamvis manifestaprobatur;
iudicis illa sui tuta favorevenit.
viderit ipse licetcredet tamen illeneganti
damnabitque oculos et sibi verbadabit.
adspiciat dominae lacrimasplorabit et ipse
etdicet: 'poenas garrulus iste dabit!'
quid dispar certamen inis?tibi verbera victo
adsuntin gremioiudicis illa sedet.
Non scelus adgredimurnon ad miscendacoimus
toxicanon stricto fulminat ensemanus.
quaerimusut tuto per te possimus amare.
quidprecibus nostris mollius esse potest?
III
Eimihiquod dominam nec vir nec femina servas
mutuanec Veneris gaudia nosse potes!
qui primus pueris genitaliamembra recidit
vulnera quae fecitdebuit ipse pati.
mollis in obsequium facilisque rogantibusesses
si tuus in quavis praetepuissetamor.
non tu natus equonon fortibus utilis armis;
bellicanon dextrae convenit hasta tuae.
ista mares tractent; tu spesdepone viriles.
sunt tibi cum dominasigna ferenda tua.
hanc inple meritishuius tibi gratiaprosit;
si careas illaquis tuus ususerit?
Est etiam faciessunt apti lusibus anni;
indignaest pigro forma perire situ.
fallere te potuitquamvis habearemolestus;
non caret effectuquod voluereduo.
aptius ut fuerit precibus temptasserogamus
dumbene ponendi munera tempus habes.
IV
Nonego mendosos ausim defendere mores
falsaquepro vitiis arma movere meis.
confiteor -- siquid prodest delictafateri;
in mea nunc demens crimina fassuseo.
odinec possumcupiensnon esse quod odi;
heuquam quae studeas ponere ferre grave est!
Nam desunt vires ad memihi iusque regendum;
auferor ut rapidaconcita puppis aqua.
non est certa meos quae forma invitet amores--
centum sunt causaecur ego semperamem.
sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos
uroret insidiae sunt pudor ille meae;
sive procax aliqua estcapiorquia rustica non est
spemque dat inmolli mobilis esse toro.
aspera si visa est rigidasque imitataSabinas
vellesed ex alto dissimulareputo.
sive es doctaplaces raras dotata per artes;
siverudisplacita es simplicitate tua.
estquae Callimachi praenostris rustica dicat
carmina -- cuiplaceoprotinus ipsa placet.
est etiamquae me vatem et meacarmina culpet --
culpantis cupiamsustinuisse femur.
molliter incedit -- motu capit; altera duraest --
at poterit tacto mollior esseviro.
haec quia dulce canit flectitque facillimavocem
oscula cantanti rapta dedissevelim;
haec querulas habili percurrit pollice chordas --
tam doctas quis non possit amaremanus?
illa placet gestu numerosaque bracchia ducit
ettenerum molli torquet ab arte latus --
ut taceam de mequicausa tangor ab omni
illic HippolytumponePriapus erit!
tuquia tam longa esveteres heroidasaequas
et potes in toto multa iaceretoro.
haec habilis brevitate sua est. corrumporutraque;
conveniunt voto longa brevisquemeo.
non est culta -- subitquid cultae accederepossit;
ornata est -- dotes exhibet ipsasuas.
candida me capietcapiet me flava puella
estetiam in fusco grata colore Venus.
seu pendent nivea pullicervice capilli
Leda fuit nigraconspicienda coma;
seu flaventplacuit croceis Auroracapillis.
omnibus historiis se meus aptatamor.
me nova sollicitatme tangit serior aetas;
haecmeliorspecie corporis illa placet.
Denique quas tota quisquamprobet urbe puellas
noster in has omnisambitiosus amor.
V
Nullusamor tanti est -- abeaspharetrate Cupido! --
utmihi sint totiens maxima vota mori.
vota mori mea suntcum tepeccasse recordor
o mihi perpetuum natapuella malum!
Non male deletae nudant tua facta tabellae
necdata furtive munera crimen habent.
o utinam arguerem sicut nonvincere possem!
me miserum! quare tambona causa mea est?
felixqui quod amat defendere fortiteraudet
cui sua 'non feci!' dicere amicapotest.
ferreus est nimiumque suo favet ille dolori
cuipetitur victa palma cruenta rea.
Ipse miser vidicum me dormireputares
sobrius adposito crimina vestramero.
multa supercilio vidi vibrante loquentes;
nutibusin vestris pars bona vocis erat.
non oculi tacuere tuiconscriptaque vino
mensanec in digitislittera nulla fuit.
sermonem agnoviquod non videaturagentem
verbaque pro certis iussa valerenotis.
iamque frequens ierat mensa conviva relicta;
conpositiiuvenes unus et alter erant.
inproba tum vero iungentes osculavidi --
illa mihi lingua nexa fuisseliquet --
qualia non fratri tulerit germana severo
sedtulerit cupido mollis amica viro;
qualia credibile est non Phoeboferre Dianam
sed Venerem Marti saepetulisse suo.
'Quid facis?' exclamo'quo nunc mea gaudiadiffers?
iniciam dominas in mea iuramanus!
haec tibi sunt mecummihi sunt communia tecum --
inbona cur quisquam tertius ista venit?'
Haec egoquaeque dolorlinguae dictavit; at illi
consciapurpureus venit in ora pudor
quale coloratum Tithoni coniugecaelum
subrubetaut sponso visa puellanovo;
quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae
autubi cantatis Luna laborat equis
aut quodne longis flavescerepossit ab annis
Maeonis Assyrium feminatinxit ebur.
hic erat aut alicui color ille simillimushorum
et numquam visu pulchrior illafuit.
spectabat terram -- terram spectare decebat;
maestaerat in vultu -- maesta decenter erat.
sicut erantet erantcultilaniare capillos
et fuit inteneras impetus ire genas --
Ut faciem vidifortes ceciderelacerti;
defensa est armis nostra puellasuis.
qui modo saevus eramsupplex ultroque rogavi
osculane nobis deteriora daret.
risit et ex animo dedit optima --qualia possent
excutere irato telatrisulca Iovi;
torqueor infelixne tam bona senseritalter
et volo non ex hac illa fuissenota.
haec quoquequam docuimulto meliora fuerunt
etquiddam visa est addidicisse novi.
quod nimium placueremalumestquod tota labellis
lingua tua estnostrisnostra recepta tuis.
nec tamen hoc unum doleo -- nonoscula tantum
iuncta querorquamvis haecquoque iuncta queror;
illa nisi in lecto nusquam potueredoceri.
nescio quis pretium grandemagister habet.
VI
PsittacusEois imitatrix ales ab Indis
occidit --exequias ite frequenteraves!
itepiae volucreset plangitepectora pinnis
et rigido teneras unguenotate genas;
horrida pro maestis lanietur plumacapillis
pro longa resonent carminavestra tuba!
quod scelus Ismarii quererisPhilomelatyranni
expleta est annis ista querelasuis;
alitis in rarae miserum devertere funus --
magnased antiqua est causa doloris Itys.
Omnesquae liquido libratisin aere cursus
tu tamen ante aliosturtur amicedole!
plena fuit vobis omni concordia vita
etstetit ad finem longa tenaxque fides.
quod fuit Argolico iuvenisPhoceus Orestae
hoc tibidum licuitpsittaceturtur erat.
Quid tamen ista fidesquid rari formacoloris
quid vox mutandis ingeniosasonis
quid iuvatut datus esnostrae placuisse puellae? --
infelixavium glorianempe iaces!
tupoteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos
tinctagerens rubro Punica rostra croco.
non fuit in terris vocumsimulantior ales --
reddebas blaeso tambene verba sono!
Raptus es invidia -- non tu fera bellamovebas;
garrulus et placidae pacisamator eras.
eccecoturnices inter sua proeliavivunt;
forsitan et fiunt inde frequenteranus.
plenus eras minimonec prae sermonis amore
inmultos poteras ora vacare cibos.
nux erat esca tibicausaequepapavera somni
pellebatque sitimsimplicis umor aquae.
vivit edax vultur ducensque per aeragyros
miluus et pluviae graculus auctoraquae;
vivit et armiferae cornix invisa Minervae --
illaquidem saeclis vix moritura novem;
occidit illa loquax humanaevocis imago
psittacusextremo munus aborbe datum!
optima prima fere manibus rapiunturavaris;
inplentur numeris deteriorasuis.
tristia Phylacidae Thersites funera vidit
iamquecinis vivis fratribus Hector erat.
Quid referam timidae pro tepia vota puellae --
vota procelloso permare rapta Noto?
septima lux venit non exhibiturasequentem
et stabat vacuo iam tibi Parcacolo.
nec tamen ignavo stupuerunt verba palato;
clamavitmoriens lingua: 'Corinnavale!'
Colle sub Elysio nigra nemusilice frondet
udaque perpetuo gramineterra viret.
siqua fides dubiisvolucrum locus illepiarum
diciturobscenae quo prohibenturaves.
illic innocui late pascuntur olores
etvivax phoenixunica semper avis;
explicat ipsa suas ales Iunoniapinnas
oscula dat cupido blanda columbamari.
psittacus has inter nemorali sede receptus
convertitvolucres in sua verba pias.
Ossa tegit tumulus -- tumulus procorpore magnus --
quo lapis exiguus parsibi carmen habet:
"colligor ex ipso dominae placuissesepulcro;
ora fuere mihi plus ave doctaloqui".
VII
Ergosufficiam reus in nova crimina semper?
utvincamtotiens dimicuisse piget.
sive ego marmorei respexi summatheatri
eligis e multisunde dolerevelis;
candida seu tacito vidit me femina vultu
invultu tacitas arguis esse notas.
siquam laudavimisero petisungue capillos;
si culpocrimendissimulare putas.
sive bonus color estin te quoque frigidusesse
seu malusalterius dicor amoremori.
Atque ego peccati vellem mihi conscius essem!
aequoanimo poenamqui meruereferunt;
nunc temere insimulascredendoque omnia frustra
ipsa vetas irampondus habere tuam.
adspiceut auritus miserandae sortisasellus
adsiduo domitus verbere lentuseat!
Ecce novum crimen! sollers ornare Cypassis
obiciturdominae contemerasse torum.
di meliusquam mesi sit peccasselibido
sordida contemptae sortis amicaiuvet!
quis Veneris famulae conubia liber inire
tergaqueconplecti verbere secta velit?
addequod ornandis illa estoperata capillis
et tibi perdocta estgrata ministra manu --
scilicet ancillamquae tam tibi fidarogarem!
quidnisi ut indicio iunctarepulsa foret?
per Venerem iuro puerique volatilis arcus
menon admissi criminis esse reum!
VIII
Ponendisin mille modos perfecta capillis
comeresed solas dignaCypassideas
et mihi iucundo non rusticacognita furto
apta quidem dominaesedmagis apta mihi --
quis fuit inter nos sociati corporisindex?
sensit concubitus unde Corinnatuos?
num tamen erubui? numverbo lapsus in ullo
furtivaeVeneris conscia signa dedi?
Quidquod in ancilla siquisdelinquere possit
illum ego contendimente carere bona?
Thessalus ancillae facie Briseidosarsit;
serva Mycenaeo Phoebas amataduci.
nec sum ego Tantalide maiornec maior Achille;
quoddecuit regescur mihi turpe putem?
Ut tamen iratos in tedefixit ocellos
vidi te totis erubuissegenis;
at quantosi forte referspraesentior ipse
perVeneris feci numina magna fidem!
tudeatu iubeas animiperiuria puri
Carpathium tepidos per mareferre Notos!
Pro quibus officiis pretium mihi dulcerepende
concubitus hodiefusca Cypassituos!
quid renuis fingisque novosingratatimores?
unumest e dominis emeruisse satis.
quod si stulta negasindexanteacta fatebor
et veniam culpaeproditor ipse meae
quoque loco tecum fuerimquotiensqueCypassi
narrabo dominaequotquequibusque modis!
IXa
Onumquam pro re satis indignande Cupido
oin corde meo desidiose puer --
quid mequi miles numquam tuasigna reliqui
laediset in castrisvulneror ipse meis?
cur tua fax uritfigit tuus arcusamicos?
gloria pugnantes vincere maiorerat.
Quid? non Haemoniusquem cuspide perculitheros
confossum medica postmodo iuvitope?
venator sequitur fugientia; capta relinquit
semperet inventis ulteriora petit.
nos tua sentimuspopulus tibideditusarma;
pigra reluctanti cessat inhoste manus.
quid iuvat in nudis hamata retunderetela
ossibus? ossa mihi nuda relinquitamor.
tot sine amore viritot sunt sine amore puellae! --
hinc tibi cum magna laude triumphuseat.
Romanisi inmensum vires promosset in orbem
stramineisesset nunc quoque tecta casis.
Fessus in acceptos miles deducituragros;
mittitur in saltus carcere liberequus;
longaque subductam celant navalia pinum
tutaquedeposito poscitur ense rudis.
me quoquequi totiens merui subamore puellae
defunctum placide viveretempus erat.
IXb
'Vive'deus 'posito' siquis mihi dicat 'amore!'
deprecer-- usque adeo dulce puella malum est.
cum bene pertaesum estanimoque relanguit ardor
nescio quomiserae turbine mentis agor.
ut rapit in praeceps dominumspumantia frustra
frena retentantemdurior oris equus;
ut subitusprope iam prensa tellurecarinam
tangentem portus ventus in altarapit --
sic me saepe refert incerta Cupidinis aura
notaquepurpureus tela resumit Amor.
Figepuer! positis nudus tibipraebeor armis;
hic tibi sunt vireshactua dextra facit;
huc tamquam iussae veniunt iam sponte sagittae--
vix illis prae me nota pharetra suaest!
infelixtota quicumque quiescere nocte
sustinetet somnos praemia magna vocat!
stultequid est somnusgelidaenisi mortis imago!
longa quiescenditempora fata dabunt.
me modo decipiant voces fallacisamicae;
sperando certe gaudia magnaferam.
et modo blanditias dicatmodo iurgia nectat;
saepefruar dominasaepe repulsus eam.
Quod dubius Mars estper teprivigne Cupidoest;
et movet exemplovitricus arma tuo.
tu levis es multoque tuis ventosioralis
gaudiaque ambigua dasque negasquefide.
si tamen exaudispulchra cum matreCupido
indesertameo pectore regna gere!
accedant regnonimium vaga turbapuellae!
ambobus populis sic veneranduseris.
X
Tumihitu certememiniGraecinenegabas
unoposse aliquem tempore amare duas.
per te ego decipiorper tedeprensus inermis --
ecceduas unotempore turpis amo!
utraque formosa estoperosae cultibusambae;
artibus in dubio est haec sit anilla prior.
pulchrior hac illa esthaec est quoque pulchriorilla;
et magis haec nobiset magis illaplacet!
errovelut ventis discordibus actaphaselos
dividuumque tenent alter etalter amor.
quid geminasErycinameos sine finedolores?
non erat in curas una puellasatis?
quid folia arboribusquid pleno sidera caelo
infreta collectas alta quid addis aquas?
Sed tamen hoc meliusquamsi sine amore iacerem --
hostibuseveniat vita severa meis!
hostibus eveniat viduo dormirecubili
et medio laxe ponere membratoro!
at mihi saevus amor somnos abrumpat inertes
simquemei lecti non ego solus onus!
me mea disperdat nullo prohibentepuella --
si satis una potestsi minusunaduae!
sufficiam -- gracilesnon sunt sine viribusartus;
ponderenon nervis corpora nostracarent;
et lateri dabit in vires alimenta voluptas.
deceptaest opera nulla puella mea;
saepe ego lascive consumpsi temporanoctis
utilis et forti corpore manefui.
felixquem Veneris certamina mutua perdunt!
difaciantleti causa sit ista mei!
Induat adversis contrariapectora telis
miles et aeternum sanguinenomen emat.
quaerat avarus opes etquae lassaritarando
aequora periuro naufragus orebibat.
at mihi contingat Veneris languescere motu
cummoriarmedium solvar et inter opus;
atque aliquis nostrolacrimans in funere dicat:
'conveniensvitae mors fuit ista tuae!'
XI
Primamalas docuit mirantibus aequoris undis
Peliacopinus vertice caesa vias
quae concurrentis inter temerariacautes
conspicuam fulvo vellere vexitovem.
o utinamnequis remo freta longa moveret
Argofunestas pressa bibisset aquas!
Eccefugit notumque torumsociosque Penates
fallacisque vias ireCorinna parat.
quam tibime miserumZephyros Eurosquetimebo
et gelidum Borean egelidumqueNotum!
non illic urbesnon tu mirabere silvas;
unaest iniusti caerula forma maris.
nec medius tenuis conchaspictosque lapillos
pontus habet; bibulilitoris illa mora est.
litora marmoreis pedibus signatepuellae;
hactenus est tutum -- ceteracaeca via est.
et vobis alii ventorum proelia narrent;
quasScylla infestetquasve Charybdis aquas;
et quibus emineantviolenta Ceraunia saxis;
quo lateantSyrtes magna minorque sinu.
haec alii referant ad vos; quodquisque loquetur
credite! credenti nullaprocella nocet.
Sero respicitur tellusubi funesoluto
currit in inmensum panda carinasalum;
navita sollicitus cum ventos horret iniquos
etprope tam letumquam prope cernit aquam.
quod si concussasTriton exasperet undas
quam tibi sittoto nullus in ore color!
tum generosa voces fecundae sideraLedae
et 'felix' dicas 'quem sua terratenet!'
Tutius est fovisse torumlegisse libellos
Threiciamdigitis increpuisse lyram.
atsi vana ferunt volucres mea dictaprocellae
aequa tamen puppi sit Galateatuae!
vestrum crimen erit talis iactura puellae
Nereidesquedeae Nereidumque pater.
vade memor nostri vento rediturasecundo;
inpleat illa tuos fortior aurasinus!
tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus;
hucventi spirenthuc agat aestus aquas!
ipsa rogesZephyri veniantin lintea pleni
ipsa tua moveas turgidavela manu!
primus ego adspiciam notam de litore puppim
etdicam: 'nostros advehit illa deos!'
excipiamque umeris et multasine ordine carpam
oscula. pro redituvictima vota cadet;
inque tori formam molles sternenturharenae
et cumulus mensae quilibet essepotest.
Illic adposito narrabis multa Lyaeo --
paenesit ut mediis obruta navis aquis;
dumque ad me properasnequeiniquae tempora noctis
nec te praecipitesextimuisse Notos.
omnia pro veris credamsint ficta licebit --
cur ego non votis blandiar ipsemeis?
haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto
Luciferadmisso tempora portet equo!
XII
Itetriumphales circum mea tempora laurus!
vicimus:in nostro estecceCorinna sinu
quam virquam custosquamianua firmatot hostes
servabantnequaposset ab arte capi!
haec est praecipuo victoria dignatriumpho
in quaquaecumque estsanguine praeda caret.
non humiles murinon parvis oppidafossis
cinctased est ductu capta puellameo!
Pergama cum caderent bello superata bilustri
extot in Atridis pars quota laudis erat?
at mea seposita est et abomni milite dissors
glorianec titulummuneris alter habet.
me duce ad hanc voti finemme militeveni;
ipse equesipse pedessigniferipse fui.
nec casum fortuna meis inmiscuit actis --
hucadeso cura parte Triumphe mea!
Nec belli est nova causa mei.nisi rapta fuisset
TyndarisEuropae paxAsiaeque foret.
femina silvestris Lapithas populumquebiformem
turpiter adposito vertit in armamero;
femina Troianos iterum nova bella movere
inpulitin regnoiuste Latinetuo;
femina Romanis etiamnunc urberecenti
inmisit soceros armaque saevadedit.
Vidi ego pro nivea pugnantes coniugetauros;
spectatrix animos ipsa iuvencadabat.
me quoquequi multossed me sine caedeCupido
iussit militiae signa movere suae.
XIII
Dumlabefactat onus gravidi temeraria ventris
indubio vitae lassa Corinna iacet.
illa quidem clam me tantummolita pericli
ira digna mea; sed caditira metu.
sed tamen aut ex me conceperat -- aut ego credo;
est mihi pro facto saepequod esse potest.
IsiParaetoniumgenialiaque arva Canopi
quae colis etMemphin palmiferamque Pharon
quaque celer Nilus lato delapsus inalveo
per septem portus in maris exitaquas
per tua sistra precorper Anubidis ora verendi --
sic tua sacra pius semper Osirisamet
pigraque labatur circa donaria serpens
etcomes in pompa corniger Apis eat!
huc adhibe vultuset in unaparce duobus!
nam vitam dominae tu dabisilla mihi.
saepe tibi sedit certis operata diebus
quacingit laurus Gallica turma tuas.
Tuque laborantes utero miseratapuellas
quarum tarda latens corporatendit onus
lenis ades precibusque meis faveIlithyia!
digna estquam iubeas munerisesse tui.
ipse ego tura dabo fumosis candidus aris
ipseferam ante tuos munera vota pedes.
adiciam titulum: 'servata NasoCorinna!'
tu modo fac titulo muneribusquelocum.
Si tamen in tanto fas est monuisse timore
hactibi sit pugna dimicuisse satis!
XIV
Quidiuvat inmunes belli cessare puellas
necfera peltatas agmina velle sequi
si sine Marte suis patiunturvulnera telis
et caecas armant in suafata manus?
Quae prima instituit teneros convellerefetus
militia fuerat digna periresua.
scilicetut careat rugarum crimine venter
sterneturpugnae tristis harena tuae?
si mos antiquis placuisset matribusidem
gens hominum vitio deperiturafuit
quique iterum iaceret generis primordia nostri
invacuo lapides orbeparandus erat.
quis Priami fregisset opessinumen aquarum
iusta recusasset ponderaferre Thetis?
Ilia si tumido geminos in ventrenecasset
casurus dominae conditor Urbiserat;
si Venus Aenean gravida temerasset in alvo
Caesaribustellus orba futura fuit.
tu quoquecum posses nasci formosaperisses
temptassetquod tusi tuamater opus;
ipse egocum fuerim melius periturusamando
vidissem nullos matre negantedies.
Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis
pomaquecrudeli vellis acerba manu?
sponte fluant matura sua -- sinecrescere nata;
est pretium parvae nonleve vita morae.
vestra quid effoditis subiectis visceratelis
et nondum natis dira venenadatis?
Colchida respersam puerorum sanguine culpant
aquesua caesum matre queruntur Ityn;
utraque saeva parenssedtristibus utraque causis
iactura sociisanguinis ulta virum.
dicitequis Tereusquis vos inritetIason
figere sollicita corpora vestramanu?
hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris
perderenec fetus ausa leaena suos.
at tenerae faciuntsed non inpunepuellae;
saepesuos utero quae necatipsa perit.
ipsa peritferturque rogo resoluta capillos
etclamant 'merito!' qui modo cumque vident.
Ista sed aetheriasvanescant dicta per auras
et sintominibus pondera nulla meis!
di facilespeccasse semel conceditetuto
et satis est; poenam culpa secundaferat!
XV
Anuleformosae digitum vincture puellae
in quocensendum nil nisi dantis amor
munus eas gratum! te laeta mentereceptum
protinus articulis induat illasuis;
tam bene conveniasquam mecum convenit illi
etdigitum iusto commodus orbe teras!
Felixa domina tractaberisanulenostra;
invideo donis iam miseripse meis.
o utinam fieri subito mea munera possem
artibusAeaeae Carpathiive senis!
tunc egocum cupiam dominae tetigissepapillas
et laevam tunicis inseruissemanum
elabar digito quamvis angustus et haerens
inquesinum mira laxus ab arte cadam.
idem egout arcanas possimsignare tabellas
neve tenax ceramsiccaque gemma trahat
umida formosae tangam prius ora puellae--
tantum ne signem scripta dolendamihi.
si dabor ut condar loculisexire negabo
adstringensdigitos orbe minore tuos.
non ego dedecori tibi summea vitafuturus
quodve tener digitus ferrerecusetonus.
me gerecum calidis perfundes imbribusartus
damnaque sub gemmam fer pereuntisaquae --
sedputote nuda mea membra libidine surgent
etperagam partes anulus ille viri.
Inrita quid voveo? parvumproficiscere munus;
illa datam tecumsentiat esse fidem!
XVI
Parsme Sulmo tenet Paeligni tertia ruris --
parvased inriguis ora salubris aquis.
sol licet admoto tellurem siderefindat
et micet Icarii stella protervacanis
arva pererrantur Paeligna liquentibus undis
etviret in tenero fertilis herba solo.
terra ferax Cereris multoqueferacior uvis;
dat quoque baciferamPallada rarus ager;
perque resurgentes rivis labentibusherbas
gramineus madidam caespes obumbrathumum.
At meus ignis abest. verbo peccavimus uno! --
quaemovet ardores est procul; ardor adest.
non egosi mediusPolluce et Castore ponar
in caeli sinete parte fuisse velim.
solliciti iaceant terraque premanturiniqua
in longas orbem qui secuere vias!--
aut iuvenum comites iussissent ire puellas
sifuit in longas terra secanda vias!
tum mihisi premerem ventosashorridus Alpes
dummodo cum dominamollefuisset iter.
cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes
etdare non aequis vela ferenda Notis.
non quae virgineo portentasub inguine latrant
nec timeam vestroscurva Maleasinus;
non quae submersis ratibus saturataCharybdis
fundit et effusas ore receptataquas.
Quod si Neptuni ventosa potentia vincat
etsubventuros auferat unda deos
tu nostris niveos umeris inponelacertos;
corpore nos facili dulceferemus onus.
saepe petens Hero iuvenis transnaveratundas;
tum quoque transnassetsed viacaeca fuit.
At sine tequamvis operosi vitibus agri
meteneantquamvis amnibus arva natent
et vocet in rivos currentemrusticus undam
frigidaque arboreasmulceat aura comas
non ego Paelignos videor celebraresalubres
non ego natalemrura paternalocum --
sed Scythiam Cilicasque feros viridesqueBritannos
quaeque Prometheo saxa cruorerubent.
Ulmus amat vitemvitis non deserit ulmum;
separora domina cur ego saepe mea?
at mihi te comitem iuraras usquefuturam --
per me perque oculossideranostratuos!
verba puellarumfoliis levioracaducis
inritaqua visum estventus etunda ferunt.
Siqua mei tamen est in te pia curarelicti
incipe pollicitis addere factatuis
parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis
ipsaper admissas concute lora iubas!
at vosqua veniettumidisubsiditemontes
et faciles curvisvallibus esteviae!
XVII
Siquiseritqui turpe putet servire puellae
illoconvincar iudice turpis ego!
sim licet infamisdum me moderatiusurat
quae Paphon et fluctu pulsa Cytheratenet.
atque utinam dominae miti quoque praedafuissem
formosae quoniam praeda futuruseram!
dat facies animos. facie violenta Corinna est --
memiserum! cur est tam bene nota sibi?
scilicet a speculi sumunturimagine fastus
nec nisi conpositam seprius illa videt!
Nontibi si facies animum dat et omina regni--
o facies oculos nata tenere meos! --
collatum idcirco tibi me contemnere debes;
aptarimagnis inferiora licet.
traditur et nymphe mortalis amoreCalypso
capta recusantem detinuissevirum.
creditur aequoream Pthio Nereida regi
Egeriamiusto concubuisse Numae
Vulcano Veneremquamvis incuderelicta
turpiter obliquo claudicet illepede.
carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte
iungiturherous cum breviore modo.
tu quoque memea luxin quaslibetaccipe leges;
te deceat medio iuradedisse foro.
Non tibi crimen eronec quo laetereremoto;
non erit hic nobis infitiandusamor.
sunt mihi pro magno felicia carmina censu
etmultae per me nomen habere volunt;
novi aliquamquae secircumferat esse Corinnam.
ut fiatquidnon illa dedisse velit?
sed neque diversi ripa labuntureadem
frigidus Eurotas populiferquePadus
nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis;
ingeniocausas tu dabis una meo.
XVIII
Carmenad iratum dum tu perducis Achillen
primaqueiuratis induis arma viris
nosMacerignava Veneris cessamus inumbra
et tener ausuros grandia frangitAmor.
saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae --
ingremio sedit protinus illa meo.
saepe 'pudet!' dixi -- lacrimisvix illa retentis
'me miseram! iam te'dixit 'amare pudet?'
inplicuitque suos circum mea collalacertos
etquae me perduntosculamille dedit.
vincoret ingenium sumptis revocatur abarmis
resque domi gestas et mea bellacano.
Sceptra tamen sumpsicuraque tragoedia nostra
crevitet huic operi quamlibet aptus eram.
risit Amor pallamque meampictosque cothurnos
sceptraque privatatam cito sumpta manu.
hinc quoque me dominae numen deduxitiniquae
deque cothurnato vate triumphatAmor.
Quod licetaut artes teneri profitemur Amoris --
eimihipraeceptis urgeor ipse meis! --
autquod Penelopes verbisreddatur Ulixi
scribimus et lacrimasPhylli relictatuas
quod Paris et Macareus et quod male gratusIason
Hippolytique parens Hippolytusquelegant
quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem
dicatet Aoniae Lesbis amata lyrae.
Quam cito de toto rediit meus orbeSabinus
scriptaque diversis rettulit illelocis!
candida Penelope signum cognovit Ulixis;
legitab Hippolyto scripta noverca suo.
iam pius Aeneas miseraerescripsit Elissae
quodque legatPhyllissi modo vivitadest.
tristis ad Hypsipylen ab Iasonelittera venit;
det votam Phoebo Lesbisamata lyram.
Nec tibiqua tutum vatiMacerarmacanenti
aureus in medio Marte taceturAmor.
et Paris est illic et adulteranobile crimen
etcomes extincto Laodamia viro.
si bene te novinon bellalibentius istis
diciset a vestris inmea castra venis.
XIX
Sitibi non opus est servatastultepuella
atmihi fac servesquo magis ipse velim!
quod licetingratum est;quod non licet acrius urit.
ferreus estsiquisquod sinit alteramat
speremus pariterpariter metuamusamantes
et faciat voto rara repulsalocum.
quo mihi fortunamquae numquam fallere curet?
nilegoquod nullo tempore laedatamo!
Viderat hoc in me vitiumversuta Corinna
quaque capi possemcallida norat opem.
aquotiens sani capitis mentitadolores
cunctantem tardo iussit abirepede!
aquotiens finxit culpamquantumque licebat
insontispeciem praebuit esse nocens!
sic ubi vexarat tepidosquerefoverat ignis
rursus erat votis comiset apta meis.
quas mihi blanditiasquam dulcia verbaparabat
osculadi magniqualia quotquedabat!
Tu quoquequae nostros rapuisti nuper ocellos
saepetime simulanssaepe rogata nega;
et sine me ante tuos proiectumin limine postis
longa pruinosa frigoranocte pati.
sic mihi durat amor longosque adolescit inannos;
hoc iuvat; haec animi suntalimenta mei.
pinguis amor nimiumque patens in taedianobis
vertitur etstomacho dulcis utescanocet.
si numquam Danaen habuisset aenea turris
nonesset Danae de Iove facta parens;
dum servat Iuno mutatamcornibus Io
facta estquam fueratgratior illa Iovi.
quod licet et facile est quisquis cupitarbore frondis
carpat et e magno fluminepotet aquam.
siqua volet regnare diudeludat amantem.
eimihine monitis torquear ipse meis!
quidlibet eveniatnocetindulgentia nobis --
quod sequiturfugio; quod fugitipse sequor.
At tuformosae nimium securepuellae
incipe iam prima claudere nocteforem.
incipequis totiens furtim tua liminapulset
quaererequid latrent noctesilente canes
quas ferat et referat sollers ancillatabellas
cur totiens vacuo secubet ipsatoro.
mordeat ista tuas aliquando cura medullas
daquelocum nostris materiamque dolis.
ille potest vacuo furari litoreharenas
uxorem stulti siquis amarepotest.
iamque ego praemoneo: nisi tu servarepuellam
incipisincipiet desinere essemea!
multa diuque tuli; speravi saepe futurum
cumbene servassesut bene verba darem.
lentus es et pateris nullipatienda marito;
at mihi concessi finisamoris erit!
Scilicet infelix numquam prohibebor adire?
noxmihi sub nullo vindice semper erit?
nil metuam? per nulla trahamsuspiria somnos?
nil faciescur te iureperisse velim?
quid mihi cum faciliquid cum lenonemarito?
corrumpit vitio gaudia nostrasuo.
quin aliumquem tanta iuvat patientiaquaeris?
metibi rivalem si iuvat esseveta!
TertiusAmores
I
Statvetus et multos incaedua silva per annos;
credibileest illi numen inesse loco.
fons sacer in medio speluncaquepumice pendens
et latere ex omni dulcequeruntur aves.
Hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris --
quod meaquaerebamMusa moveret opus--
venit odoratos Elegia nexa capillos
etputopes illi longior alter erat.
forma decensvestistenuissimavultus amantis
et pedibusvitium causa decoris erat.
venit et ingenti violenta Tragoediapassu:
fronte comae torvapalla iacebathumi;
laeva manus sceptrum late regale movebat
Lydiusalta pedum vincla cothurnus erat.
Et prior 'ecquis erit' dixit'tibi finis amandi
O argumenti lentepoeta tui?
nequitiam vinosa tuam convivia narrant
narrantin multas conpita secta vias.
saepe aliquis digito vatem designateuntem
atque ait "hichic estquem ferus urit Amor!"
fabulanec sentistota iactaris inurbe
dum tua praeterito facta pudorerefers.
tempus eratthyrso pulsum graviore moveri;
cessatumsatis est -- incipe maius opus!
materia premis ingenium. canefacta virorum.
"haec animo"dices"area facta meo est!"
quod tenerae cantentlusit tua Musapuellae
primaque pernumeros acta iuventa suos.
nunc habeam per te Romana Tragoedianomen!
inplebit leges spiritus istemeas.'
Hactenuset movit pictis innixa cothurnis
densumcaesarie terque quaterque caput.
alterasi meminilimissubrisit ocellis --
falloran in dextramyrtea virga fuit?
'Quid gravibus verbisanimosa Tragoedia'dixit
'me premis? an numquam non gravisesse potes?
inparibus tamen es numeris dignata moveri;
inme pugnasti versibus usa meis.
non ego contulerim sublimiacarmina nostris;
obruit exiguas regiavestra fores.
sum leviset mecum levis estmea curaCupido;
non sum materia fortior ipsamea.
rustica sit sine me lascivi mater Amoris;
huicego proveni lena comesque deae.
quam tu non poteris duro reserarecothurno
haec est blanditiis ianua laxameis;
et tamen emerui plus quam tu posseferendo
multasupercilio non patienda tuo.
per me decepto didicit custodeCorinna
liminis adstricti sollicitarefidem
delabique toro tunica velata soluta
atque inpercussos nocte movere pedes.
a quotiens foribus durisinfixa pependi
non verita a populopraetereunte legi!
quin ego me meminidum custos saevusabiret
ancillae miseram delituissesinu.
quidcum me munus natali mittisat illa
rumpitet adposita barbara mersat aqua?
prima tuae movi felicia seminamentis;
munus habesquod te iam petitistameum.'
Desierat. coepi: 'per vos utramque rogamus
invacuas aures verba timentis eant.
altera me sceptro decorasaltoque cothurno;
iam nunc contactomagnus in ore sonus.
altera das nostro victurum nomen amori --
ergo ades et longis versibus addebrevis!
exiguum vati concedeTragoediatempus!
tulabor aeternus; quod petit illabreve est.'
Mota dedit veniam --teneri properentur Amores
dum vacat; atergo grandius urguet opus!
II
'Nonego nobilium sedeo studiosus equorum;
cuitamen ipsa favesvincat ut illeprecor.
ut loquerer tecum venitecumque sederem
ne tibi non notusquemfacisesset amor.
tu cursus spectasego te; spectemusuterque
quod iuvatatque oculos pascatuterque suos.
Ocuicumque favesfelix agitatorequorum!
ergo illi curae contigit essetuae?
hoc mihi contingatsacro de carcere missis
insistamforti mente vehendus equis
et modo lora dabomodo verbere terganotabo
nunc stringam metas interiorerota.
si mihi currenti fueris conspectamorabor
dequemeis manibus lora remissa fluent.
at quam paene Pelops Pisaeaconcidit hasta
dum spectat vultusHippodamiatuos!
nempe favore suae vicit tamen illepuellae.
vincamus dominae quisque favoresuae!
Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi.
haecin lege loci commoda circus habet --
tu tamen a dextraquicumque esparce puellae;
contactulateris laeditur ista tui.
tu quoquequi spectas post nostuacontrahe crura
si pudor estrigido necpreme terga genu!
Sed nimium demissa iacent tibi palliaterra.
collige -- vel digitis en egotollo meis!
invida vestis erasquae tam bona crurategebas;
quoque magis spectes -- invidavestis eras!
talia Milanion Atalantes crura fugacis
optavitmanibus sustinuisse suis.
talia pinguntur succinctae cruraDianae
cum sequitur fortesfortior ipsaferas.
his ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis?
inflammam flammasin mare fundis aquas.
suspicor ex istis etcetera posse placere
quae bene subtenui condita veste latent.
Vis tamen interea faciles arcessereventos?
quos faciet nostra mota tabellamanu.
an magis hic meus est animinon aeris aestus
captaquefemineus pectora torret amor?
dum loquoralba levi sparsa esttibi pulvere vestis.
sordide de niveocorpore pulvis abi!
Sed iam pompa venit -- linguis animisquefavete!
tempus adest plausus -- aureapompa venit.
prima loco fertur passis Victoria pinnis --
hucades et meus hic facdeavincat amor!
plaudite Neptunonimiumqui creditis undis!
nil mihi cum pelago;me mea terra capit.
plaude tuo Martimiles! nos odimusarma;
pax iuvat et media pace repertusamor.
auguribus PhoebusPhoebe venantibus adsit!
artificesin te verteMinervamanus!
ruricolaeCereri teneroqueadsurgite Baccho!
Pollucem pugilesCastora placet eques!
nos tibiblanda Venuspuerisquepotentibus arcu
plaudimus; inceptisadnuedivameis
daque novae mentem dominae! patiaturamari!
adnuit et motu signa secundadedit.
quod dea promisitpromittas ipsarogamus;
paceloquar Veneristu dea maior eris.
per tibi tot iuro testespompamque deorum
te dominam nobis tempusin omne peti!
Sed pendent tibi crura. potessi forteiuvabit
cancellis primos inseruissepedes.
maxima iam vacuo praetor spectacula circo
quadriiugosaequo carcere misit equos.
cui studeasvideo. vincetcuicumquefavebis.
quid cupiasipsi scire videnturequi.
me miserummetam spatioso circuit orbe!
quidfacis? admoto proxumus axe subit.
quid facisinfelix? perdisbona vota puellae.
tendeprecorvalidalora sinistra manu!
favimus ignavo -- sed enim revocateQuirites
et date iactatis undique signatogis!
enrevocant! -- ac ne turbet toga mota capillos
innostros abdas te licet usque sinus.
Iamque patent iterum reseratocarcere postes;
evolat admissis discoloragmen equis.
nunc saltem supera spatioque insurgepatenti!
sint measint dominae fac ratavota meae!
Sunt dominae rata vota meaemea votasupersunt.
ille tenet palmam; palmapetenda mea est.'
Risitet argutis quiddam promisitocellis.
'Hoc satis estalio ceteraredde loco!'
III
Essedeosicrede -- fidem iurata fefellit
etfacies illiquae fuit antemanet!
quam longos habuit nondumperiura capillos
tam longospostquamnumina laesithabet.
candida candorem roseo suffusarubore
ante fuit -- niveo lucet in orerubor.
pes erat exiguus -- pedis est artissima forma.
longadecensque fuit -- longa decensque manet.
argutos habuit --radiant ut sidus ocelli
per quos mentitaest perfida saepe mihi.
scilicet aeterni falsum iurarepuellis
di quoque conceduntformaquenumen habet.
perque suos illam nuper iurasse recordor
perquemeos oculos: en doluere mei!
Dicitedisi vos inpune fefelleratilla
alterius meriti cur ego damnatuli?
an non invidiae vobis Cepheia virgo est
promale formosa iussa parente mori?
non satis estquod vos habuisine pondere testis
et mecum lusos ridetinulta deos?
ut sua per nostram redimat periuriapoenam
victima deceptus decipientisero?
aut sine re nomen deus est frustraque timetur
etstulta populos credulitate movet;
autsiquis deus esttenerasamat ille puellas
et nimium solas omniaposse iubet.
nobis fatifero Mavors accingitur ense;
nospetit invicta Palladis hasta manu.
nobis flexibiles curvanturApollinis arcus;
in nos alta Iovisdextera fulmen habet.
formosas superi metuunt offenderelaesi
atque ultroquae se non timueretiment.
et quisquam pia tura focis inponere curat?
certeplus animi debet inesse viris!
Iuppiter igne suo lucos iaculaturet arces
missaque periuras tela ferirevetat.
tot meruere peti -- Semele miserabilis arsit!
officioest illi poena reperta suo;
at si venturo se subduxissetamanti
non pater in Baccho matrishaberet opus.
Quid queror et toto facio convicia caelo?
diquoque habent oculosdi quoque pectus habent!
si deus ipseforemnumen sine fraude liceret
feminamendaci falleret ore meum;
ipse ego iurarem verum iurarepuellas
et non de tetricis dicerer essedeus.
tu tamen illorum moderatius utere dono --
autoculis certe parcepuellameis!
IV
Durevirinposito tenerae custode puellae
nilagis; ingenio est quaeque tuenda suo.
siqua metu dempto castaestea denique casta est;
quaequia nonliceatnon facitilla facit!
ut iam servaris bene corpusadultera mens est;
nec custodirinevelitulla potest.
nec corpus servare poteslicet omniaclaudas;
omnibus exclusis intus adultererit.
cui peccare licetpeccat minus; ipsa potestas
semina nequitiae languidiora facit.
desinecrede mihivitiainritare vetando;
obsequio vinces aptiusilla tuo.
Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
orereluctanti fulminis ire modo;
constitit ut primum concessassensit habenas
frenaque in effusa laxaiacere iuba!
nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
sicinterdictis imminet aeger aquis.
centum fronte oculoscentumcervice gerebat
Argus -- et hos unussaepe fefellit Amor;
in thalamum Danae ferro saxoqueperennem
quae fuerat virgo traditamatererat;
Penelope mansitquamvis custode carebat
intertot iuvenes intemerata procos.
Quidquid servatur cupimus magisipsaque furem
cura vocat; pauciquodsinit alteramant.
nec facie placet illa suased amoremariti;
nescio quidquod te ceperitesse putant.
non proba fitquam vir servatsed adulteracara;
ipse timor pretium corpore maiushabet.
indignere licetiuvat inconcessa voluptas;
solaplacet'timeo!' dicere siqua potest.
nec tamen ingenuam ius estservare puellam --
hic metus externaecorpora gentis agat!
scilicet ut possit custos 'ego' dicere'feci'
in laudem servi casta sit illatui?
Rusticus est nimiumquem laedit adultera coniunx
etnotos mores non satis urbis habet
in qua Martigenae non sunt sinecrimine nati
Romulus Iliades IliadesqueRemus.
quo tibi formosamsi non nisi casta placebat?
nonpossunt ullis ista coire modis.
Si sapisindulge dominaevultusque severos
exuenec rigidi iuratuere viri
et cole quos dederit -- multos dabit -- uxoramicos.
gratia sic minimo magna laborevenit;
sic poteris iuvenum convivia semper inire
etquae non dederismulta videre domi.
V
'Noxeratet somnus lassos submisit ocellos;
terrueruntanimum talia visa meum:
Colle sub aprico creberrimus ilicelucus
stabatet in ramis multa latebatavis.
area gramineo suberat viridissima prato
umidade guttis lene sonantis aquae.
ipse sub arboreis vitabamfrondibus aestum --
fronde sub arboreased tamen aestus erat --
ecce! petens variis inmixtas floribusherbas
constitit ante oculos candidavacca meos
candidior nivibustunc cum cecidere recentes
inliquidas nondum quas mora vertit aquas;
candidiorquod adhucspumis stridentibus albet
et modosiccatamlactereliquit ovem.
taurus erat comes huicfeliciterille maritus
cumque sua teneram coniugepressit humum.
Dum iacet et lente revocatas ruminatherbas
atque iterum pasto pascitur antecibo
visus eratsomno vires adimente ferendi
cornigerumterra deposuisse caput.
huc levibus cornix pinnis delapsa perauras
venit et in viridi garrula sedithumo
terque bovis niveae petulanti pectora rostro
foditet albentis abstulit ore iubas.
illa locum taurumque diu cunctatarelinquit --
sed niger in vaccae pectorelivor erat;
utque procul vidit carpentes pabula tauros --
carpebant tauri pabula laeta procul --
illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis
etpetiit herbae fertilioris humum.
Dic agenocturnaequicumqueesimaginis augur
siquid habent verivisa quid ista ferant.'
Sic ego; nocturnae sic dixit imaginisaugur
expendens animo singula dictasuo:
'Quem tu mobilibus foliis vitare volebas
sedmale vitabasaestus amoris erat.
vacca puella tua est -- aptuscolor ille puellae;
tu vir et in vaccaconpare taurus eras.
pectora quod rostro cornix fodiebatacuto
ingenium dominae lena movebatanus.
quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit
frigidusin viduo destituere toro.
livor et adverso maculae sub pectorenigrae
pectus adulterii labe carerenegant.'
Dixerat interpres. gelido mihi sanguis ab ore
fugitet ante oculos nox stetit alta meos.
VI
Amnisharundinibus limosas obsite ripas
addominam propero -- siste parumper aquas!
nec tibi sunt pontes necquae sine remigis ictu
concava traiectocumba rudente vehat.
parvus erasmemininec te transirerefugi
summaque vix talos contigit undameos.
nunc ruis adposito nivibus de monte solutis
etturpi crassas gurgite volvis aquas.
quid properasse iuvatquidparca dedisse quieti
temporaquid nocticonseruisse diem
si tamen hic standum estsi non datur artibusullis
ulterior nostro ripa premendapedi?
nunc egoquas habuit pinnas Danaeius heros
terribilidensum cum tulit angue caput
nunc opto currumde quo Cerealiaprimum
semina venerunt in rude missasolum.
prodigiosa loquor veterum mendacia vatum;
nectulit haec umquam nec feret ulla dies.
Tu potiusripis effusecapacibus amnis --
sic aeternus eas --labere fine tuo!
non eris invidiaetorrensmihi credeferendae
si dicar per te forte retentusamans.
flumina deberent iuvenes in amore iuvare;
fluminasenserunt ipsaquid esset amor.
Inachus in Melie Bithynidepallidus isse
dicitur et gelidisincaluisse vadis.
nondum Troia fuit lustris obsessaduobus
cum rapuit vultusXantheNeaeratuos.
quid? non Alpheon diversis currere terris
virginisArcadiae certus adegit amor?
te quoque promissam XuthoPeneeCreusam
Pthiotum terris occuluisseferunt.
quid referam Asoponquem cepit Martia Thebe
natarumThebe quinque futura parens?
cornua si tua nunc ubi sintAcheloerequiram
Herculis irata fractaquerere manu;
nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti
unatamen tanti Deianira fuit.
ille fluens dives septena per ostiaNilus
qui patriam tantae tam bene celataquae
fertur in Euanthe collectam Asopide flammam
vinceregurgitibus non potuisse suis.
siccus ut amplecti Salmonida possetEnipeus
cedere iussit aquam; iussarecessit aqua.
Nec te praetereoqui per cava saxavolutans
Tiburis Argei pomifera arvarigas
Ilia cui placuitquamvis erat horrida cultu
unguenotata comasungue notata genas.
illa gemens patruique nefasdelictaque Martis
errabat nudo per locasola pede.
hanc Anien rapidis animosus vidit abundis
raucaque de mediis sustulit oravadis
atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxiaripas
Iliaab Idaeo Laumedontegenus?
quo cultus abiere tui? quid sola vagaris
vittanec evinctas inpedit alba comas?
quid fles et madidos lacrimiscorrumpis ocellos
pectoraque insanaplangis aperta manu?
ille habet et silices et vivum in pectoreferrum
qui tenero lacrimas lentus in orevidet.
Iliapone metus! tibi regia nostra patebit
tequecolent amnes. Iliapone metus!
tu centum aut plures interdominabere nymphas;
nam centum aut pluresflumina nostra tenent.
ne me sperneprecortantumTroianapropago;
munera promissis uberioraferes.'
Dixerat. illa oculos in humum deiectamodestos
spargebat teneros flebilis imbresinus.
ter molita fugam ter ad altas restitit undas
currendivires eripiente metu.
sera tamen scindens inimico pollicecrinem
edidit indignos ore trementesonos:
'o utinam mea lecta forent patrioquesepulcro
conditacum poterant virginisossa legi!
curmodo Vestalistaedas invitor ad ullas
turpiset Iliacis infitianda focis?
quid moror et digitis designoradultera vulgi?
desint famosus quaenotet ora pudor!'
Hactenuset vestem tumidis praetenditocellis
atque ita se in rapidas perditamisit aquas.
supposuisse manus ad pectora lubricusamnis
dicitur et socii iura dedissetori.
Te quoque credibile est aliqua caluisse puella;
sednemora et silvae crimina vestra tegunt.
dum loquorincrevitlatis spatiosior undis
nec capitadmissas alveus altus aquas.
quid mecumfuriosetibi? quidmutua differs
gaudia? quid coeptumrusticerumpis iter?
quid? si legitimum flueressi nobileflumen
si tibi per terras maxima famaforet --
nomen habes nullumrivis collecte caducis
nectibi sunt fontes nec tibi certa domus!
fontis habes instarpluviamque nivesque solutas
quas tibidivitias pigra ministrat hiemps;
aut lutulentus agis brumalitempore cursus
aut premis arentempulverulentus humum.
quis te tum potuit sitiens haurireviator?
quis dixit grata voce 'perenniseas'?
damnosus pecori currisdamnosior agris.
forsitanhaec alios; me mea damna movent.
Huic egovae! demens narrabamfluminum amores!
iactasse indigne nominatanta pudet.
nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachonamnem
et potui nomenNilereferretuum!
at tibi pro meritisoptonon candide torrens
sintrapidi soles siccaque semper hiemps!
VII
Atnon formosa estat non bene culta puella
atputonon votis saepe petita meis!
hanc tamen in nullos tenuimale languidus usus
sed iacui pigrocrimen onusque toro;
nec potui cupienspariter cupientepuella
inguinis effeti parte iuvantefrui.
illa quidem nostro subiecit eburnea collo
bracchiaSithonia candidiora nive
osculaque inseruit cupida luctantialingua
lascivum femori supposuitquefemur
et mihi blanditias dixit dominumque vocavit
etquae praeterea publica verba iuvant.
tacta tamen veluti gelidamea membra cicuta
segnia propositumdestituere meum;
truncus iners iacuispecies et inutilepondus
et non exactumcorpus an umbraforem.
Quae mihi ventura estsiquidem venturasenectus
cumdesit numeris ipsa iuventa suis?
apudet annorum: quo meiuvenemque virumque?
nec iuvenem nec mesensit amica virum!
sic flammas aditura pias aeternasacerdos
surgit et a caro fratre verendasoror.
at nuper bis flava Chlideter candida Pitho
terLibas officio continuata meo est;
exigere a nobis angusta nocteCorinnam
me memini numeros sustinuissenovem.
Num mea Thessalico languent devota veneno
corpora?num misero carmen et herba nocent
sagave poenicea defixit nominacera
et medium tenuis in iecur egitacus?
carmine laesa Ceres sterilem vanescit inherbam
deficiunt laesi carmine fontisaquae
ilicibus glandes cantataque vitibus uva
deciditet nullo poma movente fluunt.
quid vetat et nervos magicastorpere per artes?
forsitan inpatiens fitlatus inde meum.
huc pudor accessit: facti pudor ipsenocebat;
ille fuit vitii causa secundamei.
At qualem vidi tantum tetigique puellam!
sicetiam tunica tangitur illa sua.
illius ad tactum Pyliusiuvenescere possit
Tithonosque annisfortior esse suis.
haec mihi contigerat; sed vir non contigitilli.
quas nunc concipiam per nova votapreces?
credo etiam magnosquo sum tam turpiterusus
muneris oblati paenituissedeos.
optabam certe recipi -- sum nempe receptus;
osculaferre -- tuli; proximus esse -- fui.
quo mihi fortunae tantum?quo regna sine usu?
quidnisi possedidives avarus opes?
sic aret mediis taciti vulgator inundis
pomaquequae nullo tempore tangathabet.
a tenera quisquam sic surgit mane puella
protinusut sanctos possit adire deos?
Sedputonon blanda: non optimaperdidit in me
oscula; non omnisollicitavit ope!
illa graves potuit quercus adamantaquedurum
surdaque blanditiis saxa moveresuis.
digna movere fuit certe vivosque virosque;
sedneque tum vixi nec virut antefui.
quid iuvetad surdas sicantet Phemius aures?
quid miserumThamyran picta tabella iuvat?
At quae non tacita formavi gaudiamente!
quos ego non finxi disposuiquemodos!
nostra tamen iacuere velut praemortua membra
turpiterhesterna languidiora rosa --
quae nunceccevigentintempestiva valentque
nunc opusexposcunt militiamque suam.
quin istic pudibunda iacesparspessima nostri?
sic sum pollicitis captuset ante tuis.
tu dominum fallis; per te deprensusinermis
tristia cum magno damna pudoretuli.
Hanc etiam non est mea dedignata puella
molliteradmota sollicitare manu;
sed postquam nullas consurgere posse perartes
inmemoremque sui procubuissevidet
'quid me ludis?' ait'quis temale saneiubebat
invitum nostro ponere membratoro?
aut te traiectis Aeaea venefica lanis
devovetaut alio lassus amore venis.'
nec moradesiluit tunica velatasoluta --
et decuit nudos proripuissepedes! --
neve suae possent intactam scireministrae
dedecus hoc sumptadissimulavit aqua.
VIII
Etquisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes
auttenerum dotes carmen habere putat?
ingenium quondam fueratpretiosius auro;
at nunc barbaria estgrandishabere nihil.
cum pulchrae dominae nostri placuerelibelli
quo licuit librisnon licet iremihi;
cum bene laudavitlaudato ianua clausa est.
turpiterhuc illuc ingeniosus eo.
Eccerecens dives parto per vulneracensu
praefertur nobis sanguine pastuseques!
hunc potes amplecti formosisvitalacertis?
huiusin amplexuvitaiacere potes?
si nesciscaput hoc galeamportare solebat;
ense latus cinctumquodtibi serviterat;
laeva manuscui nunc serum male convenitaurum
scuta tulit; dextram tange --cruenta fuit!
qua periit aliquispotes hanc contingeredextram?
heuubi mollities pectoris illatui?
cerne cicatricesveteris vestigia pugnae --
quaesitumest illi corporequidquid habet.
forsitan etquotiens hominemiugulaveritille
indicet! hoc fassastangisavaramanus?
ille ego Musarum purus Phoebiquesacerdos
ad rigidas canto carmen inanefores?
discitequi sapitisnon quae nos scimus inertes
sedtrepidas acies et fera castra sequi
proque bono versu primumdeducite pilum!
nox tibisi bellespossitHomeredari.
Iuppiteradmonitus nihil esse potentiusauro
corruptae pretium virginis ipsefuit.
dum merces aberatdurus pateripsa severa
aeratipostesferrea turris erat;
sed postquam sapiens in munere venitadulter
praebuit ipsa sinus et dareiussa dedit.
at cum regna senex caeli Saturnus haberet
omnelucrum tenebris alta premebat humus.
aeraque et argentum cumqueauro pondera ferri
manibus admoratnullaque massa fuit.
at meliora dabat -- curvo sine vomerefruges
pomaque et in quercu mella repertacava.
nec valido quisquam terram scindebat aratro
signabatnullo limite mensor humum
non freta demisso verrebant erutaremo;
ultima mortali tum via lituserat.
Contra te sollershominum naturafuisti
etnimium damnis ingeniosa tuis.
quo tibiturritis incingeremoenibus urbes?
quo tibidiscordesaddere in arma manus?
quid tibi cum pelago -- terra contentafuisses!
cur non et caelumtertia regnapetis?
qua licetadfectas caelum quoque -- templaQuirinus
Liber et Alcides et modo Caesarhabent.
eruimus terra solidum pro frugibus aurum.
possidetinventas sanguine miles opes.
curia pauperibus clausa est -- datcensus honores;
inde gravis iudexindeseverus eques!
Omnia possideant; illis Campusqueforumque
serviathi pacem crudaque bellagerant --
tantum ne nostros avidi liceantur amores
et-- satis est -- aliquid pauperis esse sinant!
at nuncexaequettetricas licet illa Sabinas
imperat utcaptae qui dare multa potest;
me prohibet custosin me timetilla maritum.
si dederimtota cedetuterque domo!
o si neclecti quisquam deus ultor amantis
tammale quaesitas pulvere mutet opes!
IX
Memnonasi matermater ploravit Achillem
ettangunt magnas tristia fata deas
flebilis indignosElegiasolve capillos!
animis ex vero nunctibi nomen erit! --
ille tui vates operistua famaTibullus
ardet in extructocorpus inanerogo.
eccepuer Veneris fert eversamque pharetram
etfractos arcus et sine luce facem;
adspicedemissis ut eatmiserabilis alis
pectoraque infestatundat aperta manu!
excipiunt lacrimas sparsi per collacapilli
oraque singultu concutientesonant.
fratris in Aeneae sic illum funere dicunt
egressumtectispulcher Iuletuis;
nec minus est confusa Venus morienteTibullo
quam iuveni rupit cum ferusinguen aper.
at sacri vates et divum cura vocamur;
suntetiam qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum morsinportuna profanat
omnibus obscurasinicit illa manus!
quid pater Ismarioquid mater profuitOrpheo?
carmine quid victas obstipuisseferas?
et Linon in silvis idem pater 'aelinon!' altis
diciturinvita concinuisse lyra.
adice Maeonidena quo ceu fonteperenni
vatum Pieriis ora rigantur aquis--
hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.
defugiuntavidos carmina sola rogos;
durantvatis opusTroiani famalaboris
tardaque nocturno tela retextadolo.
sic Nemesis longumsic Delia nomen habebunt
alteracura recensaltera primus amor.
Quid vos sacra iuvant? quid nuncAegyptia prosunt
sistra? quid in vacuosecubuisse toro?
cum rapiunt mala fata bonos -- ignoscite fasso!--
sollicitor nullos esse putaredeos.
vive pius -- moriere; pius cole sacra -- colentem
morsgravis a templis in cava busta trahet;
carminibus confide bonis-- iacetecceTibullus:
vix manet etotoparva quod urna capit!
tenesacer vatesflammae rapuererogales
pectoribus pasci nec timueretuis?
aurea sanctorum potuissent templa deorum
urerequae tantum sustinuere nefas!
avertit vultusErycis quaepossidet arces;
sunt quoquequi lacrimascontinuisse negant.
Sed tamen hoc meliusquam si Phaeaciatellus
ignotum vili supposuissethumo.
hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
materet in cineres ultima dona tulit;
hinc soror in partem misera cummatre doloris
venit inornatas dilaniatacomas
cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
osculanec solos destituere rogos.
Delia discedens 'felicius' inquit'amata
sum tibi; vixistidum tuus igniseram.'
cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori?
metenuit moriens deficiente manu.'
Si tamen e nobis aliquid nisinomen et umbra
restatin Elysia valleTibullus erit.
obvius huic venias hedera iuvenaliacinctus
tempora cum Calvodocte Catulletuo;
tu quoquesi falsum est temerati crimenamici
sanguinis atque animae prodigeGalle tuae.
his comes umbra tua est; siqua est modo corporisumbra
auxisti numerosculte Tibullepios.
ossa quietaprecortuta requiescite in urna
etsit humus cineri non onerosa tuo!
X
Annuavenerunt Cerealis tempora sacri;
secubatin vacuo sola puella toro.
flava Cerestenues spicis redimitacapillos
cur inhibes sacris commodanostra tuis?
Tedeamunificam gentesubi quaequeloquuntur
nec minus humanis invidet ullabonis.
ante nec hirsuti torrebant farra coloni
necnotum terris area nomen erat
sed glandem quercusoraculaprimaferebant;
haec erat et tenericaespitis herba cibus.
prima Ceres docuit turgescere semen inagris
falce coloratas subsecuitquecomas;
prima iugis tauros supponere colla coegit
etveterem curvo dente revellit humum.
Hanc quisquam lacrimislaetari credit amantum
et bene tormentissecubituque coli?
nec tamen estquamvis agros amet illaferaces
rustica nec viduum pectus amorishabet.
Cretes erunt testes -- nec fingunt omnia Cretes.
Cretenutrito terra superba Iove.
illicsideream mundi qui temperatarcem
exiguus tenero lac bibit orepuer.
Magna fides testi: testis laudatur alumno.
fassuramCererem crimina nostra puto.
viderat Iasium Cretaea diva subIda
figentem certa terga ferinamanu.
viditet ut tenerae flammam rapuere medullae
hincpudorex illa parte trahebat amor.
victus amore pudor; sulcosarere videres
et sata cum minima parteredire sui.
cum bene iactati pulsarant arva ligones
ruperatet duram vomer aduncus humum
seminaque in latos ierantaequaliter agros
inrita decepti votacolentis erant.
diva potens frugum silvis cessabat inaltis;
deciderant longae spicea sertacomae.
sola fuit Crete fecundo fertilis anno;
omniaqua tulerat se deamessis erat;
ipsalocus nemorumcanebatfrugibus Ide
et ferus in silva farrametebat aper.
optavit Minos similes sibi legiferannos;
optassetCereris longus ut essetamor.
Quod tibi secubitus tristesdea flavafuissent
hoccogor sacris nunc ego ferre tuis?
cur ego sim tristiscum sittibi nata reperta
regnaque quam Iunosorte minore regat?
festa dies Veneremque vocat cantusquemerumque;
haec decet ad dominos muneraferre deos.
XIa
Multadiuque tuli; vitiis patientia victa est;
cedefatigato pectoreturpis amor!
scilicet adserui iam me fugiquecatenas
et quae non puduit ferretulisse pudet.
vicimus et domitum pedibus calcamusamorem;
venerunt capiti cornua serameo.
perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim;
saepetulit lassis sucus amarus opem.
Ergo ego sustinuiforibus tamsaepe repulsus
ingenuum dura ponerecorpus humo?
ergo ego nescio cuiquem tu conplexatenebas
excubui clausam servus ut antedomum?
vidicum foribus lassus prodiret amator
invalidumreferens emeritumque latus;
hoc tamen est leviusquam quod sumvisus ab illo --
eveniat nostrishostibus ille pudor!
Quando ego non fixus lateri patienteradhaesi
ipse tuus custosipse viripsecomes?
scilicet et populo per me comitata placebas;
causafuit multis noster amoris amor.
turpia quid referam vanaemendacia linguae
et periuratos in meadamna deos?
quid iuvenum tacitos inter convivianutus
verbaque conpositis dissimulatanotis?
dicta erat aegra mihi -- praeceps amensquecucurri;
veniet rivali non erat aegrameo!
His et quae taceo duravi saepe ferendis;
quaerealium pro mequi queat ista pati.
iam mea votiva puppis redimitacorona
lenta tumescentes aequoris auditaquas.
desine blanditias et verbapotentia quondam
perdere-- non ego nunc stultusut ante fui!
XIb
Luctanturpectusque leve in contraria tendunt
hacamor hac odiumsedputovincit amor.
oderosi potero; si noninvitus amabo.
nec iuga taurus amat; quaetamen odithabet.
nequitiam fugio -- fugientem formareducit;
aversor morum crimina -- corpusamo.
sic ego nec sine te nec tecum vivere possum
etvideor voti nescius esse mei.
aut formosa fores minusaut minusinprobavellem;
non facit ad mores tambona forma malos.
facta merent odiumfacies exorat amorem --
me miserumvitiis plus valet illasuis!
Parceper o lecti socialia iuraper omnis
quidant fallendos se tibi saepe deos
perque tuam faciemmagni mihinuminis instar
perque tuos oculosquirapuere meos!
quidquid erismea semper eris; tu seligetantum
me quoque velle velisannecoactus amem!
lintea dem potius ventisque ferentibusutar
utquamsi nolimcogar amarevelim.
XII
Quisfuit ille diesquo tristia semper amanti
ominanon albae concinuistis aves?
quodve putem sidus nostris occurrerefatis
quosve deos in me bella moverequerar?
quae modo dicta mea estquam coepi solus amare
cummultis vereor ne sit habenda mihi.
Fallimuran nostris innotuitilla libellis?
sic erit -- ingenioprostitit illa meo.
et merito! quid enim formae praeconiafeci?
vendibilis culpa facta puella meaest.
me lenone placetduce me perductus amator
ianuaper nostras est adaperta manus.
An prosintdubiumnocueruntcarmina semper;
invidiae nostris illafuere bonis.
cum Thebaecum Troia foretcum Caesarisacta
ingenium movit sola Corinnameum.
aversis utinam tetigissem carmina Musis
Phoebuset inceptum destituisset opus!
Nec tamen ut testes mos est audirepoetas;
malueram verbis pondus abessemeis.
per nos Scylla patri caros furata capillos
pubepremit rabidos inguinibusque canes;
nos pedibus pinnas dedimusnos crinibus angues;
victor Abantiadesalite fertur equo.
idem per spatium Tityon porreximusingens
et tria vipereo fecimus oracani;
fecimus Enceladon iaculantem mille lacertis
ambiguaecaptos virginis ore viros.
Aeolios Ithacis inclusimus utribusEuros;
proditor in medio Tantalus amnesitit.
de Niobe silicemde virgine fecimus ursam.
concinit Odrysium Cecropis ales Ityn;
Iuppiter aut in aves aut setransformat in aurum
aut secat inpositavirgine taurus aquas.
Protea quid referam Thebanaque seminadentes;
qui vomerent flammas orefuisseboves;
flere genis electra tuasAurigasorores;
quaequerates fuerintnunc maris esse deas;
aversumque diem mensisfurialibus Atrei
duraque percussam saxasecuta lyram?
Exit in inmensum fecunda licentiavatum
obligat historica nec sua verbafide.
et mea debuerat falso laudata videri
femina;credulitas nunc mihi vestra nocet.
XIII
Cummihi pomiferis coniunx foret orta Faliscis
moeniacontigimus victaCamilletibi.
casta sacerdotes Iunoni festaparabant
et celebres ludos indigenamquebovem;
grande morae pretium ritus cognoscerequamvis
difficilis clivis huc via praebetiter.
Stat vetus et densa praenubilus arbore lucus;
adspice-- concedas numen inesse loco.
accipit ara preces votivaque turapiorum --
ara per antiquas facta sinearte manus.
hincubi praesonuit sollemni tibia cantu
itper velatas annua pompa vias;
ducuntur niveae populo plaudenteiuvencae
quas aluit campis herba Faliscasuis
et vituli nondum metuenda fronte minaces
etminor ex humili victima porcus hara
duxque gregis cornu pertempora dura recurvo.
invisa est dominaesola capella deae;
illius indicio silvis inventa subaltis
dicitur inceptam destituissefugam.
nunc quoque per pueros iaculis incessitur index
etpretium auctori vulneris ipsa datur.
Qua ventura dea estiuvenestimidaeque puellae
praeverrunt latasveste iacente vias.
virginei crines auro gemmaquepremuntur
et tegit auratos palla superbapedes;
more patrum Graio velatae vestibus albis
traditasupposito vertice sacra ferunt.
ora favent populi tum cum venitaurea pompa
ipsa sacerdotessubsequiturque suas.
Argiva est pompae facies; Agamemnonecaeso
et scelus et patrias fugit Halaesusopes
iamque pererratis profugus terraque fretoque
moeniafelici condidit alta manu.
ille suos docuit Iunonia sacraFaliscos.
sint mihisint populo semperamica suo!
XIV
Nonegone peccescum sis formosarecuso
sedne sit misero scire necesse mihi;
nec te nostra iubet fiericensura pudicam
sed tamenut temptesdissimularerogat.
non peccatquaecumque potest peccassenegare
solaque famosam culpa professafacit.
quis furor estquae nocte latentin luce fateri
etquae clam facias facta referre palam?
ignoto meretrix corpusiunctura Quiriti
opposita populumsummovet ante sera;
tu tua prostitues famae peccatasinistrae
commissi perages indiciumquetui?
sit tibi mens meliorsaltemve imitare pudicas
tequeprobamquamvis non erisesse putem.
quae facishaec facito;tantum fecisse negato
nec pudeat coramverba modesta loqui!
Est qui nequitiam locus exigat; omnibusillum
deliciis inplestet procul indepudor!
hinc simul exierislascivia protinus omnis
absitet in lecto crimina pone tuo.
illic nec tunicam tibi sit posuissepudori
nec femori inpositum sustinuissefemur;
illic purpureis condatur lingua labellis
inquemodos Venerem mille figuret amor;
illic nec voces nec verbaiuvantia cessent
spondaque lascivamobilitate tremat!
indue cum tunicis metuentem criminavultum
et pudor obscenum diffiteaturopus;
da populoda verba mihi; sine nescius errem
etliceat stulta credulitate frui!
Cur totiens video mitti recipiquetabellas?
cur pressus prior estinteriorque torus?
cur plus quam somno turbatos essecapillos
collaque conspicio dentis haberenotam?
tantum non oculos crimen deducis ad ipsos;
sidubitas famae parcereparce mihi!
mens abit et morior quotienspeccasse fateris
perque meos artusfrigida gutta fluit.
tunc amotunc odi frustra quod amarenecesse est;
tunc egosed tecummortuusesse velim!
Nil equidem inquiramnec quae celareparabis
insequaret falli muneris instarerit.
si tamen in media deprensa tenebere culpa
etfuerint oculis probra videnda meis
quae bene visa mihi fuerintbene visa negato --
concedent verbislumina nostra tuis.
prona tibi vinci cupientem vincere palmaest
sit modo 'non feci!' dicere linguamemor.
cum tibi contingat verbis superare duobus
etsinon causaiudice vince tuo!
XV
Quaerenovum vatemtenerorum mater Amorum!
raditurhic elegis ultima meta meis;
quos ego conposuiPaeligni rurisalumnus --
nec me deliciae dedecueremeae --
siquid id estusque a proavis vetus ordinisheres
non modo militiae turbine factuseques.
Mantua Vergiliogaudet Verona Catullo;
Paelignaedicar gloria gentis ego
quam sua libertas ad honesta coegeratarma
cum timuit socias anxia Romamanus.
atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi
moeniaquae campi iugera pauca tenent
'Quae tantum' dicat 'potuistisferre poetam
quantulacumque estisvosego magna voco.'
Culte puer puerique parens Amathusiaculti.
aurea de campo vellite signameo!
corniger increpuit thyrso graviore Lyaeus:
pulsandaest magnis area maior equis.
inbelles elegigenialis Musavalete
post mea mansurum fata superstesopus.