Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it



Q. Horati Flacci


Sermonum

Liber Primus


1.1

1.2

1.3

1.4

1.5

1.6

1.7

1.8

1.9

1.10

 

 

1.1

Qui fitMaecenasut nemoquam sibi sortem

seu ratiodederit seu fors obieceritilla

contentusvivatlaudet diversa sequentis?

'ofortunati mercatores' gravis annis

5

miles aitmulto iam fractus membra labore;

contramercator navim iactantibus Austris:

'militiaest potior. quid enim? concurritur: horae

momentocita mors venit aut victoria laeta.'

agricolamlaudat iuris legumque peritus

10

sub gallicantum consultor ubi ostia pulsat;

illedatis vadibus qui rure extractus in urbem est

solosfelicis viventis clamat in urbe.

cetera degenere hoc--adeo sunt multa--loquacem

delassarevalent Fabium. ne te moreraudi

15

quo remdeducam. si quis deus 'en ego' dicat

'iamfaciam quod voltis: eris tuqui modo miles

mercator;tuconsultus modorusticus: hinc vos

vos hincmutatis discedite partibus. eia

quidstatis?' nolint. atqui licet esse beatis.

20

quidcausae estmerito quin illis Iuppiter ambas

iratusbuccas inflet neque se fore posthac

tamfacilem dicatvotis ut praebeat aurem?

praetereane sic ut qui iocularia ridens

percurram:quamquam ridentem dicere verum

25

quidvetat? ut pueris olim dant crustula blandi

doctoreselementa velint ut discere prima:

sed tamenamoto quaeramus seria ludo:

illegravem duro terram qui vertit aratro

perfidushic caupomiles nautaequeper omne

30

audacesmare qui currunthac mente laborem

seseferresenes ut in otia tuta recedant

aiuntcumsibi sint congesta cibaria: sicut

parvola--namexemplo est--magni formica laboris

ore trahitquodcumque potest atque addit acervo

35

quemstruithaud ignara ac non incauta futuri.

quaesimul inversum contristat Aquarius annum

non usquamprorepit et illis utitur ante

quaesitissapienscum te neque fervidus aestus

demoveatlucro neque hiemsignis mare ferrum

40

nil obstettibidum ne sit te ditior alter.

quid iuvatinmensum te argenti pondus et auri

furtimdefossa timidum deponere terra?

quodsiconminuasvilem redigatur ad assem?

at ni idfitquid habet pulcri constructus acervus?

45

miliafrumenti tua triverit area centum:

non tuushoc capiet venter plus ac meus: utsi

reticulumpanis venalis inter onusto

fortevehas umeronihilo plus accipias quam

qui nilportarit. vel dic quid referat intra

50

naturaefinis viventiiugera centum an

millearet? 'at suave est ex magno tollere acervo.'

dum exparvo nobis tantundem haurire relinquas

cur tuaplus laudes cumeris granaria nostris?

ut tibi sisit opus liquidi non amplius urna

55

vel cyathoet dicas 'magno de flumine mallem

quam exhoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit

plenior utsiquos delectet copia iusto

cum ripasimul avolsos ferat Aufidus acer.

at quitantuli eget quanto est opusis neque limo

60

turbatamhaurit aquam neque vitam amittit in undis.

at bonapars hominum decepta cupidine falso

'nil satisest'inquit'quia tanti quantum habeas sis':

quidfacias illi? iubeas miserum esselibenter

quatenusid facit: ut quidam memoratur Athenis

65

sordidusac divespopuli contemnere voces

sicsolitus: 'populus me sibilatat mihi plaudo

ipse domisimul ac nummos contemplor in arca.'

Tantalus alabris sitiens fugientia captat

flumina--quidrides? mutato nomine de te

70

fabulanarratur: congestis undique saccis

indormisinhians et tamquam parcere sacris

cogerisaut pictis tamquam gaudere tabellis.

nescisquo valeat nummusquem praebeat usum?

panisematurholusvini sextariusadde

75

quishumana sibi doleat natura negatis.

anvigilare metu exanimemnoctesque diesque

formidaremalos furesincendiaservos

ne teconpilent fugienteshoc iuvat? horum

semper egooptarim pauperrimus esse bonorum.

80

at sicondoluit temptatum frigore corpus

aut aliuscasus lecto te adflixithabes qui

adsideatfomenta paretmedicum rogetut te

suscitetac reddat gnatis carisque propinquis?

non uxorsalvum te voltnon filius; omnes

85

vicinioderuntnotipueri atque puellae.

mirariscum tu argento post omnia ponas

si nemopraestetquem non merearisamorem?

an sicognatosnullo natura labore

quos tibidatretinere velis servareque amicos

90

infelixoperam perdasut siquis asellum

in campodoceat parentem currere frenis?

deniquesit finis quaerendicumque habeas plus

pauperiemmetuas minus et finire laborem

incipiasparto quod avebasne facias quod

95

Ummidiusquidam; non longa est fabula: dives

utmetiretur nummosita sordidusut se

non umquamservo melius vestiretad usque

supremumtempusne se penuria victus

opprimeretmetuebat. at hunc liberta securi

100

divisitmediumfortissima Tyndaridarum.

'quid miigitur suades? ut vivam Naevius aut sic

utNomentanus?' pergis pugnantia secum

frontibusadversis conponere: non ego avarum

cum vetotefieri vappam iubeo ac nebulonem:

105

est interTanain quiddam socerumque Viselli:

est modusin rebussunt certi denique fines

quos ultracitraque nequit consistere rectum.

illucunde abiiredeoqui nemout avarus

se probetac potius laudet diversa sequentis

110

quodquealiena capella gerat distentius uber

tabescatneque se maiori pauperiorum

turbaeconparethunc atque hunc superare laboret.

sicfestinanti semper locupletior obstat

utcumcarceribus missos rapit ungula currus

115

instatequis auriga suos vincentibusillum

praeteritumtemnens extremos inter euntem.

inde fitut raroqui se vixisse beatum

dicat etexacto contentus tempore vita

cedat uticonviva saturreperire queamus.

120

iam satisest. ne me Crispini scrinia lippi

conpilasseputesverbum non amplius addam.





1.2

Ambubaiarumcollegiapharmacopolae

mendicimimaebalatroneshoc genus omne

maestum acsollicitum est cantoris morte Tigelli.

quippebenignus erat. contra hicne prodigus esse

5

dicaturmetuensinopi dare nolit amico

frigus quoduramque famem propellere possit.

hunc siperconterisavi cur atque parentis

praeclaramingrata stringat malus ingluvie rem

omniaconductis coemens obsonia nummis

10

sordidusatque animi quod parvi nolit haberi

respondet.laudatur ab hisculpatur ab illis.

Fufidiusvappae famam timet ac nebulonis

[divesagrisdives positis in fenore nummis]:

quinas hiccapiti mercedes exsecat atque

15

quantoperditior quisque esttanto acrius urget;

nominasectatur modo sumpta veste virili

subpatribus duris tironum. 'maxime' quis non

'Iuppiter'exclamat simul atque audivit? 'at in se

proquaestu sumptum facit hic?' vix credere possis

20

quam sibinon sit amicusita ut pater illeTerenti

fabulaquem miserum gnato vixisse fugato

inducitnon se peius cruciaverit atque hic.

siquisnunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc:

dum vitantstulti vitiain contraria currunt.

25

Maltinustunicis demissis ambulatest qui

inguen adobscaenum subductis usque; facetus

pastillosRufillus oletGargonius hircum:

nil mediumest. sunt qui nolint tetigisse nisi illas

quarumsubsuta talos tegat instita veste

30

contraalius nullam nisi olenti in fornice stantem.

quidamnotus homo cum exiret fornice'macte

virtuteesto' inquit sententia dia Catonis;

'nam simulac venas inflavit taetra libido

huciuvenes aequom est descenderenon alienas

35

permolereuxores.' 'nolim laudarier' inquit

'sic me'mirator cunni Cupiennius albi.

audire estoperae pretiumprocedere recte

quimoechis non voltisut omni parte laborent

utqueillis multo corrupta dolore voluptas

40

atque haecrara cadat dura inter saepe pericla.

hic sepraecipitem tecto deditille flagellis

ad mortemcaesusfugiens hic decidit acrem

praedonumin turbamdedit hic pro corpore nummos

huncperminxerunt calones; quin etiam illud

45

acciditut cuidam testis caudamque salacem

demeterentferro. 'iure' omnes: Galba negabat.

tutior atquanto merx est in classe secunda

libertinarumdico: Sallustius in quas

non minusinsanit quam qui moechatur. at hic si

50

qua resqua ratio suaderet quaque modeste

munificoesse licetvellet bonus atque benignus

essedaret quantum satis esset nec sibi damno

dedecoriqueforet. verum hoc se amplectitur uno

hoc amatet laudat: 'matronam nullam ego tango'

55

ut quondamMarsaeusamator Originis ille

quipatrium mimae donat fundumque laremque

'nilfuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.'

verum estcum mimisest cum meretricibusunde

fama malumgravius quam res trahit. an tibi abunde

60

personamsatis estnon illudquidquid ubique

officitevitare? bonam deperdere famam

rem patrisoblimare malum est ubicumque. quid inter-

est inmatronaancilla peccesne togata?

Villius inFausta Sullae generhoc miser uno

65

nominedeceptuspoenas dedit usque superque

quam satisestpugnis caesus ferroque petitus

exclususforecum Longarenus foret intus.

huic simuttonis verbis mala tanta videnti

dicerethaec animus 'quid vis tibi? numquid ego a te

70

magnoprognatum deposco consule cunnum

velatumquestolamea cum conferbuit ira?'

quidresponderet? 'magno patre nata puella est.'

at quantomeliora monet pugnantiaque istis

dives opisnatura suaetu si modo recte

75

dispensarevelis ac non fugienda petendis

inmiscere.tuo vitio rerumne labores

nilreferre putas? quarene paeniteat te

desinematronas sectarierunde laboris

plushaurire mali est quam ex re decerpere fructus.

80

nec magishuicinter niveos viridisque lapillos

sit licethocCerinthetuum tenerum est femur aut crus

rectiusatque etiam melius persaepe togatae.

adde hucquod mercem sine fucis gestataperte

quodvenale habet ostendit necsiquid honesti est

85

iactathabetque palamquaeritquo turpia celet.

regibushic mos estubi equos mercantur: opertos

inspiciuntne si faciesut saepedecora

mollifulta pede estemptorem inducat hiantem

quodpulcrae clunesbreve quod caputardua cervix.

90

hoc illirecte: ne corporis optima Lyncei

contemplereoculisHypsaea caecior illa

quae malasuntspectes. 'o cruso bracchia.' verum

depugisnasutabrevi latere ac pede longo est.

matronaepraeter faciem nil cernere possis

95

ceteraniCatia estdemissa veste tegentis.

siinterdicta petesvallo circumdata--nam te

hoc facitinsanum--multae tibi tum officient res

custodeslecticaciniflonesparasitae

ad talosstola demissa et circumdata palla

100

plurimaquae invideant pure adparere tibi rem.

alteranil obstat: Cois tibi paene videre est

ut nudamne crure malone sit pede turpi;

metiripossis oculo latus. an tibi mavis

insidiasfieri pretiumque avellier ante

105

quammercem ostendi? leporem venator ut alta

in nivesecteturpositum sic tangere nolit

cantat etadponit 'meus est amor huic similis; nam

transvolatin medio posita et fugientia captat.'

hiscineversiculis speras tibi posse dolores

110

atqueaestus curasque gravis e pectore pelli?

nonnecupidinibus statuat natura modum quem

quidlatura sibiquid sit dolitura negatum

quaerereplus prodest et inane abscindere soldo?

numtibicum faucis urit sitisaurea quaeris

115

pocula?num esuriens fastidis omnia praeter

pavonemrhombumque? tument tibi cum inguinanumsi

ancillaaut verna est praesto puerimpetus in quem

continuofiat. malis tentigine rumpi?

non ego;namque parabilem amo venerem facilemque.

120

illam'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit vir'

Gallishanc Philodemus ait sibiquae neque magno

stetpretio neque cunctetur cum est iussa venire.

candidarectaque sitmunda hactenusut neque longa

nec magisalba velit quam dat natura videri.

125

haec ubisupposuit dextro corpus mihi laevom

Ilia etEgeria est; do nomen quodlibet illi.

necvereornedum futuovir rure recurrat

ianuafrangaturlatret canisundique magno

pulsadomus strepitu resonetvepallida lecto

130

desiliatmuliermiseram se conscia clamet

cruribushaec metuatdoti deprensaegomet mi.

discinctatunica fugiendum est et pede nudo

ne nummipereant aut puga aut denique fama.

deprendimiserum est: Fabio vel iudice vincam.





1.3

Omnibushoc vitium est cantoribusinter amicos

ut numquaminducant animum cantare rogati

iniussinumquam desistant. Sardus habebat

illeTigellius hoc. Caesarqui cogere posset

5

si peteretper amicitiam patris atque suamnon

quicquamproficeret; si conlibuissetab ovo

usque admala citaret 'io Bacchae' modo summa

vocemodohacresonat quae chordis quattuor ima.

nilaequale homini fuit illi: saepe velut qui

10

currebatfugiens hostempersaepe velut qui

Iunonissacra ferret; habebat saepe ducentos

saepedecem servos; modo reges atque tetrarchas

omniamagna loquensmodo 'sit mihi mensa tripes et

conchasalis puri et togaquae defendere frigus

15

quamviscrassa queat.' deciens centena dedisses

huicparcopaucis contentoquinque diebus

nil eratin loculis; noctes vigilabat ad ipsum

manediemtotum stertebat; nil fuit unquam

sic inparsibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu?

20

nullanehabes vitia?' immo alia et fortasse minora.

Maeniusabsentem Novium cum carperet'heus tu'

quidam ait'ignoras te an ut ignotum dare nobis

verbaputas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit.

stultus etinprobus hic amor est dignusque notari.

25

cum tuapervideas oculis mala lippus inunctis

cur inamicorum vitiis tam cernis acutum

quam autaquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra

evenitinquirant vitia ut tua rursus et illi.

iracundiorest paulominus aptus acutis

30

naribushorum hominum; rideri possit eo quod

rusticiustonso toga defluit et male laxus

in pedecalceus haeret: at est bonusut melior vir

non aliusquisquamat tibi amicusat ingenium ingens

incultolatet hoc sub corpore. denique te ipsum

35

concutenumqua tibi vitiorum inseverit olim

natura autetiam consuetudo mala; namque

neglectisurenda filix innascitur agris.

illucpraevertamuramatorem quod amicae

turpiadecipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec

40

delectantveluti Balbinum polypus Hagnae.

vellem inamicitia sic erraremus et isti

errorinomen virtus posuisset honestum.

ac paterut gnatisic nos debemus amici

siquod sitvitium non fastidire. strabonem

45

appellatpaetum pateret pullummale parvos

sicuifilius estut abortivus fuit olim

Sisyphus;hunc varum distortis cruribusillum

balbutitscaurum pravis fultum male talis.

parciushic vivit: frugi dicatur; ineptus

50

etiactantior hic paulo est: concinnus amicis

postulatut videatur; at est truculentior atque

plus aequoliber: simplex fortisque habeatur;

caldiorest: acris inter numeretur. opinor

haec reset iungit iunctos et servat amicos.

55

at nosvirtutes ipsas invertimus atque

sincerumfurimus vas incrustare. probus quis

nobiscumvivitmultum demissus homo: illi

tardocognomenpingui damus. hic fugit omnis

insidiasnullique malo latus obdit apertum

60

cum genushoc inter vitae versemurubi acris

invidiaatque vigent ubi crimina: pro bene sano

ac nonincauto fictum astutumque vocamus.

simpliciorquis et estqualem me saepe libenter

obtulerimtibiMaecenasut forte legentem

65

auttacitum inpellat quovis sermone: 'molestus

communisensu plane caret' inquimus. eheu

quamtemere in nosmet legem sancimus iniquam.

nam vitiisnemo sine nascitur; optimus ille est

quiminimis urgetur. amicus dulcisut aequum est

70

cum meaconpenset vitiis bonapluribus hisce

si modoplura mihi bona suntinclinetamari

si volet:hac lege in trutina ponetur eadem.

quinetuberibus propriis offendat amicum

postulatignoscet verrucis illius: aequum est

75

peccatisveniam poscentem reddere rursus.

deniquequatenus excidi penitus vitium irae

ceteraitem nequeunt stultis haerentiacur non

ponderibusmodulisque suis ratio utitur ac res

ut quaequeestita suppliciis delicta coercet?

80

siquis eumservumpatinam qui tollere iussus

semesospiscis tepidumque ligurrierit ius

in crucesuffigatLabeone insanior inter

sanosdicatur. quanto hoc furiosius atque

maiuspeccatum est: paulum deliquit amicus

85

quod nisiconcedashabeare insuavis: acerbus

odisti etfugis ut Rusonem debitor aeris

qui nisicum tristes misero venere kalendae

mercedemaut nummos unde unde extricatamaras

porrectoiugulo historias captivus ut audit.

90

conminxitlectum potus mensave catillum

Euandrimanibus tritum deiecit: ob hanc rem

autpositum ante mea quia pullum in parte catini

sustulitesuriensminus hoc iucundus amicus

sit mihi?quid faciamsi furtum fecerit aut si

95

prodideritconmissa fide sponsumve negarit?

quis pariaesse fere placuit peccatalaborant

cum ventumad verum est: sensus moresque repugnant

atque ipsautilitasiusti prope mater et aequi.

cumprorepserunt primis animalia terris

100

mutum etturpe pecusglandem atque cubilia propter

unguibuset pugnisdein fustibus atque ita porro

pugnabantarmisquae post fabricaverat usus

donecverbaquibus voces sensusque notarent

nominaqueinvenere; dehinc absistere bello

105

oppidacoeperunt munire et ponere leges

ne quisfur esset neu latro neu quis adulter.

nam fuitante Helenam cunnus taeterrima belli

causasedignotis perierunt mortibus illi

quosvenerem incertam rapientis more ferarum

110

viribuseditior caedebat ut in grege taurus.

iurainventa metu iniusti fateare necesse est

tempora sifastosque velis evolvere mundi.

nec naturapotest iusto secernere iniquum

dividit utbona diversisfugienda petendis

115

nec vincetratio hoctantundem ut peccet idemque

quiteneros caules alieni fregerit horti

et quinocturnus sacra divum legerit. adsit

regulapeccatis quae poenas inroget aequas

ne scuticadignum horribili sectere flagello.

120

nam utferula caedas meritum maiora subire

verberanon vereorcum dicas esse paris res

furtalatrociniis et magnis parva mineris

falcerecisurum simili tesi tibi regnum

permittanthomines. si divesqui sapiens est

125

et sutorbonus et solus formosus et est rex

cur optasquod habes? 'non nostiquid pater' inquit

'Chrysippusdicat: sapiens crepidas sibi numquam

nec soleasfecit; sutor tamen est sapiens.' qui?

'utquamvis tacet Hermogenescantor tamen atque

130

optumusest modulator; ut Alfenus vafer omni

abiectoinstrumento artis clausaque taberna

sutorerat: sapiens operis sic optimus omnis

estopifexsolus sic rex.' vellunt tibi barbam

lascivipueriquos tu nisi fuste coerces

135

urgeristurba circum te stante miserque

rumperiset latrasmagnorum maxime regum.

ne longumfaciam: dum tu quadrante lavatum

rex ibisneque te quisquam stipator ineptum

praeterCrispinum sectabituret mihi dulces

140

ignoscentsiquid peccaro stultusamici

inquevicem illorum patiar delicta libenter

privatusquemagis vivam te rege beatus.





1.4

Eupolisatque Cratinus Aristophanesque poetae

atquealiiquorum comoedia prisca virorum est

siquiserat dignus describiquod malus ac fur

quodmoechus foret aut sicarius aut alioqui

5

famosusmulta cum libertate notabant.

hinc omnispendet Luciliushosce secutus

mutatistantum pedibus numerisquefacetus

emunctaenarisdurus conponere versus.

nam fuithoc vitiosus: in hora saepe ducentos

10

ut magnumversus dictabat stans pede in uno;

cumflueret lutulentuserat quod tollere velles;

garrulusatque piger scribendi ferre laborem

scribendirecte: nam ut multumnil moror. ecce

Crispinusminimo me provocat 'accipesi vis

15

accipiamtabulas; detur nobis locushora

custodes;videamusuter plus scribere possit.'

di benefeceruntinopis me quodque pusilli

finxeruntanimiraro et perpauca loquentis;

at tuconclusas hircinis follibus auras

20

usquelaborantisdum ferrum molliat ignis

ut mavisimitare. beatus Fannius ultro

delatiscapsis et imaginecum mea nemo

scriptalegatvolgo recitare timentis ob hanc rem

quod suntquos genus hoc minime iuvatutpote pluris

25

culparidignos. quemvis media elige turba:

aut obavaritiam aut misera ambitione laborat.

hicnuptarum insanit amoribushic puerorum:

hunc capitargenti splendor; stupet Albius aere;

hic mutatmerces surgente a sole ad eumquo

30

vespertinatepet regioquin per mala praeceps

fertur utipulvis collectus turbinenequid

summadeperdat metuens aut ampliet ut rem.

omnes himetuunt versusodere poetas.

'faenumhabet in cornulonge fuge; dummodo risum

35

excutiatsibinon hic cuiquam parcet amico

etquodcumque semel chartis inleveritomnis

gestiet afurno redeuntis scire lacuque

et pueroset anus.' agedum pauca accipe contra.

primum egome illorumdederim quibus esse poetis

40

excerpamnumero: neque enim concludere versum

dixerisesse satis nequesiqui scribat uti nos

sermonipropioraputes hunc esse poetam.

ingeniumcui sitcui mens divinior atque os

magnasonaturumdes nominis huius honorem.

45

idcircoquidam comoedia necne poema

essetquaesiverequod acer spiritus ac vis

nec verbisnec rebus inestnisi quod pede certo

differtsermonisermo merus. 'at pater ardens

saevitquod meretrice nepos insanus amica

50

filiusuxorem grandi cum dote recuset

ebrius etmagnum quod dedecusambulet ante

noctem cumfacibus.' numquid Pomponius istis

audiretleviorapater si viveret? ergo

non satisest puris versum perscribere verbis

55

quem sidissolvasquivis stomachetur eodem

quopersonatus pacto pater. hisego quae nunc

olim quaescripsit Luciliuseripias si

temporacerta modosqueet quod prius ordine verbum est

posteriusfacias praeponens ultima primis

60

nonut sisolvas 'postquam Discordia taetra

belliferratos postis portasque refregit'

inveniasetiam disiecti membra poetae.

hactenushaec: aliasiustum sit necne poema.

nunc illudtantum quaerammeritone tibi sit

65

suspectumgenus hoc scribendi. Sulgius acer

ambulat etCapriusrauci male cumque libellis

magnusuterque timor latronibus; at bene siquis

et vivatpuris manibuscontemnat utrumque.

ut sis tusimilis Caeli Birrique latronum

70

non egosim Capri neque Sulgi: cur metuas me?

nullataberna meos habeat neque pila libellos

quis manusinsudet volgi Hermogenisque Tigelli

nec recitocuiquam nisi amicis idque coactus

non ubiviscoramve quibuslibet. in medio qui

75

scriptaforo recitentsunt multi quique lavantes:

suavelocus voci resonat conclusus. inanis

hoc iuvathaud illud quaerentisnum sine sensu

temporenum faciant alieno. 'laedere gaudes'

inquit 'ethoc studio pravus facis.' unde petitum

80

hoc in meiacis? est auctor quis denique eorum

vixi cumquibus? absentem qui roditamicum

qui nondefendit alio culpantesolutos

qui captatrisus hominum famamque dicacis

fingerequi non visa potestconmissa tacere

85

quinequit: hic niger esthunc tuRomanecaveto.

saepetribus lectis videas cenare quaternos

e quibusunus amet quavis aspergere cunctos

praetereum qui praebet aquam; post hunc quoque potus

conditacum verax aperit praecordia Liber:

90

hic tibicomis et urbanus liberque videtur

infestonigris: ego si risiquod ineptus

pastillosRufillus oletGargonius hircum

lividus etmordax videor tibi? mentio siquae

deCapitolini furtis iniecta Petilli

95

te coramfueritdefendasut tuus est mos:

'meCapitolinus convictore usus amicoque

a pueroest causaque mea permulta rogatus

fecit etincolumis laetor quod vivit in urbe;

sed tamenadmirorquo pacto iudicium illud

100

fugerit':hic nigrae sucus lolliginishaec est

aerugomera; quod vitium procul afore chartis

atqueanimo priusut siquid promittere de me

possumaliud verepromitto. liberius si

dixeroquidsi forte iocosiushoc mihi iuris

105

cum veniadabis: insuevit pater optimus hoc me

ut fugeremexemplis vitiorum quaeque notando.

cum mehortareturparce frugaliter atque

viveremuti contentus eo quod mi ipse parasset:

'nonnevidesAlbi ut male vivat filius utque

110

Baiusinops? magnum documentumne patriam rem

perderequis velit.' a turpi meretricis amore

cumdeterreret: 'Scetani dissimilis sis.'

nesequerer moechasconcessa cum venere uti

possem:'deprensi non bella est fama Treboni'

115

aiebat.'sapiensvitatu quidque petitu

sitmeliuscausas reddet tibi; mi satis estsi

traditumab antiquis morem servare tuamque

dumcustodis egesvitam famamque tueri

incolumempossum; simul ac duraverit aetas

120

membraanimumque tuumnabis sine cortice.' sic me

formabatpuerum dictis etsive iubebat

ut faceremquid'habes auctoremquo facias hoc'

unum exiudicibus selectis obiciebat

sivevetabat'an hoc inhonestum et inutile factu

125

necne sitaddubitesflagret rumore malo cum

hic atqueille?' avidos vicinum funus ut aegros

exanimatmortisque metu sibi parcere cogit

sicteneros animos aliena opprobria saepe

absterrentvitiis. ex hoc ego sanus ab illis

130

perniciemquaecumque feruntmediocribus et quis

ignoscasvitiis teneor. fortassis et istinc

largiterabstulerit longa aetasliber amicus

consiliumproprium; neque enimcum lectulus aut me

porticusexcepitdesum mihi. 'rectius hoc est;

135

hocfaciens vivam melius; sic dulcis amicis

occurram;hoc quidam non belle: numquid ego illi

inprudensolim faciam simile?' haec ego mecum

conpressisagito labris; ubi quid datur oti

inludochartis. hoc est mediocribus illis

140

ex vitiisunum; cui si concedere nolis

multapoetarum veniat manusauxilio quae

sitmihi--nam multo plures sumus--ac veluti te

Iudaeicogemus in hanc concedere turbam.





1.5

Egressummagna me accepit Aricia Roma

hospitiomodico; rhetor comes Heliodorus

Graecorumlonge doctissimus; inde Forum Appi

differtumnautis cauponibus atque malignis.

5

hoc iterignavi divisimusaltius ac nos

praecinctisunum: minus est gravis Appia tardis.

hic egopropter aquamquod erat deterrimaventri

indicobellumcenantis haud animo aequo

exspectanscomites. iam nox inducere terris

10

umbras etcaelo diffundere signa parabat:

tum puerinautispueris convicia nautae

ingerere:'huc adpelle'; 'trecentos inseris'; 'ohe

iam satisest.' dum aes exigiturdum mula ligatur

tota abithora. mali culices ranaeque palustres

15

avertuntsomnos; absentem cantat amicam

multaprolutus vappa nauta atque viator

certatim;tandem fessus dormire viator

incipit acmissae pastum retinacula mulae

nautapiger saxo religat stertitque supinus.

20

iamquedies aderatnil cum procedere lintrem

sentimusdonec cerebrosus prosilit unus

ac mulaenautaeque caput lumbosque saligno

fustedolat: quarta vix demum exponimur hora.

oramanusque tua lavimusFeronialympha.

25

milia tumpransi tria repimus atque subimus

inpositumsaxis late candentibus Anxur.

hucventurus erat Maecenas optimus atque

Cocceiusmissi magnis de rebus uterque

legatiaversos soliti conponere amicos.

30

hic oculisego nigra meis collyria lippus

inlinere.interea Maecenas advenit atque

CocceiusCapitoque simul Fonteiusad unguem

factushomoAntoninon ut magis alteramicus.

FundosAufidio Lusco praetore libenter

35

linquimusinsani ridentes praemia scribae

praetextamet latum clavum prunaeque vatillum.

inMamurrarum lassi deinde urbe manemus

Murenapraebente domumCapitone culinam.

posteralux oritur multo gratissima; namque

40

Plotius etVarius Sinuessae Vergiliusque

occurruntanimaequalis neque candidiores

terratulit neque quis me sit devinctior alter.

o quiconplexus et gaudia quanta fuerunt.

nil egocontulerim iucundo sanus amico.

45

proximaCampano ponti quae villulatectum

praebuitet parochiquae debentligna salemque.

hinc muliCapuae clitellas tempore ponunt.

lusum itMaecenasdormitum ego Vergiliusque;

namquepila lippis inimicum et ludere crudis.

50

hinc nosCoccei recipit plenissima villa

quae superest Caudi cauponas. nunc mihi paucis

Sarmentiscurrae pugnam Messique Cicirri

Musavelim memores et quo patre natus uterque

contuleritlitis. Messi clarum genus Osci;

55

Sarmentidomina exstat: ab his maioribus orti

ad pugnamvenere. prior Sarmentus 'equi te

esse ferisimilem dico.' ridemuset ipse

Messius'accipio' caput et movet. 'o tua cornu

ni foretexsecto frons' inquit'quid facerescum

60

sicmutilus minitaris?' at illi foeda cicatrix

saetosamlaevi frontem turpaverat oris.

Campanumin morbumin faciem permulta iocatus

pastoremsaltaret uti Cyclopa rogabat:

nil illilarva aut tragicis opus esse cothurnis.

65

multaCicirrus ad haec: donasset iamne catenam

ex votoLaribusquaerebat; scriba quod esset

nilodeterius dominae ius esse; rogabat

deniquecur umquam fugissetcui satis una

farrislibra foretgracili sic tamque pusillo.

70

prorsusiucunde cenam producimus illam.

tendimushinc recta Beneventumubi sedulus hospes

paenemacros arsit dum turdos versat in igni.

nam vagaper veterem dilapso flamma culinam

Volcanosummum properabat lambere tectum.

75

convivasavidos cenam servosque timentis

tum rapereatque omnis restinguere velle videres.

incipit exillo montis Apulia notos

ostentaremihiquos torret Atabulus et quos

nunquamerepsemusnisi nos vicina Trivici

80

villarecepisset lacrimoso non sine fumo

udos cumfoliis ramos urente camino.

hic egomendacem stultissimus usque puellam

ad mediamnoctem exspecto; somnus tamen aufert

intentumveneri; tum inmundo somnia visu

85

nocturnamvestem maculant ventremque supinum.

quattuorhinc rapimur viginti et milia raedis

mansurioppiduloquod versu dicere non est

signisperfacile est: venit vilissima rerum

hic aquased panis longe pulcherrimusultra

90

callidusut soleat umeris portare viator.

nam Canusilapidosusaquae non ditior urna:

qui locusa forti Diomede est conditus olim.

flentibushinc Varius discedit maestus amicis.

inde Rubosfessi pervenimusutpote longum

95

carpentesiter et factum corruptius imbri.

posteratempestas meliorvia peior ad usque

Barimoenia piscosi; dein Gnatia Lymphis

iratisexstructa dedit risusque iocosque

dum flammasine tura liquescere limine sacro

100

persuaderecupit. credat Iudaeus Apella

non ego;namque deos didici securum agere aevom

necsiquid miri faciat naturadeos id

tristis exalto caeli demittere tecto.

Brundisiumlongae finis chartaeque viaeque est.





1.6

Non quiaMaecenasLydorum quidquid Etruscos

incoluitfinisnemo generosior est te

nec quodavus tibi maternus fuit atque paternus

olim quimagnis legionibus imperitarent

5

utplerique solentnaso suspendis adunco

ignotosut me libertino patre natum.

cumreferre negasquali sit quisque parente

natusdumingenuuspersuades hoc tibi vere

antepotestatem Tulli atque ignobile regnum

10

multossaepe viros nullis maioribus ortos

et vixisseprobos amplis et honoribus auctos;

contraLaevinumValeri genusunde Superbus

Tarquiniusregno pulsus fugitunius assis

non umquampretio pluris licuissenotante

15

iudice quonostipopuloqui stultus honores

saepe datindignis et famae servit ineptus

qui stupetin titulis et imaginibus. quid oportet

nos facerea volgo longe longeque remotos?

namqueesto: populus Laevino mallet honorem

20

quam Deciomandare novo censorque moveret

Appiusingenuo si non essem patre natus:

velmeritoquoniam in propria non pelle quiessem.

sedfulgente trahit constrictos Gloria curru

non minusignotos generosis. quo tibiTilli

25

sumeredepositum clavom fierique tribuno?

invidiaadcrevitprivato quae minor esset.

nam utquisque insanus nigris medium impediit crus

pellibuset latum demisit pectore clavom

auditcontinuo 'quis homo hic est? quo patre natus?'

30

ut siquiaegrotet quo morbo Barrushaberi

et cupiatformosuseat quacumquepuellis

iniciatcuram quaerendi singulaquali

sit faciesuraquali pededentecapillo:

sic quipromittit civisurbem sibi curae

35

imperiumfore et Italiamdelubra deorum

quo patresit natusnum ignota matre inhonestus

omnismortalis curare et quaerere cogit.

'tuneSyri Damae aut Dionysi filiusaudes

deicere desaxo civis aut tradere Cadmo?'

40

'at Noviuscollega gradu post me sedet uno;

namque estillepater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus

etMessalla videris? at hicsi plostra ducenta

concurrantqueforo tria funera magnasonabit

cornuaquod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.'

45

nunc ad meredeo libertino patre natum

quemrodunt omnes libertino patre natum

nuncquiasim tibiMaecenasconvictorat olim

quod mihipareret legio Romana tribuno.

dissimilehoc illi estquia nonut forsit honorem

50

iure mihiinvideat quivisita te quoque amicum

praesertimcautum dignos adsumereprava

ambitioneprocul. felicem dicere non hoc

me possimcasu quod te sortitus amicum;

nullaetenim mihi te fors obtulit: optimus olim

55

Vergiliuspost hunc Varius dixerequid essem.

ut venicoramsingultim pauca locutus--

infansnamque pudor prohibebat plura profari--

non ego meclaro natum patrenon ego circum

meSatureiano vectari rura caballo

60

sed quoderam narro. respondesut tuus est mos

pauca;abeoet revocas nono post mense iubesque

esse inamicorum numero. magnum hoc ego duco

quodplacui tibiqui turpi secernis honestum

non patrepraeclarosed vita et pectore puro.

65

atqui sivitiis mediocribus ac mea paucis

mendosaest naturaalioqui rectavelut si

egregioinspersos reprendas corpore naevos

si nequeavaritiam neque sordes nec mala lustra

obicietvere quisquam mihipurus et insons

70

ut mecollaudemsi et vivo carus amicis

causa fuitpater his; qui macro pauper agello

noluit inFlavi ludum me mitteremagni

quo puerimagnis e centurionibus orti

laevosuspensi loculos tabulamque lacerto

75

ibantoctonos referentes idibus aeris

sed puerumest ausus Romam portare docendum

artis quasdoceat quivis eques atque senator

semetprognatos. vestem servosque sequentis

in magnout populosiqui vidissetavita

80

ex repraeberi sumptus mihi crederet illos.

ipse mihicustos incorruptissimus omnis

circumdoctores aderat. quid multa? pudicum

qui primusvirtutis honosservavit ab omni

non solumfactoverum opprobrio quoque turpi

85

nectimuitsibi ne vitio quis verteretolim

si praecoparvas autut fuit ipsecoactor

mercedessequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc

laus illidebetur et a me gratia maior.

nil mepaeniteat sanum patris huiuseoque

90

nonutmagna dolo factum negat esse suo pars

quod noningenuos habeat clarosque parentes

sic medefendam. longe mea discrepat istis

et vox etratio. nam si natura iuberet

a certisannis aevum remeare peractum

95

atquealios legeread fastum quoscumque parentes

optaretsibi quisquemeis contentus honestos

fascibuset sellis nollem mihi sumeredemens

iudiciovolgisanus fortasse tuoquod

nollemonus haud umquam solitus portare molestum.

100

nam mihicontinuo maior quaerenda foret res

atquesalutandi pluresducendus et unus

et comesalteruti ne solus rusve peregre<ve>

exiremplures calones atque caballi

pascendiducenda petorrita. nunc mihi curto

105

ire licetmulo vel si libet usque Tarentum

manticacui lumbos onere ulceret atque eques armos.

obicietnemo sordis mihiquas tibiTilli

cumTiburte via praetorem quinque secuntur

te puerilasanum portantes oenophorumque.

110

hoc egocommodius quam tupraeclare senator

milibusatque aliis vivo. quacumque libido est

incedosoluspercontor quanti holus ac far

fallacemcircum vespertinumque pererro

saepeforumadsisto divinisinde domum me

115

ad porriet ciceris refero laganique catinum;

cenaministratur pueris tribus et lapis albus

pocula cumcyatho duo sustinetadstat echinus

viliscumpatera guttusCampana supellex.

deinde eodormitumnon sollicitusmihi quod cras

120

surgendumsit maneobeundus Marsyaqui se

voltumferre negat Noviorum posse minoris.

ad quartamiaceo; post hanc vagor aut ego lecto

autscripto quod me tacitum iuvet unguor olivo

non quofraudatis inmundus Natta lucernis.

125

ast ubi mefessum sol acrior ire lavatum

admonuitfugio campum lusumque trigonem.

pransusnon avidequantum interpellet inani

ventrediem duraredomesticus otior. haec est

vitasolutorum misera ambitione gravique;

130

his meconsolor victurum suavius ac si

quaestoravus pater atque meus patruusque fuisset.





1.7

ProscriptiRegis Rupili pus atque venenum

hybridaquo pacto sit Persius ultusopinor

omnibus etlippis notum et tonsoribus esse.

Persiushic permagna negotia dives habebat

Clazomeniset iam litis cum Rege molestas

5

durus homoatque odio qui posset vincere Regem

confidenstumidusadeo sermonis amari

SisennasBarros ut equis praecurreret albis.

ad Regemredeo. postquam nihil inter utrumque

convenit--hocetenim sunt omnes iure molesti

10

quofortesquibus adversum bellum incidit: inter

HectoraPriamidenanimosum atque inter Achillem

ira fuitcapitalisut ultima divideret mors

non aliamob causamnisi quod virtus in utroque

summafuit: duo si Discordia vexet inertis

15

aut sidisparibus bellum incidatut Diomedi

cum LycioGlaucodiscedat pigriorultro

muneribusmissis: Bruto praetore tenente

ditemAsiamRupili et Persi par pugnatuti non

conpositummelius cum Bitho Bacchius. in ius

20

acresprocurruntmagnum spectaculum uterque.

Persiusexponit causam; ridetur ab omni

conventu;laudat Brutum laudatque cohortem

solemAsiae Brutum appellat stellasque salubris

appellatcomites excepto Rege; Canem illum

25

invisumagricolis sidusvenisse: ruebat

flumen uthibernumfertur quo rara securis.

tumPraenestinus salso multoque fluenti

expressaarbusto regerit conviciadurus

vindemiatoret invictuscui saepe viator

30

cessissetmagna conpellans voce cuculum.

atGraecuspostquam est Italo perfusus aceto

Persiusexclamat: 'per magnosBrutedeos te

oroquireges consueris tollerecur non

hunc Regemiugulas? operum hocmihi credetuorum est.'





1.8

Olimtruncus eram ficulnusinutile lignum

cum faberincertus scamnum faceretne Priapum

maluitesse deum. deus inde egofurum aviumque

maximaformido; nam fures dextra coercet

5

obscaenoqueruber porrectus ab inguine palus

astinportunas volucres in vertice harundo

terretfixa vetatque novis considere in hortis.

huc priusangustis eiecta cadavera cellis

conservusvili portanda locabat in arca;

10

hocmiserae plebi stabat commune sepulcrum;

Pantolaboscurrae Nomentanoque nepoti

millepedes in frontetrecentos cippus in agrum

hic dabatheredes monumentum ne sequeretur.

nunc licetEsquiliis habitare salubribus atque

15

aggere inaprico spatiariquo modo tristes

albisinformem spectabant ossibus agrum

cum mihinon tantum furesque feraeque suetae

huncvexare locum curae sunt atque labori

quantumcarminibus quae versant atque venenis

20

humanosanimos: has nullo perdere possum

necprohibere modosimul ac vaga luna decorum

protulitosquin ossa legant herbasque nocentis.

vidiegomet nigra succinctam vadere palla

Canidiampedibus nudis passoque capillo

25

cum Saganamaiore ululantem: pallor utrasque

fecerathorrendas adspectu. scalpere terram

unguibuset pullam divellere mordicus agnam

coeperunt;cruor in fossam confususut inde

maniselicerent animas responsa daturas.

30

lanea eteffigies erat altera cerea: maior

laneaquae poenis conpesceret inferiorem;

cereasuppliciter stabatservilibus ut quae

iamperitura modis. Hecaten vocat alterasaevam

alteraTisiphonen: serpentes atque videres

35

infernaserrare canes Lunamque rubentem

ne forethis testispost magna latere sepulcra.

mentior atsiquidmerdis caput inquiner albis

corvorumatque in me veniat mictum atque cacatum

ÄIuliuset fragilis Pediatia furque Voranus.

40

singulaquid memoremquo pacto alterna loquentes

umbrae cumSagana resonarint triste et acutum

utque lupibarbam variae cum dente colubrae

abdiderintfurtim terris et imagine cerea

largiorarserit ignis et ut non testis inultus

45

horruerimvoces furiarum et facta duarum?

namdisplosa sonat quantum vesicapepedi

diffissanate ficus; at illae currere in urbem.

Canidiaedentisaltum Saganae caliendrum

excidereatque herbas atque incantata lacertis

50

vinculacum magno risuque iocoque videres.





1.9

Ibam fortevia sacrasicut meus est mos

nescioquid meditans nugarumtotus in illis:

accurritquidam notus mihi nomine tantum

arreptaquemanu 'quid agisdulcissime rerum?'

5

'suaviterut nunc est' inquam 'et cupio omnia quae vis.'

cumadsectaretur'numquid vis?' occupo. at ille

'norisnos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris

hoc'inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens

ire modoociusinterdum consisterein aurem

10

dicerenescio quid puerocum sudor ad imos

manarettalos. 'o teBolanecerebri

felicem'aiebam tacituscum quidlibet ille

garriretvicosurbem laudaret. ut illi

nilrespondebam'misere cupis' inquit 'abire:

15

iamdudumvideo; sed nil agis: usque tenebo;

persequarhinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te

circumagi:quendam volo visere non tibi notum;

transTiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.'

'nil habeoquod agam et non sum piger: usque sequar te.'

20

demittoauriculasut iniquae mentis asellus

cumgravius dorso subiit onus. incipit ille:

'si beneme novinon Viscum pluris amicum

non Variumfacies; nam quis me scribere pluris

aut citiuspossit versus? quis membra movere

25

mollius?invideat quod et Hermogenesego canto.'

interpellandilocus hic erat 'est tibi mater

cognatiquis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam.

omnisconposui.' 'felices. nunc ego resto.

confice;namque instat fatum mihi tristeSabella

30

quod puerocecinit divina mota anus urna:

"huncneque dira venena nec hosticus auferet ensis

neclaterum dolor aut tussis nec tarda podagra:

garrulushunc quando consumet cumque: loquaces

si sapiatvitetsimul atque adoleverit aetas."'

35

ventumerat ad Vestaequarta iam parte diei

praeteritaet casu tum respondere vadato

debebatquod ni fecissetperdere litem.

'si meamas' inquit 'paulum hic ades.' 'intereamsi

aut valeostare aut novi civilia iura;

40

et properoquo scis.' 'dubius sumquid faciam'inquit

'tenerelinquam an rem.' 'mesodes.' 'non faciam' ille

etpraecedere coepit; egout contendere durum

cumvictoresequor. 'Maecenas quomodo tecum?'

hincrepetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.'

45

'nemodexterius fortuna est usus. haberes

magnumadiutoremposset qui ferre secundas

hunchominem velles si tradere: dispereamni

summossesomnis.' 'non isto vivimus illic

quo tureremodo; domus hac nec purior ulla est

50

nec magishis aliena malis; nil mi officitinquam

ditior hicaut est quia doctior; est locus uni

cuiquesuus.' 'magnum narrasvix credibile.' 'atqui

sichabet.' 'accendis quare cupiam magis illi

proximusesse.' 'velis tantummodo: quae tua virtus

55

expugnabis:et est qui vinci possit eoque

difficilisaditus primos habet.' 'haud mihi dero:

muneribusservos corrumpam; nonhodie si

exclususfuerodesistam; tempora quaeram

occurramin triviisdeducam. nil sine magno

60

vitalabore dedit mortalibus.' haec dum agitecce

FuscusAristius occurritmihi carus et illum

quipulchre nosset. consistimus. 'unde venis et

quotendis?' rogat et respondet. vellere coepi

etpressare manu lentissima bracchianutans

65

distorquensoculosut me eriperet. male salsus

ridensdissimulare; meum iecur urere bilis.

'certenescio quid secreto velle loqui te

aiebasmecum.' 'memini benesed meliore

temporedicam; hodie tricensima sabbata: vin tu

70

curtisIudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam

'relligioest.' 'at mi: sum paulo infirmiorunus

multorum.ignosces; alias loquar.' huncine solem

tam nigrumsurrexe mihi! fugit inprobus ac me

sub cultrolinquit. casu venit obvius illi

75

adversariuset 'quo tuturpissime?' magna

inclamatvoceet 'licet antestari?' ego vero

opponoauriculam. rapit in ius; clamor utrimque

undiqueconcursus. sic me servavit Apollo.





1.10

[Luciliquam sis mendosusteste Catone

defensoretuopervincamqui male factos

emendareparat versushoc lenius ille

quo meliorvir et est longe subtilior illo

5

qui multumpuer et loris et funibus udis

exoratusut essetopem qui ferre poetis

antiquisposset contra fastidia nostra

grammaticorumequitum doctissimus. ut redeam illuc:]

Nempeinconposito dixi pede currere versus

Lucili.quis tam Lucili fautor inepte est

ut non hocfateatur? at idemquod sale multo

urbemdefricuitcharta laudatur eadem.

5

nec tamenhoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic

et Laberimimos ut pulchra poemata mirer.

ergo nonsatis est risu diducere rictum

auditoris;et est quaedam tamen hic quoque virtus.

estbrevitate opusut currat sententia neu se

10

inpediatverbis lassas onerantibus auris

et sermoneopus est modo tristisaepe iocoso

defendentevicem modo rhetoris atque poetae

interdumurbaniparcentis viribus atque

extenuantiseas consulto. ridiculum acri

15

fortius etmelius magnas plerumque secat res.

illiscripta quibus comoedia prisca viris est

hocstabanthoc sunt imitandi; quos neque pulcher

Hermogenesumquam legit neque simius iste

nilpraeter Calvum et doctus cantare Catullum.

20

'at magnumfecitquod verbis graeca latinis

miscuit.'o seri studiorumquine putetis

difficileet mirumRhodio quod Pitholeonti

contigit?'at sermo lingua concinnus utraque

suaviorut Chio nota si conmixta Falerni est.'

25

cum versusfaciaste ipsum percontoran et cum

dura tibiperagenda rei sit causa Petilli?

scilicetoblitus patriaeque patrisque Latini

cum Pediuscausas exsudet Poplicola atque

Corvinuspatriis intermiscere petita

30

verbaforis malisCanusini more bilinguis.

atque egocum graecos faceremnatus mare citra

versiculosvetuit me tali voce Quirinus

postmediam noctem visuscum somnia vera:

'in silvamnon ligna feras insanius ac si

35

magnasGraecorum malis inplere catervas.'

turgidusAlpinus iugulat dum Memnona dumque

diffingitRheni luteum caputhaec ego ludo

quae nequein aede sonent certantia iudice Tarpa

necredeant iterum atque iterum spectanda theatris.

40

argutameretrice potes Davoque Chremeta

eludentesenem comis garrire libellos

unusvivorumFundaniPollio regum

factacanit pede ter percusso; forte epos acer

ut nemoVarius ducitmolle atque facetum

45

Vergilioadnuerunt gaudentes rure Camenae:

hoc eratexperto frustra Varrone Atacino

atquequibusdam aliismelius quod scribere possem

inventoreminor; neque ego illi detrahere ausim

haerentemcapiti cum multa laude coronam.

50

at dixifluere hunc lutulentumsaepe ferentem

pluraquidem tollenda relinquendis. age quaeso

tu nihilin magno doctus reprehendis Homero?

nil comistragici mutat Lucilius Acci?

non ridetversus Enni gravitate minores

55

cum de seloquitur non ut maiore reprensis?

quid vetatet nosmet Lucili scripta legentis

quaererenum illiusnum rerum dura negarit

versiculosnatura magis factos et euntis

mollius acsiquis pedibus quid claudere senis

60

hoc tantumcontentusamet scripsisse ducentos

ante cibumversustotidem cenatusEtrusci

quale fuitCassi rapido ferventius amni

ingeniumcapsis quem fama est esse librisque

ambustumpropriis. fuerit Luciliusinquam

65

comis eturbanusfuerit limatior idem

quam rudiset Graecis intacti carminis auctor

quamquepoetarum seniorum turba; sed ille

si forethoc nostrum fato delapsus in aevum

detereretsibi multarecideret omne quod ultra

70

perfectumtrahereturet in versu faciendo

saepecaput scaberet vivos et roderet unguis.

saepestilum vertasiterum quae digna legi sint

scripturusneque te ut miretur turba labores

contentuspaucis lectoribus. an tua demens

75

vilibus inludis dictari carmina malis?

non ego;nam satis est equitem mihi plaudereut audax

contemptisaliisexplosa Arbuscula dixit.

men moveatcimex Pantilius aut cruciet quod

vellicetabsentem Demetrius aut quod ineptus

80

FanniusHermogenis laedat conviva Tigelli?

Plotius etVariusMaecenas Vergiliusque

Valgius etprobet haec Octavius optimus atque

Fuscus ethaec utinam Viscorum laudet uterque

ambitionerelegata. te dicere possum

85

PollioteMessallatuo cum fratresimulque

vosBibule et Servisimul his tecandide Furni

conplurisaliosdoctos ego quos et amicos

prudenspraetereoquibus haecsint qualiacumque

adriderevelimdoliturussi placeant spe

90

deteriusnostra. DemetritequeTigelli

discipularuminter iubeo plorare cathedras.

ipueratque meo citus haec subscribe libello.



LiberSecundus

2.1

2.2

2.3

2.4

2.5

2.6

2.7

2.8

2.1

'Suntquibus in satura videar nimis acer et ultra

legemtendere opus; sine nervis altera quidquid

conposuipars esse putat similisque meorum

mille dieversus deduci posse. Trebati

5

quidfaciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciaminquis

omninoversus?' 'aio.' 'peream malesi non

optimumerat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti

transnantoTiberimsomno quibus est opus alto

inriguumquemero sub noctem corpus habento.

10

aut sitantus amor scribendi te rapitaude

Caesarisinvicti res diceremulta laborum

praemialaturus.' 'cupidumpater optimevires

deficiunt;neque enim quivis horrentia pilis

agmina necfracta pereuntis cuspide Gallos

15

autlabentis equo describit volnera Parthi.'

'attamenet iustum poteras et scribere fortem

Scipiadamut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero

cum resipsa feret: nisi dextro tempore Flacci

verba perattentam non ibunt Caesaris aurem:

20

cui malesi palpererecalcitrat undique tutus.'

'quantorectius hoc quam tristi laedere versu

Pantolabumscurram Nomentanumque nepotem

cum sibiquisque timetquamquam est intactuset odit.'

'quidfaciam? saltat Miloniusut semel icto

25

accessitfervor capiti numerusque lucernis;

Castorgaudet equisovo prognatus eodem

pugnis;quot capitum vivunttotidem studiorum

milia: mepedibus delectat claudere verba

Luciliritunostrum melioris utroque.

30

ille velutfidis arcana sodalibus olim

credebatlibris nequesi male cesseratusquam

decurrensalio nequesi bene; quo fit ut omnis

votivapateat veluti descripta tabella

vitasenis. sequor huncLucanus an Apulus anceps;

35

namVenusinus arat finem sub utrumque colonus

missus adhoc pulsisvetus est ut famaSabellis

quo ne pervacuum Romano incurreret hostis

sive quodApula gens seu quod Lucania bellum

incuteretviolenta. sed hic stilus haud petet ultro

40

quemquamanimantem et me veluti custodiet ensis

vaginatectus: quem cur destringere coner

tutus abinfestis latronibus? o pater et rex

Iuppiterut pereat positum robigine telum

necquisquam noceat cupido mihi pacis! at ille

45

qui meconmorit (melius non tangereclamo)

flebit etinsignis tota cantabitur urbe.

Cerviusiratus leges minitatur et urnam

CanidiaAlbuciquibus est inimicavenenum

grandemalum Turiussiquid se iudice certes.

50

ut quoquisque valet suspectos terreat utque

imperethoc natura potenssic collige mecum:

dentelupuscornu taurus petit: unde nisi intus

monstratum?Scaevae vivacem crede nepoti

matrem:nil faciet sceleris pia dextera: mirum

55

ut nequecalce lupus quemquam neque dente petit bos:

sed malatollet anum vitiato melle cicuta.

ne longumfaciam: seu me tranquilla senectus

exspectatseu mors atris circumvolat alis

divesinopsRomaeseu fors ita iusseritexsul

60

quisquiserit vitae scribam color.' 'o puerut sis

vitalismetuo et maiorum nequis amicus

frigore teferiat.' 'quid? cum est Lucilius ausus

primus inhunc operis conponere carmina morem

detrahereet pellemnitidus qua quisque per ora

65

cederetintrorsum turpis: num Laelius aut qui

duxit aboppressa meritum Karthagine nomen

ingeniooffensi aut laeso doluere Metello

famosisqueLupo cooperto versibus? atqui

primorespopuli arripuit populumque tributim

70

scilicetuni aequos virtuti atque eius amicis.

quin ubise a volgo et scaena in secreta remorant

virtusScipiadae et mitis sapientia Laeli

nugari cumillo et discincti luderedonec

decoquereturholussoliti. quidquid sum egoquamvis

75

infraLucili censum ingeniumquetamen me

cum magnisvixisse invita fatebitur usque

invidia etfragili quaerens inlidere dentem

offendetsolido; nisi quid tudocte Trebati

dissentis.''equidem nihil hinc diffindere possum.

80

sed tamenut monitus caveasne forte negoti

incutiattibi quid sanctarum inscitia legum:

si malacondiderit in quem quis carminaius est

iudiciumque.''estosiquis mala; sed bona siquis

iudicecondiderit laudatus Caesare? siquis

85

opprobriisdignum latraveritinteger ipse?'

'solventurrisu tabulaetu missus abibis.'





2.2



Quaevirtus et quantabonisit vivere parvo

(nec meushic sermo estsed quae praecepit Ofellus

rusticusabnormis sapiens crassaque Minerva)

discitenon inter lances mensasque nitentis

5

cum stupetinsanis acies fulgoribus et cum

adclinisfalsis animus meliora recusat

verum hicinpransi mecum disquirite. cur hoc?

dicamsipotero. male verum examinat omnis

corruptusiudex. leporem sectatus equove

10

lassus abindomito velsi Romana fatigat

militiaadsuetum graecari; seu pila velox

molliterausterum studio fallente laborem

seu tediscus agitpete cedentem aera disco:

cum laborextuderit fastidiasiccusinanis

15

spernecibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno

ne biberisdiluta. foris est promuset atrum

defendenspiscis hiemat mare: cum sale panis

latrantemstomachum bene leniet. unde putas aut

quipartum? non in caro nidore voluptas

20

summasedin te ipso est. tu pulmentaria quaere

sudando:pinguem vitiis albumque neque ostrea

nec scarusaut poterit peregrina iuvare lagois.

vix tameneripiamposito pavone velis quin

hoc potiusquam gallina tergere palatum

25

corruptusvanis rerumquia veneat auro

rara aviset picta pandat spectacula cauda:

tamquam adrem attineat quidquam. num vesceris ista

quamlaudaspluma? cocto num adest honor idem?

carnetamen quamvis distat nilhac magis illam

30

inparibusformis deceptum te petere esto:

unde datumsentislupus hic Tiberinus an alto

captushiet? pontisne inter iactatus an amnis

ostia subTusci? laudasinsanetrilibrem

mulluminsingula quem minuas pulmenta necesse est.

35

ducit tespeciesvideo: quo pertinet ergo

procerosodisse lupos? quia scilicet illis

maioremnatura modum dedithis breve pondus:

ieiunusraro stomachus volgaria temnit.

'porrectummagno magnum spectare catino

40

vellem'ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos

praesentesAustricoquite horum obsonia. quamquam

putet aperrhombusque recensmala copia quando

aegrumsollicitat stomachumcum rapula plenus

atqueacidas mavolt inulas. necdum omnis abacta

45

pauperiesepulis regum: nam vilibus ovis

nigrisqueest oleis hodie locus. haud ita pridem

Gallonipraeconis erat acipensere mensa

infamis.quid? tunc rhombos minus aequor alebat?

tutus eratrhombus tutoque ciconia nido

50

donec vosauctor docuit praetorius. ergo

siquisnunc mergos suavis edixerit assos

parebitpravi docilis Romana iuventus.

sordidus atenui victu distabit Ofello

iudice:nam frustra vitium vitaveris illud

55

si te aliopravum detorseris. Avidienus

cui Canisex vero dictum cognomen adhaeret

quinquennisoleas est et silvestria corna

ac nisimutatum parcit defundere vinum et

cuiusodorem olei nequeas perferrelicebit

60

illerepotianatalis aliosve dierum

festosalbatus celebretcornu ipse bilibri

caulibusinstillatveteris non parcus aceti.

qualiigitur victu sapiens utetur et horum

utrumimitabitur? hac urget lupushac canisaiunt.

65

munduseritqua non offendat sordibus atque

in neutrampartem cultus miser. hic neque servis

Albucisenis exemplodum munia didit

saevuseritnec sic ut simplex Naevius unctam

convivispraebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.

70

accipenuncvictus tenuis quae quantaque secum

adferat.in primis valeas bene; nam variae res

ut noceanthomini credasmemor illius escae

quaesimplex olim tibi sederit. at simul assis

miscueriselixasimul conchylia turdis

75

dulcia sein bilem vertent stomachoque tumultum

lentaferet pitvita. videsut pallidus omnis

cenadesurgat dubia? quin corpus onustum

hesternisvitiis animum quoque praegravat una

atqueadfigit humo divinae particulam aurae.

80

alter ubidicto citius curata sopori

membradeditvegetus praescripta ad munia surgit.

hic tamenad melius poterit transcurrere quondam

sive diemfestum rediens advexerit annus

seurecreare volet tenuatum corpusubique

85

accedentannitractari mollius aetas

imbecillavolet: tibi quidnam accedet ad istam

quam pueret validus praesumis mollitiemseu

duravaletudo inciderit seu tarda senectus?

rancidumaprum antiqui laudabantnon quia nasus

90

illisnullus eratsedcredohac mentequod hospes

tardiusadveniens vitiatum commodius quam

integrumedax dominus consumeret. hos utinam inter

heroasnatum tellus me prima tulisset.

dasaliquid famaequae carmine gratior aurem

95

occupethumanam? grandes rhombi patinaeque

grandeferunt una cum damno dedecus. adde

iratumpatruumvicinoste tibi iniquum

et frustramortis cupidumcum deerit egenti

aslaqueipretium. 'iure' inquit 'Trausius istis

100

iurgaturverbis: ego vectigalia magna

divitiasquehabeo tribus amplas regibus.' ergo

quodsuperat non est melius quo insumere possis?

cur egetindignus quisquam te divite? quare

templaruunt antiqua deum? curinprobecarae

105

nonaliquid patriae tanto emetiris acervo?

uninimirum recte tibi semper erunt res

o magnusposthac inimicis risus. uterne

ad casusdubios fidet sibi certius? hic qui

pluribusadsuerit mentem corpusque superbum

110

an quicontentus parvo metuensque futuri

in paceut sapiensaptarit idonea bello?

quo magishis credaspuer hunc ego parvus Ofellum

integrisopibus novi non latius usum

quam nuncaccisis. videas metato in agello

115

cum pecoreet gnatis fortem mercede colonum

'non ego'narrantem 'temere edi luce profesta

quicquampraeter holus fumosae cum pede pernae.

ac mihiseu longum post tempus venerat hospes

siveoperum vacuo gratus conviva per imbrem

120

vicinusbene erat non piscibus urbe petitis

sed pulloatque haedo; tum pensilis uva secundas

et nuxornabat mensas cum duplice ficu.

post hocludus erat culpa potare magistra

acvenerata Ceresita culmo surgeret alto

125

explicuitvino contractae seria frontis.

saeviatatque novos moveat Fortuna tumultus:

quantumhinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos

o puerinituistisut huc novus incola venit?

nampropriae telluris erum natura nec illum

130

nec me necquemquam statuit: nos expulit ille

illum autnequities aut vafri inscitia iuris

postremumexpellet certe vivacior heres.

nunc agerUmbreni sub nominenuper Ofelli

dictuserit nulli propriussed cedet in usum

135

nunc mihinunc alii. quocirca vivite fortes

fortiaqueadversis opponite pectora rebus.'



2.3

'Sic raroscribisut toto non quater anno

membranamposcasscriptorum quaeque retexens

iratustibiquod vini somnique benignus

nil dignumsermone canas. quid fiet? at ipsis

5

Saturnalibushuc fugisti sobrius. ergo

dicaliquid dignum promissis. incipe. nil est.

culpanturfrustra calami inmeritusque laborat

iratisnatus paries dis atque poetis.

atquivoltus erat multa et praeclara minantis

10

si vacuumtepido cepisset villula tecto.

quorsumpertinuit stipare Platona Menandro?

EupolinArchilochumcomites educere tantos?

invidiamplacare paras virtute relicta?

contemneremiser. vitanda est inproba Siren

15

desidiaaut quidquid vita meliore parasti

ponendumaequo animo.' 'di teDamasippedeaeque

verum obconsilium donent tonsore. sed unde

tam beneme nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum

ad mediumfracta estaliena negotia curo

20

excussuspropriis. olim nam quaerere amabam

quo vaferille pedes lavisset Sisyphus aere

quidscalptum infabrequid fusum durius esset.

callidushuic signo ponebam milia centum;

hortosegregiasque domos mercarier unus

25

cum lucronoram; unde frequentia Mercuriale

inposueremihi cognomen compita.' 'novi

et mirormorbi purgatum te illius. atqui

emovitveterem mire novusut soletin cor

traiectolateris miseri capitisve dolore

30

utlethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.

dum nequidsimile huicesto ut libet.' 'o bonene te

frustrere:insanis et tu stultique prope omnes

siquidStertinius veri crepatunde ego mira

descripsidocilis praecepta haectempore quo me

35

solatusiussit sapientem pascere barbam

atque aFabricio non tristem ponte reverti.

nam malere gesta cum vellem mittere operto

me capitein flumendexter stetit et "cave faxis

tequicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit

40

insanosqui inter vereare insanus haberi.

primum naminquiramquid sit furere: hoc si erit in te

solonilverbipereas quin fortiteraddam.

quem malastultitia et quemcumque inscitia veri

caecumagitinsanum Chrysippi porticus et grex

45

autumat.haec populoshaec magnos formula reges

exceptosapientetenet. nunc accipequare

desipiantomnes aeque ac tuqui tibi nomen

insanoposuere. velut silvisubi passim

palantiserror certo de tramite pellit

50

illesinistrorsumhic dextrorsum abitunus utrique

errorsedvariis inludit partibus: hoc te

crede modoinsanumnihilo ut sapientior ille

qui tederidet caudam trahat. est genus unum

stultitiaenihilum metuenda timentisut ignis

55

ut rupesfluviosque in campo obstare queratur;

alterum ethuic varum et nihilo sapientius ignis

per mediosfluviosque ruentis: clamet amica

materhonesta soror cum cognatispateruxor:

'hic fossaest ingenshic rupes maxima: serva!'

60

non magisaudieritquam Fufius ebrius olim

cumIlionam edormitCatienis mille ducentis

'materteappello' clamantibus. huic ego volgus

errorisimilem cunctum insanire docebo.

insanitveteres statuas Damasippus emendo:

65

integerest mentis Damasippi creditor? esto.

'accipequod numquam reddas mihi' si tibi dicam:

tuneinsanus erissi acceperisan magis excors

reiectapraedaquam praesens Mercurius fert?

scribedecem a Nerio: non est satis; adde Cicutae

70

nodositabulascentummille adde catenas:

effugiettamen haec sceleratus vincula Proteus.

cum rapiesin ius malis ridentem alienis

fiet apermodo avismodo saxum etcum voletarbor

si malerem gerere insani estcontra bene sani:

75

putidiusmulto cerebrum estmihi credePerelli

dictantisquod tu numquam rescribere possis.

audireatque togam iubeo conponerequisquis

ambitionemala aut argenti pallet amore

quisquisluxuria tristive superstitione

80

aut aliomentis morbo calet: huc propius me

dum doceoinsanire omnis vosordine adite.

danda estellebori multo pars maxima avaris:

nescio anAnticyram ratio illis destinet omnem.

heredesStaberi summam incidere sepulcro

85

ni sicfecissentgladiatorum dare centum

damnatipopulo paria atque epulum arbitrio Arri

frumentiquantum metit Africa. 'sive ego prave

seu rectehoc voluine sis patruus mihi': credo

hocStaberi prudentem animum vidisse. quid ergo

90

sensitcum summam patrimoni insculpere saxo

heredesvoluit? quoad vixitcredidit ingens

pauperiemvitium et cavit nihil acriusutsi

forteminus locuples uno quadrante perisset

ipsevideretur sibi nequior. 'omnis enim res

95

virtusfamadecusdivina humanaque pulchris

divitiisparent; quas qui construxeritille

claruseritfortisiustus.' 'sapiensne?' 'etiamet rex

etquidquid volet.' hoc veluti virtute paratum

speravitmagnae laudi fore. quid simile isti

100

GraecusAristippus? qui servos proicere aurum

in mediaiussit Libyaquia tardius irent

propteronus segnes. uter est insanior horum?

nil agitexemplumlitem quod lite resolvit.

siquisemat citharasemptas conportet in unum

105

nec studiocitharae nec Musae deditus ulli

si scalpraet formas non sutornautica vela

aversusmercaturis: delirus et amens

undiquedicatur merito. qui discrepat istis

qui nummosaurumque reconditnescius uti

110

conpositismetuensque velut contingere sacrum?

siquis adingentem frumenti semper acervum

porrectusvigilet cum longo fuste neque illinc

audeatesuriens dominus contingere granum

ac potiusfoliis parcus vescatur amaris;

115

si positisintus Chii veterisque Falerni

millecadis--nihil est: tercentum milibus--acre

potetacetum; age si et stramentis incubet unde-

octogintaannos natuscui stragula vestis

blattarumac tinearum epulaeputrescat in arca:

120

nimiruminsanus paucis videatureo quod

maximapars hominum morbo iactatur eodem.

filius autetiam haec libertus ut ebibat heres

disinimice senex custodis? ne tibi desit?

quantulumenim summae curtabit quisque dierum

125

unguere sicaules oleo meliore caputque

coeperisinpexa foedum porrigine? quare

si quidvissatis estpeiurassurripisaufers

undique?tun sanus? populum si caedere saxis

incipiasservosve tuosquos aere pararis

130

insanum teomnes pueri clamentque puellae;

cum laqueouxorem interimis matremque veneno

incolumicapite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis

nec ferrout demens genetricem occidis Orestes.

an tureris eum occisa insanisse parente

135

ac nonante malis dementem actum Furiis quam

in matrisiugulo ferrum tepefecit acutum?

quinexquo est habitus male tutae mentis Orestes

nil sanefecit quod tu reprehendere possis:

nonPyladen ferro violare aususve sororem

140

Electrantantum maledicit utrique vocando

hancFuriamhunc aliudiussit quod splendida bilis.

pauperOpimius argenti positi intus et auri

quiVeientanum festis potare diebus

Campanasolitus trulla vappamque profestis

145

quondamlethargo grandi est oppressusut heres

iam circumloculos et clavis laetus ovansque

curreret.hunc medicus multum celer atque fidelis

excitathoc pacto: mensam poni iubet atque

effundisaccos nummorumaccedere pluris

150

adnumerandum: hominem sic erigit; addit et illud:

'ni tuacustodisavidus iam haec auferet heres.'

'menvivo?' 'ut vivas igiturvigila. hoc age.' 'quid vis?'

'deficientinopem venae teni cibus atque

ingensaccedit stomacho fultura ruenti.

155

tu cessas?agedum sume hoc tisanarium oryzae.'

'quantiemptae?' 'parvo.' 'quanti ergo?' 'octussibus.' 'eheu

quidrefertmorbo an furtis pereamque rapinis?'

quisnamigitur sanus? qui non stultus. quid avarus?

stultus etinsanus. quidsiquis non sit avarus

160

continuosanus? minime. curStoice? dicam.

'non estcardiacus' Craterum dixisse putato

'hicaeger'. recte est igitur surgetque? negabit.

[quodlatus aut renes morbo temptentur acuto]

non estperiurus neque sordidus: inmolet aequis

165

hic porcumLaribus; verum ambitiosus et audax:

navigetAnticyram. quid enim differtbarathrone

donesquidquid habes an numquam utare paratis?

ServiusOppidius Canusi duo praediadives

antiquocensugnatis divisse duobus

170

fertur ethoc moriens pueris dixisse vocatis

ad lectum:'postquam te talosAulenucesque

ferre sinulaxodonare et ludere vidi

teTiberinumerarecavis abscondere tristem

extimuine vos ageret vesania discors

175

tuNomentanumtu ne sequerere Cicutam.

quare perdivos oratus uterque Penatis

tu cave neminuastu ne maius facias id

quod satisesse putat pater et natura coercet.

praetereane vos titillet gloriaiure

180

iurandoobstringam ambo: uter aedilis fueritve

vestrumpraetoris intestabilis et sacer esto.'

in cicereatque faba bona tu perdasque lupinis

latus utin circo spatiere et aeneus ut stes

nudusagrisnudus nummisinsanepaternis;

185

scilicetut plausus quos fert Agrippa feras tu

astutaingenuum volpes imitata leonem?

nequishumasse velit AiacemAtridavetas cur?

'rex' nilultra quaero plebeius. et aequam

remimperitoac sicui videor non iustusinulto

190

dicerequod sentit permitto.' maxime regum

di tibident capta classem redducere Troia.

ergoconsulere et mox respondere licebit?

'consule.'cur Aiaxheros ab Achille secundus

putescittotiens servatis clarus Achivis

195

gaudeat utpopulus Priami Priamusque inhumato

per quemtot iuvenes patrio caruere sepulcro?

'milleovium insanus morti deditinclitum Ulixen

etMenelaum una mecum se occidere clamans.'

tu cum provitula statuis dulcem Aulide natam

200

ante arasspargisque mola caputinprobesalsa

rectumanimi servas? 'quorsum?' insanus quid enim Aiax

fecit? cumstravit ferro pecusabstinuit vim

uxore etgnato; mala multa precatus Atridis

non illeaut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.

205

'verumegout haerentis adverso litore navis

eriperemprudens placavi sanguine divos.'

nempe tuofuriose? 'meosed non furiosus.'

quispecies alias veris scelerisque tumultu

permixtascapietcommotus habebitur atque

210

stultitianeerret nihilum distabit an ira.

Aiaxinmeritos cum occidit desipit agnos:

cumprudens scelus ob titulos admittis inanis

stas animoet purum est vitio tibi cum tumidum est cor?

siquislectica nitidam gestare amet agnam

215

huicvestem ut gnataeparet ancillasparet aurum

Rufam autPusillam appellet fortique marito

destinetuxorem: interdicto huic omne adimat ius

praetor etad sanos abeat tutela propinquos.

quidsiquis gnatam pro muta devovet agna

220

integerest animi? ne dixeris. ergo ubi prava

stultitiahic summa est insania; qui sceleratus

etfuriosus erit; quem cepit vitrea fama

hunccircumtonuit gaudens Bellona cruentis.

nunc ageluxuriam et Nomentanum arripe mecum.

225

vincetenim stultos ratio insanire nepotes.

hic simulaccepit patrimoni mille talenta

edicitpiscator utipomariusauceps

unguentariusac Tusci turba inpia vici

cumscurris fartorcum Velabro omne macellum

230

mane domumveniant. quid tum? venere frequentes

verbafacit leno: 'quidquid mihiquidquid et horum

cuiquedomi estid crede tuum et vel nunc pete vel cras.'

accipequid contra haec iuvenis responderit aequus.

'in niveLucana dormis ocreatusut aprum

235

cenem ego;tu piscis hiberno ex aequore verris.

segnisegoindignus qui tantum possideam; aufer

sume tibideciens; tibi tantundem; tibi triplex

unde uxormedia currit de nocte vocata.'

filiusAesopi detractam ex aure Metellae

240

scilicetut deciens solidum absorberetaceto

diluitinsignem bacam: qui sanior ac si

illud idemin rapidum flumen iaceretve cloacam?

Quintiprogenies Arripar nobile fratrum

nequitiaet nugis pravorum et amore gemellum

245

lusciniassoliti inpenso prandere coemptas

quorsumabeant? sani ut cretaan carbone notati?

aedificarecasasplostello adiungere muris

ludere parinparequitare in harundine longa

siquemdelectet barbatumamentia verset.

250

sipuerilius his ratio esse evincet amare

necquicquam differreutrumne in pulveretrimus

qualepriusludas opusan meretricis amore

sollicitusplores: quaerofaciasne quod olim

mutatusPolemon? ponas insignia morbi

255

fasciolascubitalfocaliapotus ut ille

dicitur excollo furtim carpsisse coronas

postquamest inpransi correptus voce magistri?

porrigisirato puero cum pomarecusat;

'sumecatelle': negat; si non desoptet. amator

260

exclususqui distatagit ubi secumeat an non

quorediturus erat non arcessituset haeret

invisisforibus? 'nec nunccum me vocet ultro

accedam?an potius mediter finire dolores?

exclusit;revocat: redeam? nonsi obsecret.' ecce

265

servosnon paulo sapientior 'o erequae res

nec modumhabet neque consiliumratione modoque

tractarinon volt. in amore haec sunt malabellum

paxrursum: haec siquis tempestatis prope ritu

mobilia etcaeca fluitantia sorte laboret

270

redderecerta sibinihilo plus explicet ac si

insanireparet certa ratione modoque.'

quid? cumPicenis excerpens semina pomis

gaudessicameram percusti fortepenes te es?

quid? cumbalba feris annoso verba palato

275

aedificantecasas qui sanior? adde cruorem

stultitiaeatque ignem gladio scrutare. modoinquam.

Helladepercussa Marius cum praecipitat se

cerritusfuit? an commotae crimine mentis

absolveshominem et sceleris damnabis eundem

280

ex moreinponens cognata vocabula rebus?

libertinuseratqui circum compita siccus

lautismane senex manibus currebat et 'unum'

'quid tammagnum?' addens'unum me surpite morti!

dis etenimfacile est' orabatsanus utrisque

285

auribusatque oculis; mentemnisi litigiosus

exciperetdominuscum venderet. hoc quoque volgus

Chrysippusponit fecunda in gente Meneni.

'Iuppiteringentis qui das adimisque dolores'

mater aitpueri mensis iam quinque cubantis

290

'frigidasi puerum quartana reliqueritillo

mane diequo tu indicis ieiunianudus

in Tiberistabit.' casus medicusve levarit

aegrum expraecipiti: mater delira necabit

in gelidafixum ripa febrimque reducet

295

quone malomentem concussa? timore deorum."

haec mihiStertiniussapientum octavosamico

armadeditposthac ne conpellarer inultus.

dixeritinsanum qui metotidem audiet atque

respicereignoto discet pendentia tergo.'

300

'Stoicepost damnum sic vendas omnia pluris

qua mestultitiaquoniam non est genus unum

insanireputas? ego nam videor mihi sanus.'

'quidcaput abscissum manibus cum portat Agaue

gnatiinfelicissibi tunc furiosa videtur?'

305

'stultumme fateorliceat concedere veris

atqueetiam insanum; tantum hoc edisserequo me

aegrotareputes animi vitio.' 'accipe: primum

aedificashoc est longos imitarisab imo

ad summumtotus moduli bipedaliset idem

310

corporemaiorem rides Turbonis in armis

spiritumet incessum: qui ridiculus minus illo?

anquodcumque facit Maecenaste quoque verum est

tantodissimilem et tanto certare minorem?

absentisranae pullis vituli pede pressis

315

unus ubieffugitmatri denarratut ingens

beluacognatos eliserit: illa rogare

quantane?num tantumsufflans semagna fuisset?

'maiordimidio.' 'num tanto?' cum magis atque

se magisinflaret'nonsi te ruperis' inquit

320

'pareris.' haec a te non multum abludit imago.

addepoemata nunchoc estoleum adde camino

quaesiquis sanus fecitsanus facis et tu.

non dicohorrendam rabiem' 'iam desine.' cultum

maioremcensu' 'teneasDamasippetuis te.'

325

'millepuellarumpuerorum mille furores.'

'o maiortandem parcasinsaneminori.'



2.4

'Unde etquo Catius?' 'non est mihi tempusaventi

poneresigna novis praeceptisqualia vincent

PythagoranAnytique reum doctumque Platona.'

'peccatumfateorcum te sic tempore laevo

5

interpellarim;sed des veniam bonusoro.

quodsiinterciderit tibi nunc aliquidrepetes mox

sive estnaturae hoc sive artismirus utroque.'

'quin iderat curaequo pacto cuncta tenerem

utpote restenuistenui sermone peractas.'

10

'edehominis nomensimul etRomanus an hospes.'

'ipsamemor praecepta canamcelabitur auctor.

longaquibus facies ovis eritilla memento

ut sucimelioris et ut magis alba rotundis

ponere:namque marem cohibent callosa vitellum.

15

colesuburbano qui siccis crevit in agris

dulcior:inriguo nihil est elutius horto.

sivespertinus subito te oppresserit hospes

ne gallinamalum responset dura palato

doctuseris vivam musto mersare Falerno:

20

hocteneram faciet. pratensibus optima fungis

naturaest; aliis male creditur. ille salubris

aestatesperagetqui nigris prandia moris

finietante gravem quae legerit arbore solem.

Aufidiusforti miscebat mella Falerno:

25

mendosequoniam vacuis conmittere venis

nil nisilene decet: leni praecordia mulso

proluerismelius. si dura morabitur alvus

mitulus etviles pellent obstantia conchae

et lapathibrevis herbased albo non sine Coo.

30

lubricanascentes inplent conchylia lunae;

sed nonomne mare est generosae fertile testae:

muriceBaiano melior Lucrina peloris

ostreaCirceisMiseno oriuntur echini

pectinibuspatulis iactat se molle Tarentum.

35

nec sibicenarum quivis temere arroget artem

non priusexacta tenui ratione saporum.

nec satisest cara piscis averrere mensa

ignarumquibus est ius aptius et quibus assis

languidusin cubitum iam se conviva reponet.

40

Umber etiligna nutritus glande rotundas

curvataper lances carnem vitantis inertem;

namLaurens malus estulvis et harundine pinguis.

vineasubmittit capreas non semper edulis.

fecundaeleporis sapiens sectabitur armos.

45

piscibusatque avibus quae natura et foret aetas

ante meumnulli patuit quaesita palatum.

suntquorum ingenium nova tantum crustula promit.

nequaquamsatis in re una consumere curam

ut siquissolum hocmala ne sint vinalaboret

50

qualiperfundat piscis securus olivo.

Massica sicaelo suppones vina sereno

nocturnasiquid crassi est tenuabitur aura

et decedetodor nervis inimicus; at illa

integrumperdunt lino vitiata saporem.

55

Surrentinavafer qui miscet faece Falerna

vinacolumbino limum bene colligit ovo

quatenusima petit volvens aliena vitellus.

tostismarcentem squillis recreabis et Afra

potoremcoclea; nam lactuca innatat acri

60

post vinumstomacho; perna magis et magis hillis

flagitatinmorsus reficiquin omnia malit

quaecumqueinmundis fervent allata popinis.

est operaepretium duplicis pernoscere iuris

naturam.simplex e dulci constat olivo

65

quodpingui miscere mero muriaque decebit

non aliaquam qua Byzantia putuit orca.

hoc ubiconfusum sectis inferbuit herbis

Corycioquecroco sparsum stetitinsuper addes

pressaVenafranae quod baca remisit olivae.

70

Piceniscedunt pomis Tiburtia suco:

nam faciepraestantvenucula convenit ollis;

rectiusAlbanam fumo duraveris uvam.

hanc egocum malisego faecem primus et allec

primus etinvenior piper album cum sale nigro

75

incretumpuris circumposuisse catillis.

inmane estvitium dare milia terna macello

angustoquevagos piscis urgere catino.

magnamovet stomacho fastidiaseu puer unctis

tractavitcalicem manibusdum furta ligurrit

80

sivegravis veteri creterrae limus adhaesit.

vilibus inscopisin mappisin scobe quantus

consistitsumptus? neglectis flagitium ingens.

tenlapides varios lutulenta radere palma

et Tyriasdare circum inlota toralia vestis

85

oblitumquanto curam sumptumque minorem

haechabeanttanto reprehendi iustius illis

quae nisidivitibus nequeunt contingere mensis?'

'docteCatiper amicitiam divosque rogatus

ducere meauditumperges quocumquememento.

90

namquamvis memori referas mihi pectore cuncta

non tameninterpres tantundem iuveris. adde

voltumhabitumque hominisquem tu vidisse beatus

non magnipendisquia contigit; at mihi cura

nonmediocris inestfontis ut adire remotos

95

atquehaurire queam vitae praecepta beatae.'

2.5

'HocquoqueTiresiapraeter narrata petenti

respondequibus amissas reparare queam res

artibusatque modis. quid rides?' 'iamne doloso

non satisest Ithacam revehi patriosque penatis

5

adspicere?''o nulli quicquam mentitevides ut

nudusinopsque domum redeam te vateneque illic

autapotheca procis intacta est aut pecus: atqui

et genuset virtusnisi cum revilior alga est.'

quandopauperiem missis ambagibus horres

10

accipe quaratione queas ditescere. turdus

sive aliudprivum dabitur tibidevolet illuc

res ubimagna nitet domino sene; dulcia poma

etquoscumque feret cultus tibi fundus honores

ante Laremgustet venerabilior Lare dives.

15

quiquamvis periurus eritsine gentecruentus

sanguinefraternofugitivusne tamen illi

tu comesexteriorsi postuletire recuses.'

'utnetegam spurco Damae latus? haud ita Troiae

me gessicertans semper melioribus.' 'ergo

20

paupereris.' 'fortem hoc animum tolerare iubebo;

et quondammaiora tuli. tu protinusunde

divitiasaerisque ruamdicauguracervos.'

'dixiequidem et dico: captes astutus ubique

testamentasenum neusi vafer unus et alter

25

insidiatorempraeroso fugerit hamo

aut spemdeponas aut artem inlusus omittas.

magnaminorve foro si res certabitur olim

vivet uterlocuples sine gnatisinprobusultro

quimeliorem audax vocet in iusillius esto

30

defensor;fama civem causaque priorem

spernedomi si gnatus erit fecundave coniux.

"Quinte"puta aut "Publi" gaudent praenomine molles

auriculae"tibi me virtus tua fecit amicum.

ius ancepsnovicausas defendere possum;

35

eripietquivis oculos citius mihi quam te

contemptumcassa nuce pauperet; haec mea cura est

nequid tuperdas neu sis iocus." ire domum atque

pelliculamcurare iube; fi cognitor ipse

perstaatque obdura: seu rubra Canicula findet

40

infantisstatuasseu pingui tentus omaso

Furiushibernas cana nive conspuet Alpis.

"nonnevides" aliquis cubito stantem prope tangens

inquiet"ut patiensut amicis aptusut acer?"

pluresadnabunt thynni et cetaria crescent.

45

sicuipraeterea validus male filius in re

praeclarasublatus aleturne manifestum

caelibisobsequium nudet teleniter in spem

adrepeofficiosusut et scribare secundus

heres etsiquis casus puerum egerit Orco

50

in vacuomvenias: perraro haec alea fallit.

quitestamentum tradet tibi cumque legendum

abnuere ettabulas a te removere memento

sic tamenut limis rapiasquid prima secundo

cera velitversu; solus multisne coheres

55

velocipercurre oculo. plerumque recoctus

scriba exquinqueviro corvum deludet hiantem

captatorquedabit risus Nasica Corano.'

'numfuris? an prudens ludis me obscura canendo?'

'oLaertiadequidquid dicamaut erit aut non:

60

divinareetenim magnus mihi donat Apollo.'

'quidtamen ista velit sibi fabulasi licetede.'

'temporequo iuvenis Parthis horrendusab alto

demissumgenus Aeneatellure marique

magnuseritforti nubet procera Corano

65

filiaNasicaemetuentis reddere soldum.

tum generhoc faciet: tabulas socero dabit atque

ut legatorabit; multum Nasica negatas

accipiettandem et tacitus leget invenietque

nil sibilegatum praeter plorare suisque.

70

illud adhaec iubeo: mulier si forte dolosa

libertusvesenem delirum temperetillis

accedassocius: laudeslauderis ut absens.

adiuvathoc quoquesed vincit longe prius ipsum

expugnarecaput. scribet mala carmina vecors:

75

laudato.scortator erit: cave te roget; ultro

Penelopamfacilis potiori trade.' 'putasne

perducipoterit tam frugi tamque pudica

quamnequiere proci recto depellere cursu?'

'venitenim magnum donandi parca iuventus

80

nec tantumveneris quantum studiosa culinae.

sic tibiPenelope frugi est; quae si semel uno

de senegustarit tecum partita lucellum

ut canis acorio numquam absterrebitur uncto.

me senequod dicam factum est. anus inproba Thebis

85

extestamento sic est elata: cadaver

unctumoleo largo nudis umeris tulit heres

scilicetelabi si posset mortua; credo

quodnimium institerat viventi. cautus adito

neu desisoperae neve immoderatus abundes.

90

difficilemet morosum offendet garrulus: ultra

'non''etiam' sileas; Davus sis comicus atque

stescapite obstipomultum similis metuenti.

obsequiograssare; monesi increbruit aura

cautus utivelet carum caput; extrahe turba

95

oppositisumeris; aurem substringe loquaci.

inportunusamat laudari: donec 'ohe iam'

ad caelummanibus sublatis dixeriturge:

crescentemtumidis infla sermonibus utrem.

cum teservitio longo curaque levarit

100

et certumvigilans "quartae sit partis Ulixes"

audieris"heres": "ergo nunc Dama sodalis

nusquamest? unde mihi tam fortem tamque fidelem?"

spargesubinde etsi paulum potes inlacrimareest

gaudiaprodentem voltum celare. sepulcrum

105

permissumarbitrio sine sordibus exstrue: funus

egregiefactum laudet vicinia. siquis

fortecoheredum senior male tussiethuic tu

dicexparte tua seu fundi sive domus sit

emptorgaudentem nummo te addicere. sed me

110

imperiosatrahit Proserpina: vive valeque.'

2.6

Hoc eratin votis: modus agri non ita magnus

hortus ubiet tecto vicinus iugis aquae fons

et paulumsilvae super his foret. auctius atque

di meliusfecere. bene est. nil amplius oro

5

Maia natenisi ut propria haec mihi munera faxis.

si nequemaiorem feci ratione mala rem

nec sumfacturus vitio culpave minorem

si venerorstultus nihil horum: 'o si angulus ille

proximusaccedatqui nunc denormat agellum!

10

o si urnamargenti fors quae mihi monstretut illi

thesauroinvento qui mercennarius agrum

illumipsum mercatus aravitdives amico

Hercule!'si quod adest gratum iuvathac prece te oro:

pinguepecus domino facias et cetera praeter

15

ingeniumutque solescustos mihi maximus adsis!

Ergo ubime in montes et in arcem ex urbe removi

quid priusinlustrem saturis Musaque pedestri?

nec malame ambitio perdit nec plumbeus Auster

autumnusquegravisLibitinae quaestus acerbae.

20

Matutinepaterseu Iane libentius audis

undehomines operum primos vitaeque labores

instituunt(sic dis placitum)tu carminis esto

principium.Romae sponsorem me rapis: 'heia

ne priorofficio quisquam respondeaturge.'

25

siveAquilo radit terras seu bruma nivalem

interiorediem gyro trahitire necesse est.

postmodoquod mi obsitclare certumque locuto

luctandumin turba et facienda iniuria tardis.

'quid tibivisinsane?' et 'quam rem agis?' inprobus urget

30

iratisprecibus: 'tu pulses omne quod obstat

adMaecenatem memori si mente recurras.'

Hoc iuvatet melli estnon mentiar. at simul atras

ventum estEsquiliasaliena negotia centum

per caputet circa saliunt latus. 'ante secundam

35

Rosciusorabat sibi adesses ad Puteal cras.'

'de recommuni scribae magna atque nova te

orabanthodie meminissesQuintereverti.'

'inprimathiscuraMaecenas signa tabellis.'

dixeris:'experiar': 'si vispotes' addit et instat.

40

Septimusoctavo propior iam fugerit annus

ex quoMaecenas me coepit habere suorum

in numerodumtaxat ad hocquem tollere raeda

velletiter faciens et cui concredere nugas

hoc genus:'hora quota est?' 'Thraex est Gallina Syro par?'

45

'matutinaparum cautos iam frigora mordent'

et quaerimosa bene deponuntur in aure.

per totumhoc tempus subiectior in diem et horam

invidiaenoster. ludos spectaveratuna

luserat inCampo: 'Fortunae filius' omnes.

50

frigidus arostris manat per compita rumor:

quicumqueobvius estme consulit: 'o bone nam te

sciredeos quoniam propius contingisoportet

numquid deDacis audisti?' 'nil equidem.' 'ut tu

sempereris derisor.' 'at omnes di exagitent me

55

siquicquam.' 'quid? militibus promissa Triquetra

praediaCaesar an est Itala tellure daturus?'

iurantemme scire nihil mirantur ut unum

scilicetegregii mortalem altique silenti.

Perditurhaec inter misero lux non sine votis:

60

o rusquando ego te adspiciam quandoque licebit

nuncveterum librisnunc somno et inertibus horis

duceresollicitae iucunda oblivia vitae?

o quandofaba Pythagorae cognata simulque

unctasatis pingui ponentur holuscula lardo?

65

o noctescenaeque deumquibus ipse meique

ante Laremproprium vescor vernasque procaces

pascolibatis dapibus. prout cuique libido est

siccatinaequalis calices convivasolutus

legibusinsanisseu quis capit acria fortis

70

poculaseu modicis uvescit laetius. ergo

sermooriturnon de villis domibusve alienis

nec malenecne Lepos saltet; sedquod magis ad nos

pertinetet nescire malum estagitamus: utrumne

divitiishomines an sint virtute beati

75

quidve adamicitiasusus rectumnetrahat nos

et quaesit natura boni summumque quid eius.

Cerviushaec inter vicinus garrit anilis

ex refabellas. si quis nam laudat Arelli

sollicitasignarus opessic incipit: 'olim

80

rusticusurbanum murem mus paupere fertur

accepissecavoveterem vetus hospes amicum

asper etattentus quaesitisut tamen artum

solverethospitiis animum. quid multa? neque ille

sepositiciceris nec longae invidit avenae

85

aridum etore ferens acinum semesaque lardi

frustadeditcupiens varia fastidia cena

vinceretangentis male singula dente superbo

cum pateripse domus palea porrectus in horna

esset adorloliumquedapis meliora relinquens.

90

tandemurbanus ad hunc 'quid te iuvat' inquit'amice

praeruptinemoris patientem vivere dorso?

vis tuhomines urbemque feris praeponere silvis?

carpeviammihi credecomesterrestria quando

mortalisanimas vivunt sortitaneque ulla est

95

aut magnoaut parvo leti fuga: quobonecirca

dum licetin rebus iucundis vive beatus

vivememorquam sis aevi brevis.' haec ubi dicta

agrestempepuleredomo levis exsilit; inde

ambopropositum peragunt iterurbis aventes

100

moenianocturni subrepere. iamque tenebat

nox mediumcaeli spatiumcum ponit uterque

inlocuplete domo vestigiarubro ubi cocco

tinctasuper lectos canderet vestis eburnos

multaquede magna superessent fercula cena

105

quaeprocul exstructis inerant hesterna canistris.

ergo ubipurpurea porrectum in veste locavit

agrestemveluti succinctus cursitat hospes

continuatquedapesnec non verniliter ipsis

fungiturofficiispraelambens omne quod adfert.

110

illecubans gaudet mutata sorte bonisque

rebus agitlaetum convivamcum subito ingens

valvarumstrepitus lectis excussit utrumque.

currereper totum pavidi conclave magisque

exanimestrepidaresimul domus alta Molossis

115

personuitcanibus. tum rusticus: 'haud mihi vita

est opushac' ait et 'valeas: me silva cavusque

tutus abinsidiis tenui solabitur ervo.''

2.7

'Iamdudumausculto et cupiens tibi dicere servos

paucareformido.' 'Davusne?' 'itaDavusamicum

mancipiumdomino et frugi quod sit satishoc est

ut vitaleputes.' 'age libertate Decembri

5

quando itamaiores volueruntutere: narra.'

'parshominum vitiis gaudet constanter et urget

propositum;pars multa natatmodo recta capessens

interdumpravis obnoxia. saepe notatus

cum tribusanellismodo laeva Priscus inani

10

vixitinaequalisclavum ut mutaret in horas

aedibus exmagnis subito se conderet unde

mundiorexiret vix libertinus honeste;

iammoechus Romaeiam mallet doctus Athenis

vivereVortumnis quotquot sunt natus iniquis.

15

scurraVolaneriuspostquam illi iusta cheragra

contuditarticulosqui pro se tolleret atque

mitteretin phimum talosmercede diurna

conductumpavit: quanto constantior isdem

in vitiistanto levius miser ac prior illo

20

qui iamcontentoiam laxo fune laborat.'

'non diceshodiequorsum haec tam putida tendant

furcifer?''ad teinquam.' 'quo pactopessime?' 'laudas

fortunamet mores antiquae plebiset idem

siquis adilla deus subito te agatusque recuses

25

aut quianon sentisquod clamasrectius esse

aut quianon firmus rectum defendis et haeres

nequiquamcaeno cupiens evellere plantam.

Romae rusoptas; absentem rusticus urbem

tollis adastra levis. si nusquam es forte vocatus

30

ad cenamlaudas securum holus acvelut usquam

vinctuseasita te felicem dicis amasque

quodnusquam tibi sit potandum. iusserit ad se

Maecenasserum sub lumina prima venire

convivam:"nemon oleum fert ocius? ecquis

35

audit?"cum magno blateras clamore fugisque.

Mulvius etscurraetibi non referenda precati

discedunt."etenim fateor me" dixerit ille

"duciventre levemnasum nidore supinor

inbecillusinerssiquid visaddepopino.

40

tu cum sisquod ego et fortassis nequiorultro

insecterevelut melior verbisque decoris

obvolvasvitium?" quidsi me stultior ipso

quingentisempto drachmis deprenderis? aufer

me voltuterrere; manum stomachumque teneto

45

dum quaeCrispini docuit me ianitor edo.

te coniunxaliena capitmeretricula Davum:

peccatuter nostrum cruce dignius? acris ubi me

naturaintenditsub clara nuda lucerna

quaecumqueexcepit turgentis verbera caudae

50

clunibusaut agitavit equum lasciva supinum

dimittitneque famosum neque sollicitumne

ditior autformae melioris meiat eodem.

tu cumproiectis insignibusanulo equestri

Romanoquehabituprodis ex iudice Dama

55

turpisodoratum caput obscurante lacerna

non esquod simulas? metuens induceris atque

altercantelibidinibus tremis ossa pavore.

quidreferturi virgis ferroque necari

auctoratuseasan turpi clausus in arca

60

quo tedemisit peccati conscia erilis

contractumgenibus tangas caput? estne marito

matronaepeccantis in ambo iusta potestas

incorruptorem vel iustior? illa tamen se

non habitumutatve loco peccatve superne

65

cum teformidet mulier neque credat amanti.

ibis subfurcam prudens dominoque furenti

conmittesrem omnem et vitam et cum corpore famam

evasti:credometues doctusque cavebis:

quaeresquando iterum paveas iterumque perire

70

possisototiens servus. quae belua ruptis

cum semeleffugitreddit se prava catenis?

"nonsum moechus" ais. neque ego hercule furubi vasa

praetereosapiens argentea. tolle periclum:

iam vagaprosiliet frenis natura remotis.

75

tune mihidominusrerum imperiis hominumque

tottantisque minorquem ter vindicta quaterque

inpositahaud umquam misera formidine privet?

addesuperdictis quod non levius valeat; nam

sivevicarius estqui servo paretuti mos

80

vesteraitseu conservustibi quid sum ego? nempe

tumihiqui imperitasaliis servis miser atque

duceris utnervis alienis mobile lignum.

quisnamigitur liber? sapiens sibi qui imperiosus

quem nequepauperies neque mors neque vincula terrent

85

responsarecupidinibuscontemnere honores

fortisetin se ipso totusteres atque rotundus

externinequid valeat per leve morari

in quemmanca ruit semper fortuna. potesne

ex his utproprium quid noscere? quinque talenta

90

poscit temuliervexat foribusque repulsum

perfunditgelidarursus vocat: eripe turpi

colla iugoliber"liber sum" dic age. non quis.

urget enimdominus mentem non lenis et acris

subiectatlasso stimulos versatque negantem.

95

vel cumPausiaca torpesinsanetabella

qui peccasminus atque egocum Fulvi Rutubaeque

autPacideiani contento poplite miror

proeliarubrica picta aut carbonevelut si

re verapugnentferiant vitentque moventes

100

arma viri?nequam et cessator Davus; at ipse

subtilisveterum iudex et callidus audis.

nil egosi ducor libo fumante: tibi ingens

virtusatque animus cenis responsat opimis?

obsequiumventris mihi perniciosius est cur?

105

tergoplector enim. qui tu inpunitior illa

quae parvosumi nequeuntobsonia captas?

nempeinamarescunt epulae sine fine petitae

inlusiquepedes vitiosum ferre recusant

corpus. anhic peccatsub noctem qui puer uvam

110

furtivamutat strigili: qui praedia vendit

nilservile gulae parens habet? addequod idem

non horamtecum esse potesnon otia recte

ponereteque ipsum vitas fugitivus et erro

iam vinoquaerensiam somno fallere curam

115

frustra:nam comes atra premit sequiturque fugacem.'

'unde mihilapidem?' 'quorsum est opus?' 'unde sagittas?'

'autinsanit homo aut versus facit.' 'ocius hinc te

ni rapisaccedes opera agro nona Sabino.'

2.8

'UtNasidieni iuvit te cena beati?

nam mihiquaerenti convivam dictus here illic

de mediopotare die.' 'sicut mihi numquam

in vitafuerit melius.' 'dasi grave non est

5

quae primairatum ventrem placaverit esca.'

'in primisLucanus aper: leni fuit austro

captusutaiebat cenae pater: acria circum

rapulalactucaeradicesqualia lassum

pervelluntstomachumsiserallecfaecula Coa.

10

his utsublatis puer alte cinctus acernam

gausapepurpureo mensam pertersit et alter

sublegitquodcumque iaceret inutile quodque

possetcenantis offendereut Attica virgo

cum sacrisCereris procedit fuscus Hydaspes

15

Caecubavina ferensAlcon Chium maris expers.

hic erus"AlbanumMaecenassive Falernum

te magisadpositis delectathabemus utrumque."'

'divitiasmiseras! sed quis cenantibus una

Fundanipulcre fuerit tibinosse laboro.'

20

'summusego et prope me Viscus Thurinus et infra

si meminiVarius; cum Servilio Balatrone

Vibidiusquos Maecenas adduxerat umbras.

Nomentanuserat super ipsumPorcius infra

ridiculustotas semel absorbere placentas;

25

Nomentanusad hocquisiquid forte lateret

indicemonstraret digito; nam cetera turba

nosinquamcenamus avisconchyliapiscis

longedissimilem noto celantia sucum

ut velcontinuo patuitcum passeris atque

30

ingustatamihi porrexerit ilia rhombi.

post hocme docuit melimela rubere minorem

ad lunamdelecta. quid hoc intersitab ipso

audierismelius. tum Vibidius Balatroni

"nosnisi damnose bibimusmoriemur inulti"

35

et calicesposcit maiores. vertere pallor

tumparochi faciem nil sic metuentis ut acris

potoresvel quod maledicunt liberius vel

fervidaquod subtile exsurdant vina palatum.

invertuntAllifanis vinaria tota

40

VibidiusBalatroque secutis omnibus: imi

convivaelecti nihilum nocuere lagoenis.

adfertursquillas inter murena natantis

in patinaporrecta. sub hoc erus "haec gravida" inquit

"captaestdeterior post partum carne futura.

45

his mixtumius est: oleoquod prima Venafri

pressitcella; garo de sucis piscis Hiberi;

vinoquinquenniverum citra mare nato

dumcoquiturcocto Chium sic convenitut non

hoc magisullum aliud; pipere albonon sine aceto

50

quodMethymnaeam vitio mutaverit uvam.

erucasviridisinulas ego primus amaras

monstraviincoquere; inlutos Curtillus echinos

ut meliusmuria quod testa marina remittat."

intereasuspensa gravis aulaea ruinas

55

in patinamfeceretrahentia pulveris atri

quantumnon Aquilo Campanis excitat agris.

nos maiusveritipostquam nihil esse pericli

sensimuserigimur; Rufus posito capiteut si

filiusinmaturus obissetflere. quis esset

60

finisnisapiens sic Nomentanus amicum

tolleret:"heuFortunaquis est crudelior in nos

te deus?ut semper gaudes inludere rebus

humanis!"Varius mappa conpescere risum

vixpoterat. Balatro suspendens omnia naso

65

"haecest condicio vivendi" aiebat"eoque

responsuratuo numquam est par fama labori.

teneutego accipiar lautetorquerier omni

sollicitudinedistrictumne panis adustus

ne maleconditum ius adponaturut omnes

70

praecinctirecte pueri comptique ministrent.

adde hospraeterea casusaulaea ruant si

ut modo;si patinam pede lapsus frangat agaso.

sedconvivatorisuti ducisingenium res

adversaenudare solentcelare secundae."

75

Nasidienusad haec "tibi diquaecumque preceris

commodadent: ita vir bonus es convivaque comis"

et soleasposcit. tum in lecto quoque videres

strideresecreta divisos aure susurros.'

'nulloshis mallem ludos spectasse; sed illa

80

redde agequae deinceps risisti.' 'Vibidius dum

quaerit depuerisnum sit quoque fracta lagoena

quod sibiposcenti non dentur poculadumque

rideturfictis rerum Balatrone secundo

Nasidieneredis mutatae frontisut arte

85

emendaturusfortunam; deinde secuti

mazonomopueri magno discerpta ferentes

membragruis sparsi sale multo non sine farre

pinguibuset ficis pastum iecur anseris albae

et leporumavolsosut multo suaviusarmos

90

quam sicum lumbis quis edit. tum pectore adusto

vidimus etmerulas poni et sine clune palumbis

suavisressi non causas narraret earum et

naturasdominus; quem nos sic fugimus ulti

ut nihilomnino gustaremusvelut illis

95

Canidiaadflassetpeior serpentibus Afris.'