Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it




Q.Horatii Flacci
ArsPoetica




Humanocapiti ceruicem pictor equinam
iungere siuelit et uarias inducere plumas
undiquecollatis membrisut turpiter atrum
desinat inpiscem mulier formosa superne
5
spectatumadmissirisum teneatisamici?
CreditePisonesisti tabulae fore librum
persimilemcuiusuelut aegri somniauanae
fingenturspeciesut nec pes nec caput uni
reddaturformae. "Pictoribus atque poetis
10
quidlibetaudendi semper fuit aequa potestas."
Scimusethanc ueniam petimusque damusque uicissim
sed non utplacidis coeant immitianon ut
serpentesauibus geminenturtigribus agni.
Inceptisgrauibus plerumque et magna professis
15
purpureuslate qui splendeatunus et alter
adsuiturpannuscum lucus et ara Dianae
etproperantis aquae per amoenos ambitus agros
aut flumenRhenum aut pluuius describitur arcus;
sed nuncnon erat his locus. Et fortasse cupressum
20
scissimulare; quid hocsi fractis enatat exspes
nauibusaere dato qui pingitur? Amphora coepit
institui;currente rota cur urceus exit?
Deniquesit quod uissimplex dumtaxat et unum.
Maximapars uatumpater et iuuenes patre digni
25
decipimurspecie recti. Breuis esse laboro
obscurusfio; sectantem leuia nerui
deficiuntanimique; professus grandia turget;
serpithumi tutus nimium timidusque procellae;
quiuariare cupit rem prodigialiter unam
30
delphinumsiluis adpingitfluctibus aprum.
In uitiumducit culpae fugasi caret arte.
Aemiliumcirca ludum faber imus et unguis
exprimetet mollis imitabitur aere capillos
infelixoperis summaquia ponere totum
35
nesciet.Hunc ego mesiquid componere curem
non magisesse uelim quam naso uiuere prauo
spectandumnigris oculis nigroque capillo.
Sumitemateriam uestrisqui scribitisaequam
uiribus etuersate diu quid ferre recusent
40
quidualeant umeri. Cui lecta potenter erit res
necfacundia deseret huncnec lucidus ordo.
Ordinishaec uirtus erit et uenusaut ego fallor
ut iamnunc dicat iam nunc debentia dici
pleraquedifferat et praesens in tempus omittat
45
hoc amethoc spernat promissi carminis auctor.
In uerbisetiam tenuis cautusque serendis
dixerisegregienotum si callida uerbum
reddideritiunctura nouum. Si forte necesse est
indiciismonstrare recentibus abdita rerumet
50
fingerecinctutis non exaudita Cethegis
contingetdabiturque licentia sumpta pudenter
et nouafictaque nuper habebunt uerba fidemsi
Graecofonte cadent parce detorta. Quid autem
CaecilioPlautoque dabit Romanusademptum
55
VergilioVarioque? Ego curadquirere pauca
si possuminuideorcum lingua Catonis et Enni
sermonempatrium ditauerit et noua rerum
nominaprotulerit? Licuit semperque licebit
signatumpraesente nota producere nomen.
60
Vt siluaefoliis pronos mutantur in annos
primacaduntita uerborum uetus interit aetas
et iuuenumritu florent modo nata uigentque.
Debemurmorti nos nostraque. Siue receptus
terraNeptunus classes Aquilonibus arcet
65
regisopussterilisue diu palus aptaque remis
uicinasurbes alit et graue sentit aratrum
seu cursummutauit iniquom frugibus amnis
doctusiter meliusmortalia facta peribunt
nedumsermonem stet honos et gratia uiuax.
70
Multarenascentur quae iam ceciderecadentque
quae nuncsunt in honore uocabulasi uolet usus
quem penesarbitrium est et ius et norma loquendi.
Res gestaeregumque ducumque et tristia bella
quo scribipossent numeromonstrauit Homerus.
75
Versibusimpariter iunctis querimonia primum
post etiaminclusa est uoti sententia compos;
quis tamenexiguos elegos emiserit auctor
grammaticicertant et adhuc sub iudice lis est.
Archilochumproprio rabies armauit iambo;
80
hunc soccicepere pedem grandesque coturni
alternisaptum sermonibus et popularis
uincentemstrepitus et natum rebus agendis.
Musa deditfidibus diuos puerosque deorum
et pugilemuictorem et equom certamine primum
85
et iuuenumcuras et libera uina referre.
Discriptasseruare uices operumque colores
cur egosi nequeo ignoroquepoeta salutor?
Curnescire pudens praue quam discere malo?
Versibusexponi tragicis res comica non uult;
90
indignaturitem priuatis ac prope socco
digniscarminibus narrari cena Thyestae.
Singulaquaeque locum teneant sortita decentem.
Interdumtamen et uocem comoedia tollit
iratusqueChremes tumido delitigat ore;
95
ettragicus plerumque dolet sermone pedestri
Telephuset Peleuscum pauper et exul uterque
proicitampullas et sesquipedalia uerba
si curatcor spectantis tetigisse querella.
Non satisest pulchra esse poemata; dulcia sunto
100
etquocumque uolentanimum auditoris agunto.
Vtridentibus adridentita flentibus adsunt
humaniuoltus; si uis me fleredolendum est
primumipsi tibi; tum tua me infortunia laedent
Telepheuel Peleu; male si mandata loqueris
105
autdormitabo aut ridebo. Tristia maestum
uoltumuerba decentiratum plena minarum
ludentemlasciuaseuerum seria dictu.
Formatenim natura prius non intus ad omnem
fortunarumhabitum; iuuat aut impellit ad iram
110
aut adhumum maerore graui deducit et angit;
posteffert animi motus interprete lingua.
Sidicentis erunt fortunis absona dicta
Romanitollent equites peditesque cachinnum.
Intereritmultumdiuosne loquatur an heros
115
maturusnesenex an adhuc florente iuuenta
feruiduset matrona potens an sedula nutrix
mercatorneuagus cultorne uirentis agelli
Colchus anAssyriusThebis nutritus an Argis.
Aut famamsequere aut sibi conuenientia finge
120
scriptor.Honoratum si forte reponis Achillem
impigeriracundusinexorabilisacer
iura negetsibi natanihil non arroget armis.
Sit Medeaferox inuictaqueflebilis Ino
perfidusIxionIo uagatristis Orestes.
125
Siquidinexpertum scaenae committis et audes
personamformare nouamseruetur ad imum
qualis abincepto processerit et sibi constet.
Difficileest proprie communia diceretuque
rectiusIliacum carmen deducis in actus
130
quam siproferres ignota indictaque primus.
Publicamateries priuati iuris eritsi
non circauilem patulumque moraberis orbem
nec uerbouerbum curabis reddere fidus
interpresnec desilies imitator in artum
135
unde pedemproferre pudor uetet aut operis lex.
Nec sicincipiesut scriptor cyclicus olim:
"FortunamPriami cantabo et nobile bellum".
Quiddignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturientmontesnascetur ridiculus mus.
140
Quantorectius hicqui nil molitur inepte:
"DicmihiMusauirumcaptae post tempora Troiae
qui moreshominum multorum uidit et urbes".
Non fumumex fulgoresed ex fumo dare lucem
cogitatut speciosa dehinc miracula promat
145
AntiphatenScyllamque et cum Cyclope Charybdim.
Necreditum Diomedis ab interitu Meleagri
nec geminobellum Troianum orditur ab ouo;
semper adeuentum festinat et in medias res
non secusac notas auditorem rapitet quae
150
desperattractata nitescere posse relinquit
atque itamentitursic ueris falsa remiscet
primo nemediummedio ne discrepet imum.
Tu quidego et populus mecum desideret audi
siplosoris eges aulaea manentis et usque
155
sessuridonec cantor. "Vos plaudite" dicat.
Aetatiscuiusque notandi sunt tibi mores
mobilibusquedecor naturis dandus et annis.
Redderequi uoces iam scit puer et pede certo
signathumumgestit paribus conludere et iram
160
colligitac ponit temere et mutatur in horas.
inberbusiuuenis tandem custode remoto
gaudetequis canibusque et aprici gramine Campi
cereus inuitium flectimonitoribus asper
utiliumtardus prouisorprodigus aeris
165
sublimiscupidusque et amata relinquere pernix.
Conuersisstudiis aetas animusque uirilis
quaeritopes et amicitiasinseruit honori
commisissecauet quod mox mutare laboret.
Multasenem circumueniunt incommodauel quod
170
quaerit etinuentis miser abstinet ac timet uti
uel quodres omnis timide gelideque ministrat
dilatorspe longusiners auidusque futuri
difficilisqueruluslaudator temporis acti
se puerocastigator censorque minorum.
175
Multaferunt anni uenientes commoda secum
multarecedentes adimunt. Ne forte seniles
mandenturiuueni partes pueroque uiriles;
semper inadiunctis aeuoque morabitur aptis.
Aut agiturres in scaenis aut acta refertur.
180
Segniusinritant animos demissa per aurem
quam quaesunt oculis subiecta fidelibus et quae
ipse sibitradit spectator; non tamen intus
digna geripromes in scaenam multaque tolles
ex oculisquae mox narret facundia praesens.
185
Ne pueroscoram populo Medea trucidet
aut humanapalam coquat exta nefarius Atreus
aut inauem Procne uertaturCadmus in anguem.
Quodcumqueostendis mihi sicincredulus odi.
Neue minorneu sit quinto productior actu
190
fabulaquae posci uolt et spectanda reponi;
nec deusintersitnisi dignus uindice nodus
inciderit;nec quarta loqui persona laboret.
Actorispartis chorus officiumque uirile
defendatneu quid medios intercinat actus
195
quod nonproposito conducat et haereat apte.
Ille bonisfaueatque et consilietur amice
et regatiratos et amet peccare timentis;
ille dapeslaudet mensae breuisille salubrem
iustitiamlegesque et apertis otia portis;
200
ille tegatcommissa deosque precetur et oret
ut redeatmiserisabeat Fortuna superbis.
Tibia nonut nuncorichalco uincta tubaeque
aemulased tenuis simplexque foramine pauco
adspirareet adesse choris erat utilis atque
205
nondumspissa nimis complere sedilia flatu
quo sanepopulus numerabilisutpote paruos
et frugicastusque uerecundusque coibat.
Postquamcoepit agros extendere uictor et urbes
latioramplecti murus uinoque diurno
210
placariGenius festis impune diebus
accessitnumerisque modisque licentia maior.
Indoctusquid enim saperet liberque laborum
rusticusurbano confususturpis honesto?
Sicpriscae motumque et luxuriem addidit arti
215
tibicentraxitque uagus per pulpita uestem;
sic etiamfidibus uoces creuere seueris
et tuliteloquium insolitum facundia praeceps
utiliumquesagax rerum et diuina futuri
sortilegisnon discrepuit sententia Delphis.
220
Carminequi tragico uilem certauit ob hircum
mox etiamagrestis Satyros nudauit et asper
incolumigrauitate iocum temptauit eo quod
inlecebriserat et grata nouitate morandus
spectatorfunctusque sacris et potus et exlex.
225
Verum itarisoresita commendare dicacis
conuenietSatyrosita uertere seria ludo
nequicumque deusquicumque adhibebitur heros
regaliconspectus in auro nuper et ostro
migret inobscuras humili sermone tabernas
230
autdumuitat humumnubes et inania captet.
Effutireleuis indigna tragoedia uersus
ut festismatrona moueri iussa diebus
intereritSatyris paulum pudibunda proteruis.
Non egoinornata et dominantia nomina solum
235
uerbaquePisonesSatyrorum scriptor amabo
nec sicenitar tragico diferre colori
ut nihilintersit Dauusne loquatur et audax
Pythiasemuncto lucrata Simone talentum
an custosfamulusque dei Silenus alumni.
240
Ex notofictum carmen sequarut sibi quiuis
speretidemsudet multum frustraque laboret
aususidem; tantum series iuncturaque pollet
tantum demedio sumptis accedit honoris.
Siluisdeducti caueant me iudice Fauni
245
neuelutinnati triuiis ac paene forenses
aut nimiumteneris iuuenentur uersibus unquam
autinmunda crepent ignominiosaque dicta;
offendunturenim quibus est equos et pater et res
necsiquid fricti ciceris probat et nucis emptor
250
aequisaccipiunt animis donantue corona.
Syllabalonga breui subiecta uocatur iambus
pes citus;unde etiam trimetris adcrescere iussit
nomeniambeiscum senos redderet ictus
primus adextremum similis sibi; non ita pridem
255
tardior utpaulo grauiorque ueniret ad auris
spondeosstabilis in iura paterna recepit
commoduset patiensnon ut de sede secunda
cederetaut quarta socialiter. Hic et in Acci
nobilibustrimetris adparet raruset Enni
260
in scaenammissos cum magno pondere uersus
aut operaeceleris nimium curaque carentis
autignoratae premit artis crimine turpi.
Non quiuisuidet inmodulata poemata iudex
et dataRomanis uenia est indigna poetis.
265
Idcirconeuager scribamque licenter? An omnis
uisurospeccata putem meatutus et intra
spemueniae cautus? Vitaui denique culpam
non laudemmerui. Vos exemplaria Graeca
nocturnauersate manuuersate diurna.
270
At uestriproaui Plautinos et numeros et
laudaueresalesnimium patienter utrumque
ne dicamstultemiratisi modo ego et uos
scimusinurbanum lepido seponere dicto
legitimumquesonum digitis callemus et aure.
275
Ignotumtragicae genus inuenisse Camenae
dicitur etplaustris uexisse poemata Thespis
quaecanerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post huncpersonae pallaeque repertor honestae
Aeschyluset modicis instrauit pulpita tignis
280
et docuitmagnumque loqui nitique coturno.
Successituetus his comoedianon sine multa
laude; sedin uitium libertas excidit et uim
dignamlege regi; lex est accepta chorusque
turpiterobticuit sublato iure nocendi.
285
Nilintemptatum nostri liquere poetae
necminimum meruere decus uestigia Graeca
ausideserere et celebrare domestica facta
uel quipraetextas uel qui docuere togatas.
Necuirtute foret clarisue potentius armis
290
quamlingua Latiumsi non offenderet unum
quemquepoetarum limae labor et mora. Voso
Pompiliussanguiscarmen reprehendite quod non
multa dieset multa litura coercuit atque
praesectumdeciens non castigauit ad unguem.
295
Ingeniummisera quia fortunatius arte
credit etexcludit sanos Helicone poetas
Democritusbona pars non unguis ponere curat
nonbarbamsecreta petit locabalnea uitat;
nancisceturenim pretium nomenque poetae
300
si tribusAnticyris caput insanabile nunquam
tonsoriLicino commiserit. O ego laeuus
qui purgorbilem sub uerni temporis horam!
Non aliusfaceret meliora poemata; uerum
nil tantiest. Ergo fungar uice cotisacutum
305
redderequae ferrum ualet exsors ipsa secandi;
munus etofficiumnil scribens ipsedocebo
undeparentur opesquid alat formetque poetam
quiddeceatquid nonquo uirtusquo ferat error.
Scribendirecte sapere est et principium et fons.
310
Rem tibiSocraticae poterunt ostendere chartae
uerbaqueprouisam rem non inuita sequentur.
Quididicitpatriae quid debeat et quid amicis
quo sitamore parensquo frater amandus et hospes
quod sitconscriptiquod iudicis officiumquae
315
partes inbellum missi ducisille profecto
redderepersonae scit conuenientia cuique.
Respicereexemplar uitae morumque iubebo
doctumimitatorem et uiuas hinc ducere uoces.
Interdumspeciosa locis morataque recte
320
fabulanullius uenerissine pondere et arte
ualdiusoblectat populum meliusque moratur
quamuersus inopes rerum nugaeque canorae.
GraisingeniumGrais dedit ore rotundo
Musaloquipraeter laudem nullius auaris;
325
Romanipueri longis rationibus assem
discunt inpartis centum diducere. "Dicat
filiusAlbini: si de quincunce remota est
unciaquid superat?. . . Poteras dixisse. -- Triens. -- Eu!
Rempoteris seruare tuam. Redit unciaquid fit?
330
Semis".Anhaec animos aerugo et cura peculi
cum semelimbueritsperamus carmina fingi
posselinenda cedro et leui seruanda cupresso?
Autprodesse uolunt aut delectare poetae
aut simulet iucunda et idonea dicere uitae.
335
Quicquidpraecipiesesto breuisut cito dicta
percipiantanimi dociles teneantque fideles.
Omnesuperuacuum pleno de pectore manat.
Fictauoluptatis causa sint proxima ueris
nequodcumque uolet poscat sibi fabula credi
340
neupransae Lamiae uiuum puerum extrahat aluo.
Centuriaeseniorum agitant expertia frugis
celsipraetereunt austera poemata Ramnes.
Omne tulitpunctum qui miscuit utile dulci
lectoremdelectando pariterque monendo;
345
hic meretaera liber Sosiishic et mare transit
et longumnoto scriptori prorogat aeuum.
Suntdelicta tamen quibus ignouisse uelimus;
nam nequechorda sonum reddit quem uolt manus et mens
poscentiquegrauem persaepe remittit acutum
350
nec semperferiet quodcumque minabitur arcus.
Verum ubiplura nitent in carminenon ego paucis
offendarmaculisquas aut incuria fudit
aut humanaparum cauit natura. Quid ergo est?
Vtscriptor si peccat idem librarius usque
355
quamuisest monitusuenia caretet Citharoedus
rideturchorda qui semper oberrat eadem
sic mihiqui multum cessatfit Choerilus ille
quem bisterque bonum cum risu miror; et idem
indignorquandoque bonus dormitat Homerus;
360
uerumoperi longo fas est obrepere somnum.
Vt picturapoesis; erit quaesi propius stes
te capiatmagiset quaedamsi longius abstes;
haec amatobscurumuolet haec sub luce uideri
iudicisargutum quae non formidat acumen;
365
haecplacuit semelhaec deciens repetita placebit.
O maioriuuenumquamuis et uoce paterna
fingerisad rectum et per te sapishoc tibi dictum
tollememorcertis medium et tolerabile rebus
recteconcedi; consultus iuris et actor
370
causarummediocris abest uirtute diserti
Messallaenec scit quantum Cascellius Aulus
sed tamenin pretio est; mediocribus esse poetis
nonhominesnon dinon concessere columnae.
Vt gratasinter mensas symphonia discors
375
et crassumunguentum et Sardo cum melle papauer
offenduntpoterat duci quia cena sine istis
sic animisnatum inuentumque poema iuuandis
si paulumsummo decessituergit ad imum.
Ludere quinescitcampestribus abstinet armis
380
indoctusquepilae disciue trochiue quiescit
ne spissaerisum tollant impune coronae;
quinescituersus tamen audet fingere. Quidni?
Liber etingenuuspraesertim census equestrem
summamnummorum uitioque remotus ab omni.
385
Tu nihilinuita dices faciesue Minerua;
id tibiiudicium estea mens. Siquid tamen olim
scripserisin Maeci descendat iudicis auris
et patriset nostrasnonumque prematur in annum
membranisintus positis; delere licebit
390
quod nonedideris; nescit uox missa reuerti.
Siluestrishomines sacer interpresque deorum
caedibuset uictu foedo deterruit Orpheus
dictus obhoc lenire tigris rabidosque leones;
dictus etAmphionThebanae conditor urbis
395
saxamouere sono testudinis et prece blanda
ducere quouellet. Fuit haec sapientia quondam
publicapriuatis secerneresacra profanis
concubituprohibere uagodare iura maritis
oppidamolirileges incidere ligno.
400
Sic honoret nomen diuinis uatibus atque
carminibusuenit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusquemares animos in Martia bella
uersibusexacuitdictae per carmina sortes
et uitaemonstrata uia est et gratia regum
405
Pieriistemptata modis ludusque repertus
etlongorum operum finis: ne forte pudori
sit tibiMusa lyrae sollers et cantor Apollo.
Naturafieret laudabile carmen an arte
quaesitumest; ego nec studium sine diuite uena
410
nec rudequid prosit uideo ingenium; alterius sic
alteraposcit opem res et coniurat amice.
Qui studetoptatam cursu contingere metam
multatulit fecitque puersudauit et alsit
abstinuituenere et uino; qui Pythia cantat
415
tibicendidicit prius extimuitque magistrum.
Nunc satisest dixisse: "Ego mira poemata pango;
occupetextremum scabies; mihi turpe relinqui est
etquodnon didicisane nescire fateri."
Vt praecoad merces turbam qui cogit emendas
420
adsentatoresiubet ad lucrum ire poeta
diuesagrisdiues positis in fenore nummis.
Si ueroest unctum qui recte ponere possit
etspondere leui pro paupere et eripere atris
litibusimplicitummirabor si sciet inter
425
nosceremendacem uerumque beatus amicum.
Tu seudonaris seu quid donare uoles cui
nolito aduersus tibi factos ducere plenum
laetitiae;clamabit enim: "Pulchrebenerecte"
pallescetsuper hisetiam stillabit amicis
430
ex oculisroremsaliettundet pede terram.
Vt quiconducti plorant in funere dicunt
et faciuntprope plura dolentibus ex animosic
derisoruero plus laudatore mouetur.
Regesdicuntur multis urgere culillis
435
ettorquere meroquem perspexisse laborent
an sitamicitia dignus; si carmina condes
numquam tefallent animi sub uolpe latentes.
Quintiliosiquid recitares: "Corrigesodes
hoc"aiebat "et hoc"; melius te posse negares
440
bis terqueexpertum frustra; delere iubebat
et maletornatos incudi reddere uersus.
Sidefendere delictum quam uertere malles
nullumultra uerbum aut operam insumebat inanem
quin sineriuali teque et tua solus amares.
445
Vir bonuset prudens uersus reprehendet inertis
culpabitdurosincomptis adlinet atrum
transuorsocalamo signumambitiosa recidet
ornamentaparum claris lucem dare coget
arguetambigue dictummutanda notabit
450
fietAristarchusnec dicet: "Cur ego amicum
offendamin nugis?" Hae nugae seria ducent
in maladerisum semel exceptumque sinistre.
Vt malaquem scabies aut morbus regius urget
autfanaticus error et iracunda Diana
455
uesanumtetigisse timent fugiuntque poetam
quisapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.
Hic dumsublimis uersus ructatur et errat
si uelutimerulis intentus decidit auceps
in puteumfoueamuelicet "succurrite" longum
460
clamet "iociues"non sit qui tollere curet.
Si curetquis opem ferre et demittere funem
"quiscis an prudens huc se deiecerit atque
seruarinolit?" dicamSiculique poetae
narrabointeritum. Deus inmortalis haberi
465
dum cupitEmpedoclesardentem frigidus Aetnam
insiluit.Sit ius liceatque perire poetis;
inuitumqui seruatidem facit occidenti.
Nec semelhoc fecit necsi retractus eritiam
fiet homoet ponet famosae mortis amorem.
470
Nec satisapparet cur uersus factitetutrum
minxeritin patrios cineresan triste bidental
moueritincestus; certe furitac uelut ursus
obiectoscaueae ualuit si frangere clatros
indoctumdoctumque fugat recitator acerbus;
475
quem ueroarripuittenet occiditque legendo
nonmissura cutem nisi plena cruoris hirudo.