Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


GAI



INSTITVTIONVM

COMMENTARIVSPRIMVS



[I. Deiure civili et naturali.] 1. Omnes populiqui legibus et moribusregunturpartim suo propriopartim communi omnium hominum iureutuntur: Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituitid ipsiusproprium est vocaturque ius civilequasi ius proprium civitatis;quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituitid apudomnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentiumquasi quoiure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo propriopartim communi omnium hominum iure utitur. Quae singula qualia sintsuis locis proponemus.

2.Constant autem iura populi Romani ex legibusplebiscitissenatusconsultisconstitutionibus principumedictis eorumqui iusedicendi habentresponsis prudentium. 3. Lex estquod populus iubetatque constituit. Plebiscitum estquod plebs iubet atque constituit.Plebs autem a populo eo distatquod populi appellatione universicives significanturconnumeratis et patriciis; plebis autemappellatione sine patriciis ceteri cives significantur; unde olimpatricii dicebant plebiscitis se non teneriquia sine auctoritateeorum facta essent; sed postea lex Hortensia lata estqua cautumestut plebiscita universum populum tenerent: Itaque eo modo legibusexaequata sunt.

4. Senatusconsultum estquod senatus iubet atque constituit; idque legis vicemoptinetquamvis [de ea re] fuerit quaesitum. 5. Constitutioprincipis estquod imperator decreto vel edicto vel epistulaconstituit. Nec umquam dubitatum estquin id legis vicem optineatcum ipse imperator per legem imperium accipiat.

6. lusautem edicendi habent magistratus populi Romani. Sed amplissimum iusest in edictis duorum praetorumurbani et peregriniquorum inprovinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in edictisaedilium curuliumquorum iurisdictionem in provinciis populi Romaniquaestores habent; nam in provincias Caesaris omnino quaestores nonmittunturet ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur. 7.Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorumquibuspermissum est iura condere. Quorum omnium si in unum sententiaeconcurruntidquod ita sentiuntlegis vicem optinet; si verodissentiuntiudici licet quam velit sententiam sequi; idquerescripto divi Hadriani significatur.

[II. Deiuris divisione.] 8. Omne autem iusquo utimurvel ad personaspertinet vel ad res vel ad actiones. Sed prius videamus de personis.

[III. Decondicione hominum.] 9. Et quidem summa divisio de iure personarumhaec estquod omnes homines aut liberi sunt aut servi. 10. Rursusliberorum hominum alii ingenui suntalii libertini. 11. lngenuisuntqui liberi nati sunt; libertiniqui ex iusta servitutemanumissi sunt. 12. Rursus libertinorum tria sunt genera: Nam autcives Romani aut Latini aut dediticiorum numero sunt. De quibussingulis dispiciamus; ac prius de dediticiis.

[IIII. Dedediticiis vel lege Aelia Sentia.] 13. Lege itaque Aelia Sentiacaveturutqui servi a dominis poenae nomine vincti suntquibusvestigmata inscripta suntdeve quibus ob noxam quaestio tormentishabita sit et in ea noxa fuisse convicti suntquive ut ferro aut cumbestiis depugnarent traditi sintinve ludum custodiamve coniectifuerintet postea vel ab eodem domino vel ab alio manumissieiusdemcondicionis liberi fiantcuius condicionis sunt peregrini dediticii.

[V. Deperegrinis dediticiis.] 14. Vocantur autem peregrini dediticii hiqui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaveruntdeinde victi se dediderunt. 15. Huius ergo turpitudinis servosquocumque modo et cuiuscumque aetatis manumissosetsi pleno iuredominorum fuerintnumquam aut cives Romanos aut Latinos fieridicemussed omni modo dediticiorum numero constitui intellegemus.

16. Sivero in nulla tali turpitudine sit servusmanumissum modo civemRomanum modo Latinum fieri dicemus. 17. Nam in cuius persona triahaec concurruntut maior sit annorum trigintaet ex iure Quiritiumdominiet iusta ac legitima manumissione libereturid est vindictaaut censu aut testamentois civis Romanus fit; sin vero aliquideorum deeritLatinus erit.

[VI. Demanumissione vel causae probatione.] 18. Quod autem de aetate servirequiriturlege Aelia Sentia introductum est. Nam ea lex minores XXXannorum servos non aliter voluit manumissos cives Romanos fieriquamsi vindictaapud consilium iusta causa manumissionis adprobataliberati fuerint. 19. Iusta autem causa manumissionis estveluti siquis filium flliamve aut fratrem sororemve naturalem aut alumnum autpaedagogum aut servum procuratoris habendi gratia aut ancillammatrimonii causa apud consilium manumittat.

[VII. Deconsilio adhibendo.] 20. Consilium autem adhibetur in urbe Romaquidem quinque senatorum et quinque equitum Romanorum puberuminprovinciis autem viginti recuperatorum civium Romanorum. Idque fitultimo die conventus; sed Romae certis diebus apud consiliummanumittuntur. Maiores vero triginta annorum servi semper manumittisolentadeo ut vel in transitu manumittanturveluti cum praetor autpro consule in balneum vel in theatrum eat.

21.Praeterea minor triginta annorum servus manumissus potest civisRomanus fieriei ab eo dominoqui solvendo non erattestamento eumliberum et heredem relictum * 22. Homines Latini Iuniani appellantur;Latini ideoquia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani ideoquia per legem Iuniam libertatem acceperuntcum olim servividerentur esse. 23. Non tamen illis permittit lex Iunia vel ipsistestamentum facere vel ex testamento alieno capere vel tutorestestamento dari. 24. Quod autem diximus ex testamento eos capere nonposseita intellegemusne quid inde directo hereditatis legatorumvenomine eos posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum caperepossunt.

25. Hiveroqui dediticiorum numero suntnullo modo ex testamento caperepossuntnon magis quam quilibet peregrinus; quin nec ipsitestamentum facere possunt secundum id quod magis placuit. 26.Pessima itaque libertas eorum estqui dediticiorum numero sunt; neculla lege aut senatus consulto aut constitutione principali aditusillis ad civitatem Romanam datur. 27. Quin etiam in urbe Roma velintra centesimum urbis Romae miliarium morari prohibentur; et si quicontra ea fecerintipsi bonaque eorum publice venire iubentur eacondicioneut ne in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romaemiliarium serviant neve umquam manumittantur; et si manumissifuerintservi populi Romani esse iubentur. Et haec ita lege AeliaSentia conprehensa sunt.

[Quibusmodis Latini ad civitatem Romanam perveniant.] 28. Latini vero multismodis ad civitatem Romanam perveniunt. 29. Statim enim ex lege AeliaSentia minores triginta annorum manumissi et Latini facti si uxoresduxerint vel cives Romanas vel Latinas coloniarias vel eiusdemcondicioniscuius et ipsi essentidque testati fuerint adhibitisnon minus quam septem testibus civibus Romanis puberibus et filiumprocreaverintcum is filius anniculus esse coeperitdatur eispotestas per eam legem adire praetorem vel in provinciis praesidemprovinciae et adprobare se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et exea filium anniculum habere: Et si isapud quem causa probata estidita esse pronuntiaverittunc et ipse Latinus et uxor eiussi etipsa eiusdem condicionis sitet filius eiussi et ipse eiusdemcondicionis sitcives Romani esse iubentur. 30. Ideo autem in[persona filii] adiecimus 'si et ipse eiusdem condicionis sit'quiasi uxor Latini civis Romana estqui ex ea nasciturex novo senatusconsultoquod auctore divo Hadriano factum estcivis Romanusnascitur. 31. Hoc tamen ius adipiscendae civitatis Romanae etiamsisoli minores triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege AeliaSentia habuerunttamen postea senatus consultoquod Pegaso etPusione consulibus factum estetiam maioribus triginta annorummanumissis Latinis factis concessum est. 32. Ceterum etiamsi antedecesserit Latinusquam anniculi filii causam probaritpotest matereius causam probareet sic et ipsa fiet civis Romanasi Latinafuerit * etiamsi ipse filius civis Romanus sitquia ex cive Romanamatre natus esttamen debet causam probareut suus heres patrifiat. 32a. Quae vero diximus de filio anniculoeadem et de filiaannicula dicta intellegemus. 32b. Praeterea ex lege Visellia tammaiores quam minores XXX annorum manumissi et Latini facti iusQuiritium adipiscunturid est fiunt cives Romanisi Romae intervigiles sex annis militaverint. Postea dicitur factum esse senatusconsultumquo data est illis civitas Romanasi triennium militiaeexpleverint. 32c. Item edicto Claudii Latini ius Quiritiumconsecuntursi navem marinam aedificaverintquae non minus quamdecem milia modiorum frumenti capiateaque navis vel quae in eiuslocum substituta sitsex annis frumentum Romam portaverit. 33.Praeterea a Nerone constitutum estutsi Latinusqui patrimoniumsestertium CC milium plurisve habebitin urbe Roma domumaedificaveritin quam non minus quam partem dimidiam patrimonii suiimpenderitius Quiritium consequatur. 34. Denique Traianusconstituitut si Latinus in urbe triennio pistrinum exercueritquodin dies singulos non minus quam centenos modios frumenti pinseretadius Quiritium perveniat * 35. Praeterea possunt maiores trigintaannorum manumissi et Latini facti iteratione ius Quiritium consequi.Quo * triginta annorum manumittant * manumissus vindicta aut censuaut testamento et civis Romanus et eius libertus fitqui eumiteraverit. Ergo si servus in bonis tuisex iure Quiritium meuseritLatinus quidem a te solo fieri potestiterari autem a menonetiam a te potest et eo modo meus libertus fit. Sed et ceteris modisius Quiritium consecutus meus libertus fit. Bonorum autemquae *cum is morieturreliquerittibi possessio daturquocumque modo iusQuiritium fuerit consecutus. Quod si cuius et in bonis et ex iureQuiritium sitmanumissus ab eodem scilicet et Latinus fieri potestet ius Quiritium consequi. 36. Non tamen cuicumque volentimanumittere licet. 37. Nam isqui in fraudem creditorum vel infraudem patroni manumittitnihil agitquia lex Aelia Sentia inpeditlibertatem. 38. Item eadem lege minori XX annorum domino non alitermanumittere permittiturquam si [vindicta] apud consilium iustacausa manumissionis adprobata fuerit. 39. Iustae autem causaemanumissionis suntveluti si quis patrem aut matrem aut paedagogumaut conlactaneum manumittat. Sed et illae causaequas superius inservo minore XXX annorum exposuimusad hunc quoque casumde quoloquimuradferri possunt. Item ex diverso hae causaequas in minoreXX annorum domino rettulimusporrigi possunt et ad servum minoremXXX annorum. 40. Cum ergo certus modus manumittendi minoribus XXannorum dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sitevenitutqui XIIII annos aetatis explevneritlicet testamentum facere possitet in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possittamensi adhuc minor sit annorum XXlibertatem servo dare non possit. 41.Et quamvis Latinum facere velit minor XX annorum dominustamennihilo minus debet apud consilium causam probare et ita postea interamicos manumittere.

42.Praeterea lege Fufia Caninia certus modus constitutus est in servistestamento manumittendis. 43. Nam eiqui plures quam duos nequeplures quam decem servos habebitusque ad partem dimidiam eiusnumeri manumittere permittitur; ei veroqui plures quam X nequeplures quam XXX servos habebitusque ad tertiam partem eius numerimanumittere permittitur. At eiqui plures quam XXX neque plures quamcentum habebitusque ad partem quartam potestas manumittendi datur.Novissime eiqui plures quam C habebit nec plures quam Dnon pluresmanumittere permittitur quam quintam partem; neque plures quam Dhabentis ratio habeturut ex eo numero pars definiatursedpraescribit lexne cui plures manumittere liceat quam C. Quod siquis unum servum omnino aut duos habetad hanc legem non pertinetet ideo liberam habet potestatem manumittendi. 44. Ac ne ad eosquidem omnino haec lex pertinetqui sine testamento manumittunt.Itaque licet iisqui vindicta aut censu aut inter amicosmanumittunttotam familiam suam liberarescilicet si alia causa noninpediat libertatem. 45. Sed quod de numero servorum testamentomanumittendorum diximusita intellegemusne umquam ex eo numeroexquo dimidia aut tertia aut quarta aut quinta pars liberari potestpauciores manumittere liceat quam ex antecedenti numero licuit. Ethoc ipsa ratione provisum est: Erat enim sane absurdumut X servorumdomino quinque liberare liceretquia usque ad dimidiam partem eiusnumeri manumittere ei concediturXII servos habenti non pluresliceret manumittere quam IIII; at eisqui plures quam X neque *

46. Nam etsi testamento scriptis in orbem servis libertas data sitquia nullusordo manumissionis inveniturnulli liberi eruntquia lex FufiaCaniniaquae in fraudem eius facta sintrescindit. Sunt etiamspecialia senatus consultaquibus rescissa sunt eaquae in fraudemeius legis excogitata sunt.

47. Insumma sciendum estquod lege Aelia Sentia cautum situt creditorumfraudandorum causa manumissi liberi non fianthoc etiam adperegrinos pertinere[senatus ita censuit ex auctoritate Hadrani]cetera vero iura eius legis ad peregrinos non pertinere.

48.Sequitur de iure personarum alia divisio. Nam quaedam personae suiiuris suntquaedam alieno iuri sunt subiectae. 49. Sed rursus earumpersonarumquae alieno iuri subiectae suntaliae in potestatealiae in manualiae in mancipio sunt. 50. Videamus nunc de iisquaealieno iuri subiectae sint: Nam si cognoverimusquae istae personaesintsimul intellegemusquae sui iuris sint. 51. Ac priusdispiciamus de iisqui in aliena potestate sunt. 52. In potestateitaque sunt servi dominorum. Quae quidem potestas iuris gentium est:Nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus dominis inservos vitae necisque potestatem esseet quodcumque per servumadquiriturid domino adquiritur. 53. Sed hoc tempore neque civibusRomanis nec ullis aliis hominibusqui sub imperio populi Romanisuntlicet supra modum et sine causa in servos suos saevire: Nam exconstitutione sacratissimi imperatoris Antoniniqui sine causaservum suum occideritnon minus teneri iubeturquam qui alienumservum occiderit. Sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdemprincipis constitutionem coercetur: Nam consultus a quibusdampraesidibus provinciarum de his servisqui ad fana deorum vel adstatuas principum confugiuntpraecepitut si intolerabilis videaturdominorum saevitiacogantur servos suos vendere. Et utrumque rectefit: Male enim nostro iure uti non debemus; qua ratione et prodigisinterdicitur bonorum suorum administratio. 54. Ceterum cum apud civesRomanos duplex sit dominium (nam vel in bonis vel ex iure Quiritiumvel ex utroque iure cuiusque servus esse intellegitur)ita demumservum in potestate domini esse dicemussi in bonis eius sitetiamsi simul ex iure Quiritum eiusdem non sit: Nam qui nudum iusQuiritium in servo habetis potestatem habere non intellegitur.

55. Itemin potestate nostra sunt liberi nostriquos iustis nuptiisprocreavimus. Quod ius proprium civium Romanorum est (fere enim nullialii sunt hominesqui talem in filios suos habent potestatemqualemnos habemus) idque divi Hadriani edictoquod proposuit de hisquisibi liberisque suis ab eo civitatem Romanam petebantsignificatur.Nec me praeterit Galatarum gentem credere in potestate parentumliberos esse. 56. Iustas autem nuptias contraxisse liberosque iisprocreatos in potestate habere cives Romani ita intelleguntursicives Romanas uxores duxerint vel etiam Latinas peregrinasvecumquibus conubium habeant: Cum enim conubium id efficiatut liberipatris condicionem sequanturevenitut non solum cives Romanifiantsed et in potestate patris sint. 57. Unde et veteranisquibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cumhis Latinis peregrinisvequas primas post missionem uxores duxerint;et qui ex eo matrimonio nascunturet cives Romani et in potestatemparentum fiunt. 58. Nec tamen omnes nobis uxores ducere licet: Nam aquarundam nuptiis abstinere debemus. 59. Inter eas enim personasquae parentum liberorumve locum inter se optinentnuptiae contrahinon possuntnec inter eas conubium estvelut inter patrem et filiamvel inter matrem et filium vel inter avum et neptem; et si talespersonae inter se coierintnefarias et incestas nuptias coutraxissedicuntur. Et haec adeo ita suntut quamvis per adoptionem parentumliberorumve loco sibi esse coeperintnon possint inter se matrimonioconiungiin tantumut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat;itaque eamquae mihi per adoptionem filiae seu neptis loco essecoeperitnon potero uxorem ducerequamvis eam emancipaverim. 60.Inter eas quoque personasquae ex transverso gradu cognationeiungunturest quaedam similis observatiosed non tanta. 61. Saneinter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiaesive eodem patreeademque matre nati fuerint sive alterutro eorum: Sed si qua peradoptionem soror mihi esse coeperitquamdiu quidem constat adoptiosane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum vero peremancipationem adoptio dissoluta sitpotero eam uxorem ducere; sedet si ego emancipatus fueronihil inpedimento erit nuptiis. 62.Fratris filiam uxorem ducere licet: Idque primum in usum uenitcumdivus Claudius Agrippinamfratris sui filiamuxorem duxisset:Sororis vero filiam uxorem ducere non licet. Et haec itaprincipalibus constitutionibus significantur. 63. Item amitam etmaterteram uxorem ducere non licet. Item eamquae mihi quondamsocrus aut nurus aut privigna aut noverca fuit. Ideo autem diximus'quondam'qulasi adhuc constant eae nuptiaeper quas talisadfinitas quaesita estalia ratione mihi nupta esse non potestquianeque eadem duobus nupta esse potest neque idem duas uxores habere.64. Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxeritnequeuxorem habere videtur neque liberos: Itaque hiqui ex eo coitunascunturmatrem quidem habere videnturpatrem vero non utiquenecob id in potestate eius suntquales sunt iiquos mater vulgoconcepit: Nam et hi patrem habere non intellegunturcum is etiamincertus sit; unde solent spurii filii appellari vel a Graeca vocequasi spor£dhn concepti nel quasi sine patre filii.

65.Aliquando autem evenitut liberiqui statim ut nati suntparentumin potestatem non fiantii postea tamen redigantur in potestatem.66. Velut si Latinus ex lege Aelia Sentia uxore ducta filiumprocreaverit aut Latinum ex Latina aut civem Romanum ex cive Romananon habebit eum in potestate; sed si postea causa probata civitatemRomanam consecutus fueritsimul eum in potestate sua habere incipit.67. Item si civis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit perignorantiamcum eam civem Romanam esse crederetet filiumprocreaverithic non est in potestate eiusquia ne quidem civisRomanus estsed aut Latinus ant peregrinusid est eius condicioniscuius et mater fueritquia non aliter quisque ad patris condicionemacceditquam si inter patrem et matrem eius conubium sit: Sed exsenatus consulto permittitur causam erroris probareet ita uxorquoque et filius ad civitatem Romanam perveniuntet ex eo temporeincipit filius in potestate patris esse. Idem iuris estsi eam perignorantiam uxorem duxeritquae dediticiorum numero estnisi quoduxor non fit civis Romana. 68. Item si civis Romana per errorem nuptasit peregrino tamquam civi Romanopermittitur ei causam errorisprobareet ita filius quoque eius et maritus ad civitatem Romanamperveniuntet aeque simul incipit filius in potestate patris esse.Idem iuris estsi peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentianupta sit; nam et de hoc specialiter senatus consulto cavetur. Idemiuris est aliquatenussi eiqui dediticiorum numero esttamquamcivi Romano aut Latino e lege Aelia Sentia nupta sit; nisi quodscilicet qui dediticiorum numero estin sua condicione permanetetideo filiusquamuis fiat civis Romanusin potestatem patris nonredigitur. 69. Item si Latina peregrinocum eum Latinum essecrederete lege Aelia Sentia nupseritpotest ex senatus consultofllio nato causam erroris probare: Et ita omnes fiunt cives Romaniet filius in potestate patris esse incipit. 70. Idem constitutum estet si Latinus per errorem peregrinam quasi Latinam aut civem Romaname lege Aelia Sentia uxorem duxerit. 71. Praeterea si civis Romanusqui se credidisset Latinum esseob id Latinam uxorem duxeritpermittitur ei filio nato erroris causam probaretamquam si e legeAelia Sentia uxorem duxisset: Item hisqui cum cives Romani essentperegrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissentpermittitur ex senatus consulto fllio nato causam erroris probare.Quo facto fiet uxor civis Romanaet filius ******* non solum adcivitatem Romanam pervenitsed etiam in potestatem patris redigitur.

72.Quaecumque de fliio esse diximuseadem et de filia dictaintellegemus. 73. Et quantum ad erroris causam probandam attinetnihil interestcuius aetatis filius sit * si minor anniculo sitfilius filiavecausa probari non potest. Nec me praeterit in aliquorescripto divi Hadriani ita esse constitutumtamquam quod ad errorisq * dedit. 74. Si peregrinus civem Romanam uxorem duxeritan exsenatus consulto causam probare possitquaesitum est. * hoc eispecialiter concessum est. Sed cum peregrinus civem Romanam uxoremduxisset et filio nato alias civitatem Romanam consecutus essetdeinde cum quaerereturan causam probare possetrescripsitimperator Antoninus proinde posse eum causam probareatque siperegrinus mansisset. Ex quo colligimus etiam peregrinum causamprobare posse. 75. Ex iisquae diximusapparetsive civis Romanusperegrinam sive peregrinus civem Romanam uxorem duxeriteum quinascitur peregrinum essesed si quidem per errorem tale matrimoniumcontractum fueritemendari vitium eius ex senatus consulto secundumeaquae superius diximus. Si vero nullus error interveneritsedscientes suam condicionem ita coierintnullo casu emendatur vitiumeius matrimonii.

76.Loquimur autem de his scilicetinter quos conubium non sit; namalioquin si civis Romanus peregrinamcum qua ei conubium estuxoremduxeritsicut supra quoque diximusiustum matrimonium contrahituret tunc ex iis qui nasciturcivis Romanus est et in potestate patriserit. 77. Item si civis Romana peregrinocum quo ei conubium estnupseritperegrinus sane procreatur et is iustus patris filius esttamquam si ex peregrina eum procreasset. Hoc tamen tempore e senatusconsultoquod auctore divo Hadriano sacratissimo factum estetiamsinon fuerit conubium inter civem Romanam et peregrinumqui naseituriustus patris filius est. 78. Quod autem diximus inter civem Romanumperegrinamque nisi conubium sitqui nasciturperegrinum esselegeMinicia caveturut is quidem deterioris parentis condicionemsequatur. Eadem lege autem ex diverso vaveturut si peregrinuscumqua ei conubium non situxorem duxerit civem Romanamperegrinus exeo coitu nascatur. Sed hoc maxime casu necessaria lex Minicia fuit;nam remota ea lege diversam condicionem sequi debebatquia ex eisinter quos non est conubiumqui nascituriure gentium matriscondicioni accedit. Qua parte autem iubet lex ex cive Romano etperegrina peregrinum nascisupervacua videtur; nam et remota ea legehoc utique iure gentium futurum erat. 79. Adeo autem hoc ita estutex cive Romano et Latina qui nasciturmatris condicioni accedat; namin lege Minicia quidem peregrinorum nomine comprehenduntur non solumexterae nationes et gentessed etiam qui Latini nominantur; sed adalios Latinos pertinetqui proprios populos propriasque civitateshabebant et erant peregrinorum numero. 80. Eadem ratione ex contrarioex Latino et cive Romana sive ex lege Aelia Sentia sive alitercontractum fuerit matrimoniumcivis Romanus nascitur. Fuerunt tamenqui putaverunt ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinumnasciquia videtur eo casu per legem Aeliam Sentiam et Iuniamconubium inter eos dariet semper conubium efficitut qui nasciturpatris condicioni accedat; aliter vero contracto matrimonio eumquinascituriure gentium matris condicionem sequi et ob id esse civemRomanum. Sed hoc iure utimur ex senatus consultoquod auctore diuoHadriano significatut quoquomodo ex Latino et cive Romana natuscivis Romanus nascatur. 81. His convenienter et illud senatusconsultum divo Hadriano auctore significavitut ex Latino etperegrinaitem contra ex peregrino et Latina qui nascituris matriscondicionem sequatur. 82. Illud quoque his consequens estquod exancilla et libero iure gentium servus nascituret contra ex liberaet servo liber nascitur. 83. Animadvertere tamen debemusne iurisgentium regulam vel lex aliqua vel quod legis vicem optinetaliquocasu commutaverit. 84. Ecce enim ex senatus consulto Claudianopoterat civis Romanaquae alieno servo volente domino eius coiitipsa ex pactione libera permaneresed servum procreare; nam quodinter eam et dominum istius servi convenerit ex senatus consultoratum esse iubetur. Sed postea divus Hadrianus iniquitate rei etinelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulamut cum ipsamulier libera permaneatliberum pariat. 85. Item e lege * ex ancillaet libero poterant liberi nasci; nam ea lege caveturut si quis cumaliena ancillaquam credebat liberam essecoieritsiquidem masculinascanturliberi sintsi vero feminaead eum pertineantcuiusmater ancilla fuerit. Sed et in hac specie divus Vespasianusinelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulamut omnimodoetiamsi masculi nascanturservi sint eiuscuius et materfuerit. 86. Sed illa pars eiusdem legis salva estut ex libera etservo alienoquem sciebat servum esseservi nascantur. Itaque apudquos talis lex non estqui nascituriure gentium matris condicionemsequitur et ob id liber est.

87. Quibusautem casibus matris et non patris condicionem sequitur qui nascituriisdem casibus in potestate eum patrisetiamsi is civis Romanus sitnon esse plus quam manifestum est. Et ideo superius rettulimusquibusdam casibus per errorem non iusto contracto matrimonio senatumintervenire et emendare vitium matrimonii eoque modo plerumqueefficereut in potestatem patris filius redigatur. 88. Sed siancilla ex cive Romano conceperitdeinde manumissa civis Romanafacta sit et tunc pariatlicet civis Romanus sit qui nascitursicutpater eiusnon tamen in potestate patris estquia neque ex iustocoitu conceptus estneque ex ullo senatus consulto talis coitusquasi iustus constituitur.

89. Quodautem placuitsi ancilla ex cive Romano conceperitdeinde manumissapepereritqui nasciturliberum nascinaturali ratione fit; nam hiqui illegitime concipiunturstatum sumunt ex eo temporequonascuntur; itaque si ex libera nascunturliberi fiuntnec interestex quo mater eos conceperitcum ancilla fuerit: at hiqui legitimeconcipiunturex conceptionis tempore statum sumunt. 90. Itaque sicui mulieri civi Romanae praegnati aqua et igni interdictum fueriteoque modo peregrina facta tunc pariatconplures distinguunt etputantsi quidem ex iustis nuptiis conceperitcivem Romanum ex eanascisi vero volgo conceperitperegrinum ex ea nasci. 91. Item siqua mulier civis Romana praegnas ex senatus consulto Claudianoancilla facta sit ob idquod alieno servo invito et denuntiantedomino eius coieritconplures distinguunt et existimantsi quidemex iustis nuptiis conceptus sitcivem Romanum ex ea nascisi verovolgo conceptus sitservum nasci eiuscuius mater facta essetancilla. 92. Peregrina quoque si volgo conceperitdeinde civisRomana facta tunc pariatcivem Romanum parit; si vero ex peregrinosecundum leges moresque peregrinorum conceperitita videtur exsenatus consultoquod auctore divo Hadriano factum estcivemRomanum pareresi et patri eius civitas Romana donetur.

93. Siperegrinus sibi liberisque suis civitatem Romanam petieritnonaliter filii in potestate eius fiuntquam si imperator eos inpotestatem redegerit: Quod ita demum is facitsi causa cognitaaestimaverit hoc flilis expedire: Diligentius autem exactiusquecausam cognoscit de impuberibus absentibusque: Et haec ita edictodivi Hadriani significantur. 94. Item si quis cum uxore praegnantecivitate Romana donatus sitquamvis isqui nasciturut supra dixicivis Romanus sittamen in potestate patris non fit: Idquesubscriptione divi sacratissimi Hadriani significatur qua de causaqui intellegit uxorem suam esse praegnatemdum civitatem sibi etuxori ab imperatore petitsimul ab eodem petere debetut eumquinatus eritin potestate sua habeat. 95. Alia causa est eorumquiLatii iure cum liberis suis ad civitatem Romanam perveniunt; namhorum in potestate fiunt liberi.

96. Quodius quibusdam peregrinis civitatibus datum est vel a populo Romanovel a senatu vel a Caesare * aut maius est Latium aut minus; maiusest Latiumcum et hiqui decuriones legunturet eiqui honoremaliquem aut magistratum geruntcivitatem Romanam consecuntur; minusLatium estcum hi tantumqui vel magistratum vel honorem geruntadcivitatem Romanam perveniunt. Idque conpluribus epistulis principumsignificatur. 97. Non solum tamen naturales liberi secundum eaquaediximusin potestate nostra suntverum et hiquos adoptamus. 98.Adoptio autem duobus modis fitaut populi auctoritate aut inperiomagistratus velut praetoris. 99. Popull auctoritate adoptamus eosqui sui iuris sunt: Quae species adoptionis dicitur adrogatioquiaet isqui adoptatrogaturid est interrogaturan velit eumquemadoptaturus sitiustum sibi filium esse; et isqui adoptaturrogaturan id fieri patiatur; et populus rogaturan id fieriiubeat. Imperio magistratus adoptamus eosqui in potestate parentiumsuntsive primum gradum liberorum optineantqualis est filius etfiliasive inferioremqualis est nepos neptispronepos proneptis.100. Et quidem illa adoptioquae per populum fitnusquam nisi Romaefit; at haec etiam in provinciis apud praesides earum fieri solet.101. Item per populum feminae non adoptanturnam id magis placuit;apud praetorem vero vel in provinciis apud proconsulem legatumveetiam feminae solent adoptari. 102. Item inpuberem apud populumadoptari aliquando prohibitum estaliquando permissum est: Nunc exepistula optimi imperatoris Antoniniquam scripsit pontificibussiiusta causa adoptionis esse videbiturcum quibusdam condicionibuspermissum est. Apud praetorem vero et in provinciis apud proconsulemlegatumve cuiuscumque aetatis adoptare possumus. 103. Illud veroutriusque adoptionis commune estquod et hiqui generare nonpossuntquales sunt spadonesadoptare possunt. 104. Feminae veronullo modo adoptare possuntquia ne quidem naturales liberos inpotestate habent. 105. Item si quis per populum sive apud praetoremvel apud praesidem provinciae adoptaveritpotest eundem alii inadoptionem dare. 106. Sed et illudde quo quaestio estan minornatu maiorem natu adoptare possitutriusque adoptionis commune est.107. Illud proprium est eius adoptionisquae per populum fitquodisqui liberos in potestate habetsi se adrogandum dederitnonsolum ipse potestati adrogatoris subicitursed etiam liberi eius ineiusdem fiunt potestate tanquam nepotes.

108. Nuncde his personis videamusquae in manu nostra sunt. Quod et ipsum iusproprium civium Romanorum est. 109. Sed in potestate quidem etmasculi et feminae esse solent; in manum autem feminae tantumconveniunt. 110. Olim itaque tribus modis in manum conveniebant: usufarreocoemptione. 111. Usu in manum conveniebatquae anno continuonupta perseverabat; quia enim velut annua possessione usucapiebaturin familiam viri transibat filiaeque locum optinebat. Itaque legeduodecim tabularum cautum estut si qua nollet eo modo in manummariti convenireea quotannis trinoctio abesset atque eo modocuiusque anni usum interrumperet. Sed hoc totum ius partim legibussublatum estpartim ipsa desuetudine obliteratum est. 112. Farreo inmanum conveniunt per quoddam genus sacrificiiquod Iovi Farreo fit;in quo farreus panis adhibeturunde etiam confarreatio dicitur;complura praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis etsollemnibus verbis praesentibus decem testibus aguntur et fiunt. Quodius etiam nostris temporibus in usu est: Nam flamines maioresid estDialesMartialesQuirinalesitem reges sacrorumnisi ex farreatisnati non leguntur: Ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotiumhabere possunt. 113. Coemptione vero in manum conveniunt permancipationemid est per quandam imaginariam venditionem: Namadhibitis non minus quam V testibus civibus Romanis puberibusitemlibripendeemit vir mulieremcuius in manum convenit. 114. Potestautem coemptionem facere mulier non solum cum marito suosed etiamcum extraneo; scilicet aut matrimonii causa facta coemptio dicituraut fiduciae; quae enim cum marito suo facit coemptionemut apud eumfiliae loco sitdicitur matrimonii causa fecisse coemptionem; quaeuero alterius rei causa facit coemptionem aut cum viro suo aut cumextraneovelut tutelae evitandae causadicitur fiduciae causafecisse coemptionem. 115. Quod est tale: Si qua velit quos habettutores deponere et alium nancisciillis auctoribus coemptionemfacit; deinde a coemptionatore remancipata eicui ipsa velitet abeo vindicta manumissa incipit eum habere tutorema quo manumissaest; qui tutor fiduciarius dicitursicut inferius apparebit. 115a.Olim etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio:Tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi ius habebantexceptis quibusdam personisquam si coemptionem fecissentremancipataeque et manumissae fuissent; sed hanc necessitatemcoemptionis faciendae ex auctoritate divi Hadriani senatus remisit. *115b. fiduciae causa cum viro suo fecerit coemptionemnihilo minusfiliae loco incipit esse: Nam si omnino qualibet ex causa uxor inmanu viri sitplacuit eam filiae iura nancisci.

116.Superestut exponamusquae personae in mancipio sint. 117. Omnesigitur liberorum personaesive masculini sive feminini sexusquaein potestate parentis suntmancipari ab hoc eodem modo possuntquoetiam servi mancipari possunt. 118. Idem iuris est in earum personisquae in manu sunt: Nam feminae a coemptionatoribus eodem modo possuntmancipariquo liberi a parente possuntadeo quidemut quamvis easola apud coemptionatorem filiae loco sit. Quae ei nupta sittamennihilo minus etiam quae ei nupta non sit nec ob id filiae loco sitab eo mancipari possit. 118a. Sed plerumque solum et a parentibus eta coemptionatoribus mancipanturcum velint parentescoemptionatoresque ex suo iure eas personas dimitteresicut inferiusevidentius apparebit. 119. Est autem mancipatiout supra quoquediximusimaginaria quaedam venditio: Quod et ipsum ius propriumcivium Romanorum est; eaque res ita agitur: Adhibitis non minus quamquinque testibus civibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdemcondicionisqui libram aeneam teneatqui appellatur libripensisqui mancipio accipitrem tenens ita dicit: HUNC EGO HOMINEM EX IUREQUIRITIUM MEUM ESSE AIO ISQUE MIHI EMPTUS ESTO HOC AERE AENEAQUELIBRA; deinde aere percutit libram idque aes dat eia quo mancipioaccipitquasi pretii loco. 120. Eo modo et serviles et liberaepersonae mancipantur; animalia quoquequae mancipi suntquo innumero habentur bovesequimuliasini; item praedia tam urbanaquam rusticaquae et ipsa mancipi suntqualia sunt Italicaeodemmodo solent mancipari. 121. In eo solo praediorum mancipatio aceterorum mancipatione differtquod personae serviles et liberaeitem animaliaquae mancipi suntnisi in praesentia sintmanciparinon possunt; adeo quidemut eumqui mancipio accipitadprehendereid ipsumquod ei mancipio daturnecesse sit; unde etiam mancipatiodiciturquia manu res capitur: Praedia vero absentia solentmancipari. 122. ldeo autem aes et libra adhibeturquia olim aereistantum nummis utebantur; et erant assesdipundiisemissesquadrantesnec ullus aureus vel argenteus nummus in usu eratsicutex lege XII tabularum intellegere possumus; eorumque nummorum vis etpotestas non in numero eratsed in pondere; ************ asseslibrales erantet dipondii ************ unde etiam dupondius dictusestquasi duo pondo: Quod nomen adhuc in usu retinetur. Semissesquoque et quadrantes pro rata scilicet portione ad pondus examinatierant. Tunc igitur et qui dabat alicui pecuniamnon numerabat eamsed appendebat; unde serviquibus permittitur administratiopecuniaedispensatores appellati sunt. 123. * Illa quidemquaecoemptionem facitnon deducitur in servilem condicionemat aparentibus et a coemptionatoribus mancipati mancipataeve servorumloco constituunturadeo quidemut ab eocuius in mancipio suntneque hereditatem neque legata aliter capere possintquam si simuleodem testamento liberi esse iubeantursicuti iuris est in personaservorum. Sed differentiae ratio manifesta estcum a parentibus et acoemptionatoribus isdem verbis mancipio accipianturquibus servi;quod non similiter fit in coemptione.

124.Videamus nuncquo modo iiqui alieno iuri subiecti sunteo iureliberentur.

125. Acprius de his dispiciamusqui in potestate sunt. 126. Et quidem serviquemadmodum potestate liberenturex his intellegere possumusquaede servis manumittendis superius exposuimus. 127. Hi ueroqui inpotestate parentis suntmortuo eo sui iuris fiunt. Sed hocdistinctionem recipit; nam mortuo patre sane omni modo filii filiaevesui iuris efficiuntur; mortuo vero avo non omni modo nepotes neptesvesui iuris fiuntsed ita si post mortem avi in patris sui potestatemrecasuri non sunt. Itaque si moriente avo pater eorum et vivat et inpotestate patris fuerittunc post obitum avi in patris sui potestatefiunt; si vero isquo tempore avus morituraut iam mortuus est autexiit de potestate patristunc hiquia in potestatem eius caderenon possuntsui iuris fiunt. 128. Cum autem iscui ob aliquodmaleficium ex lege Cornelia aqua et igni interdiciturcivitatemRomanam amittatsequiturut quia eo modo ex numero civium Romanorumtolliturproinde ac mortuo eo desinant liberi in potestate eiusesse: Nec enim ratio patiturut peregrinae condicionis homo civemRomanum in potestate habeat. Pari ratione et si eiqui in potestateparentis sitaqua et igni interdictum fueritdesinit in potestateparentis essequia aeque ratio non patiturut peregrinaecondicionis homo in potestate sit civis Romani parentis. 129. Quod siab hostibus captus fuerit parensquamvis servus hostium fiattamenpendet ius liberorum propter ius postliminiiquo hiqui ab hostibuscapti suntsi reversi fuerintomnia pristina iura recipiunt; itaquereversus habebit liberos in potestate: Si vero illic mortuus siterunt quidem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc temporequo mortuusest apud hostes parensan ex illoquo ab hostibus captus estdubitari potest. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captusfueritsimiliter dicemus propter ius postliminii potestatem quoqueparentis in suspenso esse. 130. Praeterea exeunt liberi virilis sexusde parentis potestatesi flamines Diales inaugurenturet femininisexussi virgines Vestales capiantur. 131. Olim quoquequo temporepopulus Romanus in Latinas regiones colonias deducebatqui iussuparentis in coloniam Latinam nomen dedissentdesinebant in potestateparentis essequia efficerentur alterius civitatis cives. 132.Praeterea emancipatione desinunt liberi in potestate parentum esse.Sed filius quidem tribus mancipationibusceteri vero liberi sivemasculini sexus sive feminini una mancipatione exeunt de parentiumpotestate: Lex enim XII tabularum tantum in persona filii de tribusmancipationibus loquitur his verbis: 'Si pater ter filium venum duita patre fliius liber esto'. Eaque res ita agitur: Mancipat paterfilium alicui; is eum vindicta manumittit: Eo facto revertitur inpotestatem patris; is eum iterum mancipat vel eidem vel alii (sed inusu est eidem mancipari) isque eum postea similiter vindictamanumittit; eo facto rursus in potestatem patris revertitur; tertiopater eum mancipat vel eidem vel alii (sed hoc in usu estut eidemmancipetur) eaque mancipatione desinit in potestate patris esseetiamsi nondum manumissus sitsed adhuc in causa mancipii. * 133.Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium eiqui filium et ex eonepotem in potestate habebitfilium quidem de potestate dimitterenepotem vero in potestate retinere: Vel ex diverso filium quidem inpotestate retinerenepotem vero manumitterevel omnes sui iurisefficere. Eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.

134.Praeterea parentes etiam liberos in adoptionem datos in potestatehabere desinunt. Et in filio quidemsi in adoptionem daturtresmancipationes et duae intercedentes manumissiones proinde fiuntacfieri solentcum ita eum pater de potestate dimittitut sui iurisefficiatur. Deinde aut patri remancipaturet ab eo isqui adoptatvindicat apud praetorem filium suum esseet illo contra nonvindicante a praetore vindicanti filius addicituraut nonremancipatur patrised ab eo vindicat isqui adoptatapud quem intertia mancipatione est: Sed sane commodius est patri remancipari. Inceteris vero liberorum personisseu masculini seu feminini sexusuna scilicet mancipatio sufficitet aut remancipantur parenti autnon remancipantur. Eadem et in provinciis apud praesidem provinciaesolent fieri. 135. Qui ex filio semel iterumve mancipato conceptusestlicet post tertiam mancipationem patris sui nascaturtamen inavi potestate estet ideo ab eo et emancipari et in adoptionem daripotest. At isqui ex eo filio conceptus estqui in tertiamancipatione estnon nascitur in avi potestate: Sed eum Labeo quidemexistimat in eiusdem mancipio essecuius et pater sit: Utimur autemhoc iureut quamdiu pater eius in mancipio sitpendeat ius eiusetsi quidem pater eius ex mancipatione manumissus eritcadat in eiuspotestatemsi vero isdum in mancipio sitdecesseritsui iurisfiat. 135a. Eadem scilicet * ut supra diximusquod in filio faciunttres mancipationeshoc facit una mancipatio in nepote. 136. * Maximiet Tuberonis cautum estut haec quod ad sacra tantum videatur inmanu essequod vero ad ceteras causas proinde habeaturatque si inmanum non convenisset. Eae vero mulieresquae in manum conveniuntper coemptionempotestate parentis liberantur; nec interestan inviri sui manu sint an extraneiquamvis hae solae Ioco filiarumhabeanturquae in viri manu sunt.

137. *desinunt in manu esseet si ex ea mancipatione manumissae fuerintsui iuris efficiuntur. 137a. * nihilo magis potest cogerequam etfilia patrem. Sed filia quidem nullo modo patrem potest cogereetiamsi adoptiva sit: Haec autem virum repudio misso proinde compellerepotestatque si ei numquam nupta fuisset.

138. Iiqui in causa mancipii suntquia servorum loco habenturvindictacensutestamento manumissi sui iuris fiunt. 139. Nec tamen in hoccasu lex Aelia Sentia locum habet: Itaque nihil requirimuscuiusaetatis sit isqui manumittit et qui manumittitur; ac ne illudquideman patronum creditoremve manumissor habeat; ac ne numerusquidem lege Fufia Caninia finitus in his personis locum habet. 140.Quin etiam invito quoque eocuius in mancipio suntcensu libertatemconsequi possuntexcepto eoquem pater ea lege mancipio deditutsibi remancipetur; nam quodam modo tunc pater potestatem propriamreservare sibi videtur eo ipsoquod mancipio recipit. Ac ne isquidem dicitur invito eocuius in mancipio estcensu libertatemconsequiquem pater ex noxali causa mancipio deditveluti quodfurti eius nomine damnatus est et eum mancipio actori dedit: Nam huncactor pro pecunia habet. 141. In summa admonendi sumus adversus eosquos in mancipio habemusnihil nobis contumeliose facere licere;alioquin iniuriarum tenebimur. Ac ne diu quidem in eo iure detinenturhominessed plerumque hoc fit dicis gratia uno momento; nisiscilicet ex noxali causa mancipantur.

142.Transeamus nunc ad aliam divisionem. Nam ex his personisquae nequein potestate neque in manu neque in mancipio suntquaedam vel intutela sunt vel in curationequaedam neutro iure tenentur. Videamusigiturquae in tutelaquae in curatione sint: Ita enim intellegemusceteras personasquae neutro iure tenentur. 143. Ac priusdispiciamus de hisquae in tutela sunt. 144. Permissum est itaqueparentibus liberisquos in potestate sua habenttestamento tutoresdare: Masculini quidem sexus inpuberibusfeminini vero inpuberibuspuberibusquevel cum nuptae sint. Veteres enim voluerunt feminasetiamsi perfectae aetatis sintpropter animi levitatem in tutelaesse. 145. Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederitet ambo ad pubertatem pervenerintfilius quidem desinit haberetutoremfilia vero nihilo minus in tutela permanet: Tantum enim exlege Iulia et Papia Poppaea iure liberorum a tutela liberanturfeminae. Loquimur autem exceptis virginibus Vestalibusquas etiamveteres in honorem sacerdotii liberas esse voluerunt: Itaque etiamlege XII tabularum cautum est. 146. Nepotibus autem neptibusque itademum possumus testamento tutores daresi post mortem nostram inpatris sui potestatem iure recasuri non sint. Itaque si filius meusmortis meae tempore in potestate mea sitnepotes ex eo non poteruntex testamento meo habere tutoremquamvis in potestate mea fuerint;scilicet quia mortuo me in patris sui potestate futuri sunt. 147. Cumtamen in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habeanturetin hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamentotutores dari possesi modo in ea causa sintut si vivis nobisnascanturin potestate nostra fiant. Hos enim etiam heredesinstituere possumuscum extraneos postumos heredes instituerepermissum non sit. 148. Uxoriquae in manu estproinde ac filiaeitem nuruiquae in filii manu estproinde ac nepti tutor daripotest. 149. Rectissime autem tutor sic dari potest: LUCIUM TITIUMLIBERIS MEIS TUTOREM DO vel UXORI MEAE TUTOREM DO. Sed et si itascriptum sit: LIBERIS MEIS vel UXORI MEAE TITIUS TUTOR ESTOrectedatus intellegitur. 150. In persona tamen uxorisquae in manu estrecepta est etiam tutoris optioid est ut liceat ei permitterequemvelit ipsatutorem sibi optarehoc modo: TITIAE UXORI MEAE TUTORISOPTIONEM DO. Quo casu licet uxori tutorem optare vel in omnes res velin unam forte aut duas. 151. Ceterum aut plena optio datur autangusta. 152. Plena ita dari soletut proxime supra diximus. Angustaita dari solet: TITIAE UXORI MEAE TUTORIS OPTIONEM DUMTAXAT SEMEL DOaut DUMTAXAT BIS DO. 153. Quae optiones plurimum inter se differunt:Nam quae plenam optionem habetpotest semel et bis et ter et saepiustutorem optare; quae vero angustam habet optionemsi dumtaxat semeldata est optioamplius quam semel optare non potestsi tantum bisamplius quam bis optandi facultatem non habet. 154. Vocantur autemhiqui nominatim testamento tutores danturdativiqui ex optionesumunturoptivi. 155. Quibus testamento quidem tutor datus non sitiis ex lege XII tabularum agnati sunt tutoresqui vocantur legitimi.156. Sunt autem agnati per virilis sexus personas cognatione iunctiquasi a patre cognativeluti frater eodem patre natusfratrisfilius neposve ex eoitem patruus et patrui filius et nepos ex eo.At hiqui per feminini sexus personas cognatione coniungunturnonsunt agnatised alias naturali iure cognati. Itaque inter avunculumet sororis filium non agnatio estsed cognatio. Item amitaematerterae filius non est mihi agnatussed cognatuset invicemscilicet ego illi eodem iure coniungorquia qui nascunturpatrisnon matris familiam secuntur. 157. Sed olim quidemquantum ad legemXII tabularum attinetetiam feminae agnatos habebant tutores. Sedpostea lex Claudia lata estquaequod ad feminas attinetagnatorumtutelas sustulit: Itaque masculus quidem inpubes fratrem puberem autpatruum habet tutorem; femina vero talem habere tutorem non potest.158. Sed adgnationis quidem ius kapitis diminutione perimiturcognationis vero ius eo modo non commutaturquia civilis ratiocivilia quidem iura corrumpere potestnaturalia vero non potest.159. Est autem kapitis diminutio prioris status permutatio: Eaquetribus modis accidit: Nam aut maxima est kapitis diminutio aut minorquam quidam mediam vocantaut minima. 160. Maxima est kapitisdiminutiocum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit; quaeaccidit incensisqui ex forma censuali venire iubentur: Quod ius *qui contra eam legem in urbe Roma domicilium habuerint; item feminaequae ex senatus consulto Claudiano ancillae fiunt eorum dominorumquibus invitis et denuntiantibus cum servis eorum coierint. 161.Minor sive media est kapitis diminutiocum civitas amittiturlibertas retinetur; quod accidit eicui aqua et igni interdictumfuerit. 162. Minima est capitis diminutiocum et civitas et libertasretinetursed status hominis conmutatur; quod accidit in hisquiadoptanturitem in hisquae coemptionem faciuntet in hisquimancipio dantur quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidemutquotiens quisque mancipetur aut manumittaturtotiens capitediminuatur. 163. Nec solum maioribus capitis diminutionibus iusadgnationis corrumpitursed etiam minima; et ideo si ex duobusliberis alterum pater emancipaveritpost obitum eius neuter alteriagnationis iure tutor esse poterit. 164. Cum autem ad agnatos tutelapertineatnon simul ad omnes pertinetsed ad eos tantumquiproximo gradu sunt. *

165. Exeadem lege XII tabularum libertarum et inpuberum libertorum tutela adpatronos liberosque eorum pertinet; quae et ipsa tutela legitimavocaturnon quia nominatim ea lege de hac tutela cavetursed quiaproinde accepta est per interpretationematque si verbis legisintroducta esset: Eo enim ipsoquod hereditates libertorumlibertarumquesi intestati decessissentiusserat lex ad patronosliberosve eorum pertinerecrediderunt veteres voluisse legem etiamtutelas ad eos pertinerequia et agnatosquos ad hereditatemvocaviteosdem et tutores esse iusserat.

[Defiduciaria tutela.] 166. Exemplo patronorum recepta est et aliatutelaquae et ipsa legitima vocatur. Nam si quis filium nepotemveaut pronepotem inpuberesvel filiam neptemve aut proneptem tampuberes quam inpuberes alteri ea lege mancipio dederitut sibiremanciparenturremancipatosque manumiseritlegitimus eorum tutorerit. 166a. Sunt et aliae tutelaequae fiduciariae vocanturid estquae ideo nobis competuntquia liberum caput mancipatum nobis vel aparente vel a coemptionatore manumiserimus. 167. Sed Latinarum etLatinorum impuberum tutela non omni modo ad manumissores libertinorumpertinetsed ad eosquorum ante manumissionem ex iure Quiritiumfuerunt: Unde si ancilla ex iure Quiritium tua sitin bonis meaame quidem solonon etiam a te manumissa Latina fieri potestet bonaeius ad me pertinentsed eius tutela tibi competit; nam ita legeIunia cavetur. Itaque si ab eocuius et in bonis et ex iureQuiritium ancilla fueritfacta sit Latinaad eundem et bona ettutela pertinent.

168.Agnatis et patronis et liberorum capitum manumissoribus permissum estfeminarum tutelam alii in iure cedere; pupillorum autem tutelam nonest permissum cederequia non videtur onerosacum temporepubertatis finiatur. 169. Is autemcui ceditur tutelacessiciustutor vocatur. 170. Quo mortuo aut kapite diminuto revertitur ad eumtutorem tutelaqui cessit; ipse quoquequi cessitsi mortuus autkapite diminutus sita cessicio tutela discedit et revertitur adeumqui post eumqui cesseratsecundum gradum in ea tutelahabuerit. 171. Sed quantum ad agnatos pertinetnihil hoc tempore decessicia tutela quaeriturcum agnatorum tutelae in feminis legeClaudia sublatae sint. 172. Sed fiduciarios quoque quidam putaveruntcedendae tutelae ius non haberecum ipsi se oneri subiecerint. Quodetsi placeatin parente tamenqui filiam neptemve aut proneptemalteri ea lege mancipio deditut sibi remancipareturremanicipatamque manumisitidem dici non debetcum is et legitimustutor habeatur et non minus huic quam patronis honor praestandus sit.

173.Praeterea senatus consulto mulieribus permissum est in absentistutoris locum alium peterequo petito prior desinit; nec interestquam longe absit is tutor. 174. Sed excipiturne in absentis patronilocum liceat libertae tutorem petere. 175. Patroni autem loco habemusetiam parentemqui ex eoquod ipso sibi remancipatam filiamneptemve aut proneptem manumisitlegitimam tutelam nanctus est. Sedhuius quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur; patroni autemliberi eandem tutelam adipiscunturquam et pater eorum habuit. 176.Sed aliquando etiam in patroni absentis locum permittitur tutorempetereveluti ad hereditatem adeundam. 177. Idem senatus censuit etin persona pupilli patroni filii. 178. Nam et lege Iulia demaritandis ordinibus eiquae in legitima tutela pupilli sitpermittitur dotis constituendae gratia a praetore urbano tutorempetere. 179. Sane patroni filiusetiamsi inpubes sittamen libertaeefficietur tutorquamquam in nulla re auctor fieri potestcum ipsinihil permissum sit sine tutoris auctoritate agere. 180. Item si quain tutela legitima furiosi aut muti sitpermittitur ei senatusconsulto dotis constituendae gratia tutorem petere. 181. Quibuscasibus salvam manere tutelam patrono patronique filio manifestumest. 182. Praeterea senatus censuitut si tutor pupilli pupillaevesuspectus a tutela remotus sit sive ex iusta causa fuerit excusatusin locum eius alius tutor deturquo facto prior tutor amittittutelam. 183. Haec omnia similiter et Romae et in provinciisobservanturscilicet ut in provinciis a praeside provinciae tutorpeti debeat. 184. Olim cum legis actiones in usu erantetiam ex illacausa tutor dabatursi inter tutorem et mulierem pupillumve legeagendum erat: Nam quia ipse tutor in re sua auctor esse non poteratalius dabaturquo auctore legis actio perageretur: Qui dicebaturpraetorius tutorquia a praetore urbano dabatur. Sed post sublataslegis actiones quidam putant hanc speciem dandi tutoris in usu essedesisse; aliis autem placet adhuc in usu essesi legitimo iudicioagatur.

185. Sicui nullus omnino tutor sitei datur in urbe Roma ex lege Atilia apraetore urbano et maiore parte tribunorum plebisqui Atilianustutor vocatur; in provinciis vero a praesidibus provinciarum ex legeIulia et Titia. 186. Et ideo si cui testamento tutor sub condicioneaut ex die certo datus sitquamdiu condicio aut dies pendettutordari potest; item si pure datus fueritquamdiu nemo heres existattamdiu ex his legibus tutor petendus est; qui desinit tutor esseposteaquam aliquis ex testamento tutor esse coeperit. 187. Abhostibus quoque tutore capto ex his legibus tutor peti debet; quidesinit tutor essesi isqui captus estin civitatem reversusfuerit: Nam reversus recipit tutelam iure postliminii. 188. Ex hisapparetquot sint species tutelarum. Si vero quaeramusin quotgenera hae species diducanturlonga erit disputatio: Nam de ea revalde veteres dubitaverunt. Nosque diligentius hunc tractatumexsecuti sumus et in edicti interpretatione et in his librisquos exQuinto Mucio fecimus: Hoc solum tantisper sufficit admonuissequodquidam quinque genera esse dixeruntut Quintus Mucius; alii triautServius Sulpicius; alii duout Labeo; alii tot genera essecredideruntquot etiam species essent. 189. Sed inpuberes quidem intutela esse omnium civitatium iure contingit; quia id naturalirationi conueniens estut isqui perfectae aetatis non sitalterius tutela regaturnec fere ulla civitas estin qua non licetparentibus liberis suis inpuberibus testamento tutorem dare; quamvisut supra diximussoli cives Romani videantur tantum liberos suos inpotestate habere. 190. Feminas vero perfectae aetatis in tutela essefere nulla pretiosa ratio suasisse videtur: Nam quae vulgo crediturquin levitate animi plerumque decipiuntur et aequum erat eas tutorumauctoritate regimagis speciosa videtur quam vera; mulieres enimquae perfectae aetatis suntipsae sibi negotia tractantet inquibusdam causis dicis gratia tutor interponit auctoritatem suam;saepe etiam invitus auctor fieri a praetore cogitur. 191. Unde cumtutore nullum ex tutela iudicium mulieri datur: At ubi pupillorumpupillarumve negotia tutores tractanteis post pubertatem tutelaeiudicio rationem reddunt. 192. Sane patronorum et parentum legitimaetutelae vim aliquam habere intelleguntur eoquod hi neque adtestamentum faciendum neque ad res mancipi alienandas neque adobligationes suscipiendas auctores fieri cogunturpraeterquam simagna causa alienandarum rerum mancipi obligationisque suscipiendaeinterveniat. Eaque omnia ipsorum causa constituta suntut quia adeos intestatarum mortuarum hereditates pertinentneque pertestamentum excludantur ab hereditateneque alienatis pretiosioribusrebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos hereditasperveniat. 193. Apud peregrinos non similiterut apud nosin tutelasunt feminae; sed tamen plerumque quasi in tutela sunt: Ut ecce lexBithynorumsi quid mulier contrahatmaritum auctorem esse iubet autfilium eius puberem.

194.Tutela autem liberantur ingenuae quidem trium liberorum iurelibertinae vero quattuorsi in patroni liberorumve eius legitimatutela sint; nam et ceteraequae alterius generis tutores habentvelut Atilianos aut fiduciariostrium liberorum iure tutelaliberantur. 195. Potest autem pluribus modis libertina tutoremalterius generis habereveluti si a femina manumissa sit; tunc enime lege Atilia petere debet tutoremvel in provincia e lege Iulia etTitia: Nam in patronae tutela esse non potest. 195a. Item si sit amasculo manumissa et auctore eo coemptionem feceritdeinderemancipata et manumissa sitpatronum quidem habere tutorem desinitincipit autem habere eum tutorema quo manumissa estquifiduciarius dicitur. 195b. Item si patronus eiusve filius inadoptionem se deditdebet liberta lege Atilia vel Iulia et Titiatutorem petere. 195c. Similiter ex iisdem legibus petere debettutorem libertasi patronus decesserit nec ullum virilis sexusliberorum in familia reliquerit. 196. Masculi autem cum puberes essecoeperinttutela liberantur: Puberem autem Sabinus quidem et Cassiusceterique nostri praeceptores eum esse putantqui habitu corporispubertatem ostenditid est eumqui generare potest; sed in hisquipubescere non possuntquales sunt spadoneseam aetatem essespectandamcuius aetatis puberes fiunt; sed diversae scholaeauctores annis putant pubertatem aestimandamid est eum puberem esseexistimantqui XIIII annos explevit. * 197. * aetatem perveneritinqua res suas tueri possitsicuti apud peregrinas gentes custodirisuperius indicavimus. 198. Ex iisdem causis et in provinciis apraesidibus earum curatores dari volunt. 199. Ne tamen et pupillorumet eorumqui in curatione suntnegotia a tutoribus curatoribusqueconsumantur aut deminuanturcurat praetorut et tutores etcuratores eo nomine satisdent. 200. Sed hoc non est perpetuum; nam ettutores testamento dati satisdare non cogunturquia fides eorum etdiligentia ab ipso testatore probata est; et curatoresad quos non elege curatio pertinetsed qui vel a consule vel a praetore vel apraeside provinciae danturplerumque non coguntur satisdarescilicet quia satis honesti electi sunt.