Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it



M. TVLLIICICERONIS



COMMENTARIOLVM

PETITIONIS



I.Etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu hominesaut diligentia possunttamen amore nostro non sum alienum arbitratusad te perscribere ea quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes depetitione tua cogitantinon ut aliquid ex his novi addisceressedut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione etdistributione sub uno aspectu ponerentur. Quamquam plurimum naturavalettamen videtur in paucorum mensium negotio posse simulationaturam vincere. Civitas quae sit cogitaquid petasqui sis. Propecottidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est: "Novussumconsulatum petoRoma est." Nominis novitatem dicendigloria maxime sublevabis. Semper ea res plurimum dignitatis habuit;non potest qui dignus habetur patronus consularium indignus consulatuputari. Quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris et quicquid esex hoc esita paratus ad dicendum venito quasi in singulis causisiudicium de omni ingenio futurum sit. Eius facultatis adiumentaquaetibi scio esse sepositaut parata ac prompta sint curaet saepequae de Demosthenis studio et exercitatione scripsit Demetriusrecordare. Deinde fac ut amicorum et multitudo et genera appareant;habes enim ea quae qui novi habuerunt? - omnis publicanostotum fereequestrem ordinemmulta propria municipiamultos abs te defensoshomines cuiusque ordinisaliquot conlegiapraeterea studio dicendiconciliatos plurimos adulescentuloscottidianam amicorumadsiduitatem et frequentiam. Haec cura ut teneas commonendo etrogando et omni ratione efficiendo ut intellegant qui debent tuacausareferendae gratiaequi voluntobligandi tui tempus sibialiud nullum fore. Etiam hoc multum videtur adiuvare posse novumhominemhominum nobilium voluntas et maxime consularium; prodestquorum in locum ac numerum pervenire velisab iis ipsis illo loco acnumero dignum putari. Ii rogandi omnes sunt diligenter et ad eosadlegandum est persuadendumque est iis nos semper cum optimatibus dere publica sensisseminime popularis fuisse; si quid locutipopulariter videamurid nos eo consilio fecisse ut nobis Cn.Pompeium adiungeremusut eum qui plurimum posset aut amicum innostra petitione haberemus aut certe non adversarium. Praetereaadulescentis nobilis elabora ut habeasvel ut teneas studiosos quoshabes; multum dignitatis adferent. Plurimos habes; perfice ut sciantquantum in iis putes esse. Si adduxeris ut ii qui non nolunt cupiantplurimum proderunt.

II.Ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi nobiles tecumpetunt ut nemo sit qui audeat dicere plus illis nobilitatem quam tibivirtutem prodesse oportere. Nam P. Galbam et L. Cassium summo loconatos quis est qui petere consulatum putet? Vides igitur amplissimisex familiis hominesquod sine nervis sinttibi paris non esse. AtAntonius et Catilina molesti sunt. Immo homini navoindustrioinnocentidisertogratioso apud eos qui res iudicantoptandicompetitores ambo a pueritia sicariiambo libidinosiambo egentes.Eorum alterius bona proscripta vidimusvocem denique audivimusiurantis se Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posseex senatu eiectum scimus optimorum censorum existimationeinpraetura competitorem habuimus amico Sabidio et Pantheracum adtabulam quos poneret non haberet (quo tamen in magistratu amicam quamdomi palam haberet de machinis emit); in petitione autem consulatuscaupones omnis compilare per turpissimam legationem maluit quamadesse et populo Romano supplicare. Alter verodi boni! quosplendore est? Primum nobilitate eadem qua +Catilina+. Num maiore?Non. Sed virtute. Quam ob rem? Quod Antonius umbram suam metuithicne leges quidemnatus in patris egestateeducatus in sororiisstupriscorroboratus in caede civiumcuius primus ad rem publicamaditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimusGallisqui tum Titiniorum ac Nanneiorum ac Tanusiorum capitademetebantSulla unum Catilinam praefecerat); in quibus ille hominemoptimumQ. Caeciliumsororis suae virumequitem Romanumnullarumpartiumcum semper natura tum etiam aetate quietumsuis manibusoccidit.

III.Quid ego nunc dicam petere eum tecum consulatum qui hominemcarissimum populo RomanoM. Mariuminspectante populo Romanouitibus per totam urbem cecideritad bustum egeritibi omnicruciatu laceraritvivo stanti collum gladio sua dextera secueritcum sinistra capillum eius a vertice teneretcaput sua manu tuleritcum inter digitos eius rivi sanguinis fluerent; qui postea cumhistrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinisalteros facinoris adiutores haberet; qui nullum in locum tam sanctumac tam religiosum accessit in quo nonetiam si in aliis culpa nonessettamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret; quiex curia Curios et Anniosab atriis Sapalas et Caruiliosexequestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit; quitantum habet audaciaetantum nequitiaetantum denique in libidineartis et efficacitatisut prope in parentum gremiis praetextatosliberos constuprarit? Quid ego nunc tibi de Africaquid de testiumdictis scribam? Nota suntet ea tu saepius legito; sed tamen hocmihi non praetermittendum videturquod primum ex eo iudicio tamegens discessit quam quidam iudices eius ante illud iudicium fueruntdeinde tam inuidiosus ut aliud in eum iudicium cottidie flagitetur.Hic se sic habet ut magis timeantetiam si quieritquam utcontemnantsi quid commoverit. Quanto melior tibi fortuna petitionisdata est quam nuper homini novoC. Coelio! ille cum duobus hominibusita nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quamipsa nobilitassumma ingeniasummus pudorplurima beneficiasummaratio ac diligentia petendi; ac tamen eorum alterum Coeliuscummulto inferior esset generesuperior nulla re paenesuperavit. Quare tibisi facies ea quae natura et studia quibus semper usus eslargiunturquae temporis tui ratio desideratquae potesquaedebesnon erit difficile certamen cum iis competitoribus quinequaquam sunt tam genere insignes quam vitiis nobiles; quis enimreperiri potest tam improbus civis qui velit uno suffragio duas inrem publicam sicas destringere?

IV.Quoniam quae subsidia novitatis haberes et habere posses exposuinunc de magnitudine petitionis dicendum videtur. Consulatum petisquo honore nemo est quin te dignum arbitretursed multi quiinvideant; petis enim homo ex equestri loco summum locum civitatisatque ita summum ut forti hominidisertoinnocenti multo idem illehonos plus amplitudinis quam ceteris adferat. Noli putare eos quisunt eo honore usi non videretu cum idem sis adeptusquiddignitatis habiturus sis. Eos vero qui consularibus familiis nati cummaiorum consecuti non sunt suspicor tibinisi si qui admodum teamantinvidere. Etiam novos homines praetorios existimonisi quituo beneficio vincti suntnolle abs te se honore superari. Iam inpopulo quam multi invidi sintquam multi consuetudine horum annorumab hominibus novis alienativenire tibi in mentem certo scio; esseetiam non nullos tibi iratos ex iis causis quas egisti necesse est.Iam illud tute circumspicitoquod ad Cn. Pompei gloriam augendamtanto studio te dedistinum quos tibi putes ob eam causam esse nonamicos. Quam ob rem cum et summum locum civitatis petas et videasesse studia quae tibi adversenturadhibeas necesse est omnemrationem et curam et laborem et diligentiam.

V.Et petitio magistratuum divisa est in duarum rationum diligentiamquarum altera in amicorum studiisaltera in populari voluntateponenda est. Amicorum studia beneficiis et officiis et vetustate etfacilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet. Sed hoc nomenamicorum in petitione latius patet quam in cetera vita; quisquis estenim qui ostendat aliquid in te voluntatisqui colatqui domumventitetis in amicorum numero est habendus. Sed tamen qui suntamici ex causa iustiore cognationis aut adfinitatis aut sodalitatisaut alicuius necessitudinisiis carum et iucundum esse maximeprodest. Deinde ut quisque est intimus ac maxime domesticusut isamet et quam amplissimum esse te cupiat valde elaborandum esttum uttribulesut viciniut clientesut denique libertipostremo etiamservi tui; nam fere omnis sermo ad forensem famam a domesticis emanatauctoribus. Deinde sunt instituendi cuiusque generis amici: adspeciemhomines inlustres honore ac nomine (quietiam sisuffragandi studia non navanttamen adferunt petitori aliquiddignitatis); ad ius obtinendummagistratus (ex quibus maximeconsulesdeinde tribuni pl.); ad conficiendas centuriashominesexcellenti gratia. Qui abs te tribum aut centuriam aut aliquodbeneficium aut habeant aut ut habeant sperenteos prorsus magnoopere et compara et confirma; nam per hos annos homines ambitiosivehementer omni studio atque opera elaborarunt ut possent atribulibus suis ea quae peterent impetrare; hos tu hominesquibuscumque poteris rationibusut ex animo atque [ex illa] summavoluntate tui studiosi sint elaborato. Quod si satis grati hominesessenthaec tibi omnia parata esse debebantsicuti parata esseconfido. Nam hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionemgratiosissimorum tibi obligastiC. FundaniQ. GalliC. CorneliC.Orchivi; horum in causis ad te deferendis quid tibi eorum sodalesreceperint et confirmarint scionam interfui; qua re hoc tibifaciendum esthoc tempore ut ab his quod debent exigas saepecommonendorogandoconfirmandocurando ut intellegant nullum seumquam aliud tempus habituros referendae gratiae; profecto homines etspe reliquorum tuorum officiorum et[iam] recentibus beneficiis adstudium navandumn excitabuntur. Et omninoquoniam eo genereamicitiarum petitio tua maxime munita est quod ex causarumdefensionibus adeptus esfac ut plane iis omnibus quos devinctostenes discriptum ac dispositum suum cuique munus sit; et quem admodum nemini illorum molestus nulla in re umquam fuistisic cura utintellegant omnia te quae ab illis tibi deberi putaris ad hoc tempusreservasse.

VI.Sed quoniam tribus rebus homines maxime ad benevolentiam atque haecsuffragandi studia ducunturbeneficiospeadiunctione animi acvoluntateanimadvertendum est quem ad modum cuique horum generi sitinserviendum. Minimis beneficiis homines adducuntur ut satis causaeputent esse ad studium suffragationisnedum ii quibus saluti fuistiquos tu habes plurimosnon intellegantsi hoc tuo tempore tibi nonsatis fecerintse probatos nemini umquam fore; quod cum ita sittamen rogandi sunt atque etiam in hanc opinionem adducendi utquiadhuc nobis obligati fuerintiis vicissim nos obligari possevideamur. Qui autem spe tenenturquod genus hominum multo etiam estdiligentius atque officiosiusiis fac ut propositum ac paratumauxilium tuum esse videaturdenique ut spectatorem te suorumofficiorum esse intellegant diligentemut videre te plane atqueanimadvertere quantum a quoque proficiscatur appareat. Tertium illudgenus est studiorum voluntariumquod agendis gratiisaccommodandissermonibus ad eas rationes propter quas quisque studiosus tui essevidebitursignificanda erga illos pari voluntateadducenda amicitiain spem familiaritatis et consuetudinis confirmari oportebit. Atquein his omnibus generibus iudicato et perpendito quantum quisquepossitut scias et quem ad modum cuique inservias et quid a quoqueexspectes ac postules. Sunt enim quidam homines in suis vicinitatibuset municipiis gratiosisunt diligentes et copiosi quietiam siantea non studuerunt huic gratiaetamen ex tempore elaborare eiuscausa cui debent aut volunt facile possunt; his hominum generibus sicinserviendum est ut ipsi intellegant te videre quid a quoqueexspectessentire quid accipiasmeminisse quid acceperis. Suntautem alii qui aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suisnec habent tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore; hos utinternoscas videtone spe in aliquo maiore posita praesidi parumcomparetur.

VII.Et quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac munitum esseoportettamen in ipsa petitione amicitiae permultae ac perutilescomparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc tamen petitiocommodi: potes honestequod in cetera vita non queasquoscumquevelis adiungere ad amicitiamquibuscum si alio tempore agas ut teutanturabsurde facere videarein petitione autem nisi id agas etcum multis et diligenternullus petitor esse videare. Ego autem tibihoc confirmoesse neminemnisi si aliqua necessitudine competitorumalicui tuorum sit adiunctusa quo non facile si contenderisimpetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi utdebeasmodo ut intellegat te magni se aestimareex animo agerebene se ponerefore ex eo non brevem et suffragatoriam sed firmam etperpetuam amicitiam. Nemo eritmihi credein quo modo aliquid sitqui hoc tempus sibi oblatum amicitiae tecum constituendaepraetermittatpraesertim cum tibi hoc casus adferatut ii tecumpetant quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sitet qui hocquod ego te hortor non modo adsequi sed ne incipere quidem possint.Nam qui incipiat Antonius homines adiungere atque invitare adamicitiam quos per se suo nomine appellare non possit? mihi quidemnihil stultius videtur quam existimare esse eum studiosum tui quemnon noris. Eximiam quandam gloriam et dignitatem ac rerum gestarummagnitudinem esse oportet in eo quem homines ignoti nullissuffragantibus honore adficiant; ut quidem homo nequaminerssineofficiosine ingeniocum infamianullis amicishominem plurimorumstudio atque omnium bona existimatione munitum praecurratsine magnaculpa neglegentiae fieri non potest.

VIII.Quam ob rem omnis centurias multis et variis amicitiis cura utconfirmatas habeas. Et primumid quod ante oculos estsenatoresequitesque Romanosceterorum ordinum omnium navos homines etgratiosos complectere. Multi homines urbani industriimultilibertini in foro gratiosi navique versantur; quos per tequos percommunis amicos poterissumma cura ut cupidi tui sint elaboratoappetitoadlegatosummo beneficio te adfici ostendito. Deindehabeto rationem urbis totiusconlegiorum omniumpagorumvicinitatum; ex his principes ad amicitiam tuam si adiunxerispereos reliquam multitudinem facile tenebis. Postea totam Italiam fac utin animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeasne quodmunicipiumcoloniampraefecturamlocum denique Italiae ne quemesse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possitperquiras et investiges homines ex omni regioneeos cognoscasappetasconfirmescures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tuacausa quasi candidati sint. Volent te amicumsi suam a te amicitiamexpeti videbunt; id ut intellegantoratione ea quae ad eam rationempertinet habenda consequere. Homines municipales ac rusticanisinomine nobis noti suntin amicitia se esse arbitrantur; si veroetiam praesidi se aliquid sibi constituere putantnon amittuntoccasionem promerendi. Hos ceteri et maxime tui competitores nenorunt quidemtu et nosti et facile cognoscessine quo amicitiaesse non potest. Neque id tamen satis esttametsi magnum estsi nonsequitur spes utilitatis atque ne nomenclator solum sed amicus etiambonus esse videare. Ita cum et hos ipsospropter suam ambitionem quiapud tribulis suos plurimum gratia possuntstudiosos in centuriishabebis et ceteros qui apud aliquam partem tribulium propter municipiaut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidos tui constituerisin optima spe esse debebis. Iam equitum centuriae multo facilius mihidiligentia posse teneri videntur: primum oportet cognosci equites(pauci enim sunt)deinde appeti (multo enim facilius illaadulescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur). Deinde habes tecumex iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis; tumautemquod equester ordo tuus estsequentur illi auctoritatemordinissi abs te adhibebitur ea diligentia ut non ordinis solumvoluntate sed etiam singulorum amicitiis eas centurias confirmatashabeas. Nam studia adulescentulorum in suffragandoin obeundoinnuntiandoin adsectando mirifice et magna et honesta sunt.

IX.Etquoniam adsectationis mentio facta estid quoque curandum est utcottidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare; nam ex eaipsa copia coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo viriumac facultatis habiturus. Huius autem rei tres partes sunt: unasalutatorum [cum domum veniunt]altera deductorumtertiaadsectatorum. In salutatoribusqui magis vulgares sunt et hacconsuetudine quae nunc est ad pluris veniunthoc efficiendum est uthoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur; quidomum tuam venientiis significato te animadvertere (eorum amicisqui illis renuntient ostenditosaepe ipsis dicito); sic hominessaepecum obeunt pluris competitores et vident unum esse aliquem quihaec officia maxime animadvertatei se deduntdeserunt ceterosminutatim ex communibus propriiex fucosis firmi suffragatoresevadunt. Iam illud teneto diligentersi eum qui tibi promiseritaudieris fucumut diciturfacere aut senserisut te id audisse autscire dissimulessi qui tibi se purgare volet quod suspectum essearbitreturadfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse necdebere dubitare; is enim qui se non putat satis facere amicus essenullo modo potest. Scire autem oportet quo quisque animo situt etquantum cuique confidas constituere possis. Iam deductorum officiumquo maius est quam salutatorumhoc gratius tibi esse significatoatque ostenditoetquod eius fieri poteritcertis temporibusdescendito; magnam adfert opinionemmagnam dignitatem cottidiana indeducendo frequentia. Tertia est ex hoc genere adsidua adsectatorumcopia. In ea quos voluntarios habebiscurato ut intellegant te sibiin perpetuum summo beneficio obligari; qui autem tibi debentab iisplane hoc munus exigitoqui per aetatem ac negotium poteruntipsitecum ut adsidui sintqui ipsi sectari non poteruntsuosnecessarios in hoc munere constituant. Valde ego te volo et ad rempertinere arbitror semper cum multitudine esse. Praeterea magnamadfert laudem et summam dignitatemsi ii tecum erunt qui a tedefensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt; haec tuplane ab his postulato utquoniam nulla impensa per te alii remalii honestatemalii salutem ac fortunas omnis obtinuerintnecaliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possinthocte officio remunerentur.

X.Et quoniam in amicorum studiis haec omnis oratio versaturqui locusin hoc genere cavendus sit praetermittendum non videtur. Fraudisatque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia. Non est huiustemporis perpetua illa de hoc genere disputatioquibus rebusbenevolus et simulator diiudicari possit; tantum est huius temporisadmonere. Summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esseamicos et invidere coegit. Quam ob rem Epicharmeion illud tenetonervos atque artus esse sapientiae non temere credereetcum tuorumamicorum studia constitueristum etiam obtrectatorum atqueadversariorum rationes et genera cognoscito. Haec tria sunt: unumquos laesistialterum qui sine causa non amanttertium quicompetitorum valde amici sunt. Quos laesisticum contra eos proamico diceresiis te plane purgatonecessitudines commemoratoinspem adducito te in eorum rebussi se in amicitiam contulerintparistudio atque officio futurum. Qui sine causa non amanteos autbeneficio aut spe aut significando tuo erga illos studio dato operamut de illa animi pravitate deducas. Quorum voluntas erit abs tepropter competitorum amicitias alienioriis quoque eadem inservitoratione qua superioribus etsi probare poteriste in eos ipsoscompetitores tuos benevolo esse animo ostendito.

XI.Quoniam de amicitiis constituendis satis dictum estdicendum est deilla altera parte petitionis quae in populari ratione versatur. Eadesiderat nomenclationemblanditiamadsiduitatembenignitatemrumoremspeciem in re publica. Primum id quod facisut hominesnorissignifica ut appareatet auge ut cottidie melius fiat; nihilmihi tam populare neque tam gratum videtur. Deinde id quod natura nonhabes induc in animum ita simulandum esse ut natura facere videare;nam comitas tibi non deest ea quae bono ac suavi homine digna estsed opus est magno opere blanditiaquaeetiam si vitiosa est etturpis in cetera vitatamen in petitione necessaria est; etenim cumdeteriorem aliquem adsentando facittum improba estcum amicioremnon tam vituperandapetitori vero necessaria estcuius et frons etvultus et sermo ad eorum quoscumque convenerit sensum et voluntatemcommutandus et accommodandus est. Iam adsiduitatis nullum estpraeceptumverbum ipsum docet quae res sit; prodest quidemvehementer nusquam discederesed tamen hic fructus est adsiduitatisnon solum esse Romae atque in foro sed adsidue peteresaepe eosdemappellarenon committere ut quisquam possit dicerequod eiusconsequi possisse abs te non [sit] rogatum et valde ac diligenterrogatum. Benignitas autem late patet: [et] est in re familiariquaequamquam ad multitudinem pervenire non potesttamen ab amicis silaudaturmultitudini grata est; est in conviviisquae fac ut et abste et ab amicis tuis concelebrentur et passim et tributim; est etiamin operaquam pervulga et communicacuraque ut aditus ad te diurninocturnique pateantneque solum foribus aedium tuarum sed etiamvultu ac frontequae est animi ianua; quae si significat voluntatemabditam esse ac retrusamparvi refert patere ostium. Homines enimnon modo promitti sibipraesertim quod a candidato petantsed etiamlarge atque honorifice promitti volunt. Qua re hoc quidem facilepraeceptum estut quod facturus sis id significes te studiose aclibenter esse facturum; illud difficilius et magis ad tempus quam adnaturam accommodatum tuamquod facere non possisut id aut iucundeneges aut etiam non neges; quorum alterum est tamen boni virialterum boni petitoris. Nam cum id petitur quod honeste aut sinedetrimento nostro promittere non possumusquo modo si qui roget utcontra amicum aliquem causam recipiamusbelle negandum estutostendas necessitudinemdemonstres quam moleste ferasaliis te idrebus exsarturum esse persuadeas.

XII.Audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribusad quos causamsuam detulissetgratiorem sibi orationem eius fuisse qui negassetquam illius qui recepisset; sic homines fronte et oratione magis quamipso beneficio rei capiuntur. Verum hoc probabile estillud alterumsubdurum tibi homini Platonico suaderesed tamen tempori tuoconsulam. Quibus enim te propter aliquod officium necessitudinisadfuturum negaristamen ii possunt abs te placati aequiquediscedere; quibus autem idcirco negarisquod te impeditum essedixeris aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut antesusceptisinimici discedunt omnesque hoc animo sunt ut sibi tementiri malint quam negare. C. Cottain ambitione artifexdiceresolebat se operam suamquod non contra officium rogareturpollicerisolere omnibusimpertire iis apud quos optime poni arbitraretur;ideo se nemini negarequod saepe accideret causa cur is cuipollicitus esset non uteretursaepe ut ipse magis esset vacuus quamputasset; neque posse eius domum compleri qui tantum modo reciperetquantum videret se obire posse; casu fieri ut agantur ea quae nonputarisilla quae credideris in manibus esse ut aliqua de causa nonagantur; deinde esse extremum ut irascatur is cui mendacium dixeris.Idsi promittaset incertum est et in diem et in paucioribus; sinautem [id] negeset certe abalienes et statim et pluris; plures enimmulto sunt qui rogant ut uti liceat opera alterius quam qui utuntur.Qua re satius est ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci quamomnis continuo domipraesertim cum multo magis irascantur iis quinegent quam ei quem videant ea ex causa impeditum ut facere quodpromisit cupiat si ullo modo possit. Ac ne videar aberrasse adistributione meaqui haec in hac populari parte petitionisdisputemhoc sequorhaec omnia non tam ad amicorum studia quam adpopularem famam pertinere: etsi inest aliquid ex illo generebenigneresponderestudiose inservire negotiis ac periculis amicorumtamenhoc loco ea dico quibus multitudinem capere possisut de nocte domuscompleaturut multi spe tui praesidi teneanturut amiciores abs tediscedant quam accesserintut quam plurimorum aures optimo sermonecompleantur.

XIII.Sequitur enim ut de rumore dicendum sitcui maxime serviendum est.Sed quae dicta sunt omni superiore orationeeadem ad rumoremconcelebrandum valentdicendi lausstudia publicanorum et equestrisordinishominum nobilium voluntasadulescentulorum frequentiaeorum qui abs te defensi sunt adsiduitasex municipiis multitudoeorum quos tua causa venisse appareatbene te ut homines nossecomiter appellareadsidue ac diligenter peterebenignum acliberalem esse loquantur et existimentdomus ut multa noctecompleaturomnium generum frequentia adsitsatis fiat orationeomnibusre operaque multisperficiatur id quod fieri potest laboreet arte ac diligentianon ut ad populum ab his hominibus famaperveniat sed ut in his studiis populus ipse versetur. Iam urbanamidam multitudinem et eorum studia qui contiones tenent adeptus es inPompeio ornandoManili causa recipiendaCornelio defendendo;excitanda nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem splendidorumhominum voluntates haberet. Efficiendum etiam illud est ut sciantomnes Cn. Pompei summam esse erga te voluntatem et vehementer adillius rationes te id adsequi quod petis pertinere. Postremo totapetitio cura ut pompae plena situt inlustrisut splendidautpopularis situt habeat summam speciem ac dignitatemut etiamsiqua possit rationecompetitoribus tuis exsistat aut sceleris autlibidinis aut largitionis accommodata ad eorum mores infamia. Atqueetiam in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae bonade te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res publicacapessenda est neque in senatu neque in contione. Sed haec tibi suntretinenda: ut senatus te existimet ex eo quod ita vixeris defensoremauctoritatis suae foreequites R. et viri boni ac locupletes ex vitaacta te studiosum oti ac rerum tranquillarummultitudo ex eo quoddumtaxat oratione in contionibus ac iudicio popularis fuisti te asuis commodis non alienum futurum.

  1. Haecmihi veniebant in mentem de duabus illis commentationibus matutinisquod tibi cottidie ad forum descendenti meditandum esse dixeram:"Novus sumconsulatum peto". Tertium restat: "Romaest"civitas ex nationum conventu constitutain qua multaeinsidiaemulta fallaciamulta in omni genere vitia versanturmultorum adrogantiamultorum contumaciamultorum malevolentiamultorum superbiamultorum odium ac molestia perferenda est. Videoesse magni consili atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiistantisque versantem vitare offensionemvitare fabulamvitareinsidiasesse unum hominem accommodatum ad tantam morum ac sermonumac voluntatum varietatem. Qua re etiam atque etiam perge tenereistam viam quam institistiexcere dicendo; hoc et tenentur Romaehomines et adliciuntur et ab impediendo ac laedendo repelluntur. Etquoniam in hoc vel maxime est vitiosa civitasquod largitioneinterposita virtutis ac dignitatis oblivisci soletin hoc fac ut tebene norisid est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculimetum maximum competitoribus adferre possis. Fac ut se abs tecustodiri atque observari sciant; cum diligentiam tuamcumauctoritatem vimque dicenditum profecto equestris ordinis erga testudium pertimescent. Atque haec ita te nolo illis proponere utvideare accusationem iam meditarised ut hoc terrore facilius hocipsum quod agis consequare. Et plane sic contende omnibus nervis acfacultatibus ut adipiscamur quod petimus. Video nulla esse comitiatam inquinata largitione quibus non gratis aliquae centuriaerenuntient suos magno opere necessarios. Qua re si advigilamus prorei dignitateet si nostros ad summum studium benevolos excitamuset si hominibus studiosis nostri gratiosisque suum cuique munusdiscribimuset si competitoribus iudicium proponimussequestribusmetum inicimusdivisores ratione aliqua coercemusperfici potestut largitio nulla fiat aut nihil valeat. Haec sunt quae putavi nonmelius scire me quam te sed facilius his tuis occupationibusconligere unum in locum posse et ad te perscripta mittere. Quaetametsi scripta ita sunt ut non ad omnis qui honores petant sed adte proprie et ad hanc petitionem tuam valeanttamen tusi quidmutandum esse videbitur aut omnino tollendumaut si quid eritpraeteritumvelim hoc mihi dicas; volo enim hoc commentariolumpetitionis haberi omni ratione perfectum.