Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it



M. TULLI CICERONIS

ACADEMICI


LIBRIQUATTUOR

 

Liber primus[1] [2] [3][4] [5] [6][7] [8] [9][10] [11] [12]

Libersecundus

Liber tertius

[1] In Cumanonuper cum mecum Atticus noster essetnuntiatum est nobis a M.Varrone venisse eum Roma pridie vesperi etnisi de via fessus essetcontinuo ad nos venturum fuisse. quod cum audissemusnullam moraminterponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiiseisdem et vetustate amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ireperreximus. paulumque cum ab eius villa abessemusipsum ad nosvenientem vidimus; atque illum complexiut mos amicorum est (satisenim longo inter vallo **)ad suam villam reduximus.

hic pauca primo atque eapercunctantibus nobis ecquid forte Roma novi. <Tum> Atticus'Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumusquaeso' inquit 'et quaere potius ecquid ipse novi. silent enimdiutius Musae Varronis quam solebantnec tamen istum cessare sedcelare quae scribat existimo.' 'Minime vero' inquit ille;'intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit; sedhabeo magnum opus in manihusquae iam pridem; ad hunc enim ipsum'(me autem dicebat) 'quaedam instituiquae et sunt magna sane etlimantur a me politius.'

Et ego 'Ista quidem' inquam Varroiam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libonenostrocuius nosti studium (nihil enim eius modi celare possumus)non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquamdeponere. illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit ate requirere. sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecumsimul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam aSocrate ortam Latinis litteris illustrarequaero quid sit cur cummulta scribas genus hoc praetermittaspraesertim cum et ipse in eoexcellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis etartibus antccedat.'

[2] Tum ille:'Rem a me saepe deliberatam ei multum agitatam requiris. itaque nonhaesitans respondebosed ea dicam quae mihi sunt in promptuquodista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi. nam cum philosophiumviderem diligentissime Graecis litteris explicatamexistimavi si quide nostris eius studio tenerentursi essent Graecis doctriniseruditiGraeca potius quam nostra lecturossin a Graecorum artibuset disciplinis abhorrerentne haec quidem curaturosquae sineeruditione Graeca intellegi non possunt. itaque ea nolui scriberequae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. Videsautem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Amafinii aut Rabiriisimiles essequi nulla arte adhibita de rebus ante oculos positisvulgari sermone disputantnihil definiunt nihil partiuntur nihilapta interrogatione concludunt nullam denique artem esse nec dicendinec disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorumetiamquoniam utramque vim virtutem esse nostri putantsic parentesut legibus verbis quoque novis cogimur utiqune docti ut dixi aGraecis petere malentindocti ne a nobis quidem accipientutfrustra omnis suscipiatur <labor>.

Iam vero physicasi Epicurum idest si Democritum probarempossem scribere ita plane ut Amafinius.quid est enim magnumcum causas rerum efficientium sustulerisdecorpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui?nostra tu physica nosti; quae cum contineantur ex effectione et exmateria ea quam fingit et format effectioadhibenda etiam geometriaest; quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem adintellegendum poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et deexpetendis fugiendisque rebus illi simpliciterpecudis enim ethominis idem bonum esse censent; apud nostros autem non ignoras quaesit et quanta subtilitas.

sive enim Zenonem sequaremagnumest efficere ut quis intellegat quid sit illud verum et simplex bonumquod non possit ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negatomnino Epicurus <se > sine voluptatibus sensum moventibus nesuspicari <quidem>; si vero Academiam veterem persequemurquamnos ut scis probamus quam erit illa acute explicanda nobisquamargute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum. Totum igiturillud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitaeconstantiam quantum possum et ad delectationem animi nec ullumarbitror ut apud Platonem est maius aut melius a deis datum munushomini;

sed meos amicos in quibus eststudium in Graeciam mitto id est ad Graecos ire iubeo ut ex [a]fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur. quae autem nemoadhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent ea quantum potui(nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris. aGraecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne aLatinis quidem. et tamen in illis veteribus nostrisquae Menippiumimitati nom interpretati quadam hilaritate conspersimus multa admixtaex intima philosophia multa dicta dialectice quae quo facilius minusdocti intellegerent iucunditate quadam ad legendum invitati; inlaudationibusin his ipsis antiquatatum prooemiis philosophiae<more> scribere voluimus si modo consecuti sumus.'

[3] Tum ego'Sunt' inquam 'ista Varro. nam nos in nostra urbe peregrinantiserrantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt utpossemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. tu aetatem patriaetu descriptiones temporum tu sacrorum iura tu sacerdotum tudomesticam tu bellicam disciplinamtu sedum regionum locorum tuomnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causasaperuisti; plurimum quidem poetis nostris omninoque Latinis etlitteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegansomni fere numero poema fecisti philosophiamque multis locisinchoastiad impellandum satisad edocendorum parum. Causam autemprobabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent qui erunteruditi aut ne haec quidem qui illa nescient. sed eam mihi non saneprobas immo vero et haec qui illa non poterunt et qui Graeca poteruntnon contemnent sua. quid enim causae est cur poetas Latinos Graecislitteris eruditi legant philosophos non legant? an quia delectatEnnius Pacuvius Accius multi alii qui non verba seri vim Graecorumexpresserunt poetarum - quanto magis philosophi delectabuntsi utilli Aeschylum Sophociem Euripidem sic hi Platonem imitenturAristotelem Theophrastum. oratores quidem laudari video si quinostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati.

Ego autem Varro (dicam enim ut resest)dum me ambitio dum honores dum causae dum rei publicae nonsolum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum etconstrictum tenebat aninno haec inclusa habebam et ne obsolescerentrenovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimopercussus vulnere et administratione rei publicae liberatus dolorismedicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissmamiudico. aut enim huic aetati hoc maxime aptum estaut his rebus siquas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneumaut etiam adnostros cives erudiendos nilil utiliusaut si haec ita non suntnihil aliud video quod agere possimus.

Brutus quidem noster excellensomni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequiturnihil ut isdem de rebus Graeca desideres; et eandem quidem sententiamsequitur quam tunam Aristum Athenis audivit aliquamdiucuius tufratrem Antiochum. quam ob rem da quaeso te huic etiam generilitterarum.'

[4] Tum ille:'Istuc quidem considerabonec vero sine te. sed de te ipso quid est'inquit 'quod audio?'
'Quanam' inquam 'de re?'
Va. 'Relictam ate veterem Academiam' inquit'tractari autem novam.'
'Quid ergo'inquam 'Antiocho id magis licuerit nostro familiariremigrare indomum veterem e novaquam nobis in novam e vetere? certe enimrecentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquamAntiochi magister Philomagnus vir ut tu existimas ipse negaret inlibrisquod coram etiam ex ipso audiebamusduas Academias esseerroremque eorum qui ita putarent coarquit.'
Va. 'Est' inquit 'utdicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochusscripserit.'
Ci. 'Immo vero et ista et totam veterem Academiamaqua absum tam diurenovari a te nisi molestum est velim'et simul'adsidamus' inquam 'si videtur.
Va. 'Sane istuc quidem' inquit'sum enim admodum infirmus. sed videamus idemne Attico placeat fieria me quod te velle video.'
'Mihi vero' ille; quid est enim quodmalim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videresatisne ea commode dici possint Latine?
Quae cam essent dictainconspectu consedimus omnes.

Tum Varro ita exorsus est:'Socrates mihi videturid quod constat inter omnesprimus a rebusoccultis et ab ipsa natura involutisin quibus omnes ante eumphilosophi occupati fueruntavocavisse philosophiam et ad vitamcommunem adduxisseut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonisrebus et malis quaereretcaelestia autem vel procul esse a nostracognitione censeret velsi maxime cognita essentnihil tamen adbene vivendum.

hic in omnibus fere sermonibusqui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque suntitadisputat ut nihil affirmet ipse refellat aliosnihil se scire dicatnisi id ipsumeoque praestare ceterisquod illi quae nesciant scirese putentipse se nihil scire id unum sciatob eamque rem searbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictumquod haecesset una hommis sapientianon arbitrari sese scire quod nesciat.quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneretomnis eiusoratio tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studiumcohortandis consumebaturut e Socraticorum libris maximeque Platonisintellegi potest.

Platonis autem auctoritatequivarius et multiplex et copiosus fuituna et consentiens duobusvocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum etPeripateticorumqui rebus congruentes nominibus differebant. nam cumSpeusippum sororis fillum Plato philosophine quasi heredemreliquissetduo autem praestantissimo studio atque doctrinaXenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritemqui erant cumAristotele Peripatetici dicti suntqula disputabant inambulantes inLycioilli autemquia Platonis instituto in Academiaquod estalterum gymnasiumcoetus erant et sermones habere solitie locivocabulo nomen habuerunt. sed utrique Platonis ubertate completicertam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenamac refertamillum autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus etnulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt. itafacta estquod minime Socrates probabatars quaedam philosophiae etrerum ordo et descriptio disciplinae.

Quae quidem erat primo duobus utdixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veteremAcademiam differebat. abundantia quadam ingenii prnestabatut mihiquidem videturAristotelessed idem fons erat utrisque et eademrerum expetendarum fugiendarumque partitio.

[5] Sed quidago' inquit 'aut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non susMinervam ut aiunttamen inepte quisquis Minervam docet.'
TumAtticus 'Tu vero' inquit 'perge Varro; valde enim amo nostra atquenostrosmeque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.'
'Quid me' inquam 'putasqui philosophiam iam professus simpopulo nostro me exhibiturum.'
Va. 'Pergamus igitur' inquit'quoniam placet. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratiotriplexuna de vita et moribusaltera dc natura et rebus occultistertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum inoratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
Acprimum illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendumesse dicibantneque ulla alia in re nisi in natura quaerendum csseillud summum bonum quo omnia referrenturconstituebantque extremumesse rerum expetentiarum et finem bonorum adeptum esse omnia e naturaet animo et corpore et vita. corporis autem alia ponebant esse intoto alia in partibusvaletudinem vires pulchritudinem in totoinpartibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partiumsingularumut in pedibus celeritatemvim in manibusclaritatem invocein lingua etiam explanatam iocum impressionem;

animi autem quae essent adcomprehendendam ingeniis virtutem idoneaeaque ab his in naturam etmores dividebantur. naturae celeritatem ad discendum et memoriamdabantquorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autemputabant studia esse et quasi consuetudinemquam partim assiduitateexercitationis partim ratione formabantin quibus erat ipsaphilosophia; in qua quod inchoatum est neque <absolutum>progressio quaedam ad virtutem appellaturquod autem absolutumidest virtusquasi perfectio naturae omniumque rerum quas in animisponunt una res optuna. ergo haec animorum;

vitae autem (id enim erat tertium)adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent. Iam virtus inanimi bonis et in corporis cernitur et in quibusdam quae non tamnaturae quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem enim esse censebantquasi partem quandam civitatis et universi generis humanieumqueesse coniunctum cum hominibus humana quadam societate. ac de summoquidem atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad idputant aut adaugendum aut [ad] tenendumut divitias ut opes utgloriam ut gratiam.

[6] Itatripertita ab his inducitur ratio bonorum. atque haec illa sunt triagenera quae putant plerique Peripateticos dicere. id quidem nonfalso; est enim haec partitio illorum; illud imprudentersi aliosesse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticosarbitrantur. communis haec ratioet utrisque hic bonorum finisvidebaturadipisci quae essent prima in natura quaeque ipsa per seseexpetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maximaquae in ipsoanimo atque in ipsa virtute versantur. itaque omnis illa antiquaphilosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitamnectamen beatissimam nisi adiungerentur etiam corporis et cetera quaesupra dicta sunt ad virtutis usum idonea.

Ex hac descriptione agendi quoquealiquid in vita et officii ipsius initium reperiebaturquod erat inconservatione >sui et in appetitione> earum rerum quas naturapraescriberet. hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumquecontemptioex quo laborum dolorumque susceptio multorummagnorum<que> recti honestique causa et earum rerum quae erantcongruentes cum praescriptione naturae; unde et amicitia exsistebatet iustitia atque aequitaseaeque et voluptatibus et multis vituecommodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutioet eius partis quam primam posui forma atque descriptio.

De natura autem (id enimsequebatur) ita dicebant ut eam dividerent in res duasut alteraesset efficiensaltera autem quasi huic se praebenseaqueefficeretur aliquid. in eo quod efficeret vim esse censebantin eoautem quod efficeretur tantum modo materiam quandam; in utroque tamenutrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potilisse si nulla vicontinereturneque vim sine aliqua materia; nihil est enim quod nonalicubi esse cogatur. sed quod ex utroqueid iam corpus et quasiqualitatem quandam nominabant - dabitis enim profecto ut in rebusinusitatisquod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diutractanturutamur verbis interdum inauditis.'

[7] 'Nos vero'inquit Atticus; 'quin etiam Graecis licebit utare cum volessi teLatina forte deficient.' Va. 'Bene sane facis; sod enitar ut Latineloquarnisi in huiusce modi verbis ut philosophiam aut rhetoricamaut physicam aut dialecticam appellemquibus ut aliis multisconsuetudo iam utitur pro Latinis. qualitates igitur appellavi poiotaetas Graeci vocantquod ipsum apud Graccos non estvulgi verbum sed philosophorumatque id in multis; dialecticorumvero verba nulla sunt publicasuis utuntur. et id quidem communeomnium fere est artium; aut enim nova sunt rerum novarum faciendanomina aut ex aliis transferenda. quod si Gracci faciunt qui in hisrebus tot iam saecla versanturquanto id nobis magis concedendumestqui haec nunc primum tractare conamur.'

'Tu vero' inquam 'Varro bene etiammeriturus mihi videris de tuis civibussi eos non modo copia rerumauxeris ut effecistised etiam verborum.' VA. 'Audebimus ergo'inquit 'novis verbis uti te auctoresi necesse erit. earum igiturqualitatum sunt aliae principes aliae ex his ortae. principes suntunius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasimultiformes. itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et igniset aqua et terra prima sunt; ex his autem ortae animantium formaeearumque rerum quae gignuntur e terra. ergo illa initia et ut eGracco vertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vimhabent et efficiendireliquae partes accipiendi et qasi patiendiaquam dico et terram. quintum genuse quo essent astra mentesquesingulare eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristotelesquoddam esse rebatur.

Sed subiectam putant omnibus sineulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enimtractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandamex ipiaomnia expressa atque effecta sintquae tota omnia accipere possitomnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interirenonin nihilum sed in suos partesquae infinite secari ac dividipossintcum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividinequeat. quae autem moveantur omnia intervallis moveriquaeintervalla item infinite dividi possint.

et cum ita moveatur illa vis quamqualitatem esse diximuset cum sic ultro citroque verseturetmateriam ipsam totam penitus commutari putant et illa effici quaeappellant qualia; e quibus in omni natura cohaerente et continuatacum omnibus suis partibus unum effectum esse mundumextra quem nullapars materiae sit nullumque corpus. Partis autem esse mundi omniaquae insint in eoquae natura sentiente teneanturin qua ratioperfecta insitquae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius essea quo intereat);

quam vim animum esse dicunt mundieandemque esse mentem sapientiumque perfectamquem deum appellantomniumque rerum quae sunt ei subiectae quasi prudentiam quandamprocurantem caelestia maximedeinde in terris ea quae pertineant adhomines; quam interdum eandem necessitatem appellantquia nihilaliter possit atque ab ea constitutum sitinter <dum> ** quasifatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterninon numquamquidem eandem fortunamquod efficiat multa improvisa et necopinatanobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.

[8] Tertiadeinde philosophiae parsqune erat in ratione et in disserendosictractabatur ab utrisque. Quamqunm oriretur a sensibus tamen non esseindicium veritatis in sensibus. mentem volebant rerum esse iudicemsolam censebant idoneam cui credereturquia sola cerneret id quodsemper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illiidean appellabantiam a Platone ita nominatamnos rectespeciem possumus dicere).

Sensus autem omnis hebetes ettardos esse arbitrabantur nec percipcre ullo modires eas quaesubiectae sensibus viderenturquod essent aut ita parvae ut subsensum cadere non possentaut ita mobiles et concitatae ut nihilumquam unum esset <et> constansne idem quidemquiacontinenter laberentur et fluerent omnia. itaque hanc omnem partemrerum opinabilem appellabant;

scientiam autem nusquam essecensebant nisi in animi notionibus atque rationibus. qua de causadefinitiones rerum probabant et has adl omnia de quibus disceptabaturadhibebant; verborum etiam explicatio probabaturid est qua de causaquaeque essent ita nominataquam etymologian appellabant;post argumentis quibusdam et quasi rerum notis ducibus utebantur adprobandum et ad concludendum id quod explanari volebant. in quatradebatur omnis dialecticae disciplina id est orationis rationeconclusae; huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendiadhibebaturexplicatrix orationis perpetuae ad persuadendamaccommodatae.

Haec forma erat illis primaaPlatone tradita; cuius quas acceperim dissupationes si vultisexponam.'
'Nos vero volumus' inquam'ut pro Attico etiamrespondeam.'
Att. 'Et recte quidem' inquit 'respondes; pracclareenim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.'

[9] Va.'Aristoteles igitur primus species quas paulo ante dixi labefactavitquas mirifice Plato erat amplexatusut in iis quiddam divinum essediceret. Theophrastus autemvir et oratione snavis et ita moratus utprae se probitatem quandam et ingenuitatem feratvehementius etiamfregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enimvirtutem suo decore imbecillamque reddiditquod negavit in ea solapositum esse beate vivere.

Nam Strato eius auditor quamquamfuit acri ingenio tamen ab ea disciplina omnino semovendus est; quicum maxime necessariam partem philosophiaequaeposita est invirtute et in moribusreliquisset totumque se ad investigationemnaturae contulissetin ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippusautem et Xenocratesqui primi Platonis rationem auctoritatemqucsusceperantet post eos Polemo et Crates unaque Crantor in Academiacongregati diligenter eaquae a superioribus acceperanttuebantur.Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas.

Sed Zenocum Arcesilum anteiretaetate valdeque subtiliter clissereret et peracute movereturcorrigere conatus est disciplinam eam quoque si videtur correctionemexplicabosicut solebat Antiochus.'
'Mihi vero'inquam 'videturquod vides idem significare Pomponium.'

[10] Va. 'Zenoigitur nullo modo is erat qui ut Theophrasttis nervos virtutisincideritsed contra qui omnia quae[que] ad beatam vitam pertinerentin una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret hi bonis idqueappellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unumbonum.

cetera autem etsi nec bona necmala essent tamen alia secundum naturam dicebat alia naturae essecontrariahis is ipsis alia interiecta et media numerabat. quaeautem secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimationedignanda docebatcontraque contraria; neutra autem in mediisrelinquebatin quibus ponebat nihil omnino esse momenti.

sed quae essent sumendaex iisalia pluris esse aestimanda alia minoris. quae pluris ea praepositaappellabatreiecta autem quae minoris. Atque ut haec non tam rebusquam vocabulis mutaveratsic inter recte factum atque peccatumofficium et contra officim media locabat quaedamrecte facta sola inbonis actionibus ponetisprave id est peccata in malis; officiaautem conservata praetermissaque media putabat ut dixi.

cumque superiores non omnemvirtutem in ratione esse dicerent sed quasdam virtutes quasi naturaaut more perfectas. hic ornnis in ratione ponebat. cumque illi eagenera virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarenturhic necid ullo modo fieri posse disserebatnec virtutis usum modo utsuperiores sed ipsum habitum per se esse praeclarumnec tamenvirtutem cuiquam adessc qquin ea semper uteretur. cumqueperturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque etcondolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitiadicerent. sed ea contraherent in angustumque deducerenthic omnibushis quasi morbis voluit carere sapientem.

cumque eas perturbationes antiqutinaturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte animicupiditatem alia rationem rollocarentne his quidem assentiebatur;nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudiciosuscipi et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur immoderatamquandam intemperantiam. Haec fere de moribus.

[11] De naturisautem sic sentiebatprimum ut in quattuor initiis rerum illisquintam hanc naturamex qua superiores sensus et mentem efficirebanturnon adhiberet; statuebat enim ignem esse ipsam naturam quaequidque gigneret et mentem atque sensus. discrepabat etiam ab isdemquod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea quae expersesset corporiscuius generis Xenocrates et superiores etiam animumesse dixerantnec vero aut quod efficeret aliquid aut quodefficeretur posse esse non corpus.

Plurima autem in illa tertiaphilosophiae parte mutavit. in qua primum de sensibus ipsis quaedamdixit novaquos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsioneoblata extrinsecus. quam ille phantasian nos visum appellemuslicetet teramus hoc quidem verbumerit enim utendum in reliquosermone saepius - sed ad haec quae visa sunt et quasi acceptasensibus assensionem adiungit animomorumquam esse vult in nobispositam et voluntariam.

visis non omnibus adiungebat fidemsed is solum quae propriam quandam haberent declarationem earum rerumquae viderentur; id autem visum cum ipsum per se cernereturcomprehenibile - feretis haec?' Att. 'nos vero' inquit; 'quonam enimalio modo katalaempton diceres?' - Va. 'Sed cum acceptum iamet approbatum essetcomprehensionem appellabatsimilem is rebusquae manu prenderentur; ex quo etiam nomen hoc duxerat [at] cum eoverbo antea nemo tali in re usus essetplurimisque idem novis verbis(nova enim dicebat) usus est. Quod autem erat sensu comprensum idipsum sensum appellabatet si ita erat comprensum ut convelliratione non posset scientiamsin aliter inscientiam nominabat; exqua existebat etiam opinioquae esset imbecilla et cum falsoincognitoque communis.

sed inter scientiam et inscientiamcomprehensionem illam quam dixi collocabateamque neque in rectisneque in pravis numerabatsed soli credendum esse dicebat. E quosensibus etiam fidem tribuebatquod ut supra dixi comprehensio factasensibus et vera esse illi et fidelis videbaturnon quod omnia quaeessent in re comprehenderetsed quia nihil quod cadere in eam possetrelinqueretquodque natura quasi normam scientiae et principium suidedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur; e quibusnon principia solum sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viaereperiuntur. errorem autem et temeritatem et ignorantiam etopinationem et susppcionem et uno nomine omnia quae essent alienafirmae et constantis assensionis a virtute. sapientiaque removebat.

Atque in his fere commutatioconstitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.'

[12] Quae cumdixisset [et]'Breviter sane minimeque obscure exposita est' inquam'a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum. horum esse autemarbitrorut Antiocho nostro familiari placebatcorrectionem veterisAcademiae potius quam aliquam novam diciplinam putandam.'

Tum Varro 'Tuae sunt nunc partes'inquit qui ab antiquorum ratione desciscis et ea quae ab Arcesilanovata sunt probasdocere quod et qua de causa discidium factum situt videamus satisne ista sit iusta defectio.'

Tum ego 'Cum Zenone' inquam 'utaccepimus Arcesilas sibi omne certamen instituitnon pertinacia autstudio vincendi ut quidem mihi videtursed earum rerum obscuritatequae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et [vel ut] iamante Socratem Democritum Anaxagoram Empedociem omnes paene veteresqui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixeruntangustossensus imbecillos animos brevia curricula vitae et ut Democritus inprofundo veritatem esse demersamopinionibus et institutis omniateneri nihil veritati relinquideinceps omnia tellebris circumfusaesse dixerunt.

itaque Arcesilas negabat essequicquam quod sciri possetne illud quidem ipsum quod Socrates sibireliquissetut nihil scire se sciret; sic omnia latere censebat inocculto neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset; quibusde causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquamneque assensione approbarecohibereque semper et ab omni lapsucontinere temeritatemquae tum esset insignis cum aut falsa autincognita res approbaretur neque hoc quicquam esse turpias quamcognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere.huic rationi quod erat consentaneum faciebat ut contra omniumsententias disserens de sua plerosque deduceretut cum in eadem reparia contrariis in partibus momenta rationum invenirentur faciliusab utraque parte assensio sustinerctur.

HancAcademiam novam appellantquae mihi vetus videtursi quidemPlatonem ex illa vetere numeramuscuius in libris nihil affirmaturet in utramque partem multa disserunturde omnibus quaeritur nihilcerti dicitur - sed tamen illa quam exposuisti vetushaec novanominetur. quae usque ad Carneadem perductaqui quartus ab Arcesilafuitin eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nulliusphilosophiae partis ignarus etut cognovi ex is qui illum audierantmaximeque ex Epicureo Zenonequi cum ab eo plurimum dissentiret unumtamen praeter ceteros mirabaturincredibili quadam fuit facultate et

***

quidautem stomachatur Mnesarchusquid Antipater digladiatur cum Carneadetot voluminibus?

***

LIBERSECUNDUS

***

atquisi in crederemus. nun egeremus perpendiculis non normis non regulis

***

quidlunae quae liniamenta sint potesne dicere [ne] cuius et nascentis etinseniscentis alias hebetiora alias acutiora videntur cornua.

***

quidtam planum videtur quam mare; e quo etiam aequor illud poetae vocant

***

*inaqua remum integrum quasi fractum videmus
quid mare nonnecaeruleum? at eius unda cum est pulsa remispurpurascitet quidemaquae tinctum quodam modo et infectum

***

aliusadultisalius valentibus alius. aegrisalius siccis aliusvinulentis

***

siquando enim nos demersimus ut qui urinanturaut nihil superum autobscure admodum cernimus

***

quibusetiam alabaster plenus unguenti putre esse videtur

***

nihilab homine percipi possenihilque remanere sapienti diligentissimaminquisitionem veritatis propterea quia si incertis rebus essetasseneus etiam si fortasse verae forent liberari errore non posset.quae maxima est culpa aapientis.

***

quaecum similitudine veri concinere maxime sibi videretur

***

probabilevel veri simile ... quod nos ad agendum sine adsensione potestinvitare; sine adsensione autem dito ut id quod agimus non opinemurverum esse aut nos id scire arbitremuragamus tamen. ... taliamihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavinominanda; quae tu si alio nomine vis vocarenihil repugno; satisenim mihi est te iam bene accepisse quid dicamid est quibus rebushaec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem sed reruminquisitorem decet esse sapientem.

***

frangereavaritiamscelera ponerevitam suam exponere ad imitandum iuventuti

***

quienim serius honores adamaveruntvix admittuntur ad eos nec satiscommendati multitudini possunt esse.

***

Academicosapienti ab omnibus ceterarum sectarum qui sibi sapinentis videntursecundas partes daricum primas sibi quemque vindicare necesse sitex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suoqui omnium ceterorum iudicio sit secundus. fac enim verbi causaStoicum adesse sapientem; contra eos potissmum Academicorum exarsitingenium. ergo Zeno vel Chrysippus si interrogetur qui sit sapiensrespondebit eum esse quem ipse descripserit; contra Epicurus vel quisalius adversariorum negabit suumque potius peritissimum voluptatumaucupem sapientem esse contendet. inde ad iurgium. clamat Zeno ettota illa porticus tumultuaturhominem natum ad nihil aliud essequam honestatemipsam suo splendore ad se animos ducere nulloprorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercedevoluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse communemin quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse.contra ille convocata de hortulis in auxilium quasi liber turbatemulenlorum quaerentium tamen quam incomptis unguibus bacchantesasperoque ore discerpantvoluptatis nomen suavitatem quietem testepopulo exaggerans instat acriter ut nisi ea beatus nemo esse possevideatur. in quorum rixam si Academnicus incurreritutrosque audiettrahentes se ad suas partes. sed si in illos aut in istosconcesseritab eis quos deseret insanus imperitus temerariusqueclamabitur. itaque cum et hac et illac aurem diligenter admoverit.interrogatus quid ei videatur dubitare se dicet. roga nunc Stoicumqui sit meliorEpicurusne qui delirare illum clamatan Academicasqui sibi adhuc de re tanta deliberandum esse pronuntiat: nemo dubitatAcademicum praelatum iri. rursus te ad illum converte et quaere quemmagis ametZenonem a quo bestia vocaturan Arcesilan a quo audit'tu fortasse verum dicis sed requiram diligentius': nonne apertum esttotam illam porticum insanamAcademicos autem prae illis modestoscautosque homines videri Epicuro?

***

(Academicis) marem fuisseoccultandi sententiam suamnec eam cuiquam nisi qui secum adsenectutem usque vixissent aperire consuesse.

LIBERTERTIUS

***

intanta animantium varietate homini ut soli cupiditas ingenerareturcognitionis et scientiae

***

quod siliceret ut iis qui in itinere deerravissent sic vitam deviam secutoscorrigere errorem paenitendofacilior esset emendatio temeritatis

***

digladiariautem semperdepugnare in facinorosis et audacibus quis non cummiserrimum tum etiam stultissimum dixerit?

***

aliquapotestas sitvindicet se in libertatem

***

mihiautem non modo ad sapientiam caeci videmur sed ad ea ipsa quae aliquaex parte verni videantur hebetes et obtunsi

***

disputationemse habuisse cum M. Varrone homine omnium facile acutissimo et sineulla dubitatione doctissimo<

***

fixus