Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


deBello Hispaniensi Liber

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142

 

[1]Pharnace superatoAfrica receptaqui ex his proeliis cumadulescente Cn. Pompeio profugissentcum . . . et ulteriorisHispaniae potitus essetdum Caesar muneribus dandis in Italiadetinetur. . . quo facilius praesidia contra compararetPompeiusin fidem uniuscuiusque civitatis confugere coepit. Ita partimprecibus partim vi bene magna comparata manu provinciam vastare.Quibus in rebus non nullae civitates sua sponte auxilia mittebantitem non nullae portas contra cludebant. Ex quibus si qua oppida viceperatcum aliquis ex ea civitate optime de Cn. Pompeio merituscivis essetpropter pecuniae magnitudinem alia qua ei inferebaturcausaut eo de medio sublato ex eius pecunia latronum largitiofieret. Ita pacis commoda hoste +hortato+ maiores augebantur copiae.+Hoc crebris nuntiis in Italiam missis civitates contrariae Pompeio+auxilia sibi depostulabant.

[2]C. Caesar dictator tertiodesignatus dictator quarto multis+iterante diebus coniectis+ cum celeri festinatione ad bellumconficiendum in Hispaniam cum venissetlegatique Cordubensesqui aCn. Pompelo discessissentCaesari obviam venissenta quibusnuntiabatur nocturno tempore oppidum Cordubam capi possequod necopinantibus adversariis eius provinciae potitus essetsimulque quodtabellariisqui a Cn. Pompeio dispositi omnibus locis essentquicertiorem Cn. Pompeium de Caesaris adventu facerent . . . multapraeterea veri similia proponebant. Quibus rebus adductus quoslegatos ante exercitui praefecerat Q. Pedium et Q. Fabium Maximum desuo adventu facit certioresutque sibi equitatus qui ex provinciafuisset praesidio esset. Ad quos celerius quam ipsi opinati suntappropinquavit nequeut ipse voluitequitatum sibi praesidiohabuit.

[3]Erat idem temporis Sex. Pompeius frater qui cum praesidio Cordubamtenebatquod eius provinciae caput esse existimabatur; ipse autemCn. Pompeius adulescens Uliam oppidum oppugnabat et fere iam aliquotmensibus ibi detinebatur. Quo ex oppido cognito Caesaris adventulegati clam praesidia Cn. Pompei Caesarem cum adissentpeterecoeperunt uti sibi primo quoque tempore subsidium mitteret. Caesar --eam civitatem omni tempore optime de populo Romano meritam esse --celeriter sex cohortis secunda vigilia iubet proficiscipari equitesnumero. Quibus praefecit hominem eius provinciae notum et non parumscientemL. Vibiurn Paciaecum. Qui cum ad Cn. P praesidia venissetincidit idem temporis ut tempestate adversa vehementique ventoadflictaretur; aditusque vis tempestatis ita obscurabat ut vixproximum agnoscere possent. Cuius incommodum summam utilitatem ipsispraebebat. Ita cum ad eum locum veneruntiubet binos equitesconscendereet recta per adversariorum praesidia ad oppidumcontendunt. Mediisque eorum praesidiis cum essentcum quaerereturqui essent unus ex nostris responditut sileat verbum facere: nam idtemporis conari ad murum accedereut oppidum capiant; et partimtempestate impediti vigiles non poterant diligentiam praestarepartim illo responso deterrebantur. Cum ad portam appropinquassentsigno dato ab oppidanis sunt recceptiet pedites dispositi partimibi remanseruntequites clamore facto eruptionem in adversariorumcastra fecerunt. Sic in illo factocum inscientibus accidissetexistimabant prope magna pars hominum qui in his castris fuissent seprope captos esse.

[4]Hoc misso ad Uliam praesidio Caesarut Pompeium ab ea oppugnationededucercetad Cordubam contenditex quo itinere loricatos virosfortis cum equitatu ante praemisit. Qui simul in conspectum oppidi sedederuntcum equis recipiuntur. Hoc a Cordubensibus nequaquampoterat animadverti. Appropinquantibus ex oppido bene magna multitudoad equitatum concidendum cum exissentloricatiut supra scripsimusex equis descenderunt et magnum proelium feceruntsic uti exinfinita hominum multitudine pauci in oppidum se reciperent. Hoctimore adductus Sex. Pompeius litteras fratri misit ut celeriter sibisubsidio veniretne prius Caesar Cordubam caperet quam ipse illovenisset. Itaque Cn. Pompeius Ulia prope capta litteris fratrisexcitus cum coplis ad Cordubam iter facere coepit.

[5]Caesarcum ad flumen Bacetim venisset neque propter altitudincemfluminis transire possetlapidibus corbis plenos demisit: insuperponit trabes; ita ponte facto copias ad castra tripertito traduxit.Tendebat adversum oppidum e regione pontisut supra scripsimustripertito. Huc cum Pompeius cum suis copiis venissetex adversopari ratione castra ponit. Caesarut eum ab oppido comineatuqueexcluderetbracchium ad pontem ducere coepit: pari idem condicionePompeius facit. Hic inter duces duos fit contentio uter prius pontemoccuparet; ex qua contentione cotidiana minuta proelia fiebantutmodo hinon numquam illi superiores discederent. Quae res cum admaiorem contentionem venissetab utrisque comminus pugna initadumcupidius locum student tenerepropter pontem coagulabanturfluminisripas appropinquantes coangustati praecipitabantur. Hic alternis nonsolum morti mortem exaggerabantsed tumulos tumulis exaequabant. Itadiebus compluribus [consumptis] cupiebat Caesarsi qua condicionepossetadversarios in aequum locum deducere et primo quoque temporede bello decernere.

[6]Id cum animadverteret adversarios minime vellequos +quoniam a avia+retraxeratut in aequum deduceretcopiis flumine traductis noctuiubet ignis fieri magnos: ita firmissimum eius praesidium Ateguamproficiscitur. Id cum Pompeius ex perfugis rescissetqua diefacultatem . . . et angustiascarra complura +multosque lanistas+retraxit et ad Cordubam se recepit. Caesar munitionibus Ateguamoppugnace et bracchia circumducere coepit. Cui de Pompeio cum nuntiusesset allatus eo die proficiscicuius in adventum praesidi causaCaesar complura castella occupassetpartim ubi equitatuspartim ubipedestres copiae in statione et in excubitu castris praesidio essepossenthic in adventu Pompei incidit ut matutino tempore nebulaesset crassissima. Ita illa obscuratione cum aliquot cohortibus etequitum turmis circumcludunt Caesaris equites et conciduntsic utvix in ea caede pauci effugerent.

[7]Insequenti nocte castra sua incendit Pompeius et trans flumen Salsumper convallis castra inter duo oppida Ateguam et Ucubim in monteconstituit. Caesar +in munitionibus ceterisque+ quae ad oppidum opusfuerunt aggerem vineasque agere instituit. Haec loca sunt montuosa etnatura impedita ad rem militarem; quae planitie dividunturSalsoflumineproxime tamen Ateguam ut flumen sit circiter passus duomilia. Ex ea regione oppidi in montibus castra habuit posita Pompeiusin conspectu utrorumque oppidorumneque suis ausus est subsidiovenire. Aquilas et signa habuit XIII legionum; sed ex quibus aliquidfirmamenti se existimabat habere duae fuerunt vernaculaequae aTrebonio transfugerant; una facta ex coloniis quae fuerunt in hisregionibus; quarta fuit Afraniana ex Africa quam secum adduxerat;+reliquae ex fugitivis auxiliares consistebant+: nam de levi armaturaet equitatu longe et virtute et numero nostri erant superiores.

[8]Accedebat hoc ut longius duceret bellum Pompeiusquod loca suntedita et ad castrorum munitiones non parum idonea. nam fere totiusulterioris Hispaniae regio propter terrae fecundidatem inopemdifficilemque habet oppugnationem et non nimis copiosam aquationem.Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae suntab oppidis remotaturribus et munitionibus retinentursicut inAfrica; ruderenon tegulis teguntur. simulque in his habent speculaset propter altitudinem late longeque prospiciunt. Item oppidorummagna pars eius provinciae montibus fere munita et naturaexcellentibus locis est constitutaut simul aditus ascensusquehabeat difficiles. Ita ab oppugnationibus natura loci distinentur utcivitates Hispaniae non facile ab hoste capiantur. Id quod in hoccontigit bello. Nam cum inter Ateguam et Ucubimquae oppida suprasunt scriptaPompeius ut habuit castra constituta in conspectuduorum oppidorumab suis castris circiter milia passuum IIII grumusest excellens natura qui appellatur Castra Postumiana. Ibi praesidiicausa castellum Caesar habuit constitutum.

[9]Quod Pompeius quod eodem iugo tegebatur loci natura et remotum erat acastris Caesarisanimadvertebat loci difficultatem et quia flumineSalso intercludebaturnon esse commissurum Caesarem ut in tanta locidifficultate ad subsidium [com]mittendum se [de]mitteret. Ita fretusopinione tertia vigilia profectus castellum oppugnare coepit [utlaborantibus succurreret nostri]. Cum adpropinquassentclamorerepentino telorumque multitudine iactus facere coeperuntuti magnampartem hominum vulneribus adficerent. Quo facto cum ex castellorepugnare coepissent maioribusque castris Caesaris nuntius essetadlatuscum III legionibus est profectus[ut laborantibussuccurreret nostris]. Et cum ad eos adpropinquassetfuga perterritimulti sunt interfecticomplures captiin quibus duo [centuriones].Multi praeterea armis exuti fugeruntquorum scuta sunt relata LXXX.

[10]Insequenti luce Arguetius ex Italia cum equitatu venit. is signaSaguntinorum rettulit quinque quae ab oppidanis cepit. Suo locopraeteritumst quod equites ex Italia cum Asprenate ad Caesaremvenissent. ea nocte Pompeius castra sua incendit et ad Cordubamversus iter facere coepit. Rex nomine Indo qui cum equitatu suascopias adduxeratdum cupidius agmen adversariorum insequituravernaculis legionariis exceptus est et interfectus.

[11]Postero die equites nostri longius ad Cordubam versus prosecuti sunteos qui commeatus ad castra Pompei ex oppido portabant. Ex his captil cum iumentis ad nostra adducti sunt castra. eo die Q. Marciustribunus militum qui fuisset Pompeiad nos transfugitet noctistertia vigilia in oppido acerrime pugnatum estignemque multummiseruntsic ut omne genus [telorum consumeretur] quibus ignis periactus solitus est mitti. Hoc praeterito tempore C. Fundanius equesRomanus ex castris adversariorum ad nos transfugit.

[12]Postero die ex legione vernacula milites sunt capti ab equitibusnostris duo qui dixerunt se servos esse. Cum venirentcogniti sunt amilitibus qui antea cum Fabio et Pedio fuerant . . . et [a] Treboniotransfugerant. Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et amilitibus nostris interfecti sunt. Idem temporis capti tabellarii quia Corduba ad Pompeium missi erant perperamque ad nostra castrapervenerantpraecisis manibus missi sunt facti. Pari consuetudinevigilia secunda ex oppido ignem multum telorumque multitudinemiactando bene magnum tempus consumpserunt compluresque vulneribusadfecerunt. Praeterito noctis tempore eruptionem ad legionem vifeceruntcum in opere nostri distenti essentacriterque pugnarecoeperunt. Quorum vis repressa a nostrisetsi oppidani superioreloco defendebantur. Hi cum eruptionem facere coepissenttamenvirtute militum nostrorum qui etsi inferiore loco premebanturtamenrepulsi adversarii bene multis vulneribus adfecti in oppidum secontulerunt.

[13]Postero die Pompeius ex castris suis brachium coepit ad flumenSalsum; et cum nostri equites pauci in statione fuissent a pluribusrepertide statione sunt deiecti et occisi tres. Eo die A. Valgiussenatoris filiuscuius frater in castris Pompei fuissetomnibussuis rebus relictis equum conscendit et fugit. Speculator de legioneII Pompeiana captus a militibus et interfectus. Idemque temporisglans missa est inscripta: quo die ad oppidum capiundum accederentse scutum esse positurum. Qua spe nonnulli dum sine periculo murumascendere et oppido potiri posse se sperantpostero die ad murumopus facere coeperuntet bene magna prioris muri parte deiecta [inoppidum intraverunt]. Quo facto ab oppidanis ac si suarum partiumessentconservati . . . missos facere loricatos qui praesidii causapraepositi oppido a Pompeio essent orabant. Quibus respondit Caesarse condiciones darenon accipere consuevisse. Qui cum in oppidumrevertissentrelato responso clamore sublatoomni genere telorummisso pugnare pro muro toto coeperunt. Propter quod fere magna parshominum qui in castris nostris essentnon dubitarunt quia eruptionemeo die essent facturi. Ita corona circumdata pugnatum est aliquamdiuvehementissimesimulque balista missa a nostris turrem deiecitquaadversariorum qui in ea turre fuerantquinque deiecti sunt et puerqui balistam solitus erat observare.

[14]Eius praeteriti temporis Pompeius trans flumen Salsum castellumconstituit neque a nostris prohibitus falsaque illa opinionegloriatus est quod prope in nostris partibus locum tenuisset. Iteminsequenti die eadem consuetudine dum longius prosequiturquo locoequites nostri stationem habuerantaliquot turmae cum levi armaturaimpetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorumequitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti.Hoc in conspectu utrorumque castrorum gerebaturet maiore Pompeianiexultabant gloria [quod . . . ] longiusque cedentibus nostrisprosequi coepissent. Qui cum aequo loco a nostris recepti essentutconsuessentex simili virtute clamore factoaversati sunt proeliumfacere.

[15]Fere apud exercitus haec est equestris proelii consuetudo: cum equesad dimicandum dimisso equo cum pedite congrediturnequaquam parhabetur. Id quod accidit in hoc proelio. Cum pedites levi armaturaelecti ad pugnam equitibus nostris necopinantibus venissentidque inproelio animadversum essetcomplures ex equis descenderunt. Itaexiguo tempore eques pedestrepedes equestre proelium facere coepitusque eo ut caedem proxime a vallo fecerint. In quo proelioadversariorum ceciderunt CXXIIIcompluresque armis exutimultivulneribus adfecti in castra sunt redacti. Nostri ceciderunt IIIsaucii XII pedites et equites V. Eius diei insequenti temporepristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est. Cum bene magnammultitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissentnefandum crudelissimumque facinus sunt adgressi in conspectuquenostro hospites qui in oppido erantiugulare et de muro praecipitesmittere coeperuntsicuti apud barbarosquod post hominum memoriamnumquam est factum.

[16]Huius diei extremo tempore a Pompeianis clam nostros ad [oppidum]tabellarius est missusut ea nocte turres aggeremque incenderent ettertia vigilia eruptionem facerent. Ita igne telorumque multitudineiacta cum bene magnam partem operum consumpsissentportam quae eregione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperueruntcopiaequetotae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta crates adfossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae abnostris hibernorum causa aedificatae erantdiruendas et incendendaspraeterea argentum vestimentaut dum nostri in praeda detinenturilli caede facta ad praesidia Pompei se reciperent. Nam quodexistimabat eos posse conata efficerenocta tota ultra stabat flumenSalsum in acie. Quod factum licet necopinantibus nostris essetgestumtamen virtute freti repulsos multisque vulneribus adfectosoppido represseruntpraedam armaque eorum sunt potiti vivosquealiquos ceperunt; qui postero die sunt interfecti. Eodemque temporetransfuga nuntiavit ex oppido Iunium qui in cuniculo fuissetiugulatione oppidanorum facta clamasse facinus se nefandum et scelusfecisse; nam eos nihil meruisse quare tali poena adficerenturquieos ad aras et focos suos recepissenteosque hospitium scelerecontaminasse; multa praeterea dixisse; qua oratione deterritosamplius iugulationem non fecisse.

[17]Ita postero die Tullius legatus cum Catone Lusitano venit et apudCaesarem verba fecit: 'Utinam quidem di inmortales fecissent ut tuuspotius miles quam Cn. Pompei factus essem et hanc virtutisconstantiam in tua victorianon in illius calamitate praestarem!Cuius funestae laudes quoniam ad hanc fortunam reciderunt ut civesRomani indigentes praesidiiet propter patriae luctuosam perniciemducimur hostium numero qui neque in illius prospera acie primamfortunam neque in adversa secundam obtinuimusvix tuarum legionumtot impetus sustentantesnocturnis diurnisque operibus gladiorumictus telorumque missus exceptantesrelicti et deserti a Pompeiotua virtute superati salutem a tua clementia deposcimus petimusque ut[vitam nobis concedas'. Quibus Caesar respondit:] 'qualem gentibus mepraestitisimilem in civium deditione praestabo.'

[18]Remissis legatiscum ad portam venissent[constitit] Ti. Tulliuset cum introeuntem Catonem insecutus non essetrevertit ad portam ethominem adprehendit. Quod Tiberius cum fieri animadvertitsimulpugionem eduxit et manum eius incidit. Ita refugerunt ad Caesarem.Eodemque tempore signifer de legione prima transfugitet innotuitquo die equestre proelium factum essetsuo signo perisse hominesXXXVneque licere castris Cn. Pompei nuntiare neque dicere perissequemquam. Servos cuius dominus in Caesaris castris fuisset--uxorem etfilios in oppido reliquerat--dominum iugulavit et ita clam a Caesarispraesidiis in Pompei castra discessit . . . Et indicium glandescriptum misitper quod certior fieret Caesarquae in oppido addefendendum compararentur. Ita litteris acceptis cum in oppidumrevertissetqui mittere glandem inscriptam solebat . . . Insequentitempore duo Lusitani fratres transfugenuntiaruntque Pompeiumcontionem habuisse: quoniam oppido subsidio non posset venirenoctuex adversariorum conspectu se deducerent ad mare versum; unumrespondisseut potius ad dimicandum descenderet quam signum fugaeostenderet; eum qui ita locutus esset iugulatum. Eodem temporitabellarii eius deprehensi qui ad oppidum veniebant. Quorum litterasCaesar oppidanis obiecit et qui vitam sibi peteretiussit turremligneam oppidanorum incendere; id si fecissetei se promisit omniaconcessurum. Quod difficile erat factu ut eam turrem sine periculoquis incenderet. Ita fine [diei] turrem ligneam cum propiusaccessissetab oppidanis est occisus. Eadem nocte transfuganuntiavit Pompeium et Labienum de iugulatione oppidanorum indignatosesse.

[19]Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea quaenostra fuissetab imo vitium fecit usque ad tabulatum secundum ettertium. Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostramut superiorem incenderuntidcirco quod ventum oppidani secundumhabuerunt. Insequenti luce materfamilias de muro se deiecit et ad nostranssiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut unatransfugerent ad Caesaremillam oppressam et iugulatam. Hocpraeterito tempore tabellae de muro sunt deiectae in quibus scriptumest inventum: 'L. Munatius Caesari. Si mihi vitam tribuesquoniam abCn. Pompeio sum desertusqualem me illi praestititali virtute etconstantia futurum me in te esse praestabo'. Eodem tempore oppidanilegati qui antea exierantCaesarem adierunt: si sibi vitamconcederetsese insequenti luce oppidum esse dedituros. Quibusrespondit se Caesarem esse fidemque praestaturum. Ita ante diem XIKalendas Martias oppido potitus imperator est appellatus.

[20]Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scissetcastra movit Ucubim versus et circum ea loca castella disposuit etmunitionibus se continere coepit. Caesar movit et propius castracastris contulit. Eodem tempore mane loricatus unus ex legionevernacula ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubensesconvocasse eisque ita imperavisse ut diligentia adhibita perquirerentqui essent suarum partium itemque adversariorum victoriae fautores.Hoc praeterito tempore in oppido quod fuit captumservus est prensusin cuniculo quem supra demonstravimus dominum iugulasse; is vivus estconbustus. Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesaremtransfugerunt ex legione vernaculaet equites nostri cumadversariorum equitibus congressi suntet saucii aliquot occideruntlevi armatura. Ea nocte speculatores prensi servi III et unus exlegione vernacula. Servi sunt in crucem sublatimiliti cervicesabscisae.

[21]Postero die equites cum levi armatura ex adversariorum castris ad nostransfugerunt. Et eo tempore circiter XL equites ad aquatores nostrosexcucurreruntnonnullos interfeceruntitem alios vivos abduxerunt;e quibus capti sunt equites VIII. Insequenti die Pompeius securipercussit homines LXXIIII qui dicebantur esse fautores Caesarisvictoriaereliquos versum oppidum iussit deduci. Ex quibuseffugerunt CXX et ad Caesarem venerunt.

[22]Hoc praeterito tempore qui in oppido Ategua Bursavonenses capti suntlegati profecti sunt cum nostrisuti rem gestam Bursavonensibusreferrent; quid sperarent de Cn. Pompeiocum viderent hospitesiugulari; praeterea multa scelera ab iis fieri qui praesidii causa abiis reciperentur. Qui ad oppidum [cum] venissentnostri qui fuissentequites Romani et senatoresnon sunt ausi introire in oppidumpraeterquam qui eius civitatis fuissent. Quorum responsis ultrocitroque acceptis et redditis cum ad nostros se reciperent qui extraoppidum fuissent illi praesidio insecuti ex Bursavone legatosiugularunt. Duo reliqui [ex] eis fugerunt et Caesari rem gestamdetulerunt . . . Et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt. Qui cumcertum conperissentlegatorum responsa ita esse gesta quemadmodumilli rettulissentab oppidanis concursu factoeum qui legatosiugulassetlapidare et ei manus intentare coeperunt: illius opera seperisse. Ita vix periculo liberatus petiit ab oppidanis ut ei liceretlegatum ad Caesarem proficisci: illi se satis facturum. Potestatedata cum inde esset profectuspraesidio comparatocum bene magnammanum fecisset et nocturno tempore per fallaciam in oppidum essetreceptusiugulationem magnam facit principibusque qui sibi contrariifuissent interfectis oppidum in suam potestatem recepit. Hocpraeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bonavendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisidiscinctumidcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captummetuconterritos conplures profugere Baeturiam; neque sibi ullam spemvictoriae propositam habereet siqui ex nostris transfugerentinlevem armaturam conici eumque non amplius XVII accipere.

[23]Insequenti tempore Caesar castris castra contulit et brachium adflumen Salsum ducere coepit. Hic dum in opere nostri distenti essentcomplures ex superiori loco adversariorum decucurrerunt necdetinentibus nostros multis telis iniectis conplures vulneribusadfecere. Hic tumut ait Enniusnostri 'cessere parumper'. Itaquepraeter consuetudinem cum a nostris animadversum esset cederecenturiones ex legione v flumen transgressi duo restituerunt aciemacriterque eximia virtute plures cum agerentex superiore locomultitudine telorum alter eorum concidit. Ita cum eius comparproelium facere coepissetcum undique se circumveniri animumadvertissetin[teger re]gressus pedem offendit. Huius concidentistemporis aquari fortis insignia cum conplures adversariorum concursumfacerentequites nostri transgressi inferiori loco adversarios advallum agere coeperunt. Ita cupidius dum intra praesidia illorumstudent caedem facerea turmis et levi armatura sunt interclusi.Quorum nisi summa virtus fuissetvivi capti essent. Nam et munitionepraesidii ita coangustabanturut eques spatio intercluso vix sedefendere posset. Ex utroque genere pugnae conplures sunt vulneribusadfectiin quis etiam Clodius Arquitius. Inter quos ita comminus estpugnatum ut ex nostris praeter duos centuriones sit nemo desideratusgloria se efferentes.

[24]Postero die ad Soricariam utrorumque convenere copiae. Nostri brachiaducere coeperunt. Pompeius cum animadverteret castello se excludiAspaviaquod est ab Ucubi milia passuum Vhaec res necessariodevocabat ut ad dimicandum descenderet. Neque tamen aequo loco suipotestatem faciebatsed ex grumo . . . Excelsum tumulum capiebantusque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire. Quo de factocum utrorumque copiae tumulum excellentem petissentprohibiti anostris sunt deiecti planitie. Quae res secundum nostris efficiebatproelium. undique cedentibus adversariis non parum magna in caedeversabantur. Quibus monsnon virtus saluti fuit. Quo sub sidio[paulum modo restiteruntsic] ut nisi advesperasseta paucioribusnostris omni auxilio privati essent. Nam ceciderunt ex levi armaturaCCCXXIIIIex legionariis CXXXVIIIpraeterquam quorum arma et spoliasunt ablata. Ita pridie duorum centurionum interitio hacadversariorum poena est litata.

[25]Insequenti die pari consuetudine cum ad eundem locum eius praesidiumvenissetpristino illo suo utebantur instituto; nam praeter equitesnullo loco aequo se committere audebant. Cum nostri in opere essentequitum copiae concursus facere coeperuntsimulque vociferantibuslegionariiscum locum efflagitarent ex consuetudine insequendiexistimare posses paratissimos esse ad dimicandum. Nostri ex humiliconvalle bene longe sunt egressi et planitie in aequiori lococonstiterunt. Illi tamen procul dubio ad congrediendum in aequumlocum non sunt ausi descendere praeter unum Antistium Turpionem. Quifidens viribus ex adversariis sibi parem esse neminem agitare coepit.Hicut fertur Achillis Memnonisque congressusQ. Pompeius Nigereques Romanus Italicensis ex acie nostra ad congrediendum progressus.Quoniam ferocitas Antistii omnium mentes converterat ab opere adspectandumacies sunt dispositae. Nam inter bellatores principesquedubia erat posita victoriaut prope videretur finem bellandi duorumdirimere pugna. Ita avidi cupidique suarum quisque ex partium virorumfautorumque voluntate habebatur. Quorum virtute alacricum addimicandum in planitiem se contulissentlaudis insignia scutorumquepraefulgens opus caelatum . . . quorum [certamine] pugna esset[prope] profecto diremptanisi propter equitum concessumut suprademonstravimus . . . levem armaturam praesidii causa non longe abopere [castra] constituit. Utnostri equites in receptu dum adcastra redeuntadversarii cupidius sunt insecutiuniversi clamorefacto impetum dederunt. Ita metu peterriticum in fuga essent multisamissis in castra se recipiunt.

[26]Caesar ob virtutem turmae Cassianae donavit milia XIII et praefectotorques aureos V et levi armaturae milia XII. Hoc die A. Baebius etC. Flavius et A. Trebellius equites Romani Hastenses argento propetecti [equites] ad Caesarem transfugerunt. Qui nuntiaverunt equitesRomanos coniurasse omnis qui in castris Pompei essentuttransitionem facerent; servi indicio omnes in custodiam esseconiectos; e quibus occasione capta se transfugisse. Item hoc dielitterae sunt deprensae quas mittebat Ursaonem Cn. Pompeius: 'S. V.G. E. V. Etsi prout nostra felicitasex sententia adversariospropulsos . . . Qui si aequo loco sui potestatem facerentceleriusquam vostra opinio fert. bellum confecissem. Sed exercitum tironemnon audent in campum deducere nostrisque adhuc freti praesidiisbellum ducunt. Nam singulas civitates circumsederunt ut inde sibicommeatus capiant. Quare et civi tates nostrarum partium conservaboet bellum primo quoque tempore conficiam. Cohortes [ . . . in] animohabeo ad vos mittere. Profecto nostro commeatu privati necessario addimicandum descendent.'

[27]Insequenti tempore cum nostri in opere distenti essentequites inoliveto dum lignanturinterfecti sunt aliquot. Servi transfugeruntqui nuntiaverunt a. d. III Non. Mart. proelium ad Soricariam quodfactum estex eo tempore metum esse magnum et Attium Varum circumcastella praeesse. Eo die Pompeius castra movit et contra Spalim inoliveto constituit. Caesar priusquam eodem est profectusluna horacirciter sexta visa est. Ita castris motis Ucubim Pompeius praesidiumquod reliquitiussit incendereut deusto oppido in castra maiora sereciperent. Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnarecoepissetdeditione facta iter fecit in Carrucamcontra Pompeiumcastra posuit. Pompeius oppidum quod contra sua praesidia portasclausisset incendit; milesque qui fratrem suum in castris iugulassetinterceptus est a nostris et fusti percussus. Hinc itinere facto incampum Mundensem cum esset ventumcastra contra Pompeium constituit.

[28]Sequentique die cum iter facere Caesar cum copiis velletrenuntiatumest a speculatoribus Pompeium de tertia vigilia in acie stetisse. Hocnuntio adlato vexillum proposuit. Idcirco enim copias eduxerat quodUrsaonensium civitati [qui sui] fuissent fautoresantea litterasmiserat Caesarem nolle in convallem descenderequod maiorem partemexercitus tironem haberet. Hae litterae vehementer confirmabantmentes oppidanorum. Ita hac opinione fretus tuto se facere posseexistimabat. Etenim et natura loci defendebantur et ipsius oppidomunitione ubi castra habuit constituta. Namque ut superiusdemonstravimusloca excellentia tumulis contineriinterim nullaplanitie edividit; id quod eo incidit tempore.

[29]Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum Vut auxilia Pompei duabus defenderentur rebusoppido et excelsi locinatura. Hinc derigens proxima planities aequabatur. Cuius decursumantecedebat rivus qui ad eorum accessum summam efficiebat lociiniquitatem. Nam palustri et voraginoso solo currens erat ad dextrum.Id quod Caesar cum aciem derectam vidissetnon habuit dubium quinmediae planitie in aequum ad dimicandum adversarii procederent. Hocerat in omnium conspectu. Hoc accedebat ut locus illa planitieaequitate ornareturet diei solisque serenitate ut mirificumutoptandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset adproelium committendum. Nostri laetarinonnulli etiam timerequod ineum locum res fortunaeque omnium deducerentur ut quicquid post horamcasus tribuissetin dubio poneretur. Itaque nostri ad dimicandumproceduntid quod adversarios existimabamus esse facturos. Qui tamena munitione oppidi longius non audebant procederein quo sibi propemurum adversarii constituebant. Itaque nostri procedunt. Interdumaequitas loci adversarios efflagitabat ut tali contenderentcondicione ad victoriam. Neque tamen illi a sua consuetudinediscedebantut aut ab excelso loco aut oppido discederent. Nostripede presso propius rivum cum adpropinquassentadversariipatrocinari loco iniquo non desinunt.

[30]Erat acies XIII aquilis constitutaquae lateribus equitatutegebaturcum levi armatura milibus sex; praeterea auxiliaresaccedebant prope alterum tantum. Nostra praesidia LXXX cohortibusocto milibus equitum. Ita cum in extrema planitie iniquum in locumnostri adpropinquassentparatus hostis erat superiorut transeundumsuperius iter vehementer esset periculosum. Quod cum a Caesare essetanimadversumnequid temere culpa secus admitteretureum locumdefinire coepit. Quod cum hominum auribus esset obiectummoleste etacerbe accipiebant se inpediri quominus proelium conficere possent.Haec mora adversarios alacriores efficiebat: Caesaris copias timoreinpediri ad committendum proelium. Ita se efferen tes iniquo loco suipotestatem faciebantut magno tamen periculo accessus eorumhaberetur. Hic decumani suum locumcornum dextrumtenebantsinistrum III et Vitemque et cetera [auxilia equitatus]. Proeliumclamore facto committitur.

[31]Hic etsi virtute nostri antecedebantadversarii loco superiore sedefendebant acerrimeet vehemens fiebat ab utrisque clamortelorumque missu concursussic ut nostri prope diffiderentvictoriae. Congressus enim et clamorquibus rebus maxime hostisconterreturin conlatu pari erat condicione. Ita ex utroque generecum parem virtutem ad bellandum contulissentpilorum missu fixacumulatur et concidit adversariorum multitudo. Dextrum utdemonstravimus decumanos cornum tenuisse. Qui etsi erant paucitamenpropter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebantquod a suo loco hostes vehementer premere coeperuntut ad subsidiumne ab latere nostri occuparentlegio adversariorum traduci coeptasit ad dextrum. Quae simul est motaequitatus Caesaris sinistrumcornum premere coepitita uti eximia virtute proelium facere possentut locus in aciem ad subsidium veniundi non daretur. Ita cum clamoresset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatusinperitorum mentes timore praepediebat. Hicut ait Enniuspes pedepremiturarmis teruntur armaadversariosque vehementissimepugnantes nostri agere coeperunt. Quibus oppidum fuit subsidio. Itaipsis Liberalibus fusi fugatique non superfuissentnisi in eum locumconfugissentex quo erant egressi. In quo proelio ceciderunt miliahominum circiter XXX et siquid ampliuspraeterea LabienusAttiusVarusquibus occisis utrisque funus est factumitemque equitesRomani partim ex urbepartim ex provincia ad milia III. Nostridesiderati ad hominum mille partim peditumpartim equitumsaucii adD adversariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa . . et fasces . .. praeterea hos habuit . . .

[32]. . . ex fuga hac qui oppidum Mundam sibi constituissent praesidiumnostrique cogebantur necessario eos circumvallare. Ex hostium armispro caespite cadavera conlocabanturscuta et pila pro vallo. Insuperoccisorum in gladiorum mucronibus capita hominum ordinata ad oppidumconversa. Universa hostium timorem . . . virtutisque insigniaproposita viderentet vallo circumcluderentur adversarii. Ita Gallitragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribussunt circumplexioppugnare coeperunt. Ex hoc proelio Valeriusadulescens Cordubam cum paucis equitibus fugitSex. Pompeio quiCordubae fuissetrem gestam refert. Cognito hoc negotioquosequites secum habuitquod pecuniae secum habuit eis distribuit etoppidanis dixit se de pace ad Caesarem proficisci et secunda vigiliaab oppido discessit. Cn. Pompeius cum equitibus paucis nonnullisquepeditibus ad navale praesidium Carteiam contenditquod oppidum abestab Corduba milia passuum CLXX. Quo cum ad octavum miliarium venissetP. Caucilius qui castris antea Pompei praepositus esseteius verbisnuntium mittiteum minus belle habereut mitterent lecticam qua inoppidum deferri posset. litteris missis Pompeius Carteiam defertur.Qui illarum partium fautores essentconveniunt in domum quo eratdelatusqui arbitrati sunt clanculum venisseut ab eo quae vellentde bello requirerent. Cum frequentia convenissetde lectica Pompeiusin eorum fidem confugit.

[33]Caesar ex proelio [Munda] munitione circumdata Cordubam venit. Qui excaede eo refugeruntpontem occuparunt. Cum eo ventum essetconviciare coeperuntnos ex proelio paucos superesse; quo fugeremus?Ita pugnare coeperunt de ponte. Caesar flumen traiecit et castraposuit. Scapula totius seditionis [familiae ac libertinorum] caput exproelio Cordubam cum venissetfamiliam et libertos convocavitpyramsibi extruxitcenam adferri quam optimam imperavititem optimisinsternendum vestimentis; pecuniam et argentum in praesentia familiaedonavit. Ipse de tempore cenareresinam et nardum identidem sibiinfundit. Ita novissimo tempore servum iussit et libertum qui fuisseteius concubinusalterum se iugularealterum pyram incendere.

[34]Oppidani autemsimul Caesar castra contra ad oppidum posuitdiscordare coeperuntusque eo ut clamor in castra nostra perveniret[rixa orta] fere inter Caesarianos et inter Pompeianos. Erant hiclegionesquae ex perfugis conscriptaepartim oppidanorum servi quierant a Pompeio Sexto manumissi. Qui in Caesaris adventum descenderecoeperunt. legio XIII oppidum defendere coepitnostri cum iamdepugnarentturres ex parte et murum occuparunt. Denuo legatos adCaesarem mittunt ut sibi legiones subsidio intromitteret. Hoc cumanimadverterent homines fugitivioppidum incendere coeperunt. Quisuperati a nostris sunt interfecti hominum milia XXIIpraeterquamextra murum qui perierunt. Ita Caesar oppido potitus. Dum hicdetineturex proelio quos circummunitos superius demonstravimuseruptionem fecerunt et bene multi interfecti; in oppidum suntredacti.

[35]Caesar Hispali[m] cum contendissetlegati de precatum venerunt. Itacum ad oppidum esset ventumCaninium cum praesidio legatumintromittitipse castra ad oppidum ponit. Erat bene magna manusintra Pompeianarum partium quae praesidium receptum indignaretur clamquendam Philonemillum qui Pompeianarum partium fuisset defensoracerrimus. Is tota Lusitania notissimus erat. Hic clam praesidiaLusitaniam proficiscitur et Caecilium Nigrum hominem barbarum adLennium convenitqui bene magnam manum Lusitanorum haberet. rursusHispalim oppidum denuo noctu per murum recipitur. Praesidiumvigilesiugulantportas praecluduntde integro pugnare coeperunt.

[36]Dum haec gerunturlegati Carteienses renuntiaverunt quod Pompeium inpotestatem haberent. Quod ante Caesari portas praeclusissentillobeneficio suum maleficium existimabant se lucrificare. LusitaniHispali pugnare nullo tempore desistebant. Quod Caesar cum animumadverteretsi oppidum capere contenderettimuit ne homines perditiincenderent et moenia delerent. Ita consilio habito noctu patiturLusitanos eruptionem facere; id quod consulto non existimabant fieri.Ita erumpendo navis quae ad Baetim flumen fuissentincendunt. Nostridum incendio detinenturilli profugiunt et ab equitibus conciduntur.Quo facto oppido recuperato Hastam iter facere coepit. Ex quacivitate legati ad deditionem venerunt. Mundenses qui ex proelio inoppidum confugerantcum diutius circumsederenturbene multideditionem faciuntet cum essent in legionem distributiconiurantinter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionemfacerentilli caedem in castris administrarent. Hac re cognitainsequenti nocte vigilia tertia tessera data extra vallum omnes suntconcisi.

[37]Carteiensesdum Caesar in itinere reliqua oppida oppugnatpropterPompeium dissentire coeperunt. Pars erat quae legatos ad Caesaremmiseratpars erat quae Pompeianarum partium fautores essent.Seditione concitata portas occupant. Caedes fit magna; sauciusPompeius naves viginti occupat longas et profugit. Didius qui [ad]Gadis classi praefuisset . . . ad quem simul nuntius adlatus estconfestim sequi coepit. Partim pedibus et equitatu ad persequendumceleriter iter faciebantitem confestim consequentes. Quarto dienavigationis quod imparati a Carteia profecti sine aqua fuissentadterram adplicant. Dum aquanturDidius classe accurritnavisincenditnonnullas capit.

[38]Pompeius cum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat.Equites et cohortes quae ad persequendum missi essentspeculatoribusante missis certiores fiuntdiem et noctem iter faciunt. Pompeiusumero et sinistro crure vehementer erat saucius. Hoc accedebat utetiam talum intorsisset; quae res maxime inpediebat. Ita lectica adturrem quen[dam cum] esset ablatusin ea ferebatur Lusitanis moremilitari. Cum Caesaris praesidio fuisset conspectusceleriterequitatu cohortibusque circumcluditur. Erat accessus locidifficultas. Nam idcirco [propter suo praesidio fuisset conspectusceleriter ad] munitum locum natura ceperat sibi Pompeiusquamvismagna multitudine adduct[a ut pauc]i homines ex superiore locodefendere possent. Subeunt in adventu nostri depellunturque telis.Quibus cedentibus cupidius insequebantur adversarii et confestimtardabant ab accessu. Hoc saepius facto animum advertebatur nostromagno id fieri periculo. opere circummunire instituit. Pari autem[cupiditate] ex celeri festinatione circumm[un]itiones iugo deriguntut aequo pede cum adversariis congredi possent. a quibus cumanimadversum essetfuga sibi praesidium capiunt.

[39]Pompeiusut supra demonstravimussaucius et intorto talo idcircotardabatur ad fugiendumitemque propter loci difficultatem nequeequo neque vehiculo saluti suae praesidium parare poterat. Caedes anostris undique administrabatur. Exclusus a munitione amissisqueauxiliis ad convallem exesumque locum in speluncam Pompeius seoccultare coepitut a nostris non facile inveniretur nisi captivorumindicio. Ita ibi interficitur. Cum Caesar Gadibus fuissetHispalimpridie Idus Apriles caput adlatum et populo datum est in conspectum.

[40]Interfecto Cn. Pompeio adulescente Didius quem supra demonstravimusilla adfectus laetitia proximo se recepit castello nonnullasque navesad reficiendum subduxit et quodvis essent . . . brachium ex utrisquepartibus . . . Lusitani qui ex pugna superfueruntad signum sereceperunt et bene magna manu comparata ad Didium se reportant. Huicetsi non aberat diligentia ad naves tuendastamen nonnumquam excastello propter eorum crebras excursiones eliciebatur et propecotidianis pugnis [cum Lusitanis confligebat. tum illi] insidiasponunt et tripertito signa distribuunt. Erant parati qui navesincenderentincensisque qui subsidium repellerent; hi sic dispositierant ut a nullo [conspici possent. reliqui in] conspectu omnium adpugnam contendunt. Ita cum ex castello Didius ad propellendumprocessisset cum copiissignum a Lusitanis tolliturnavesincenduntursimulque qui in castello ad pugnam processeranteodemsigno fugientes latrones dum persequuntura tergo insidiae clamoresublato circumveniunt. Didius magna cum virtute cum compluribusinterficitur. Nonnullique ea pugna scaphas quae ad litus fuerantoccupantitem complures nando ad naves quae in salo fueruntserecipiuntancoris sublatis pelagus remis petere coeperunt. Quae reseorum vitae fuit subsidio. Lusitani praeda potiuntur. Caesar Gadibusrursus ad Hispalim recurrit.

[41]Fabius Maximus quem ad Mundam praesidium oppugnandum reliqueratoperibus adsiduis [diurnis et noc]turnis circumsedit. Interclusiinter se decernere; facta bene magna . . . faciunt. Nostri ad oppidumrecuperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiuntXIIII milia. Ursaonem proficiscuntur. Quod oppidum magna munitionecontinebatursic ut ipse locus non solum operesed etiam naturaadiutus ad oppugnandum hostem impediret. Hoc accedebat ut aquapraeterquam in ipso oppido unam circumcirca nusquam reperireturpropius milia passuum VIII. Quae res magno erat adiumento oppidanis.tum praeterea accedebat ut aggerem . . . materiesque unde soliti suntturris agipropius milia passuum vi non reperiebatur. Hoc Pompeiusut oppidi oppugnationem tutiorem efficeretomnem materiem circumoppidum succisam intro congessit. Ita necessario deducebantur nostriut a Munda quod proxime ceperantmateriem illo deportarent.

[42]Dum haec ad Mundam geruntur et UrsaonemCaesar ad Hispalim cumGadibus se recepissetinsequenti die contione advocata: Initioquaesturae suae eam provinciam ex omnibus provinciis peculiarem sibiconstituisse et quae potuisset eo tempore beneficia largitum esse.Insequente praetura ampliato honore vectigalia quae Metellusinposuisseta senatu petisse et eius pecuniae provinciam liberassesimulque patrocinio suscepto multis legationibus ab se in senatuminductis simul publicis privatisque causis multorum inimicitiissusceptis defendisse. Suo item consulatu absentem quae potuissetcommoda provinciae tribuisse. Eorum omnium commodorum et immemores etingratos in se et in populum Romanum hoc bello et praeterito temporecognosse. 'Vos iure gentium et civiumque Romanorum institutiscognitis more barbarorum populi Romani magistratibus sacrosanctismanus [semel] et saepius attulistis et luce clara Cassium in medioforo nefarie interficere voluistis. Vos ita pacem semper odistis utnullo tempore legiones desitae populi Romani in hac provincia haberi.Apud vos beneficia pro maleficiis et maleficia pro beneficiishabentur. Ita neque in otio concordiam neque in bello virtutem ullotempore retinere potuistis. Privatus ex fuga Cn. Pompeius adulescensa vobis receptus fasces imperium[que] sibi arripuitmultisinterfectis civibus auxilia contra populum Romanum conparavitagrosprovinciamque vestro impulsu depopulavit. In quo vos victoresextabatis? An me deleto non animum advertebatis decem habere legionespopulum Romanum quae non solum vobis obsisteresed etiam caelumdiruere possent? Quarum laudibus est virtute . . .