Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Cesare

deBello Alexandrino

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778

[1] BelloAlexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnemclassem arcessit; Creta sagittariosequites ab rege NabataeorumMalcho evocat; tormenta undique conquiri et frumentum mittiauxiliaadduci iubet. Interim munitiones cotidie operibus augentur atqueomnes oppidi partesquae minus esse firmae videnturtestudinibus acmusculis +aptantur+; ex aedificiis autem per foramina in proximaaedificia arietes immittunturquantumque aut ruinis deicitur aut pervim recipitur lociin tantum munitiones proferuntur. Nam incendiofere tuta est Alexandreaquod sine contignatione ac materia suntaedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque suntrudere aut pavimentis. Caesar maxime studebat utquam angustissimampartem oppidi palus a meridie interiecta efficiebathanc operibusvineisque agendis ab reliqua parte urbis excluderetillud spectansprimum utcum in duas partis esset urbis divisa aciesuno consilioatque imperio administrareturdeinde ut laborantibus succurri atqueex altera oppidi parte auxilium ferri possetin primis vero ut aquapabuloque abundaretquarum alterius rei copiam exiguamalteriusnullam omnino facultatem habebat; quod utrumque large palus praeberepoterat.

[2]Neque vero Alexandrinis in gerendis negotiis cunctatio ulla aut morainferebatur. Nam in omnis partisper quas fines Aegypti regnumquepertinetlegatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserantmagnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum convexerant etinnumerabilem multitudinem adduxerant. Nec minus in urbe maximaearmorum erant institutae officinae. Servos praeterea puberesarmaverant; quibus domini locupletiores victum cotidianumstipendiumque praebebant. Hac multitudine disposita munitionessemotarum partium tuebantur; veteranas cohortis vacuas inceleberrimis urbis locis habebantut quacumque regione pugnareturintegris viribus ad auxilium ferendum opponi possent. Omnibus viisatque angiportis triplicem vallum obduxerant -- erat autem quadratoexstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat -- quaequepartes urbis inferiores eranthas altissimis turribus denorumtabulatorum munierant. Praeterea alias ambulatorias totidemtabulatorum confixerant subiectisque eas rotis funibus iumentisqueobiectis derectis plateis in quamcumque erat visum partem movebant.

[3]Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat.Ipsi homines ingeniosi atque acutissimi quae a nobis fieri viderantea sollertia efficiebant ut nostri illorum opera imitati viderenturet sua sponte multa reperiebant unoque tempore et nostras munitionesinfestabant et suas defendebant. Atque haec principes in consiliiscontionibusque agitabant: populum Romanum paulatim in consuetudinemeius regni occupandi venire. Paucis annis ante A. Gabinium cumexercitu fuisse in Aegypto; Pompeium se ex fuga eodem recepisse;Caesarem venisse cum copiisneque morte Pompei quicquam profectumquo minus apud se Caesar commoraretur. Quem si non expulissentfuturam ex regno provinciam; idque agendum mature: namque euminterclusum tempestatibus propter anni tempus recipere transmarinaauxilia non posse.

[4]Interim dissensione orta inter Achillanqui veterano exercituipraeeratet Arsinoenregis Ptolomaei minorem filiamut suprademonstratum estcum uterque utrique insidiaretur et summam imperiipse obtinere velletpraeoccupat Arsinoe per Ganymeden eunuchumnutricium suumatque Achillan interficit. Hoc occiso sine ullo socioet custode ipsa omne imperium obtinebat; exercitus Ganymedi traditur.Is suscepto officio largitionem in militem auget; reliqua paridiligentia administrat.

[5]Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentisquibus aqua in privatas domos induciturquae paulatim spatiotemporis liquescit ac subsidit. Hac uti domini aedificiorum atqueeorum familiae consuerunt: nam quae flumine Nilo fertur adeo estlimosa ac turbida ut multos variosque morbos efficiat; sed ea plebesac multitudo contenta est necessarioquod fons urbe tota nullus est.Hoc tamen flumen in ea parte erat urbis quae ab Alexandrinistenebatur. Quo facto est admonitus Ganymedes posse nostros aquaintercludi; qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim exprivatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.

[6]Hoc probato consilio magnum ac difficile opus aggreditur.Intersaeptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quaeab ipso tenebanturaquae magnam vim ex mari rotis ac machinationibusexprimere contendit: hanc locis superioribus fundere in partemCaesaris non intermittebat. Quam ob causam salsior paulo praeterconsuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis magnamquehominibus admirationem praebebatquam ob rem id accidisset; necsatis sibi ipsi credebantcum se inferiores eiusdem generis acsaporis aqua dicerent uti atque ante consuessentvulgoque inter seconferebant et degustando quantum inter se differrent aquaecognoscebant. Parvo vero temporis spatio haec propior bibi omnino nonpoteratilla inferior corruptior iam salsiorque reperiebatur.

[7]Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum[casum] periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesaremdicerent quin navis conscendere iuberentalii multo graviusextimescerentquod neque celari Alexandrini possent in apparandafugacum tam parvo spatio distarent ab ipsisneque illisimminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur.Erat autem magna multitudo oppidanorum in parte Caesarisquamdomiciliis ipsorum non moveratquod ea se fidelem palam nostris essesimulabat et descivisse a suis videbatur: at mihi sidefendendi essent Alexandrini neque fallaces esse neque temerariimulta oratio frustra absumeretur; cum vero uno tempore et natio eorumet natura cognoscaturaptissimum esse hoc genus ad proditionemdubitare nemo potest.

[8]Caesar suorum timorem consolatione et ratione minuebat. Nam puteisfossis aquam dulcem reperiri posse adfirmabat: omnia enim litoranaturaliter aquae dulcis venas habere. Quod si alia esset litorisAegypti natura atque omnium reliquorumtamenquoniam mare liberetenerentneque hostes classem haberentprohiberi sese non posse quominus cotidie navibus aquam peterent vel a sinistra parte aParaetonio vel a dextra ab insulaquae diversae navigationes numquamuno tempore adversis ventis praecluderentur. Fugae vero nullum esseconsilium non solum eis qui primam dignitatem haberentsed ne eisquidem qui nihil praeterquam de vita cogitarent. Magno negotioimpetus hostium adversos ex munitionibus sustinere; quibus relictisnec loco nec numero pares esse posse. Magnam autem moram etdifficultatem ascensum in navis haberepraesertim ex scaphis; summamesse contra in Alexandrinis velocitatem locorumque et aedificiorumnotitiam. Hos praecipue in victoria insolentis praecursuros et locaexcelsiora atque aedificia occupaturos: ita fuga navibusque nostrosprohibituros. Proinde eius consili obliviscerentur atque omni rationeesse vincendum cogitarent.

[9]Hac oratione apud suos habita atque omnium mentibus excitatis datcenturionibus negotium ut reliquis operibus intermissis ad fodiendosputeos animum conferant neve quam partem nocturni temporisintermittant. Quo suscepto negotio atque omnium animis ad laboremincitatis magna una nocte vis aquae dulcis inventa est. Ita operosisAlexandrinorum machinationibus maximisque conatibus non longitemporis labore occursum est. Eo biduo legio XXXVII ex dediticiisPompeianis militibus cum frumentoarmistelistormentis impositain navis a Domitio Calvino ad litora Africae paulo supra Alexandreamdelata est. Hae naves Euroqui multos dies continenter flabatportum capere prohibebantur; sed loca sunt egregia omni illa regionead tenendas ancoras. Hi cum diu retinerentur atque aquae inopiapremerenturnavigio actuario Caesarem faciunt certiorem.

[10]Caesarut per se consilium caperet quid faciendum videreturnavemconscendit atque omnem classem se sequi iussit nullis nostrismilitibus impositisquodcum longius paulo discederetmunitionesnudare nolebat. Cumque ad eum locum accessissentqui appellaturChersonensusaquandique causa remiges in terram exposuissentnonnulli ex eo numerocum longius a navibus praedatum processissentabequitibus hostium sunt excepti. Ex his cognoverunt Caesarem ipsum inclasse venisse nec ullos milites in navibus habere. Qua re compertamagnam sibi facultatem fortunam obtulisse bene gerendae reicrediderunt. Itaque navis omnis quas paratas habuerant ad navigandumpropugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classeoccurrerunt. Qui duabus de causis eo die dimicare nolebatquod etnullos milites in navibus habebat et post horam X diei res agebaturnox autem allatura videbatur maiorem fiduciam illisqui locorumnotitia confidebant; sibi etiam hortandi suos auxilium defuturumquod nulla satis idonea esset hortatio quae neque virtutem possetnotare neque inertiam. Quibus de causis navis quas potuit Caesar adterram detrahitquem in locum illos successuros non existimabat.

[11]Erat una navis Rhodia in dextro Caesaris cornu longe ab reliquiscollocata. Hanc conspicati hostes non tenuerunt sesemagnoque impetuIIII ad eam constratae naves et complures apertae contenderunt. Cuicoactus est Caesar ferre subsidiumne turpem in conspectu hostiumcontumeliam acciperetquamquamsi quid gravius illis accidissetmerito casurum iudicabat. Proelium commissum est magna contentioneRhodiorum; qui cum in omnibus dimicationibus et scientia et virtutepraestitissenttum maxime illo tempore totum onus sustinere nonrecusabantne quod suorum culpa detrimentum acceptum videretur. Itaproelium secundissimum est factum. Capta est una hostium quadriremisdepressa est alteraduae omnibus epihatis nudatae; magna praetereamultitudo in reliquis navibus propugnatorum est interfecta. Quod nisinox proelium diremissettota classe hostium Caesar potitus esset.Hac calamitate perterritis hostibus adverso vento leniter flantenavis onerarias Caesar remulco victricibus suis navibus Alexandreamdeducit.

[12]Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrinicum iam non virtutepropugnatorumsed scientia classiariorum se victos viderent+quibuset superioribus locis sublevabanturut ex aedificiis defendipossent+ et materiam cunctam obicerentquod nostrae classisoppugnationem etiam ad terram verebantur. Idempostea quam Ganymedesin concilio confirmavit sese et eas quae essent amissae restituturumet numerum adaucturummagna spe et fiducia veteres reficere navisaccuratiusque huic rei studere atque inservire instituerunt. Actametsi amplius CX navibus longis in portu navalibusque amiserantnon tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt. Videbant enimnon auxilia Caesarinon commeatus supportari possesi classe ipsivalerent; praeterea nautici homines urbis et regionis maritimaecotidianoque usu a pueris exercitati ad naturale ac domesticum bonumrefugere cupiebant et quantum parvulis navigiis profecissentsentiebant; itaque omni studio ad parandam classem incubuerunt.

[13]Erant omnibus ostiis Nili custodiae exigendi portorii causadispositae; naves veteres erant in occultis regiae navalibusquibusmultis annis ad navigandum non erant usi: has reficiebantillasAlexandream revocabant. Deerant remi: porticusgymnasiapublicaaedificia detegebantasseres remorum usum obtinebant; aliudnaturalis sollertiaaliud urbis copia sumministrabat. Postremo nonlongam navigationem parabantsed praesentis temporis necessitatiserviebant et in ipso portu confligendum videbant. Itaque paucisdiebus contra omnium opinionem quadriremis XXIIquinqueremis Vconfecerunt; ad has minores apertasque compluris adiecerunt et inportu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneosmilites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus paraverunt.Caesar Rhodias navis VIIII habebat -- nam decem missis una in cursulitore Aegyptio defecerat --Ponticas VIII+Lycias+ Vex Asia XII.Ex his erant quinqueremes et quadriremes decemreliquae infra hancmagnitudinem et pleraeque apertae. Tamen virtute militum confisuscognitis hostium copiis se ad dimicandum parabat.

[14]Postquam eo ventum est ut sibi uterque eorum confideretCaesarPharon classe circumvehitur adversasque navis hostibus constituit: indextro cornu Rhodias collocatin sinistro Ponticas. Inter hasspatium CCCC passuum relinquitquod satis esse ad explicandas navisvidebatur. Post hunc ordinem reliquas navis subsidio distribuit; quaequamque earum sequatur et cui subveniat constituit atque imperat. Nondubitanter Alexandrini classem producunt atque instruunt: in frontecollocant XXIIreliquas subsidiarias in secundo ordine constituunt.Magnum praeterea numerum minorum navigiorum et scapharum producuntcum malleolis ignibusquesi quid ipsa multitudo et clamor et flammanostris terroris adferre possent. Erant inter duas classis vadatransitu angustoquae pertinent ad regionem Africae -- sic enimpraedicantpartem esse Alexandreae dimidiam Africae -- satisque diuinter ipsos est exspectatum ab utris transeundi fieret initiumpropterea quod ei qui intrassent et ad explicandam classem et adreceptumsi durior accidisset casusimpeditiores fore videbantur.

[15]Rhodiis navibus praeerat Euphranoranimi magnitudine ac virtutemagis cum nostris hominibus quam cum Graecis comparandus. Hic obnotissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiisqui imperium classis obtineret. Qui ubi +Caesaris+ animum advertit'Viderismihi' inquit'Caesarvererisi haec vada primis navibusintrarisne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potuerisexplicare. Nobis rem committe: nos proelium sustinebimus -- nequetuum iudicium fallemus -- dum reliqui subsequantur. Hos quidemdiutius in nostro conspectu gloriari magno nobis et dedecori etdolori est.' Caesar illum adhortatus atque omnibus laudibusprosecutus dat signum pugnae. Progressas ultra vadum IIII Rhodiasnavis circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt.Sustinent illi atque arte sollertiaque se explicant; ac tantumdoctrina potuit ut in dispari numero nulla transversa hostiobicereturnullius remi detergerentursed semper venientibusadversae occurrerent. Interim sunt reliquae subsecutae. Tumnecessario discessum ab arte est propter angustias lociatque omnecertamen in virtute constitit. Neque vero Alexandreae fuit quisquamaut nostrorum aut oppidanorumqui aut in opere aut in pugnaoccupatum animum haberentquin altissima tecta peteret atque ex omniprospectu locum spectaculo caperet precibusque et votis victoriamsuis ab dis immortalibus exposceret.

[16]Minime autem par erat proeli certamen. Nostris enim pulsis nequeterra neque mari effugium dabatur victisomniaque victoribus erantfutura in incerto; [cum] illisi superassent navibusomniatenerentsi inferiores fuissentreliquam tamen fortunampericlitarentur. Simul illud grave ac miserum videbaturperpaucos desumma rerum ac de salute omnium decertare; quorum si qui aut animoaut virtute cessissetreliquis etiam esset cavendumquibus pro sepugnandi facultas non fuisset. Haec superioribus diebus saepenumeroCaesar suis exposueratut hoc maiore animo contenderentquod omniumsalutem sibi commendatam viderent. Eadem suum quisque contubernalemamicumnotum prosequens erat obtestatusne suam atque omniumfalleret opinionemquorum iudicio delectus ad pugnamproficisceretur. Itaque hoc animo est decertatumut neque maritimisnauticisque sollertia atque ars praesidium ferretneque numeronavium praestantibus multitudo prodessetneque electi ad virtutem etanta multitudine viri virtuti nostrorum possent adaequare. Capiturhoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribusremigibusqueet deprimuntur tresnostris incolumibus omnibus.Reliquae propinquam fugam ad oppidum capiunt; quas protexerunt exmolibus atque aedificiis imminentibus et nostros adire propiusprohibuerunt.

[17]Hoc ne sibi saepius accidere possetomni ratione Caesar contendendumexistimavit ut insulam molemque ad insulam pertinentem in suamredigeret potestatem. Perfectis enim magna ex parte munitionibus inoppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat. Quocapto consilio cohortis X et levis armaturae electosquosque idoneosex equitibus Gallis arbitrabaturin navigia minora scaphasqueimponit; [in] alteram insulae partem distinendae manus causaconstratis navibus aggrediturpraemiis magnis propositis qui primusinsulam cepisset. Ac primo impetum nostrorum pariter sustinuerunt:uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litoraarmati defendebantquo propter asperitatem loci non facilis nostrisaditus dabaturet scaphis navibusque longis quinque mobiliter etscienter angustias loci tuebantur. Sed ubi primurn locis cognitisvadisque pertemptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hossunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore aequoinstiterant impetum feceruntomnes Pharitae terga verterunt. Hispulsis custodia portus relicta navis ad litora et vicum applicaruntseque ex navibus ad tuenda aedificia eiecerunt.

[18]Neque vero diutius ea munitione se continere potueruntetsi erat nondissimile atque Alexandreae genus aedificiorumut minora maloribusconferanturturresque editae et coniunctae muri locum obtinebantneque nostri aut scalis aut cratibus aut reliquis rebus parativenerant ad oppugnandum. Sed terror hominibus mentem consiliumqueeripit et membra debilitat; ut tum accidit. Qui se in aequo loco acplano pares esse confidebantidem perterriti fuga suorum et caedepaucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non suntseque per molem in mare praecipitaverunt et DCCC passuum intervallumad oppidum enataverunt. Multi tamen ex his capti interfectique sunt;sed numerus captivorum omnino fuit sex milium.

[19]Caesar praeda militibus concessa aedificia diripi iussit castellumquead pontemqui propior erat Pharocommunivit atque ibi praesidiumposuit. Hunc fuga Pharitae reliquerant; artiorem illum propioremqueoppido Alexandrini tuebantur. Sed eum postero die simili rationeaggrediturquod his obtentis duobus omnem navigiorum excursum etrepentina latrocinia sublatum iri videbatur. Iamque eos qui praesidioeum locum tenebant tormentis ex navibus sagittisque depulerat atquein oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram exposuerat-- non enim pluris consistere angustiae loci patiebantur --; reliquaecopiae in navibus stationem obtinebant. Quo facto imperat pontemadversus hostem praevallari etqua exitus navibus erat forniceexstructoquo pons sustinebaturlapidibus oppleri atque obstrui.Quorum altero opere effectout nulla omnino scapha egredi possetaltero instituto omnes Alexandrinorum copiae ex oppido se eieceruntet contra munitiones pontis latiore loco constiterunteodemquetempore quae consueverant navigia per pontis ad incendia onerariarumemittere ad molem constituerunt. Pugnabatur a nobis ex ponteexmole; ab illis ex areaquae erat adversus pontemet ex navibuscontra molem.

[20]In his rebus occupato Caesare militesque hortante remigum magnusnumerus et classiariorum ex longis navibus nostris in molem seeiecit. Pars eorum studio spectandi ferebaturpars etiam cupiditatepugnandi. Hi primum navigia hostium lapidibus ac fundis a molerepellebant ac multum proficere multitudine telorum videbantur. Sedpostquam ultra eum locum ab latere eorum aperto ausi sunt egredi exnavibus Alexandrini pauciut sine signis certisque ordinibussineratione prodierantsic temere in navis refugere coeperunt. Quorumfuga incitati Alexandrini plures ex navibus egrediebantur nostrosqueacrius perturbatos insequebantur. Simul qui in navibus longisremanserant scalas rapere navisque a terra repellere properabantnehostes navibus potirentur. Quibus omnibus rebus perturbati militesnostri cohortium trium quae in ponte ac prima mole constiterantcumpost se clamorem exaudirentfugam suorum viderentmagnam vimtelorum adversi sustinerentveriti ne ab tergo circumvenirentur etdiscessu navium omnino reditu intercluderentur munitionem in ponteinstitutam reliquerunt et magno cursu incitati ad navis contenderunt.Quorum pars proximas nacta navis multitudine hominum atque oneredepressa estpars resistens et dubitans quid esset capiendum consiliab Alexandrinis interfecta est; non nulli feliciore exitu expeditasad ancoram navis consecuti incolumes discesseruntpauci allevatisscutis et animo ad conandum nisi ad proxima navigia adnatarunt.

[21]Caesar quoad potuit cohortando suos ad pontem ac munitionescontinereeodem in periculo versatus est; postquam universos cedereanimadvertitin suum navigium se recepit. Quo multitudo hominuminsecuta cum irrumperet neque administrandi neque repellendi a terrafacultas dareturfore quod accidit suspicatus sese ex navigio eiecitatque ad eas quae longius constiterant navis adnatavit. Hinc suislaborantibus subsidio scaphas mittens non nullos conservavit.Navigium quidem eius multitudine depressum militum una cum hominibusinteriit. Hoc proelio desiderati sunt ex numero legionariorum militumcirciter CCCC et Paulo [ultra] eum numerum classiarii et remiges.Alexandrini eo loco castellum magnis munitionibus multisque tormentisconfirmarunt atque egestis ex mari lapidibus libere sunt usi posteaad mittenda navigia.

[22]Hoc detrimento milites nostri tantum afuerunt ut perturbarenturutincensi atque incitati magnas accessiones fecerint in operibushostiurn expugnandis. In proelils cotidianisquandocumque forsobtuleratprocurrentibus et erumpentibus Alexandrinis+manumcomprehendi multum operibus+ et ardentibus studiis militum; necdivulgata Caesaris hortatio subsequi legionurn aut laborem autpugnandi poterat cupiditatemut magis deterrendi et continendi apericulosissimis essent dimicationibus quam incitandi ad pugnandum.

[23]Alexandrini cum Romanos et secundis rebus confirmari et adversisincitari viderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possentesse firmioresut coniectura consequi possumusaut admoniti a regisamicis qui in Caesaris erant praesidiisaut suo priore consilio peroccultos nuntios regi probato legatos ad Caesarem miseruntutdimitteret regem transireque ad suos pateretur: paratam enim omnemmultitudinem esseconfectam taedio puellaefiduciario regnodominatione crudelissima Ganymedisfacere id quod rex imperasset;quo si auctore in Caesaris fidem amicitiamque venturi essentnulliuspericuli timorem multitudini fore impedimento quo minus se dederent.

[24]Caesar etsi fallacem gentem semperque alia cogitantemaliasimulantem bene cognitam habebattamen petentibus dare veniam utileesse statuitquodsi quo pacto sentirent ea quae postularentmansurum in fide dimissum regem credebatsinid quod magis illorumnaturae conveniebatducem ad bellum gerendum regem habere vellentsplendidius atque honestius se contra regem quam contra convenarum acfugitivorum manum bellum esse gesturum. Itaque regem cohortatus utconsuleret regno paternoparceret praeclarissimae patriaequaeturpibus incendiis et ruinis esset deformatacivis suos primum adsanitatem revocaretdeinde conservaretfidem populo Romano sibiquepraestaretcum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eummitteretdextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetatepuerum. At regius animus disciplinis fallacissimis eruditusne agentis suae moribus degeneraretflens orare contra Caesarem coepitne se dimitteret: non enim sibi regnum ipsum conspectu Caesaris esseiucundius. Compressis pueri lacrimis Caesar ipse commotus celeritersi illa sentiretfore eum secum adfirmans ad suos dimisit. Illeutex carceribus in liberum cursum emissusadeo contra Caesarem acriterbellum gerere coepit ut lacrimas quas in colloquio proiecerat gaudiovideretur profudisse. Accidisse hoc complures Caesaris legatiamicicenturiones militesque laetabanturquod nimia bonitas eius fallaciispueri elusa esset. Quasi vero id Caesar bonitate tantum adductus acnon prudentissimo consilio fecisset.

[25]Cum duce assumpto Alexandrini nihilo se firmiores factos autlanguidiores Romanos animadverterent eludentibusque militibus regisaetatem atque infirmitatem magnum dolorem acciperent neque sequicquam proficere viderentrumoresque exsisterent magna Caesaripraesidia terrestri itinere [ex] Syria Ciliciaque adduciquod nondumauditum Caerari eratcommeatumqui mari nostris supportabaturintercipere statuerunt. Itaque expeditis navigiis locis idoneis adCanopum in statione dispositis navibus insidiabantur nostriscommeatuque. Quod ubi Caesari nuntiatum estuniversam classem iubetexpediri atque instrui. Praeficit huic Tiberium Neronem.Proficiscuntur in ea classe Rhodiae naves atque in his Euphranorsine quo nulla umquam dimicatio maritimanulla etiam parum feliciterconfecta erat. At fortunaquae plerumque eos quos plurimisbeneficiis ornavit ad duriorem casum reservatsuperiorum temporumdissimilis Euphranorem prosequebatur. Nam cum ad Canopum ventum essetinstructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudineEuphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostiumperforasset ac demersissetproximam longius insecutus parumceleriter insequentibus reliquis circumventus est ab Alexandrinis.Cui subsidium nemo tulitsive quod in ipso satis praesidi provirtute ac felicitate eius putarent essesive quod ipsi sibitimebant. Itaqui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessitsoluscum sua quadriremi victrice perit.

[26]Sub idem tempus Mithridates Pergamenusmagnae nobilitatis domiscientiaeque in bello et virtutisfidei dignitatisque in amicitiaCaesarismissus in Syriam Ciliciamque initio belli Alexandrini adauxilia arcessendacum magnis copiisquas celeriter etpropensissima civitatium voluntate et sua diligentia confeceratitinere pedestriquo coniungitur Aegyptus SyriaePelusium adducit:idque oppidum firmo praesidio occupatum Achillae propteropportunitatem loci -- namque tota Aegyptus maritimo accessu Pharopedestri Pelusio velut claustris munita existimatur --repentemagnis circumdatum copiis multiplici praesidio pertinaciterpropugnantibus et copiarum magnitudinequas integras vulneratisdefessisque subiciebatet perseverantia constantiaque oppugnandi quodie est aggressus in suam redegit potestatem praesidiumque ibi suumcollocavit. Inde re bene gesta Alexandream ad Caesarem contenditomnisque eas regiones per quas iter faciebat auctoritate ea quaeplerumque adest victori pacarat atque in amicitiam Caesarisredegerat.

[27]Locus est fere regionum illarum nobilissimus non ita longe abAlexandreaqui nominatur Delta; quod nomen a similitudine litteraecepit: nam pars quaedam fluminis Nili derivata [inter se] duobusitineribus paulatim medium inter se spatium relinquens diversissimoad litus intervallo mari coniungitur. Cui loco cum appropinquareMithridaten rex cognovisset et transeundum ei flumen sciretmagnasadversus eum copias misitquibus vel superari delerique Mithridatenvel sine dubio retineri posse credebat. Quem ad modum autem optabateum vincisic satis habebat interclusum a Caesare a se retineri.Quae primae copiae flumen a Delta transire et Mithridati occurrerepotueruntproelium commiserunt festinantes praeripere subsequentibusvictoriae societatem. Quorum impetum Mithridates magna cum prudentia[constantiaque virtutum et Alexandrinorum imprudentia] consuetudinenostra castris vallatis sustinuit; cum vero incaute atque insolentersuccedere eos munitionibus videreteruptione undique facta magnumnumerum eorum interfecit. Quod risi locorum notitia reliqui setexissent partimque in navis quibus flumen transierant recepissentfunditus deleti essent. Qui ut paulum ab illo timore se recrearuntadiuncti eis qui subsequebantur rursus oppugnare Mithridatencoeperunt.

[28]Mittitur a Mithridate nuntius Caesari qui rem gestam perferret.Cognoscit ex suis eadem haec accidisse rex. Ita paene sub idem tempuset rex ad opprimendum Mithridaten proficiscitur et Caesar adrecipiendum. Celeriore fluminis Nili navigatione rex est ususin quomagnam et paratam classem habebat. Caesar eodem itinere uti noluitne navibus in flumine dimicaretsed circuivectus est eo mariquodAfricae partis esse dicitursicuti supra demonstravimus; prius tamenregis copiis occurritquam is Mithridaten aggredi posseteumque adse victorem incolumi exercitu recepit. Consederat cum copiis rex loconatura munitoquod erat ipse excelsior planitie ex omnibus partibussubiecta; tribus autem ex lateribus variis genere munitionibustegebatur: unum latus erat adiectum flumini Niloalterum editissimoloco ductumut partem castrorum obtinerettertium paludecingebatur.

[29]Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimisripisquod in Nilum influebataberat autem ab regis castris miliapassuum circiter VII. Rex cum hoc itinere venire Caesaremcomperissetequitatum omnem expeditosque delectos pedites ad idflumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripisproelium impar inirent: nullum enim processum virtus habebat autpericulum ignavia subibat. Quae res incendit dolore militesequitesque nostrosquod tam diu pari proelio cum Alexandriniscertaretur. Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vadafluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranaruntetlegionarii magnis arboribus excisisquae longitudine utramque ripamcontingerentproiectis [eis] repentinoque aggere iniecto flumentransierunt. Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spemsalutis collocarent; sed id frustra: namque ex ea fuga pauci ad regemrefugerunt paene omni reliqua multitudine interfecta.

[30]Caesar re praeclarissime gestacum subitum adventum suum iudicaretmagnum terrorem Alexandrinis iniecturumprotinus victor ad castraregis pertendit. Haec cum et opere magno vallata et loci naturamunita animadverteret confertamque armatorum multitudinem collocatamin vallo videretlassos itinere ac proeliando milites ad oppugnandacastra succedere noluit. Itaque non magno intervallo relicto ab hostecastra posuit. Postero die castellumquod rex in proximo vico nonlonge a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorumconiunxerat vici obtinendi causaCaesar aggressus omnibus copiisexpugnatnon quo id minore numero militum consequi difficile factuputaretsed ut ab ea victoria perterritis Alexandrinis protinuscastra regis oppugnaret. Itaque eo cursuquo refugientisAlexandrinos ex castello in castra sunt milites insecutimunitionibus successerunt acerrimeque eminus proeliari coeperunt.Duabus ex partibus aditus oppugnationis nostris dabatur: unaquamliberum accessum habere demonstravialteraquae mediocreintervallum inter castra et flumen Nilum habebat. Maxima etelectissima multitudo Alexandrinorum defendebat eam partemquaefacillimum aditum habebat; plurimum proficiebant in repellendisvulnerandisque nostrisqui regione fluminis Nili propugnabant:diversis enim telis nostri figebanturadversi ex vallo castrorumaversi ex fluminein quo multae naves instructae funditoribus etsagittariis nostros impugnabant.

[31]Caesar cum videret milites acrius proeliari non posse nec tamenmultum profici propter locorum difficultatemcumque animumadverteret excelsissimum locum castrorum relictum esse abAlexandrinisquod et per se munitus esset et studio partim pugnandipartim spectandi decucurrissent in eum locum in quo pugnabaturcohortis illo circumire castra et summum locum aggredi iussit eisqueCarfulenum praefecitet animi magnitudine et rei militaris scientiavirum praestantem. Quo ut ventum estpaucis defendentibusmunitionemnostris contra militibus acerrime pugnantibusdiversoclamore et proelio perterriti Alexandrini trepidantes in omnis partiscastrorum discurrere coeperunt. Quorum perturbatione nostrorum animiadeo sunt incitati ut paene eodem tempore ex omnibus partibusprimitamen editissimum castrorum locum caperent; ex quo decurrentes magnammultitudinem hostium in castris interfecerunt. Quod periculumplerique Alexandrini fugientes acervatim se de vallo praecipitaruntin eam partem quae flumini erat adiuncta. Horum primis in ipsa fossamunitionis magna ruina oppressis ceteri faciliorem fugam habuerunt.Constat fugisse ex castris regem ipsum receptumque in navemmultitudine eorum qui ad proximas navis adnatabant demerso navigioperisse.

[32]Re felicissime celerrimeque gesta Caesar magnae victoriae fiduciaproximo terrestri itinere Alexandream cum equitibus contendit atqueea parte oppidi victor introiit quae praesidio hostium tenebatur.Neque eum consilium suum fefellit quin hostes eo proelio audito nihiliam de bello essent cogitaturi. Dignum adveniens fructum virtutis etanimi magnitudinis tulit: omnis enim multitudo oppidanorum armisproiectis munitionibusque suis relictisveste ea sumpta quasupplices dominantis deprecari consueruntsacrisque omnibus prolatisquorum religione precari offensos iratosque animos regum erantsolitiadvenienti Caesari occurrerunt seque ei dediderunt. Caesar infidem receptos consolatus per hostium munitiones in suam partemoppidi magna gratulatione venit suorumqui non tantum bellum ipsumac dimicationem sed etiam talem adventum eius felicem fuisselaetabantur.

[33]Caesar Aegypto atque Alexandrea potitus reges constituit quosPtolomaeus testamento scripserat atque obtestatus erat populumRomanum ne mutarentur. Nam maiore ex duobus puerisregeamissominori tradidit regnum maiorique ex duabus filiisCleopatraequaemanserat in fide praesidiisque eius; minoremArsinoencuius nominediu regnasse impotenter Ganymeden docuimusdeducere ex regnostatuitne qua rursus nova dissensioprius quam diuturnitateconfirmarentur regibus imperiaper homines seditiosos nasceretur.Legiones ibi veterana sexta secum reducta ceteras reliquitquofirmius esset eorum regum imperiumqui neque amorem suorum haberepoterantquod fideliter permanserant in Caesaris amicitianequevetustatis auctoritatempaucis diebus reges constituti. Simul adimperi nostri dignitatem utilitatemque publicam pertinereexistimabatsi permanerent in fide regespraesidiis eos nostrisesse tutos; si essent ingratiposse isdem praesidiis coerceri. Sicrebus omnibus confectis et collocatis ipse [itinere terrestri]profectus est in Syriam.

[34]Dum haec in Aegypto gerunturrex Deiotarus ad Domitium CalvinumcuiCaesar Asiam finitimasque provincias administrandas tradideratvenitoratum ne Armeniam minoremregnum suumneve CappadociamregnumAriobarzanispossideri vastarique pateretur a Pharnace; quo malonisi liberarenturimperata se facere pecuniamque promissam Caesarinon posse persolvere. Domitiusnon tantum ad explicandos sumptus reimilitaris cum pecuniam necessariam esse iudicaretsed etiam turpepopulo Romano et C. Caesari victori sibique infame esse statueretregna sociorum atque amicorum ab externo rege occuparinuntiosconfestim ad Pharnacem misitArmenia Cappadociaque decederet neveoccupatione belli civilis populi Romani ius maiestatemque temptaret.Hanc denuntiationem cum maiorem vim habituram existimaretsi propiuseas regiones cum exercitu accessissetad legiones profectus unam extribusXXXVIsecum ducitduas in Aegyptum ad Caesarem mittitlitteris eius evocatas; quarum altera bello Alexandrino non occurritquod itinere terrestri per Syriam erat missa. Adiungit Cn. Domitiuslegioni XXXVI duas ab Deiotaroquas ille disciplina atque armaturanostra compluris annos constitutas habebatequitesque Ctotidemqueab Ariobarzane sumit. Mittit P. Sestium ad C. Plaetorium quaestoremut legionem adduceret quae ex tumultuariis militibus in Pontoconfecta eratQuintumque Patisium in Ciliciam ad auxilia arcessenda.Quae copiae celeriter omnes iussu Domiti Comana convenerunt.

[35]Interim legati a Pharnace responsa referunt: Cappadocia sedecessisseArmeniam minorem recepissequam paterno nomme iureobtinere deberet. Denique eius regni causa integra Caesariservaretur: paratum enim se facere quod is statuisset. Cn. Domitiuscum animadverteret eum Cappadocia decessisse non voluntate adductumsed necessitatequod facilius Armeniam defendere posset subiectamsuo regno quam Cappadociam longius remotamquodque omnis trislegiones adducturum Domitium putassetex quibus cum duas ad Caesaremmissas audissetaudacius in Armenia substitisseperseverare coepitut eo quoque regno decederet; neque enim aliud ius esse Cappadociaeatque Armeniaenec iuste eum postulare ut in Caesaris adventum resintegra differretur; id enim esse integrum quod ita esset ut fuisset.His responsis datis cum eis copiis quas supra scripsi profectus estin Armeniam locisque superioribus iter facere instituit: nam ex Pontoa Comanis iugum editum silvestre estpertinens in Armeniam minoremquo Cappadocia finitur ab Armenia; cuius itineris has esse certasopportunitates [vidit]quod in locis superioribus nullus impetusrepentinus accidere hostium poteratet quod Cappadocia his iugissubiecta magnam commeatus copiam erat sumministratura.

[36]Compluris interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit quae depace agerent regiaque munera Domitio ferrent. Ea constanter omniaaspernabatur nec sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populiRomani et regna sociorum reciperare legatis respondebat. Magnis etcontinuis itineribus confectis cum adventaret ad Nicopolimquodoppidum positum in Armenia minore est plano ipso locomontibus tamenaltis ab duobus lateribus obiectis satis magno intervallo ab oppidoremotiscastra posuit longe a Nicopoli circiter milia passuum VII.Quibus ex castris cum locus angustus atque impeditus essettranseundusPharnaces in insidiis delectos pedites omnisque paenedisposuit equitesmagnam autem multitudinem pecoris intra eas faucesdissipari iussit paganosque et oppidanos in his locis obversariutsive amicus Domitius eas angustias transiretnihil de insidiissuspicareturcum in agris et pecora et homines animum adverteretversari tamquam amicorum adventusive inimicus ut in hostium finisveniretpraeda diripienda milites dissiparentur dispersiquecaederentur.

[37]Haec cum administraretnumquam tamen intermittebat legatos de paceatque amicitia mittere ad Domitiumcum hoc ipso crederet faciliuseum decipi posse. At contra spes pacis Domitio in isdem castrismorandi attulit causam. Ita Pharnacesamissa proximi temporisoccasione cum vereretur ne cognoscerentur insidiaesuos in castrarevocavit. Domitius postero die propius Nicopolim accessit castraqueoppido contulit. Quae dum muniunt nostriPharnaces aciem instruxitsuo more atque instituto. In fronte enim simplici derecta acie cornuatrinis firmabantur subsidiis; eadem ratione haec media collocabanturacie duobus dextra sinistraque intervallis simplicibus ordinibusinstructis. Perfecit inceptum castrorum opus Domitius parte copiarumpro vallo constituta.

[38]Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariisqui de Alexandrinisrebus litteras ad Domitium ferebantcognoscit Caesarem magno inpericulo versari flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesarisubsidia mitteret propiusque ipse Alexandream per Syriam accederet.Qua cognita re Pharnaces victoriae loco ducebatsi trahere tempuspossetcum discedendum Domitio celeriter putaret. Itaque ab oppidoqua facillimum accessum et aequissimum ad dimicandum nostris videbatfossas duas derectas non ita magno medio intervallo relicto IIIIpedum altitudinis in eum locum deduxit quo longius constituerat suamnon producere aciem. Inter has fossas aciem semper instruebatequitatum autem omnem ab lateribus extra fossam collocabat; qui nequealiter utilis esse poterat et multum numero anteibat nostrumequitatum.

[39]Domitius autemcum Caesaris magis periculo quam suo commovereturneque se tuto discessurum arbitraretursi condiciones quas reieceratrursus appeteret aut +sine causa+ discederetex propinquis castrisin aciem exercitum eduxit; XXXVI legionem in dextro cornu collocavitPonticam in sinistroDeiotari legiones in mediam aciem contulitquibus tamen angustissimum intervallum frontis reliquit reliquiscohortibus in subsidiis collocatis. Sic utrimque acie instructaprocessum est ad dimicandum.

[40]Signo sub idem tempus ab utroque dato concurritur: acriter variequepugnatur. Nam XXXVI legiocum extra fossam in equites regis impetumfecissetadeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederetfossamque transiret aversosque hostis aggrederetur. At Pontica exaltera parte legiocum paulum aversa hostibus cessissetfossamautem circumire +acies secundo+ conata essetut aperto latereaggrederetur hostemin ipso transitu fossae confixa et oppressa est.Deiotari vero legiones vix impetum sustinuerunt. Ita victrices regiaecopiae cornu suo dextro mediaque acie converterunt se ad XXXVIlegionem. Quae tamen fortiter vincentium impetum sustinuitmagniscopiis hostium circumdata praesentissimo animo pugnans in orbem serecepit ad radices montium; quo Pharnaces insequi propter iniquitatemloci noluit. Ita Pontica legione paene tota amissamagna parteDeiotari militum interfecta XXXVI legio in loca se superiora contulitnon amplius CCL desideratis. Ceciderunt eo proelio splendidi atqueinlustres viri non nulliequites Romani. Quo tamen incommodoDomitius accepto reliquias exercitus dissipati collegit itineribusquetutis per Cappadociam se in Asiam recepit.

[41]Pharnaces rebus secundis elatuscum de Caesare ea quae optabatsperaretPontum omnibus copiis occupavit ibique et victor etcrudelissimus rexcum sibi fortunam paternam feliciore eventudestinaretmulta oppida expugnavitbona civium RomanorumPonticorumque diripuitsupplicia constituit in eos qui aliquamformae atque aetatis commendationem habebant ea quae morte essentmiserioraPontumque nullo defendente paternum regnum glorians serecepisse obtinebat.

[42]Sub idem tempus in Illyrico est incommodum acceptumquae provinciasuperioribus mensibus retenta non tantum sine ignominia sed etiam cumlaude erat. Namque eo missus aestate cum duabus legionibus Q.CornificiusCaesaris quaestorpro praetorequamquam erat provinciaminime copiosa ad exercitus alendos et finitimo bello acdissensionibus confecta et vastatatamen prudentia ac diligentiasua. quod magnam curam suscipiebat ne quo temere progredereturetrecepit et defendit. Namque et castella complura locis editis positaquorum opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendaset bellum inferendumexpugnavit eaque praeda milites donavitquaeetsi erat tenuistamen in tanta provinciae desperatione erat gratapraesertim virtute partaet cum Octavius ex fuga Pharsalici proelimagna classe in illum se sinum contulissetpaucis navibusIadertinorumquorum semper in rem publicam singulare constiteratofficiumdispersis Octavianis navibus erat potitusut vel classedimicare posset adiunctis captivis navibus sociorum. Cum diversissimaparte orbis terrarum Cn. Pompeium Caesar victor sequereturcomplurisque adversarios in Illyricum propter Macedoniaepropinquitatem se reliquiis ex fuga collectis contulisse audiretlitteras ad Gabinium mittituti cum legionibus tironumquae nupererant conscriptaeproficisceretur in Illyricum coniunctisque copiiscum Q. Cornificiosi quod periculum provinciae inferreturdepelleret; sin ea non magnis copiis tuta esse possetin Macedoniamlegiones adduceret. Omnem enim illam partem regionemque vivo Cn.Pompeio bellum instauraturam esse credebat.

[43]Gabinius ut in Illyricum venit hiberno tempore anni ac difficili sivecopiosiorem provinciam existimans sive multum fortunae victorisCaesaris tribuens sive virtute et scientia sua confisusqua saepe inbellis periclitatus magnas res et secundas ductu ausuque suogesseratneque provinciae facultatibus sublevabaturquae partimerat exinanita partim infidelisneque navibus intercluso maritempestatibus commeatus supportari poterat; magnisque difficultatibuscoactus non ut volebat sed ut necesse erat bellum gerebat. Ita cumdurissimis tempestatibus propter inopiam castella aut oppidaexpugnare cogereturcrebro incommoda accipiebat adeoque est abarbaris contemptus ut Salonam se recipiens in oppidum maritimumquod cives Romani fortissimi fidelissimique incolebantin agminedimicare sit coactus. Quo proelio duobus milibus militum ampliusamissiscenturionibus XXXVIIItribunis IIIIcum reliquis copiisSalonam se recepit summaque ibi dificultate rerum omnium pressuspaucis mensibus morbo periit. Cuius et infelicitas vivi et subitamors in magnam spem Octavium adduxit provinciae potiendae; quem tamendiutius in rebus secundis et fortunaquae plurimum in bellis potestdiligentiaque Cornifici et virtus Vatini versari passa non est.

[44]Vatinius Brundisi cum essetcognitis rebus quae gestae erant inIllyricocum crebris litteris Cornifici ad auxilium provinciaeferendum evocaretur et M. Octavium audiret cum barbaris foederapercussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnarepraesidia partim classe per se partim pedestribus copiis perbarbarosetsi gravi valetudine adfectus vix corporis viribus animumsequebaturtamen virtute vicit incommodum naturae difficultatesqueet hiemis et subitae praeparationis. Nam cum ipse paucas in portunavis longas haberetlitteras in Achaiam ad Q. Calenum misitutisibi classem mitteret. Quod cum tardius fieret quam periculumnostrorum flagitabatqui sustinere impetum Octavi non poterantnavibus actuariisquarum numerus erat satis magnusmagnitudonequaquam satis iusta ad proeliandumrostra imposuit. His adiunctisnavibus longis et numero classis aucto militibus veteranis impositisquorum magnam copiam habebat ex omnibus legionibusqui numeroaegrorum relicti erant Brundisicum exercitus in Graeciamtransportareturprofectus est in Illyricum maritimasque non nullascivitatesquae defecerant Octavioque se tradiderantpartimrecipiebatpartim remanentis in suo consilio praetervehebatur necsibi ullius rei moram necessitatemque iniungebat quin quam celerrimeposset ipsum Octavium persequeretur. Hunc oppugnantem Epidaurum terramariqueubi nostrum erat praesidiumadventu suo discedere aboppugnatione coegit praesidiumque nostrum recepit.

[45]Octavius cum Vatinium classem magna ex parte confectam ex naviculisactuariis habere cognossetconfisus sua classe substitit ad insulamTauridem; qua regione Vatinius insequens navigabatnon quo Octaviumibi restitisse sciretsed quod eum longius progressum insequidecreverat. Cum propius Tauridem accessisset distensis suis navibusquod et tempestas erat turbulenta et nulla suspicio hostisrepenteadversam ad se venientem navem antemnis ad medium malum demissisinstructam propugnatoribus animum advertit. Quod ubi conspexitceleriter vela subduci demittique antemnas iubet et milites armari etvexillo sublatoquo pugnandi dabat signumquae primae navessubsequebantur idem ut facerent significabat. Parabant se Vatinianirepente oppressi; parati deinceps Octaviani ex portu procedebant.Instruitur utrimque aciesordine disposita magis Octavianaparatiormilitum animis Vatiniana.

[46]Vatinius cum animum adverteret neque navium se magnitudine nequenumero parem esse fortuitae dimicationifortunae rem committeremaluit. Itaque primus sua quinqueremi in quadriremem ipsius Octaviimpetum fecit. Celerrime fortissimeque contra illo remigante navesadversae rostris concurrerunt adeo vehementer ut navis Octavianarostro discusso ligno contineretur. Committitur acriter reliquislocis proelium concurriturque ad duces maxime: nam cum suo quisqueauxilium ferretmagnum comminus in angusto mari proelium factum est.Quantoque coniunctis magis navibus confligendi potestas dabaturtanto superiores erant Vatiniani; qui admiranda virtute ex suisnavibus in hostium navis transilire non dubitabant et dimicationeaequata longe superiores virtute rem feliciter gerebant. Deprimituripsius Octavi quadriremismultae praeterea capiuntur aut rostrispefforatae merguntur; propugnatores Octaviani partim in navibusiugulanturpartim in mare praecipitantur. Ipse Octavius se inscapham confert; in quam plures cum confugerentdepressa scaphavulneratus tamen adnatat ad suum myoparonem. Eo receptuscumproelium nox dirimerettempestate magna velis profugit. Sequunturhunc suae naves non nullaequas casus ab illo periculo vindicarat.

[47]At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibusincolumibus in eum se portum victor recepitquo ex portu classisOctavi ad dimicandum processerat. Capit ex eo prcelio penterem unamtriremis duasdicrotas VIII complurisque remiges Octavianosposteroque ibi diedum suas captivasque navis reficeretconsumptopost diem tertium contendit in insulam Issamquod eo se recepisse exfuga credebat Octavium. +Erat in eum+ nobilissimum regionum earumoppidum coniunctissimumque Octavio. Quo ut venitoppidani supplicesse Vatinio dedideruntcomperitque ipsum Octavium parvis paucisquenavigiis vento secundo regionem Graeciae petisseinde ut Siciliamdeinde Africam caperet. Ita brevi spatio re praeclarissime gestaprovincia recepta et Cornificio redditaclasse adversariorum ex illototo sinu expulsa victor se Brundisium incolumi exercitu et classerecepit.

[48]Eis autem temporibus quibus Caesar ad Dyrrachium Pompeium obsidebatet Palaepharsali rem feliciter gerebat Alexandreaeque cum periculomagno tum etiam maiore periculi fama dimicabatQ. Cassius Longinusin Hispania pro praetore provinciae ulterioris obtinendae causarelictussive consuetudine naturae suae sive odio quod in illamprovinciam susceperat quaestor ex insidiis ibi vulneratusmagnas odisui fecerat accessionesquod vel ex conscientia suacum de se mutuosentire provinciam crederetvel multis signis et testimoniis eorumqui difficulter odia dissimulabant animum advertere poteratetcompensare offensionem provinciae exercitus amore cupiebat. Itaquecum primum in unum locum exercitum conduxitsestertios centenosmilitibus est pollicitusnec multo postcum in Lusitania Medobregamoppidum montemque Herminium expugnassetquo Medobregensesconfugerantibique imperator esset appellatussestertiis centenismilites donavit. Multa praeterea et magna praemia singulisconcedebat; quae speciosum reddebant praesentem exercitus amorempaulatim tamen et occulte militarem disciplinam severitatemqueminuebant.

[49]Cassius legionibus in hiberna dispositis ad ius dicendum Cordubam serecepit contractumque in ea aes alienum gravissimis oneribusprovinciae constituit exsolvere; et ut largitionis postulatconsuetudoper causam liberalitatis speciosam plura largitoriquaerebantur. Pecuniae locupletibus imperabanturquas Longinus sibiexpensas ferri non tantum patiebatur sed etiam cogebatin gregemlocupletium simultatium causa tenues coiciebanturneque ullum genusquaestus aut magni et evidentis aut minimi et sordidipraetermittebatur quo domus et tribunal imperatoris vacaret. Nemoeratqui modo aliquam iacturam facere possetquin aut vadimonioteneretur aut in reos referretur. Ita magna etiam sollicitudopericulorum ad iacturas et detrimenta rei familiaris adiungebatur.

[50]Quibus de causis accidit utcum Longinus imperator eadem faceretquae fecerat quaestorsimilia rursus de morte eius provincialesconsilia inirent. Horum odium confirmabant non nulli familiares eiusquicum in illa societate versarentur rapinarumnihilo minusoderant eum cuius nomine peccabantsibique quod rapuerant acceptumreferebantquod interciderat aut erat interpellatum Cassioassignabant. Quintam legionem novam conscribit. Augetur odium et exipso dilectu et sumptu additae legionis. Complentur equitum III miliamaximisque ornantur impensis: nec provinciae datur ulla requies.

[51]Interim litteras accepit a Caesareut in Africam exercitum traiceretperque Mauretaniam ad finis Numidiae perveniretquod magna Cn.Pompeio Iuba miserat auxilia maioraque missurus existimabatur. Quibuslitteris acceptis insolenti voluptate efferebaturquod sibi novarumprovinciarum et fertilissimi regni tanta oblata esset facultas.Itaque ipse in Lusitaniam proficiscitur ad legiones arcessendasauxiliaque adducenda; certis hominibus dat negotium ut frumentumnavesque C praepararentur pecuniaeque describerentur atqueimperarenturne qua res cum redisset moraretur. Reditus eius fuitcelerior omnium opinione: non enim labor aut vigilantia cupientipraesertim aliquid Cassio deerat.

[52]Exercitu coacto in unum locum castris ad Cordubam positis procontione militibus exponit quas res Caesaris iussu gerere deberetpolliceturque eiscum in Mauretaniam traiecissetsestertios[centenos] se daturum; quintam fore in Hispania legionem. Ex contionese Cordubam recepit eoque ipso die tempore postmeridianocum inbasilicam iretquidam Minucius Silo cliens L. Racili libellumquasialiquid ab eo postularetut miles ei traditdeinde post Racilium --nam is latus Cassi tegebat --quasi responsum peteretceleriterdato loco cum se insinuassetsinistra corripit aversum dextraque bisferit pugione. Clamore sublato fit a coniuratis impetus universis.Munatius Flaccus proximum gladio traicit lictorem; hoc interfecto Q.Cassium legatum vulnerat. Ibi T. Vasius et L. Mercello similiconfidentia Flaccummunicipem suumadiuvant: erant enim omnesItalicenses. Ad ipsum Longinum L. Licinius Squillus involatiacentemque levibus sauciat plagis.

[53]Concurritur ad Cassium defendendum: semper enim Berones complurisqueevocatos cum telis secum habere consuerat. A quibus ceteriintercluduntur qui ad caedem faciendam subsequebantur; quo in numerofuit Calpurnius Salvianus et Manilius Tusculus. Minucius inter saxaquae iacebant in itinere fugiens opprimitur et relato domum Cassio adeum deducitur. Racilius in proximam se domum familiaris sui confertdum certum cognosceret confectusne Cassius esset. L. Laterensiscumid non dubitaretaccurrit laetus in castra militibusque vernaculiset secundae legionisquibus odio sciebat praecipue Cassium essegratulatur; tollitur a multitudine in tribunalpraetor appellatur.Nemo enim aut in provincia natusut vernaculae legionis militesautdiuturnitate iam factus provincialisquo in numero erat secundalegionon cum omni provincia consenserat in odio Cassi: nam legionemXXX et XXI paucis mensibus in Italia scriptas Caesar attribueratLonginoquinta legio nuper ibi erat confecta.

[54]Interim nuntiatur Laterensi vivere Cassium. Quo nuntio dolore magispermotus quam animo perturbatus reficit se celeriter et ad Cassiumvisendum proficiscitur. Re cognita XXX legio signa Cordubam infert adauxilium ferendum imperatori suo. Facit hoc idem XXI. Subsequitur hasV. Cum duae legiones reliquae essent in castrissecundaniveriti nesoli relinquerentur atque ex eo quid sensissent iudicaretursecutisunt factum superiorum. Permansit in sententia legio vernacula necullo timore de gradu deiecta est.

[55]Cassius eos qui nominati erant conscii caedis iubet comprehendi;+legiones V in castra remittit cohortibus XXX retentis.+ IndicioMinuci cognoscit L. Racilium et L. Laterensem et Annium Scapulammaximae dignitatis et gratiae provincialem hominem sibique tamfamiliarem quam Laterensem et Raciliumin eadem fuisse coniurationenec diu moratur dolorem suum quin eos interfici iubeat. Minuciumlibertis tradit excruciandumitem Calpurnium Salvianumquiprofitetur indicium coniuratorumque numerum augetvereut quidamexistimantut non nulli querunturcoactus. Isdem cruciatibusadfectus L. Mercello . . . Squillus nominat pluris; quos Cassiusinterfici iubet exceptis eis qui se pecunia redemerunt. Nam palam HSLX cum Calpurnio paciscitur et cum Q. Sestio L. Qui si maximenocentes sunt multatitamen periculum vitae dolorque vulnerumpecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.

[56]Aliquot post diebus litteras a Caesare missas accipitquibuscognoscit Pompeium in acie victum amissis copiis fugisse. Qua recognita mixtam dolore voluptatem capiebat: victoriae nuntiuslaetitiam exprimebatconfectum bellum licentiam temporumintercludebat. Sic erat dubius animus utrum nihil timere an omnialicere mallet. Sanatis vulneribus arcessit omnis qui sibi pecuniasexpensas tulerantacceptasque eas iubet referri; quibus parumvidebatur imposuisse onerisampliorem pecunam imperat. Equitum autemRomanorum dilectum instituit; quos ex omnibus conventibus coloniisqueconscriptos transmarina militia perterritos ad sacramentiredemptionem vocabat. Magnum hoc fuit vectigalmaius tamen creabatodium. His rebus confectis totum exercitum lustrat; legiones quas inAfricam ducturus erat et auxilia mittit ad traiectum. Ipse classemquam parabat ut inspiceretHispalim accedit ibique moraturpropterea quod edictum tota provincia proposueratquibus pecuniasimperasset neque contulissentse adirent. Quae evocatio vehementeromnis turbavit.

[57]Interim L. Titiusqui eo tempore tribunus militum in legionevernacula fueratnuntiat eam a legione XXXquam Q. Cassius legatussimul ducebatcum ad oppidum Ilipam castra haberetseditione factacenturionibus aliquot occisis qui signa tolli non patiebanturdiscessisse et ad secundam legionem contendissequae ad fretum alioitinere ducebatur. Cognita re noctu cum V cohortibusunetvicesimanorum egrediturmane pervenit +noctu+. Ibi eum diemutquid ageretur perspiceretmoratus Carmonem contendit. Hiccum legioXXX et XXI et cohortes IIII ex V legione totusque convenissetequitatusaudit IIII cohortis a vernaculis oppressas ad Obuculam cumhis ad secundam pervenisse legionem omnisque ibi se coniunxisse et T.Thorium Italicensem ducem delegisse. Celeriter habito consilio M.Marcellum quaestorem Cordubamut eam in potesate retineretQ.Cassium legatum Hispalim mittit. Paucis ei diebus affertur conventumCordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut voluntate autnecessitate adductum -- namque id varie nuntiabatur -- consentire cumCordubensibus; duas cohortis legionis Vquae fuerant Cordubae inpraesidioidem facere. Cassius his rebus incensus movet castra etpostero die Segoviam ad flumen Singiliense venit. Ibi habita contionemilitum temptat animos; quos cognoscit non sua sed Caesaris absentiscausa sibi fidissimos esse nullumque periculum deprecaturosdum pereos Caesari provincia restitueretur.

[58]Interim Thorius ad Cordubam veteres legiones adducit acnedissensionis initium natum seditiosa militum suaque natura videretursimul ut contra Q. Cassiumqui Caesaris nomine maioribus viribus utividebaturaeque potentem opponeret dignitatemCn. Pompeio seprovinciam reciperare velle palam dictitabat. Et forsitan etiam hocfecerit odio Caesaris et amore Pompeicuius nomen multum poteratapud eas legiones quas M. Varro obtinuerat. Sed id qua mentecommunis erat coniectura: certe hoc prae se Thorius ferebat; militesadeo fatebanturut Cn. Pompei nomen in scutis inscriptum haberent.Frequens legionibus conventus obviam proditneque tantum virorum sedetiam matrum familias ac praetextatorumdeprecaturque ne hostiliadventu Cordubam diriperent: nam se contra Cassium consentire cumomnibus; contra Caesarem ne facere cogerentur orare.

[59]Tantae multitudinis precibus et lacrimis exercitus commotus cumvideret ad Cassium persequendum nihil opus esse Cn. Pompei nomine etmemoria tamque omnibus Caesarianis quam Pompeianis Longinum esse inodio neque se conventum neque M. Marcellum contra Caesaris causamposse perducerenomen Pompei ex scutis detraxeruntMarcellumquise Caesaris causam defensurum profitebaturducem asciveruntpraetoremque appellarunt et conventum sibi adiunxerunt castraque adCordubam posuerunt. Cassius eo biduo circiter IIII milia passuum aCorduba citra flumen Baetim in oppidi conspectu loco excelso facitcastra; litteras ad regem Bogudem in Mauretaniam et [ad] M. Lepidumproconsulem in Hispaniam citeriorem mittitsubsidio sibiprovinciaeque Caesaris causa quam primum veniret. Ipse hostili modoCordubensium agros vastataedificia incendit.

[60]Cuius rei deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibiducem ceperant ad eum concurreruntut in aciem educerentur orantpriusque confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta contumelianobilissimae carissimaeque possessiones Cordubensium in conspectu suorapinisferro flammaque consumerentur. Marcellus cum confligeremiserrimum putaretquod et victoris et victi detrimentum ad eundemCaesarem esset redundaturum neque suae potestatis essetlegionesBaetim traducit aciemque instruit. Cum Cassium contra pro suiscastris aciem instruxisse loco superiore videretcausa interpositaquod is in aequum non descenderetMarcellus militibus persuadet utse recipiant in castra. Itaque copias reducere coepit. Cassiusquobono valebat Marcellumque infirmum esse sciebataggressus equitatulegionarios se recipientis compluris novissimos in fluminis ripisinterfecit. Cum hoc detrimento quid transitus fluminis vitidifficultatisque haberet cognitum essetMarcellus castra Baetimtransfertcrebroque uterque legiones in aciem educit; neque tamenconfligitur propter locorum difficultates.

[61]Erat copiis pedestribus multo firmior Marcellus; habebat enimveteranas nultisque proeliis expertas legiones. Cassius fidei magisquam virtuti legionum confidebat. Itaquecum castra castris collataessent et Marcellus locum idoneum castello cepisset quo prohibereaqua Cassianos possetLonginusveritus ne genere quodam obsidionisclauderetur in regionibus alienis sibique infestisnoctu silentio excastris proficiscitur celerique itinere Uliam contenditquod sibifidele esse oppidum credebat. Ibi adeo coniuncta ponit moenibuscastra ut et loci natura -- namque Ulia in edito monte posita est --et ipsa munitione urbis undique ab oppugnatione tutus esset. HuncMarcellus insequitur et quam proxime potest Uliam castra castrisconfert locorumque cognita naturaquo maxime rem deducere volebatnecessitate est deductus ut neque confligeret -- cuius si reifacultas essetresistere incitatis militibus non poterat -- nequevagari Cassium latius patereturne plures civitates ea paterenturquae passi erant Cordubenses. Castellis idoneis locis collocatisoperibusque in circuitu oppidi continuatis Uliam Cassiumquemunitionibus clausit. Quae prius quam perficerenturLonginus omnemsuum equitatum emisit; quem magno sibi usu fore credebatsi pabularifrumentarique Marcellum non patereturmagno autem fore impedimentosi clausus obsidione et inutilis necessarium consumeret frumentum.

[62]Paucis diebus Q. Cassi litteris acceptis rex Bogus cum copiis venitadiungitque ei legioni quam secum adduxerat compluris cohortisauxiliarias Hispanorum. Namque ut in civilibus dissensionibusaccidere consuevitita temporibus illis in Hispania non nullaecivitates rebus Cassi studebantplures Marcellum fovebant. Acceditcum copiis Bogus ad exteriores Marcelli munitiones. Pugnatur utrimqueacritercrebroque id accidit fortuna saepe ad utrumque victoriamtransferente; nec tamen umquam ab operibus depellitur Marcellus.

[63]Interim Lepidus ex citeriore provincia cum cohortibus legionariisXXXV magnoque numero equitum et reliquorum auxiliorum venit ea menteUliamut sine ullo studio contentiones Cassi Marcellique componeret.Huic venienti sine dubitatione Marcellus se credit atque offert;Cassius contra suis se tenet praesidiissive eo quod plus sibi iurisdeberi quam Marcello existimabatsive eo quod ne praeoccupatusanimus Lepidi esset obsequio adversarii verebatur. Ponit ad Uliamcastra Lepidus neque habet a Marcello quicquam divisi. Ne pugneturinterdicit; ad exeundum Cassium invitat fidemque suam in re omniinterponit. Cum diu dubitasset Cassius quid sibi faciendum quidveLepido esset credendumneque ullum exitum consili sui reperiret sipermaneret in sententiapostulat uti munitiones disicerentur sibiqueliber exitus daretur. Non tantum indutiis factis sed prope iam [pace]constituta opera [cum] complanarent custodiaeque munitionum essentdeductaeauxilia regis in id castellum Marcelli quod proximum eratregis castrisneque opinantibus omnibus -- si tamen in omnibus fuitCassius: nam de huius conscientia dubitabatur --impetum feceruntcomplurisque ibi milites oppresserunt. Quod nisi celeriterindignatione et auxilio Lepidi proelium esset diremptummaiorcalamitas esset accepta.

[64]Cum iter Cassio patefactum essetcastra Marcellus cum Lepidoconiungit. Lepidus eodem tempore Marcellusque Cordubam cum suisCassius proficiscitur Carmonem. Sub idem tempus Trebonius proconsulad provinciam obtinendam venit. De cuius adventu ut cognovit Cassiuslegiones quas secum habuerat equitatumque in hiberna distribuit; ipseomnibus suis rebus celeriter correptis Malacam contendit ibiqueadverso tempore navigandi navis conscenditut ipse praedicabatnese Lepido et Trebonio et Marcello committeretut amici eiusdictitabantne per eam provinciam minore cum dignitate iter faceretcuius magna pars ab eo defeceratut ceteri existimabantne pecuniailla ex infinitis rapinis confecta in potestatem cuiusquam veniret.Progressus secunda ut hiberna tempestate cum in Hiberum flumen noctisvitandae causa se contulissetinde paulo vehementiore tempestatenihilo periculosius se navigaturum credensprofectusadversisfluctibus occurrentibus ostio fluminisin ipsis faucibuscum nequeflectere navem propter vim fluminis neque directam tantis fluctibustenere possetdemersa nave periit.

[65]Cum in Syriam Caesar ex Aegypto venisset atque ab eis qui Romavenerant ad eum cognosceret litterisque urbanis animadverteret multaRomae male et inutiliter administrari neque ullam partem rei publicaesatis commode geriquod et contentionibus tribuniciis perniciosaeseditiones orirentur et ambitione atque indulgentia tribunorummilitum et qui legionibus praeerant multa contra moremconsuetudinemque militarem fierentquae dissolvendae disciplinaeseveritatisque essenteaque omnia flagitare adventum suum viderettamen praeferendum existimabatquas in provincias regionesquevenisseteas ita relinquere constitutas ut domesticis dissensionibusliberarenturiura legesque acciperentexternorum hostium metumdeponerent. Haec in SyriaCiliciaAsia celeriter se confecturumsperabatquod hae provinciae nullo bello premebantur; in Bithynia acPonto plus oneris videbat sibi impendere. Non excessisse enim PontoPharnacen audiebat neque excessurum putabatcum secundo proeliovehementer esset inflatus quod contra Domitium Calvinum fecerat.Commoratus fere in omnibus civitatibus quae maiore sunt dignitatepraemia bene meritis et viritim et publice tribuitde controversiisveteribus cognoscit ac statuit; regestyrannosdynastas provinciaefinitimosqui omnes ad eum concurrerantreceptos in fidemcondicionibus impositis provinciae tuendae ac defendendae dimittit etsibi et populo Romano amicissimos.

[66]Paucis diebus in ea provincia consumptis Sextum Caesaremamicum etnecessarium suumlegionibus Syriaeque praeficit; ipse eadem classequa venerat proficiscitur in Ciliciam. Cuius provinciae civitatesomnis evocat Tarsumquod oppidum fere totius Ciliciae nobilissimumfortissimumque est. Ibi rebus omnibus provinciae et finitimarumcivitatium constitutis cupiditate proficiscendi ad bellum gerendumnon diutius moraturmagnisque itineribus per Cappadociam confectisbiduum Mazacae commoratus Comana venitvetustissimum et sanctissimumin Cappadocia Bellonae templumquod tanta religione colitur utsacerdos eius deae maiestateimperiopotentia secundus a regeconsensu gentis illius habeatur. Id homini nobilissimo LycomediBithyno adiudicavitqui regio Cappadocum genere ortus iure minimedubiovetustate tamen propter adversam fortunam maiorum suorummutationemque generis intermisso sacerdotium id repetebat. Fratriautem Ariobarzanis Ariarathicum bene meritus uterque eorum de republica essetne aut regni hereditas Ariarathen sollicitaret autheres regni terreret +Ariobarzani attribuit qui sub eius imperio acdicione esset+. Ipse iter inceptum simili velocitate conficerecoepit.

[67]Cum propius Pontum finisque Gallograeciae accessissetDeiotarustetrarches Gallograeciae tum quidem paene totiusquod ei nequelegibus neque moribus concessum esse ceteri tetrarchae contendebantsine dubio autem rex Armeniae minoris ab senatu appellatusdepositisregiis insignibus neque tantum privato vestitu sed etiam reorumhabitu supplex ad Caesarem venit oratum ut sibi ignosceretquod inea parte positus terrarum quae nulla praesidia Caesaris habuissetexercitibus imperiisque [coactus] in Cn. Pompei castris fuisset:neque enim se debuisse iudicem esse controversiarum populi Romanised parere praesentibus imperiis.

[68]Contra quem Caesarcum plurima sua commemorasset officia quae consulei decretis publicis tribuissetcumque defensionem eius nullam posseexcusationem eius imprudentiae recipere coarguissetquod homo tantaeprudentiae ac diligentiae scire potuisset quis urbem Italiamqueteneretubi senatus populusque Romanusubi res publica essetquisdenique post L. LentulumC. Marcellum consul essettamen seconcedere id factum superioribus suis beneficiisveteri hospitioatque amicitiaedignitati aetatique hominisprecibus eorum quifrequentes concurrissent hospites atque amici Deiotari addeprecandumde controversiis tetrarcharum postea se cogniturum essedixitregium vestitum ei restituit. Legionem autem eam quam exgenere civium suorum Deiotarus armatura disciplinaque nostraconstitutam habebat equitatumque omnem ad bellum gerendum adducereiussit.

[69]Cum in Pontum venisset copiasque omnis in unum locum coegissetquaenumero atque exercitatione bellorum mediocres erant -- excepta enimlegione sextaquam secum abduxerat Alexandrea veteranam multislaboribus periculisque functam multisque militibus partimdifficultate itinerum ac navigationum partim crebritate bellorum adeodeminutamut minus mille hominibus in ea essetreliquae erant treslegionesuna Deiotariduae quae in eo proelio quod Cn. Domitiumfecisse cum Pharnace scripsimus fuerant --legati a Pharnace missiCaesarem adeunt atque imprimis deprecantur ne eius adventus hostilisesset: facturum enim omnia Pharnacen quae imperata essent. Maximequecommemorabant nulla Pharnacen auxilia contra Caesarem Pompeio darevoluissecum Deiotarusqui dedissettamen ei satisfecisset.

[70]Caesar respondit se fore aequissimum Pharnacisi quae pollicereturrepraesentaturus esset. Monuit autemut solebatmitibus verbislegatosne aut Deiotarum sibi obicerent aut nimis eo gloriarenturbeneficioquod auxilia Pompeio non misissent. Nam se neque libentiusfacere quicquam quam supplicibus ignoscre neque provinciarum publicasiniurias condonare eis posse qui [non] fuissent in se officiosi. Quinid ipsum quod commemorarent officium fuisse utilius Pharnaciquiprovidisset ne vincereturquam sibicui di immortales victoriamtribuissent. Itaque se magnas et gravis iniurias civium Romanorum quiin Ponto negotiati essentquoniam in integrum restituere non possetconcedere Pharnaci. Nam neque interfectis amissam vitam nequeexsectis virilitatem restituere posse; quod quidem supplicium graviusmorte cives Romani subissent. Ponto vero decederet confestimfamiliasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociiscivibusque Romanis quae penes eum essent. Si fecissetiam tune sibimitteret munera ac dona quae bene rebus gestis imperatores ab amicisaccipere consuessent. Miserat enim [ei] Pharnaces coronam auream. Hisresponsis datis legatos remisit.

[71]At Pharnaces liberaliter omnia pollicituscum festinantem acpraecurrentem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suispromissis quam res patereturquo celerius honestiusque ad res magisnecessarias proficisceretur -- nemini enim erat ignotum plurimis decausis ad urbem Caesarem revocar --lentius ageredecedendi diempostulare longiorempactiones interponerein summa frustraricoepit. Caesar cognita calliditate hominisquod aliis temporibusnatura facere consueverat tunc necessitate fecit adductusutcelerius omnium opinione manum consereret.

[72]Zela est oppidum in Ponto positumipsum ut in plano loco satismunitum: tumulus enim naturalisvelut manu factusexcelsioreundique fastigio sustinet murum. Circumpositi sunt huic oppido magnimultique intercisi vallibus colles; quorum editissimus unusquipropter victoriam Mithridatis et infelicitatem Triari detrimentumqueexercitus nostri magnam in illis partibus habet nobilitatemsuperioribus locis atque itineribus paene coniunctus [est] oppido necmulto longius milibus passuum III abest ab Zela. Hunc locum Pharnacesveteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suisomnibus occupavit.

[73]Caesar cum ab hoste milia passuum V castra posuisset videretque easvallis quibus regia castra munirentur eodem intervallo sua castramuniturassi modo ea loca hostes priores non cepissent quae multoerant propiora regis castrisaggerem comportari iubet intramunitiones. Quo celeriter collato proxima nocte vigilia quartalegionibus omnibus expeditis impedimentisque in castris relictisprima luce neque opinantibus hostibus eum ipsum locum cepitin quoMithridates secundum proelium adversus Triarium fecerat. Huc omnemcomportatum aggerem ex castris servitia +agerentur+ iussitne quisab opere miles discederetcum spatio non amplius passuum milleintercisa vallis castra hostium divideret ab opere incepto Caesariscastrorum.

[74]Pharnacescum id repente prima luce animadvertissetcopias suasomnis pro castris instruxit. Quas interposita tanta locoruminiquitate consuetudine magis pervulgata militari credebat instruiCaesar vel ad opus suum tardandumquo plures in armis tenerenturvel ad ostentationem regiae fiduciaene munitione magis quam manudefendere locum Pharnaces videretur. Itaque deterritus non est quominus prima acie pro vallo instructa reliqua pars exercitus opusfaceret. At Pharnaces impulsus sive loci felicitate sive auspiciis etreligionibus inductusquibus obtemperasse eum postea audiebamussive paucitate nostrorum qui in armis erant compertacum more operiscotidiani magnam illam servorum multitudinem quae aggerem portabatmilitum esse credidissetsive etiam fiducia veterani exercitus suiquem bis et vicies in acie conflixisse et vicisse legati eiusgloriabantursimul contemptu exercitus nostriquem pulsum a seDomitio duce sciebatinito consilio dimicandi descendere praeruptavalle coepit. Cuius aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationemet eo loco militum coartationemquem in locum nemo sanus hostissubiturus esset: cum interim Pharnaces eodem gradu quo in praeruptamdescenderat vallem ascendere adversus arduum collem instructis copiiscoepit.

[75]Caesar incredibili eius vel temeritate vel fiducia commotus nequeopinans imparatusque oppressus eodem tempore milites ab opererevocatarma capere iubetlegiones opponit aciemque instruit; cuiusrei subita trepidatio magnum terrorem attulit nostris. Nondumordinibus instructis falcatae regiae quadrigae permixtos militesperturbant; quae tamen celeriter multitudine telorum opprimuntur.Insequitur has acies hostiumet clamore sublato confligitur multumadiuvante natura lociplurimum deorum immortalium benignitate; quicum omnibus casibus bellicis intersunttum praecipue eis quibusnihil ratione potuit administrari.

[76]Magno atque acri proelio comminus facto dextro cornuquo veteranalegio sexta erat collocatainitium victoriae natum est. Ab ea partecum in proclive detruderentur hostesmulto tardiussed tamen isdemdis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profliganturcopiae regis. Quae quam facile subierant iniquum locumtam celeritergradu pulsae premebantur loci iniquitate. Itaque multis militibuspartim interfectis partim suorum ruina oppressisqui velocitateeffugere poterantarmis tamen proiectis vallem transgressi nihil exloco superiore inermi proficere poterant. At nostri victoria elatisubire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt.Defendentibus autem eis cohortibus castra quas Pharnaces praesidioreliqueratceleriter castris hostium sunt potiti. Interfectamultitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum paucis equitibusprofugit; cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulissetliberius profugiendivivus in Caesaris potestatem adductus esset.

[77]Tali victoria totiens victor Caesar incredibili est laetitiaadfectusquod maximum bellum tanta celeritate confecerat+quodquesubiti periculi recordatione laetior quod+ victoria facilis exdifficillimis rebus acciderat. Ponto recepto praeda omni regiamilitibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipseproficisciturlegionem sextam decedere ad praemia atque honoresaccipiendos in Italiam iubetauxilia Deiotari domum remittitduaslegiones cum Caelio Viniciano in Ponto relinquit.

[78]Ita per Gallograeciam Bithyniamque in Asiam iter facit omniumqueearum provinciarum de controversiis cognoscit et statuit; iura intetrarchasregescivitates distribuit. Mithridaten Pergamenumaquo rem feliciter celeriterque gestam in Aegypto supra scripsimusregio genere ortumdisciplinis etiam regiis educatum -- nam eumMithridatesrex Asiae totiuspropter nobilitatem Pergamo parvulumsecum asportaverat in castra multosque retinuerat annos -- regemBosphori constituitquod sub imperio Pharnacis fueratprovinciasquepopuli Romani a barbaris atque inimicis regibus interpositoamicissimo rege munivit. Eidem tetrarchian [legibus] Gallograecorumiure gentis et cognationis adiudicavit occupatam et possessam paucisante annis a Deiotaro. Neque tamen usquam diutius moratus est quamnecessitas urbanarum seditionum pati videbatur. Rebus felicissimecelerrimeque confectis in Italiam celerius omnium opinione venit.