Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


G. Iulii Cesaris

Commentariorumde Bello Gallico

 

LIberPrimus

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54

[1] Galliaest omnis divisa in partes tresquarum unam incolunt BelgaealiamAquitanitertiam qui ipsorum lingua Celtaenostra Galliappellantur. Hi omnes linguainstitutislegibus inter se differunt.Gallos ab Aquitanis Garumna flumena Belgis Matrona et Sequanadividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgaepropterea quod a cultuatque humanitate provinciae longissime absuntminimeque ad eosmercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animospertinent importantproximique sunt Germanisqui trans Rhenumincoluntquibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetiiquoque reliquos Gallos virtute praeceduntquod fere cotidianisproeliis cum Germanis contenduntcum aut suis finibus eos prohibentaut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum unaparsquam Gallosobtinere dictum estinitium capit a flumine RhodanocontineturGarumna flumineOceanofinibus Belgarumattingit etiam ab Sequaniset Helvetiis flumen Rhenumvergit ad septentriones. Belgae abextremis Galliae finibus oriunturpertinent ad inferiorem partemfluminis Rhenispectant in septentrionem et orientem solem.Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceaniquae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis etseptentriones.

[2]Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M.Messala[et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductusconiurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibussuis cum omnibus copiis exirent: perfacile essecum virtute omnibuspraestarenttotius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iispersuasitquod undique loci natura Helvetii continentur: una exparte flumine Rheno latissimo atque altissimoqui agrum Helvetium aGermanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimoqui est interSequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodanoquiprovinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minuslate vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; quaex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Promultitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinisangustos se fines habere arbitrabanturqui in longitudinem miliapassuum CCXLin latitudinem CLXXX patebant.

[3]His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt eaquae ad proficiscendum pertinerent comparareiumentorum et carrorumquam maximum numerum coemeresementes quam maximas facereut initinere copia frumenti suppeteretcum proximis civitatibus pacem etamicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satisesse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad easres conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitatessuscipit. In eo itinere persuadet CasticoCatamantaloedis filioSequanocuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et asenatu populi Romani amicus appellatus eratut regnum in civitatesua occuparetquod pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduofratri Diviciaciqui eo tempore principatum in civitate obtinebat acmaxime plebi acceptus eratut idem conaretur persuadet eique filiamsuam in matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conataperficerepropterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturusesset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent;se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat.Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regnooccupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliaesese potiri posse sperant.

[4]Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricemex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebatut igni cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix adiudicium omnem suam familiamad hominum milia decemundique coegitet omnes clientes obaeratosque suosquorum magnum numerum habebateodem conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit. Cum civitas obeam rem incitata armis ius suum exequi conaretur multitudinemquehominum ex agris magistratus cogerentOrgetorix mortuus est; nequeabest suspiciout Helvetii arbitranturquin ipse sibi mortemconsciverit.

[5]Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facereconanturut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratosesse arbitrati suntoppida sua omnianumero ad duodecimvicos adquadringentosreliqua privata aedificia incendunt; frumentum omnepraeter quod secum portaturi erantcomburuntut domum reditionisspe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; triummensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. PersuadentRauracis et Tulingis et Latobrigis finitimisuti eodem usi consiliooppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscanturBoiosquequi trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierantNoreiamque oppugnabantreceptos ad se socios sibi adsciscunt.

[6]Erant omnino itinera duoquibus itineribus domo exire possent: unumper Sequanosangustum et difficileinter montem Iuram et flumenRhodanumvix qua singuli carri ducerenturmons autem altissimusimpendebatut facile perpauci prohibere possent; alterum perprovinciam nostrammulto facilius atque expeditiuspropterea quodinter fines Helvetiorum et Allobrogumqui nuper pacati erantRhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur. Extremumoppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eooppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasurosquod nondum bono animo in populum Romanum viderenturexistimabantvel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebusad profectionem comparatis diem dicuntqua die ad ripam Rhodaniomnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. PisoneA.Gabinio consulibus.

[7]Caesari cum id nuntiatum esseteos per provinciam nostram iterfacere conarimaturat ab urbe proficisci et quam maximis potestitineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit.Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (eratomnino in Gallia ulteriore legio una)pontemqui erat ad Genavamiubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti suntlegatos ad eum mittunt nobilissimos civitatiscuius legationisNammeius et Verucloetius principem locum obtinebantqui dicerentsibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facerepropterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut eius voluntateid sibi facere liceat. Caesarquod memoria tenebat L. Cassiumconsulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugummissumconcedendum non putabat; neque homines inimico animodatafacultate per provinciam itineris faciunditemperaturos ab iniuriaet maleficio existimabat. Tamenut spatium intercedere posset dummilites quos imperaverat convenirentlegatis respondit diem se addeliberandum sumpturum: si quid vellentad Id. April. reverterentur.

[8]Interea ea legione quam secum habebat militibusquequi ex provinciaconveneranta lacu Lemannoqui in flumen Rhodanum influitadmontem Iuramqui fines Sequanorum ab Helvetiis dividitmiliapassuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.Eo opere perfecto praesidia disponitcastella communitquofaciliussi se invito transire conenturprohibere possit. Ubi eadies quam constituerat cum legatis venit et legati ad eumreverteruntnegat se more et exemplo populi Romani posse iter ulliper provinciam dare etsi vim facere conenturprohibiturumostendit. Helvetii ea spe deiecti navibus iunctis ratibusquecompluribus factisalii vadis Rhodaniqua minima altitudo fluminiseratnon numquam interdiusaepius noctu si perrumpere possentconatioperis munitione et militum concursu et telis repulsihocconatu destiterunt.

[9]Relinquebatur una per Sequanos viaqua Sequanis invitis propterangustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere nonpossentlegatos ad Dumnorigem Haeduum mittuntut eo deprecatore aSequanis impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanosplurimum poterat et Helvetiis erat amicusquod ex ea civitateOrgetorigis filiam in matrimonium duxeratet cupiditate regniadductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates suobeneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit et aSequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patianturobsidesque uti inter sese dent perficit: Sequanine itinereHelvetios prohibeantHelvetiiut sine maleficio et iniuriatranseant.

[10]Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum etHaeduorum iter in Santonum fines facerequi non longe a Tolosatiumfinibus absuntquae civitas est in provincia. Id si fieretintellegebat magno cum periculo provinciae futurum ut hominesbellicosospopuli Romani inimicoslocis patentibus maximequefrumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni quamfecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnisitineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tresquaecircum Aquileiam hiemabantex hibernis educit etqua proximum iterin ulteriorem Galliam per Alpes eratcum his quinque legionibus irecontendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribusoccupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus hisproeliis pulsis ab Oceloquod est oppidum citerioris provinciaeextremumin fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimopervenit; inde in Allobrogum finesab Allobrogibus in Segusiavosexercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.

[11]Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copiastraduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agrospopulabantur. Haeduicum se suaque ab iis defendere non possentlegatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore depopulo Romano meritos esse ut paene in conspectu exercitus nostriagri vastariliberi [eorum] in servitutem abducioppida expugnarinon debuerint. Eodem tempore quo Haedui Ambarrinecessarii etconsanguinei HaeduorumCaesarem certiorem faciunt sese depopulatisagris non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobrogesqui trans Rhodanum vicos possessionesque habebantfuga se adCaesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil essereliqui. Quibus rebus adductus Caesar non expectandum sibi statuitdumomnibusfortunis sociorum consumptisin Santonos Helvetiipervenirent.

[12]Flumen est Ararquod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanuminfluitincredibili lenitateita ut oculis in utram partem fluatiudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctistransibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iampartes copiarum Helvetios id flumen traduxissequartam vero partemcitra flumen Ararim reliquam essede tertia vigilia cum legionibustribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumentransierat. Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partemeorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvasabdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitasHelvetia in quattuor pagos divisa est. Hic pagus unuscum domoexissetpatrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat eteius exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive consilio deorumimmortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populoRomano intuleratea princeps poenam persolvit. Qua in re Caesar nonsolum publicassed etiam privatas iniurias ultus estquod eiussoceri L. Pisonis avumL. Pisonem legatumTigurini eodem proelioquo Cassium interfecerant.

[13]Hoc proelio factoreliquas copias Helvetiorum ut consequi possetpontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit.Helvetii repentino eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus XXaegerrime confecerantut flumen transirentillum uno die fecisseintellegerentlegatos ad eum mittunt; cuius legationis Divicoprinceps fuitqui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita cumCaesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceretin eampartem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesarconstituisset atque esse voluisset; sin bello persequi perseveraretreminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinaevirtutis Helvetiorum. Quod improviso unum pagum adortus essetcum iiqui flumen transissent suis auxilium ferre non possentne ob eam remaut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita apatribus maioribusque suis didicisseut magis virtute contenderentquam dolo aut insidiis niterentur. Quare ne committeret ut is locusubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecioneexercitus nomen caperet aut memoriam proderet.

[14]His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dariquod easres quas legati Helvetii commemorassent memoria teneretatque eogravius ferre quo minus merito populi Romani accidissent; qui sialicuius iniuriae sibi conscius fuissetnon fuisse difficile cavere;sed eo deceptumquod neque commissum a se intellegeret quare timeretneque sine causa timendum putaret. Quod si veteris contumeliaeoblivisci velletnum etiam recentium iniuriarumquod eo invito iterper provinciam per vim temptassentquod Haeduosquod AmbarrosquodAllobrogas vexassentmemoriam deponere posse? Quod sua victoria taminsolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisseadmirarentureodem pertinere. Consuesse enim deos immortalesquogravius homines ex commutatione rerum doleantquos pro scelere eorumulcisci velinthis secundiores interdum res et diuturnioremimpunitatem concedere. Cum ea ita sinttamensi obsides ab iis sibidenturuti ea quae polliceantur facturos intellegatet si Haeduisde iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerintitem siAllobrogibus satis faciuntsese cum iis pacem esse facturum. Divicorespondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsidesacciperenon dareconsuerint; eius rem populum Romanum esse testem.Hoc responso dato discessit.

[15]Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumqueomnemad numerum quattuor miliumquem ex omni provincia et Haeduisatque eorum sociis coactum habebatpraemittitqui videant quas inpartes hostes iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecutialieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium committunt; et pauci denostris cadunt. Quo proelio sublati Helvetiiquod quingentisequitibus tantam multitudinem equitum propulerantaudaciussubsistere non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacesserecoeperunt. Caesar suos a proelio continebatac satis habebat inpraesentia hostem rapinispabulationibus populationibusqueprohibere. Ita dies circiter XV iter fecerunt uti inter novissimumhostium agmen et nostrum primum non amplius quinis aut senis milibuspassuum interesset.

[16]Interim cotidie Caesar Haeduos frumentumquod essent publicepollicitiflagitare. Nam propter frigora [quod Gallia subseptentrionibusut ante dictum estposita est] non modo frumentain agris matura non erantsed ne pabuli quidem satis magna copiasuppetebat; eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexeratpropterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterantaquibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferricomportariadesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et dieminstare quo die frumentum militibus metiri oporteretconvocatiseorum principibusquorum magnam copiam in castris habebatin hisDiviciaco et Liscoqui summo magistratui praeeratquem vergobretumappellant Haeduiqui creatur annuus et vitae necisque in suos habetpotestatemgraviter eos accusatquodcum neque emi neque ex agrissumi possittam necessario temporetam propinquis hostibus ab iisnon subleveturpraesertim cum magna ex parte eorum precibus adductusbellum susceperit; multo etiam gravius quod sit destitutus queritur.

[17]Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacueratproponit: esse non nullosquorum auctoritas apud plebem plurimumvaleatqui privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hosseditiosa atque improba oratione multitudinem deterrerene frumentumconferant quod debeant: praestaresi iam principatum Galliaeobtinere non possintGallorum quam Romanorum imperia perferrenequedubitare [debeant] quinsi Helvetios superaverint Romaniuna cumreliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi. Ab isdem nostraconsilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari; hos a secoerceri non posse. Quin etiamquod necessariam rem coactus Caesarienuntiaritintellegere sese quanto id cum periculo feceritet obeam causam quam diu potuerit tacuisse.

[18]Caesar hac oratione Lisci DumnorigemDiviciaci fratremdesignarisentiebatsedquod pluribus praesentibus eas res iactari nolebatceleriter concilium dimittitLiscum retinet. Quaerit ex solo ea quaein conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto abaliis quaerit; reperit esse vera: ipsum esse Dumnorigemsummaaudaciamagna apud plebem propter liberalitatem gratiacupidumrerum novarum. Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorumvectigalia parvo pretio redempta haberepropterea quod illo licentecontra liceri audeat nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisseet facultates ad largiendum magnas comparasse; magnum numerumequitatus suo sumptu semper alere et circum se habereneque solumdomised etiam apud finitimas civitates largiter posseatque huiuspotentiae causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo acpotentissimo conlocasse; ipsum ex Helvetiis uxorem haberesororum exmatre et propinquas suas nuptum in alias civitates conlocasse. Favereet cupere Helvetiis propter eam adfinitatemodisse etiam suo nomineCaesarem et Romanosquod eorum adventu potentia eius deminuta etDiviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sitrestitutus. Si quid accidat Romanissummam in spem per Helvetiosregni obtinendi venire; imperio populi Romani non modo de regnosedetiam de ea quam habeat gratia desperare. Reperiebat etiam inquaerendo Caesarquod proelium equestre adversum paucis ante diebusesset factuminitium eius fugae factum a Dumnorige atque eiusequitibus (nam equitatuiquem auxilio Caesari Haedui miserantDumnorix praeerat): eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.

[19]Quibus rebus cognitiscum ad has suspiciones certissimae resaccederentquod per fines Sequanorum Helvetios traduxissetquodobsides inter eos dandos curassetquod ea omnia non modo iniussu suoet civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecissetquod a magistratuHaeduorum accusaretursatis esse causae arbitrabatur quare in eumaut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet. Hisomnibus rebus unum repugnabatquod Diviciaci fratris summum inpopulum Romanum studiumsummum in se voluntatemegregiam fidemiustitiamtemperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciacianimum offenderet verebatur. Itaque prius quam quicquam conareturDiviciacum ad se vocari iubet etcotidianis interpretibus remotisper C. Valerium Troucillumprincipem Galliae provinciaefamiliaremsuumcui summam omnium rerum fidem habebatcum eo conloquitur;simul commonefacit quae ipso praesente in concilio [Gallorum] deDumnorige sint dictaet ostendit quae separatim quisque de eo apudse dixerit. Petit atque hortatur ut sine eius offensione animi velipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat.

[20]Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit nequid gravius in fratrem statueret: scire se illa esse veranecquemquam ex eo plus quam se doloris caperepropterea quodcum ipsegratia plurimum domi atque in reliqua Galliaille minimum propteradulescentiam possetper se crevisset; quibus opibus ac nervis nonsolum ad minuendam gratiamsed paene ad perniciem suam uteretur.Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri. Quodsi quid ei a Caesare gravius accidissetcum ipse eum locum amicitiaeapud eum teneretneminem existimaturum non sua voluntate factum; quaex re futurum uti totius Galliae animi a se averterentur. Haec cumpluribus verbis flens a Caesare peteretCaesar eius dextram prendit;consolatus rogat finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esseostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntatiac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocatfratrem adhibet; quaein eo reprehendat ostendit; quae ipse intellegatquae civitasqueratur proponit; monet ut in reliquum tempus omnes suspicionesvitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit. Dumnorigicustodes ponitut quae agatquibuscum loquatur scire possit.

[21]Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monteconsedisse milia passuum ab ipsius castris octoqualis esset naturamontis et qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent misit.Renuntiatum est facilem esse. De tertia vigilia T. Labienumlegatumpro praetorecum duabus legionibus et iis ducibus qui itercognoverant summum iugum montis ascendere iubet; quid sui consiliisit ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere quo hostes ierantad eos contendit equitatumque omnem ante se mittit. P. Considiusquirei militaris peritissimus habebatur et in exercitu L. Sullae etpostea in M. Crassi fueratcum exploratoribus praemittitur.

[22]Prima lucecum summus mons a [Lucio] Labieno tenereturipse abhostium castris non longius mille et quingentis passibus abessetnequeut postea ex captivis comperitaut ipsius adventus autLabieni cognitus essetConsidius equo admisso ad eum accurritdicitmontemquem a Labieno occupari volueritab hostibus teneri: id se aGallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar suas copias inproximum collem subducitaciem instruit. Labienusut erat eipraeceptum a Caesare ne proelium committeretnisi ipsius copiaeprope hostium castra visae essentut undique uno tempore in hostesimpetus fieretmonte occupato nostros expectabat proelioqueabstinebat. Multo denique die per exploratores Caesar cognovit etmontem a suis teneri et Helvetios castramovisse et Considium timoreperterritum quod non vidisset pro viso sibi renuntiavisse. Eo die quoconsuerat intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorumcastris castra ponit.

[23]Postridie eius dieiquod omnino biduum supereratcum exercituifrumentum metiri oporteretet quod a Bibracteoppido Haeduorumlonge maximo et copiosissimonon amplius milibus passuum XVIIIaberatrei frumentariae prospiciendum existimavit; itaque iter abHelvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. Ea res per fugitivos L.Aemiliidecurionis equitum Gallorumhostibus nuntiatur. Helvetiiseu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarenteomagis quod pridie superioribus locis occupatis proelium noncommisissentsive eo quod re frumentaria intercludi posseconfiderentcommutato consilio atque itinere converso nostros anovissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.

[24]Postquam id animum advertitcopias suas Caesar in proximum collemsubduxit equitatumquequi sustineret hostium petummisit. Ipseinterim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuorveteranarum; in summo iugo duas legiones quas in Gallia citerioreproxime conscripserat et omnia auxilia conlocavitita ut supra setotum montem hominibus compleret; impedimenta sarcinasque in unumlocum conferri et eum ab iis qui in superiore acie constiterantmuniri iussit. Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta inunum locum contulerunt; ipsi confertissima aciereiecto nostroequitatuphalange facta sub primam nostram aciem successerunt.

[25]Caesar primum suodeinde omnium ex conspectu remotis equisutaequato omnium periculo spem fugae tolleretcohortatus suos proeliumcommisit. Milites loco superiore pilis missis facile hostiumphalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetumfecerunt. Gallis magno ad pugnam erat impedimento quod pluribus eorumscutis uno ictu pilorum transfixis et conligatiscum ferrum seinflexissetneque evellere neque sinistra impedita satis commodepugnare poterantmulti ut diu iactato bracchio praeoptarent scutummanu emittere et nudo corpore pugnare. Tandem vulneribus defessi etpedem referre etquod mons suberit circiter mille passuum spatioeose recipere coeperunt. Capto monte et succedentibus nostrisBoi etTulingiqui hominum milibus circiter XV agmen hostium claudebant etnovissimis praesidio erantex itinere nostros ab latere apertoadgressi circumvenireet id conspicati Helvetiiqui in montem sesereceperantrursus instare et proelium redintegrare coeperunt. Romaniconversa signa bipertito intulerunt: prima et secunda aciesutvictis ac submotis resisterettertiaut venientes sustineret.

[26]Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cumsustinere nostrorum impetus non possentalteri seut coeperantinmontem receperuntalteri ad impedimenta et carros suos secontulerunt. Nam hoc toto proeliocum ab hora septima ad vesperumpugnatum sitaversum hostem videre nemo potuit. Ad multam noctemetiam ad impedimenta pugnatum estpropterea quod pro vallo carrosobiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coiciebantet non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebantnostrosque vulnerabant. Diu cum esset pugnatumimpedimentiscastrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus efiliis captus est. Ex eo proelio circiter hominum milia CXXXsuperfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt [nullam partemnoctis itinere intermisso]; in fines Lingonum die quarto perveneruntcum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri[triduum morati] eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonaslitteras nuntiosque misitne eos frumento neve alia re iuvarent: quisi iuvissentse eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduointermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.

[27]Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eummiserunt. Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedesproiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissentatque eosin eo loco quo tum essent suum adventum expectare iussissetparuerunt. Eo postquam Caesar pervenitobsidesarmaservos qui adeos perfugissentpoposcit. Dum ea conquiruntur et conferuntur[nocte intermissa] circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenusappellatursive timore perterritine armis traditis supplicioadficerentursive spe salutis inductiquod in tanta multitudinedediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posseexistimarentprima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenumfinesque Germanorum contenderunt.

[28]Quod ubi Caesar resciitquorum per fines ierant his uti conquirerentet reducerentsi sibi purgati esse vellentimperavit; reductos inhostium numero habuit; reliquos omnes obsidibusarmisperfugistraditis in deditionem accepit. HelvetiosTulingosLatobrigos infines suosunde erant profectireverti iussitetquod omnibusfrugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarentAllobrogibusimperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosquequos incenderantrestituere iussit. Id ea maxime ratione fecitquodnoluit eum locum unde Helvetii discesserant vacarene propterbonitatem agrorum Germaniqui trans Rhenum incoluntex suis finibusin Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciaeAllobrogibusque essent. Boios petentibus Haeduisquod egregiavirtute erant cognitiut in finibus suis conlocarentconcessit;quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iurislibertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.

[29]In castris Helvetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecisconfectae et ad Caesarem relataequibus in tabulis nominatim ratioconfecta eratqui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possentet item separatimquot puerisenes mulieresque. [Quarum omniumrerum] summa erat capitum Helvetiorum milium CCLXIIITulingorummilium XXXVILatobrigorum XIIIIRauracorum XXIIIBoiorum XXXII; exhis qui arma ferre possent ad milia nonaginta duo. Summa omniumfuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum redierunt censu habitout Caesar imperaveratrepertus est numerus milium C et X.

[30]Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legatiprincipescivitatumad Caesarem gratulatum convenerunt: intellegere sesetametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab hispoenas bello repetissettamen eam rem non minus ex usu [terrae]Galliae quam populi Romani accidissepropterea quod eo consilioflorentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent uti totiGalliae bellum inferrent imperioque potirenturlocumque domicilio exmagna copia deligerent quem ex omni Gallia oportunissimum acfructuosissimum iudicassentreliquasque civitates stipendiariashaberent. Petierunt uti sibi concilium totius Galliae in diem certamindicere idque Caesaris facere voluntate liceret: sese habere quasdamres quas ex communi consensu ab eo petere vellent. Ea re permissadiem concilio constituerunt et iure iurando ne quis enuntiaretnisiquibus communi consilio mandatum essetinter se sanxerunt.

[31]Eo concilio dimissoidem princeps civitatum qui ante fuerant adCaesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de suaomniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnesflentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere etlaborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellentimpetrarentpropterea quodsi enuntiatum essetsummum in cruciatumse venturos viderent. Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliaetotius factiones esse duas; harum alterius principatum tenereHaeduosalterius Arvernos. Hi cum tantopere de potentatu inter semultos annos contenderentfactum esse uti ab Arvernis SequanisqueGermani mercede arcesserentur. Horum primo circiter milia XV Rhenumtransisse; postea quam agros et cultum et copias Gallorum hominesferi ac barbari adamassenttraductos plures; nunc esse in Gallia adC et XX milium numerum. Cum his Haeduos eorumque clientes semel atqueiterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisseomnemnobilitatemomnem senatumomnem equitatum amisisse. Quibus proeliiscalamitatibusque fractosqui et sua virtute et populi Romanihospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissentcoactosesse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurandocivitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium apopulo Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo subillorum dicione atque imperio essent. Unum se esse ex omni civitateHaeduorum qui adduci non potuerit ut iuraret aut liberos suos obsidesdaret. Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatumvenisse auxilium postulatumquod solus neque iure iurando nequeobsidibus teneretur. Sed peius victoribus Sequanis quam Haeduisvictis accidissepropterea quod Ariovistusrex Germanorumin eorumfinibus consedisset tertiamque partem agri Sequaniqui esset optimustotius Galliaeoccupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanosdecedere iuberetpropterea quod paucis mensibus ante Harudum miliahominum XXIIII ad eum venissentquibus locus ac sedes pararentur.Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerenturatque omnes Germani Rhenum transirent; neque enim conferendum esseGallicum cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem victus cum illacomparandam. Ariovistum autemut semel Gallorum copias proelioviceritquod proelium factum sit ad Magetobrigamsuperbe etcrudeliter imperareobsides nobilissimi cuiusque liberos poscere etin eos omnia exempla cruciatusque ederesi qua res non ad nutum autad voluntatem eius facta sit. Hominem esse barbarumiracundumtemerarium: non posse eius imperiadiutius sustineri. Nisi quid inCaesare populoque Romano sit auxiliiomnibus Gallis idem essefaciendum quod Helvetii fecerintut domo emigrentaliud domiciliumalias sedesremotas a Germanispetant fortunamquequaecumqueaccidatexperiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sintnon dubitarequin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum suppliciumsumat. Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recentivictoria vel nomine populi Romani deterrere posse ne maior multitudoGermanorum Rhenum traducaturGalliamque omnem ab Ariovisti iniuriaposse defendere.

[32]Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletuauxilium a Caesare petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos exomnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sedtristes capite demisso terram intueri. Eius rei quae causa essetmiratus ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani responderesed in eademtristitia taciti permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullamomnino vocem exprimere possetidem Diviacus Haeduus respondit: hocesse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorumquod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorareauderent absentisque Ariovisti crudelitatemvelut si cora adessethorrerentpropterea quod reliquis tamen fugae facultas dareturSequanis veroqui intra fines suos Ariovistum recepissentquorumoppida omnia in potestate eius essentomnes cruciatus essentperferendi.

[33]His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavitpollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spemet beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriisfacturum. Hac oratione habitaconcilium dimisit. Et secundum eamultae res eum hortabantur quare sibi eam rem cogitandam etsuscipiendam putaretin primis quod Haeduosfratresconsanguineosque saepe numero a senatu appellatosin servitute atque[in] dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apudAriovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populiRomani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. Paulatimautem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorummultitudinem venire populo Romano periculosum videbatneque sibihomines feros ac barbaros temperaturos existimabat quincum omnemGalliam occupavissentut ante Cimbri Teutonique fecissentinprovinciam exirent atque inde in Italiam contenderent [praesertimcum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret]; quibus rebusquam maturrime occurrendum putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibispiritustantam arrogantiam sumpseratut ferendus non videretur.

[34]Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteretqui ab eopostularent uti aliquem locum medium utrisque conloquio deligeret:velle sese de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Eilegationi Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare opus essetsese ad eum venturum fuisse; si quid ille se velitillum ad sevenire oportere. Praeterea se neque sine exercitu in eas partesGalliae venire audere quas Caesar possideretneque exercitum sinemagno commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse. Sibiautem mirum videri quid in sua Galliaquam bello vicissetautCaesari aut omnino populo Romano negotii esset.

[35]His responsis ad Caesarem relatisiterum ad eum Caesar legatos cumhis mandatis mittit: quoniam tanto suo populique Romani beneficioadtectuscum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatusessethanc sibi populoque Romano gratiam referret ut in conloquiumvenire invitatus gravaretur neque de communi re dicendum sibi etcognoscendum putarethaec esse quae ab eo postularet: primum ne quammultitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret;deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisquepermitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illisliceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorumbellum inferret. Si [id] ita fecissetsibi populoque Romanoperpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraretsesequoniam M. MessalaM. Pisone consulibus senatus censuisset utiquicumque Galliam provinciam obtineretquod commodo rei publicaelacere possetHaeduos ceterosque amicos populi Romani defenderetseHaeduorum iniurias non neglecturum.

[36]Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iisquos vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanumvictis non ad alterius praescriptumsed ad suum arbitrium imperareconsuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet quem ad modum suoiure utereturnon oportere se a populo Romano in suo iure impediri.Haeduos sibiquoniam belli fortunam temptassent et armis congressiac superati essentstipendiarios esse factos. Magnam Caesareminiuriam facerequi suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret.Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociisiniuria bellum inlaturumsi in eo manerent quod convenissetstipendiumque quotannis penderent; si id non fecissentlonge iisfraternum nomen populi Romani afuturum. Quod sibi Caesar denuntiaretse Haeduorum iniurias non neglecturumneminem secum sine suapernicie contendisse. Cum velletcongrederetur: intellecturum quidinvicti Germaniexercitatissimi in armisqui inter annos XIIIItectum non subissentvirtute possent.

[37]Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduiset a Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudesqui nuper inGalliam transportati essentfines eorum popularentur: sese neobsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveriautempagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedissequi Rhemumtransire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibusrebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavitnesinova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxissetminus facile resisti posset. Itaque re frumentaria quam celerrimepotuit comparata magnis itineribus ad Ariovistum contendit.

[38]Cum tridui viam processissetnuntiatum est ei Ariovistum cum suisomnibus copiis ad occupandum Vesontionemquod est oppidum maximumSequanorumcontendere [triduique viam a suis finibus processisse].Id ne accideretmagnopere sibi praecavendum Caesar existimabat.Namque omnium rerum quae ad bellum usui erant summa erat in eo oppidofacultasidque natura loci sic muniebatur ut magnam ad ducendumbellum daret facultatempropterea quod flumen [alduas] Dubis utcircino circumductum paene totum oppidum cingitreliquum spatiumquod est non amplius pedum MDCqua flumen intermittitmons continetmagna altitudineita ut radices eius montis ex utraque parte ripaefluminis continganthunc murus circumdatus arcem efficit et cumoppido coniungit. Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribuscontendit occupatoque oppido ibi praesidium conlocat.

[39]Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causamoraturex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum acmercatorumqui ingenti magnitudine corporum Germanosincredibilivirtute atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepe numerosese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorumdicebant ferre potuisse)tantus subito timor omnem exercitumoccupavit ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret. Hicprimum ortus est a tribunis militumpraefectisreliquisque qui exurbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usumhabebant: quorum alius alia causa inlataquam sibi ad proficiscendumnecessariam esse diceretpetebat ut eius voluntate discedereliceret; non nulli pudore adductiut timoris suspicionem vitarentremanebant. Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenerepoterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cumfamiliaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castristestamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam iiqui magnum in castris usum habebantmilites centurionesque quiqueequitatui praeerantperturbabantur. Qui se ex his minus timidosexistimari volebantnon se hostem vererised angustias itineris etmagnitudinem silvarum quae intercederent inter ipsos atqueAriovistumaut rem frumentariamut satis commode supportari possettimere dicebant. Non nulli etiam Caesari nuntiabantcum castramoveri ac signa ferri iussissetnon fore dicto audientes militesneque propter timorem signa laturos.

[40]Haec cum animadvertissetconvocato consilio omniumque ordinum ad idconsilium adhibitis centurionibusvehementer eos incusavit: primumquod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendumaut cogitandum putarent. Ariovistum se consule cupidissime populiRomani amicitiam adpetisse; cur hunc tam temere quisquam ab officiodiscessurum iudicaret? Sibi quidem persuaderi cognitis suisposlulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam nequepopuli Romani gratiam repudiaturum. Quod si furore atque amentiaimpulsum bellum intulissetquid tandem vererentur? Aut cur de suavirtute aut de ipsius diligentia desperarent? Factum eius hostispericulum patrum nostrorum memoria Cimbris et Teutonis a C. Mariopulsis [cum non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritusvidebatur]; factum etiam nuper in Italia servili tumultuquos tamenaliquid usus ac disciplinaquam a nobis accepissentsublevarint. Exquo iudicari posse quantum haberet in se boni constantiaproptereaquod quos aliquam diu inermes sine causa timuissent hos posteaarmatos ac victores superassent. Denique hos esse eosdem Germanosquibuscum saepe numero Helvetii congressi non solum in suis sed etiamin illorum finibus plerumque superarintqui tamen pares esse nostroexercitui non potuerint. Si quos adversum proelium et fuga Gallorumcommoverethossi quaererentreperire posse diuturnitate bellidefatigatis Gallis Ariovistumcum multos menses castris se acpaludibus tenuisset neque sui potestatem fecissetdesperantes iam depugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quamvirtute vicisse. Cui rationi contra homines barbaros atque imperitoslocus fuissethac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capiposse. Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasqueitineris conferrentfacere arrogantercum aut de officioimperatoris desperare aut praescribere viderentur. Haec sibi essecurae; frumentum SequanosLeucosLingones subministrareiamqueesse in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi temporeiudicaturos. Quod non fore dicto audientes neque signa laturidicanturnihil se ea re commoveri: scire enimquibuscumqueexercitus dicto audiens non fueritaut male re gesta fortunamdefuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam. Suaminnocentiam perpetua vitafelicitatem Helvetiorum bello esseperspectam. Itaque se quod in longiorem diem conlaturus fuissetrepraesentaturum et proxima nocte de quartavigilia castra moturumut quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque officiuman timor plus valeret. Quod si praeterea nemo sequaturtamen se cumsola decima legione iturumde qua non dubitetsibique eampraetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar et indulseratpraecipue et propter virtutem confidebat maxime.

[41]Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentessummaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata estprincepsqueX. legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se optimumiudicium fecissetseque esse ad bellum gerendum paratissimamconfirmavit. Deinde reliquae legiones cum tribunis militum etprimorum ordinum centurionibus egerunt uti Caesari satis facerent: seneque umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suumiudicium sed imperatoris esse existimavisse. Eorum satisfactioneaccepta et itinere exquisito per Diviciacumquod ex Gallis eimaximam fidem habebatut milium amplius quinquaginta circuitu locisapertis exercitum duceretde quarta vigiliaut dixeratprofectusest. Septimo diecum iter non intermitteretab exploratoribuscertior factus est Ariovisti copias a nostris milia passuum IIII etXX abesse.

[42]Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit: quod anteade conloquio postulassetid per se fieri licerequoniam propiusaccessisset seque id sine periculo facere posse existimaret. Nonrespuit condicionem Caesar iamque eum ad sanitatem revertiarbitrabaturcum id quod antea petenti denegasset ultropollicereturmagnamque in spem veniebat pro suis tantis populiqueRomani in eum beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinaciadesisteret. Dies conloquio dictus est ex eo die quintus. Interimsaepe cum legati ultro citroque inter eos mitterenturAriovistuspostulavit ne quem peditem ad conloquium Caesar adduceret: vereri sene per insidias ab eo circumveniretur; uterque cum equitatu veniret:alia ratione sese non esse venturum. Caesarquod neque conloquiuminterposita causa tolli volebat neque salutem suam Gallorum equitatuicommittere audebatcommodissimum esse statuit omnibus equis Gallisequitibus detractis eo legionarios milites legionis X.cui quammaxime confidebatimponereut praesidium quam amicissimumsi quidopus facto essethaberet. Quod cum fieretnon inridicule quidam exmilitibus X. legionis dixit: plus quam pollicitus esset Caesaremfacere; pollicitum se in cohortis praetoriae loco X. legionemhabiturum ad equum rescribere.

[43]Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hiclocus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eout erat dictumad conloquium venerunt. Legionem Caesarquam equisdevexeratpassibus CC ab eo tumulo constituit. Item equitesAriovisti pari intervallo constiterunt. Ariovistus ex equis utconloquerentur et praeter se denos ad conloquium adducerentpostulavit. Ubi eo ventum estCaesar initio orationis sua senatusquein eum beneficia commemoravitquod rex appellatus esset a senatuquod amicusquod munera amplissime missa; quam rem et pauciscontigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docebat;illumcum neque aditum neque causam postulandi iustam haberetbeneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum.Docebat etiam quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsiscum Haeduis intercederentquae senatus consulta quotiens quamquehonorifica in eos facta essentut omni tempore totius Galliaeprincipatum Haedui tenuissentprius etiam quam nostram amicitiamadpetissent. Populi Romani hanc esse consuetudinemut socios atqueamicos non modo sui nihil deperderesed gratiadignitatehonoreauctiores velit esse; quod vero ad amicitiam populi Romaniattulissentid iis eripi quis pati posset? Postulavit deinde eademquae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociisbellum inferretobsides redderetsi nullam partem Germanorum domumremittere possetat ne quos amplius Rhenum transire pateretur.

[44]Ariovistus ad postulata Caesaris pauca responditde suis virtutibusmulta praedicavit: transisse Rhenum sese non sua spontesed rogatumet arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domumpropinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessasobsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belliquodvictores victis imponere consuerint. Non sese Gallis sed Gallos sibibellum intulisse: omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisseac contra se castra habuisse; eas omnes copias a se uno proeliopulsas ac superatas esse. Si iterum experiri velintse iterumparatum esse decertare; si pace uti velintiniquum esse de stipendiorecusarequod sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiampopuli Romani sibi ornamento et praesidionon detrimento esseoportereatque se hac spe petisse. Si per populum Romanum stipendiumremittatur et dediticii subtrahanturnon minus libenter seserecusaturum populi Romani amicitiam quam adpetierit. Quodmultitudinem Germanorum in Galliam traducatid se sui muniendinonGalliae oppugnandae causa facere; eius rei testimonium esse quod nisirogatus non venerit et quod bellum non intulerit sed defenderit. Seprius in Galliam venisse quam populum Romanum. Numquam ante hoctempus exercitum populi Romani Galliae provinciae finibus egressum.Quid sibi vellet? Cur in suas possessiones veniret? Provinciam suamhanc esse Galliamsicut illam nostram. Ut ipsi concedi nonoporteretsi in nostros fines impetum faceretsic item nos esseiniquosquod in suo iure se interpellaremus. Quod fratres a senatuHaeduos appellatos diceretnon se tam barbarum neque tam imperitumesse rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo HaeduosRomanis auxilium tulisse neque ipsos in iis contentionibus quasHaedui secum et cum Sequanis habuissent auxilio populi Romani usosesse. Debere se suspicari simulata Caesarem amicitiaquod exercitumin Gallia habeatsui opprimendi causa habere. Qui nisi decedat atqueexercitum deducat ex his regionibussese illum non pro amico sed prohoste habiturum. Quod si eum interfeceritmultis sese nobilibusprincipibusque populi Romani gratum esse facturum (id se ab ipsis pereorum nuntios compertum habere)quorum omnium gratiam atqueamicitiam eius morte redimere posset. Quod si decessisset et liberampossessionem Galliae sibi tradidissetmagno se illum praemioremuneraturum et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius laboreet periculo confecturum.

[45]Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desisterenon posset: neque suam neque populi Romani consuetudinem pati utoptime meritos socios desereretneque se iudicare Galliam potiusesse Ariovisti quam populi Romani. Bello superatos esse Arvernos etRutenos a Q. Fabio Maximoquibus populus Romanus ignovisset neque inprovinciam redegisset neque stipendium posuisset. Quod siantiquissimum quodque tempus spectari oporteretpopuli Romaniiustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus observarioporteretliberam debere esse Galliamquam bello victam suislegibus uti voluisset.

[46]Dum haec in conloquio gerunturCaesari nuntiatum est equitesAriovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitarelapidestelaque in nostros coicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suosrecepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent.Nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proeliumfore videbattamen committendum non putabat utpulsis hostibusdici posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos. Posteaquam in vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquioAriovistus usus omni Gallia Romanis interdixissetimpetumque innostros eius equites fecissenteaque res conloquium ut diremissetmulto maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectumest.

[47]Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iisrebus quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo:uti aut iterum conloquio diem constitueret autsi id minus velletex suis legatis aliquem ad se mitteret. Conloquendi Caesari causavisa non estet eo magis quod pridie eius diei Germani retineri nonpotuerant quin tela in nostros coicerent. Legatum ex suis sese magnocum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturumexistimabat. Commodissimum visum est C. Valerium ProcillumC.Valerii Caburi filiumsumma virtute et humanitate adulescentemcuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus eratet propterfidem et propter linguae Gallicae scientiamqua multa iam Ariovistuslonginqua consuetudine utebaturet quod in eo peccandi Germaniscausa non essetad eum mittereet una M. Metiumqui hospitioAriovisti utebatur. His mandavit quae diceret Ariovistus cognoscerentet ad se referrent. Quos cum apud se in castris Ariovistusconspexissetexercitu suo praesente conclamavit: quid ad sevenirent? an speculandi causa? Conantes dicere prohibuit et incatenas coniecit.

[48]Eodem die castra promovit et milibus passuum VI a Caesaris castrissub monte consedit. Postridie eius diei praeter castra Caesaris suascopias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eoconsilio uti frumento commeatuque qui ex Sequanis et Haeduissupportaretur Caesarem intercluderet. Ex eo die dies continuos VCaesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuitutsi vellet Ariovistus proelio contendereei potestas non deesset.Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuitequestriproelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnaequo se Germaniexercuerant: equitum milia erant VItotidem numero peditesvelocissimi ac fortissimiquos ex omni copia singuli singulos suaesalutis causa delegerant: cum his in proeliis versabanturad eos seequites recipiebant; hisi quid erat duriusconcurrebantsi quigraviore vulnere accepto equo decideratcircumsistebant; si quo eratlongius prodeundum aut celerius recipiendumtanta erat horumexercitatione celeritas ut iubis sublevati equorum cursumadaequarent.

[49]Ubi eum castris se tenere Caesar intellexitne diutius commeatuprohibereturultra eum locumquo in loco Germani consederantcirciter passus DC ab hiscastris idoneum locum delegit aciequetriplici instructa ad eum locum venit. Primam et secundam aciem inarmis essetertiam castra munire iussit. [Hic locus ab hostecirciter passus DCuti dictum estaberat.] Eo circiter hominum XVImilia expedita cum omni equitatu Ariovistus misitquae copiaenostros terrerent et munitione prohiberent. Nihilo setius Caesarutante constitueratduas acies hostem propulsaretertiam opusperficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit etpartem auxiliorumquattuor reliquas legiones in castra maiorareduxit.

[50]Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suaseduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxithostibusque pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodireintellexitcirciter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demumAriovistus partem suarum copiarumquae castra minora oppugnaretmisit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasusuas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus incastra reduxit. Cum ex captivis quaereret Caesar quam ob remAriovistus proelio non decertarethanc reperiebat causamquod apudGermanos ea consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus etvaticinationibus declararent utrum proelium committi ex usu essetnecne; eas ita dicere: non esse fas Germanos superaresi ante novamlunam proelio contendissent.

[51]Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis essevisum est reliquitalarios omnes in conspectu hostium pro castrisminoribus constituitquod minus multitudine militum legionariorumpro hostium numero valebatut ad speciem alariis uteretur; ipsetriplici instructa acie usque ad castra hostium accessit. Tum demumnecessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimqueconstituerunt paribus intervallisHarudesMarcomanosTribocosVangionesNemetesSedusiosSuebosomnemque aciem suam raedis etcarris circumdederuntne qua spes in fuga relinqueretur. Eo mulieresimposueruntquae ad proelium proficiscentes milites passis manibusflentes implorabant ne se in servitutem Romanis traderent.

[52]Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecituti eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a dextro cornuquod eam partem minime firmam hostium esse animadverteratproeliumcommisit. Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum feceruntitaque hostes repente celeriterque procurreruntut spatium pila inhostes coiciendi non daretur. Relictis pilis comminus gladiispugnatum est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange factaimpetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri qui inphalanga insilirent et scuta manibus revellerent et desupervulnerarent. Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugamconiecta esseta dextro cornu vehementer multitudine suorum nostramaciem premebant. Id cum animadvertisset P. Crassus adulescensquiequitatui praeeratquod expeditior erat quam ii qui inter aciemversabanturtertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.

[53]Ita proelium restitutum estatque omnes hostes terga verterunt necprius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eoloco circiter L pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi tranarecontenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt. In hisfuit Ariovistusqui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit;reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt. Duae fueruntAriovisti uxoresuna Sueba nationequam domo secum eduxeratalteraNoricaregis Voccionis sororquam in Gallia duxerat a fratremissam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisaaltera capta est. C. Valerius Procilluscum a custodibus in fugatrinis catenis vinctus trahereturin ipsum Caesarem hostes equitatuinsequentem incidit. Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsavictoria voluptatem attulitquod hominem honestissimum provinciaeGalliaesuum familiarem et hospitemereptum ex manibus hostium sibirestitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate etgratulatione quicquam fortuna deminuerat. Is se praesente de se tersortibus consultum dicebatutrum igni statim necaretur an in aliudtempus reservaretur: sortium beneficio se esse incolumem. Item M.Metius repertus et ad eum reductus est.

[54]Hoc proelio trans Rhenum nuntiatoSuebiqui ad ripas Rhenivenerantdomum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenumincolunt perterritos senseruntinsecuti magnum ex iis numerumocciderunt. Caesar una aestate duobus maximis bellis confectismaturius paulo quam tempus anni postulabat in hiberna in Sequanosexercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in citerioremGalliam ad conventus agendos profectus est.

 

 

 

LIber Secundus

1234567891011121314151617181920212223242526272829303132333435

[1] Cumesset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis]ita uti suprademonstravimuscrebri ad eum rumores adferebantur litterisque itemLabieni certior fiebat omnes Belgasquam tertiam esse Galliae partemdixeramuscontra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare.Coniurandi has esse causas: primum quod vererentur neomni pacataGalliaad eos exercitus noster adduceretur; deinde quod ab nonnullis Gallis sollicitarenturpartim quiut Germanos diutius inGallia versari noluerantita populi Romani exercitum hiemare atqueinveterascere in Gallia moleste ferebantpartim qui mobilitate etlevitate animi novis imperiis studebant; ab non nullis etiam quod inGallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos hominesfacultates habebant vulgo regna occupabantur; qui minus facile eamrem imperio nostro consequi poterant.

[2] Hisnuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallianovas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam quideduceret Q. Pedium legatum misit. Ipsecum primum pabuli copia esseinciperetad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisqueGallis qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos geranturcognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Hi constanter omnesnuntiaverunt manus cogiexercitum in unum locum conduci. Tum verodubitandum non existimavit quin ad eos proficisceretur. Refrumentaria provisa castra movet diebusque circiter XV ad finesBelgarum pervenit.

[3] Eo cumde improviso celeriusque omnium opinione venissetRemiqui proximiGalliae ex Belgis suntad eum legatos Iccium et Andebrogiumprimoscivitatismiseruntqui dicerent se suaque omnia in fidem atquepotestatem populi Romani permittereneque se cum reliquis Belgisconsensisse neque contra populum Romanum coniurasseparatosque esseet obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumentoceterisque rebus iuvare; reliquos omnes Belgas in armis esseGermanosque qui cis Rhenum incolant sese cum his coniunxissetantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones quidemfratresconsanguineosque suosqui eodem iure et isdem legibus utanturunumimperium unumque magistratum cum ipsis habeantdeterrere potuerintquin cum iis consentirent.

[4] Cum abiis quaereret quae civitates quantaeque in armis essent et quid inbello possentsic reperiebat: plerosque Belgos esse ortos a GermanisRhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibiconsedisse Gallosque qui ea loca incolerent expulissesolosque essequipatrum nostrorum memoria omni Gallia vexataTeutonos Cimbrosqueintra suos fines ingredi prohibuerint; qua ex re fieri uti earumrerum memoria magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in remilitari sumerent. De numero eorum omnia se habere explorata Remidicebantpropterea quod propinquitatibus adfinitatibus quo coniunctiquantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad idbellum pollicitus sit cognoverint. Plurimum inter eos Bellovacos etvirtute et auctoritate et hominum numero valere: hos posse conficerearmata milia centumpollicitos ex eo numero electa milia LXtotiusque belli imperium sibi postulare. Suessiones suos essefinitimos; fines latissimos feracissimosque agros possidere. Apud eosfuisse regem nostra etiam memoria Diviciacumtotius Galliaepotentissimumqui cum magnae partis harum regionumtum etiamBritanniae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad huncpropter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntatedeferri; oppida habere numero XIIpolliceri milia armata L; totidemNerviosqui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque absint;XV milia AtrebatesAmbianos X miliaMorinos XXV miliaMenapios VIImiliaCaletos X miliaVeliocasses et Viromanduos totidemAtuatucosXVIIII milia; CondrusosEburonesCaerososPaemanosqui uno nomineGermani appellanturarbitrari ad XL milia.

[5] CaesarRemos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus omnem senatum adse convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit. Quaeomnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse Diviciacum Haeduummagnopere cohortatus docet quanto opere rei publicae communisquesalutis intersit manus hostium distinerine cum tanta multitudineuno tempore confligendum sit. Id fieri possesi suas copias Haeduiin fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros popularicoeperint. His datis mandatis eum a se dimittit. Postquam omnesBelgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit neque iamlonge abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis cognovitflumen Axonamquod est in extremis Remorum finibusexercitumtraducere maturavit atque ibi castra posuit. Quae res et latus unumcastrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae erant tuta abhostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus utsine periculo ad eum portari possent efficiebat. In eo flumine ponserat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. TituriumSabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinempedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.

[6] Ab hiscastris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII. Idex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo diesustentatum est. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec:ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murumlapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus esttestudinefacta portas succedunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat. Namcum tanta multitudo lapides ac tela coicerentin muro consistendipotestas erat nulli. Cum finem oppugnandi nox fecissetIccius Remussumma nobilitate et gratia inter suosqui tum oppido praeeratunusex iis qui legati de pace ad Caesarem venerantnuntium ad eummittitnisi subsidium sibi submittatursese diutius sustinere nonposse.

[7] Eo demedia nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerantNumidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidiooppidanis mittit; quorum adventu et Remis cum spe defensionis studiumpropugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppididiscessit. Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorumdepopulatiomnibus vicis aedificiisque quo adire potuerant incensisad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus passuumminus duobus castra posuerunt; quae castraut fumo atque ignibussignificabaturamplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.

[8] Caesarprimo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionemvirtutis proelio supersedere statuit; cotidie tamen equestribusproeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderentpericlitabatur. Ubi nostros non esse inferiores intellexitloco procastris ad aciem instruendam natura oportuno atque idoneoquod iscollis ubi castra posita erant paululum ex planitie editus tantumadversus in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occuparepoteratatque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in fronteleniter fastigatus paulatim ad planitiem redibatab utroque latereeius collis transversam fossam obduxit circiter passuum CCCC et adextremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavitnecum aciem instruxissethostesquod tantum multitudine poterantablateribus pugnantes suos circumvenire possent. Hoc factoduabuslegionibus quas proxime conscripserat in castris relictis utsi quoopus essetsubsidio duci possentreliquas VI legiones pro castrisin acie constituit. Hostes item suas copias ex castris eductasinstruxerunt.

[9] Paluserat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostritransirent hostes expectabant; nostri autemsi ab illis initiumtranseundi fieretut impeditos adgrederentur parati in armis erant.Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. Ubi neutritranseundi initium faciuntsecundiore equitum proelio nostris Caesarsuos in castra reduxit. Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonamcontenderuntquod esse post nostra castra demonstratum est. Ibivadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eoconsilio utsi possentcastellumcui praeerat Q. Titurius legatusexpugnarent pontemque interscinderentsi minus potuissentagrosRemorum popularenturqui magno nobis usui ad bellum gerendum erantcommeatuque nostros prohiberent.

[10][Caesar] certior factus ab Titurio omnem equitatum et levis armaturaeNumidasfunditores sagittariosque pontem traducit atque ad eoscontendit. Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostriin flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt; per eorumcorpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorumreppulerunt primosquequi transierantequitatu circumventosinterfecerunt. Hostesubi et de expugnando oppido et de fluminetranseundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locuminiquiorum progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos resfrumentaria deficere coepitconcilio convocato constituerunt optimumesse domum suam quemque revertiet quorum in fines primum Romaniexercitum introduxissentad eos defendendos undique convenirentutpotius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticiscopiis rei frumentariae uterentur. Ad eam sententiam cum reliquiscausis haec quoque ratio eos deduxitquod Diviciacum atque Haeduosfinibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His persuaderi utdiutius morarentur neque suis auxilium terrent non poterat.

[11] Ea reconstitutasecunda vigilia magno cumstrepitu ac tumultu castrisegressi nullo certo ordine neque imperiocum sibi quisque primumitineris locum peteret et domum pervenire properaretfecerunt utconsimilis fugae profectio videretur. Hac re statim Caesar perspeculatores cognita insidias veritusquod qua de causa discederentnondum perspexeratexercitum equitatumque castris continuit. Primaluceconfirmata re ab exploratoribusomnem equitatumquinovissimum agmen morareturpraemisit. His Q. Pedium et L.Aurunculeium Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum cumlegionibus tribus subsequi iussit. Hi novissimos adorti et multamilia passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientiumconcideruntcum ab extremo agminead quos ventum eratconsisterentfortiterque impetum nostrorum militum sustinerentprioresquodabesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperiocontinerenturexaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fugasibi praesidium ponerent. Ita sine ullo periculo tantam eorummultitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium; suboccasum solis sequi destiterunt seque in castraut erat imperatumreceperunt.

[12]Postridie eius diei Caesarprius quam se hostes ex terrore ac fugareciperentin fines Suessionumqui proximi Remis erantexercitumduxit et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit. Idex itinere oppugnare conatusquod vacuum ab defensoribus esseaudiebatpropter latitudinem fossae murique altitudinem paucisdefendentihus expugnare non potuit. Castris munitis vineas agerequaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit. Interim omnis exfuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit.Celeriter vineis ad oppidum actisaggere iacto turribusqueconstitutismagnitudine operumquae neque viderant ante Galli nequeaudierantet celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem dededitione mittunt et petentibus Remis ut conservarentur impetrant.

[13]Caesarobsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regisduobus filiis armisque omnibus ex oppido traditisin deditionemSuessiones accipit exercitumque in Bellovacos ducit. Qui cum sesuaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppidoCaesar cum exercitu circiter milia passuum V abessetomnes maioresnatu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et voce significarecoeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire neque contrapopulum Romanum armis contendere. Itemcum ad oppidum accessissetcastraque ibi poneretpueri mulieresque ex muro passis mallibus suomore pacem ab Romanis petierunt.

[14] Prohis Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiisad eum reverterat) facit verba: Bellovacos omni tempore in fide atqueamicitia civitatis Haeduae fuisse; impulsos ab suis principibusquidicerent Haeduos a Caesare in servitutem redacto. Omnes indignitatescontumeliasque perferreet ab Haeduis defecisse et populo Romanobellum intulisse. Qui eius consilii principes fuissentquodintellegerent quantam calamitatem civitati intulissentin Britanniamprofugisse. Petere non solum Bellovacossed etiam pro his Haeduosut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur. Quod si feceritHaeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturumquorumauxiliis atque opibussi qua bella inciderintsustentareconsuerint.

[15]Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in fidemrecepturum et conservaturum dixitet quod erat civitas magna interBelgas auctoritate atque hominum multitudine praestabatDC obsidespoposcit. His traditis omnibusque armis ex oppido conlatisab eoloco in fines Ambianorum pervenit; qui se suaque omnia sine moradediderunt. Eorum fines Nervii attingebant. Quorum de naturamoribusque Caesar cum quaereretsic reperiebat: nullum esse aditumad eos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriampertinentium inferriquod his rebus relanguescere animos eorum etremitti virtutem existimarent; esse homines feros magnaeque virtutis;increpitare atque incusare reliquos Belgasqui se populo Romanodedidissent patriamque virtutem proiecissent; confirmare sese nequelegatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos.

[16] Cumper eorum fines triduum iter fecissetinveniebat ex captivis Sabimflumen a castris suis non amplius milibus passuum X abesse; trans idflumen omnes Nervios consedisse adventumque ibi Romanorum expectareuna cum Atrebatibus et Viromanduisfinitimis suis (nam his utrisquepersuaserant uti eandem belli fortunam experirentur); expectari etiamab iis Atuatucorum copias atque esse in itinere; mulieres quique peraetatem ad pugnam inutiles viderentur in eum locum coniecisse quopropter paludes exercitui aditus non esset.

[17] Hisrebus cognitisexploratores centurionesque praemittit qui locumcastris idoneum deligant. Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Galliscomplures Caesarem secuti una iter facerentquidam ex hisut posteaex captivis cognitum esteorum dierum consuetudine itineris nostriexercitus perspectanocte ad Nervios pervenerunt atque hisdemonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum magnum numerumintercedereneque esse quicquam negotiicum prima legio in castravenisset reliquaeque legiones magnum spatium abessenthanc subsarcinis adoriri; qua pulsa impedimentisque direptisfuturum utreliquae contra consistere non auderent. Adiuvabat etiam eorumcollsilium qui rem deferebant quod Nervii antiquituscum equitatunihil possent (neque enim ad hoc tempus ei rei studentsed quicquidpossuntpedestribus valent copiis)quo facilius finitimorumequitatumsi praedandi causa ad eos venissentimpedirenttenerisarboribus incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramisenatis [et] rubis sentibusque interiectis effecerant ut instar murihae saepes munimentum praeberentquo non modo non intrari sed neperspici quidem posset. His rebus cum iter agminis nostriimpedireturnon omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt.

[18] Locinatura erat haecquem locum nostri castris delegerant. Collis absummo aequaliter declivis ad flumen Sabimquod supra nominavimusvergebat. Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversushuic et contrariuspassus circiter CC infimus apertusab superioreparte silvestrisut non facile introrsus perspici posset. Intra eassilvas hostes in occulto sese continebant; in aperto loco secundumflumen paucae stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudopedum circiter trium.

[19]Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis; sed ratioordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant.Nam quod hostibus adpropinquabatconsuetudine sua Caesar VI legionesexpeditas ducebat; post eas totius exercitus impedimenta conlocarat;inde duae legiones quae proxime conscriptae erant totum agmenclaudebant praesidioque impedimentis erant. Equites nostri cumfunditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatuproelium commiserunt. Cum se illi identidem in silvis ad suosreciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerentnequenostri longius quam quem ad finem porrecta [ac] loca apertapertinebant cedentes insequi auderentinterim legiones VI quaeprimae venerantopere dimensocastra munire coeperunt. Ubi primaimpedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebantvisa suntquod tempus inter eos committendi proelii conveneratutintra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi seseconfirmaverantsubito omnibus copiis provolaverunt impetumque innostros equites fecerunt. His facile pulsis ac proturbatisincredibili celeritate ad flumen decucurreruntut paene uno temporeet ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostesviderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castraatque eos qui in opere occupati erant contenderunt.

[20]Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendumquoderat insignecum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum; abopere revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causaprocesserant arcessendi; acies instruenda; milites cohortandi; signumdandum. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursushostium impediebat. His difficultatibus duae res erant subsidioscientia atque usus militumquod superioribus proeliis exercitatiquid fieri oporteret non minus commode ipsi sibi praescribere quam abaliis doceri poterantet quod ab opere singulisque legionibussingulos legatos Caesar discedere nisi munitis castris vetuerat. Hipropter propinquitatem et celeritatem hostium nihil iam Caesarisimperium expectabantsed per se quae videbantur administrabant.

[21]Caesarnecessariis rebus imperatisad cohortandos militesquam[in] partem fors obtulitdecucurrit et ad legionem decimam devenit.Milites non longiore oratione cohortatus quam uti suae pristinaevirtutis memoriam retinerent neu perturbarentur animo hostiumqueimpetum fortiter sustinerentquod non longius hostes aberant quamquo telum adigi possetproelii committendi signum dedit. Atque inalteram item cohortandi causa profectus pugnantibus occurrit.Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandumanimus ut non modo ad insignia accommodanda sed etiam ad galeasinduendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit. Quamquisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima signaconspexitad haec constititne in quaerendis suis pugnandi tempusdimitteret.

[22]Instructo exercitu magis ut loci natura [delectusque collis] etnecessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordopostulabatcum diversae legiones aliae alia in parte hostibusresisterent saepibusque densissimisut ante demonstravimusinteriectis prospectus impedireturneque certa subsidia conlocarineque quid in quaque parte opus esset provideri neque ab uno omniaimperia administrari poterant. Itaque in tanta rerum iniquitatefortunae quoque eventus varii sequebantur.

[23]Legionis VIIII. et X. militesut in sinistra parte acieiconstiterantpilis emissis cursu ac lassitudine exanimatosvulneribusque confectos Atrebates (nam his ea pars obvenerat)celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt et transireconantes insecuti gladiis magnam partem eorum impeditaminterfecerunt. Ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locuminiquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio infugam coniecerunt. Item alia in parte diversae duae legionesXI. etVIII.profligatis Viromanduisquibuscum erant congressaeex locosuperiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur. At totis ferecastris a fronte et a sinistra parte nudatiscum in dextro cornulegio XII. et non magno ab ea intervallo VII. constitissetomnesNervii confertissimo agmine duce Boduognatoqui summam imperiitenebatad eum locum contenderunt; quorum pars ab aperto laterelegiones circumvenirepars summum castrorum locum petere coepit.

[24] Eodemtempore equites nostri levisque armaturae peditesqui cum iis unafuerantquos primo hostium impetu pulsos dixeramcum se in castrareciperentadversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partemfugam petebant; et calonesqui ab decumana porta ac summo iugocollis nostros victores flumen transire conspexerantpraedandi causaegressicum respexissent et hostes in nostris castris versarividissentpraecipites fugae sese mandabant. Simul eorum qui cumimpedimentis veniebant clamor fremitusque oriebaturaliique aliam inpartem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti equitesTreveriquorum inter Gallos virtutis opinio est singularisquiauxilii causa a civitate missi ad Caesarem venerantcum multitudinehostium castra [nostra] complerilegiones premi et paenecircumventas tenericalonesequitestunditoresNumidas diversosdissipatosque in omnes partes fugere vidissentdesperatis nostrisrebus domum contenderunt: Romanos pulsos superatosquecastrisimpedimentisque eorum hostes potitos civitati renuntiaverunt.

[25]Caesar ab X. legionis cohortatione ad dextrum cornu prolectusubisuos urgeri signisque in unum locum conlatis XII. legionis confertosmilites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento viditquartae cohortisomnibus centurionibus occisis signiferoque interfectosigno amissoreliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis autoccisisin his primipilo P. Sextio Baculofortissimo viromultisgravibusque vulneribus confectout iam se sustinere non possetreliquos esse tardiores et non nullos ab novissimis deserto locoproelio excedere ac tela vitarehostes neque a fronte ex inferioreloco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et rem essein angusto viditneque ullum esse subsidium quod submitti possetscuto ab novissimis [uni] militi detractoquod ipse eo sine scutoveneratin primam aciem processit centurionibusque nominatimappellatis reliquos cohortatus milites signa inferre et manipuloslaxare iussitquo facilius gladiis uti possent. Cuius adventu speinlata militibus ac redintegrato animocum pro se quisque inconspectu imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navarecuperetpaulum hostium impetus tardatus est.

[26]Caesarcum VII. legionemquae iuxta constiteratitem urgeri abhoste vidissettribunos militum monuit ut paulatim sese legionesconiungerent et conversa signa in hostes inferrent. Quo facto cumaliis alii subsidium ferrent neque timerent ne aversi ab hostecircumvenirenturaudacius resistere ac fortius pugnare coeperunt.Interim milites legionum duarum quae in novissimo agmine praesidioimpedimentis fuerantproelio nuntiatocursu incitato in summo colleab hostibus conspiciebanturet T.Labienus castris hostium potitus etex loco superiore quae res in nostris castris gererentur conspicatusX.legionem subsidio nostris misit. Qui cum ex equitum et calonum fugaquo in loco res esset quantoque in periculo et castra et legiones etimperator versaretur cognovissentnihil ad celeritatem sibi reliquifecerunt.

[27] Horumadventu tanta rerum commutatio est facta ut nostrietiam quivulneribus confecti procubuissentscutis innixi proeliumredintegrarentcalones perterritos hostes conspicati etiam inermesarmatis occurrerentequites verout turpitudinem fugae virtutedelerentomnibus in locis pugnae se legionariis militibuspraeferrent. At hostesetiam in extrema spe salutistantam virtutempraestiterunt utcum primi eorum cecidissentproximi iacentibusinsisterent atque ex eorum corporibus pugnarenthis deiectis etcoacervatis cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in nostroscoicerent et pila intercepta remitterent: ut non nequiquam tantaevirtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimumflumenascendere altissimas ripassubire iniquissimum locum; quaefacilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.

[28] Hocproelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorumredactomaiores natuquos una cum pueris mulieribusque in aestuariaac paludes coniectos dixeramushac pugna nuntiatacum victoribusnihil impeditumvictis nihil tutum arbitrarenturomnium quisupererant consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt;et in commemoranda civitatis calamitate ex DC ad tres senatoresexhominum milibus LX vix ad Dqui arma ferre possentsese redactosesse dixerunt. Quos Caesarut in miseros ac supplices ususmisericordia videreturdiligentissime conservavit suisque finibusatque oppidis uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria etmaleficio se suosque prohiberent.

[29]Atuatucide quibus supra diximuscum omnibus copiis auxilio Nerviisvenirenthac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt; cunctisoppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregienatura munitum contulerunt. Quod cum ex omnibus in circuitu partibusaltissimas rupes deiectusque haberetuna ex parte leniter acclivisaditus in latitudinem non amplius pedum CC relinquebatur; quem locumduplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa etpraeacutas trabes in muro conlocabant. Ipsi erant ex CimbrisTeutonisque prognatiquicum iter in provinciam nostram atqueItaliam; facerentiis impedimentis quae secum agere ac portare nonpoterant citra flumen Rhenum depositis custodiae [ex suis] acpraesidio VI milia hominum una reliquerant. Hi post eorum obitummultos annos a finitimis exagitaticum alias bellum inferrentaliasinlatum defenderentconsensu eorum omnium pace facta hunc sibidomicilio locum delegerant.

[30] Acprimo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursionesfaciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant; postea vallopedum XII in circuitu milium crebrisque castellis circummuniti oppidosese continebant. Ubi vineis actis aggere extructo turrim proculconstitui videruntprimum inridere ex muro atque increpitarevocibusquod tanta machinatio a tanto spatio institueretur:quibusnam mallibus aut quibus viribus praesertim homines tantulaestaturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporumquorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in murosese posse conlocare confiderent?

[31] Ubivero moveri et adpropinquare muris videruntnova atque inusitataspecie commoti legatos ad Caesarem de pace miseruntqui ad huncmodum locutinon se existimare Romanos sine ope divina bellumgererequi tantae altitudinis machinationes tanta celeritatepromovere possentse suaque omnia eorum potestati permitteredixerunt. Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia acmansuetudinequam ipsi ab aliis audirentstatuisset Atuatucos esseconservandosne se armis despoliaret. Sibi omnes fere finitimos esseinimicos ac suae virtuti invidere; a quibus se defelldere traditisarmis non possent. Sibi praestaresi in eum casum deducerenturquamvis fortunam a populo Romano pati quam ab his per cruciatuminterfici inter quos dominari consuessent.

[32] Adhaec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam merito eorumcivitatem conservaturumsi prius quam murum aries attigisset sededidissent; sed deditionis nullam esse condicionem nisi armistraditis. Se id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisqueimperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent. Rerenuntiata ad suos illi se quae imperarentur facere dixerunt. Armorummagna multitudine de muro in fossamquae erat ante oppidumiactasic ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorumadaequarentet tamen circiter parte tertiaut postea perspectumestcelata atque in oppido retentaportis patefactis eo die pacesunt usi.

[33] Subvesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussitnequam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. Illi ante initout intellectum estconsilioquod deditione facta nostros praesidiadeducturos aut denique indiligentius servaturos crediderantpartimcum iis quae retinuerant et celaverant armispartim scutis excortice factis aut viminibus intextisquae subitout temporisexiguitas postulabatpellibus induxeranttertia vigiliaqua minimearduus ad nostras munitiones accensus videbaturomnibus copiisrepente ex oppido eruptionem fecerunt. Celeriterut ante Caesarimperaveratignibus significatione factaex proximis castellis eoconcursum estpugnatumque ab hostibus ita acriter est ut a virisfortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos qui ex valloturribusque tela iacerent pugnari debuitcum in una virtute omnisspes consisteret. Occisis ad hominum milibus IIII reliqui in oppidumreiecti sunt. Postridie eius diei refractis portiscum iamdefenderet nemoatque intromissis militibus nostrissectionem eiusoppidi universa Caesar vendidit. Ab iis qui emerant capitum numerusad eum relatus est milium LIII.

[34] Eodemtempore a P. Crassoquem cum legione una miserat ad VenetosVenellosOsismosCoriosolitasEsuviosAulercosRedonesquaesunt maritimae civitates Oceanumque attinguntcertior factus estomnes eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani esseredactas.

[35] Hisrebus gestis omni Gallia pacatatanta huius belli ad barbaros opinioperlata est uti ab iis nationibus quae trans Rhenum incolerentlegationes ad Caesarem mitterenturquae se obsides daturasimperatafacturas pollicerentur. Quas legationes Caesarquod in ItaliamIllyricumque properabatinita proxima aestate ad se reverti iussit.Ipse in CarnutesAndesTuronos quaeque civitates propinquae iislocis erant ubi bellum gesseratlegionibus in hiberna deductisinItaliam profectus est. Ob easque res ex litteris Caesaris dierum XVsupplicatio decreta estquod ante id tempus accidit nulli.

 

LIberTertius

1234567891011121314151617181920212223242526272829

[1] Cum inItaliam proficisceretur CaesarSer. Galbam cum legione XII et parteequitatus in NantuatesVeragros Sedunosque misitqui a finibusAllobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpespertinent. Causa mittendi fuit quod iter per Alpesquo magno cumpericulo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerantpatefierivolebat. Huic permisitsi opus esse arbitrareturuti in his locislegionem hiemandi causa conlocaret. Galba secundis aliquot proeliisfactis castellisque compluribus eorum expugnatismissis ad eumundique legatis obsidibusque datis et pace factaconstituit cohortesduas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legioniscohortibus in vico Veragrorumqui appellatur Octodurus hiemare; quivicus positus in valle non magna adiecta planitie altissimis montibusundique continetur. Cum hic in duas partes flumine dividereturalteram partem eius vici Gallis [ad hiemandum] concessitalteramvacuam ab his relictam cohortibus attribuit. Eum locum vallo fossaquemunivit.

[2] Cumdies hibernorum complures transissent frumentumque eo comportariiussissetsubito per exploratores certior factus est ex ea parteviciquam Gallis concesseratomnes noctu discessisse montesque quiimpenderent a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. Idaliquot de causis accideratut subito Galli belli renovandilegionisque opprimendae consilium caperent: primumquod legionemneque eam plenissimam detractis cohortibus duabus et compluribussingillatimqui commeatus petendi causa missi erantabsentibuspropter paucitatem despiciebant; tum etiamquod propter iniquitatemlocicum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et tela coicerentne primum quidem impetum suum posse sustineri existimabant. Accedebatquod suos ab se liberos abstraetos obsidum nomine dolebantetRomanos non solum itinerum causa sed etiam perpetuae possessionisculmina Alpium oceupare conari et ea loca finitimae provinciaeadiungere sibi persuasum habebant.

[3] Hisnuntiis acceptis Galbacum neque opus hibernorum munitionesque pleneessent perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis essetprovisum quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bellotimendum existimaveratconsilio celeriter convocato sententiasexquirere coepit. Quo in consiliocum tantum repentini periculipraeter opinionem accidisset ac iam omnia fere superiora locamultitudine armatorum completa conspicerentur neque subsidio venirineque commeatus supportari interclusis itineribus possentprope iamdesperata salute non nullae eius modi sententiae dicebanturutimpedimentis relictis eruptione facta isdem itineribus quibus eopervenissent ad salutem contenderent. Maiori tamen parti placuithocreservato ad extremum casum consilio interim rei eventum experiri etcastra defendere.

[4] Brevispatio interiectovix ut iis rebus quas constituissent conlocandisatque administrandis tempus dareturhostes ex omnibus partibus signodato decurrerelapides gaesaque in vallum coicere. Nostri primointegris viribus fortiter propugnare neque ullum flustra telum exloco superiore mittereet quaecumque pars castrorum nudatadefensoribus premi videbatureo occurrere et auxilium ferresed hocsuperari quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebantalii integris viribus succedebant; quarum rerum a nostris propterpaucitatem fieri nihil poteratac non modo defesso ex pugnaexcedendised ne saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendiac sui recipiendi facultas dabatur.

[5] Cumiam amplius horis sex continenter pugnareturac non solum vires sedetiam tela nostros deficerentatque hostes acrius instarentlanguidioribusque nostris vallum scindere et fossas complerecoepissentresque esset iam ad extremum perducta casumP. SextiusBaculusprimi pili centurioquem Nervico proelio compluribusconfectum vulneribus diximuset item C. Volusenustribunus militumvir et consilii magni et virtutisad Galbam accurrunt atque unamesse spem salutis docentsi eruptione facta extremum auxiliumexperirentur. Itaque convocatis centurionibus celeriter militescertiores facitpaulisper intermitterent proelium ac tantum modotela missa exciperent seque ex labore reficerentpost dato signo excastris erumperentatque omnem spem salutis in virtute ponerent.

[6] Quodiussi sunt faciuntac subito omnibus portis eruptione facta nequecognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatemrelinquunt. Ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorumcastrorum venerant undique circumventos intercipiuntet ex hominummilibus amplius XXXquem numerum barbarorum ad castra venisseconstabatplus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugamcoiciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur. Sicomnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suasrecipiunt. Quo proelio factoquod saepius fortunam temptare Galbanolebat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerataliisoccurrisse rebus videbatmaxime frumenti [commeatusque] inopiapermotus postero die omnibus eius vici aedificiis incensis inprovinciam reverti contenditac nullo hoste prohibente aut iterdemorante incolumem legionem in Nantuatesinde in Allobrogesperduxit ibique hiemavit.

[7] Hisrebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliamexistimaret[superatis Belgisexpulsis Germanisvictis in AlpibusSedunis] atque ita inita hieme in Illyricum profectus essetquodeas quoque nationes adire et regiones cognoseere volebatsubitumbellum in Gallia eoortum est. Eius belli haec fuit causa. P. Crassusadulescens eum legione VII. proximus mare Oeeanum in Andibushiemabat. Isquod in his loeis inopia frumenti eratpraefectostribunosque militum eomplures in finitimas civitates frumenti causadimisit; quo in numero est T. Terrasidius missus in EsuviosM.Trebius Gallus in CoriosolitesQ. Velanius eum T. Silio in Venetos.

[8] Huiusest civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimaeregionum earumquod et naves habent Veneti plurimasquibus inBritanniam navigare consueruntet scientia atque usu rerumnauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris atque apertopaucis portibus interiectisquos tenent ipsiomnes fere qui eo mariuti consuerunt habent vectigales. Ab his fit initium retinendi Siliiatque Velaniiquod per eos suos se obsidesquos Crasso dedissentrecuperaturos existimabant. Horum auctoritate finitimi adductiutsunt Gallorum subita et repentina consiliaeadem de causa TrebiumTerrasidiumque retinent et celeriter missis legatis per suosprincipes inter se coniurant nihil nisi communi consilio acturoseundemque omnes fortunae exitum esse laturosreliquasque civitatessollicitantut in ea libertate quam a maioribus acceperint permanerequam Romanorum servitutem perferre malint. Omni ora maritimaceleriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad P.Crassum mittuntsi velit suos recuperareobsides sibi remittat.

[9] Quibusde rebus Caesar a Crasso certior factusquod ipse aberat longiusnaves interim longas aedificari in flumine Ligeriquod influit inOceanumremiges ex provincia instituinautas gubernatoresquecomparari iubet. His rebus celeriter administratis ipsecum primumper anni tempus potuitad exercitum contendit. Veneti reliquaequeitem civitates cognito Caesaris adventu [certiores facti]simul quodquantum in se facinus admisissent intellegebant[legatosquod nomenad omnes nationes sanctum inviolatumque semper fuissetretentos abse et in vincula coniectos] pro magnitudine periculi bellum parareet maxime ea quae ad usum navium pertinent providere instituuntbocmaiore spe quod multum natura loci confidebant. Pedestria esseitinera concisa aestuariisnavigationem impeditam propterinscientiam locorum paucitatemque portuum sciebantneque nostrosexercitus propter inopiam frumenti diutius apud se morari posseconfidebant; ac iam ut omnia contra opinionem acciderenttamen scplurimum navibus posse[quam] Romanos neque ullam facultatem haberenaviumneque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vadaportusinsulas novisse; ac longe aliam esse navigationem in concluso mariatque in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant. Hisinitis consiliis oppida muniuntfrumenta ex agris in oppidacomportantnaves in Venetiamubi Caesarem primum bellum gesturumconstabatquam plurimas possunt cogunt. Socios sibi ad id bellumOsismosLexoviosNamnetesAmbiliatosMorinosDiablintesMenapios adsciscunt; auxilia ex Britanniaquae contra eas regionesposita estarcessunt.

[10] Eranthae difficultates belli gerendi quas supra ostendimussed tamenmulta Caesarem ad id bellum incitabant: iniuria retentorum equitumRomanorumrebellio facta post deditionemdefectio datis obsidibustot civitatum coniuratioin primis ne hac parte neglecta reliquaenationes sibi idem licere arbitrarentur. Itaque cum intellegeretomnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum mobiliterceleriterque excitariomnes autem homines natura libertati studereet condicionem servitutis odisseprius quam plures civitatesconspirarentpartiendum sibi ac latius distribuendum exercitumputavit.

[11]Itaque T. Labienum legatum in Treverosqui proximi flumini Rhenosuntcum equitatu mittit. Huic mandatRemos reliquosque Belgasadeat atque in officio contineat Germanosquequi auxilio a Belgisarcessiti dicebantursi per vim navibus flumen transire conenturprohibeat. P. Crassum cum cohortibus legionariis XII et magno numeroequitatus in Aquitaniam proficisci iubetne ex his nationibusauxilia in Galliam mittantur ac tantae nationes coniungantur. Q.Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in VenellosCoriosolites Lexoviosque mittitqui eam manum distinendam curet. D.Brutum adulescentem classi Gallicisque navibusquas ex Pictonibus etSantonis reliquisque pacatis regionibus convenire iusseratpraeficitetcum primum possitin Venetos proficisci iubet. Ipse eopedestribus copiis contendit.

[12] Eranteius modi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulispromunturiisque neque pedibus aditum haberentcum ex alto se aestusincitavissetquod [bis] accidit semper horarum XII spationequenavibusquod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur.Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur. Ac si quandomagnitudine operis forte superatiextruso mari aggere ac molibusatque his oppidi moenibus adaequatissuis fortunis desperarecoeperantmagno numero navium adpulsocuius rei summam facultatemhabebantomnia sua deportabant seque in proxima oppida recipiebant:ibi se rursus isdem oportunitatibus loci defendebant. Haec eofacilius magnam partem aestatis faciebant quod nostrae navestempestatibus detinebantur summaque erat vasto atque aperto marimagnis aestibusraris ac prope nullis portibus difficultasnavigandi.

[13]Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant: carinaealiquanto planiores quam nostrarum naviumquo facilius vada acdecessum aestus excipere possent; prorae admodum erectae atque itempuppesad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae; navestotae factae ex robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam;transtra ex pedalibus in altitudinem trabibusconfixa clavis ferreisdigiti pollicis crassitudine; ancorae pro funibus ferreis catenisrevinctae; pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae[hae] sivepropter inopiam lini atque eius usus inscientiamsive eoquod estmagis veri similequod tantas tempestates Oceani tantosque impetusventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commodeposse arbitrabantur. Cum his navibus nostrae classi eius modicongressus erat ut una celeritate et pulsu remorum praestaretreliqua pro loci naturapro vi tempestatum illis essent aptiora etaccommodatiora. Neque enim iis nostrae rostro nocere poterant (tantain iis erat firmitudo)neque propter altitudinem facile telumadigebaturet eadem de causa minus commode copulis continebautur.Accedebat utcum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissentet tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et abaestu relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omniumnostris navibus casus erat extimescendus.

[14]Compluribus expugnatis oppidis Caesarubi intellexit frustra tantumlaborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iisnoceri possestatuit expectandam classem. Quae ubi convenit acprimum ab hostibus visa estcirciter CCXX naves eorum paratissimaeatque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu nostrisadversae constiterunt; neque satis Brutoqui classi praeeratveltribunis militum centurionibusquequibus singulae naves erantattributaeconstabat quid agerent aut quam rationem pugnaeinsisterent. Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autemexcitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabatut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missaa Gallis gravius acciderent. Una erat magno usui res praeparata anostrisfalces praeacutae insertae adfixaeque longuriisnonabsimili forma muralium falcium. His cum funes qui antemnas ad malosdestinabant comprehensi adductique erantnavigio remis incitatopraerumpebantur. Quibus abscisis antemnae necessario concidebantutcum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisterethis ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur. Reliquum eratcertamen positum in virtutequa nostri milites facile superabantatque eo magis quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus resgerebaturut nullum paulo fortius factum latere posset; omnes enimcolles ac loca superioraunde erat propinquus despectus in mareabexercitu tenebantur.

[15]Deiectisut diximusantemniscum singulas binae ac ternae navescircumsteterantmilites summa vi transcendere in hostium navescontendebant. Quod postquam barbari fieri animadverteruntexpugnatiscompluribus navibuscum ei rei nullum reperiretur auxiliumfugasalutem petere contenderunt. Ac iam conversis in eam partem navibusquo ventus ferebattanta subito malacia ac tranquillitas exstitit utse ex loco movere non possent. Quae quidem res ad negotiumconficiendum maximae fuit oportunitati: nam singulas nostriconsectati expugnaveruntut perpaucae ex omni numero noctisinterventu ad terram pervenirentcum ab hora fere IIII usque adsolis occasum pugnaretur.

[16] Quoproelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est. Namcum omnis iuventusomnes etiam gravioris aetatis in quibus aliquidconsilii aut dignitatis fuit eo conveneranttum navium quod ubiquefuerat in unum locum coegerant; quibus amissis reliqui neque quo sereciperent neque quem ad modum oppida defenderent habebant. Itaque sesuaque omnia Caesari dediderunt. In quos eo gravius Caesarvindicandum statuit quo diligentius in reliquum tempus a barbaris iuslegatorum conservaretur. Itaque omni senatu necato reliquos subcorona vendidit.

[17] Dumhaec in Venetis gerunturQ. Titurius Sabinus cum iis copiis quas aCaesare acceperat in fines Venellorum pervenit. His praeeratViridovix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quaedefecerantex quibus exercitum [magnasque copias] coegerat; atquehis paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviiquesenatu suointerfecto quod auctores belli esse nolebantportas clauserunt sequecum Viridovice coniunxerunt; magnaque praeterea multitudo undique exGallia perditorum hominum latronumque conveneratquos spes praedandistudiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat.Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebatcum Viridovixcontra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productiscopiis pugnandi potestatem faceretut iam non solum hostibus incontemptionem Sabinus veniretsed etiam nostrorum militum vocibusnon nihil carperetur; tantamque opinionem timoris praebuit ut iam advallum castrorum hostes accedere auderent. Id ea de causa faciebatquod cum tanta multitudine hostiumpraesertim eo absente qui summamimperii teneretnisi aequo loco aut oportunitate aliqua data legatodimicandum non existimabat.

[18] Hacconfirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et callidumdeligitGallumex iis quos auxilii causa secum habebat. Huic magnispraemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeatetquid fieri velit edocet. Qui ubi pro perfuga ad eos venittimoremRomanorum proponitquibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematurdoceteque longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castrisexercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur.Quod ubi auditum estconclamant omnes occasionem negotii benegerendi amittendam non esse: ad castra iri oportere. Multae res adhoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatioperfugae confirmatioinopia cibariorumcui rei parum diligenter abiis erat provisumspes Venetici belliet quod fere libenter hominesid quod volunt credunt. His rebus adducti non prius Viridovicemreliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab iis sit concessumarma uti capiant et ad castra contendant. Qua re concessa laetiutexplorata victoriasarmentis virgultisque collectisquibus fossasRomanorum compleantad castra pergunt.

[19] Locuserat castrorum editus et paulatim ab imo acclivis circiter passusmille. Huc magno cursu contenderuntut quam minimum spatii ad secolligendos armandosque Romanis dareturexanimatique pervenerunt.Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat. Impeditis hostibuspropter ea quae ferebant onera subito duabus portis eruptionem fieriiubet. Factum est oportunitate locihostium inscientia acdefatigationevirtute militum et superiorum pugnarum exercitationeut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim tergaverterent. Quos impeditos integris viribus milites nostri consecutimagnum numerum eorum occiderunt; reliquos equites consectati paucosqui ex fuga evaserantreliquerunt. Sic uno tempore et de navalipugna Sabinus et de Sabini victoria Caesar est certior factuscivitatesque omnes se statim Titurio dediderunt. Nam ut ad bellasuscipienda Gallorum alacer ac promptus est animussic mollis acminime resistens ad calamitates ferendas mens eorum est.

[20] Eodemfere tempore P. Crassuscum in Aquitaniam pervenissetquae [pars]ut ante dictum est[et regionum latitudine et multitudine hominum]tertia pars Galliae est [aestimanda]cum intellegeret in iis locissibi bellum gerendum ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinuslegatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Manliusproconsul impedimentis amissis profugissetnon mediocrem sibidiligentiam adhibendam intellegebat. Itaque re frumentaria provisaauxiliis equitatuque comparatomultis praeterea viris fortibusTolosa et Carcasone et Narbonequae sunt civitates Galliaeprovinciae finitimaeex his regionibus nominatim evocatisinSotiatium fines exercitum introduxit. Cuius adventu cognito Sotiatesmagnis copiis coactisequitatuquequo plurimum valebantin itinereagmen nostrum adorti primum equestre proelium commiseruntdeindeequitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestrescopiasquas in convalle in insidiis conlocaverantostenderunt. Hinostros disiectos adorti proelium renovarunt.

[21]Pugnatum est diu atque acritercum Sotiates superioribus victoriisfreti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarentnostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibusadulescentulo duce efficere possent perspici cuperent; tandemconfecti vulneribus hostes terga verterunt. Quorum magno numerointerfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnare coepit.Quibus fortiter resistentibus vineas turresque egit. Illi aliaseruptione temptataalias cuniculis ad aggerem vineasque actis (cuiusrei sunt longe peritissimi Aquitanipropterea quod multis locis apudeos aerariae secturaeque sunt)ubi diligentia nostrorum nihil hisrebus profici posse intellexeruntlegatos ad Crassum mittunt sequein deditionem ut recipiat petunt.

[22] Quare impetrata arma tradere iussi faciunt. Atque in eam rem omniumnostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatunnusqui summamimperii tenebatcum DC devotisquos illi soldurios appellantquorum haec est condiciout omnibus in vita commodis una cum iisfruantur quorum se amicitiae dediderintsi quid his per vim accidataut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant; neque adhuchominum memoria repertus est quisquam quieo interfecto cuius seamicitiae devovissetmortem recusaret---cum his Adiatunnuseruptionem facere conatus clamore ab ea parte munitionis sublato cumad arma milites concurrissent vehementerque ibi pugnatum essetrepulsus in oppidum tamen uti eadem deditionis condicione uteretur aCrasso impetravit.

[23] Armisobsidibusque acceptisCrassus in fines Vocatium et Tarusatiumprofectus est. Tum vero barbari commotiquod oppidum et natura lociet manu munitum paucis diebus quibus eo ventum erat expugnatumcognoverantlegatos quoque versum dimittereconiurareobsidesinter se darecopias parare coeperunt. Mittuntur etiam ad eascivitates legati quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae:inde auxilia ducesque arcessuntur. Quorum adventu magna cumauctoritate et magna [cum] hominum multitudine bellum gerereconantur. Duces vero ii deliguntur qui una cum Q. Sertorio omnesannos fuerant summamque scientiam rei militaris habereexistimabantur. Hi consuetudine populi Romani loca caperecastramunirecommeatibus nostros intercludere instituunt. Quod ubi Crassusanimadvertitsuas copias propter exiguitatem non facile diducihostem et vagari et vias obsidere et castris satis praesidiirelinquereob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibisupportariin dies hostium numerum augerinon cunctandumexistimavit quin pugna decertaret. Hac re ad consilium delataubiomnes idem sentire intellexitposterum diem pugnae constituit.

[24] Primaluce productis omnibus copiis duplici acie institutaauxiliis inmediam aciem coniectisquid hostes consilii caperent expectabat.Illietsi propter multitudinem et veterem belli gloriampaucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabanttamentutius esse arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso sinevulnere victoria potiriet si propter inopiam rei frumentariaeRomani se recipere coepissentimpeditos in agmine et sub sarcinisinfirmiore animo adoriri cogitabant. Hoc consilio probato ab ducibusproductis Romanorum copiissese castris tenebant. Hac re perspectaCrassuscum sua cunctatione atque opinione timoris hostes nostrosmilites alacriores ad pugnaudum effecissent atque omnium vocesaudirentur expectari diutius non oportere quin ad castra ireturcohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.

[25] Ibicum alii fossas complerentalii multis telis coniectis defensoresvallo munitionibusque depellerentauxiliaresquequibus ad pugnamnon multum Crassus confidebatlapidibus telisque subministrandis etad aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionempugnantium praeberentcum item ab hostibus constanter ac non timidepugnaretur telaque ex loco superiore missa non frustra acciderentequites circumitis hostium castris Crasso renuntiaverunt non eademesse diligentia ab decumana porta castra munita facilemque aditumhabere.

[26]Crassus equitum praefectos cohortatusut magnis praemiispollicitationibusque suos excitarentquid fieri vellet ostendit.Illiut erat imperatumeductis iis cohortibus quae praesidiocastris relictae intritae ab labore erantet longiore itinerecircumductisne ex hostium castris conspici possentomnium oculismentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas diximusmunitiones pervenerunt atque his prorutis prius in hostium castrisconstiterunt quam plane ab his videri aut quid rei gereretur cognosciposset. Tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratisviribusquod plerumque in spe victoriae accidere consuevitacriusimpugnare coeperunt. Hostes undique circumventi desperatis omnibusrebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt.Quos equitatus apertissimis campis consectatus ex milium L numeroquae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabatvix quarta parterelictamulta nocte se in castra recepit.

[27] Hacaudita pugna maxima pars Aquitaniae sese Crasso dedidit obsidesqueultro misit; quo in numero fuerunt TarbelliBigerrionesPtianiiVocatesTarusatesElusatesGatesAusciGarumniSibusatesCocosates: paucae ultimae nationes anni tempore confisaequod hiemssuberatid facere neglexerunt.

[28] Eodemfere tempore Caesaretsi prope exacta iam aestas erattamenquodomni Gallia pacata Morini Menapiique supererantqui in armis essentneque ad eum umquam legatos de pace misissentarbitratus id bellumceleriter confici posse eo exercitum duxit; qui longe alia ratione acreliqui Galli bellum gerere coeperunt. Nam quod intellegebant maximasnationesquae proelio contendissentpulsas superatasque essecontinentesque silvas ac paludes habebanteo se suaque omniacontulerunt. Ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenissetcastraque munire instituisset neque hostis interim visus essetdispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus silvaeevolaverunt et in nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter armaceperunt eosque in silvas repulerunt et compluribus interfectislongius impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt.

[29]Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituitet ne quisinermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri possetomnem eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem conlocabat etpro vallo ad utrumque latus extruebat. Incredibili celeritate magnospatio paucis diebus confectocum iam pecus atque extremaimpedimenta a nostris tenerenturipsi densiores silvas peterenteius modi sunt tempestates consecutae uti opus necessariointermitteretur et continuatione imbrium diutius sub pellibus militescontineri non possent. Itaque vastatis omnibus eorum agrisvicisaedificiisque incensisCaesar exercitum reduxit et in AulercisLexoviisquereliquis item civitatibus quae proxime bellum fecerantin hibernis conlocavit.

 

LIberQuartus

1234567891011121314151617181920212223242526272829303132333435363738

[1] Eaquae secuta est hiemequi fuit annus Cn. PompeioM. CrassoconsulibusUsipetes Germani et item Tencteri magna [cum] multitudinehominum flumen Rhenum transieruntnon longe a mariquo Rhenusinfluit. Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annosexagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur. Sueborumgens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centumpagos habere dicunturex quibus quotannis singula milia armatorumbellandi causa ex finibus educunt. Reliquiqui domi manseruntseatque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in armis suntillidomi remanent. Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belliintermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil estnequelongius anno remanere uno in loco colendi causa licet. Neque multumfrumentosed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt invenationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione etlibertate vitaequod a pueris nullo officio aut disciplinaadsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciuntet vires alit etimmani corporum magnitudine homines efficit. Atque in eam seconsuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestituspraeter pelles habeant quicquamquarum propter exiguitatem magna estcorporis pars apertaet laventur in fluminibus.

[2]Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibusvendant habeantquam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quinetiam iumentisquibus maxime Galli delectantur quaeque impensoparant pretioGermani importatis non utuntursed quae sunt apud eosnataparva atque deformiahaec cotidiana exercitatione summi utsint laboris efficiunt. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliuntac pedibus proelianturequos eodem remanere vestigio adsuefeceruntad quos se celeritercum usus estrecipiunt: neque eorum moribusturpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti. Itaque adquemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent.Vinum omnino ad se importari non patiunturquod ea re ad laboremferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.

[3]Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibusvacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vimsustinere non posse. Itaque una ex parte a Suebis circiter miliapassuum C agri vacare dicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubiiquorum fuit civitas ampla atque florensut est captus Germanorum; iipauloquamquam sunt eiusdem generissunt ceteris humaniorespropterea quod Rhenum attingunt multum ad eos mercatores ventitant etipsi propter propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus adsuefacti.Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinemgravitatem civitatis finibus expellere non potuissenttamenvectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt.

[4] Ineadem causa fuerunt Usipetes et Tencteriquos supra diximus; quicomplures annos Sueborum vim sustinueruntad extremum tamen agrisexpulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenumperveneruntquas regiones Menapii incolebant. Hi ad utramque ripamfluminis agrosaedificia vicosque habebant; sed tantae multitudinisadventu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen habuerantdemigraverantet cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transireprohibebant. Illi omnia experticum neque vi contendere propterinopiam navium neque clam transire propter custodias Menapiorumpossentreverti se in suas sedes regionesque simulaverunt et triduiviam progressi rursus reverterunt atque omni hoc itinere una nocteequitatu confecto inscios inopinantes Menapios oppresseruntqui deGermanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu transRhenum in suos vicos remigraverant. His interfectis navibus eorumoccupatisprius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum eratcertior fieretflumen transierunt atque omnibus eorum aedificiisoccupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.

[5] His derebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritusquodsunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus studentnihil his committendum existimavit. Est enim hoc Gallicaeconsuetudinisuti et viatores etiam invitos consistere cogant etquid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant etmercatores in oppidis vulgus circumsistat quibus ex regionibusveniant quas ibi res cognoverint pronuntiare cogat. His rebus atqueauditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineuntquorumeos in vestigio paenitere necesse estcum incertis rumoribusserviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.

[6] Quaconsuetudine cognita Caesarne graviori bellooccurreretmaturiusquam consuerat ad exercitum proficiscitur. Eo cum venissetea quasfore suspicatus erat facta cognovit: missas legationes ab non nulliscivitatibus ad Germanos invitatos eos uti ab Rheno discederent: omniaquae[que] postulassent ab se fore parata. Qua spe adducti Germanilatius iam vagabantur et in fines Eburonum et Condrusorumqui suntTreverorum clientespervenerant. Principibus Gallice evocatis Caesarea quae cognoverat dissimulanda sibi existimaviteorumque animispermulsis et confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis gerereconstituit.

[7] Refrumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facerecoepitquibus in locis esse Germanos audiebat. A quibus cum paucorumdierum iter abessetlegati ab iis veneruntquorum haec fuit oratio:Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamenrecusaresi lacessanturquin armis contendantquod Germanorumconsuetudo [haec] sit a maioribus traditaQuicumque bellum inferantresistere neque deprecari. Haec tamen dicere venisse invitoseiectosdomo; si suam gratiam Romani velintposse iis utiles esse amicos;vel sibi agros attribuant vel patiantur eos tenere quos armispossederint: sese unis Suebis concederequibus ne di quidemimmortales pares esse possint; reliquum quidem in terris esse neminemquem non superare possint.

[8] Adhaec Caesar quae visum est respondit; sed exitus fuit orationis: sibinullam cum iis amicitiam esse possesi in Gallia remanerent; nequeverum essequi suos fines tueri non potuerint alienos occupare;neque ullos in Gallia vacare agros qui dari tantae praesertimmultitudini sine iniuria possint; sed liceresi velintin Ubiorumfinibus considerequorum sint legati apud se et de Sueborum iniuriisquerantur et a se auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturus.

[9] Legatihaec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diem tertiumad Caesarem reversuros: interea ne propius se castra moveretpetierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit.Cognoverat enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus antepraedandi frumentandi causa ad Ambivaritos trans Mosam missam: hosexpectari equites atque eius rei causa moram interponi arbitrabatur.

[10] [Mosaprofluit ex monte Vosegoqui est in finibus Lingonumet partequadam ex Rheno receptaquae appellatur Vacalus insulam efficitBatavorumin Oceanum influit neque longius ab Oceano milibus passuumLXXX in Rhenum influit. Rhenus autem oritur ex Lepontiisqui Alpesincoluntet longo spatio per fines NantuatiumHelvetiorumSequanorumMediomatricorumTribocorumTreverorum citatus ferturetubi Oceano adpropinquavitin plures diffluit partes multisingentibus insulis effectisquarum pars magna a feris barbarisnationibus incoliturex quibus sunt qui piscibus atque ovis aviumvivere existimanturmultis capitibus in Oceanum influit.]

[11]Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abessetut eratconstitutumad eum legati revertuntur; qui in itinere congressimagnopere ne longius progrederetur orabant. Cum id non impetrassentpetebant uti ad eos [equites] qui agmen antecessissent praemittereteos pugna prohiberetsibique ut potestatem faceret in Ubios legatosmittendi; quorum si principes ac senatus sibi iure iurando fidemfecissetea condicione quae a Caesare ferretur se usurosostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. Haecomnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut tridui morainterposita equites eorum qui abessent reverterentur; tamen sese nonlongius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo diedixit: huc postero die quam frequentissimi convenirentut de eorumpostulatis cognosceret. Interim ad praefectosqui cum omni equitatuantecesserantmittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserentet si ipsi lacesserentursustinerent quoad ipse cum exercitu propiusaccessisset.

[12] Athostesubi primum nostros equites conspexeruntquorum erat V miliumnumeruscum ipsi non amplius DCCC equites haberentquod ii quifrumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierantnihiltimentibus nostrisquod legati eorum paulo ante a Caesarediscesserant atque is dies indutiis erat ab his petitusimpetu factoceleriter nostros perturbaverunt; rursus his resistentibusconsuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribusnostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritosegerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminisnostri venissent. In eo proelio ex equitibus nostris interficiunturIIII et LXXin his vir fortissimus Piso Aquitanusamplissimo generenatuscuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatunostro appellatus. Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxiliumferretillum ex periculo eripuitipse equo vulnerato deiectusquoad potuitfortissime restitit; cum circumventus multis vulneribusacceptis cecidisset atque id fraterqui iam proelio excesseratprocul animadvertissetincitato equo se hostibus obtulit atqueinterfectus est.

[13] Hocfacto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos nequecondiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atqueinsidias petita pace ultro bellum intulissent; expectare vero dumhostium copiae augerentur equitatus reverteretur summae dementiaeesse iudicabatet cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eoshostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus adconsilia capienda nihil spatii dandum existimabat. His constitutisrebus et consilio cum legatis et quaestore communicatone quem diempugnae praetermitteretoportunissima res acciditquod postridieeius diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germanifrequentesomnibus principibus maioribusque natu adhibitisad eumin castra veneruntsimulut dicebatursui purgandi causaquodcontra atque esset dictum et ipsi petissentproelium pridiecommisissentsimul utsi quid possentde indutiis fallendoimpetrarent. Quos sibi Caesar oblatos gavisus illos retineri iussit;ipse omnes copias castris D eduxit equitatumquequod recenti proelioperterritum esse existimabatagmen subsequi iussit.

[14] Acietriplici instituta et celeriter VIII milium itinere confectopriusad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani sentirepossent. Qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate adventusnostri et discessu suorumneque consilii habendi neque arma capiendispatio dato perturbanturcopiasne adversus hostem ducere an castradefendere an fuga salutem petere praestaret. Quorum timor cum fremituet concursu significareturmilites nostri pristini diei perfidiaincitati in castra inruperunt. Quo loco qui celeriter arma caperepotuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter carrosimpedimentaque proelium commiserunt; at reliqua multitudo puerorummulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenumtransierant) passim fugere coepitad quos consectandos Caesarequitatum misit.

[15]Germani post tergum clamore auditocum suos interfiei viderentarmis abiectis signis militaribus relictis se ex castris eieceruntet cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissentreliqua fugadesperatamagno numero interfectoreliqui se in flumenpraecipitaverunt atque ibi timorelassitudinevi fluminis oppressiperierunt. Nostri ad unum omnes incolumesperpaucis vulneratisextanti belli timorecum hostium numerus capitum CCCCXXX miliumfuissetse in castra receperunt. Caesar iis quos in castrisretinuerat discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusqueGallorum veritiquorum agros vexaverantremanere se apud eum velledixerunt. His Caesar libertatem concessit.

[16]Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenumesse transeundum; quarum illa fuit iustissima quodcum videretGermanos tam facile impelli ut in Galliam venirentsuis quoque rebuseos timere voluitcum intellegerent et posse et audere populi Romaniexercitum Rhenum transire. Accessit etiam quod illa pars equitatusUsipetum et Tencterorumquam supra commemoravi praedandi frumentandicausa Mosam transisse neque proelio interfuissepost fugam suorum setrans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum hisconiunxerat. Ad quos cum Caesar nuntios misissetqui postularent eosqui sibi Galliae bellum intulissent sibi dederentresponderunt:populi Romani imperium Rhenum finire; si se invito Germanos inGalliam transire non aequum existimaretcur sui quicquam esseimperii aut potestatis trans Rhenum postularet? Ubii autemqui uniex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserantamicitiam fecerantobsides dederantmagnopere orabant ut sibi auxilium ferretquodgraviter ab Suebis premerentur; velsi id facere occupationibus reipublicae prohibereturexercitum modo Rhenum transportaret: id sibiad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomenatque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimoproelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationesuti opinione etamicitia populi Romani tuti esse possint. Navium magnam copiam adtransportandum exercitum pollicebantur.

[17]Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decrevat; sednavibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae nequepopuli Romani dignitatis esse statuebat. Itaqueetsi summadifficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinemrapiditatem altitudinemque fluministamen id sibi contendendum autaliter non traducendum exercitum existimabat. Rationem pontis hancinstituit. Tigna bina sesquipedalia. paulum ab imo praeacuta dimensaad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisqueadegeratnon sublicae modo derecte ad perpendiculumsed prone acfastigateut secundum naturam fluminis procumberentiis itemcontraria duo ad eundem modum iuncta intervallo pedum quadragenum abinferiore parte contra vim atque impetu fluminis conversa statuebat.Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissisquantum eorumtignorum iunctura distabatbinis utrimque fibulis ab extrema partedistinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partem revinctistanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura utquo maior visaquae se incitavissethoc artius inligata tenerentur. Haec derectamateria iniecta contexebantur ac longuriis cratibusqueconsternebantur; ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partemfluminis oblique agebanturquae pro ariete subiectae et cum omniopere coniunctae vim fluminis exciperentet aliae item supra pontemmediocri spatioutsi arborum trunci sive naves deiciendi operiscausa essent a barbaris missaehis defensoribus earum rerum visminueretur neu ponti nocerent.

[18]Diebus Xquibus materia coepta erat comportariomni opere effectoexercitus traducitur. Caesar ad utramque partem pontis firmopraesidio relicto in fines Sugambrorum contendit. Interim acompluribus civitatibus ad eum legati veniunt; quibus pacem atqueamicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduciiubet. At Sugambriex eo tempore quo pons institui coeptus est fugacomparatahortantibus iis quos ex Tencteris atque Usipetibus apud sehabebantfinibus suis excesserant suaque omnia exportaverant sequein solitudinem ac silvas abdiderant.

[19]Caesar paucos dies in eorum finibus moratusomnibus vicisaedificiisque incensis frumentisque succisisse in fines Ubiorumrecepit atque his auxilium suum pollicitussi a Suebis premerenturhaec ab iis cognovit: Suebospostea quam per exploratores pontemfieri comperissentmore suo concilio habito nuntios in omnes partesdimisisseuti de oppidis demigrarentliberosuxores suaque omniain silvis deponerent atque omnes qui arma ferre possent unum in locumconvenirent. Hunc esse delectum medium fere regionum earum quas Suebiobtinerent; hic Romanorum adventum expectare atque ibi decertareconstituisse. Quod ubi Caesar comperitomnibus iis rebus confectisquarum rerum causa exercitum traducere constitueratut Germanismetum iniceretut Sugambros ulciscereturut Ubios obsidioneliberaretdiebus omnino XVIII trans Rhenum consumptissatis et adlaudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepitpontemque rescidit.

[20]Exigua parte aestatis reliqua Caesaretsi in his locisquod omnisGallia ad septentriones vergitmaturae sunt hiemestamen inBritanniam proficisci contenditquod omnibus fere Gallicis bellishostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebatet sitempus anni ad bellum gerendum deficerettamen magno sibi usui forearbitrabatursi modo insulam adiissetgenus hominum perspexissetlocaportusaditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erantincognita. Neque enim temere praeter mercatores illo adit quisquamneque his ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regionesquae sunt contra Galliam notum est. Itaque vocatis ad se undiquemercatoribusneque quanta esset insulae magnitudo neque quae autquantae nationes incolerentneque quem usum belli haberent autquibus institutis uterenturneque qui essent ad maiorem naviummultitudinem idonei portus reperire poterat.

[21] Adhaec cognoscendaprius quam periculum faceretidoneum essearbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit. Huic mandat utexploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cumomnibus copiis in Morinos proficisciturquod inde erat brevissimusin Britanniam traiectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus etquam superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat classem iubetconvenire. Interimconsilio eius cognito et per mercatores perlatoad Britannosa compluribus insulae civitatibus ad eum legativeniuntqui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romaniobtemperare. Quibus auditisliberaliter pollicitus hortatusque ut inea sententia permanerenteos domum remittit et cum iis una Commiumquem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constitueratcuius etvirtutem et consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabaturcuiusque auctoritas in his regionibus magni habebaturmittit. Huicimperat quas possit adeat civitates horteturque ut populi Romanifidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet. Volusenusperspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuitquinavi egredi ac se barbaris committere non auderetV. die ad Caesaremrevertitur quaeque ibi perspexisset renuntiat.

[22] Dumin his locis Caesar navium parandarum causa moraturex magna parteMorinorum ad eum legati veneruntqui se de superioris temporisconsilio excusarentquod homines barbari et nostrae consuetudinisimperiti bellum populo Romano fecissentseque ea quae imperassetfacturos pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis oportune accidissearbitratusquod neque post tergum hostem relinquere volebat nequebelli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque hastantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabatmagnum iis numerum obsidum imperat. Quibus adductis eos in fidemrecipit. Navibus circiter LXXX onerariis coactis contractisquequotsatis esse ad duas transportandas legiones existimabatquodpraeterea navium longarum habebat quaestorilegatis praefectisquedistribuit. Huc accedebant XVIII onerariae navesquae ex eo loco amilibus passuum VIII vento tenebantur quo minus in eundem portumvenire possent: has equitibus tribuit. Reliquum exercitum Q. TiturioSabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eospagos Morinorum a quibus ad eum legati non venerant ducendum dedit.P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis essearbitrabatur portum tenere iussit.

[23] Hisconstitutis rebusnactus idoneam ad navigandum tempestatem III. ferevigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et navesconscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius essetadministratumipse hora diei circiter IIII. cum primis navibusBritanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostiumcopias armatas conspexit. Cuius loci haec erat natura atque itamontibus angustis mare continebaturuti ex locis superioribus inlitus telum adigi posset. Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locumarbitratusdum reliquae naves eo convenirent ad horam nonam inancoris expectavit. Interim legatis tribunisque militum convocatis etquae ex Voluseno cognovisset et quae fieri vellet ostendit monuitqueut rei militaris ratiomaximeque ut maritimae res postularentutcum celerem atque instabilem motum haberentad nutum et ad tempus Domnes res ab iis administrarentur. His dimissiset VII ab eo locoprogressus aperto ac plano litore naves constituit.

[24] Atbarbariconsilio Romanorum cognito praemisso equitatu et essedariisquo plerumque genere in proeliis uti consueruntreliquis copiissubsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causassumma difficultasquod naves propter magnitudinem nisi in altoconstitui non poterantmilitibus autemignotis locisimpeditismanibusmagno et gravi onere armorum oppressis simul et de navibusdesiliendum et in auctibus consistendum et cum hostibus eratpugnandumcum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressiomnibus membris expeditisnotissimis locisaudacter tela coicerentet equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti atquehuius omnino generis pugnae imperitinon eadem alacritate ac studioquo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.

[25] Quodubi Caesar animadvertitnaves longasquarum et species eratbarbaris inusitatior et motus ad usum expeditiorpaulum removeri abonerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostiumconstitui atque inde fundissagittistormentis hostes propelli acsubmoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam et naviumfigura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permotibarbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. Atque nostrismilitibus cunctantibusmaxime propter altitudinem marisqui Xlegionis aquilam gerebatobtestatus deosut ea res legionifeliciter eveniret' desilite'inquit' militesnisi vultisaquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atqueimperatori officium praestitero.' Hoc cum voce magna dixissetse exnavi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostricohortati inter sene tantum dedecus admittereturuniversi ex navidesiluerunt. Hos item ex proximis primi navibus cum conspexissentsubsecuti hostibus adpropinquaverunt.

[26]Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamenquod neque ordinesservare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atquealius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabatmagnopere perturbabantur; hostes veronotis omnibus vadiiubi exlitore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerantincitatisequis impeditos adoriebanturplures paucos circumsistebantalii ablatere aperto in universos tela coiciebant. Quod cum animadvertissetCaesarscaphas longarum naviumitem speculatoria navigia militibuscompleri iussitet quos laborantes conspexerathis subsidiasubmittebat. Nostrisimul in arido constiteruntsuis omnibusconsecutisin hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt;neque longius prosequi potueruntquod equites cursum tenere atqueinsulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesaridefuit.

[27]Hostes proelio superatisimul atque se ex fuga receperuntstatim adCaesarem legatos de pace miserunt; obsides sese daturos quaequeimperasset facturos polliciti sunt. Una cum his legatis CommiusAtrebas venitquem supra demonstraveram a Caesare in Britanniampraemissum. Hunc illi e navi egressumcum ad eos oratoris modoCaesaris mandata deferretcomprehenderant atque in vinculaconiecerant; tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius reiculpam in multitudinem contulerunt et propter imprudentiam utignosceretur petiverunt. Caesar questus quodcum ultro incontinentem legatis missis pacem ab se petissentbellum sine causaintulissentignoscere se imprudentiae dixit obsidesque imperavit;quorum illi partem statim dederuntpartem ex longinquioribus locisarcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt. Interea suos in agrosremigrare iusseruntprincipesque undique convenire et secivitatesque suas Caesari commendare coeperunt.

[28] Hisrebus pace confirmatapost diem quartum quam est in Britanniamventum naves XVIIIde quibus supra demonstratum estquae equitessustulerantex superiore portu leni vento solverunt. Quae cumadpropinquarent Britanniae et ex castris viderenturtanta tempestassubito coorta est ut nulla earum cursum tenere possetsed aliaeeodem unde erant profectae referrenturaliae ad inferiorem parteminsulaequae est propius solis occasummagno suo cum periculodeicerentur; quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerenturnecessario adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.

[29] Eademnocte accidit ut esset luna plenaqui dies a maritimos aestusmaximos in Oceano efficere consuevitnostrisque id erat incognitum.Ita uno tempore et longas naves[quibus Caesar exercitumtransportandum curaverat] quas Caesar in aridum subduxerataestuscomplebatet onerariasquae ad ancoras erant deligataetempestasadflictabatneque ulla nostris facultas aut administrandi autauxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractisreliquae cum essentfunibusancoris reliquisque armamentis amissis ad naviganduminutilesmagnaid quod necesse erat accideretotius exercitusperturbatio facta est. Neque enim naves erant aliae quibus reportaripossentet omnia deerant quae ad reficiendas naves erant usuietquod omnibus constabat hiemari in Gallia oporterefrumentum in hislocis in hiemem provisum non erat.

[30]Quibus rebus cognitisprincipes Britanniaequi post proelium adCaesarem convenerantinter se conlocuticum et equites et naves etfrumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum excastrorum exiguitate cognoscerentquae hoc erant etiam angustiorquod sine impedimentis Caesar legiones transportaveratoptimum factuesse duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibereet rem in hiemem producerequod his superatis aut reditu interclusisneminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturumconfidebant. Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castrisdiscedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.

[31] AtCaesaretsi nondum eorum consilia cognoverattamen et ex eventunavium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quodaccidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Namet frumentum ex agris cotidie in castra conferebat etquaegravissime adflictae erant navesearum materia atque aere adreliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui excontinenti comportari iubebat. Itaquecum summo studio a militibusadministrareturXII navibus amissisreliquis ut navigari satiscommode posset effecit.

[32] Dumea gerunturlegione ex consuetudine una frumentatum missaquaeappellabatur VIIneque ulla ad id tempus belli suspicioneinterpositacum pars hominum in agris remaneretpars etiam incastra ventitaretii qui pro portis castrorum in statione erantCaesari nuntiaverunt pulverem maiorem quam consuetudo ferret in eaparte videri quam in partem legio iter fecisset. Caesar id quod eratsuspicatus aliquid novi a barbaris initum consiliicohortes quae instatione erant secum in eam partem proficisciex reliquis duas instationem succederereliquas armari et confestim sese subsequiiussit. Cum paulo longius a castris processissetsuos ab hostibuspremi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibustela coici animadvertit. Nam quod omni ex reliquis partibus demessofrumento pars una erat reliquasuspicati hostes huc nostros esseventuros noctu in silvis delituerant; tum dispersos depositis armisin metendo occupatos Subito adorti paucis interfectis reliquosincertis ordinibus perturbaverantsimul equitatu atque essediscircumdederant.

[33] Genushoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et telacoiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordinesplerumque perturbantet cum se inter equitum turmas insinuaveruntex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatimex proelio excedunt atque ita currus conlocant utsi illi amultitudine hostium premanturexpeditum ad quos receptum habeant.Ita mobilitatem equitumstabilitatem peditum in proeliis praestantac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi acpraecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari acflectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde incurrus citissime recipere consuerint.

[34]Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] temporeoportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostesconstiteruntnostri se ex timore receperunt. Quo factoadlacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempusarbitratus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso incastra legiones reduxit. Dum haec gerunturnostris omnibus occupatisqui erant in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt continuoscomplures dies tempeststesquae et nostros in castris continerent ethostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partesdimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt etquanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultasdaretursi Romanos castris expulissentdemonstraverunt. His rebusceleriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castravenerunt.

[35]Caesaretsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbatutsi essent hostes pulsiceleritate periculum effugerenttamennactus equites circiter XXXquos Commius Atrebasde quo ante dictumestsecum transportaveratlegiones in acie pro castris constituit.Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre nonpotuerunt ac terga verterunt. Quos tanto spatio secuti quantum cursuet viribus efficere potueruntcomplures ex iis occideruntdeindeomnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt.

[36] Eodemdie legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. His Caesarnumerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque incontinentem adduci iussitquod propinqua die aequinoctii infirmisnavibus hiemi navigationem subiciendam non existimabat. Ipse idoneamtempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvitquae omnesincolumes ad continentem pervenerunt; sed ex iis onerariae duaeeosdem portus quos reliquae capere non potuerunt et paulo infradelatae sunt.

[37]Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter CCC atque incastra contenderentMoriniquos Caesar in Britanniam proficiscenspacatos reliqueratspe praedae adducti primo non ita magno suorumnumero circumsteterunt acsi sese interfici nollentarma ponereiusserunt. Cum illi orbe facto sese defenderentceleriter adclamorem hominum circiter milia VI convenerunt; qua re nuntiataCaesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostrimilites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis IIIIfortissime pugnaverunt et paucis vulneribus acceptis complures ex iisocciderunt. Postea vero quam equitatus noster in conspectum venithostes abiectis armis terga verterunt magnusque eorum numerus estoccisus.

[38]Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas exBritannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. Quicum propter siccitates paludum quo se reciperent non haberentquoperfugio superiore anno erant usiomnes fere in potestatem Labienivenerunt. At Q. Titurius et L. Cotta legatiqui in Menapiorum fineslegiones duxerantomnibus eorum agris vastatisfrumentis succisisaedificiis incensisquod Menapii se omnes in densissimas silvasabdiderantse ad Caesarem receperunt. Caesar in Belgis omniumlegionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britanniaobsides miseruntreliquae neglexerunt. His rebus gestis ex litterisCaesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta est.

 

LIberQuintus

12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152535455565758

[1] L.Domitio Ap. Claudio consulibusdiscedens ab hibernis Caesar inItaliamut quotannis facere consueratlegatis imperat quoslegionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme navesaedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamquedemonstrat. Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facithumiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimusatque id eomagisquod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibifluctus fieri cognoverat; ad oneraad multitudinem iumentorumtransportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus.Has omnes actuarias imperat fieriquam ad rem multum humilitasadiuvat. Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportariiubet. Ipse conventibus Galliae citeribris peractis in Illyricumproficisciturquod a Pirustis finitimam partem provinciaeincursionibus vastari audiebat. Eo cum venissetcivitatibus militesimperat certumque in locum convenire iubet. Qua re nuntiata Pirustaelegatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factumconsilioseseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus deiniuriis satisfacere. Accepta oratione eorum Caesar obsides imperateosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerintsese bellocivitatem persecuturum demonstrat. Eis ad diem adductisutimperaveratarbitros inter civitates dat qui litem aestimentpoenamque constituant.

[2] Hisconfectis rebus conventibusque peractisin citeriorem Galliamrevertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum venissetcircuitis omnibus hibernissingulari militum studio in summa omniumrerum inopia circiter sescentas eius generis cuius suprademonstravimus naves et longas XXVIII invenit instructas neque multumabesse ab eo quin paucis diebus deduci possint. Collaudatis militibusatque eis qui negotio praefuerantquid fieri velit ostendit atqueomnes ad portum Itium convenire iubetquo ex portu commodissimum inBritanniam traiectum esse cognoveratcirciter milium passuum XXXtransmissum a continenti: huic rei quod satis esse visum est militumreliquit. Ipse cum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC infines Treverorum proficisciturquod hi neque ad concilia veniebantneque imperio parebant Germanosque Transrhenanos sollicitaredicebantur.

[3] Haeccivitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque habetcopias peditum Rhenumqueut supra demonstravimustangit. In eacivitate duo de principatu inter se contendebantIndutiomarus etCingetorix; e quibus altersimul atque de Caesaris legionumqueadventu cognitum estad eum venitse suosque omnes in officiofuturos neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavitquaeque in Treveris gererentur ostendit. At Indutiomarus equitatumpeditatumque cogereeisque qui per aetatem in armis esse nonpoterant in silvam Arduennam abditisquae ingenti magnitudine permedios fines Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinetbellum parare instituit. Sed posteaquam nonnulli principes ex eacivitate et familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostriexercitus perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebusab eo petere coeperuntquoniam civitati consulere non possentveritus ne ab omnibus desereretur Indutiomarus legatos ad Caesaremmittit: sese idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluissequo facilius civitatem in officio contineretne omnis nobilitatisdiscessu plebs propter imprudentiam laberetur: itaque esse civitatemin sua potestatesesequesi Caesar permitteretad eum in castraventurumsuas civitatisque fortunas eius fidei permissurum.

[4]Caesaretsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum resab instituto consilio deterrerettamenne aestatem in Treverisconsumere cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatisIndutiomarum ad se cum CC obsidibus venire iussit. His adductisineis filio propinquisque eius omnibusquos nominatim evocaveratconsolatus Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret;nihilo tamen setius principibus Treverorum ad se convocatis hossingillatim Cingetorigi conciliavitquod cum merito eius a se fieriintellegebattum magni interesse arbitrabatur eius auctoritateminter suos quam plurimum valerecuius tam egregiam in se voluntatemperspexisset. Id tulit factum graviter Indutiomarussuam gratiaminter suos minuietqui iam ante inimico in nos animo fuissetmulto gravius hoc dolore exarsit.

[5] Hisrebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit. Ibicognoscit LX navesquae in Meldis factae eranttempestate reiectascursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectaerevertisse; reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebusinstructas invenit. Eodem equitatus totius Galliae convenitnumeromilium quattuorprincipesque ex omnibus civitatibus; ex quibusperpaucosquorum in se fidem perspexeratrelinquere in Galliareliquos obsidum loco secum ducere decreveratquodcum ipseabessetmotum Galliae verebatur.

[6] Eratuna cum ceteris Dumnorix Aeduusde quo ante ab nobis dictum est.Hunc secum habere in primis constitueratquod eum cupidum rerumnovarumcupidum imperimagni animimagnae inter Gallosauctoritatis cognoverat. Accedebat huc quod in concilio AeduorumDumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictumAedui graviter ferebantneque recusandi aut deprecandi causa legatosad Caesarem mittere audebant. Id factum ex suis hospitibus Caesarcognoverat. Ille omnibus primo precibus petere contendit ut in Galliarelinquereturpartim quod insuetus navigandi mare timeretpartimquod religionibus impediri sese diceret. Posteaquam id obstinate sibinegari viditomni spe impetrandi adempta principes Galliaesollicitaresevocare singulos hortarique coepit uti in continentiremanerent: metu territare: non sine causa fieriut Gallia omninobilitate spoliaretur; id esse consilium Caesarisut quos inconspectu Galliae interficere verereturhos omnes in Britanniamtraductos necaret; fidem reliquis interponereiusiurandum poscereut quod esse ex usu Galliae intellexissent communi consilioadministrarent. Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.

[7] Qua recognita Caesarquod tantum civitati Aeduae dignitatis tribuebatcoercendum atque deterrendum quibuscumque rebus posset Dumnorigemstatuebat; quod longius eius amentiam progredi videbatprospiciendumne quid sibi ac rei publicae nocere posset. Itaquedies circiter XXV in eo loco commoratusquod Corus ventusnavigationem impediebatqui magnam partem omnis temporis in hislocis flare consuevitdabat operam ut in officio Dumnorigemcontineretnihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret:tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere innaves iubet. At omnium impeditis animis Dumnorix cum equitibusAeduorum a castris insciente Caesare domum discedere coepit. Qua renuntiata Caesar intermissa profectione atque omnibus rebuspostpositis magnam partem equitatus ad eum insequendum mittitretrahique imperat; si vim faciat neque pareatinterfici iubetnihil hunc se absente pro sano facturum arbitratusqui praesentisimperium neglexisset. Ille enim revocatus resistere ac se manudefendere suorumque fidem implorare coepitsaepe clamitans liberumse liberaeque esse civitatis. Illiut erat imperatumcircumsistunthominem atque interficiunt: at equites Aedui ad Caesarem omnesrevertuntur.

[8] Hisrebus gestisLabieno in continente cum tribus legionibus et equitummilibus duobus relicto ut portus tueretur et rem frumentariamprovideret quaeque in Gallia gererentur cognosceret consiliumque protempore et pro re caperetipse cum quinque legionibus et pari numeroequitumquem in continenti reliqueratad solis occasum naves solvitet leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursumnon tenuitet longius delatus aestu orta luce sub sinistraBritanniam relictam conspexit. Tum rursus aestus commutationemsecutus remis contendit ut eam partem insulae caperetqua optimumesse egressum superiore aestate cognoverat. Qua in re admodum fuitmilitum virtus laudandaqui vectoriis gravibusque navigiis nonintermisso remigandi labore longarum navium cursum adaequarunt.Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere temporeneque in eo loco hostis est visus; sedut postea Caesar ex captiviscognovitcum magnae manus eo convenissentmultitudine naviumperterritaequae cum annotinis privatisque quas sui quisque commodifecerat amplius octingentae uno erant visae temporea litorediscesserant ac se in superiora loca abdiderant.

[9] Caesarexposito exercitu et loco castris idoneo captoubi ex captiviscognovit quo in loco hostium copiae consedissentcohortibus decem admare relictis et equitibus trecentisqui praesidio navibus essentde tertia vigilia ad hostes contenditeo minus veritus navibusquodin litore molli atque aperto deligatas ad ancoram relinquebatetpraesidio navibus Q. Atrium praefecit. Ipse noctu progressus miliapassuum circiter XII hostium copias conspicatus est. Illi equitatuatque essedis ad flumen progressi ex loco superiore nostros prohibereet proelium committere coeperuut. Repulsi ab equitatu se in silvasabdideruntlocum nacti egregie et natura et opere munitumquemdomestici belliut videbanturcausa iam ante praeparaverant: namcrebris arboribus succisis omnes introitus erant praeclusi. Ipsi exsilvis rari propugnabant nostrosque intra munitiones ingrediprohibebant. At milites legionis septimaetestudine facta et aggeread munitiones adiectolocum ceperunt eosque ex silvis expuleruntpaucis vulneribus acceptis. Sed eos fugientes longius Caesar prosequivetuitet quod loci naturam ignorabatet quod magna parte dieiconsumpta munitioni castrorum tempus relinqui volebat.

[10]Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque inexpeditionem misitut eos qui fugerant persequerentur. Hisaliquantum itineris progressiscum iam extremi essent in prospectuequites a Quinto Atrio ad Caesarem veneruntqui nuntiarent superiorenocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque inlitore eiectas essequod neque ancorae funesque subsisterentnequenautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent; itaque ex eoconcursu navium magnum esse incommodum acceptum.

[11] Hisrebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari atque in itinereresistere iubetipse ad naves revertitur; eadem fere quae ex nuntiislitterisque cognoverat coram perspicitsic ut amissis circiter XLnavibus reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur. Itaqueex legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet;Labieno scribitut quam plurimas posset eis legionibusquae suntapud eumnaves instituat. Ipseetsi res erat multae operae aclaboristamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cumcastris una munitione coniungi. In his rebus circiter dies X consumitne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis.Subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copiasquasantepraesidio navibus reliquit: ipse eodem unde redieratproficiscitur. Eo cum venissetmaiores iam undique in eum locumcopiae Britannorum convenerant summa imperi bellique administrandicommuni consilio permissa Cassivellaunocuius fines a maritimiscivitatibus fiumen dividitquod appellatur Tamesisa mari circitermilia passuum LXXX. Huic superiore tempore cum reliquis civitatibuscontinentia bella intercesserant; sed nostro adventu permoti Britannihunc toti bello imperioque praefeceraut.

[12]Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsimemoria proditum dicuntmaritima ab eisqui praedae ac belliinferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibuscivitatum appellanturquibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) etbello illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt. Hominumest infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicisconsimiliapecorum magnus numerus. Vtuntur aut aere aut nummo aureoaut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascituribi plumbum album in mediterraneis regionibusin maritimis ferrumsed eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusquegeneris ut in Gallia estpraeter fagum atque abietem. Leporem etgallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animivoluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Galliaremissioribus frigoribus.

[13]Insula natura triquetracuius unum latus est contra Galliam. Huiuslateris alter angulusqui est ad Cantiumquo fere omnes ex Gallianaves appellunturad orientem soleminferior ad meridiem spectat.Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta. Alterum vergit adHispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hiberniadimidiominorut aestimaturquam Britanniased pari spatio transmissusatque ex Gallia est in Britanniam. In hoc medio cursu est insulaquae appellatur Mona: complures praeterea minores subiectae insulaeexistimanturde quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuostriginta sub bruma esse noctem. Nos nihil de eo percontationibusreperiebamusnisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam incontinenti noctes videbamus. Huius est longitudo laterisut fertillorum opinioseptingentorum milium. Tertium est contraseptentriones; cui parti nulla est obiecta terrased eius anguluslateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta inlongitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuituvicies centum milium passuum.

[14] Exhis omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incoluntquae regioest maritima omnisneque multum a Gallica differunt consuetudine.Interiores plerique frumenta non seruntsed lacte et carne vivuntpellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiuntquod caeruleum efficit colorematque hoc horridiores sunt in pugnaaspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasapraeter caput et labrum superius. Vxores habent deni duodenique interse communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis;sed qui sunt ex his natieorum habentur liberiquo primum virgoquaeque deducta est.

[15]Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro initinere conflixerunttamen ut nostri omnibus partibus superioresfuerint atque eos in silvas collesque compulerint; sed compluribusinterfectis cupidius insecuti nonnullos ex suis amiserunt. At illiintermisso spatio imprudentibus nostris atque occupatis in munitionecastrorum subito se ex statione pro castris collocatiacriterpugnaveruntduabusque missis subsidio cohortibus a Caesare atque eisprimis legionum duarumcum hae perexiguo intermisso loci spatiointer se constitissentnovo genere pugnae perterritis nostris permedios audacissime perruperunt seque inde incolumes receperunt. Eodie Quintus Laberius Durustribunus milituminterficitur. Illipluribus submissis cohortibus repelluntur.

[16] Totohoc in genere pugnaecum sub oculis omnium ac pro castrisdimicareturintellectum est nostros propter gravitatem armorumquodneque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderentminus aptos esse ad huius generis hostemequites autem magno cumpericulo proelio dimicarepropterea quod illi etiam consultoplerumque cederent etcum paulum ab legionibus nostros removissentex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent.Equestris autem proeli ratio et cedentibus et insequentibus par atqueidem periculum inferebat. Accedebat huc ut numquam conferti sed rarimagnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberentatque alios alii deinceps exciperentintegrique et recentesdefetigatis succederent.

[17]Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt rariquese ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacesserecoeperunt. Sed meridiecum Caesar pabulandi causa tres legionesatque omnem equitatum cum Gaio Trebonio legato misissetrepente exomnibus partibus ad pabulatores advolaveruntsic uti ab signislegionibusque non absisterent. Nostri acriter in eos impetu factoreppulerunt neque finem sequendi feceruntquoad subsidio confisiequitescum post se legiones viderentpraecipites hostes egeruntmagnoque eorum numero interfecto neque sui colligendi nequeconsistendi aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. Ex hacfuga protinusquae undique convenerantauxilia discesseruntnequepost id tempus umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.

[18]Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in finesCassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibusatque hoc aegretransiri potest. Eo cum venissetanimum advertit adalteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. Ripaautem erat acutis sudibus praefixis munitaeiusdemque generis subaqua defixae sudes flumine tegebantur. His rebus cognitis a captivisperfugisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequiiussit. Sed ea celeritate atque eo impetu milites ieruntcum capitesolo ex aqua exstarentut hostes impetum legionum atque equitumsustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.

[19]Cassivellaunusut supra demonstravimusomni deposita specontentionis dimissis amplioribus copiis milibus circiter quattuoressedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque ex viaexcedebat locisque impeditis ac silvestribus sese occultabatatqueeis regionibus quibus nos iter facturos cognoverat pecora atquehomines ex agris in silvas compellebat etcum equitatus nosterliberius praedandi vastandique causa se in agros eieceratomnibusviis semitisque essedarios ex silvis emittebat et magno cum periculonostrorum equitum cum eis confligebat atque hoc metu latius vagariprohibebat. Relinquebatur ut neque longius ab agmine legionum discediCaesar patereturet tantum in agris vastandis incendiisque faciendishostibus nocereturquantum labore atque itinere legionarii militesefficere poterant.

[20]Interim Trinobantesprope firmissima earum regionum civitasex quaMandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in continentemGalliam veneratcuius pater in ea civitate regnum obtinueratinterfectusque erat a Cassivellaunoipse fuga mortem vitaveratlegatos ad Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros atqueimperata facturos; petuntut Mandubracium ab iniuria Cassivellaunidefendat atque in civitatem mittatqui praesit imperiumque obtineat.His Caesar imperat obsides quadraginta frumentumque exercituiMandubraciumque ad eos mittit. Illi imperata celeriter feceruntobsides ad numerum frumentumque miserunt.

[21]Trinobantibus defensis adque ab omni militum niuria prohibitisCenimagniSegontiaciAncalitesBibrociCassi legationibus mississese Caesari dedumt. Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidumCassivellauni abesse silvis paludibusque munitumquo satis magnushominum pecorisque numerus onvenerit. Oppidum autem Britanni vocantcum silvas impeditas vallo atque fossa munieruntquo incursionishostium vitandae causa convenire consuerunt. Eo proficiscitur cumlegionibus: locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamenhunc duabus ex partibus oppugnare contendit. Hostes paulisper moratimilitum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidieiecerunt. Magnus ibi numerus pecoris repertusmultique in fuga suntcomprehensi atque interfecti.

[22] Dumhaec in his locis gerunturCassivellaunus ad Cantiumquod esse admare supra demonstravimusquibus regionibus quattuor regespraeerantCingetorixCarviliusTaximagulusSegovaxnuntiosmittit atque eis imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia deimproviso adoriantur atque oppugent. Ei cum ad castra venissentnostri eruptione facta multis eorum interfectiscapto etiam nobiliduce Lugotorige suos incolumes reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelionuntiato tot detrimentis acceptisvastatis finibusmaxime etiampermotus defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium dededitione ad Caesarem mittit. Caesarcum constituisset hiemare incontinenti propter repentinos Galliae motusneque multum aestatissuperessetatque id facile extrahi posse intellegeretobsidesimperat et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britanniapenderet constituit; interdicit atque imperat CassivellaunoneMandubracio neu Trinobantibus noceat.

[23]Obsidibus acceptis exercitum reducit ad marenaves invenit refectas.His deductisquod et captivorum magnum numerum habebatet nonnullaetempestate deperierant navesduobus commeatibus exercitum reportareinstituit. Ac sic accidituti ex tanto navium numero totnavigationibus neque hoc neque superiore anno ulla omnino navisquaemilites portaretdesideraretur; at ex eisquae inanes ex continentiad eum remitterentur et prioris commeatus expositis militibus et quaspostea Labienus faciendas curaverat numero LXperpaucae locumcaperentreliquae fere omnes reicerentur. Quas cum aliquamdiu Caesarfrustra exspectassetne anni tempore a navigatione excludereturquod aequinoctium suberatnecessario angustius milites collocavit acsumma tranquillitate consecutasecunda inita cum solvisset vigiliaprima luce terram attigit omnesque incolumes naves perduxit.

[24]Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peractoquod eoanno frumentum in Gallia propter siccitates angustius proveneratcoactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hiberniscollocare legionesque in plures civitates distribuere. Ex quibus unamin Morinos ducendam Gaio Fabio legato deditalteram in NerviosQuinto Ciceronitertiam in Esubios Lucio Roscio; quartam in Remiscum Tito Labieno in confinio Treverorum hiemare iussit. Tres inBelgis collocavit: eis Marcum Crassum quaestorem et Lucium MunatiumPlancum et Gaium Trebonium legatos praefecit. Vnam legionemquamproxime trans Padum conscripseratet cohortes V in Eburonesquorumpars maxima est inter Mosam ac Rhenumqui sub imperio Ambiorigis etCatuvolci erantmisit. Eis militibus Quintum Titurium Sabinum etLucium Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit. Ad hunc modumdistributis legionibus facillime inopiae frumentariae sese mederiposse existimavit. Atque harum tamen omnium legionum hiberna praetereamquam Lucio Roscio im pacatissimam et quietissimam partemducendam dederatmilibus passuum centum continebantur. Ipse intereaquoad legiones collocatas munitaque hiberna cognovissetin Galliamorari constituit.

[25] Eratin Carnutibus summo loco natus Tasgetiuscuius maiores in suacivitate regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius virtute atque in sebenevolentiaquod in omnibus bellis singulari eius opera fueratususmaiorum locum restituerat. Tertium iam hunc annum regnanteminimicimultis palam ex civitate eius auctoribuseum interfecerunt.Defertur ea res ad Caesarem. Ille veritusquod ad plures pertinebatne civitas eorum impulsu deficeretLucium Plancum cum legione exBelgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemarequorumque opera cognoverat Tasgetium interfectumhos comprehensos adse mittere. Interim ab omnibus legatis quaestorequequibus legionestradideratcertior factus est in hiberna perventum locumque hibernisesse munitum.

[26]Diebus circiter XVquibus in hiberna ventum estinitium repentinitumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; quicumad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque inhiberna comportavissentIndutiomari Treveri nuntiis impulsi suosconcitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castraoppugnatum venerunt. Cum celeriter nostri arma cepissent vallumqueadscendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestriproelio superiores fuissentdesperata re hostes suos ab oppugnationereduxerunt. Tum suo more conclamaveruntuti aliqui ex nostris adcolloquium prodiret: habere sesequae de re communi dicere vellentquibus rebus controversias minui posse sperarent.

[27]Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineiuseques Romanusfamiliaris Quinti Tituriet Quintus Iunius ex Hispania quidamquiiam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat; apud quosAmbiorix ad hunc modum locutus est: Sese pro Caesaris in sebeneficiis plurimum ei confiteri deberequod eius opera stipendioliberatus essetquod Aduatucisfinitimis suispendere consuessetquodque ei et filius et fratris filius ab Caesare remissi essentquos Aduatuci obsidum numero missos apud in servitute et catenistenuissent; neque idquod fecerit de oppugnatione castrorumautiudicio aut voluntate sua fecissesed coactu civitatissuaque esseeiusmodi imperiaut non minus haberet iuris in se multitudo quamipse in multitudinem. Civitati porro hanc fuisse belli causamquodrepentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit. Id se facileex humilitate sua probare possequod non adeo sit imperitus rerum utsuis copiis populum Romanum superari posse confidat. Sed esse Galliaecommune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc essedictum diemne qua legio alterae legioni subsidio venire posset. Nonfacile Gallos Gallis negare potuissepraesertim cum de recuperandacommuni libertate consilium initum videretur. Quibus quoniam propietate satisfecerithabere nunc se rationem offici pro beneficiisCaesaris: monereorare Titurium pro hospitiout suae ac militumsaluti consulat. Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse;hanc adfore biduo. Ipsorum esse consiliumvelintne priusquamfinitimi sentiant eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut adLabienum deducerequorum alter milia passuum circiter quinquagintaalter paulo amplius ab eis absit. Illud se polliceri et iureiurandoconfirmare tutum iter per fines daturum. Quod cum faciatet civitatisese consulerequod hibernis leveturet Caesari pro eius meritisgratiam referre. Hac oratione habita discedit Ambiorix.

[28]Arpineius et Iuniusquae audieruntad legatoc deferunt. Illirepentina re perturbatietsi ab hoste ea dicebanturtamen nonneglegenda existimabant maximeque hac re permovebanturquodcivitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romanobellum facere ausam vix erat credendum. Itaque ad consilium remdeferunt magnaque inter eos exsistit controversia. LuciusAurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinumcenturiones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesarisdiscedendum existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorumsustineri posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonioquodprimum hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissimesustinuerint: re frumentaria non premi; interea et ex proximishibernis et a Caesare conventura subsidia: postremo quid esse leviusaut turpiusquam auctore hoste de summis rebus capere consilium?

[29]Contra ea Titurius sero facturos clamitabatcum maiores manushostium adiunctis Germanis convenissent aut cum aliquid calamitatisin proximis hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esseoccasionem. Caesarem arbitrari profectum in Italiam; neque aliterCalnutcs interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturosnequeEburonessi ille adessettanta contemptione nostri ad castraventuros esse. Non hostem auctoremsed rem spectare: subesse Rhenum;magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostrasvictorias; ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romaniimperium redactam superiore gloria rei militaris exstincta. Postremoquis hoc sibi persuaderetsine certa re Ambiorigem ad eiusmodiconsilium descendisse? Suam sententiam in utramque partem esse tutam:si nihil esset duriusnullo cum periculo ad proximam legionemperventuros; si Gallia omnis cum Germanis consentiretunam esse inceleritate positam salutem. Cottae quidem atque eorumquidissentirentconsilium quem habere exitum? In quo si non praesenspericulumat certe longinqua obsidione fames esset timenda.

[30] Hacin utramque partem disputatione habitacum a Cotta primisqueordinibus acriter resisteretur"Vincite" inquit"siita vultis" Sabinuset id clariore voceut magna pars militumexaudiret; "neque is sum" inquit"qui gravissime exvobis mortis periculo terrear: hi sapient; si gravius quid accideritabs te rationem reposcentquisi per te liceatperendino die cumproximis hibernis coniuncti communem cum reliquis belli casumsustineantnon reiecti et relegati longe ab ceteris aut ferro autfame intereant."

[31]Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orantne suadissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat: facilemesse remseu maneantseu proficiscantursi modo unum omnessentiant ac probent; contra in dissensione nullam se salutemperspicere. Res disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem datCotta permotus manus: superat sententia Sabini. Pronuntiatur primaluce ituros. Consumitur vigiliis reliqua pars noctiscum sua quisquemiles circumspiceretquid secum portare possetquid ex instrumentohibernorum relinquere cogeretur. Omnia excogitanturquare nec sinepericulo maneaturet languore militum et vigiliis periculumaugeatur. Prima luce sic ex castris proficiscunturut quibus essetpersuasum non ab hostesed ab homine amicissimo Ambiorige consiliumdatumlongissimo agmine maximisque impedimentis.

[32] Athostesposteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectioneeorum senseruntcollocatis insidiis bipertito in silvis opportunoatque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorumadventum exspectabantet cum se maior pars agminis in magnamconvallem demisissetex utraque parte eius vallis subito seostenderunt novissimosque premere et primos prohibere ascensu atqueiniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt.

[33] Tumdemum Tituriusqui nihil ante providissettrepidare et concursarecohortesque disponerehaec tamen ipsa timide atque ut eum omniadeficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevitqui inipso negotio consilium capere coguntur. At Cottaqui cogitasset haecposse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor nonfuissetnulla in re communi saluti deerat et in appellandiscohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis officiapraestabat. Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia perse obire etquid quoque loco faciendum essetprovidere possentiusserunt pronuntiareut impedimenta relinquerent atque in orbemconsisterent. Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum nonesttamen incommode accidit: nam et nostris militibus spem minuit ethostes ad pugnam alacriores effecitquod non sine summo timore etdesperatione id factum videbatur. Praeterea acciditquod fierinecesse eratut vulgo milites ab signis discederentquae quisqueeorum carissima haberetab impedimentis petere atque arripereproperaretclamore et fletu omnia complerentur.

[34] Atbarbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie pronuntiareiusseruntne quis ab loco discederet: illorum esse praedam atqueillis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia invictoria posita existimarent. Erant et virtute et studio pugnandipares; nostritametsi ab duce et a fortuna deserebanturtamen omnemspem salutis in virtute ponebantet quotiens quaeque cohorsprocurreratab ea parte magnus numerus hostium cadebat. Qua reanimadversa Ambiorix pronuntiari iubetut procul tela coniciant neupropius accedant etquam in partem Romani impetum fecerintcedant(levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil eis noceri posse)rursus se ad signa recipientes insequantur.

[35] Quopraecepto ab eis diligentissime observatocum quaepiam cohors exorbe excesserat atque impetum fecerathostes velocissimerefugiebant. Interim eam partem nudari necesse erat et ab latereaperto tela recipi. Rursus cum in eum locum unde erant egressireverti coeperantet ab eis qui cesserant et ab eis qui proximisteterant circumveniebantur; sin autem locum tenere vellentnecvirtuti locus relinquebaturneque ab tanta multitudine coniecta telaconferti vitare poterant. Tamen tot incommodis conflictatimultisvulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumptacum aprima luce ad horam octavam pugnareturnihil quod ipsis essetindignum committebant. Tum Tito Balventioqui superiore anno primumpilum duxeratviro forti et magnae auctoritatisutrumque femurtragula traicitur; Quintus Lucaniuseiusdem ordinisfortissimepugnansdum circumvento filio subvenitinterficitur; Lucius Cottalegatus omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os fundavulneratur.

[36] Hisrebus permotus Quintus Tituriuscum procul Ambiorigem suoscohortantem conspexissetinterpretem suum Gnaeum Pompeium ad eummittit rogatum ut sibi militibusque parcat. Ille appellatusrespondit: si velit secum colloquilicere; sperare a multitudineimpetrari possequod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihilnocitum iriinque eam rem se suam fidem interponere. Ille cum Cottasaucio communicatsi videaturpugna ut excedant et cum Ambiorigeuna colloquantur: sperare ab eo de sua ac militum salute impetrariposse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eoperseverat.

[37]Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat etprimorum ordinum centuriones se sequi iubet etcum propiusAmbiorigem accessissetiussus arma abicere imperatum facit suisqueut idem faciant imperat. Interimdum de condicionibus inter se aguntlongiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermopaulatimcircumventus interficitur. Tum vero suo more victoriam conclamantatque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant.Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum.Reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi. Ex quibus LuciusPetrosidius aquilifercum magna multitudine hostium premereturaquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnansocciditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent; noctu adunum omnes desperata salute se ipsi interficiunt. Pauci ex proeliolapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum inhiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.

[38] Hacvictoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucosquierant eius regno finitimiproficiscitur; neque noctem neque diemintermittit pedita tumque subsequi iubet. Re demonstrata Aduatucisqueconcitatis postero die in Nervios pervenit hortaturquene sui inperpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas acceperintiniuriis occasionem dimittant: interfectos esse legatos duosmagnamque partem exercitus interisse demonstrat; nihil esse negotisubito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se adeam rem profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.

[39]Itaque confestim dimissis nuntiis ad CeutronesGrudiosLevacosPleumoxiosGeidumnosqui omnes sub eorum imperio suntquam maximasmanus possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolantnondum ad eum fama de Tituri morte perlata. Huic quoque acciditquodfuit necesseut nonnulli militesqui lignationis munitionisquecausa in silvas discessissentrepentino equitum adventuinterciperentur. His circumventis magna manu EburonesNerviiAduatuci atque horum omnium socii et clientes legionem oppugnareincipiunt. Nostri celeriter ad arma concurruntvallum conscendunt.Aegre is dies sustentaturquod omnem spem hostes in celeritateponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victoresconfidebant.

[40]Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerone litterae magnispropositis praemiissi pertulissent: obsessis omnibus viis missiintercipiuntur. Noctu ex materiaquam munitionis causacomportaverantturres admodum CXX excitantur incredibili celeritate;quae deesse operi videbanturperficiuntur. Hostes postero die multomaioribus coactis copiis castra oppugnantfossam complent. Eademrationequa pridieab nostris resistitur. Hoc idem reliquisdeinceps fit diebus. Nulla pars nocturni temporis ad laboremintermittitur; non aegrisnon vulneratis facultas quietis datur.Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur;multae praeustae sudesmagnus muralium pilorum numerus instituitur;turres contabulanturpinnae loricaeque ex cratibus attexuntur. IpseCicerocum tenuissima valetudine essetne nocturnum quidem sibitempus ad quietem relinquebatut ultro militum concursu ae vocibussibi parcere cogeretur.

[41] Tuncduces principesque Nerviorum qui aliquem sermonis aditum causamqueamicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt. Factapotestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: omnemesse in armis Galliam; Germanos Rhenum transisse; Caesarisreliquorumque hiberna oppugnari. Addunt etiam de Sabini morte:Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa. Errare eos dicuntsiquidquam ab his praesidi sperentqui suis rebus diffidant; sesetamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animout nihil nisihiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint:licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere et quascumquein partes velint sine metu proficisci. Cicero ad haec unum modorespondit: non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hostearmato condicionem: si ab armis discedere velintse adiutore utanturlegatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitiaquaepetierintimpetraturos.

[42] Abhac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum XV hibernacingunt. Haec et superiorum annorum consuetudine ab nobis cognoverantetquos clam de exercitu habebant captivosab eis docebantur; sednulla ferramentorum copia quae esset ad hunc usum idoneagladiiscaespites circumcideremanibus sagulisque terram exhaurirenitebantur. Qua quidem ex re hominum multitudo cognosci potuit: namminus horis tribus milium pedum XV in circuitu munitionem perfeceruntreliquisque diebus turres ad altitudinem vallifalces testudinesquequas idem captivi docuerantparare ac facere coeperunt.

[43]Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili exargilla glandes fundis et fervefacta iacula in casasquae moreGallico stramentis erant tectaeiacere coeperunt. Hae celeriterignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorumdistulerunt. Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque exploratavictoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascenderecoeperunt. At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuitutcum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudinepremerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrareintellegerentnon modo demigrandi causa de vallo decederet nemosedpaene ne respiceret quidem quisquamac tum omnes acerrimefortissimeque pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sedtamen hunc habuit eventumut eo die maximus numerus hostiumvulneraretur atque interficereturut se sub ipso valloconstipaverant recessumque primis ultimi non dabant. Paulum quidemintermissa flamma et quodam loco turri adacta et contingente vallumtertiae cohortis centuriones ex eoquo stabantloco recesseruntsuosque omnes removeruntnutu vocibusque hostessi introirevellentvocare coeperunt; quorum progredi ausus est nemo. Tum exomni parte lapidibus coniectis deturbatiturrisque succensa est.

[44] Erantin ea legione fortissimi viricenturionesqui primis ordinibusappropinquarentTitus Pullo et Lucius Vorenus. Hi perpetuas inter secontroversias habebantquinam anteferreturomnibusque annis delocis summis simultatibus contendebant. Ex his Pullocum acerrime admunitiones pugnaretur"Quid dubitas" inquit"Vorene? aut quem locum tuae probandae virtutis exspectas ? hic diesde nostris controversiis iudicabit." Haec cum dixissetproceditextra munitiones quaque pars hostium confertissma est visa irrumpit.Ne Vorenus quidem tum sese vallo continetsed omnium veritus existimationem subsequitur. Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostesimmittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percussoet exanimato hunc scutis proteguntin hostem tela universi coniciuntneque dant regrediendi facultatem. Transfigitur scutum Pulloni etverutum in balteo defigitur. Avertit hic casus vaginam et gladiumeducere conanti dextram moratur manumimpeditumque hostescircumsistunt. Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit.Ad hunc se confestim a Pullone omnis multitudo convertit: illumveruto arbitrantur occisum. Gladio comminus rem gerit Vorenus atqueuno interfecto reliquos paulum propellit; dum cupidius instatinlocum deiectus inferiorem concidit. Huic rursus circumvento fertsubsidium Pulloatque ambo incolumes compluribus interfectis summacum laude sese intra munitiones recipiunt. Sic fortuna in contentioneet certamine utrumque versavitut alter alteri inimicus auxiliosalutique essetneque diiudicari possetuter utri virtuteanteferendus videretur.

[45]Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatioet maxime quodmagna parte militum confecta vulneribus res ad paucitatem defensorumpervenerattanto crebriores litterae nuntiique ad Caesaremmittebantur; quorum pars deprehensa in conspectu nostrorum militumcum cruciatu necabatur. Erat unus intus Nervius nomine Verticoloconatus honestoqui a prima obsidione ad Ciceronem perfugerat suamqueei fidem praestiterat. Hic servo spe libertatis magnisque persuadetpraemiisut litteras ad Caesarem deferat. Has ille in iaculoilligatas effert et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatusad Caesarem pervenit. Ab eo de periculis Ciceronis legionisquecognoscitur.

[46]Caesar acceptis litteris hora circiter XI diei statim nuntium inBellovacos ad M. Crassum quaestorem mittitcuius hiberna aberant abeo milia passuum XXV; iubet media nocte legionem proficisciceleriterque ad se venire. Exit cum nuntio Crassus. Alterum ad GaiumFabium legatum mittitut in Atrebatium fines legionem adducatquasibi iter faciendum sciebat. Scribit Labienosi rei publicae commodofacere possetcum legione ad fines Nerviorum veniat. Reliquam partemexercitusquod paulo aberat longiusnon putat exspectandam; equitescirciter quadringentos ex proximis hibernis colligit.

[47] Horacirciter tertia ab antecursoribus de Crassi adventu certior factus eodie milia passuum XX pro cedit. Crassum Samarobrivae praeficitlegionemque attribuitquod ibi impedimenta exercitusobsidescivitatumlitteras publicas frumentumque omne quod eo tolerandaehiemis causa devexerat relinquebat. Fabiusut imperatum eratnonita multum moratus in itinere cum legione occurrit. Labienus interituSabini et caede cohortium cognitacum omnes ad eum Treverorum copiaevenissentveritussi ex hibernis fugae similem profectionemfecissetut hostium impetum sustinere possetpraesertim quosrecenti victoria efferri sciretlitteras Caesari remittitquantocum periculo legionem ex hibernis educturus esset; rem gestam inEburonibus perscribit; docet omnes equitatus peditatusque copiasTreverorum tria milia passuum longe ab suis castris consedisse.

[48]Caesar consilio eius probatoetsi opinione trium legionum deiectusad duas redierattamen unum communis salutis auxilium in celeritateponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. Ibi ex captiviscognoscitquae apud Ciceronem geranturquantoque in periculo ressit. Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet uti adCiceronem epistolam deferat. Hanc Graecis conscriptam litterismittitne intercepta epistola nostra ab hostibus consiliacognoscantur. Si adire non possitmonet ut tragulam cum epistola adamentum deligata intra munitionem castrorum abiciat. In litterisscribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur utpristinam virtutem retineat. Gallus periculum veritusut eratpraeceptumtragulam mittit. Haec casu ad turrim adhaesit neque abnostris biduo animadversa tertio die a quodam milite conspiciturdempta ad Ciceronem defertur. Ille perlectam in conventu militumrecitat maximaque omnes laetitia adficit. Tum fumi incendiorum proculvidebantur; quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.

[49] Gallire cognita per exploratores obsidionem relinquuntad Caesaremomnibus copiis contendunt. Hae erant armata circiter milia LX. Cicerodata facultate Gallum ab eodem Verticonequem supra demonstravimusrepetitqui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonetiter cautediligenterque faciat: perscribit in litteris hostes ab se discessisseomnemque ad eum multitudinem convertisse. Quibus litteris circitermedia nocte Caesar adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandumanimo confirmat. Postero die luce prima movet castra et circitermilia passuum quattuor progressus trans vallem et rivum multitudinemhostium conspicatur. Erat magni periculi res tantulis copiis iniquoloco dimicare; tumquoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebataequo animo remittendum de celeritate existimabat: consedit et quamaequissimo loco potest castra communit atque haecetsi erant exiguaper se vix hominum milium septem praesertim nullis cum impedimentistamen angustiis viarum quam maxime potest contrahiteo consilioutin summam contemptionem hostibus veniat. Interim speculatoribus inomnes partes dimissis explorat quo commodissime itinere vallemtransire possit.

[50] Eodie parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique sese suoloco continent: Galliquod ampliores copiasquae nondumconvenerantexspectabant; Caesarsi forte timoris simulationehostes in suum locum elicere possetut citra vallem pro castrisproelio contenderetsi id efficere non possetut exploratisitineribus minore cum periculo vallem rivumque transiret. Prima lucehostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibuscommittit. Caesar consulto equites cedere seque in castra recipereiubetsimul ex omnibus partibus castra altiore vallo muniriportasque obstrui atque in his administrandis rebus quam maximeconcursari et cum simulatione agi timoris iubet.

[51]Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquoloco constituuntnostris vero etiam de vallo deductis propiusaccedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciuntpraeconibusque circummissis pronuntiari iubentseu quis Gallus seuRomanus velit ante horam tertiam ad se transiresine periculolicere; post id tempus non fore potestatem: ac sic nostroscontempseruntut obstructis in speciem portis singulis ordinibuscaespitumquod ea non posse introrumpere videbanturalii vallummanu scinderealii fossas complere inciperent. Tum Caesar omnibusportis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugamdatsic uti omnino pugnandi causa resisteret nemomagnumque ex eisnumerum occidit atque omnes armis exuit.

[52]Longius prosequi veritusquod silvae paludesque intercedebant nequeetiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbatomnibus suisincolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. Institutasturrestestudines munitionesque hostium admiratur; legione productacognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere: exhis omnibus iudicat rebusquanto cum periculo et quanta cum virtuteres sint administratae. Ciceronem pro eius merito legionemquecollaudat; centuriones singillatim tribunosquc militum appellatquorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. Decasu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit. Postero diecontione habita rem gestam proponitmilites consolatur et confirmat:quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptumhocaequiore animo ferendum docetquod beneficio deorum immortalium etvirtute eorum expiato incommodo neque hostibus diutina laetatio nequeipsis longior dolor relinquatur.

[53]Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoriaCaesaris fama perferturutcum ab hibernis Ciceronis milia passuumabesset circiter LXeoque post horam nonam diei Caesar pervenissetante mediam noctem ad portas castrorum clamor orereturquo clamoresignificatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret. Hacfama ad Treveros perlata Indutiomarusqui postero die castra Labienioppugnare decreveratnoctu profugit copiasque omnes in Treverosreducit. Caesar Fabium cum sua legione remittit in hibernaipse cumtribus legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemareconstituit etquod tanti motus Galliae exstiteranttotam hiememipse ad exercitum manere decrevit. Nam illo incommodo de Sabini morteperlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabantnuntioslegationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui consilicaperent atque unde initium belli fieret explorabant nocturnaque inlocis desertis concilia habebant. Neque ullum fere totius hiemistempus sine sollicitudine Caesaris intercessitquin aliquem deconsiliis ac motu Gallorum nuntium acciperet. In his ab Lucio Roscioquem legioni tertiae decimae praefeceratcertior factus est magnasGallorum copias earum civitatumquae Armoricae appellanturoppugnandi sui causa convenisse neque longius milia passuum octo abhibernis suis afuissesed nuntio allato de victoria Caesarisdiscessisseadeo ut fugae similis discessus videretur.

[54] AtCaesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis aliasterritandocum se scire quae fierent denuntiaretalias cohortandomagnam partem Galliae in officio tenuit. Tamen Senonesquae estcivitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatisCavarinumquem Caesar apud eos regem constitueratcuius fraterMoritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnumobtinuerantinterficere publico consilio conaticum illepraesensisset ac profugissetusque ad fines insecuti regno domoqueexpulerunt etmissis ad Caesarem satisfaciendi causa legatiscum isomnem ad se senatum venire iussissetdicto audientes non fuerunt.Tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principesinferendi belli tantamque omnibus voluntatum commutationem attulitut praeter Aeduos et Remosquos praecipuo semper honore Caesarhabuitalteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fidealteros pro recentibus Gallici belli officiisnulla fere civitasfuerit non suspecta nobis. Idque adeo haud scio mirandumne sitcumcompluribus aliis de causistum maxime quod eiqui virtute belliomnibus gentibus praeferebanturtantum se eius opinionisdeperdidisse ut a populo Romano imperia perferrent gravissimedolebant.

[55]Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempusintermiseruntquin trans Rhenum legatos mitterentcivitatessollicitarentpecunias pollicerenturmagna parte exercitus nostriinterfecta multo minorem superesse dicerent partem. Neque tamen ullicivitati Germanorum persuaderi potuitut Rhenum transiretcum sebis expertos dicerentAriovisti bello et Tencterorum transitu: nonesse amplius fortunam temptaturos. Hac spe lapsus Indutiomarus nihilominus copias cogereexercerea finitimis equos parareexulesdamnatosque tota Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit. Actantam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat utundique ad eum legationes concurrerentgratiam atque amicitiampublice privatimque peterent.

[56]Vbi intellexit ultro ad se venirialtera ex parte SenonesCarnutesque conscientia facinoris instigarialtera NerviosAduatucosque bellum Romanis parareneque sibi voluntariorum copiasdeforesi ex finibus suis progredi coepissetarmatum conciliumindicit. Hoc more Gallorum est initium belliquo lege communi omnespuberes armati convenire consuerunt; qui ex eis novissimus convenitin conspectu multitudinis omnibus cruciatibus affectus necatur. In eoconcilio Cingetorigemalterius principem factionisgenerum suumquem supra demonstravimus Caesaris secutum fidem ab eo nondiscessissehostem iudicat bonaque eius publicat. His rebusconfectisin concilio pronuntiat arcessitum se a Senonibus etCarnutibus aliisque compluribus Galliae civitatibus; huc iturum perfines Remorum eorumque agros popula turum acpriusquam id faciatcastra Labieni oppugnaturum. Quae fieri velit praecipit.

[57]Labienuscum et loci natura et manu munitissumis castris seseteneretde suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quamoccasionem rei bene gerendae dimitteretcogitabat. Itaque aCingetorige atque eius propinquis oratione Indutiomari cognitaquamin concilio habueratnuntios mittit ad finitimas civitatesequitesque undique evocat: his certum diem conveniendi dicit. Interimprope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eiusvagabaturalias ut situm castrorum cognosceretalias colloquendiaut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallumconiciebant. Labienus suos intra munitionem continebat timorisqueopinionemquibuscumque poterat rebusaugebat.

[58]Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederetnocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quosarcessendos curaverattanta diligentia omnes suos custodiis intracastra continuitut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treverosperferri posset. Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus adcastra accedit atque ibi magnam partem diei consumit; equites telaconiciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant.Nullo ab nostris dato responsoubi visum estsub vesperum dispersiac dissipati discedunt. Subito Labienus duabus portis omnem equitatumemittit; praecipit atque interdicitproterritis hostibus atque infugam coniectis (quod foresicut acciditvidebat) unum omnespeterent Indutiomarumneu quis quem prius vulneretquam illuminterfectum videritquod mora reliquorum spatium nactum illumeffugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint praemia;summittit cohortes equitibus subsidio. Comprobat hominis consiliumfortunaet cum unum omnes peterentin ipso fluminis vadodeprehensus Indutiomarus interficiturcaputque eius refertur incastra: redeuntes equites quos possunt consectantur atque occidunt.Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum quae convenerant copiaedisceduntpauloque habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam.

 

LIberSextus

1234567891011121314151617181920
212223242526272829303132333435363738394041424344

[1] Multisde causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per Marcum SilanumGaium Antistium ReginumTitum Sextium legatos dilectum habereinstituit; simul ab Gnaeo Pompeio proconsule petitquoniam ipse adurbem cum imperio rei publicae causa remaneretquos ex CisalpinaGallia consulis sacramento rogavissetad signa convenire et ad seproficisci iuberetmagni interesse etiam in reliquum tempus adopinionem Galliae existimans tantas videri Italiae facultates utsiquid esset in bello detrimenti acceptumnon modo id brevi temporesarcirised etiam maioribus augeri copiis posset. Quod cum Pompeiuset rei publicae et amicitiae tribuissetceleriter confecto per suosdilectu tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductislegionibus duplicatoque earum cohortium numeroquas cum QuintoTiturio amiseratet celeritate et copiis docuitquid populi Romanidisciplina atque opes possent.

[2]Interfecto Indutiomarout docuimusad eius propinquos a Treverisimperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniampolliceri non desistunt. Cum ab proximis impetrare non possentulteriores temptant. Inventis nonnullis civitatibus iureiurando interse confirmant obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem sibisocietate et foedere adiungunt. Quibus rebus cognitis Caesarcumundique bellum parari videretNerviosAduatucos ac Menapiosadiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armisSenones adimperatum non venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibusconsilia communicarea Treveris Germanos crebris legationibussollicitarimaturius sibi de bello cogitandum putavit.

[3] Itaquenondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus deimproviso in fines Nerviorum contendit etpriusquam illi autconvenire aut profugere possentmagno pecoris atque hominum numerocapto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris indeditionem venire atque obsides sibi dare coegit. Eo celeriterconfecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio Galliaeprimo vereut institueratindictocum reliqui praeter SenonesCarnutes Treverosque venissentinitium belli ac defectionis hoc essearbitratusut omnia postponere videreturconcilium LutetiamParisiorum transfert. Confines erant hi Senonibus civitatemque patrummemoria coniunxerantsed ab hoc consilio afuisse existimabantur. Hacre pro suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senonesproficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.

[4]Cognito eius adventu Accoqui princeps eius consili fueratiubet inoppida multitudinem convenire. Conantibuspriusquam id efficipossetadesse Romanos nuntiatur. Necessario sententia desistuntlegatosque deprecandi causa ad Caesarem mittunt: adeunt per Aeduosquorum antiquitus erat in fide civitas. Libenter Caesar petentibusAeduis dat veniam excusationemque accipitquod aestivum tempusinstantis bellinon quaestionis esse arbitrabatur. Obsidibusimperatis centum hos Aeduis custodiendos tradit. Eodem Carnuteslegatos obsidesque mittunt usi deprecatoribus Renisquorum erant inclientela: eadem ferunt responsa. Peragit concilium Caesar equitesqueimperat civitatibus.

[5] Hacparte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treverorum etAmbiorigis insistit. Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisciiubetne quis aut ex huius iracundia aut ex eoquod merueratodiocivitatis motus exsistat. His rebus constitutisquod pro exploratohabebat Ambiorigem proelio non esse concertaturumreliqua eiusconsilia animo circumspiciebat. Erant Menapii propinqui Eburonumfinibusperpetuis paludibus silvisque munitiqui uni ex Gallia depace ad Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse hospitiumAmbiorigi sciebat; item per Treveros venisse Germanis in amicitiamcognoverat. Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat quam ipsumbello lacesseretne desperata salute aut se in Menapios abderet autcum Transrhenanis congredi cogeretur. Hoc inito consilio totiusexercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque legionesad eum proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque inMenapios proficiscitur. Illi nulla coacta manu loci praesidio fretiin silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.

[6] Caesarpartitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestoreceleriterque effectis pontibus adit tripertitoaedificia vicosqueincenditmagno pecoris atque hominum numero potitur. Quibus rebuscoacti Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt. Illeobsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmatsi autAmbiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent. His confirmatisrebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco in Menapiisrelinquit; ipse in Treveros proficiscitur.

[7] Dumhaec a Caesare gerunturTreveri magnis coactis peditatusequitatusque copiis Labienum cum una legionequae in eorum finibushiemaveratadoriri parabantiamque ab eo non longius bidui viaaberantcum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt. Positiscastris a milibus passuum XV auxilia Germanorum esspectareconstituunt. Labienus hostium cognito consilio sperans temeritateeorum fore aliquam dimicandi facultatem praesidio quinque cohortiumimpedimentis relicto cum viginti quinque cohortibus magnoque equitatucontra hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castracommunit. Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumenripisque praeruptis. Hoc neque ipse transire habebat in animo nequehostes transituros existi mabat. Augebatur auxiliorum cotidie spes.Loquitur in concilio palamquoniam Germani appropinquare dicantursese suas exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et posterodie prima luce castra moturum. Celeriter haec ad hostes deferunturut ex magno Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis rebus faverenatura cogebat. Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibusconvocatisquid sui sit consili proponit etquo facilius hostibustimoris det suspicionemmaiore strepitu et tumultuquam populiRomani fert consuetudo castra moveri iubet. His rebus fugae similemprofectionem effecit. Haec quoque per exploratores ante lucem intanta propinquitate castrorum ad hostes deferuntur.

[8] Vixagmen novissimum extra munitiones processeratcum Galli cohortatiinter sene speratam praedam ex manibus dimitterent--longum esse perterritis Romanis Germanorum auxilium exspectareneque suam patidignitatem ut tantis copiis tam exiguam manum praesertim fugientematque impeditam adoriri non audeant--flumen transire et iniquo lococommittere proelium non dubitant. Quae fore suspicatus Labienusutomnes citra flumen elicereteadem usus simulatione itineris placideprogrediebatur. Tum praemissis paulum impedimentis atque in tumuloquodam collocatis "Habetis" inquit"militesquampetistis facultatem: hostem impedito atque iniquo loco tenetis:praestate eandem nobis ducibus virtutemquam saepe numero imperatoripraestitistisatque illum adesse et haec coram cernere existimate."Simul signa ad hostem converti aciemque dirigi iubetet paucisturmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos equites ad lateradisponit. Celeriter nostri clamore sublato pila in hostes immittunt.Illiubi praeter spem quos fugere credebant infestis signis ad seire videruntimpetum modo ferre non potuerunt ac primo concursu infugam coniecti proximas silvas petierunt. Quos Labienus equitatuconsectatusmagno numero interfectocompluribus captispaucis postdiebus civitatem recepit. Nam Germani qui auxilio veniebant perceptaTreverorum fuga sese domum receperunt. Cum his propinqui Indutiomariqui defectionis auctores fuerantcomitati eos ex civitateexcesserunt. Cingetorigiquem ab initio permansisse in officiodemonstravimusprincipatus atque imperium est traditum.

[9]Caesarpostquam ex Menapiis in Treveros venitduabus de causisRhenum transire constituit; quarum una eratquod auxilia contra seTreveris miserantalterane ad eos Ambiorix receptum haberet. Hisconstitutis rebus paulum supra eum locum quo ante exercitumtraduxerat facere pontem instituit. Nota atque instituta rationemagno militum studio paucis diebus opus efficitur. Firmo in Treverisad pontem praesidio relictone quis ab his subito motus orereturreliquas copias equitatumque traducit. Vbiiqui ante obsidesdederant atque in deditionem venerantpurgandi sui causa ad eumlegatos mittuntqui doceant neque auxilia ex sua civitate inTreveros missa neque ab se fidem laesam: petunt atque orant ut sibiparcatne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenaspendant; si amplius obsidum velletdare pollicentur. Cognita Caesarcausa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Vbiorum satisfactionemaccipitaditus viasque in Suebos perquirit.

[10]Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior Suebos omnes in unumlocum copias cogere atque eis nationibus quae sub eorum sint imperiodenuntiareut auxilia peditatus equitatusque mittant. His cognitisrebus rem frumentariam providetcastris idoneum locum deligit; Vbiisimperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferantsperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductosad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; mandatut crebrosexploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant.Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebosomnesposteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerintcum omnibus suis sociorumque copiisquas coegissentpenitus adextremos fines se recepisse: silvam esse ibi infinita magnitudinequae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativomuro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriisincursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventumRomanorum exspectare constituisse.

[11]Quoniam ad hunc locum perventum estnon alienum esse videtur deGalliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter seseproponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque inomnibus pagis partibusquesed paene etiam in singulis domibusfactiones suntearumque factionum principes sunt qui summamauctoritatem eorum iudicio habere existimanturquorum ad arbitriumiudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. Itaque eius reicausa antiquitus institutum videturne quis ex plebe contra potentiorem auxili egeret: suos enim quisque opprimi et circumveniri nonpatiturnequealiter si faciatullam inter suos habetauctoritatem. Haec eadem ratio est in summa totius Galliae: namqueomnes civitates in partes divisae sunt duas.

[12] CumCaesar in Galliam venitalterius factionis principes erant Aeduialterius Sequani. Hi cum per se minus valerentquod summa auctoritasantiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelaeGermanosatque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturispollicitationibusque perduxerant. Proeliis vero compluribus factissecundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentiaantecesserantut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerentobsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurarecogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimiagri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatumobtinerent. Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causaRomam ad senatum profectus infecta re redierat. Adventu Caesarisfacta commutatione rerumobsidibus Aeduis redditisveteribusclientelis restitutisnovis per Caesarem comparatisquod hiqui sead eorum amicitiam adgregaverantmeliore condicione atque aequioreimperio se uti videbantreliquis rebus eorum gratia dignitatequeamplificata Sequani principatum dimiserant. In eorum locum Remisuccesserant: quos quod adaequare apud Caesarem gratiaintellegebatureiqui propter veteres inimicitias nullo modo cumAeduis coniungi poterantse Remis in clientelam dicabant. Hos illidiligenter tuebantur: ita et novam et repente collectam auctoritatemtene bant. Eo tum statu res eratut longe principes haberenturAeduisecundum locum dignitatis Remi obtinerent.

[13] Inomni Gallia eorum hominumqui aliquo sunt numero atque honoregenera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur locoquae nihilaudet per senullo adhibetur consilio. Pleriquecum aut aere alienoaut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntursese inservitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iuraquaedominis in servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidumalterum equitum. Illi rebus divinis intersuntsacrificia publica acprivata procurantreligiones interpretantur: ad hos magnusadulescentium numerus disciplinae causa concurritmagnoque hi suntapud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicisprivatisque constituuntetsi quod est admissum facinussi caedesfactasi de hereditatede finibus controversia estidem decernuntpraemia poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus eorumdecreto non stetitsacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos estgravissima. Quibus ita est interdictumhi numero impiorum acsceleratorum habenturhis omnes deceduntaditum sermonemquedefugiuntne quid ex contagione incommodi accipiantneque hispetentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. His autemomnibus druidibus praeest unusqui summam inter eos habetauctoritatem. Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitatesucceditautsi sunt plures paressuffragio druidumnonnumquametiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore infinibus Carnutumquae regio totius Galliae media habeturconsiduntin loco consecrato. Huc omnes undiquequi controversias habentconveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina inBritannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimaturet nuncqui diligentius eam rem cognoscere voluntplerumque illodiscendi causa proficiscuntur.

[14]Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquispendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem.Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinamconveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibinumerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos indisciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandarecum in reliquis fere rebuspublicis privatisque rationibus Graecislitteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videnturquodneque in vulgum disciplinam efferri velint neque eosqui discuntlitteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisqueacciditut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo acmemoriam remittant. In primis hoc volunt persuaderenon interireanimassed ab aliis post mortem transire ad aliosatque hoc maximead virtutem excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea desideribus atque eorum motude mundi ac terrarum magnitudinedererum naturade deorum immortalium vi ac potestate disputant etiuventuti tradunt.

[15]Alterum genus est equitum. Hicum est usus atque aliquod bellumincidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebatuti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent)omnes inbello versanturatque eorum ut quisque est genere copiisqueamplissimusita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hancunam gratiam potentiamque noverunt.

[16] Natioest omnis Gallorum admodum dedita religionibusatque ob eam causamqui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisqueversanturaut pro victimis homines immolant aut se immolaturosvovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utunturquodprovita hominis nisi hominis vita reddaturnon posse deorum immortaliumnumen placari arbitranturpubliceque eiusdem generis habentinstituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habentquorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibussuccensis circumventi flamma exanimantur homines. Supplicia eorum quiin furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratioradis immortalibus esse arbitrantur; sedcum eius generis copiadefecitetiam ad innocentium supplicia descendunt.

[17] Deummaxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omniuminventorem artium ferunthunc viarum atque itinerum ducemhunc adquaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Posthunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem ferequam reliquae genteshabent opinionem: Apollinem morbos depellereMinervam operum atque artificiorum initia tradereIovem imperiumcaelestium tenereMartem bella regere. Huiccum proelio dimicareconstitueruntea quae bello ceperint plerumque devovent: cumsuperaveruntanimalia capta immolant reliquasque res in unum locumconferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locisconsecratis conspicari licet; neque saepe acciditut neglectaquispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollereauderetgravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutumest.

[18] Gallise omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibusproditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numerodierum sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initiasic observant ut noctem dies subsequatur. In reliquis vitaeinstitutis hoc fere ab reliquis differuntquod suos liberosnisicum adoleveruntut munus militiae sustinere possintpalam ad seadire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectupatris adsistere turpe ducunt.

[19] Viriquantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunttantas ex suisbonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnispecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorumvita superaritad eum pars utriusque cum fructibus superiorumtemporum pervenit. Viri in uxoressicuti in liberosvitae necisquehabent potestatem; et cum paterfamiliae illustriore loco natusdecessiteius propinqui conveniunt etde morte si res insuspicionem venitde uxoribus in servilem modum quaestionem habentetsi compertum estigni atque omnibus tormentis excruciatasinterficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa;omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferuntetiamanimaliaac paulo supra hanc memoriam servi et clientesquos ab eisdilectos esse constabatiustis funeribus confectis una cremabantur.

[20] Quaecivitates commodius suam rem publicam administrare existimanturhabent legibus sanctumsi quis quid de re publica a finitimis rumoreaut fama acceperituti ad magistratum deferat neve cum quo aliocommunicetquod saepe homines temerarios atque imperitos falsisrumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consiliumcapere cognitum est. Magistratus quae visa sunt occultant quaequeesse ex usu iudicaverunt multitudini produnt. De re publica nisi perconcilium loqui non conceditur.

[21]Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druideshabentqui rebus divinis praesintneque sacrificiis student. Deorumnumero eos solos ducuntquos cernunt et quorum aperte opibusiuvanturSolem et Vulcanum et Lunamreliquos ne fama quidemacceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militarisconsistit: ab parvulis labori ac duritiae student. Qui diutissimeimpuberes permanseruntmaximam inter suos ferunt laudem: hoc alistaturamali vires nervosque confirmari putant. Intra annum verovicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus;cuius rei nulla est occultatioquod et promiscue in fluminibusperluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur magnacorporis parte nuda.

[22]Agriculturae non studentmaiorque pars eorum victus in lactecaseocarne consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines habetproprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibuscognationibusque hominumqui una coieruntquantum et quo loco visumest agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt. Eius reimultas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belligerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeantpotentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius adfrigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniaecupiditasqua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animiaequitate plebem contineantcum suas quisque opes cum potentissimisaequari videat.

[23]Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibussolitudines habere. Hoc proprium virtutis existimantexpulsos agrisfinitimos cedereneque quemquam prope audere consistere; simul hocse fore tutiores arbitrantur repentinae incursionis timore sublato.Cum bellum civitas aut illa tum defendit aut infertmagistratusquiei bello praesintut vitae necisque habeant potestatemdeliguntur.In pace nullus est communis magistratussed principes regionum atquepagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt. Latrocinianullam habent infamiamquae extra fines cuiusque civitatis fiuntatque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieripraedicant. Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducemforequi sequi velintprofiteanturconsurgunt ei qui et causam ethominem probant suumque auxilium pollicentur atque ab multitudinecollaudantur: qui ex his secuti non suntin desertorum ac proditorumnumero ducunturomniumque his rerum postea fides derogatur. Hospitemviolare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos veneruntabiniuria prohibentsanctos habenthisque omnium domus patentvictusque communicatur.

[24] Acfuit antea tempuscum Germanos Galli virtute superarentultro bellainferrentpropter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenumcolonias mitterent. Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt locacircum Hercyniam silvamquam Eratostheni et quibusdam Graecis famanotam esse videoquam illi Orcyniam appellantVolcae Tectosagesoccupaverunt atque ibi consederunt; quae gens ad hoc tempus hissedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudisopinionem. Nunc quod in eadem inopiaegestatepatientia qua Germanipermanenteodem victu et cultu corporis utuntur; Gallis autemprovinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa adcopiam atque usus largiturpaulatim adsuefacti superari multisquevicti proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.

[25] HuiusHercyniae silvaequae supra demonstrata estlatitudo novem dierumiter expedito patet: non enim aliter finiri potestneque mensurasitinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorumfinibus rectaque fluminis Danubi regione pertinet ad fines Dacorum etAnartium; hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine regionibusmultarumque gentium fines propter magnitudinem adtingit; nequequisquam est huius Germaniaequi se aut adisse ad initium eiussilvae dicatcum dierum iter LX processeritautquo ex locooriaturacceperit: multaque in ea genera ferarum nasci constatquaereliquis in locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant abceteris et memoriae prodenda videantur haec sunt.

[26] Estbos cervi figuracuius a media fronte inter aures unum cornuexsistit excelsius magisque directum hisquae nobis nota suntcornibus: ab eius summo sicut palmae ramique late divunduntur. Eademest feminae marisque naturaeadem forma magnitudoque cornuum.

[27] Suntitemquae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura etvarietas pelliumsed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque suntcornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causaprocumbunt nequesi quo adflictae casu conciderunterigere sese autsublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas seapplicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum exvestigiis cum est animadversum a venatoribusquo se recipereconsuerintomnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut acciduntarborestantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cumse consuetudine reclinaveruntinfirmas arbores pondere adfliguntatque una ipsae concidunt.

[28]Tertium est genus eorumqui uri appellantur. Hi sunt magnitudinepaulo infra elephantosspecie et colore et figura tauri. Magna viseorum est et magna velocitasneque homini neque ferae quamconspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc selabore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercentetqui plurimos ex his interfeceruntrelatis in publicum cornibusquaesint testimoniomagnam ferunt laudem. Sed adsuescere ad homines etmansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum etfigura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Haecstudiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque inamplissimis epulis pro poculis utuntur.

[29]Caesarpostquam per Vbios exploratores comperit Suebos sese insilvas recepisseinopiam frumenti veritusquodut suprademonstravimusminime omnes Germani agriculturae studentconstituitnon progredi longius; sedne omnino metum reditus sui barbaristolleret atque ut eorum auxilia tardaretreducto exercitu partemultimam pontisquae ripas Vbiorum contingebatin longitudinem pedumducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorumquattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendicausa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. Ei locopraesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit. Ipsecummaturescere frumenta inciperentad bellum Ambiorigis profectus perArduennam silvamquae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rhenifinibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque ampliusquingentis in longitudinem patetLucium Minucium Basilum cum omniequitatu praemittitsi quid celeritate itineris atque opportunitatetemporis proficere possit; monetut ignes in castris fieriprohibeatne qua eius adventus procul significatio fiat: seseconfestim subsequi dicit.

[30]Basilusut imperatum estfacit. Celeriter contraque omniumopinionem confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit:eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contenditquo in loco cum paucisequitibus esse dicebatur. Multum cum in omnibus rebus tum in remilitari potest fortuna. Nam magno accidit casu ut in ipsum incautumetiam atque imparatum incideretpriusque eius adventus ab omnibusvidereturquam fama ac nuntius adferretur: sic magnae fuit fortunaeomni militari instrumentoquod circum se habebatereptoraedisequisque comprehensis ipsum effugere mortem. Sed hoc quoque factumestquod aedificio circumdato silvaut sunt fere domiciliaGallorumqui vitandi aestus causa plerumque silvarum atque fluminumpetunt propinquitatescomites familiaresque eius angusto in locopaulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt. His pugnantibus illumin equum quidam ex suis intulit: fugientem silvae texerunt. Sic et adsubeundum periculum et ad vitandum multum fortuna valuit.

[31]Ambiorix copias suas iudicione non conduxeritquod proeliodimicandum non existimaritan tempore exclusus et repentino equitumadventu prohibituscum reliquum exercitum subsequi crederetdubiumest. Sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulereiussit. Quorum pars in Arduennam silvampars in continentes paludesprofugit; qui proximi Oceano fuerunthis insulis sese occultaveruntquas aestus efficere consuerunt: multi ex suis finibus egressi sesuaque omnia alienissimis crediderunt. Catuvolcusrex dimidiaepartis Eburonumqui una cum Ambiorige consilium inierataetate iamconfectuscum laborem aut belli aut fugae ferre non possetomnibusprecibus detestatus Ambiorigemqui eius consilii auctor fuissettaxocuius magna in Gallia Germaniaque copia estse exanimavit.

[32] SegniCondrusiqueex gente et numero Germanorumqui sunt inter EburonesTreverosquelegatos ad Caesarem miserunt oratumne se in hostiumnumero duceret neve omnium Germanorumqui essent citra Rhenumunamesse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavissenulla Ambiorigiauxilia misisse. Caesar explorata re quaestione captivorumsi qui adeos Eburones ex fuga convenissentad se ut reducerenturimperavit;si ita fecissentfines eorum se violaturum negavit. Tum copiis intres partes distributis impedimenta omnium legionum Aduatucamcontulit. Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburonumfinibusubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant.Hunc cum reliquis rebus locum probabattum quod superioris annimunitiones integrae manebantut militum laborem sublevaret.Praesidio impedimentis legionem quartamdecimam reliquitunam ex eistribusquas proxime conscriptas ex Italia traduxerat. Ei legionicastrisque Quintum Tullium Ciceronem praeficit ducentosque equitesattribuit.

[33]Partito exercitu Titum Labienum cum legionibus tribus ad Oceanumversus in eas partes quae Menapios attingunt proficisci iubet; GaiumTrebonium cum pari legionum numero ad eam regionem quae ad Aduatucosadiacet depopulandam mittit; ipse cum reliquis tribus ad flumenScaldemquod influit in Mosamextremasque Arduennae partis ireconstituitquo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat.Discedens post diem septimum sese reversurum confirmat; quam ad diemei legioni quae in praesidio relinquebatur deberi frumentum sciebat.Labienum Treboniumque hortatursi rei publicae commodo facerepossintad eum diem revertanturut rursus communicato consilioexploratisque hostium rationibus aliud initium belli capere possint.

[34] Eratut supra demonstravimusmanus certa nullanon oppidumnonpraesidiumquod se armis defenderetsed in omnes partes dispersamultitudo. Vbi cuique aut valles abdita aut locus silvestris autpalus impedita spem praesidi aut salutis aliquam offerebatconsederat. Haec loca vicinitatibus erant notamagnamque resdiligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda (nullum enimpoterat universis perterritis ac dispersis periculum accidere)sedin singulis militibus conservandis; quae tamen ex parte res adsalutem exercitus pertinebat. Nam et praedae cupiditas multos longiusevocabatet silvae incertis occultisque itineribus confertos adireprohibebant. Si negotium confici stirpemque hominum sceleratoruminterfici velletdimittendae plures manus diducendique erantmilites; si continere ad signa manipulos velletut instituta ratioet consuetudo exercitus Romani postulabatlocus ipse erat praesidiobarbarisneque ex occulto insidiandi et dispersos circumveniendisingulis deerat audacia. Vt in eiusmodi difficultatibusquantumdiligentia provideri poterat providebaturut potius in nocendoaliquid praetermittereturetsi omnium animi ad ulciscendum ardebantquam cum aliquo militum detrimento noceretur. Dimittit ad finitimascivitates nuntios Caesar: omnes ad se vocat spe praedae addiripiendos Eburonesut potius in silvis Gallorum vita quamlegionarius miles periclitetursimul ut magna multitudine circumfusapro tali facinore stirps ac nomen civitatis tollatur. Magnus undiquenumerus celeriter convenit.

[35] Haecin omnibus Eburonum partibus gerebanturdiesque appetebat septimusquem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat.Hic quantum in bello fortuna possit et quantos adferat casus cognoscipotuit. Dissipatis ac perterritis hostibusut demonstravimusmanuserat nulla quae parvam modo causam timoris adferret. Trans Rhenum adGermanos pervenit famadiripi Eburones atque ultro omnes ad praedamevocari. Cogunt equitum duo milia Sugambriqui sunt proximi Rhenoaquibus receptos ex fuga Tencteros atque Vsipetes supra docuimus.Transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum infraeum locumubi pons erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum:primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiuntmagno pecoris numerocuius sunt cupidissimi barbaripotiuntur.Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bellolatrociniisque natosnon silvae morantur. Quibus in locis sit Caesarex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitumdiscessisse cognoscunt. Atque unus ex captivis "Quid vos"inquit"hanc miseram ac tenuem sectamini praedamquibus licetiam esse fortunatissimos? Tribus horis Aduatucam venire potestis: hucomnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidi tantumestut ne murus quidem cingi possitneque quisquam egredi extramunitiones audeat." Oblata spe Germani quam nacti erant praedamin occulto relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt usi eodem ducecuius haec indicio cognoverant.

[36]Ciceroqui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cum summadiligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidemquemquam extra munitionem egredi passus essetseptimo die diffidensde numero dierum Caesarem fidem servaturumquod longius progressumaudiebatneque ulla de reditu eius fama adferebatursimul eorumpermotus vocibusqui illius patientiam paene obsessionemappellabantsiquidem ex castris egredi non liceretnullum eiusmodicasum exspectansquo novem oppositis legionibus maximoque equitatudispersis ac paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendipossetquinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittitquasinter et castra unus omnino collis intererat. Complures erant exlegionibus aegri relicti; ex quibus qui hoc spatio dierumconvaluerantcirciter CCCsub vexillo una mittuntur; magnapraeterea multitudo calonummagna vis iumentorumquae in castrissubsederantfacta potestate sequitur.

[37] Hocipso tempore et casu Germani equites interveniunt protinusque eodemilloquo venerantcursu ab decumana porta in castra irrumpereconanturnec prius sunt visi obiectis ab ea parte silvisquamcastris appropinquarentusque eo ut qui sub vallo tenderentmercatores recipiendi sui facultatem non haberent. Inopinantes nostrire nova perturbanturac vix primum impetum cohors in stationesustinet. Circumfunduntur ex reliquis hostes partibussi quem aditumreperire possent. Aegre portas nostri tuenturreliquos aditus locusipse per se munitioque defendit. Totis trepidatur castrisatquealius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur nequequam in partem quisque conveniat provident. Alius iam castra captapronuntiatalius deleto exercitu atque imperatore victores barbarosvenisse contendit; plerique novas sibi ex loco religiones finguntCottaeque et Tituri calamitatemqui in eodem occiderint castelloante oculos ponunt. Tali timore omnibus perterritis confirmaturopinio barbarisut ex captivo audierantnullum esse intuspraesidium. Perrumpere nituntur seque ipsi adhortanturne tantamfortunam ex manibus dimittant.

[38] Erataeger cum praesidio relictus Publius Sextius Baculusqui primumpilum ad Caesarem duxeratcuius mentionem superioribus proeliisfecimusac diem iam quintum cibo caruerat. Hic diffisus suae atqueomnium saluti inermis ex tabernaculo prodit: videt imminere hostesatque in summo esse rem discrimine: capit arma a proximis atque inporta consistit. Consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae instatione erat: paulisper una proelium sustinent. Relinquit animusSextium gravibus acceptis vulneribus: aegre per manus tractusservatur. Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantumutin munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.

[39]Interim confecta frumentatione milites nostri clamorem exaudiunt:praecurrunt equites; quanto res sit in periculo cognoscunt. Hic veronulla munitio est quae perterritos recipiat: modo conscripti atqueusus militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque oraconvertunt; quid ab his praecipiatur exspectant. Nemo est tam fortisquin rei novitate perturbetur. Barbari signa procul conspicatioppugnatione desistunt: redisse primo legiones creduntquas longiusdiscessisse ex captivis cognoverant; postea despecta paucitate exomnibus partibus impetum faciunt.

[40]Calones in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiecti se insigna manipulosque coniciunt: eo magis timidos perterrent milites.Alii cuneo facto ut celeriter perrumpant censentquoniam tampropinqua sint castraet si pars aliqua circumventa cecideritatreliquos servari posse confidunt; aliiut in iugo consistant atqueeundem omnes ferant casum. Hoc veteres non probant militesquos subvexillo una profectos docuimus. Itaque inter se cohortati duce GaioTrebonioequite Romanoqui eis erat praepositusper medios hostesperrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt. Hossubsecuti calones equitesque eodem impetu militum virtute servantur.At ei qui in iugo constiterantnullo etiam nunc usu rei militarispercepto neque in eo quod probaverant consilio permanereut se locosuperiore defenderentneque eam quam prodesse aliis vimceleritatemque viderant imitari potueruntsed se in castra recipereconati iniquum in locum demiserunt. Centurionesquorum nonnulli exinferioribus ordinibus reliquarum legionum virtutis causa insuperiores erant ordines huius legionis traductine ante partam reimilitaris laudem amitterentfortissime pugnantes conciderunt.Militum pars horum virtute summotis hostibus praeter spem incolumisin castra pervenitpars a barbaris circumventa periit.

[41]Germani desperata expugnatione castrorumquod nostros iamconstitisse in munitionibus videbantcum ea praeda quam in silvisdeposuerant trans Rhenum sese receperunt. Ac tantus fuit etiam postdiscessum hostium terror ut ea noctecum Gaius Volusenus missus cumequitatu ad castra venissetfidem non faceret adesse cum incolumiCaesarem exercitu. Sic omnino animos timor praeoccupaverat ut paenealienata mente deletis omnibus copiis equitatum se ex fuga recepissedicerent neque incolumi exercitu Germanos castra oppugnaturos fuissecontenderent. Quem timorem Caesaris adventus sustulit.

[42]Reversus ille eventus belli non ignorans unumquod cohortes exstatione et praesidio essent emissaequestus ne minimo quidem casulocum relinqui debuissemultum fortunam in repentino hostium adventupotuisse iudicavitmulto etiam ampliusquod paene ab ipso valloportisque castrorum barbaros avertisset. Quarum omnium rerum maximeadmirandum videbaturquod Germaniqui eo consilio Rhenumtransierantut Ambiorigis fines depopularenturad castra Romanorumdelati optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerunt.

[43]Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto numero exfinitimis civitatibus in omnes partes dimittit. Omnes vici atqueomnia aedificia quae quisque conspexerat incendebantur; praeda exomnibus locis agebatur; frumenta non solum tanta multitudineiumentorum atque hominum consumebantursed etiam anni tempore atqueimbribus procubuerant utsi qui etiam in praesentia se occultassenttamen his deducto exercitu rerum omnium inopia pereundum videretur.Ac saepe in eum locum ventum est tanto in omnes partes divisoequitatuut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerentcaptivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderentut speconsequendi illata atque infinito labore susceptoqui se summam abCaesare gratiam inituros putarentpaene naturam studio vincerentsemperque paulum ad summam felicitatem defuisse videreturatque illelatebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias regionespartesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuorquibussolis vitam suam committere audebat.

[44] Talimodo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damnoDurocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indictode coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit etde Acconequi princeps eius consili fueratgraviore sententiapronuntiata more maiorum supplicium sumpsit. Nonnulli iudicium veritiprofugerunt. Quibus cum aqua atque igni interdixissetduas legionesad fines Treverorumduas in Lingonibussex reliquas in Senonumfinibus Agedinci in hibernis collocavit frumentoque exercituiprovisout institueratin Italiam ad conventus agendos profectusest.

 

LIberSeptimus

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990

[1] QuietaGallia Caesarut constitueratin Italiam ad conventus agendosproficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque consultocertior factusut omnes iuniores Italiae coniurarentdelectum totaprovincia habere instituit. Eae res in Galliam Transalpinam celeriterperferuntur. Addunt ipsi et ad fingunt rumoribus Galliquod resposcere videbaturretineri urbano motu Caesarem neque in tantisdissensionibus ad exercitum venire posse. Hac impulsi occasionequiiam ante se populi Romani imperio subiectos dolerent liberius atqueaudacius de bello consilia inire incipiunt. Indictis inter seprincipes Galliae conciliis silvestribus ac remotis locis querunturde Acconis morte; posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant:miserantur communem Galliae fortunam: omnibus pollicitationibus acpraemius deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculoGalliam in libertatem vindicent. In primis rationem esse habendamdicuntpriusquam eorum clandestina consilia efferanturut Caesar abexercitu intercludatur. Id esse facilequod neque legiones audeantabsente imperatore ex hibernis egredineque imperator sine praesidioad legiones pervenire possit. Postremo in acie praestare interficiquam non veterem belli gloriam libertatemque quam a maioribus acceperint recuperare.

[2] Hisrebus agitatis profitentur Carnutes se nullum periculum communissalutis causa recusare principesque ex omnibus bellum facturospollicentur etquoniam in praesentia obsidibus cavere inter se nonpossint ne res efferaturut iureiurando ac fide sanciaturpetuntcollatis militaribus signisquo more eorum gravissima caerimoniacontineturne facto initio belli ab reliquis deserantur. Tumcollaudatis Carnutibusdato iureiurando ab omnibus qui aderanttempore eius rei constituto ab concilio disceditur.

[3] Vbi eadies venitCarnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibusdesperatishominibusCenabum signo dato concurrunt civesque Romanosquinegotiandi causa ibi constiterantin his Gaium Fufium Citamhonestum equitem Romanumqui rei frumentariae iussu Caesarispraeeratinterficiunt bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnesGalliae civitates fama perfertur. Nam ubicumque maior atqueillustrior incidit resclamore per agros regionesque significant;hunc alii deinceps excipiunt et proximis traduntut tum accidit. Namquae Cenabi oriente sole gesta essentante primam confectam vigiliamin finibus Arvernorum audita suntquod spatium est milium passuumcirciter centum LX.

[4] Similiratione ibi VercingetorixCeltilli filiusArvernussummaepotentiae adulescenscuius pater principatum Galliae totiusobtinuerat et ob eam causamquod regnum appetebatab civitate eratinterfectusconvocatis suis clientibus facile incendit. Cognito eiusconsilio ad arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitionepatruo suoreliquisque principibusqui hanc temptandam fortunam nonexistimabant; expellitur ex oppido Gergovia; non destitit tamen atquein agris habet dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta manuquoscumque adit ex civitate ad suam sententiam perducit; hortatur utcommunis libertatis causa arma capiantmagnisque coactis copiisadversarios suos a quibus paulo ante erat eiectus expellit excivitate. Rex ab suis appellatur. Dimittit quoque versus legationes;obtestatur ut in fide maneant. Celeriter sibi SenonesParisiosPictonesCadurcosTuronosAulercosLemovicesAndos reliquosqueomnes qui Oceanum attingunt adiungit: omnium consensu ad eum deferturimperium. Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsidesimperatcertum numerum militum ad se celeriter adduci iubetarmorumquantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit;in primis equitatui studet. Summae diligentiae summam imperiseveritatem addit; magnitudine supplici dubitantes cogit. Nam maiorecommisso delicto igni atque omnibus tormentis necatleviore de causaauribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittitut sintreliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.

[5] Hissuppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcumsummaehominem audaciaecum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse inBituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduosquorumerant in fidelegatos mittunt subsidium rogatumquo faciliushostium copias sustinere possint. Aedui de consilio legatorumquosCaesar ad exercitum reliqueratcopias equitatus peditatusquesubsidio Biturigibus mittunt. Qui cum ad flumen Ligerim venissentquod Bituriges ab Aeduis dividitpaucos dies ibi morati neque flumentransire ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant seBiturigum perfidiam veritos revertissequibus id consili fuissecognoverintutsi flumen transissentuna ex parte ipsialteraArverni se circumsisterent. Id eane de causaquam legatispronuntiaruntan perfidia adducti fecerintquod nihil nobisconstatnon videtur pro certo esse proponendum. Bituriges eorumdiscessu statim cum Arvernis iunguntur.

[6] Hisrebus in Italiam Caesari nuntiatiscum iam ille urbanas res virtuteCn. Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeretinTransalpinam Galliam profectus est. Eo cum venissetmagnadifficultate adficiebaturqua ratione ad exercitum pervenire posset.Nam si legiones in provinciam arcesseretse absente in itinereproelio dimicaturas intellegebat; si ipse ad exercitum contenderetne eis quidem eo tempore qui quieti viderentur suam salutem rectecommitti videbat.

[7]Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam civitatem Arvernisconciliat. Progressus in Nitiobriges et Gabalos ab utrisque obsidesaccipit et magna coacta manu in provinciam Narbonem versus eruptionemfacere contendit. Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliisantevertendum existimavitut Narbonem proficisceretur. Eo cumvenissettimentes confirmatpraesidia in Rutenis provincialibusVolcis ArecomicisTolosatibus circumque Narbonemquae loca hostibuserant finitimaconstituit; partem copiarum ex provinciasupplementumquequod ex Italia adduxeratin Helviosqui finesArvernorum continguntconvenire iubet.

[8] Hisrebus comparatisrepresso iam Lucterio et remotoquod intrare intrapraesidia periculosum putabatin Helvios proficiscitur. Etsi monsCevennaqui Arvernos ab Helviis discluditdurissimo tempore annialtissima nive iter impediebattamen discussa nive sex inaltitudinem pedum atque ita viis patefactis summo militum sudore adfines Arvernorum pervenit. Quibus oppressis inopinantibusquod seCevenna ut muro munitos existimabantac ne singulari quidem umquamhomini eo tempore anni semitae patuerantequitibus imperatut quamlatissime possint vagentur et quam maximum hostibus terroreminferant. Celeriter haec fama ac nuntiis ad Vercingetorigemperferuntur; quem perterriti omnes Arverni circumsistunt atqueobsecrantut suis fortunis consulatneve ab hostibus diripiauturpraesertim cum videat omne ad se bellum translatum. Quorum illeprecibus per motus castra ex Biturigibus movet in Arveruos versus.

[9] AtCaesar biduum in his locis moratusquod haec de Vercingetorige usuventura opinione praeceperatper causam supplementi equitatusquecogendi ab exercitu discedit; Brutum adulescentem his copiispraeficit; hunc monetut in omnes partes equites quam latissimepervagentur: daturum se operamne longius triduo ab castris absit.His constitutis rebus suis inopinantibus quam maximis potestitineribus Viennam pervenit. Ibi nactus recentem equitatumquemmultis ante diebus eo praemiseratneque diurno neque nocturnoitinere intermisso per fines Aeduorum in Lingones contenditubi duaelegiones hiemabantutsi quid etiam de sua salute ab Aeduisiniretur consiliceleritate praecurreret. Eo cum pervenissetadreliquas legiones mittit priusque omnes in unum locum cogit quam deeius adventu Arvernis nuntiari posset. Hac re cognita Vercingetorixrursus in Bituriges exercitum reducit atque inde profectusGorgobinamBoiorum oppidumquos ibi Helvetico proelio victos Caesarcollocaverat Aeduisque attribueratoppugnare instituit.

[10]Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendumadferebatsi reliquam partem hiemis uno loco legiones contineretnestipendiariis Aeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeretquodnullum amicis in eo praesidium videretur positum esse; si maturius exhibernis educeretne ab re frumentaria duris subvectionibuslaboraret. Praestare visum est tamen omnis difficultates perpetiquam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare.Itaque cohortatus Aeduos de supportando commeatu praemittit ad Boiosqui de suo adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atquehostium impetum magno animo sustineant. Duabus Agedinci legionibusatque impedimentis totius exer citus relictis ad Boios proficiscitur.

[11]Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venissetne quempost se hostem relinqueretquo expeditiore re frumentaria utereturoppugnare instituit idque biduo circumvallavit; tertio die missis exoppido legatis de deditione arma conferriiumenta producisescentosobsides dari iubet. Ea qui conficereta. Trebonium legatumrelinquit. Ipseut quam primum iter faceretCenabum Carnutumproficiscitur; qui tum primum allato nuntio de oppugnationeVellaunodunicum longius eam rem ductum iri existimarentpraesidiumCenabi tuendi causaquod eo mitterentcomparabant. Huc biduopervenit. Castris ante oppidum positis diei tempore exclusus inposterum oppugnationem differt quaeque ad eam rem usui sint militibusimperat etquod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebatveritus ne noctu ex oppido profugerentduas legiones in armisexcubare iubet. Cenabenses paulo ante mediam noctem silentio exoppido egressi flumen transire coeperunt. Qua re per exploratoresnuntiata Caesar legiones quas expeditas esse iusserat portis incensisintromittit atque oppido potiturperpaucis ex hostium numerodesideratis quin cuncti caperenturquod pontis atque itinerumangustiae multitudinis fugam intercluserant. Oppidum diripit atqueincenditpraedam militibus donatexercitum Ligerem traducit atquein Biturigum fines pervenit.

[12]Vercingetorixubi de Caesaris adventu cognovitoppuguationedestitit atque obviam Caesari proficiscitur. Ille oppidum Biturigumpositum in via Noviodunum oppugnare instituerat. Quo ex oppido cumlegati ad eum venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitaeconsuleretut celeritate reliquas res conficeretqua pleraque eratconsecutusarma conferriequos produciobsides dari iubet. Parteiam obsidum traditacum reliqua administrarenturcenturionibus etpaucis militibus intromissisqui arma iumentaque conquirerentequitatus hostium procul visus estqui agmen Vercingetorigisantecesserat. Quem simul atque oppidani conspexerunt atque in spemauxili veneruntclamore sublato arma capereportas clauderemurumcomplere coeperunt. Centuriones in oppidocum ex significationeGallorum novi aliquid ab eis iniri consili intellexissentgladiisdestrictis portas occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt.

[13]Caesar ex castris equitatum educi iubetproelium equestre committit:laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC summittitquosab initio habere secum instituerat. Eorum impetum Galli sustinere nonpotuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad agmenreceperunt. Quibus profligatis rursus oppidani perterriticomprehensos eosquorum opera plebem concitatam existimabantadCaesarem perduxerunt seseque ei dediderunt. Quibus rebus confectisCaesar ad oppidum Avaricumquod erat maximum munitissimumque infinibus Biturigum atque agri fertilissima regioneprofectus estquod eo oppido recepto civitatem Biturigum se in potestatemredacturum confidebat.

[14]Vercingetorix tot continuis incommodis VellaunoduniCenabiNovioduni acceptis suos ad concilium convocat. Docet longe aliaratione esse bellum gerendum atque antea gestum sit. Omnibus modishuic rei studendumut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur.Id esse facilequod equitatu ipsi abundent et quod anni temporesubleventur. Pabulum secari non posse; necessario dispersos hostes exaedificiis petere: hos omnes cotidie ab equitibus deligi posse.Praeterea salutis causa rei familiaris commoda neglegenda: vicosatque aedificia incendi oportere hoc spatio ab via quoque versusquopabulandi causa adire posse videantur. Harum ipsis rerum copiamsuppeterequodquorum in finibus bellum geratureorum opibussubleventur: Romanos aut inopiam non laturos aut magno periculolongius ab castris processuros; neque interesseipsosneinterficiantimpedimentisne exuantquibus amissis bellum geri nonpossit. Praeterea oppida incendi oporterequae non munitione et locinatura ab omni sint periculo tutaneu suis sint ad detractandammilitiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam commeatuspraedamque tollendam. Haec si gravia aut acerba videauturmulto illagravius aestimareliberosconiuges in servitutem abstrahiipsosinterfici; quae sit necesse accidere victis.

[15]Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbesBiturigum iucenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus: inomnibus partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum doloreomnes ferebanttamen hoc sibi solati proponebantquod se propeexplorata victoria celeriter amissa reciperaturos confidebant.Deliberatur de Avarico in communi concilioincendi placeret andefendi. Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Biturigesnepulcherrimam prope totius Galliae urbemquae praesidio et ornamentosit civitatisuis manibus succendere cogerentur: facile se locinatura defensuros dicuntquod prope ex omnibus partibus flumine etpalude circumdata unum habeat et perangustum aditum. Datur petentibusvenia dissuadente primo Vercingetorigepost concedente et precibusipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.

[16]Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locumcastris deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe miliapassuum XVI. Ibi per certos exploratores in singula diei tempora quaead Avaricum agerentur cognoscebat et quid fieri vellet imperabat.Omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat dispersosquecum longius necessario procederentadoriebatur magnoque incommodoadficiebatetsiquantum ratione provideri poteratab nostrisoccurrebaturut incertis temporibus diversisque itineribus iretur.

[17]Castris ad eam partem oppidi positis Caesarquae intermissa [a]flumine et a paludibus aditumut supra diximusangustum habebataggerem appararevineas agereturres duas constituere coepit: namcircumvallare loci natura prohibebat. De re frumentaria Boios atqueAeduos adhortari non destitit; quorum alteriquod nullo studioagebantnon multum adiuvabantalteri non magnis facultatibusquodcivitas erat exigua et infirmaceleriter quod habueruntconsumpserunt. Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitutenuitate Boiorumindiligentia Aeduorumincendiis aedificiorumusque eo ut complures dies frumento milites caruerint et pecore exlonginquioribus vicis adacto extremam famem sustentarentnulla tamenvox est ab eis audita populi Romani maiestate et superioribusvictoriis indigna. Quin etiam Caesar cum in opere singulas legionesappellaret etsi acerbius inopiam ferrentse dimissurumoppugnationem diceretuniversi ab eone id faceretpetebant: sicse complures anuos illo imperante meruisseut nullam ignominiamacciperentnusquam infecta re discederent: hoc se ignominiae laturoslocosi inceptam oppugnationem reliquissent: praestare omnesperferre acerbitatesquam non civibus Romanisqui Cenabi perfidiaGallorum interissentparentarent. Haec eadem centurionibustribunisque militum mandabantut per eos ad Caesarem deferrentur.

[18] Cumiam muro turres appropinquassentex captivis Caesar cognovitVercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricumatque ipsum cum equitatu expeditisquequi inter equites proeliariconsuessentinsidiarum causa eo profectumquo nostros postero diepabulatum venturos arbitraretur. Quibus rebus cognitis media noctesilentio profectus ad hostium castra mane pervenit. Illi celeriterper exploratores adventu Caesaris cognito carros impedimentaque suain artiores silvas abdideruntcopias omnes in loco edito atqueaperto instruxerunt. Qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinasconferriarma expediri iussit.

[19]Collis erat leniter ab infimo acclivis. Hunc ex omnibus fere partibuspalus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibusquinquaginta. Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia locicontinebant generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltuseius paludis obtinebant sic animo paratiutsi eam paludem Romaniperrumpere conarenturhaesitantes premerent ex loco superiore; utqui propinquitatem loci videret paratos prope aequo Marte addimicandum existimaretqui iniqui tatem condicionis perspiceretinani simulatione sese ostentare cognosceret. Indignantes militesGaesarquod conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatiointeriectoet signum proeli exposcentes edocetquanto detrimento etquot virorum tortium morte necesse sit constare victoriam; quos cumsic animo paratos videatut nullum pro sua laude periculum recusentsummae se iniquitatis condemnari deberenisi eorum vitam sua salutehabeat cariorem. Sic milites consolatus eodem die reducit in castrareliquaque quae ad oppugnationem pertinebant oppidi administrareinstituit.

[20]Vercingetorixcum ad suos redissetproditionis insimulatusquodcastra propius Romanos movissetquod cum omni equitatu discessissetquod sine imperio tantas copias reliquissetquod eius discessuRomani tanta opportunitate et celeritate venissent: non haec omniafortuito aut sine consilio accidere potuisse; regnum illum Galliaemalle Caesaris concessu quam ipsorum habere beneficio--tali modoaccusatus ad haec respondit: Quod castra movissetfactum inopiapabuli etiam ipsis hortantibus; quod propius Romanos accessissetpersuasum loci opportunitatequi se ipsum munitione defenderet:equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse etillic fuisse utilemquo sint profecti. Summam imperi se consultonulli discedentem tradidissene is multitudinis studio ad dimicandumimpelleretur; cui rei propter animi mollitiem studere omnes videretquod diutius laborem ferre non possent. Romani si casu intervenerintfortunaesi alicuius indicio vocatihuic habendam gratiamquod etpaucitatem eorum ex loco superiore cognoscere et virtutem despicerepotuerintqui dimicare non ausi turpiter se in castra receperint.Imperium se ab Caesare per proditionem nullum desiderarequod haberevictoria possetquae iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata:quin etiam ipsis remitteresi sibi magis honorem tribuerequam abse salutem accipere videantur. "Haec ut intellegatis"inquit"a me sincere pronuntiariaudite Romanos milites."Producit servosquos in pabulatione paucis ante diebus exceperat etfame vinculisque excruciaverat. Hi iam ante edocti quae interrogatipronuntiarentmilites se esse legionarios dicunt; fame et inopiaadductos clam ex castris exissesi quid frumenti aut pecoris inagris reperire possent: simili omnem exercitum inopia preminec iamvires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem posse: itaquestatuisse imperatoremsi nihil in oppugnatione oppidi profecissenttriduo exercitum deducere. "Haec" inquit"a me"Vercingetorix"beneficia habetisquem proditionis insimulatis;cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem fameconsumptum videtis; quem turpiter se ex fuga recipientem ne quacivitas suis finibus recipiat a me provisum est."

[21]Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepatquod facere ineo consuerunt cuius orationem approbant: summum esse Vercingetorigemducemnec de eius fide dubitandumnec maiore ratione bellumadministrari posse. Statuuntut X milia hominum delecta ex omnibuscopiis in oppidum mittanturnec solis Biturigibus communem salutemcommittendam censentquod paene in eosi id oppidum retinuissentsummam victoriae constare intellegebant.

[22]Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuius que modi Gallorumoccurrebantut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitandaet efficiendaquae ab quoque tradunturaptissimum. Nam et laqueisfalces avertebantquascum destinaveranttormentis introrsusreducebantet aggerem cuniculis subtrahebanteo scientius quod apudeos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atqueusitatum est. Totum autem murum ex omni parte turribuscontabulaverant atque has coriis intexerant. Tum crebris diurnisnocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut militesoccupatos in opere adoriebanturet nostrarum turrium altitudinemquantum has cotidianus agger expresseratcommissis suarum turriummalis adaequabantet apertos cuniculos praeusta et praeacuta materiaet pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusqueappropinquare prohibebant.

[23] Muriautem omnes Gallici hac fere forma sunt. Trabes derectae perpetuae inlongitudinem paribus intervallisdistantes inter se binos pedesinsolo collocantur. Hae revinciuntur introrsus et multo aggerevestiuntur: ea autemquae diximusinter valla grandibus in frontesaxis effarciuntur. His collocatis et coagmentatis alius insuper ordoadditurut idem illud intervallum servetur neque inter se continganttrabessed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxisinteriectis arte contineantur. Sic deinceps omne opus contexiturdumiusta muri altitudo expleatur. Hoc cum in speciem varietatemque opusdeforme non est alternis trabibus ac saxisquae rectis lineis suosordines servanttum ad utilitatem et defensionem urbium summam habetopportunitatemquod et ab incendio lapis et ab ariete materiadefenditquae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumqueintrorsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.

[24] Histot rebus impedita oppugnatione militescum toto tempore frigore etassiduis imbribus tardarenturtamen continenti labore omnia haecsuperaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXXaltum pedesLXXX exstruxerunt. Cum is murum hostium paene contingeretet Caesarad opus consuetudine excubaret milites que hortareturne quod omninotempus ab opere intermittereturpaulo ante tertiam vigiliam estanimadversum fumare aggeremquem cuniculo hostes succenderanteodemque tempore toto muro clamore sublato duabus portis ab utroquelatere turrium eruptio fiebatalii faces atque aridam materiem demuro in aggerem eminus iaciebantpicem reliquasque resquibus ignisexcitari potestfundebantut quo primum curreretur aut cui reiferretur auxilium vix ratio iniri posset. Tamenquod institutoCaesaris semper duae legiones pro castris excubabant pluresquepartitis temporibus erant in opereceleriter factum estut aliieruptionibus resisterentalii turres reducerent aggeremque interscinderentomnis vero ex castris multitudo ad restinguendumconcurreret.

[25] Cumin omnibus locis consumpta iam reliqua parte noctis pugnaretursemperque hostibus spes victoriae redintegraretureo magisquoddeustos pluteos turrium videbant nec facile adire apertos adauxiliandum animadvertebantsemperque ipsi recentes defessissuccederent omnemque Galliae salutem in illo vestigio temporispositam arbitrarenturaccidit inspectantibus nobis quod dignummemoria visum praetereundum non existimavimus. Quidam ante portamoppidi Gallus per manus sebi ac picis traditas glebas in ignem eregione turris proiciebat: scorpione ab latere dextro traiectusexanimatusque concidit. Hunc ex proximis unus iacentem transgressuseodem illo munere fungebatur; eadem ratione ictu scorpionis exanimatoalteri successit tertius et tertio quartusnec prius ille est apropugnatoribus vacuus relictus locus quam restincto aggere atqueomni ex parte summotis hostibus finis est pugnandi factus.

[26] Omniaexperti Galliquod res nulla successeratpostero die consiliumceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige. Idsilentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturossperabantpropterea quod neque longe ab oppido castraVercingetorigis aberantet palusquae perpetua intercedebatRomanos ad insequendum tardabat. Iamque hoc facere noctu apparabantcum matres familiae repente in publicum procurrerunt flentesqueproiectae ad pedes suorum omnibus precibus petieruntne se etcommunes liberos hostibus ad supplicium dederentquos ad capiendamfugam naturae et virium infirmitas impediret. Vbi eos in sententiaperstare videruntquod plerumque in summo periculo timormisericordiam non recipitconclamare et significare de fuga Romaniscoeperunt. Quo timore perterriti Galline ab equitatu Romanorum viaepraeoccuparenturconsilio destiterunt.

[27]Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facereinstitueratmagno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendumconsilium tempestatem arbitratus estquod paulo incautius custodiasin muro dispositas videbatsuosque languidius in opere versariiussit et quid fieri vellet ostendit. Legionibusque intra vineas inocculto expeditiscohortatus ut aliquando pro tantis laboribusfructum victoriae perciperenteis qui primi murum ascendissentpraemia proposuit militibusque signum dedit. Illi subito ex omnibuspartibus evolaverunt murumque celeriter compleverunt.

[28]Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locispatentioribus cuneatim constiterunthoc animo ut si qua ex parteobviam contra veniretur acie instructa depugnarent. Vbi neminem inaequum locum sese demitteresed toto undique muro circumfundivideruntveriti ne omnino spes fugae tollereturabiectis armisultimas oppidi partes continenti impetu petiveruntparsque ibicumangusto exitu portarum se ipsi premerenta militibuspars iamegressa portis ab equitibus est interfecta; nec fuit quisquamquipraedae studeret. Sic et Cenabi caede et labore operis incitati nonaetate confectisnon mulieribusnon infantibus pepercerunt. Deniqueex omni numeroqui fuit circiter milium XLvix DCCCqui primoclamore audito se ex oppido eieceruntincolumes ad Vercingetorigempervenerunt. Quos ille multa iam nocte silentio ex fuga excepitveritus ne qua in castris ex eorum concursu et misericordia vulgiseditio orereturut procul in via dispositis familiaribus suisprincipibusque civitatum disparandos deducendosque ad suos curaretquae cuique civitati pars castrorum ab initio obvenerat.

[29]Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est ne seadmodum animo demitterentne perturbarentur incommodo. Non virtuteneque in acie vicisse Romanossed artificio quodam et scientiaoppugnationiscuius rei fuerint ipsi imperiti. Erraresi qui inbello omnes secundos rerum proventus exspectent. Sibi numquamplacuisse Avaricum defendicuius rei testes ipsos haberet; sedfactum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti hocincommodum acciperetur. Id tamen se celeriter maioribus commodissanaturum. Nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirenthassua diligentia adiuncturum atque unum consilium totius Galliaeeffecturumcuius consensui ne orbis quidem terrarum possitobsistere; idque se prope iam effectum habere. Interea aequum esse abeis communis salutis causa impetrari ut castra munire instituerentquo facilius repentinos hostium impetus sustinerent.

[30] Fuithaec oratio non ingrata Galliset maximequod ipse animo nondefecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat etconspectum multitudinis fugerat; plusque animo providere etpraesentire existimabaturquod re integra primo incendendumAvaricumpost deserendum censuerat. Itaque ut reliquorum imperatorumres adversae auctoritatem minuuntsic huius ex contrario dignitasincommodo accepto in dies augebatur. Simul in spem veniebant eiusadfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus; primumque eotempore Galli castra munire instituerunt et sic sunt animoconfirmatihomines insueti laborisut omnia quae imperarentur sibipatienda existimarent.

[31] Necminus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut reliquascivitates adiungeretatque eas donis pollicitationibusquealliciebat. Huic rei idoneos homines deligebatquorum quisque autoratione subdola aut amicitia facillime capere posset. Qui Avaricoexpugnato refugerantarmandos vestiendosque curat; simulutdeminutae copiae redintegrarenturimperat certum numerum militumcivitatibusquem et quam ante diem in castra adduci velitsagittariosque omnesquorum erat permagnus numerus in Galliaconquiri et ad se mitti iubet. His rebus celeriter id quod Avaricideperierat expletur. Interim TeutomatusOlloviconis filiusrexNitiobrigumcuius pater ab senatu nostro amicus erat appellatuscummagno equitum suorum numero et quos ex Aquitania conduxerat ad eumpervenit.

[32]Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiamfrumenti et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopiarefecit. Iam prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendumbellum vocaretur et ad hostem proficisci constituissetsive eum expaludibus silvisque elicere sive obsidione premere possetlegati adeum principes Aeduorum veniunt oratum ut maxime necessario temporecivitati subveniat: summo esse in periculo remquodcum singulimagistratus antiquitus creari atque regiam potestatem annum obtinereconsuessentduo magistratum gerant et se uterque eorum legibuscreatum esse dicat. Horum esse alterum Convictolitavemflorentem etillustrem adulescentemalterum Cotumantiquissima familia natumatque ipsum hominem summae potentiae et magnae cognationiscuiusfrater Valetiacus proximo anno eundem magistratum gesserit. Civitatemesse omnem in armis; divisum senatumdivisum populumsuas cuiusqueeorum clientelas. Quod si diutius alatur controversiafore uti parscum parte civitatis confligat. Id ne accidatpositum in eiusdiligentia atque auctoritate.

[33]Caesaretsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esseexistimabattamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommodaoriri consuessentne tanta et tam coniuncta populo Romano civitasquam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornassetad vim atquearma descenderetatque ea pars quae minus sibi confideret auxilia aVercingetorige arcesserethuic rei praevertendum existimavit etquod legibus Aeduorum eisqui summum magistra tum obtinerentexcedere ex finibus non liceretne quid de iure aut de legibus eorumdeminuisse videreturipse in Aeduos proficisci statuit senatumqueomnem et quos inter controversia esset ad se Decetiam evocavit. Cumprope omnis civitas eo convenissetdocereturque paucis clamconvocatis alio locoalio tempore atque oportuerit fratrem a fratrerenuntiatumcum leges duo ex una familia vivo utroque non solummagistratus creari vetarentsed etiam in senatu esse prohiberentCotum imperium deponere coegitConvictolitavemqui per sacerdotesmore civitatis intermissis magistratibus esset creatuspotestatemobtinere iussit.

[34] Hocdecreto interposito cohortatus Aeduosut controversiarum acdissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus huicbello servirent eaque quae meruissent praemia ab se devicta Galliaexspectarent equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeritermitterentquae in praesidiis rei frumentariae causa disponeretexercitum in duas partes divisit: quattuor legiones in SenonesParisiosque Labieno ducendas deditsex ipse in Arvernos ad oppidumGergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem illiattribuitpartem sibi reliquit. Qua re cognita Vercingetorix omnibusinterruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iterfacere coepit.

[35] Cumuterque utrimque exisset exercitusin conspectu fereque e regionecastris castra ponebant dispositis exploratoribusnecubi effectoponte Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesarisdifficultatibus resne maiorem aestatis partem flumine impedireturquod non fere ante autumnum Elaver vado transiri solet. Itaquene idaccideretsilvestri loco castris positis e regione unius eorumpontiumquos Vercingetorix rescindendos curaveratpostero die cumduabus legionibus in occulto restitit; reliquas copias cum omnibusimpedimentisut consueveratmisitapertis quibusdam cohortibusuti numerus legionum constare videretur. His quam longissime possentegredi iussiscum iam ex diei tempore coniecturam ceperat in castraperventumisdem sublicisquarum pars inferior integra remanebatpontem reficere coepit. Celeriter effecto opere legionibusquetraductis et loco castris idoneo delecto reliquas copias revocavit.Vercingetorix re cognitane contra suam voluntatem dimicarecogereturmagnis itineribus antecessit.

[36]Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eodie proelio levi facto perspecto urbis situquae posita in altissimomonte omnes aditus difficiles habebatde expugnatione desperavitdeobsessione non prius agendum constituitquam rem frumentariamexpedisset. At Vercingetorix castrisprope oppidum positismediocribus circum se intervallis separatim singularum civitatiumcopias collocaverat atque omnibus eius iugi collibus occupatisquadespici poterathorribilem speciem praebebat; principesque earumcivitatiumquos sibi ad consilium capiendum delegeratprima lucecotidie ad se convenire iubebatseu quid communicandumseu quidadministrandum videretur; neque ullum fere diem intermittebat quinequestri proelio interiectis sagittariisquid in quoque esset animiac virtutis suorum perspiceret. Erat e regione oppidi collis subipsis radicibus montisegregie munitus atque ex omni partecircumcisus; quem si tenerent nostriet aquae magna parte etpabulatione libera prohibituri hostes videbantur. Sed is locuspraesidio ab his non nimis firmo tenebatur. Tamen silentio noctisCaesar ex castris egressuspriusquam subsidio ex oppido veniripossetdeiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavitfossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minoraperduxitut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commearepossent.

[37] Dumhaec ad Gergoviam gerunturConvictolitavis Aeduuscui magistratumadiudicatum a Caesare demonstravimussollicitatus ab Arvernispecunia cum quibusdam adulescentibus colloquitur; quorum eratprinceps Litaviccus atque eius fratresamplissima familia natiadulescentes. Cum his praemium communicat hortaturqueut se liberoset imperio natos meminerint. Vnam esse Aeduorum civitatemquaecertissimam Galliae victoriam detineat; eius auctoritate reliquascontineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non fore.Esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectumsic tamenutiustissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus communi libertatitribuere. Cur enim potius Aedui de suo iure et de legibus ad Caesaremdisceptatoremquam Romani ad Aeduos veniant? Celeriteradulescentibus et oratione magistratus et praemio deductiscum sevel principes eius consili fore profiterenturratio perficiendiquaerebaturquod civitatem temere ad suscipiendum bellum adduciposse non confidebant. Placuit ut Litaviccus decem illis milibusquae Caesari ad bellum mitterenturpraeficeretur atque ea ducendacuraretfratresque eius ad Caesarem praecurrerent. Reliqua quaratione agi placeat constituunt.

[38]Litaviccus accepto exercitucum milia passuum circiter XXX abGergovia abessetconvocatis subito militibus lacrimans"Quoproficiscimur" inquit"milites? Omnis noster equitatusomnis nobilitas interiit; principes civitatisEporedorix etViridomarusinsimulati proditionis ab Romanis indicta causainterfecti sunt. Haec ab ipsis cognoscitequi ex ipsa caedefugerunt: nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis interfectisdolore prohibeorquae gesta suntpronuntiare." Producuntur hiquos ille edocuerat quae dici velletatque eademquae Litaviccuspronuntiaveratmultitudini exponunt: multos equites Aeduoruminterfectosquod collocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se intermultitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse.Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat. "Quasivero" inquit ille"consili sit resac non necesse sitnobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere. Andubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad nosinterficiendos concurrant? Proindesi quid in nobis animi estpersequamur eorum mortem qui indignissime interieruntatque hoslatrones interficiamus." Ostendit cives Romanosqui eiuspraesidi fiducia una erant: magnum numerum frumenti commeatusquediripitipsos crudeliter excruciatos interficit. Nuntios totacivitate Aeduorum dimittiteodem mendacio de caede equitum etprincipum permovet; hortatur ut simili ratione atque ipse feceritsuas iniurias persequantur.

[39]Eporedorix Aeduussummo loco natus adulescens et summae domipotentiaeet una Viridomaruspari aetate et gratiased generedispariquem Caesar ab Diviciaeo sibi traditum ex humili loco adsummam dignitatem perduxeratin equitum numero convenerant nominatimab eo evocati. His erat inter se de principatu contentioet in illamagistratuum controversia alter pro Convictolitavialter pro Cotosummis opibus pugnaverant. Ex eis Eporedorix cognito Litavicciconsilio media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat ne patiaturcivitatem pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romanideficere; quod futurum provideatsi se tot hominum milia cumhostibus coniunxerintquorum salutem neque propinqui neglegereneque civitas levi momento aestimare posset.

[40] Magnaadfectus sollicitudine hoc nuntio Caesarquod semper Aeduorumcivitati praecipue indulseratnulla interposita dubitatione legionesexpeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit; nec fuitspatium tali tempore ad contrahenda castraquod res posita inceleritate videbatur; Gaium Fabium legatum eum legionibus duabuscastris praesidio relinquit. Fratres Litavicci eum comprehendiiussissetpaulo ante reperit ad hostes fugisse. Adhortatus militesne necessario tempore itineris labore permoveanturcupidissimisomnibus progressus milia passuum XXV agmen Aeduorum conspicatusimmisso equitatu iter eorum moratur atque impedit interdicitqueomnibus ne quemquam interficiant. Eporedorigem et Viridomarumquosilli interfectos existimabantinter equites versari suosqueappellare iubet. His cognitis et Litavicci fraude perspecta Aeduimanus tenderededitionem significare et proiectis armis mortemdeprecari incipiunt. Litaviccus cum suis clientibusquibus moreGallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronosGergoviam profugit.

[41]Caesar nuntiis ad civitatem Aeduorum missisqui suo beneficioconservatos docerent quos iure belli interficere potuissettribusquehoris noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam movit.Medio fere itinere equites a Fabio missiquanto res in periculofueritexponunt. Summis copiis castra oppugnata demonstrantcumcrebro integri defessis succederent nostrosque assiduo laboredefatigarentquibus propter magnitudinem castrorum perpetuo essetisdem in vallo permanendum. Multitudine sagittarum atque omnisgeneris telorum multos vulneratos; ad haec sustinenda magno usuifuisse tormenta. Fabium discessu eorum duabus relictis portisobstruere ceteras pluteosque vallo addere et se in posterum diemsimilemque casum apparare. His rebus cognitis Caesar summo studiomilitum ante ortum solis in castra pervenit.

[42] Dumhaec ad Gergoviam gerunturAedui primis nuntiis ab Litaviccoacceptis nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. Impellitalios avaritiaalios iracundia et temeritasquae maxime illihominum generi est innataut levem auditionem habeant pro recomperta. Bona civium Romanorum diripiuntcaedes faciuntinservitutem abstrahunt. Adiuvat rem proclinatam Convictolitavisplebemque ad furorem impellitut facinore admisso ad sanitatemreverti pudeat. Marcum Aristiumtribunum militumiter ad legionemfacientem fide data ex oppido Cabillono educunt: idem facere cogunteosqui negotiandi causa ibi constiterant. Hos continuo (in) itinereadorti omnibus impedimentis exuunt; repugnantes diem noctemqueobsident; multis utrimque interfectis maiorem multitudinem armatorumconcitant.

[43]Interim nuntio allato omnes eorum milites in potestate Caesaristenericoncurrunt ad Aristiumnihil publico factum consiliodemonstrant; quaestionem de bonis direptis decernuntLitaviccifatrumque bona publicantlegatos ad Caesarem sui purgandi gratiamittunt. Haec faciunt reciperandorum suorum causa; sed contaminatifacinore et capti compendio ex direptis bonisquod ea res ad multospertinebattimore poenae exterriti consilia clam de bello inireincipiunt civitatesque reliquas legationibus sollicitant. Quaetametsi Caesar intellegebattamen quam mitissime potest legatosappellat: nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius decivitate iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere. Ipsemaiorem Galliae motum exspectansne ab omnibus civitatibuscircumsistereturconsilia inibat quemadmodum ab Gergovia discederetac rursus omnem exercitum contraheretne profectio nata ab timoredefectionis similis fugae videretur.

[44] Haeccogitanti accidere visa est facultas bene rei gerendae. Nam cum inminora castra operis perspiciendi causa venissetanimadvertitcollemqui ab hostibus tenebaturnudatum hominibusquisuperioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat. Admiratusquaerit ex perfugis causamquorum magnus ad eum cotidie numerusconfluebat. Constabat inter omnesquod iam ipse Caesar perexploratores cognoveratdorsum esse eius iugi prope aequumsed huncsilvestrem et angustumqua esset aditus ad alteram partem oppidi;huic loco vehementer illos timere nec iam aliter sentireuno colleab Romanis occupatosi alterum amisissentquin paene circumvallatiatque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad huncmuniendum omnes a Vercingetorige evocatos.

[45] Hacre cognita Caesar mittit complures equitum turmas; eis de media nocteimperatut paulo tumultuosius omnibus locis vagarentur. Prima lucemagnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque hisstramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie acsimulatione collibus circumvehi iubet. His paucos addit equites quilatius ostentationis causa vagarentur. Longo circuitu easdem omnesiubet petere regiones. Haec procul ex oppido videbanturut erat aGergovia despectus in castraneque tanto spatio certi quid essetexplorari poterat. Legionem unam eodem iugo mittit et paulumprogressam inferiore constituit loco silvisque occultat. AugeturGallis suspicioatque omnes illo ad munitionem copiae traducuntur.Vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorumoccultatisque signis militaribus raros militesne ex oppidoanimadverterenturex maioribus castris in minora traducitlegatisquequos singulis legionibus praefeceratquid fieri velitostendit: in primis monet ut contineant militesne studio pugnandiaut spe praedae longius progrediantur; quid iniquitas loci habeatincommodi proponit: hoc una celeritate posse mutari; occasionis esseremnon proeli. His rebus expositis signum dat et ab dextra partealio ascensu eodem tempore Aeduos mittit.

[46]Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta regionesinullus anfractus intercederetMCC passus aberat: quidquid huccircuitus ad molliendum clivum accesseratid spatium itinerisaugebat. A medio fere colle in longitudinemut natura montisferebatex grandibus saxis sex pedum murum qui nostrorum impetumtardaret praeduxerant Galliatque inferiore omni spatio vacuorelicto superiorem partem collis usque ad murum oppidi densissimiscastris compleverant. Milites dato signo celeriter ad munitionemperveniunt eamque transgressi trinis castris potiuntur; ac tanta fuitin castris capiendis celeritasut Teutomatusrex Nitiobrigumsubito in tabernaculo oppressusut meridie conquieveratsuperiorecorporis parte nudata vulnerato equo vix se ex manibus praedantiummilitum eriperet.

[47]Consecutus id quod animo proposueratCaesar receptui cani iussitlegionique decimaequacum eratcontinuo signa constituit. Acreliquarum legionum milites non exaudito sono tubaequod satis magnavalles intercedebattamen ab tribunis militum legatisqueut erat aCaesare praeceptumretinebantur. Sed elati spe celeris victoriae ethostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeoarduum sibi esse existimaverunt quod non virtute consequi possentneque finem prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisqueappropinquarunt. Tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamorequilongius aberant repentino tumultu perterriticum hostem intra portasesse existimarentsese ex oppido eiecerunt. Matres familiae de murovestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passismanibus obtestabantur Romanosut sibi parcerent neusicut Avaricifecissentne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent:nonnullae de muris per manus demissae sese militibus tradebant.Lucius Fabiuscenturio legionis VIIIquem inter suos eo die dixisseconstabat excitari se Avaricensibus praemiis neque commissurumutprius quisquam murum ascenderettres suos nactus manipulares atqueab eis sublevatus murum ascendit: hos ipse rursus singulos exceptansin murum extulit.

[48]Interim ei qui ad alteram partem oppidiut supra demonstravimusmunitionis causa convenerantprimo exaudito clamoreinde etiamcrebris nuntiis incitatioppidum a Romanis teneripraemissisequitibus magno concursu eo contenderunt. Eorum ut quisque primusveneratsub muro consistebat suorumque pugnantium numerum augebat.Quorum cum magna multitudo convenissetmatres familiaequae pauloante Romanis de muro manus tendebantsuos obtestari et more Gallicopassum capillum ostentare liberosque in conspectum proferrecoeperunt. Erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio; simul etcursu et spatio pugnae defatigati non facile recentes atque integrossustinebant.

[49]Caesarcum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias videretpraemetuens suis ad Titum Sextium legatumquem minoribus castrispraesidio reliqueratmisitut cohortes ex castris celeritereduceret et sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueretutsi nostros loco depulsos vidissetquo minus libere hostesinsequerentur terreret. Ipse paulum ex eo loco cum legioneprogressusubi constiterateventum pugnae exspectabat.

[50] Cumacerrime comminus pugnareturhostes loco et numeronostri virtuteconfiderentsubito sunt Aedui visi ab latere nostris apertoquosCaesar ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat.Hi similitudine armorum vehementer nostros perterrueruntac tametsidextris humeris exsertis animadvertebanturquod insigne +pacatum+esse consuerattamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibusfactum existimabant. Eodem tempore Lucius Fabius centurio quique unamurum ascenderant circumventi atque interfecti muro praecipitabantur.Marcus Petroniuseiusdem legionis centuriocum portam excidereconatus esseta multitudine oppressus ac sibi desperans multis iamvulneribus acceptis manipularibus suisqui illum secuti erant"Quoniam" inquit"me una vobiscum servare nonpossumvestrae quidem certe vitae prospiciamquos cupiditategloriae adductus in periculum deduxi. Vos data facultate vobisconsulite." Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectisreliquos a porta paulum summovit. Conantibus auxiliari suis"Frustra" inquit"meae vitae subvenire conaminiquem iam sanguis viresque deficiunt. Proinde abitedum est facultasvosque ad legionem recipite." Ita puguans post paulum conciditac suis saluti fuit.

[51]Nostricum undique premerenturXLVI centurionibus amissis deiectisunt loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decimatardavitquae pro subsidio paulo aequiore loco constiterat. Hancrursus XIII legionis cohortes exceperuntquae ex castris minoribuseductae cum Tito Sextio legato ceperant locum superiorem. Legionesubi primum planitiem attigeruntinfestis contra hostes signisconstiterunt. Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitionesreduxit. Eo die milites sunt paulo minus septingenti desiderati.

[52]Postero die Caesar contione advocata temeritatem cupiditatemquemilitum reprehenditquod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum autquid agendum videreturneque signo recipiendi dato constitissentneque ab tribunis militum legatisque retineri potuissent. Exposuitquid iniquitas loci possetquid ipse ad Avaricum sensissetcum sineduce et sine equitatu deprehensis hostibus exploratam victoriamdimisissetne parvum modo detrimentum in contentione propteriniquitatem loci accideret. Quanto opere eorum animi magnitudinemadmirareturquos non castrorum munitionesnon altitudo montisnonmurus oppidi tardare potuissettanto opere licentiam arrogantiamquereprehenderequod plus se quam imperatorem de victoria atque exiturerum sentire existimarent; nec minus se ab milite modestiam etcontinentiam quam virtutem atque animi magnitudinem desiderare.

[53] Hachabita contione et ad extremam orationem confirmatis militibusne obhanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas loci attulisset idvirtuti hostium tribuerenteadem de profectione cogitans quae antesenserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit.Cum Vercingetorix nihil magis in aequum locum descenderetlevi factoequestri proelio atque secundo in castra exercitum reduxit. Cum hocidem postero die fecissetsatis ad Gallicam ostentationem minuendammilitumque animos confirmandos factum existimans in Aeduos movitcastra. Ne tum quidem insecutis hostibus tertio die ad flumen Elavervenit; pontem refecit exercitumque traduxit.

[54] Ibi aViridomaro atque Eporedorige Aeduis appellatus discit cum omniequitatu Litaviccum ad sollicitandos Aeduos profectum: opus esseipsos antecedere ad confirmandam civitatem. Etsi multis iam rebusperfidiam Aeduorum perspectam habebat atque horum discessu admaturaridefectionem civitatis existimabattamen eos retinendos nonconstituitne aut inferre iniuriam videretur aut dare timorisaliquam suspicionem. Discedentibus his breviter sua in Aeduos meritaexposuitquos et quam humiles accepissetcompulsos in oppidamultatos agris omnibus ereptis copiisimposito stipendioobsidibussumma cum contumelia extortiset quam in fortunam quamque inamplitudinem deduxissetut non solum in pristinum statum redissentsed omnium temporum dignitatem et gratiam antecessisse viderentur.His datis mandatis eos ab se dimisit.

[55]Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno locopositum. Huc Caesar omnes obsides Galliaefrumentumpecuniampublicamsuorum atque exercitus impedimentorum magnam partemcontulerat; huc magnum numerum equorum huius belli causa in Italiaatque Hispania coemptum miserat. Eo cum Eporedorix Viridomarusquevenissent et de statu civitatis cognovissentLitaviccum Bibracti abAeduis receptumquod est oppidum apud eos maximae auctoritatisConvictolitavim magistratum magnamque partem senatus ad eumconvenisselegatos ad Vercingetorigem de pace et amicitiaconcilianda publice missosnon praetermittendum tantum commodumexistimaverunt. Itaque interfectis Novioduni custodibus quique eonegotiandi causa convenerant pecuniam atque equos inter se partitisunt; obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendoscuraverunt; oppidumquod a se teneri non posse iudicabantne cuiesset usui Romanisincenderunt; frumenti quod subito potueruntnavibus avexeruntreliquum flumine atque incendio corruperunt. Ipsiex finitimis regionibus copias cogerepraesidia custodiasque adripas Ligeris disponere equitatumque omnibus locis iniciendi timoriscausa ostentare coeperuntsi ab re frumentaria Romanos excludere autadductos inopia in provinciam expellere possent. Quam ad spem multumeos adiuvabatquod Liger ex nivibus creveratut omnino vado nonposse transiri videretur.

[56]Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuitsi esset inperficiendis pontibus periclitandumut prius quam essent maiores eocoactae copiae dimicaret. Nam ut commutato consilio iter inprovinciam converteretid ne metu quidem necessario faciendumexistimabat; cum infamia atque indignitas rei et oppositus monsCevenna viarumque difficultas impediebattum maxime quod abiunctoLabieno atque eis legionibus quas una miserat vehementer timebat.Itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectiscontra omnium opinionem ad Ligerem venit vadoque per equites inventopro rei necessitate opportunout brachia modo atque humeri adsustinenda arma liberi ab aqua esse possentdisposito equitatu quivim fluminis refringeretatque hostibus primo aspectu perturbatisincolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiamnactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.

[57] Dumhaec apud Caesarem gerunturLabienus eo supplementoquod nuper exItalia veneratrelicto Agedinciut esset impedimentis praesidiocum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidumParisiorumquod positum est in insula fluminis Sequanae. Cuiusadventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiaeconvenerunt. Summa imperi traditur Camulogeno Aulercoqui propeconfectus aetate tamen propter singularem scientiam rei militaris adeum est honorem evocatus. Is cum animadvertisset perpetuam essepaludemquae influeret in Sequanam atque illum omnem locum magnopereimpedirethic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.

[58]Labienus primo vineas agerecratibus atque aggere paludem explereatque iter munire conabatur. Postquam id difficilius confierianimadvertitsilentio e castris tertia vigilia egressus eodem quovenerat itinere Metiosedum pervenit. Id est oppidum Senonum in insulaSequanae positumut paulo ante de Lutetia diximus. Deprensis navibuscirciter quinquaginta celeriterque coniunctis atque eo militibusiniectis et rei novitate perterritis oppidanisquorum magna parserat ad bellum evocatasine contentione oppido potitur. Refectopontequem superioribus diebus hostes resciderantexercitumtraducit et secundo flumine ad Lutetiam iter facere coepit. Hostes recognita ab eisqui Metiosedo fugerantLutetiam incendi pontesqueeius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti a palude ad ripas Sequanaee regione Lutetiae contra Labieni castra considunt.

[59]Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebaturiam de Aeduorumdefectione et secundo Galliae motu rumores adferebanturGallique incolloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenticoactum in provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autemdefectione Aeduorum cognitaqui ante erant per se infidelesmanuscogere atque aperte bellum parare coeperunt. Tum Labienus tanta rerumcommutatione longe aliud sibi capiendum consilium atque anteasenserat intellegebatneque iamut aliquid adquireret proelioquehostes lacesseretsed ut incolumem exercitum Agedincum reduceretcogitabat. Namque altera ex parte Bellovaciquae civitas in Galliamaximam habet opinionem virtutisinstabantalteram Camulogenusparato atque instructo exercitu tenebat; tum legiones a praesidioatque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat. Tantissubito difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendumvidebat.

[60]Sub vesperum consilio convocato cohortatus ut ea quae imperassetdiligenter industrieque administrarentnavesquas Metiosedodeduxeratsingulas equitibus Romanis attribuitet prima confectavigilia quattuor milia passuum secundo flumine silentio progrediibique se exspectari iubet. Quinque cohortesquas minime firmas addimicandum esse existimabatcastris praesidio relinquit; quinqueeiusdem legionis reliquas de media nocte cum omnibus impedimentisadverso flumine magno tumultu proficisci imperat. Conquirit etiamlintres: has magno sonitu remorum incitatus in eandem partem mittit.Ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locumpetit quo naves appelli iusserat.

[61]Eo cum esset ventumexploratores hostiumut omni fluminis parteerant dispositiinopinantesquod magna subito erat coortatempestasab nostris opprimumtur; exercitus equitatusque equitibusRomanis administrantibusquos ei negotio praefeceratceleritertransmittitur. Vno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur incastris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ireagmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri etpaulo infra milites navibus transportari. Quibus rebus auditisquodexistimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatosdefectione Aeduorum fugam pararesuas quoque copias in tres partesdistribuerunt. Nam praesidio e regione castrorum relicto et parvamanu Metiosedum versus missaquae tantum progrediaturquantum navesprocessissentreliquas copias contra Labienum duxerunt.

[62]Prima luce et nostri omnes erant transportatiet hostium aciescernebatur. Labienus milites cohortatus ut suae pristinae virtutis etsecundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesaremcuius ductu saepe numero hostes superassentpraesentem adesseexistimarentdat signum proeli. Primo concursu ab dextro cornuubiseptima legio constiterathostes pelluntur atque in fugamconiciuntur; ab sinistroquem locum duodecima legio tenebatcumprimi ordines hostium transfixi telis concidissenttamen acerrimereliqui resistebantnec dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse duxhostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. Incerto nuncetiam exitu victoriaecum septimae legionis tribunis esset nuntiatumquae in sinistro cornu gererenturpost tergum hostium legionemostenderunt signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore quisquam lococessitsed circumventi omnes interfectique sunt. Eandem fortunamtulit Camulogenus. At ei qui praesidio contra castra Labieni erantrelicticum proelium commissum audissentsubsidio suis ieruntcollemque ceperuntneque nostrorum militum victorum impetumsustinere potuerunt. Sic cum suis fugientibus permixtiquos nonsilvae montesque texeruntab equitatu sunt interfecti. Hoc negotioconfecto Labienus revertitur Agedincumubi impedimenta totiusexercitus relicta erant: inde cum omnibus copiis ad Caesarempervenit.

[63]Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnespartes circummittuntur: quantum gratiaauctoritatepecunia valentad sollicitandas civitates nituntur; nacti obsidesquos Caesar apudeos deposuerathorum supplicio dubitantes territant. Petunt aVercingetorige Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendicommunicet. Re impetrata contendunt ut ipsis summa imperi tradaturet re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracteindicitur. Eodem conveniunt undique frequentes. Multitudinissuffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probantimperatorem. Ab hoc concilio RemiLingonesTreveri afuerunt: illiquod amicitiam Romanorum sequebantur; Treveriquod aberant longiuset ab Germanis premebanturquae fuit causa quare toto abessent belloet neutris auxilia mitterent. Magno dolore Aedui ferunt se deiectosprincipatuqueruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiamin se requiruntneque tamen suscepto bello suum consilium abreliquis separare audent. Inviti summae spei adulescentes Eporedorixet Viridomarus Vercingetorigi parent.

[64]Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit.Omnes equitesquindecim milia numeroceleriter convenire iubet;peditatu quem antea habuerit se fore contentum dicitneque fortunamtemptaturum aut in acie dimicaturumsedquoniam abundet equitatuperfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque Romanosprohibereaequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaqueincendantqua rei familiaris iactura perpetuum imperiumlibertatemque se consequi videant. His constitutis rebus AeduisSegusiavisquequi sunt finitimi provinciaedecem milia peditumimperat; huc addit equites octingentos. His praeficit fratremEporedorigis bellumque inferri Allobrogibus iubet. Altera ex parteGabalos proximosque pagos Arvernorum in Helviositem RutenosCadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos mittit.Nihilo minus clandestinis nuntiis legationibusque Allobrogassollicitatquorum mentes nondum ab superiore bello resedissesperabat. Horum principibus pecuniascivitati autem imperium totiusprovinciae pollicetur.

[65]Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum etvigintiquae ex ipsa provincia ab Lucio Caesare legato ad omnespartes opponebantur. Helvii sua sponte cum finitimis proeliocongressi pelluntur et Gaio Valerio DonnotauroCaburi filioprincipe civitatiscompluribusque aliis interfectis intra oppida acmuros compelluntur. Allobroges crebris ad Rhodanum dispositispraesidiis magna cum cura et diligentia suos fines tuentur. Caesarquod hostes equitatu superiores esse intellegebat et interclusisomnibus itineribus nulla re ex provincia atque Italia sublevaripoterattrans Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates quassuperioribus annis pacaveratequitesque ab his arcessit et levisarmaturae peditesqui inter eos proeliari consuerant. Eorum adventuquod minus idoneis equis utebantura tribunis militum reliquisqueequitibus Romanis atque evocatis equos sumit Germanisque distribuit.

[66]Intereadum haec gerunturhostium copiae ex Arvernis equitesque quitoti Galliae erant imperati conveniunt. Magno horum coacto numerocum Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceretquofacilius subsidium provinciae ferri possetcirciter milia passuumdecem ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit convocatisquead concilium praefectis equitum venisse tempus victoriae demonstrat.Fugere in provinciam Romanos Galliaque excedere. Id sibi adpraesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporispacem atque otium parum profici: maioribus enim coactis copiisreversuros neque finem bellandi facturos. Proinde agmine impeditosadorirantur. Si pedites suis auxilium ferant atque in eo morenturiter facere non posse; siid quod magis futurum confidatrelictisimpedimentis suae saluti consulantet usu rerum necessariarum etdignitate spoliatum iri. Nam de equitibus hostiumquin nemo eorumprogredi modo extra agmen audeatet ipsos quidem non deberedubitareet quo maiore faciant animocopias se omnes pro castrishabiturum et terrori hostibus futurum. Conclamant equites sanctissimoiureiurando confirmari oporterene tecto recipiaturne ad liberosne ad parentesad uxorem aditum habeatqui non bis per agmenhostium perequitasset.

[67]Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in trespartes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribusostenduntuna primo agmine iter impedire coepit. Qua re nuntiataCaesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ireiubet. Pugnatur una omnibus in partibus. Consistit agmen; impedimentaintra legiones recipiuntur. Si qua in parte nostri laborare autgravius premi videbantureo signa inferri Caesar aciemque constituiiubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros speauxili confirmabat. Tandem Germani ab dextro latere summum iugumnacti hostes loco depellunt; fugientes usque ad flumenubiVercingetorix cum pedestribus copiis consederatpersequunturcompluresque interficiunt. Qua re animadversa reliqui necircumirentur veriti se fugae mandant. Omnibus locis fit caedes. Tresnobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur: Cotuspraefectusequitumqui controversiam cum Convictolitavi proximis comitiishabueratet Cavarillusqui post defectionem Litavicci pedestribuscopiis praefueratet Eporedorixquo duce ante adventum CaesarisAedui cum Sequanis bello contenderant.

[68]Fugato omni equitatu Vercingetorix copiasut pro castriscollocaveratreduxit protinusque Alesiamquod est oppidumMandubiorumiter facere coepit celeriterque impedimenta ex castriseduci et se subsequi iussit. Caesar impedimentis in proximum collemdeductisduabus legionibus praesidio relictissecutus quantum dieitempus est passumcirciter tribus milibus hostium ex novissimoagmine interfectis altero die ad Alesiam castra fecit. Perspectourbis situ perterritisque hostibusquod equitatuqua maxime parteexercitus confidebanterant pulsiadhortatus ad laborem militescircumvallare instituit.

[69]Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito locout nisiobsidione expugnari non posse videretur; cuius collis radices duoduabus ex partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planitiescirciter milia passuum tria in longitudinem patebat: reliquis exomnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitudinisfastigio oppidum cingebant. Sub muroquae pars collis ad orientemsolem spectabathunc omnem locum copiae Gallorum compleverantfossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant. Eiusmunitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus XI milia passuumtenebat. Castra opportunis locis erant posita ibique castella vigintitria factaquibus in castellis interdiu stationes ponebanturne quasubito eruptio fieret: haec eadem noctu excubitoribus ac firmispraesidiis tenebantur.

[70]Opere instituto fit equestre proelium in ea planitiequamintermissam collibus tria milia passuum in longitudinem patere suprademonstravimus. Summa vi ab utrisque contenditur. Laborantibusnostris Caesar Germanos summittit legionesque pro castris constituitne qua subito irruptio ab hostium peditatu fiat. Praesidio legionumaddito nostris animus augetur: hostes in fugam coniecti se ipsimultitudine impediunt atque angustioribus portis relictiscoacervantur. Germani acrius usque ad munitiones sequuntur. Fit magnacaedes: nonnulli relictis equis fossam transire et maceriamtranscendere conantur. Paulum legiones Caesar quas pro valloconstituerat promoveri iubet. Non minus qui intra munitiones erantperturbantur Galli: veniri ad se confestim existimantes ad armaconclamant; nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt. Vercingetorixiubet portas claudine castra nudentur. Multis interfectiscompluribus equis captis Germani sese recipiunt.

[71]Vercingetorixpriusquam munitiones ab Romanis perficianturconsilium capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. Discedentibusmandat ut suam quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per aetatemarma ferre possint ad bellum cogant. Sua in illos merita proponitobtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime decommuni libertate meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod siindiligentiores fuerintmilia hominum delecta octoginta una secuminteritura demonstrat. Ratione inita se exigue dierum triginta haberefrumentumsed paulo etiam longius tolerari posse parcendo. His datismandatisqua opus erat intermissumsecunda vigilia silentioequitatum mittit. Frumentum omne ad se referri iubet; capitis poenameis qui non paruerint constituit: pecuscuius magna erat copia abMandubiis compulsaviritim distribuit; frumentum parce et paulatimmetiri instituit; copias omnes quas pro oppido collocaverat inoppidum recepit. His rationibus auxilia Galliae exspectare et bellumparat administrare.

[72]Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivisCaesar haec generamunitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus duxitut eius fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae labradistarent. Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentosreduxit[id] hoc consilioquoniam tantum esset necessario spatiumcomplexusnec facile totum corpus corona militum cingereturne deimproviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo advolaret autinterdiu tela in nostros operi destinatos conicere possent. Hocintermisso spatio duas fossas quindecim pedes lataseadem altitudineperduxitquarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua exflumine derivata complevit. Post eas aggerem ac vallum duodecim pedumexstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cerviseminentibus ad commissuras pluteorum atque aggerisqui ascensumhostium tardarentet turres toto opere circumdeditquae pedes LXXXinter se distarent.

[73]Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitionesfieri necesse deminutis nostris copiis quae longius ab castrisprogrediebantur: ac non numquam opera nostra Galli temptare atqueeruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur.Quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavitquo minore numeromilitum munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum autadmodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutiscacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. Huc illistipites demissi et ab infimo revinctine revelli possentab ramiseminebant. Quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati;quo qui intraverantse ipsi acutissimis vallis induebant. Hos cipposappellabant. Ante quos obliquis ordinibus in quincuncem dispositisscrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore adinfimum fastigio. Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summopraeacuti et praeusti demittebanturita ut non amplius digitisquattuor ex terra eminerent; simul confirmandi et stabiliendi causasinguli ab infimo solo pedes terra exculcabanturreliqua parsscrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur.Huius generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant.Id ex similitudine floris lilium appellabant. Ante haec taleae pedemlongae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebanturmediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quosstimulos nominabant.

[74]His rebus perfectis regiones secutus quam potuit aequissimas pro locinatura quattuordecim milia passuum complexus pares eiusdem generismunitionesdiversas ab hiscontra exteriorem hostem perfecitut nemagna quidem multitudinesi ita accidatmunitionum praesidiacircumfundi possent; ac ne cum periculo ex castris egredi cogaturdierum triginta pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet.

[75]Dum haec apud Alesiam gerunturGalli concilio principum indicto nonomnes eos qui arma ferre possentut censuit Vercingetorixconvocandos statuuntsed certum numerum cuique ex civitateimperandumne tanta multitudine confusa nec moderari nec discerneresuos nec frumentandi rationem habere possent. Imperant Aeduis atqueeorum clientibusSegusiavisAmbivaretisAulercis BrannovicibusBlannoviismilia XXXV; parem numerum Arvernis adiunctis EleutetisCadurcisGabalisVellaviisqui sub imperio Arvernorum esseconsuerunt; SequanisSenonibusBiturigibusSantonisRutenisCarnutibus duodena milia; Bellovacis X; totidem Lemovicibus; octonaPictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis; [Suessionibus]AmbianisMediomatricisPetrocoriisNerviisMorinisNitiobrigibusquina milia; Aulercis Cenomanis totidem; Atrebatibus [IIII milibus];VeliocassisLexoviis et Aulercis Eburovicibus terna; Rauracis etBoiis bina; [XXX milia] universis civitatibusquae Oceanum attinguntquaeque eorum consuetudine Armoricae appellanturquo sunt in numeroCuriosolitesRedonesAmbibariiCaletesOsismiVenetiLemovicesVenelli. Ex his Bellovaci suum numerum non compleveruntquod se suonomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant nequecuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eiushospitio duo milia una miserunt.

[76]Huius opera Commiut antea demonstravimusfideli atque utilisuperioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille promeritis civitatem eius immunem esse iusseratiura legesquereddiderat atque ipsi Morinos attribuerat. Tamen tanta universaeGalliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae bellilaudis recuperandaeut neque beneficiis neque amicitiae memoriamoverenturomnesque et animo et opibus in id bellum incumberent.Coactis equitum VIII milibus et peditum circiter CCL haec in Aeduorumfinibus recensebanturnumerusque inibaturpraefecticonstituebantur. Commio AtrebatiViridomaro et Eporedorigi AeduisVercassivellauno Arvernoconsobrino Vercingetorigissumma imperitraditur. His delecti ex civitatibus attribuunturquorum consiliobellum administraretur. Omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiamproficiscunturneque erat omnium quisquam qui aspectum modo tantaemultitudinis sustineri posse arbitrareturpraesertim ancipitiproeliocum ex oppido eruptione pugnareturforis tantae copiaeequitatus peditatusque cernerentur.

[77]At eiqui Alesiae obsidebantur praeterita diequa auxilia suorumexspectaverantconsumpto omni frumentoinscii quid in Aeduisgerereturconcilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant.Ac variis dictis sententiisquarum pars deditionemparsdum viressuppeterenteruptionem censebatnon praetereunda oratio Critognatividetur propter eius singularem et nefariam crudelitatem. Hic summoin Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis"Nihil"inquit"de eorum sententia dicturus sumqui turpissimamservitutem deditionis nomine appellantneque hos habendos civiumloco neque ad concilium adhibendos censeo. Cum his mihi res sitquieruptionem probant; quorum in consilio omnium vestrum consensupristinae residere virtutis memoria videtur. Animi est ista mollitianon virtuspaulisper inopiam ferre non posse. Qui se ultro mortiofferant facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant.Atque ego hanc sententiam probarem (tantum apud me dignitas potest)si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam fieri viderem: sed inconsilio capiendo omnem Galliam respiciamusquam ad nostrum auxiliumconcitavimus. Quid hominum milibus LXXX uno loco interfectispropinquis consanguineisque nostris animi fore existimatissi paenein ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? Nolite hos vestroauxilio exspoliarequi vestrae salutis causa suum periculumneglexeruntnec stultitia ac temeritate vestra aut animiimbecillitate omnem Galliam prosternere et perpetuae servitutisubicere. Anquod ad diem non veneruntde eorum fide constantiaquedubitatis? Quid ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibusanimine causa cotidie exerceri putatis? Si illorum nuntiis confirmarinon potestis omni aditu praesaeptohis utimini testibusappropinquare eorum adventum; cuius rei timore exterriti diemnoctemque in opere versantur. Quid ergo mei consili est? Facerequodnostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt;qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus quiaetate ad bellum inutiles videbantur vitam toleraverunt neque sehostibus tradiderunt. Cuius rei si exemplum non haberemustamenlibertatis causa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem.Nam quid illi simile bello fuit? Depopulata Gallia Cimbri magnaqueillata calamitate finibus quidem nostris aliquando excesserunt atquealias terras petierunt; iuralegesagroslibertatem nobisreliquerunt. Romani vero quid petunt aliud aut quid voluntnisiinvidia adductiquos fama nobiles potentesque bello cognoverunthorum in agris civitatibusque considere atque his aeternam iniungereservitutem? Neque enim ulla alia condicione bella gesserunt. Quod siea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratisrespicitefinitimam Galliamquae in provinciam redacta iure et legibuscommutatis securibus subiecta perpetua premitur servitute."

[78]Sententiis dictis constituunt ut ei qui valetudine aut aetateinutiles sunt bello oppido excedantatque omnia prius experianturquam ad Critognati sententiam descendant: illo tamen potius utendumconsiliosi res cogat atque auxilia morenturquam aut deditionisaut pacis subeundam condicionem. Mandubiiqui eos oppido receperantcum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hicum ad munitionesRomanorum accessissentflentes omnibus precibus orabantut se inservitutem receptos cibo iuvarent. At Caesar dispositis in vallocustodibus recipi prohibebat.

[79]Interea Commius reliquique duces quibus summa imperi permissa eratcum omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupatonon longius mille passibus ab nostris munitionibus considunt. Posterodie equitatu ex castris educto omnem eam planitiemquam inlongitudinem tria milia passuum patere demonstravimuscomplentpedestresque copias paulum ab eo loco abditas in locis superioribusconstituunt. Erat ex oppido Alesia despectus in campum. Concurrunthis auxiliis visis; fit gratulatio inter eosatque omnium animi adlaetitiam excitantur. Itaque productis copiis ante oppidum considuntet proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque aderuptionem atque omnes casus comparant.

[80]Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum dispositoutsiusus veniatsuum quisque locum teneat et noveritequitatum excastris educi et proelium committi iubet. Erat ex omnibus castrisquae summum undique iugum tenebantdespectusatque omnes militesintenti pugnae proventum exspectabant. Galli inter equites rarossagittarios expeditosque levis armaturae interiecerantqui suiscedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetussustinerent. Ab his complures de improviso vuluerati proelioexcedebant. Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent etnostros multitudine premi viderentex omnibus partibus et ei quimunitionibus continebantur et hi qui ad auxilium convenerant clamoreet ululatu suorum animos confirmabant. Quod in conspectu omnium resgerebatur neque recte ac turpiter factum celari poteratutrosque etlaudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabant. Cum ameridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnareturGermani unain parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosquepropulerunt; quibus in fugam coniectis sagittarii circumventiinterfectique sunt. Item ex reliquis partibus nostri cedentes usquead castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. At ei quiab Alesia processerant maesti prope victoria desperata se in oppidumreceperunt.

[81]Vno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratiumscalarumharpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi adcampestres munitiones accedunt. Subito clamore sublatoquasignificatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscerepossentcrates proicerefundissagittislapidibus nostros devallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parantadministrare. Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suisVercingetorix atque ex oppido educit. Nostriut superioribus diebusut cuique erat locus attributusad munitiones accedunt; fundislibrilibus sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallosproterrent. Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulneraaccipiuntur. Complura tormentis tela coniciuntur. At Marcus Antoniuset Gaius Trebonius legatiquibus hae partes ad defendendumobvenerantqua ex parte nostros premi intellexeranthis auxilio exulterioribus castellis deductos summittebant.

[82]Dum longius ab munitione aberant Galliplus multitudine telorumproficiebant; posteaquam propius successeruntaut se stimulisinopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut exvallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant. Multis undiquevulneribus acceptis nulla munitione perruptacum lux appeteretveriti ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptionecircumvenirenturse ad suos receperunt. At interioresdum ea quae aVercingetorige ad eruptionem praeparata erant proferuntprioresfossas explentdiutius in his rebus administrandis morati prius suosdiscessisse cognoveruntquam munitionibus appropinquarent. Ita reinfecta in oppidum reverterunt.

[83]Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt; locorumperitos adhibent: ex his superiorum castrorum situs munitionesquecognoscunt. Erat a septentrionibus collisquem propter magnitudinemcircuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paeneiniquo loco et leniter declivi castra fecerunt. Haec Gaius AntistiusReginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibusobtinebant. Cognitis per exploratores regionibus duces hostium LXmilia ex omni numero deligunt earum civitatum quae maximam virtutisopinionem habebant; quid quoque pacto agi placeat occulte inter seconstituunt; adeundi tempus definiuntcum meridies esse videatur.His copiis Vercassivellaunum Arvernumunum ex quattuor ducibuspropinquum Vercingetorigispraeficiunt. Ille ex castris primavigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem seoccultavit militesque ex nocturno labore sese reficere iussit. Cumiam meridies appropinquare videreturad ea castra quae suprademonstravimus contendit; eodemque tempore equitatus ad campestresmunitiones accedere et reliquae copiae pro castris sese ostenderecoeperunt.

[84]Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur;crateslonguriosmusculosfalces reliquaque quae eruptionis causaparaverat profert. Pugnatur uno tempore omnibus locisatque omniatemptantur: quae minime visa pars firma esthuc concurritur.Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribuslocis occurrit. Multum ad terrendos nostros valet clamorqui posttergum pugnantibus exstititquod suum periculum in aliena videntsalute constare: omnia enim plerumque quae absunt vehementius hominummentes perturbant.

[85]Caesar idoneum locum nactus quid quaque ex parte geratur cognoscit;laborantibus summittit. Vtrisque ad animum occurrit unum esse illudtempusquo maxime contendi conveniat: Gallinisi perfregerintmunitionesde omni salute desperant; Romanisi rem obtinuerintfinem laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitioneslaboraturquo Vercassivellaunum missum demonstravimus. Iniquum lociad declivitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tela coniciuntalii testudine facta subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt.Agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis etea quae in terra occultaverant Romani contegit; nec iam arma nostrisnec vires suppetunt.

[86]His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidiolaborantibus mittit: imperatsi sustinere non possetdeductiscohortibus eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat. Ipseadit reliquoscohortatur ne labori succumbant; omnium superiorumdimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere.Interiores desperatis campestribus locis propter magnitudinemmunitionum loca praerupta ex ascensu temptant: huc ea quae paraverantconferunt. Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbantaggere et cratibus fossas explentfalcibus vallum ac loricamrescindunt.

[87]Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesarpost cumaliis Gaium Fabium legatum; postremo ipsecum vehementiuspugnareturintegros subsidio adducit. Restituto proelio ac repulsishostibus eo quo Labienum miserat contendit; cohortes quattuor exproximo castello deducitequitum partem sequipartem circumireexteriores munitiones et ab tergo hostes adoriri iubet. Labienuspostquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterantcoactis una XL cohortibusquas ex proximis praesidus deductas forsobtulitCaesarem per nuntios facit certiorem quid faciendumexistimet. Accelerat Caesarut proelio intersit.

[88]Eius adventu ex colore vestitus cognitoquo insigni in proeliis uticonsueratturmisque equitum et cohortibus visis quas se sequiiusseratut de locis superioribus haec declivia et devexacernebanturhostes proelium committunt. Vtrimque clamore sublatoexcipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. Nostriomissis pilis gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatuscernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt;fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Seduliusdux etprinceps Lemovicumocciditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus infuga comprehenditur; signa militaria septuaginta quattuor ad Caesaremreferuntur: pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt.Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias amunitionibus reducunt. Fit protinus hac re audita ex castris Gallorumfuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei labore militesessent defessiomnes hostium copiae deleri potuissent. De medianocte missus equitatus novissimum agmen consequitur: magnus numeruscapitur atque interficitur; reliqui ex fuga in civitates discedunt.

[89]Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se suscepissenon suarum necessitatiumsed communis libertatis causa demonstratet quoniam sit fortunae cedendumad utramque rem se illis offerreseu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittunturde his rebus ad Caesarem legati. Iubet arma tradiprincipes produci.Ipse in munitione pro castris consedit: eo duces producuntur;Vercingetorix dediturarma proiciuntur. Reservatis Aeduis atqueArvernissi per eos civitates reciperare possetex reliquiscaptivis toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit.

[90]His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; civitatem recipit. Eolegati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur.Imperat magnum numerum obsidum. Legiones in hiberna mittit.Captivorum circiter viginti milia Aeduis Arvernisque reddit. TitumLabienum duabus cum legionibus et equitatu in Sequanos proficisciiubet: huic Marcum Sempronium Rutilum attribuit. Gaium Fabium legatumet Lucium Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis collocatne quam ab finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. GaiumAntistium Reginum in AmbivaretosTitum Sextium in BiturigesGaiumCaninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit. QuintumTullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cabilloni et Matiscone inAeduis ad Ararim rei frumentariae causa collocat. Ipse Bibractehiemare constituit. His litteris cognitis Romae dierum vigintisupplicatio redditur.

 

LIber Octavus

123456789101112131415161718192021222324252627282930
31323334353637383940414243444546474849505152535455

Coactusassiduis tuis vocibusBalbecum cotidiana mea recusatio nondifficultatis excusationemsed inertiae videretur deprecationemhabererem difficillimam suscepi. Caesaris nostri commentarios rerumgestarum Galliaenon comparantibus superioribus atque insequentibuseius scriptiscontexui novissimumque imperfectum ab rebus gestisAlexandriae confeci usque ad exitum non quidem civilis dissensioniscuius finem nullum videmussed vitae Caesaris. Quos utinam quilegent scire possint quam invitus susceperim scribendosqua faciliuscaream stultitiae atque arrogantiae criminequi me mediisinterposuerim Caesaris scriptis. Constat enim inter omnes nihil tamoperose ab aliis esse perfectumquod non horum elegantiacommentariorum superetur: qui sunt editine scientia tantarum rerumscriptoribus deessetadeoque probantur omnium iudicio ut praereptanon praebitafacultas scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maiornostra quam reliquorum est admiratio: ceteri enimquam bene atqueemendatenos etiamquam facile atque celeriter eos perfeceritscimus. Erat autem in Caesare cum facultas atque elegantia summascribenditum verissima scientia suorum consiliorum explicandorum.Mihi ne illud quidem acciditut Alexandrino atque Africano bellointeressem; quae bella quamquam ex parte nobis Caesaris sermone suntnotatamen aliter audimus eaquae rerum novitate aut admirationenos capiuntaliterquae pro testimonio sumus dicturi. Sed egonimirumdum omnes excusationis causas colligo ne cum Caesareconferarhoc ipsum crimen arrogantiae subeoquod me iudiciocuiusquam existimem posse cum Caesare comparari. Vale.

[1]Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum bellanditempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a tantislaboribus velletcomplures eodem tempore civitates renovare belliconsilia nuntiabantur coniurationesque facere. Cuius rei verisimiliscausa adferebaturquod Gallis omnibus cogrutum esset neque ullamultitudine in unum locum coacta resisti posse Romanisnecsidiversa bella complures eodem tempore intulissent civitatessatisauxili aut spati aut copiarum habiturum exercitum populi Romani adomnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem incommodirecusandamsi tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem.

[2] Quaene opinio Gallorum confirmareturCaesar Marcum Antonium quaestoremsuis praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal. Ianuariasab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIIIquam non longe afinibus Aeduorum collocaverat in finibus Biturigumeique adiungitlegionem XIquae proxima fuerat. Binis cohortibus ad impedimentatuenda relictis reliquum exercitum in copiosissimos agros Bituriguminducitquicum latos fines et complura oppida haberentuniuslegionis hibernis non potuerint contineri quin bellum pararentconiurationesque facerent.

[3]Repentino adventu Caesaris acciditquod imparatis disiectisqueaccidere fuit necesseut sine timore ullo rura colentes prius abequitatu opprimerentur quam confugere in oppida possent. Namque etiamillud vulgare incursionis hostium signumquod incendiis aedificiorumintellegi consuevitCaesaris erat interdicto sublatumne aut copiapabuli frumentiquesi longius progredi velletdeficereturauthostes incendius terrerentur. Multis hominum milibus captisperterriti Bituriges; qui primum adventum potuerant effugereRomanorumin finitimas civitates aut privatis hospitiis confisi autsocietate consiliorum confugerant. Frustra: nam Caesar magnisitineribus omnibus locis occurrit nec dat ulli civitati spatium dealiena potius quam de domestica salute cogitandi; qua celeritate etfideles amicos retinebat et dubitantes terrore ad condiciones pacisadducebat. Tali condicione proposita Biturigescum sibi viderentclementia Caesaris reditum patere in eius amicitiam finitimasquecivitates sine ulla poena dedisse obsides atque in fidem receptasesseidem fecerunt.

[4] Caesarmilitibus pro tanto labore ac patientiaqui brumalibus diebusitineribus difficillimisfrigoribus intolerandis studiosissimepermanserant in laboreducenos sestertioscenturionibus tot milianummum praedae nomine condonanda pollicetur legionibusque in hibernaremissis ipse se recipit die XXXX Bibracte. Ibi cum ius diceretBituriges ad eum legatos mittunt auxilium petitum contra Carnutesquos intulisse bellum sibi querebantur. Qua re cognitacum dies nonamplius decem et octo in hibernis esset moratuslegiones XIIII et VIex hibernis ab Arare educitquas ibi collocatas explicandae reifrumentariae causa superiore commentario demonstratum est: ita cumduabus legionibus ad persequendos Carnutes proficiscitur.

[5] Cumfama exercitus ad hostes esset perlatacalamitate ceterorum ductiCarnutes desertis vicis oppidisquequae tolerandae hiemis causaconstitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant(nuper enim devicti complura oppida dimiserant)dispersi profugiunt.Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subiremilites nolletin oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tectapartim Gallorumpartim quae coniectis celeriter stramentistentoriorum integendorum gratia erant inaedificatamilites compegit.Equites tamen et auxiliarios pedites in omnes partes mittitquascumque petisse dicebantur hostes; nec frustra: nam plerumquemagna praeda potiti nostri revertuntur. Oppressi Carnutes hiemisdifficultateterrore periculicum tectis expulsi nullo loco diutiusconsistere auderent nec silvarum praesidio tempestatibus durissimistegi possentdispersi magna parte amissa suorum dissipantur infinitimas civitates.

[6] Caesartempore anni difficillimocum satis haberet convenientes manusdissiparene quod initium belli nascereturquantumque in rationeessetexploratum haberet sub tempus aestivorum nullum summum bellumposse conflariGaium Trebonium cum duabus legionibusquas secumhabebatin hibernis Cenabi collocavit; ipsecum crebrislegationibus Remorum certior fieret Bellovacosqui belli gloriaGallos omnes Belgasque praestabantfinitimasque his civitates duceCorreo Bellovaco et Commio Atrebate exercitus comparare atque in unumlocum cogereut omni multitudine in fines Suessionumqui Remiserant attributifacerent impressionempertinere autem non tantum addignitatem sed etiam ad salutem suam iudicaret nullam calamitatemsocios optime de re publica meritos acciperelegionem ex hibernisevocat rursus undecimam; litteras autem ad Gaium Fabium mittitut infines Suessionum legiones duas quas habebat adduceretalteramque exduabus ab Labieno arcessit. Itaquantum hibernorum opportunitasbellique ratio postulabatperpetuo suo labore in vicem legionibusexpeditionum onus iniungebat.

[7] Hiscopiis coactis ad Bellovacos proficiscitur castrisque in eorumfinibus positis equitum turmas dimittit in omnes partes ad aliquosexcipiendos ex quibus hostium consilia cognosceret. Equites officiofuncti renuntiant paucos in aedificiis esse inventosatque hosnonqui agrorum colendorum causa remansissent (namque esse undiquediligenter demigratum)sed qui speculandi causa essent remissi. Aquibus cum quaereret Caesar quo loco multitudo esset Bellovacorumquodve esset consilium eoruminveniebat Bellovacos omnes qui armaferre possent in unum locum convenisseitemque AmbianosAulercosCaletosVeliocassesAtrebatas; locum castris excelsum in silvacircumdata palude delegisseimpedimenta omnia in ulteriores silvascontulisse. Complures esse principes belli auctoressed multitudinemmaxime Correo obtemperarequod ei summo esse odio nomen populiRomani intellexissent. Paucis ante diebus ex his castris AtrebatemCommium discessisse ad auxilia Germanorum adducenda; quorum etvicinitas propinqua et multitudo esset infinita. Constituisse autemBellovacos omnium principum consensusumma plebis cupiditatesiutdicereturCaesar cum tribus legionibus veniretofferre se addimicandumne miseriore ac duriore postea condicione cum totoexercitu decertare cogerentur; si maiores copias adduceretin eoloco permanere quem delegissentpabulatione autemquae propter annitempus cum exigua tum disiecta essetet frumentatione et reliquocommeatu ex insidiis prohibere Romanos.

[8] QuaeCaesar consentientibus pluribus cum cognosset atque ea quaeproponerentur consilia plena prudentiae longeque a temeritatebarbarorum remota esse iudicaretomnibus rebus inserviendum statuitquo celerius hostis contempta sua paucitate prodiret in aciem.Singularis enim virtutis veterrimas legiones VIIVIIIVIIIIhabebatsummae spei delectaeque iuventutis XIquae octavo iamstipendio tamen in collatione reliquarum nondum eandem vetustatis acvirtutis ceperat opinionem. Itaque consilio advocatorebus eis quaead se essent delatae omnibus expositis animos multitudinis confirmat.Si forte hostes trium legionum numero posset elicere ad dimicandumagminis ordinem ita constituitut legio septimaoctavanona anteomnia irent impedimentadeinde omnium impedimentorum agmenquodtamen erat mediocreut in expeditionibus esse consuevitcogeretundecimane maioris multitudinis species accidere hostibus possetquam ipsi depoposcissent. Hac ratione paene quadrato agmine instructoin conspectum hostium celerius opinione eorum exercitum adducit.

[9] Cumrepente instructas velut in acie certo gradu legiones accedere Gallividerentquorum erant ad Caesarem plena fiduciae consilia perlatasive certamiuis periculo sive subito adventu sive exspectationenostri consili copias instruunt pro castris nec loco superioredecedunt. Caesaretsi dimicare optaverattamen admiratus tantammultitudinem hostium valle intermissa magis in altitudinem depressaquam late patente castra castris hostium confert. Haec imperat vallopedum XII muniriloriculam pro [hac] ratione eius altitudinisinaedificari; fossam duplicem pedum denum quinum lateribus deprimidirectis; turres excitari crebras in altitudinem trium tabulatorumpontibus traiectis constratisque coniungiquorum frontes viminealoricula munirentur; ut ab hostibus duplici fossaduplicipropugnatorum ordine defenderenturquorum alter ex pontibusquotutior altitudine essethoc audacius longiusque permitteret telaalterqui propior hostem in ipso vallo collocatus essetponte abincidentibus telis tegeretur. Portis fores altioresque turresimposuit.

[10] Huiusmunitionis duplex erat consilium. Namque et operum magnitudinem ettimorem suum sperabat fiduciam barbaris allaturumet cum pabulatumfrumentatumque longius esset proficiscendumparvis copiis castramunitione ipsa videbat posse defendi. Interim crebro paucis utrimqueprocurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur;quam tamen paludem nonnumquam aut nostra auxilia GallorumGermanorumque transibant acriusque hostes insequebanturaut vicissimhostes eadem transgressi nostros longius summovebant. Accidebat autemcotidianis pabulationibus (id quod accidere erat necessecum rarisdisiectisque ex aedificius pabulum conquireretur)ut impeditis locisdispersi pabulatores circumvenirentur; quae resetsi mediocredetrimentum iumentorum ac servorum nostris adferebattamen stultascogitationes incitabat barbarorumatque eo magisquod Commiusquemprofectum ad auxilia Germanorum arcessenda docuicum equitibusvenerat; quitametsi numero non amplius erant quingentitamenGermanorum adventu barbari nitebantur.

[11]Caesarcum animadverteret hostem complures dies castris palude etloci natura munitis se tenere neque oppugnari castra eorum sinedimicatione perniciosa nec locum munitionibus claudi nisi a maioreexercitu posselitteras ad Trebonium mittitut quam celerrimeposset legionem XIlIquae cum T. Sextio legato in Biturigibushiemabatarcesseret atque ita cum tribus legionibus magnisitineribus ad se veniret; ipse equites in vicem Remorum ac Lingonumreliquarumque civitatumquorum magnum numerum evocaveratpraesidiopabulationibus mittitqui subitas hostium incursiones sustinerent.

[12] Quodcum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia minuereturquodplerumque accidit diu turnitateBellovaci delecta manu peditumcognitis stationibus cotidianis equitum nostrorum silvestribus locisinsidias disponunt eodemque equites postero die mittuntqui primumelicerent nostrosdeinde circumventos aggrederentur. Cuius mali sorsincidit Remisquibus ille dies fungendi muneris obvenerat. Namquehicum repente hostium equites animad vertissent ac numerosuperiores paucitatem contempsissentcupidius insecuti peditibusundique sunt circumdati. Quo facto perturbati celerius quamconsuetudo fert equestris proeli se receperunt amisso Vertiscoprincipe civitatispraefecto equitum; qui cum vix equo propteraetatem posset utitamen consuetudine Gallorurn neque aetatisexcusatione in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari sinese voluerat. Inflantur atque incitantur hostium animi secundoproelioprincipe et praefecto Remorum interfectonostriquedetrimento admonentur diligentius exploratis locis stationesdisponere ac mode ratius cedentem insequi hostem.

[13] Nonintermittunt interim cotidiana proelia in conspectu utrorumquecastrorumquae ad vada transitus que fiebant paludis. Quacontentione Germaniquos propterea Caesar traduxerat Rhenum utequitibus interpositi proeliarenturcum constantius universi paludemtransissent paucisque resistentibus interfectis pertinacius reliquammultitudinem essent insecutiperterriti non solum ei qui autcomminus opprimebantur aut eminus vulnerabantursed etiam quilongius subsidiari consuerantturpiter refugeruntnec prius finemfugae fecerunt saepe amissis superioribus locis quam se aut in castrasuorum reciperentaut nonnulli pudore coacti longius profugerent.Quorum periculo sic omnes copiae sunt perturbatae ut vix iudicaripossetutrum secundis minimisque rebus insolentiores an adversomediocri casu timidiores essent.

[14]Compluribus diebus isdem in castris consumptiscum propiusaccessisse legiones et Gaium Trebonium legatum cognossentducesBellovacorum veriti similem obsessionem Alesiae noctu dimittunt eosquos aut aetate aut viribus inferiores aut inermes habebantunaquereliqua impedimenta. Quorum perturbatum et confusum dum explicantagmen (magna enim multitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallosconsuevit)oppressi luce copias armatorum pro suis instruuntcastrisne prius Romani persequi se inciperent quam longius agmenimpedimentorum suorum processisset. At Caesar neque resistentesadgrediendos tanto collis ascensu iudicabatneque non usque eolegiones admovendas ut discedere ex eo loco sine periculo barbarimilitibus instantibus non possent. Itacum palude impedita a castriscastra dividi videretquae trans eundi difficultas celeritateminsequendi tardare possetadque id iugum quod trans paludem paene adhostium castra pertineret mediocri valle a castris eorum intercisumanimum adverteretpontibus palude constrata legiones traducitceleriterque in summam planitiem iugi pervenitquae declivi fastigioduobus ab lateribus muniebatur. Ibi legionibus instructis ad ultimumiugum pervenit aciemque eo loco constituit unde tormento missa telain llostium cuneos conici possent.

[15]Barbari confisi loci naturacum dimicare non recusarentsi forteRomani subire collem conarenturpaulatim copias distributasdimittere non possentne dispersi perturbarenturin aciepermanserunt. Quorum pertinacia cogruta Caesar XX cohortibusinstructis castrisque eo loco metatis muniri iubet castra. Absolutisoperibus pro vallo legiones instructas collocatequites frenatisequis in statione disponit. Bellovacicum Romanos ad insequendumparatos viderent neque pernoctare aut diutius permanere sine periculoeodem loco possenttale consilium sui recipiendi ceperunt. Fascesubi consederant (namque in acie sedere Gallos consuesse superioribuscommentariis Caesaris declaratum est)per manus stramentorum acvirgultorumquorum summa erat in castris copiainter se traditosante aciem collocarunt extremoque tempore diei signo pronuntiato unotempore incenderunt. Ita continens flamma copias omnes repente aconspectu texit Romanorum. Quod ubi acciditbarbari vehementissimocursu refugerunt.

[16]Caesaretsi discessum hostium animadvertere non poterat incendiisoppositistamen id consilium cum fugae causa initum suspicareturlegiones promovetturmas mittit ad insequendum; ipse veritusinsidiasne forte in eodem loco subsistere hostis atque elicerenostros in locum conaretur iniquumtardius procedit. Equites cumintrare fumum et flammam densissimam timerent acsi qui cupidiusintraverantvix suorum ipsi priores partes animadverterent equoruminsidias veriti liberam facultatem sui recipiendi Bellovacisdederunt. Ita fuga timoris simul calliditatisque plena sine ullodetrimento milia non amplius decem progressi hostes loco munitissimocastra posuerunt. Inde cum saepe in insidiis equites peditesquedisponerentmagna detrimenta Romanis in pabulationibus inferebant.

[17] Quodcum crebrius accideretex captivo quodam comperit Caesar CorreumBellovacorum ducemfortissimorum milia sex peditum delegisseequitesque ex omni numero millequos in insidiis eo loco collocaretquem in locum propter copiam frumenti ac pabuli Romanos missurossuspicaretur. Quo cognito consilio legiones plures quam solebateducit equitatumquequa consuetudine pabulatoribus mittere praesidioconsueratpraemittit: huic interponit auxilia levis armaturae; ipsecum legionibus quam potest maxime appropinquat.

[18]Hostes in insidus dispositicum sibi delegissent campum ad remgerendam non amplius patentem in omnes partes passibus millesilvisundique aut impeditissimo flumine munitumvelut indagine huncinsidiis circumdederunt. Explorato hostium consilio nostri adproeliandum animo atque armis paraticum subsequentibus legionibusnullam dimicationem recusarentturmatim in eum locum devenerunt.Quorum adventu cum sibi Correus oblatam occasionem rei gerendaeexistimaretprimum cum paucis se ostendit atque in proximas turmasimpetum fecit. Nostri constanter incursum sustinent insidiatorumneque plures in unum locum conveniunt; quod plerumque equestribusproeliis cum propter aliquem timorem accidittum multitudine ipsorumdetrimentum accipitur.

[19] Cumdispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque ab lateribuscircumveniri suos paterenturerumpunt ceteri Correo proeliante exsilvis. Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutiuspari Marte inireturpaulatim ex silvis instructa multitudo proceditpeditumquae nostros coegit cedere equites. Quibus celeritersubveniunt levis armaturae peditesquos ante legiones missos docuiturmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur. Pugnaturaliquamdiu pari contentione; deindeut ratio postulabat proeliquisustinuerant primos impetus insidiarum hoc ipso fiunt superioresquod nullum ab insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum.Accedunt propius interim legionescrebrique eodem tempore et nostriset hostibus nuntii adferunturimperatorem instructis copiis adesse.Qua re cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrimeproelianturnesi tardius rem gessissentvictoriae gloriamcommunicasse cum legionibus viderentur; hostes concidunt animis atqueitineribus diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibusdifficultatibus locorum Romanos claudere volueranteis ipsitenebantur. Victi tamen perculsique maiore parte amissa consternatiprofugiunt partim silvis petitispartim flumine (qui tamen in fuga anostris acriter insequentibus conficiuntur)eum interim nullacalamitate victus Correus excedere proelio silvasque petere autinvitantibus nostris ad deditionem potuit adduciquin fortissimeproeliando compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victoresin se tela conicere.

[20] Talimodo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus Caesarcumvictos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locumcastrorum relicturosquae non longius ab ea caede abesse plus minusocto milibus dicebanturtametsi flumine impeditum transitum videbattamen exercitu traducto progreditur. At Bellovaci reliquaequecivitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptisquisilvarum benefieio casum evitaverantomnibus adversiscognitacalamitateinterfecto Correoamisso equitatu et fortissimispcditibuscum adventare Romanos existimarentconcilio repente cantutubarum convocato conclamantlegati obsidesque ad Caesaremmittantur.

[21] Hocomnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanosaquibus ad id bellum auxilia mutuatus erat. Ceteri e vestigio mittuntad Caesarem legatos petuntqueut ea poena sit contentus hostiumquam si sine dimicatione inferre integris possetpro sua clementiaatque humanitate numquam profecto esset illaturus. Adflictas opesequestri proelio Bellovacorum esse; delectorum peditum multa miliainterissevix refugisse nuntios caedis. Tamen magnum ut in tantacalamitate Bellovacos eo proelio commodum esse consecutosquodCorreusauctor belliconcitator multitudinisesset interfectus.Numquam enim senatum tantum in civitate illo vivo quantum imperitamplebem potuisse.

[22] Haecorantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore superiore annoBellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum:pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse neque adsanitatem reliquorum deditione esse perductos. Scire atqueintellegere se causam peccati facillime mortuis delegari. Neminemvero tantum pollereut invitis principibusresistente senatuomnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis bellum concitare etgerere posset. Sed tamen se contentum fore ea poena quam sibi ipsicontraxissent.

[23] Nocteinsequenti legati responsa ad suos referuntobsides conficiunt.Concurrunt reliquarum civitatium legatiquae Bellovacorumspeculabantur eventum; obsides dantimperata faciunt excepto Commioquem timor prohibebat cuiusquam fidei suam committere salutem. Namsuperiore anno Titus LabienusCaesare in Gallia citeriore iusdicentecum Commium comperisset sollicitare civitates etconiurationem contra Caesarem facereinfidelitatem eius sine ullaperfidia iudicavit comprimi posse. Quem quia non arbitrabatur vocatumin castra venturumne temptando cautiorem faceretGaium VolusenumQuadratum misitqui eum per simulationem colloqui curaretinterficiendum. Ad eam rem delectos idoneos ei tradit centuriones.Cum in colloquium ventum essetetut conveneratmanum CommiVolusenus arripuissetcenturio vel insueta re permotus vel celeritera familiaribus prohibitus Commi conficere hominem non potuit;graviter tamen primo ictu gladio caput percussit. Cum utrimque gladiidestricti essentnon tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumqueconsilium: nostrorumquod mortifero vulnere Commium credebantadfectum; Gallorumquod insidius cognitis plura quam videbantextimescebant. Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam inconspectum cuiusquam Romani venire.

[24]Bellicosissimis gentibus devictis Caesarcum videret nullam iam essecivitatem quae bellum pararet quo sibi resisteretsed nonnullos exoppidis demigrareex agris diffugere ad praesens imperium evitandumplures in partes exercitum dimittere constituit. M. Antoniumquaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. C. Fabium legatumcum cohortibus XXV mittit in diversissimam partem Galliaequod ibiquasdam civitates in armis esse audiebat neque C. Caninium Rebilumlegatumqui in illis regionibus eratsatis firmas duas legioneshabere existimabat. Titum Labienum ad se evocat; legionem autem XVquae cum eo fuerat in hibernisin togatam Galliam mittit ad coloniascivium Romanorum tuendasne quod simile incommodum accideretdecursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis accideratquirepentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi. Ipse advastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quemperterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatemdesperassetproximum suae dignitatis esse ducebatadeo fines eiusvastare civibusaedificiispecoreut odio suorum Ambiorixsi quosfortuna reliquos fecissetnullum reditum propter tantas calamitateshaberet in civitatem.

[25] Cumin omnes partes finium Ambiorigis aut legiones aut auxilia dimisissetatque omnia caedibusincendiusrapinis vastassetmagno numerohominum interfecto aut capto Labienum cum duabus legionibus inTreveros mittitquorum civitas propter Germaniae vicinitatemcotidianis exercitata bellis cultu et feritate non multum a Germanisdifferebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat. ____

[26]Interim Gaius Caninius legatuscum magnam multitudinem convenissehostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceretquiperpetuo in amicitia manserat Romanorumcum pars quaedam civitatiseius defecissetad oppidum Lemonum contendit. Quo cum adventaretatque ex captivis certius cognosceret multis hominum milibus aDumnacoduce AndiumDuratium clausum Lemoni oppugnari nequeinfirmas legiones hostibus committere auderetcastra posuit locomunito. Dumnacuscum appropinquare Caninium cognossetcopiisomnibus ad legiones conversis castra Romanorum oppugnare instituit.Cum complures dies in oppugnatione consumpsisset et magno suorumdetrimento nullam partem munitionum convellere potuissetrursus adobsidendum Lemonum redit.

[27] Eodemtempore C. Fabius legatus complures civitates in fidem recipitobsidibus firmat litterisque Gai Canini Rebili fit certior quae inPictonibus gerantur. Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxiliumDuratio ferendum. At Dumnacus adventu Fabi cognito desperata salutesi tempore eodem coactus esset et Romanum externum sustinere hostemet respicere ac timere oppidanosrepente ex eo loco cum copiisrecedit nec se satis tutum fore arbitraturnisi flumine Ligeriquoderat ponte propter magnitudinem transeundumcopias traduxisset.Fabiusetsi nondum in conspectum venerat hostibus neque se Caninioconiunxerattamen doctus ab eis qui locorum noverant naturampotissimum credidit hostes perterritos eum locumquem petebantpetituros. Itaque cum copiis ad eundem pontem contendit equitatumquetantum procedere ante agmen imperat legionumquantum cumprocessissetsine defatigatione equorum in eadem se reciperetcastra. Consecuntur equites nostriut erat praeceptuminvaduntqueDumnaci agmen et fugientes perterritosque sub sarcinis in itinereadgressi magna praeda multis interfectis potiuntur. Ita re bene gestase recipiunt in castra.

[28]Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic paratos utconfligerent atque omne agmen morarenturdum consequeretur ipse.Cuius praeceptis ut res gerereturQuintus Atius Varuspraefectusequitumsingularis et animi et prudentiae virsuos hortaturagmenque hostium consecutus turmas partim idoneis locis disponitparte equitum proelium committit. Confligit audacius equitatushostium succedentibus sibi peditibusqui toto agmine subsistentesequitibus suis contra nostros ferunt auxilium. Fit proelium acricertamine. Namque nostri contemptis pridie superatis hostibuscumsubsequi legiones meminissentet pudore cedendi et cupiditate per seconficiendi proeli fortissime contra pedites proelianturhostesquenihil amplius copiarum accessurum credentesut pridie cognoverantdelendi equitatus nostri nacti occasionem videbantur.

[29] Cumaliquamdiu summa contentione dimicareturDumnacus instruit aciemquae suis esset equitibus in vicem praesidiocum repente confertaelegiones in conspectum hostium veniunt. Quibus visis perculsaebarbarorum turmae ac perterritae acies hostiumperturbatoimpedimentorum agminemagno clamore discursuque passim fugae semandant. At nostri equitesqui paulo ante cum resistentibusfortissime conflixerantlaetitia victoriae elati magno undiqueclamore sublato cedentibus circumfusiquantum equorum vires adpersequendum dextraeque ad caedendum valenttantum eo proeliointerficiunt. Itaque amplius milibus XII aut armatorum aut eorum quieo timore arma proiecerant interfectis omnis multitudo capiturimpedimentorum.

[30] Quaex fuga cum constaret Drappetem Senonemquiut primum defeceratGalliacollectis undique perditis hominibusservis ad libertatemvocatisexulibus omnium civitatum adscitisreceptis latronibusimpedimenta et commeatus Romanorum interceperatnon amplius hominumduobus milibus ex fuga collectis provinciam petere unaque consiliumcum eo Lucterium Cadurcum cepissequem superiore commentario primadefectione Galliae facere in provinciam voluisse impetum cognitumestCaninius legatus cum legionibus duabus ad eos persequendoscontenditne detrimento aut timore provinciae magna infamiaperditorum hominum latrociniis caperetur.

[31] GaiusFabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceterasque proficisciturcivitatesquarum eo proelioquod cum Dumnaco feceratcopias esseaccisas sciebat. Non enim dubitabat quin recenti calamitatesummissiores essent futuraedato vero spatio ac tempore eodeminstigante Dumnaco possent concitari. Qua in re summa felicitasceleritasque in recipiendis civitatibus Fabium consequitur. NamCarnutesqui saepe vexati numquam pacis fecerant mentionemdatisobsidibus veniunt in deditionemceteraeque civitates positae inultimis Galliae finibus Oceano coniunctaequae Armoricaeappellanturauctoritate adductae Carnutum adventu Fabi legio numqueimperata sine mora faciunt. Dumnacus suis finibus expulsus erranslatitansque solus extremas Galliae regiones petere est coactus.

[32] AtDrappes unaque Lucteriuscum legiones Caniniumque adessecognoscerent nec se sine certa pernicie persequente exercitu putarentprovinciae fines intrare posse nec iam libere vagandilatrociniorumque faciendorum facultatem haberentin finibusconsistunt Cadurcorum. Ibi cum Lucterius apud suos cives quondamintegris rebus multum potuissetsemperque auctor novorum consiliorummagnam apud barbaros auctoritatem haberetoppidum Vxellodunumquodin clientela fuerat eiusegregie natura loci munitumoccupat suiset Drappetis copiis oppidanosque sibi coniungit.

[33] Quocum confestim Gaius Caninius venisset animadverteretque omnes oppidipartes praeruptissimis saxis esse munitasquo defendente nullo tamenarmatis ascendere esset difficilemagna autem impedimentaoppidanorum videretquae si clandestina fuga subtrahere conarentureffugere non modo equitatumsed ne legiones quidem possenttripertito cohortibus divisis trina excelsissimo loco castra fecit; aquibus paulatimquantum copiae patiebanturvallum in oppidicircuitum ducere instituit.

[34] Quodcum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae memoria sollicitisimilem casum obsessionis vererenturmaximeque ex omnibus Lucteriusqui fortunae illius periculum feceratmoneret frumenti rationem essehabendamconstituunt omnium consensu parte ibi relicta copiarum ipsicum expeditis ad importandum frumentum proficisci. Eo consilioprobato proxima nocte duobus milibus armatorum relictis reliquos exoppido Drappes et Lucterius educunt. Hi paucos dies morati ex finibusCadurcorumqui partim re frumentaria sublevare eos cupiebantpartimprohibere quo minus sumerent non poterantmagnum numerum frumenticomparantnonnumquam autem expeditionibus nocturnis castellanostrorum adoriuntur. Quam ob causam Gaius Caninius toto oppidomunitiones circumdare moraturne aut opus effectum tueri non possitaut plurimis in locis infirma disponat praesidia.

[35] Magnacopia frumenti comparata considunt Drappes et Lucterius non longiusab oppido X milibusunde paulatim frumentum in oppidum supportarent.Ipsi inter se provincias partiuntur: Drappes castris praesidio cumparte copiarum restitit; Lucterius agmen iumentorum ad oppidum ducit.Dispositis ibi praesidiis hora noctis circiter decima silvestribusangustisque itineribus frumentum importare in oppidum instituit.Quorum strepitum vigiles castrorum cum sensissentexploratoresquemissi quae gererentur renuntiassentCaninius celeriter cumcohortibus armatis ex proximis castellis in frumentarios sub ipsamlucem impetum fecit. Ei repentino malo perterriti diffugiunt ad suapraesidia; quae nostri ut videruntacrius contra armatos incitatineminem ex eo numero vivum capi patiuntur. Profugit inde cum paucisLucterius nec se recipit in eastra.

[36] Rebene gesta Caninius ex captivis comperit partem copiarum cum Drappeteesse in castris a milibus longe non amplius XII. Qua re excompluribus cognitacum intellegeret fugato duce altero perterritosreliquos facile opprimi possemagnae felicitatis esse arbitrabaturneminem ex caede refugisse in castra qui de accepta calamitatenuntium Drappeti perferret. Sed in experiendo cum periculum nullumvideretequitatum omnem Germanosque peditessummae velocitatishominesad castra hostium praemittit; ipse legionem unam in trinacastra distribuitalteram secum expeditam ducit. Cum propius hostesaccessissetab exploratoribus quos praemiserat cognoscit castraeorumut barbarorum fere consuetudo estrelictis locis superioribusad ripas fluminis esse demissa; at Germanos equitesque imprudentibusomnibus de improviso advolasse proeliumque commisisse. Qua re cognitalegionem armatam instructamque adducit. Ita repente omnibus expartibus signo dato loca superiora capiuntur. Quod ubi acciditGermani equitesque signis legionis visis vehementissime proeliantur.Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut interfectisaut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio Drappes.

[37]Caninius felicissime re gesta sine ullo paene militis vulnere adobsidendos oppidanos revertitur externoque hoste deletocuius timoreantea dividere praesidia et munitione oppidanos circumdare prohibituseratopera undique imperat administrari. Venit eodem cum suis copiispostero die Gaius Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum.

[38]Caesar interim M. Antonium quaestorem cum cohortibus XV in Bellovacisrelinquitne qua rursus novorum consiliorum capiendorum Belgisfacultas daretur. Ipse reliquas civitates aditobsides pluresimperattimentes omnium animos consolatione sanat. Cum in Carnutesvenissetquorum in civitate superiore commentario Caesar exposuitinitium belli esse ortumquod praecipue eos propter conscientiamfacti timere animadvertebatquo celerius civitatem timore liberaretprincipem sceleris illius et concitatorem belliGutruatumadsupplicium depoposcit. Qui etsi ne civibus quidem suis secommittebattamen celeriter omnium cura quaesitus in castraperducitur. Cogitur in eius supplicium Caesar contra suam naturamconcursu maximo militumqui ei omnia pericula et detrimenta belliaccepta referebantadeo ut verberibus exanimatum corpus securiferiretur.

[39] Ibicrebris litteris Canini fit certior quae de Drappete et Lucteriogesta essentquoque in consilio permanerent oppidani. Quorum etsipaucitatem contemnebattamen pertinaciam magna poena esseadficiendam iudicabatne universa Gallia non sibi vires defuisse adresistendum Romanissed constantiam putaretneve hoc exemploceterae civitates locorum opportunitate fretae se vindicarent inlibertatemcum omnibus Gallis notum esse sciret reliquam esse unamaestatem suae provinciaequam si sustinere potuissentnullum ultrapericulum vererentur. Itaque Q. Calenum legatum cum legionibusreliquit qui iustis itineribus subsequeretur; ipse cum omni equitatuquam potest celerrime ad Caninium contendit.

[40] Cumcontra exspectationem omnium Caesar Vxellodunum venisset oppidumqueoperibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione recedi videretulla condicione possemagna autem copia frumenti abundare oppidanosex perfugis cognossetaqua prohibere hostem temptare coepit. Flumeninfimam vallem dividebatquae totum paene montem cingebatin quopositum erat praeruptum undique oppidum Vxellodunum. Hoc avertereloci natura prohibebat: in infimis enim sic radicibus montisferebaturut nullam in partem depressis fossis derivari posset. Eratautem oppidanis difficilis et praeruptus eo descensusutprohibentibus nostris sine vulneribus ac periculo vitae neque adireflumen neque arduo se recipere possent ascensu. Qua difficultateeorum cogmta Caesar sagittariis funditoribusque dispositistormentisetiam quibusdam locis contra facillimos descensus collocatis aquafluminis prohibebat oppidanos.

[41]Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum conveniebat subipsius oppidi murumubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea partequae fere pedum CCC intervallo fluminis circuitu vacabat. Hoc fonteprohiberi posse oppidanos cum optarent reliquiCaesar unus viderete regione eius vineas agere adversus montem et aggerem instruerecoepit magno cum labore et continua dimicatione. Oppidani enim locosuperiore decurrunt et eminus sine periculo proeliantur multosquepertinaciter succedentes vulnerant; non deterrentur tamen militesnostri vineas proferre et labore atque operibus locorum vinceredifficultates. Eodem tempore cuniculos tectos ab vineis agunt adcaput fontis; quod genus operis sine ullo periculosine suspicionehostium facere licebat. Exstruitur agger in altitudinem pedumsexagintacollocatur in eo turris decem tabulatorumnon quidem quaemoenibus aequaret (id enim nullis operibus effici poterat)sed quaesuperare fontis fastigium posset. Ex ea cum tela tormentis iacerenturad fontis aditumnec sine periculo possent aquari oppidaninontantum pecora atque iumentased etiam magna hostium multitudo siticonsumebatur.

[42] Quomalo perterriti oppidani cupas sebopicescandulis complent; easardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proelianturut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos.Magna repente in ipsis operibus flamma exstitit. Quaecumque enim perlocum praecipitem missa erantea vineis et aggere suppressacomprehendebant id ipsum quod morabatur. Milites contra nostriquamquam periculoso genere proeli locoque iniquo premebanturtamenomnia fortissimo sustinebant animo. Res enim gerebatur et excelsoloco et in conspectu exercitus nostrimagnusque utrimque clamororiebatur. Ita quam quisque poterat maxime insignisquo notiortestatiorque virtus esset eiustelis hostium flammaeque seofferebat.

[43]Caesar cum complures suos vulnerari videretex omnibus oppidipartibus cohortes montem ascendere et simulatione moeniumoccupandorum clamorem undique iubet tollere. Quo facto perterritioppidanicum quid ageretur in locis reliquis essent suspensirevocant ab impugnandis operibus armatos murisque disponunt. Itanostri fine proeli facto celeriter opera flamma comprehensa partimrestinguuntpartim interscindunt. Cum pertinaciter resisterentoppidanimagna etiam parte amissa siti suorum in sententiapermanerentad postremum cuniculis venae fontis intercisae suntatque aversac. Quo facto repente perennis exaruit fons tantamqueattulit oppidanis salutis desperationemut id non hominum consiliosed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coactitradiderunt.

[44]Caesarcum suam lenitatem cognnitam omnibus sciret neque verereturne quid crudelitate naturae videretur asperius fecisseneque exitumconsiliorum suorum animadverteretsi tali ratione diversis in locisplures consilia inissentexemplo supplici deterrendos reliquosexistimavit. Itaque omnibus qui arma tulerant manus praeciditvitamque concessitquo testatior esset poena improborum. Drappesquem captum esse a Caninio docuisive indignitate et dolorevinculorum sive timore gravioris supplici paucis diebus cibo seabstinuit atque ita interiit. Eodem tempore Lacteriusquemprofugisse ex proelio scripsicum in potestatem venisset EpasnactiArverni (crebro enim mutandis locis multorum fidei se committebatquod nusquam diutius sine periculo commoraturus videbaturcum sibiconscius essetquam inimicum deberet Caesarem habere)huncEpasnactus Arvernusamicissimus populi Romanisine dubitatione ullavinctum ad Caesarem deduxit.

[45]Labienus interim in Treveris equestre proelium facit secundumcompluribusque Treveris interfectis et Germanisqui nullis adversusRomanos auxilia denegabantprincipes eorum vivos redigit in suampotestatem atque in his Surum Aedmlmqui et virtutis et generissummam nobilitatem habebat solusque ex Aeduis ad id tempuspermanserat in armis.

[46] Ea recognita Caesarcum in omnibus partibus Galliae bene res geri videretiudicaretque superioribus aestivis Galliam devictam subactamque esseAquitaniam numquam adissetper Publium Crassum quadam ex partedevicissetcum duabus legionibus in eam partem Galliae estprofectusut ibi extremum tempus consumeret aestivorum. Quam remsicuti cetera celeriter feliciterque confecit. Namque omnesAquitaniae civitates legatos ad Caesarem miserunt obsidesque eidederunt. Quibus rebus gestis ipse equitum praesidio Narbonemprofecto estexercitum per legatos in hiberna deduxit: quattuorlegiones in Belgio collocavit cum M. Antonio et C. Trebonio et P.Vatinio legatisduas legiones in Aeduos deduxitquorum in omniGallia summam esse auctoritatem sciebatduas in Turonis ad finesCarnutum posuitquae omnem illam regionem coniunctam Oceanocontinerentduas reliquas in Lemovicum finibus non longe abArvernisne qua pars Galliae vacua ab exercitu esset. Paucos diesipse in provincia moratuscum celeriter omnes conventuspercucurrissetpublicas controversias cognossetbene meritispraemia tribuisset (cognoscendi enim maximam facultatem habebatquali quisque fuisset animo in totius Galliae defectionequamsustinuerat fidelitate atque auxiliis provinciae illius)hisconfectis rebus ad legiones in Belgium se recipit hibernatqueNemetocennae.

[47] Ibicognoscit Commium Atrebatem proelio cum equitatu suo contendisse. Namcum Antonius in hiberna venissetcivitasque Atrebatum in officioessetCommiusqui post illam vulnerationemquam supra commemoravisemper ad omnes motus paratus suis civibus esse consuessetneconsilia belli quaerentibus auctor armorum duxque deessetparenteRomanis civitate cum suis equitibus latrociniis se suos que alebatinfestisque itineribus commeatus compluresqui comportabantur inhiberna Romanorumintercipiebat.

[48] Eratattributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus Quadratus qui cumeo hibernaret. Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostiummittit. Volusenus ad eam virtutemquae singularis erat in eomagnumodium Commi adiungebatquo libentius id faceret quod imperabatur.Itaque dispositis insidiis saepius equites eius adgressus secundaproelia faciebat. Novissimecum vehementius contendereturacVolusenus ipsius intercipiendi Commi cupiditate pertinacius eum cumpaucis insecutus essetille autem fuga vehementi Volusenumproduxisset longiusinimicus homini suorum invocat fidem atqueauxiliumne sua vulnera per fidem imposita paterentur impunitaconversoque equo se a ceteris incautius permittit in praefectum.Faciunt hoc idem omnes eius equites paucosque nostros convertuntatque insequuntur. Commius incensum calcaribus equum coniungit equoQuadrati lanceaque infesta magnis viribus medium femur traicitVoluseni. Praefecto vulnerato non dubitant nostri resistere etconversis equis hostem pellere. Quod ubi acciditcomplures hostiummagno nostrorum impetu perculsi vulnerantur ac partim in fugaproterunturpartim intercipiuntur; quod malum dux equi velocitateevitavit: graviter adeo vulneratus praefectusut vitae periculumaditurus videreturrefertur in castra. Commius autem sive expiatosuo dolore sive magna parte amissa suorum legatos ad Antonium mittitseque et ibi futurumubi praescripseritet ea facturumquaeimperaritobsidibus firmat; unum illud oratut timori suoconcedaturne in conspectum veniat cuiusquam Romani. Cuiuspostulationem Antonius cum iudicaret ab iusto nasci timoreveniampetenti deditobsides accepit.

ScioCaesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quodego non existimavi mihi esse faciendumpropterea quod insequensannusL. Paulo C. Marcello consulibusnullas habet magnopereGalliae res gestas. Ne quis tamen ignoraretquibus in locis Caesarexercitusque eo tempore fuissentpauca esse scribenda coniungendaquehuic commentario statui.

[49]Caesar in Belgio cum hiemaretunum illud propositum habebatcontinere in amicitia civitatesnulli spem aut causam dare armorum.Nihil enim minus volebat quam sub decessu suo necessitatem sibialiquam imponi belli gerendinecum exercitum deducturus essetbellum aliquod relinqueretur quod omnis Gallia libenter sinepraesenti periculo susciperet. Itaque honorifice civitatesappellandoprincipes maximis praemiis adficiendonulla onerainiungendo defessam tot adversis proeliis Galliam condicione parendimeliore facile in pace continuit.

[50] Ipsehibernis peractis contra consuetudinem in Italiam quam maximisitineribus est profectusut municipia et colonias appellaretquibusM. Antoni quaestoris suicommendaverat sacerdoti petitionem.Contendebat enim gratia cum libenter pro homine sibi coniunctissimoquem paulo ante praemiserat ad petitionemtum acriter contrafactionem et potentiam paucorumqui M. Antoni repulsa Caesarisdecedentis gratiam convellere cupiebant. Hunc etsi augurem priusfaetum quam Italiam attingeret in itinere audierattamen non minusiustam sibi causam municipia et colonias adeundi existimavitut eisgratias ageretquod frequentiam atque officium suum Antoniopraestitissentsimulque se et honorem suum sequentis annicommendaretpropterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L.Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem etdignitatem Caesaris spoliarentereptum Ser. Galbae consulatumcumis multo plus gratia suffragiisque valuissetquod sibi coniunctus etfamiliaritate et consuetudine legationis esset.

[51]Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et coloniisincredibili honore atque amore. Tum primum enim veniebat ab illouniversae Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad ornatumportarumitinerumlocorum omnium qua Caesar iturus erat excogitaripoterat. Cum liberis omnis multitudo obviam procedebathostiaeomnibus locis immolabanturtricliniis stratis fora templaqueoccupabanturut vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipiposset. Tanta erat magnificentia apud opulentiorescupiditas apudhumiliores.

[52] Cumomnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrissetsummaceleritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibushibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibiqueexercitum lustravit. T. Labienum Galliae togatae praefecitquomaiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipsetantum itinerum faciebatquantum satis esse ad mutationem locorumpropter salubritatem existimabat. Ibi quamquam crebro audiebatLabienum ab inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agipaucorum consiliisut interposita senatus auctoritate aliqua parteexercitus spoliareturtamen neque de Labieno credidit quidquam nequecontra senatus auctoritatem ut aliquid faceret potuit adduci.Iudicabat enim liberis sententiis patrum conscriptorum causam suamfacile obtineri. Nam C. Curiotribunus plebiscum Caesaris causamdignitatemque defendendam suscepissetsaepe erat senatui pollicitussi quem timor armorum Caesaris laederetet quoniam Pompei dominatioatque arma non minimum terrorem foro inferrentdiscederet uterque abarmis exercitusque dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuriscivitatem. Neque hoc tantum pollicitus estsed etiam sc. perdiscessionem facere coepit; quod ne fieret consules amicique Pompeiiusserunt atque ita rem morando discusserunt.

[53]Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiorifacto. Nam Marcellus proximo annocum impugnaret Caesarisdignitatemcontra legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus adsenatum de Caesaris provinciissententiisque dictis discessionemfaciente Marcelloqui sibi omnem dignitatem ex Caesaris invidiaquaerebatsenatus frequens in alia omnia transiit. Quibus nonfrangebantur animi inimicorum Caesarissed admonebantur quo maiorespararent necessitatesquibus cogi posset senatus id probarequodipsi constituissent.

[54] Fitdeinde senatus consultumut ad bellum Parthi cum legio una a Cn.Pompeioaltera a C. Caesare mitteretur; neque obscure duae legionesuni detrahuntur. Nam Cn. Pompeius legionem primamquam ad Caesaremmiseratconfectam ex delectu provinciae Caesariseam tamquam ex suonumero dedit. Caesar tamencum de voluntate minime dubium essetadversariorum suorumPompeio legionem remisit et suo nomine quintamdecimamquam in Gallia citeriore habueratex senatus consulto iubettradi. In eius locum tertiam decimam legionem in Italiam mittit quaepraesidia tuereturex quibus praesidiis quinta decima deducebatur.Ipse exercitui distribuit hiberna: C. Trebonium cum legionibusquattuor in Belgio collocatC. Fabium cum totidem in Aeduos deducit.Sic enim existimabat tutissimam fore Galliamsi Belgaequorummaxima virtusAeduiquorum auctoritas summa essetexercitibuscontinerentur. Ipse in Italiam profectus est.

[55] Quocum venissetcognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab seremissasquae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duciCn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse. Hoc factoquamquam nulli erat dubiumquidnam contra Caesarem parareturtamenCaesar omnia patienda esse statuitquoad sibi spes aliquarelinqueretur iure potius disceptandi quam belli gerendi. Contendit .. .