home page
pagina iniziale |
by |
|
Catulli
Carmina
I
[adCornelium.]
metrum: hendecasyllabus
cuidono lepidum novum libellum
arida modo pumice expolitum?
Cornelitibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas
5
iam tumcumausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare cartis
doctisIuppiteret laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoclibelli
qualecumque; quodpatrona virgo
10
plus unomaneat perenne saeclo.
II
[fletus passeris Lesbiae.]
metrum:hendecasyllabus
passerdeliciae meae puellae
quicum luderequem in sinu tenere
cuiprimum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus
5
cumdesiderio meo nitenti
carum nescio quid lubet iocari
etsolaciolum sui doloris
credo ut tum gravis acquiescatardor:
tecum ludere sicut ipsa possem
10
et tristisanimi levare curas!
IIa
[fragmentum.]
metrum:hendecasyllabus
. . . . . . . . . . .
tamgratum est mihi quam ferunt puellae
pernici aureolum fuissemalum
quod zonam solvit diu ligatam.
III
[fletuspasseris Lesbiae.]
metrum: hendecasyllabus
lugeteo Veneres Cupidinesque
et quantum est hominumvenustiorum!
passer mortuus est meae puellae
passerdeliciae meae puellae
5
quem plusilla oculis suis amabat.
nam mellitus erat suamque norat
ipsamtam bene quam puella matrem
nec sese a gremio illiusmovebat
sed circumsiliens modo huc modo illuc
10
ad solamdominam usque pipiabat.
qui nunc it per itertenebricosum
illucunde negant redire quemquam.
at vobis malesitmalae tenebrae
Orciquae omnia bella devoratis:
15
tam bellummihi passerem abstulistis
o factum male! o miselle passer!
tuanunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.
IV
[dephaselo.]
metrum: trimeteriambeus
phaselusillequem videtishospites
ait fuisse navium celerrimus
nequeullius natantis impetum trabis
nequisse praeteriresive palmulis
5
opus foretvolare sive linteo.
et hoc negat minacis Hadriatici
negarelitus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamqueThraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum
10
ubi istepost phaselus antea fuit
comata silva; nam Cytorio iniugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Ponticaet Cytore buxifer
tibi haec fuisse et esse cognitissima
15
aitphaselus: ultima ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine
tuoimbuisse palmulas in aequore
et inde tot per impotentiafreta
erum tulisselaeva sive dextera
20
vocaretaurasive utrumque Iuppiter
simul secundus incidisset inpedem;
neque ulla vota litoralibus deis
sibi esse factacumveniret a mari
novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
25
sed haecprius fuere: nunc recondita
senet quiete seque dedicattibi
gemelle Castor et gemelle Castoris.
V
[adLesbiam.]
metrum: hendecasyllabus
vivamusmea Lesbiaatque amemus
rumoresque senum severiorum
omnesunius aestimemus assis!
soles occidere et redire possunt:
5
nobis cumsemel occidit brevis lux
nox est perpetua una dormienda.
dami basia milledeinde centum
dein mille alteradein secundacentum
deinde usque altera milledeinde centum.
10
deincummilia multa fecerimus
conturbabimus illane sciamus
aut nequis malus invidere possit
cum tantum sciat esse basiorum.
VI
[adFlavium.]
metrum: hendecasyllabus
Flavidelicias tuas Catullo
ni sint illepidae atqueinelegantes
velles dicere nec tacere posses.
verum nescioquid febriculosi
5
scortidiligis: hoc pudet fateri.
nam te non viduas iacerenoctes
nequiquam tacitum cubile clamat
sertis ac Syriofragrans olivo
pulvinusque peraeque et hic et ille
10
attritustremulique quassa lecti
argutatio inambulatioque.
nam nilstupra valet nihil tacere.
cur? non tam latera ecfututapandas
ni tu quid facias ineptiarum.
15
quarequidquid habes boni malique
dic nobis. volo te ac tuos amores
adcaelum lepido vocare versu.
VII
[adLesbiam.]
metrum: hendecasyllabus
quaerisquot mihi basiationes
tuaeLesbiasint satis superque.
quammagnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis
5
oraclumIovis inter aestuosi
et Batti veteris sacrum sepulcrum;
autquam sidera multacum tacet nox
furtivos hominum videntamores:
tam te basia multa basiare
10
vesano satiset super Catullo est
quae nec pernumerare curiosi
possint necmala fascinare lingua.
VIII
[adse ipsum.]
metrum: choliambus
miserCatulledesinas ineptire
et quod vides perisse perditumducas.
fulsere quondam candidi tibi soles
cum ventitabas quopuella ducebat
5
amata nobisquantum amabitur nulla.
ibi illa multa cum iocosa fiebant
quaetu volebas nec puella nolebat
fulsere vere candidi tibisoles.
nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli
10
nec quaefugit sectarenec miser vive
sed obstinata mente perferobdura.
vale puellaiam Catullus obdurat
nec te requiret necrogabit invitam.
at tu dolebiscum rogaberis nulla.
15
scelestavaetequae tibi manet vita?
quis nunc te adibit? cui videberisbella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cuilabella mordebis?
at tuCatulledestinatus obdura.
IX
[adVeranium.]
metrum: hendecasyllabus
Veraniomnibus e meis amicis
antistans mihi milibus trecentis
venistinedomum ad tuos penates
fratresque unanimos anumque matrem?
5
venisti. omihi nuntii beati!
visam te incolumem audiamque Hiberum
narrantemlocafacta nationes
ut mos est tuusapplicansquecollum
iucundum os oculosque suaviabor.
10
o quantum esthominum beatiorum
quid me laetius est beatiusve?
X
[adVarum.]
metrum: hendecasyllabus
Varusme meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum
scortillumut mihi tum repente visum est
non sane illepidum nequeinvenustum
5
huc utvenimusincidere nobis
sermones variiin quibusquid esset
iamBithyniaquo modo se haberet
et quonam mihi profuissetaere.
respondi id quod eratnihil neque ipsis
10
necpraetoribus esse nec cohorti
cur quisquam caput unctiusreferret
praesertim quibus esset irrumator
praetornecfaceret pili cohortem.
«at certe tamen»inquiunt «quod illic
15
natumdicitur essecomparasti
ad lecticam homines.» egoutpuellae
unum me facerem beatiorem
«non»inquam «mihi tam fuit maligne
utprovincia quod malaincidisset
20
non possemocto homines parare rectos.»
at mi nullus erat nec hicneque illic
fractum qui veteris pedem grabati
in collo sibicollocare posset.
hic illaut decuit cinaediorem
25
«quaeso»inquit «mihimi Catullepaulum
istos commoda: namvolo ad Serapim
deferri.» «mane»inquii puellae
«istud quod modo dixeram mehabere
fugit me ratio: meus sodalis -
30
Cinna estGaius - is sibi paravit.
verumutrum illius an meiquid adme?
utor tam bene quam mihi pararim.
sed tu insulsa male etmolesta vivis
per quam non licet esse neglegentem.»
XI
[adFurium et Aurelium.]
metrum: Sapphicus
Furiet Aureli comites Catulli
sive in extremos penetrabitIndos
litus ut longe resonante Eoa
tunditur unda
5
sive inHyrcanos Arabesve molles
seu Sagas sagittiferosve Parthos
sivequae septemgeminus colorat
aequora Nilus
sivetrans altas gradietur Alpes
10
Caesarisvisens monimenta magni
Gallicum Rhenum horribile aequorulti-
mosque Britannos
omnia haecquaecumqueferet voluntas
caelitumtemptare simul parati
15
paucanuntiate meae puellae
non bona dicta.
cum suisvivat valeatque moechis
quos simul complexa tenettrecentos
nullum amans veresed identidem omnium
20
iliarumpens;
nec meum respectetut anteamorem
qui illiusculpa cecidit velut prati
ultimi flospraetereunte postquam
25
tactusaratro est.
XII
[adMarrucinum Asinium.]
metrum: hendecasyllabus
MarrucineAsinimanu sinistra
non belle uteris: in ioco atque vino
tollislintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas? fugit teinepte:
5
quamvissordida res et invenusta est.
non credis mihi? credePollioni
fratriqui tua furta vel talento
mutari velit: estenim leporum
differtus puer ac facetiarum.
10
quare authendecasyllabos trecentos
exspectaaut mihi linteumremitte
quod me non movet aestimatione
verum est mnemosynummei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
15
miserunt mihimuneri Fabullus
et Veranius: haec amem necesse est
utVeraniolum meum et Fabullum.
XIII
[adFabullum.]
metrum: hendecasyllabus
cenabisbenemi Fabulleapud me
paucissi tibi di faventdiebus
sitecum attuleris bonam atque magnam
cenamnon sine candida puella
5
et vino etsale et omnibus cachinnis.
haec siinquamattulerisvenustenoster
cenabis bene; nam tui Catulli
plenus sacculus estaranearum.
sed contra accipies meros amores
10
seu quidsuavius elegantiusve est:
nam unguentum daboquod meaepuellae
donarunt Veneres Cupidinesque
quod tu cum olfaciesdeos rogabis
totum ut te faciantFabullenasum.
XIV
[adCalvum poetam.]
metrum: hendecasyllabus
nite plus oculis meis amarem
iucundissime Calvemunereisto
odissem te odio Vatiniano:
nam quid feci ego quidve sumlocutus
5
cur me totmale perderes poetis?
isti di mala multa dent clienti
quitantum tibi misit impiorum.
quod siut suspicorhoc novum acrepertum
munus dat tibi Sulla litterator
10
non est mimalesed bene ac beate
quod non dispereunt tui labores.
dimagnihorribilem et sacrum libellum!
quem tu scilicet ad tuumCatullum
misticontinuo ut die periret
15
Saturnalibusoptimo dierum!
non non hoc tibifalsesic abibit.
nam siluxerit ad librariorum
curram scriniaCaesiosAquinos
Suffenumomnia colligam venena.
20
ac te hissuppliciis remunerabor.
vos hinc interea valete abite
illucunde malum pedem attulistis
saecli incommodapessimi poetae.
XIVa
[fragmentum.]
metrum:hendecasyllabus
siqui forte mearum ineptiarum
lectores eritis manusque vestras
nonhorrebitis admovere nobis
XV
[adAurelium.]
metrum: hendecasyllabus
commendotibi me ac meos amores
Aureli. veniam peto pudentem
utsiquicquam animo tuo cupisti
quod castum expeteres et integellum
5
conservespuerum mihi pudice
non dico a populo - nihil veremur
istosqui in platea modo huc modo illuc
in re praetereunt sua occupati-
verum a te metuo tuoque pene
10
infestopueris bonis malisque.
quem tu qua lubetut lubet moveto
quantumvisubi erit foris paratum:
hunc unum excipiout putopudenter.
quod si te mala mens furorque vecors
15
in tantamimpuleritscelesteculpam
ut nostrum insidiis caput lacessas.
atum te miserum malique fati!
quem attractis pedibus patenteporta
percurrent raphanique mugilesque.
XVI
[adAurelium et Furium.]
metrum: hendecasyllabus
pedicaboego vos et irrumabo
Aureli pathice et cinaede Furi
qui me exversiculis meis putastis
quod sunt molliculiparum pudicum.
5
nam castumesse decet pium poetam
ipsumversiculos nihil necesse est;
quitum denique habent salem ac leporem
si sunt molliculi ac parumpudici
et quod pruriat incitare possunt
10
non dicopuerissed his pilosis
qui duros nequeunt movere lumbos.
vosquod milia multa basiorum
legistismale me maremputatis?
pedicabo ego vos et irrumabo.
XVII
[adColoniam.]
metrum: Priapeus
oColoniaquae cupis ponte ludere longo
et salire paratum habessed vereris inepta
crura ponticuli axulis stantis inredivivis
ne supinus eat cavaque in palude recumbat:
5
sic tibibonus ex tua pons libidine fiat
in quo vel Salisubsili sacrasuscipiantur
munus hoc mihi maximi daColoniarisus.
quendammunicipem meum de tuo volo ponte
ire praecipitem in lutum percaputque pedesque
10
verum totiusut lacus putidaeque paludis
lividissima maximeque est profundavorago.
insulsissimus est homonec sapit pueri instar
bimulitremula patris dormientis in ulna.
cui cum sit viridissimo nuptaflore puella
15
et puellatenellulo delicatior haedo
adservanda nigerrimis diligentiusuvis
ludere hanc sinit ut lubetnec pili facit uni
nec sesublevat ex sua partesed velut alnus
in fossa Liguri iacetsuppernata securi
20
tantundemomnia sentiens quam si nulla sit usquam;
talis iste meus stupornil videtnihil audit
ipse qui situtrum sit an non sitidquoque nescit.
nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum
sipote stolidum repente excitare veternum
25
et supinumanimum in gravi derelinquere caeno
ferream ut soleam tenaci invoragine mula.
XXI
[adAurelium.]
metrum: hendecasyllabus
Aurelipater esuritionum
non harum modosed quot aut fuerunt
autsunt aut aliis erunt in annis
pedicare cupis meos amores.
5
nec clam:nam simul esiocaris una
haerens ad latus omniaexperiris.
frustra: nam insidias mihi instruentem
tangam teprior irrumatione.
atque id si faceres saturtacerem:
10
nunc ipsum iddoleoquod esurire
me me puer et sitire discet.
quare desinedum licet pudico
ne finem faciassed irrumatus.
XXII
[adVarum.]
metrum: choliambus
SuffenusisteVarequem probe nosti
homo est venustus et dicax eturbanus
idemque longe plurimos facit versus.
puto esse egoilli milia aut decem aut plura
5
perscriptanec sic ut fit in palimpsesto
relata: cartae regiaenovilibri
novi umbilicilora rubra membranae
derecta plumbo etpumice omnia aequata.
haec cum legas tubellus ille et urbanus
10
Suffenusunus caprimulgus aut fossor
rursus videtur: tantum abhorret acmutat.
hoc quid putemus esse? qui modo scurra
aut si quid hacre scitius videbatur
idem infaceto est infacetior rure
15
simulpoemata attigitneque idem umquam
aeque est beatus ac poema cumscribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirumidem omnes fallimurneque est quisquam
quem non in aliqua revidere Suffenum
20
possis. suuscuique attributus est error;
sed non videmus manticae quod intergo est.
XXIII
[adFurium.]
metrum: hendecasyllabus
Furicui neque servus est neque arca
nec cimex neque araneus nequeignis
verum est et pater et novercaquorum
dentes velsilicem comesse possunt
5
est pulcretibi cum tuo parente
et cum coniuge lignea parentis.
necmirum: bene nam valetis omnes
pulcre concoquitisnihiltimetis
non incendianon graves ruinas
10
non factaimpianon dolos veneni
non casus alios periculorum.
atquecorpora sicciora cornu
aut siquid magis aridum est habetis
soleet frigore et esuritione.
15
quare nontibi sit bene ac beate?
a te sudor abestabest saliva
mucusqueet mala pituita nasi.
hanc ad munditiem adde mundiorem
quodculus tibi purior salillo est
20
nec totodecies cacas in anno;
atque id durius est faba et lapillis.
quodtu si manibus teras fricesque
non umquam digitum inquinareposses.
haec tu commoda tam beataFuri
25
noli spernerenec putare parvi
et sestertia quae soles precari
centumdesine: nam sat es beatus.
XXIV
[adIuventium.]
metrum: hendecasyllabus
oqui flosculus es Iuventiorum
non horum modosed quot autfuerunt
aut posthac aliis erunt in annis
mallem divitiasMidae dedisses
5
isticuineque servus est neque arca
quam sic te sineres ab illoamari.
«qui? non est homo bellus?» inquies.est:
sed bello huic neque servus est neque arca.
hoc tu quamlubet abice elevaque:
10
nec servumtamen ille habet neque arcam.
XXIVa
[ad Iuventium.]
metrum:hendecasyllabus
oqui flosculus es Iuventiorum
non horum modosed quot autfuerunt
aut posthac aliis erunt in annis
mallem divitiasMidae dedisses
5
isticuineque servus est neque arca
quam sic te sineres ab illoamari.
«qui? non est homo bellus?» inquies.est:
sed bello huic neque servus est neque arca.
hoc tu quamlubet abice elevaque:
10
nec servumtamen ille habet neque arcam.
XXV
[adThallum.]
metrum: septenariusiambeus
cinaedeThallemollior cuniculi capillo
vel anseris medullula vel imulaoricilla
vel pene languido senis situque araneoso
idemqueThalleturbida rapacior procella
5
cum +divamulier aries ostendit+ oscitantes
remitte pallium mihi meumquod involasti
sudariumque Saetabum catagraphosqueThynos
ineptequae palam soles habere tamquam avita.
quaenunc tuis ab unguibus reglutina et remitte
10
ne laneumlatusculum manusque mollicellas
inusta turpiter tibi flagellaconscribillent
et insolenter aestuesvelut minuta magno
deprensanavis in marivesaniente vento.
XXVI
[adFurium.]
metrum: hendecasyllabus
Furivillula vestra non ad Austri
flatus opposita est neque adFavoni
nec saevi Boreae aut Apheliotae
verum ad miliaquindecim et ducentos.
5
o ventumhorribilem atque pestilentem!
XXVII
[hicmerus est Thyonianus.]
metrum: hendecasyllabus
ministervetuli puer Falerni
inger mi calices amariores
ut lexPostumiae iubet magistrae
ebriosa acina ebriosioris.
5
at vos quolubet hinc abitelymphae
vini pernicieset ad severos
migrate.hic merus est Thyonianus.
XXVIII
[adVeranium et Fabullum.]
metrum: hendecasyllabus
Pisoniscomitescohors inanis
aptis sarcinulis et expeditis
Veranioptime tuque mi Fabulle
quid rerum geritis? satisne cum isto
5
vappafrigoraque et famem tulistis?
ecquidnam in tabulis patetlucelli
expensumut mihiqui meum secutus
praetorem referodatum lucello?
o Memmibene me ac diu supinum
10
tota istatrabe lentus irrumasti.
sedquantum videopari fuistis
casu:nam nihilo minore verpa
farti estis. pete nobiles amicos!
atvobis mala multa di deaeque
15
dentopprobria Romuli Remique.
XXIX
[inMamurram.]
metrum: trimeteriambeus
quishoc potest viderequis potest pati
nisi impudicus et vorax etaleo
Mamurram habere quod Comata Gallia
habebat uncti etultima Britannia?
5
cinaedeRomule haec videbis et feres?
et ille nunc superbus etsuperfluens
perambulabit omnium cubilia
ut albulus columbusaut Adoneus?
cinaede Romulehaec videbis et feres?
10
es impudicuset vorax et aleo.
eone nomineimperator unice
fuisti inultima occidentis insula
ut ista vestra diffututamentula
ducenties comesset aut trecenties?
15
quid estalid sinistra liberalitas?
parum expatravit an parum elluatusest?
paterna prima lancinata sunt bona
secunda praedaPonticainde tertia
Hiberaquam scit amnis aurifer Tagus:
20
nunc Galliaetimetur et Britanniae.
quid hunc malum fovetis? aut quid hicpotest
nisi uncta devorare patrimonia?
eone nomine urbisopulentissime
socer generqueperdidistis omnia?
XXIX
[inMamurram.]
metrum: trimeteriambeus
quishoc potest viderequis potest pati
nisi impudicus et vorax etaleo
Mamurram habere quod Comata Gallia
habebat uncti etultima Britannia?
5
cinaedeRomule haec videbis et feres?
et ille nunc superbus etsuperfluens
perambulabit omnium cubilia
ut albulus columbusaut Adoneus?
cinaede Romulehaec videbis et feres?
10
es impudicuset vorax et aleo.
eone nomineimperator unice
fuisti inultima occidentis insula
ut ista vestra diffututamentula
ducenties comesset aut trecenties?
15
quid estalid sinistra liberalitas?
parum expatravit an parum elluatusest?
paterna prima lancinata sunt bona
secunda praedaPonticainde tertia
Hiberaquam scit amnis aurifer Tagus:
20
nunc Galliaetimetur et Britanniae.
quid hunc malum fovetis? aut quid hicpotest
nisi uncta devorare patrimonia?
eone nomine urbisopulentissime
socer generqueperdidistis omnia?
XXX
[adAlphenum.]
metrum: Asclepiadeusmaior
Alpheneimmemor atque unanimis false sodalibus
iam te nil miseretduretui dulcis amiculi?
iam me prodereiam non dubitas fallereperfide?
nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
5
quae tuneglegis ac me miserum deseris in malis.
eheu quid faciantdichomines cuive habeant fidem?
certe tute iubebas animam tradereinique<me>
inducens in amoremquasi tuta omnia miforent.
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
10
ventos irritaferre ac nebulas aereas sinis.
si tu oblitus esat di memineruntmeminit Fides
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
XXXI
[adSirmium insulam.]
metrum: choliambus
paeneinsularumSirmioinsularumque
ocellequascumque in liquentibusstagnis
marique vasto fert uterque Neptunus
quam te libenterquamque laetus inviso
5
vix mi ipsecredens Thyniam atque Bithynos
liquisse campos et videre te intuto!
o quid solutis est beatius curis
cum mens onusreponitac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum
10
desideratoqueacquiescimus lecto?
hoc est quod unum est pro laboribustantis.
salveo venusta Sirmioatque ero gaude
gaudentevosqueo Lydiae lacus undae
ridete quidquid est domicachinnorum!
XXXII
[adIpsitillam.]
metrum: hendecasyllabus
amabomea dulcis Ipsitilla
meae deliciaemei lepores
iube ad teveniam meridiatum.
et si iusserisillud adiuvato
5
ne quisliminis obseret tabellam
neu tibi lubeat foras abire
seddomi maneas paresque nobis
novem continuas fututiones.
verumsi quid agesstatim iubeto:
10
nam pransusiaceo et satur supinus
pertundo tunicamque palliumque.
XXXIII
[adVibennios.]
metrum: hendecasyllabus
ofurum optime balneariorum
Vibenni pater et cinaede fili
(namdextra pater inquinatiore
culo filius est voraciore)
5
cur nonexilium malasque in oras
itis? quandoquidem patris rapinae
notaesunt populoet natis pilosas
filinon potes asse venditare?
XXXIV
[carmenDianae.]
metrum: Glyconeuset Pherecrateus
Dianaesumus in fide
puellae et pueri integri:
<Dianam pueriintegri>
puellaeque canamus.
5
o Latoniamaximi
magna progenies Iovis
quam mater propeDeliam
deposivit olivam
montium domina utfores
10
silvarumquevirentium
saltuumque reconditorum
amniumquesonantum:
tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis
15
tu potensTrivia et notho es
dicta lumine Luna.
tucursudeamenstruo
metiens iter annuum
rustica agricolaebonis
20
tectafrugibus exples.
sis quocumque tibi placet
sancta nomineRomulique
antique ut solita esbona
sospites opegentem.
XXXV
[adCaecilium iubet libello loqui.]
metrum:hendecasyllabus
poetaeteneromeo sodali
velim Caeciliopapyredicas
VeronamveniatNovi relinquens
Comi moenia Lariumque litus.
5
nam quasdamvolo cogitationes
amici accipiat sui meique.
quaresi sapietviam vorabit
quamvis candida milies puella
euntem revocetmanusque collo
10
ambasiniciens roget morari.
quae nuncsi mihi vera nuntiantur
illumdeperit impotente amore.
nam quo tempore legit incohatam
Dindymidominamex eo misellae
15
ignesinteriorem edunt medullam.
ignosco tibiSapphica puella
musadoctior; est enim venuste
Magna Caecilio incohata Mater.
XXXVI
[adVolusi cacatam.]
metrum: hendecasyllabus
annalesVolusicacata carta
votum solvite pro mea puella.
namsanctae Veneri Cupidinique
vovitsi sibi restitutus essem
5
desissemquetruces vibrare iambos
electissima pessimi poetae
scriptatardipedi deo daturam
infelicibus ustulanda lignis.
et hocpessima se puella vidit
10
iocoselepide vovere divis.
nunc o caeruleo creata ponto
quaesanctum Idalium Uriosque apertos
quaeque Ancona Cnidumqueharundinosam
colis quaeque Amathunta quaeque Golgos
15
quaequeDurrachium Hadriae tabernam
acceptum face redditumque votum
sinon illepidum neque invenustum est.
at vos interea venite inignem
pleni ruris et inficetiarum.
20
annalesVolusicacata carta!
XXXVII
[adcontubernales et Egnatium.]
metrum: choliambus
salaxtaberna vosque contubernales
a pilleatis nona fratribuspila
solis putatis esse mentulas vobis
solis licerequidquid est puellarum
5
confutuereet putare ceteros hircos?
ancontinenter quod sedetisinsulsi
centum an ducentinon putatis ausurum
me una ducentosirrumare sessores?
atqui putate: namque totius vobis
10
frontemtabernae sopionibus scribam.
puella nam miquae meo sinufugit
amata tantum quantum amabitur nulla
pro qua mihi suntmagna bella pugnata
consedit istic. hanc boni beatique
15
omnesamatiset quidemquod indignum est
omnes pusilli et semitariimoechi;
tu praeter omnes une de capillatis
cuniculosaeCeltiberiae fili
Egnati. opaca quem bonum facit barba
20
et densHibera defricatus urina.
XXXVIII
[adCornificium.]
metrum: hendecasyllabus
malestCornificituo Catullo
malestme herculeet laboriose
etmagis magis in dies et horas.
quem tuquod minimum facillimumqueest
5
qua solatuses allocutione?
irascor tibi. sic meos amores?
paulum quidlubet allocutionis
maestius lacrimis Simonideis.
XXXIX
[adEgnatium.]
metrum: choliambus
Egnatiusquod candidos habet dentes
renidet usque quaque. si ad reiventum est
subselliumcum orator excitat fletum
renidetille; si ad pii rogum fili
5
lugeturorba cum flet unicum mater
renidet ille. quidquid estubicumqueest
quodcumque agitrenidet: hunc habet morbum
nequeelegantemut arbitrorneque urbanum.
quare monendum est temihibone Egnati.
10
si urbanusesses aut Sabinus aut Tiburs
aut pinguis Umber aut obesusEtruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanusut meos quoque attingam
aut quilubetqui puriter lavit dentes
15
tamenrenidere usque quaque te nollem:
nam risu inepto res ineptiornulla est.
nunc Celtiber es: Celtiberia in terra
quod quisqueminxithoc sibi solet mane
dentem atque russam defricaregingivam
20
ut quo istevester expolitior dens est
hoc te amplius bibisse praedicet loti.
XL
[adRavidum.]
metrum: hendecasyllabus
quaenamte mala mensmiselle Ravide
agit praecipitem in meosiambos?
quis deus tibi non bene advocatus
vecordem paratexcitare rixam?
5
an utpervenias in ora vulgi?
quid vis? qualubet esse notus optas?
erisquandoquidem meos amores
cum longa voluisti amare poena.
XLI
[adAmeanam.]
metrum: hendecasyllabus
Ameanapuella defututa
tota milia me decem poposcit
ista turpiculopuella naso
decoctoris amica Formiani.
5
propinquiquibus est puella curae
amicos medicosque convocate:
non estsana puellanec rogare
qualis sit solet aes imaginosum.
XLII
[adhendecasyllabos.]
metrum: hendecasyllabus
adestehendecasyllabiquot estis
omnes undiquequotquot estisomnes.
iocum me putat esse moecha turpis
et negat mihi nostrareddituram
5
pugillariasi pati potestis.
persequamur eam et reflagitemus.
quae sitquaeritis? illaquam videtis
turpe incederemimice acmoleste
ridentem catuli ore Gallicani.
10
circumsistiteeamet reflagitate:
«moecha putidareddecodicillos
redde putida moechacodicillos!»
non assis facis? o lutumlupanar
autsi perditius potes quid esse.
15
sed non esttamen hoc satis putandum.
quod si non aliud potest ruborem
ferreocanis exprimamus ore.
conclamate iterum altiorevoce:
«moecha putideredde codicillos
20
reddeputida moechacodicillos!»
sed nil proficimusnihil movetur.
mutanda est ratio modusque vobis
siquidproficere amplius potestis:
«pudica etprobaredde codicillos.»
XLIII
[adAmeanam.]
metrum: hendecasyllabus
salvenec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
neclongis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua
5
decoctorisamica Formiani.
ten provincia narrat esse bellam?
tecum Lesbianostra comparatur?
o saeclum insapiens et infacetum!
XLIV
[adfundum.]
metrum: choliambus
ofunde noster seu Sabine seu Tiburs
(nam te esse Tiburtemautumantquibus non est
cordi Catullum laedere; at quibus cordiest
quovis Sabinum pignore esse contendunt)
5
sed seuSabine sive verius Tiburs
fui libenter in tua suburbana
villamalamque pectore expuli tussim
non inmerenti quam mihi meusventer
dum sumptuosas appetodeditcenas.
10
namSestianus dum volo esse conviva
orationem in Antiumpetitorem
plenam veneni et pestilentiae legi.
hic me gravedofrigida et frequens tussis
quassavit usquedum in tuum sinumfugi
15
et merecuravi otioque et urtica.
quare refectus maximas tibigrates
agomeum quod non es ulta peccatum.
nec deprecor iamsi nefaria scripta
Sesti recepsoquin gravedinem et tussim
20
non misedipsi Sestio ferat frigus
qui tunc vocat mecum malum librumlegi.
XLV
[adSeptimium.]
metrum: hendecasyllabus
AcmenSeptimius suos amores
tenens in gremio «mea»inquit «Acme
ni te perdite amo atque amare porro
omnessum assidue paratus annos
5
quantum quipote plurimum perire
solus in Libya Indiaque tosta
caesioveniam obvius leoni.»
hoc ut dixitAmor sinistra utante
dextra sternuit approbationem.
10
at Acmeleviter caput reflectens
et dulcis pueri ebrios ocellos
illopurpureo ore suaviata
«sic» inquit«mea vita Septimille
huic uni domino usque serviamus
15
ut multomihi maior acriorque
ignis mollibus ardet in medullis.»
hocut dixitAmor sinistra ut ante
dextra sternuitapprobationem.
nunc ab auspicio bono profecti
20
mutuisanimis amant amantur.
unam Septimius misellus Acmen
mavultquam Syrias Britanniasque:
uno in Septimio fidelis Acme
facitdelicias libidinisque.
25
quis ulloshomines beatiores
viditquis Venerem auspicatiorem?
XLVI
[adcomites.]
metrum: hendecasyllabus
iamver egelidos refert tepores
iam caeli furoraequinoctialis
iucundis Zephyri silescit aureis.
linquanturPhrygiiCatullecampi
5
Nicaeaequeager uber aestuosae:
ad claras Asiae volemus urbes.
iam menspraetrepidans avet vagari
iam laeti studio pedes vigescunt.
odulces comitum valete coetus
10
longe quossimul a domo profectos
diversae varie viae reportant.
XLVII
[adPorcium et Socrationem.]
metrum: hendecasyllabus
Porciet Socrationduae sinistrae
Pisonisscabies famesque mundi
vosVeraniolo meo et Fabullo
verpus praeposuit Priapus ille?
5
vos convivialauta sumptuose
de die facitismei sodales
quaerunt in triviovocationes?
XLVIII
[adIuventium.]
metrum: hendecasyllabus
mellitosoculos tuosIuventi
si quis me sinat usque basiare
usque admilia basiem trecenta
nec numquam videar satur futurus
5
non sidensior aridis aristis
sit nostrae seges osculationis.
XLIX
[adMarcum Tullium Ciceronem.]
metrum:hendecasyllabus
disertissimeRomuli nepotum
quot sunt quotque fuereMarce Tulli
quotquepost aliis erunt in annis
gratias tibi maximas Catullus
5
agit pessimusomnium poeta
tanto pessimus omnium poeta
quanto tu optimusomnium patronus.
L
[adLicinium Calvum.]
metrum: hendecasyllabus
hesternoLicinidie otiosi
multum lusimus in meis tabellis
utconvenerat esse delicatos:
scribens versiculos uterque nostrum
5
ludebatnumero modo hoc modo illoc
reddens mutua per iocum atquevinum.
atque illinc abii tuo lepore
incensusLicinifacetiisque
ut nec me miserum cibus iuvaret
10
nec somnustegeret quiete ocellos
sed toto indomitus furore lecto
versarercupiens videre lucem
ut tecum loquerersimulque ut essem.
atdefessa labore membra postquam
15
semimortualectulo iacebant
hociucundetibi poema feci
ex quoperspiceres meum dolorem.
nunc audax cave sisprecesquenostras
oramuscave despuasocelle
20
ne poenasNemesis reposcat a te.
est vehemens dea: laedere hanc caveto.
LI
[adLesbiam.]
metrum: Sapphicus
illemi par esse deo videtur
illesi fas estsuperare divos
quisedens adversus identidem te
spectat et audit
5
dulceridentemmisero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simulte
Lesbiaaspexinihil est super mi
<Lesbiavocis>
lingua sed torpettenuis sub artus
10
flammademanatsonitu suopte
tintinant auresgemina etteguntur
lumina nocte.
otiumCatulletibimolestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
15
otium etreges prius et beatas
perdidit urbes.
LII
[in Nonium.]
metrum: trimeterArchilochius
quidestCatulle? quid moraris emori?
sella in curuli struma Noniussedet
per consulatum peierat Vatinius:
quid estCatulle?quid moraris emori?
LIII
[adGaium Licinium Calvum.]
metrum: hendecasyllabus
risinescio quem modo e corona
quicum mirifice Vatiniana
meuscrimina Calvos explicasset
admirans ait haec manusque tollens
5
«dimagnisalaputium disertum!»
LIV
[deOthonis capite.]
metrum: hendecasyllabus
Othoniscaput oppido est pusillum
Hirri rustica semilauta crura
subtileet leve peditum Libonis
...................
...................
sinon omnia displicere vellem
5
tibi etFufidio seni recocto -
irascere iterum meis iambis
inmerentibusunice imperator.
LV
[adCamerium.]
metrum: hendecasyllabus
oramussi forte non molestum est
demonstres ubi sint tuae tenebrae.
teCampo quaesivimus minore
te in Circote in omnibus libellis
5
te in templosummi Iovis sacrato.
in Magni simul ambulatione
femellasomnesamiceprendi
quas vultu vidi tamen sereno.
aveltesic ipse flagitabam
10
«Cameriummihi pessimae puellae.»
quaedam inquitnudum re<clusapectus>
«em hic in roseis latet papillis.»
sedte iam ferre Herculi labos est;
tanto te in fastu negasamice.
15
dic nobisubi sis futurusede
audactercommittecrede luci.
nunc telacteolae tenent puellae?
si linguam clauso tenes in ore
fructusproicies amoris omnes.
20
verbosagaudet Venus loquella.
velsi vislicet obseres palatum
dumvestri sim particeps amoris.
LVI
[adCatonem.]
metrum: hendecasyllabus
orem ridiculamCatoet iocosam
dignamque auribus et tuocachinno!
ride quidquid amasCatoCatullum:
res est ridiculaet nimis iocosa.
5
deprendi modopupulum puellae
trusantem; hunc egosi placet Dionae
protelorigida mea cecidi.
LVII
[adGaium Iulium Caesarem.]
metrum: hendecasyllabus
pulcreconvenit improbis cinaedis
Mamurrae pathicoque Caesarique.
necmirum: maculae pares utrisque
urbana altera et illa Formiana
5
impressaeresident nec eluentur:
morbosi paritergemelli utrique
unoin lecticulo erudituli ambo
non hic quam ille magis voraxadulter
rivales socii puellularum.
10
pulcreconvenit improbis cinaedis.
LVIII
[adMarcum Caelium Rufum.]
metrum: hendecasyllabus
CaeliLesbia nostraLesbia illa.
illa Lesbiaquam Catullus unam
plusquam se atque suos amavit omnes
nunc in quadriviis et angiportis
5
glubitmagnanimi Remi nepotes.
LVIIIa
[adCamerium.]
metrum: hendecasyllabus
noncustos si fingar ille Cretum
non Ladas ego pinnipesvePerseus
non si Pegaseo ferar volatu
non Rhesi niveaecitaeque bigae;
5
adde hucplumipedas volatilesque
ventorumque simul require cursum
quosiunctosCamerimihi dicares:
defessus tamen omnibus medullis
etmultis languoribus peresus
10
essem temihiamicequaeritando.
LIX
[inRufam.]
metrum: choliambus
BononiensisRufa Rufulum fellat
uxor Menenisaepe quam insepulcretis
vidistis ipso rapere de rogo cenam
cum devolutumex igne prosequens panem
5
ab semirasotunderetur ustore.
LX
[adLesbiam.]
metrum: choliambus
numte leaena montibus Libystinis
aut Scylla latrans infima inguinumparte
tam mente dura procreavit ac taetra
ut supplicis vocemin novissimo casu
5
contemptamhaberesanimis fero corde?
LXI
[carmennuptiale Viniae et Manlii.]
metrum: Glyconeuset Pherecrateus
colliso Heliconii
cultorUraniae genus
qui rapis teneram advirum
virginemo Hymenaee Hymen
5
oHymen Hymenaee;
cinge tempora floribus
suave olentisamaraci
flammeum cape laetushuc
huc veniniveo gerens
10
luteumpede soccum;
excitusque hilari die
nuptialiaconcinens
voce carmina tinnula
pelle humum pedibusmanu
15
pineamquate taedam.
namque Vinia Manlio
qualis Idaliumcolens
venit ad Phrygium Venus
iudicembona cum bona
20
nubetalite virgo
floridis velut enitens
myrtus Asiaramulis
quos Hamadryades deae
ludicrum sibi roscido
25
nutriuntumore.
quare agehuc aditum ferens
perge linquereThespiae
rupis Aonios specus
nympha quos super irrigat
30
frigeransAganippe.
ac domum dominam voca
coniugis cupidamnovi
mentem amore revinciens
ut tenax hedera huc et huc
35
arboremimplicat errans.
vosque item simulintegrae
virginesquibus advenit
par diesagite in modum
diciteo HymenaeeHymen
40
oHymen Hymenaee.
ut libentiusaudiens
se citarier adsuum
munushuc aditum ferat
dux bonae Venerisboni
45
coniugatoramoris.
quis deus magis est ama-
tis petendusamantibus?
quem colent homines magis
caelitumo HymenaeeHymen
50
oHymen Hymenaee?
te suis tremulus parens
invocattibivirgines
zonula solvunt sinus
te timens cupida novos
55
captataure maritus.
tu fero iuveni in manus
floridam ipsepuellulam
dedis a gremio suae
matriso Hymenaee Hymen
60
oHymen Hymenaee.
nil potest sine te Venus
fama quod bonacomprobet
commodi capereat potest
te volente. quis huic deo
65
compararierausit?
nulla quit sine te domus
liberos darenecparens
stirpe nitier; ac potest
te volente. quis huic deo
70
compararierausit?
quae tuis careat sacris
non queat darepraesides
terra finibus: at queat
te volente. quis huic deo
75
compararierausit?
claustra pandite ianuae.
virgo adest. viden utfaces
splendidas quatiunt comas?
. . . . . . . .
80
.. . . . .
. . . . . . . .
. . . . . . . .
tardetingenuus pudor.
quem tamen magis audiens
85
fletquod ire necesse est.
flere desine. non tibi Au-
runculeiapericulum est
ne qua femina pulcrior
clarum ab Oceano diem
90
videritvenientem.
talis in vario solet
divitis dominihortulo
stare flos hyacinthinus.
sed morarisabit dies.
95
prodeasnova nupta.
prodeas nova nuptasi
iam videturetaudias
nostra verba. viden? faces
aureas quatiunt comas:
100
prodeasnova nupta.
non tuus levis in mala
deditus uiradultera
probra turpia persequens
a tuis teneris volet
105
secubarepapillis
lenta sed velut adsitas
vitis implicatarbores
implicabitur in tuum
complexum. sed abit dies:
110
prodeasnova nupta.
o cubilequod omnibus
. . . . . . .
. . .. . . .
. . . . . . .
115
candidopede lecti
quae tuo veniunt ero
quanta gaudiaquaevaga
noctequae medio die
gaudeat! sed abit dies:
120
prodeasnova nupta.
tolliteo puerifaces:
flammeum videovenire.
ite concinite in modum
«io Hymen Hymenaeeio
125
ioHymen Hymenaee.»
ne diu taceat procax
Fescenninaiocatio
nec nuces pueris neget
desertum domini audiens
130
concubinusamorem.
da nuces puerisiners
concubine! satisdiu
lusisti nucibus: lubet
iam servire Talasio.
135
concubinenuces da.
sordebant tibi villicae
concubinehodie atqueheri:
nunc tuum cinerarius
tondet os. miser a miser
140
concubinenuces da.
diceris male te a tuis
unguentate glabrismarite
abstineresed abstine.
io Hymen Hymenaee io
145
ioHymen Hymenaee.
scimus haec tibi quae licent
sola cognitased marito
ista non eadem licent.
io Hymen Hymenaee io
150
ioHymen Hymenaee.
nuptatu quoque quae tuus
vir petet cavene neges
ni petitum aliunde eat.
io Hymen Hymenaee io
155
ioHymen Hymenaee.
en tibi domus ut potens
et beata viritui
quae tibi sine serviat
(io Hymen Hymenaee io
160
ioHymen Hymenaee)
usque dum tremulum movens
cana tempusanilitas
omnia omnibus annuit.
io Hymen Hymenaee io
165
ioHymen Hymenaee.
transfer omine cum bono
limen aureolospedes
rasilemque subi forem.
io Hymen Hymenaee io
170
ioHymen Hymenaee.
aspice intus ut accubans
vir tuus Tyrio intoro
totus immineat tibi.
io Hymen Hymenaee io
175
ioHymen Hymenaee.
illi non minus ac tibi
pectore uriturintimo
flammased penite magis.
io Hymen Hymenaee io
180
ioHymen Hymenaee.
mitte brachiolum teres
praetextatepuellulae:
iam cubile adeat viri.
io Hymen Hymenaee io
185
ioHymen Hymenaee.
vos bonae senibus viris
cognitae benefeminae
collocate puellulam.
io Hymen Hymenaee io
190
ioHymen Hymenaee.
iam licet veniasmarite:
uxor in thalamotibi est
ore floridulo nitens
alba parthenice velut
195
luteumvepapaver.
atmariteita me iuvent
caelitesnihilominus
pulcer esneque te Venus
neglegit. sed abit dies:
200
pergene remorare.
non diu remoratus es:
iam venis. bona teVenus
iuveritquoniam palam
quod cupis cupiset bonum
205
nonabscondis amorem.
ille pulveris Africi
siderumquemicantium
subducat numerum prius
qui vestri numerare volt
210
multamilia ludi.
ludite ut lubetet brevi
liberos date. nondecet
tam vetus sine liberis
nomen essesed indidem
215
semperingenerari.
Torquatus volo parvulus
matris e gremiosuae
porrigens teneras manus
dulce rideat ad patrem
220
semihiantelabello.
sit suo similis patri
Manlio et facileinsciis
noscitetur ab omnibus
et pudicitiam suae
225
matrisindicet ore.
talis illius a bona
matre laus genusapprobet
qualis unica ab optima
matre Telemacho manet
230
famaPenelopeo.
claudite ostiavirgines:
lusimus satis. atboni
coniugesbene vivite et
munere assiduo valentem
235
exerceteiuventam!
LXII
[carmennuptiale.]
metrum: hexameterdactylicus
Vesperadestiuvenesconsurgite: Vesper Olympo
exspectata diu vixtandem lumina tollit.
surgere iam tempusiam pinguis linqueremensas
iam veniet virgoiam dicetur hymenaeus.
5
Hymeno HymenaeeHymen ades o Hymenaee!
cernitisinnuptaeiuvenes? consurgite contra;
nimirum Oetaeos ostendit Noctiferignes.
sic certest; viden ut perniciter exsiluere?
non temereexsiluerecanent quod vincere par est.
10
Hymeno HymenaeeHymen ades o Hymenaee!
non facilis nobisaequalespalma parata est:
aspiciteinnuptae secum ut meditatarequirunt.
non frustra meditantur: habent memorabile quodsit;
nec mirumpenitus quae tota mente laborant.
15
nos aliomentesalio divisimus aures;
iure igitur vincemur: amat victoriacuram.
quare nunc animos saltem convertite vestros;
dicere iamincipientiam respondere decebit.
Hymen o HymenaeeHymen ades o Hymenaee!
20
Hesperequis caelo fertur crudelior ignis?
qui natam possis complexuavellere matris
complexu matris retinentem avellere natam
etiuveni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes captacrudelius urbe?
25
Hymeno HymenaeeHymen ades o Hymenaee!
Hesperequis caelo lucetiucundior ignis?
qui desponsa tua firmes conubia flamma
quaepepigere viripepigerunt ante parentes
nec iunxere prius quamse tuus extulit ardor.
30
quid datur adivis felici optatius hora?
Hymen o HymenaeeHymenades o Hymenaee!
Hesperus e nobisaequalesabstulit unam.
.. . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . ..
namque tuo adventu vigilat custodia semper
nocte latentfuresquos idem saepe revertens
35
Hesperemutato comprendis nomine Eous
at lubet innuptis ficto te carperequestu.
quid tumsi carpunttacita quem menterequirunt?
Hymen o HymenaeeHymen ades oHymenaee!
ut flos in saeptis secretus nascitur hortis
40
ignotuspecorinullo convolsus aratro
quem mulcent auraefirmat soleducat imber;
multi illum puerimultae optavere puellae:
idemcum tenui carptus defloruit ungui
nulli illum puerinullaeoptavere puellae:
45
sic virgodum intacta manetdum cara suis est;
cum castum amisit pollutocorpore florem
nec pueris iucunda manetnec carapuellis.
Hymen o HymenaeeHymen ades o Hymenaee!
utvidua in nudo vitis quae nascitur arvo
50
numquam seextollitnumquam mitem educat uvam
sed tenerum prono deflectenspondere corpus
iam iam contingit summum radice flagellum;
hancnulli agricolaenulli coluere iuvenci:
at si forte eadem estulmo coniuncta marito
55
multi illamagricolaemulti coluere iuvenci:
sic virgo dum intacta manetdum inculta senescit;
cum par conubium maturo tempore adeptaest
cara viro magis et minus est invisa parenti.
Hymeno HymenaeeHymen ades o Hymenaee!
et tu ne pugna cum taliconiuge virgo.
60
non aequomest pugnarepater cui tradidit ipse
ipse pater cum matrequibus parere necesse est.
virginitas non tota tua estex parteparentum est
tertia pars patrestpars est data tertiamatri
tertia sola tua est: noli pugnare duobus
65
qui generosuo iura simul cum dote dederunt.
Hymen o HymenaeeHymen ades o Hymenaee!
LXIII
[deAtti.]
metrum: galliambus
superalta vectus Attis celeri rate maria
Phrygium ut nemus citatocupide pede tetigit
adiitque opaca silvis redimita locadeae
stimulatus ibi furenti rabievagus animis
5
devolsit iliacuto sibi pondera silice
itaque ut relicta sensit sibi membrasine viro
etiam recente terrae sola sanguine maculans
niveiscitata cepit manibus leve typanum
typanum tuumCybebetuamater initia
10
quatiensqueterga tauri teneris cava digitis
canere haec suis adorta esttremebunda comitibus.
«agite ite ad altaGallaeCybeles nemora simul
simul iteDindymenae dominae vagapecora
aliena quae petentes velut exules loca
15
sectam meamexsecutae duce me mihi comites
rapidum salum tulististruculentaque pelagi
et corpus evirastis Veneris nimioodio;
hilarate erae citatis erroribus animum.
mora tarda mentecedat: simul itesequimini
20
Phrygiam addomum CybebesPhrygia ad nemora deae
ubi cymbalum sonat voxubi tympana reboant
tibicen ubi canit Phryx curuo gravecalamo
ubi capita Maenades vi iaciunt hederigerae
ubi sacrasancta acutis ululatibus agitant
25
ubi suevitilla divae volitare vaga cohors
quo nos decet citatis celeraretripudiis.»
simul haec comitibus Attis cecinitnotha mulier
thiasus repente linguis trepidantibus ululat
levetympanum remugitcava cymbala recrepant.
30
viridemcitus adit Idam properante pede chorus.
furibunda simul anhelansvaga vadit animam agens
comitata tympano Attis per opaca nemoradux
veluti iuvenca vitans onus indomita iugi;
rapidae ducemsequuntur Gallae properipedem.
35
itaqueutdomum Cybebes tetigere lassulae
nimio e labore somnum capiuntsine Cerere.
piger his labante languore oculos sopor operit;
abitin quiete molli rabidus furor animi.
sed ubi oris aurei Solradiantibus oculis
40
lustravitaethera albumsola duramare ferum
pepulitque noctis umbrasvegetis sonipedibus
ibi Somnus excitam Attin fugiens citusabiit;
trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
ita de quietemolli rapida sine rabie
45
simul ipsapectore Attis sua facta recoluit
liquidaque mente vidit sinequis ubique foret
animo aestuante rusum reditum ad vadatetulit.
ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis
patriamallocuta maestast ita voce miseriter.
50
«patriao mei creatrixpatria o mea genetrix
ego quam miser relinquensdominos ut erifugae
famuli solentad Idae tetuli nemorapedem
ut aput nivem et ferarum gelida stabula forem
et earumomnia adirem furibunda latibula
55
ubinam autquibus locis te positampatriareor?
cupit ipsa pupula ad tesibi derigere aciem
rabie fera carens dum breve tempus animusest.
egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
patriabonisamicisgenitoribus abero?
60
abero foropalaestrastadio et gyminasiis?
miser a miserquerendum estetiam atque etiamanime.
quod enim genus figurastego non quodobierim?
ego mulierego adulescensego ephebusego puer
egogymnasi fui flosego eram decus olei:
65
mihi ianuaefrequentesmihi limina tepida
mihi floridis corollis redimitadomus erat
linquendum ubi esset orto mihi Sole cubiculum.
egonunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
ego Maenasego meiparsego vir sterilis ero?
70
ego viridisalgida Idae nive amicta loca colam?
ego vitam agam sub altisPhrygiae columinibus
ubi cerva silvicultrixubi apernemorivagus?
iam iam dolet quod egiiam iamquepaenitet.»
roseis ut huic labellis sonitus citusabiit
75
geminasdeorum ad aures nova nuntia referens
ibi iuncta iuga resolvensCybele leonibus
laevumque pecoris hostem stimulans italoquitur.
«agedum» inquit «ageferox ifac ut hunc furor <agitet>
fac uti furoris ictureditum in nemora ferat
80
mea liberenimis qui fugere imperia cupit.
age caede terga caudatuaverbera patere
fac cuncta mugienti fremitu locaretonent
rutilam ferox torosa cervice quate iubam.»
aithaec minax Cybebe religatque iuga manu.
85
ferus ipsesese adhortans rapidum incitat animo
vaditfremitrefringitvirgulta pede vago.
at ubi umida albicantis loca litorisadiit
teneramque vidit Attin prope marmora pelagi
facitimpetum. illa demens fugit in nemora fera;
90
ibi semperomne vitae spatium famula fuit.
deamagna deaCybebedeadomina Dindymi
procul a mea tuos sit furor omniseradomo:
alios age incitatosalios age rabidos.
LXIV
[carmennuptiale Thetidis et Pelei.]
metrum: hexameterdactylicus
Peliacoquondam prognatae vertice pinus
dicuntur liquidas Neptuni nasseper undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos
cum lectiiuvenesArgivae robora pubis
5
auratamoptantes Colchis avertere pellem
ausi sunt vada salsa citadecurrere puppi
caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
divaquibus retinens in summis urbibus arces
ipsa levi fecitvolitantem flamine currum
10
pineaconiungens inflexae texta carinae.
illa rudem cursu prima imbuitAmphitriten;
quae simul ac rostro ventosum prosciditaequor
tortaque remigio spumis incanuit unda
emersere freticandenti e gurgite vultus
15
aequoreaemonstrum Nereides admirantes.
illaatque <haud> aliaviderunt luce marinas
mortales oculis nudato corporeNymphas
nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
tum ThetidisPeleus incensus fertur amore
20
tum Thetishumanos non despexit hymenaeos
tum Thetidi pater ipse iugandumPelea sensit.
o nimis optato saeclorum tempore nati
23a
heroessalvetedeum genus! o bona matrum
23b
progeniessalvete iter<um> ...
vos ego saepemeo vos carminecompellabo.
25
teque adeoeximie taedis felicibus aucte
Thessaliae columen PeleucuiIuppiter ipse
ipse suos divum genitor concessit amores;
teneThetis tenuit pulcerrima Nereine?
tene suam Tethys concessitducere neptem
30
Oceanusquemari totum qui amplectitur orbem?
quae simul optatae finitotempore luces
adveneredomum conventu tota frequentat
Thessaliaoppletur laetanti regia coetu:
dona ferunt prae sedeclarantgaudia vultu.
35
deseriturCieroslinquunt Pthiotica Tempe
Crannonisque domos ac moeniaLarisaea
Pharsalum coeuntPharsalia tecta frequentant.
ruracolit nemomollescunt colla iuvencis
non humilis curvispurgatur vinea rastris
40
non glaebamprono convellit vomere taurus
non falx attenuat frondatorumarboris umbram
squalida desertis rubigo infertur aratris.
ipsiusat sedesquacumque opulenta recessit
regiafulgenti splendentauro atque argento.
45
candet ebursoliiscollucent pocula mensae
tota domus gaudet regalisplendida gaza.
pulvinar vero divae geniale locatur
sedibus inmediisIndo quod dente politum
tincta tegit roseo conchylipurpura fuco.
50
haec vestispriscis hominum variata figuris
heroum mira virtutes indicatarte.
namque fluentisono prospectans litore Diae
Theseacedentem celeri cum classe tuetur
indomitos in corde gerensAriadna furores
55
necdum etiamsese quae visit visere credit
utpote fallaci quae tum primumexcita somno
desertam in sola miseram se cernat harena.
immemorat iuvenis fugiens pellit vada remis
irrita ventosae linquenspromissa procellae.
60
quem proculex alga maestis Minois ocellis
saxea ut effigies bacchantisprospiciteheu
prospicit et magnis curarum fluctuat undis
nonflavo retinens subtilem vertice mitram
non contecta levi velatumpectus amictu
65
non teretistrophio lactentis vincta papillas
omnia quae toto delapsa ecorpore passim
ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
sedneque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
illa vicem curanstoto ex te pectoreTheseu
70
toto animotota pendebat perdita mente.
miseraassiduis quam luctibusexternavit
spinosas Erycina serens in pectore curas
illatempestateferox quo ex tempore Theseus
egressus curvis elitoribus Piraei
75
attigitiniusti regis Gortynia templa.
nam perhibent olim crudeli pestecoactam
Androgeoneae poenas exsolvere caedis
electos iuvenessimul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dareMinotauro.
80
quis angustamalis cum moenia vexarentur
ipse suum Theseus pro caris corpusAthenis
proicere optavit potius quam talia Cretam
funeraCecropiae nec funera portarentur.
atque ita nave levi nitens aclenibus auris
85
magnanimumad Minoa venit sedesque superbas.
hunc simul ac cupido conspexitlumine virgo
regiaquam suavis exspirans castus odores
lectulusin molli complexu matris alebat
quales Eurotae praecinguntflumina myrtus
90
auravedistinctos educit verna colores
non prius ex illo flagrantiadeclinavit
luminaquam cuncto concepit corpore flammam
funditusatque imis exarsit tota medullis.
heu misere exagitans immiticorde furores
95
sancte puercuris hominum qui gaudia misces
quaeque regis Golgos quaequeIdalium frondosum
qualibus incensam iactastis mentepuellam
fluctibusin flavo saepe hospite suspirantem!
quantosilla tulit languenti corde timores!
100
quanto saepemagis fulgore expalluit auri
cum saevum cupiens contracontendere monstrum
aut mortem appeteret Theseus aut praemialaudis!
non ingrata tamen frustra munuscula divis
promittenstacito succepit vota labello.
105
nam velut insummo quatientem brachia Tauro
quercum aut conigeram sudanticortice pinum
indomitus turbo contorquens flamine robur
eruit(illa procul radicitus exturbata
prona caditlate quaevis cumqueobvia frangens)
110
sic domitosaevum prostravit corpore Theseus
nequiquam vanis iactantemcornua ventis.
inde pedem sospes multa cum laudereflexit
errabunda regens tenui vestigia filo
ne labyrintheise flexibus egredientem
115
tectifrustraretur inobservabilis error.
sed quid ego a primodigressus carmine plura
commemoremut linquens genitoris filiavultum
ut consanguineae complexumut denique matris
quaemisera in gnata deperdita laeta<batur>
120
omnibus hisThesei dulcem praeoptarit amorem:
aut ut vecta rati spumosa adlitora Diae
<venerit>aut ut eam devinctam luminasomno
liquerit immemori discedens pectore coniunx?
saepe illamperhibent ardenti corde furentem
125
clarisonasimo fudisse e pectore voces
ac tum praeruptos tristemconscendere montes
unde aciem <in> pelagi vastosprotenderet aestus
tum tremuli salis adversas procurrere inundas
mollia nudatae tollentem tegmina surae
130
atque haecextremis maestam dixisse querellis
frigidulos udo singultus orecientem:
«sicine me patriis avectamperfideabaris
perfidedeserto liquisti in litoreTheseu?
sicinediscedens neglecto numine divum
135
immemor a!devota domum periuria portas?
nullane res potuit crudelisflectere mentis
consilium? tibi nulla fuit clementiapraesto
immite ut nostri vellet miserescere pectus?
at nonhaec quondam blanda promissa dedisti
140
voce mihinon haec miserae sperare iubebas
sed conubia laetased optatoshymenaeos
quae cuncta aereii discerpunt irrita venti.
nunciam nulla viro iuranti femina credat
nulla viri speret sermonesesse fideles;
145
quis dumaliquid cupiens animus praegestit apisci
nil metuunt iurarenihil promittere parcunt:
sed simul ac cupidae mentis satiatalibido est
dicta nihil metuerenihil periuria curant.
certeego te in medio versantem turbine leti
150
eripuietpotius germanum amittere crevi
quam tibi fallaci supremo intempore dessem.
pro quo dilaceranda feris daboralitibusque
praedaneque iniacta tumulabor mortua terra.
quaenamte genuit sola sub rupe leaena
155
quod mareconceptum spumantibus exspuit undis
quae Syrtisquae Scyllarapaxquae vasta Carybdis
talia qui reddis pro dulci praemiavita?
si tibi non cordi fuerant conubia nostra
saeva quodhorrebas prisci praecepta parentis
160
at tamen investras potuisti ducere sedes
quae tibi iucundo famularer servalabore
candida permulcens liquidis vestigia lymphis
purpureavetuum consternens veste cubile.
sed quid ego ignaris nequiquamconquerar auris
165
externatamaloquae nullis sensibus auctae
nec missas audire queunt necreddere voces?
ille autem prope iam mediis versatur in undis
necquisquam apparet vacua mortalis in alga.
sic nimis insultansextremo tempore saeva
170
fors etiamnostris invidit questibus auris.
Iuppiter omnipotensutinam netempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent litorapuppes
indomito nec dira ferens stipendia tauro
perfidus inCretam religasset navita funem
175
nec malushic celans dulci crudelia forma
consilia in nostris requiessetsedibus hospes!
nam quo me referam? quali spe perditanitor?
Idaeosne petam montes? at gurgite lato
discernens pontitruculentum dividit aequor.
180
an patrisauxilium sperem? quemne ipsa reliqui
respersum iuvenem fraternacaede secuta?
coniugis an fido consoler memet amore?
quinefugit lentos incurvans gurgite remos?
praeterea nullo colitursola insula tecto
185
nec patetegressus pelagi cingentibus undis.
nulla fugae rationulla spes:omnia muta
omnia sunt desertaostentant omnia letum.
nontamen ante mihi languescent lumina morte
nec prius a fessosecedent corpore sensus
190
quam iustama divis exposcam prodita multam
caelestumque fidem postremacomprecer hora.
quare facta virum multantes vindicepoena
Eumenidesquibus anguino redimita capillo
fronsexspirantis praeportat pectoris iras
195
huc hucadventatemeas audite querellas
quas egovae miseraextremisproferre medullis
cogor inopsardensamenti caeca furore.
quaequoniam verae nascuntur pectore ab imo
vos nolite pati nostrumvanescere luctum
200
sed qualisolam Theseus me mente reliquit
tali mentedeaefunestet sequesuosque.»
has postquam maesto profudit pectorevoces
supplicium saevis exposcens anxia factis
annuitinvicto caelestum numine rector;
205
quo motutellus atque horrida contremuerunt
aequora concussitque micantiasidera mundus.
ipse autem caeca mentem caligine Theseus
consitusoblito dimisit pectore cuncta
quae mandata prius constanti mentetenebat
210
dulcia necmaesto sustollens signa parenti
sospitem Erechtheum se ostenditvisere portum.
namque ferunt olimclassi cum moeniadivae
linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus
taliacomplexum iuveni mandata dedisse:
215
«gnatemihi longa iucundior unice vita
gnateego quem in dubios cogordimittere casus
reddite in extrema nuper mihi finesenectae
quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
eripitinvito mihi tecui languida nondum
220
lumina suntgnati cara saturata figura
non ego te gaudens laetanti pectoremittam
nec te ferre sinam fortunae signa secundae
sed primummultas expromam mente querellas
canitiem terra atque infusopulvere foedans
225
inde infectavago suspendam lintea malo
nostros ut luctus nostraeque incendiamentis
carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.
quod tibi sisancti concesserit incola Itoni
quae nostrum genus ac sedesdefendere Erecthei
230
annuituttauri respergas sanguine dextram
tum vero facito ut memori tibicondita corde
haec vigeant mandatanec ulla oblitteret aetas;
utsimul ac nostros invisent lumina collis
funestam antennaedeponant undique vestem
235
candidaqueintorti sustollant vela rudentes
quam primum cernens ut laetagaudia mente
agnoscamcum te reducem aetas prosperasistet.»
haec mandata prius constanti mentetenentem
Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
240
aereum niveimontis liquere cacumen.
at paterut summa prospectum ex arcepetebat
anxia in assiduos absumens lumina fletus
cum primuminfecti conspexit lintea veli
praecipitem sese scopulorum evertice iecit
245
amissumcredens immiti Thesea fato.
sic funesta domus ingressus tectapaterna
morte ferox Theseusqualem Minoidi luctum
obtuleratmente immemoritalem ipse recepit.
quae tum prospectans cedentemmaesta carinam
250
multiplicesanimo voluebat saucia curas.
at parte ex alia florensvolitabat Iacchus
cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis
253a
te quaerensAriadnatuoque incensus amore.
253b
. . . . . .. . . . .
quae tum alacres passim lymphata mente furebant
255
euhoebacchanteseuhoe capita inflectentes.
harum pars tectaquatiebant cuspide thyrsos
pars e divolso iactabant membraiuvenco
pars sese tortis serpentibus incingebant
parsobscura cavis celebrabant orgia cistis
260
orgia quaefrustra cupiunt audire profani;
plangebant aliae proceris tympanapalmis
aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant;
multisraucisonos efflabant cornua bombos
barbaraque horribili stridebattibia cantu.
265
talibusamplifice vestis decorata figuris
pulvinar complexa suo velabatamictu.
quae postquam cupide spectando Thessala pubes
expletaestsanctis coepit decedere divis.
hicqualis flatu placidummare matutino
270
horrificansZephyrus proclivas incitat undas
Aurora exoriente vagi sublimina Solis
quae tarde primum clementi flamine pulsae
proceduntleviterque sonant plangore cachinni
post vento crescente magismagis increbescunt
275
purpureaqueprocul nantes ab luce refulgent:
sic tum vestibuli linquentesregia tecta
ad se quisque vago passim pede discedebant.
quorumpost abitum princeps e vertice Pelei
advenit Chiron portanssilvestria dona:
280
namquoscumque ferunt campiquos Thessala magnis
montibus ora creatquos propter fluminis undas
aura parit flores tepidi fecundaFavoni
hos indistinctis plexos tulit ipse corollis
quopermulsa domus iucundo risit odore.
285
confestimPenios adestviridantia Tempe
Tempequae silvae cingunt superimpendentes
Minosim linquens doris celebranda choreis
nonvacuos: namque ille tulit radicitus altas
fagos ac recto procerasstipite laurus
290
non sinenutanti platano lentaque sorore
flammati Phaethontis et aereacupressu.
haec circum sedes late contexta locavit
vestibulumut molli velatum fronde vireret.
post hunc consequitur sollerticorde Prometheus
295
extenuatagerens veteris vestigia poenae
quam quondam silici restrictusmembra catena
persoluit pendens e verticibus praeruptis.
indepater divum sancta cum coniuge natisque
advenit caelote solumPhoeberelinquens
300
unigenamquesimul cultricem montibus Idri:
Pelea nam tecum pariter sororaspernata est
nec Thetidis taedas voluit celebrare iugales.
quipostquam niveis flexerunt sedibus artus
large multipliciconstructae sunt dape mensae
305
cum intereainfirmo quatientes corpora motu
veridicos Parcae coeperunt ederecantus.
his corpus tremulum complectens undique vestis
candidapurpurea talos incinxerat ora
at roseae niveo residebant verticevittae
310
aeternumquemanus carpebant rite laborem.
laeva colum molli lana retinebatamictum
dextera tum leviter deducens fila supinis
formabatdigitistum prono in pollice torquens
libratum tereti versabatturbine fusum
315
atque itadecerpens aequabat semper opus dens
laneaque aridulis haerebantmorsa labellis
quae prius in levi fuerant exstantia filo:
antepedes autem candentis mollia lanae
vellera virgati custodibantcalathisci.
320
haec tumclarisona pellentes vellera voce
talia divino fuderunt carminefata
carmineperfidiae quod post nulla arguet aetas:
«odecus eximium magnis virtutibus augens
Emathiae tutamenOpiscarissime nato
325
accipequodlaeta tibi pandunt luce sorores
veridicum oraclum: sed vosquaefata sequuntur
currite ducentes subtegminacurritefusi.
adveniet tibi iam portans optata maritis
Hesperusadveniet fausto cum sidere coniunx
330
quae tibiflexanimo mentem perfundat amore
languidulosque paret tecumconiungere somnos
levia substernens robusto bracchiacollo.
currite ducentes subtegminacurritefusi.
nulla domus tales umquam contexit amores
335
nullus amortali coniunxit foedere amantes
qualis adest Thetidiqualisconcordia Peleo.
currite ducentes subtegminacurritefusi.
nascetur vobis expers terroris Achilles
hostibushaud tergosed forti pectore notus
340
qui persaepevago victor certamine cursus
flammea praevertet celeris vestigiacervae.
currite ducentes subtegminacurritefusi.
non illi quisquam bello se conferet heros
cum PhrygiiTeucro manabunt sanguine <campi
345
Troicaqueobsidens longinquo moenia bello
periuri Pelopis vastabit tertiusheres.
currite ducentes subtegminacurritefusi.
illius egregias virtutes claraque facta
saepe fatebunturgnatorum in funere matres
350
cum incultumcano solvent a vertice crinem
putridaque infirmis variabuntpectora palmis.
currite ducentes subtegminacurritefusi.
namque velut densas praecerpens messor aristas
sole subardenti flaventia demetit arva
355
Troiugenuminfesto prosternet corpora ferro.
currite ducentessubtegminacurritefusi.
testis erit magnis virtutibus undaScamandri
quae passim rapido diffunditur Hellesponto
cuiusiter caesis angustans corporum acervis
360
altatepefaciet permixta flumina caede.
currite ducentessubtegminacurritefusi.
denique testis erit morti quoquereddita praeda
cum teres excelso coacervatum aggerebustum
excipiet niveos perculsae virginis artus.
365
curriteducentes subtegminacurritefusi.
nam simul ac fessis dederitfors copiam Achivis
urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla
altaPolyxenia madefient caede sepulcra;
quaevelut ancipitisuccumbens victima ferro
370
proiciettruncum summisso poplite corpus.
currite ducentessubtegminacurritefusi.
quare agite optatos animi coniungiteamores.
accipiat coniunx felici foedere divam
dedatur cupidoiam dudum nupta marito.
375
curriteducentes subtegminacurritefusi.
non illam nutrix orienti lucerevisens
hesterno collum poterit circumdare filo
anxia necmater discordis maesta puellae
380
secubitucaros mittet sperare nepotes.
currite ducentessubtegminacurritefusi.»
talia praefantesquondam felicia Pelei
carmina divino cecinerunt pectoreParcae.
praesentes namque ante domos invisere castas
385
heroumetsese mortali ostendere coetu
caelicolae nondum spreta pietatesolebant.
saepe pater divum templo in fulgente revisens
annuacum festis venissent sacra diebus
conspexit terra centumprocumbere tauros.
390
saepe vagusLiber Parnasi vertice summo
Thyiadas effusis euantis crinibusegit
cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
acciperentlaeti divum fumantibus aris.
saepe in letifero belli certamineMavors
395
aut rapidiTritonis era aut Amarunsia virgo
armatas hominum est praesenshortata catervas.
sed postquam tellus scelere est imbutanefando
iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt
perfuderemanus fraterno sanguine fratres
400
destititextinctos gnatus lugere parentes
optavit genitor primaevi funeranati
liber ut innuptae poteretur flore novercae
ignaro matersubsternens se impia nato
impia non verita est divos scelerarepenates.
405
omnia fandanefanda malo permixta furore
iustificam nobis mentem averteredeorum.
quare nec talis dignantur visere coetus
nec secontingi patiuntur lumine claro.
LXV
[adHortensium Hortalum.]
metrum: distichondactylicum
etsime assiduo confectum cura dolore
sevocat a doctisHortalevirginibus
nec potis est dulcis Musarum expromerefetus
mens animitantis fluctuat ipsa malis -
5
namque meinuper Lethaeo in gurgite fratris
pallidulum manansalluit unda pedem
Troia Rhoeteo quem subter litoretellus
ereptum nostris obterit ex oculis.
alloquaraudiero numquam tua <facta> loquentem
10
numquamego tevita frater amabilior
aspiciam posthac? at certe semperamabo
semper maesta tua carmina morte canam
qualiasub densis ramorum concinit umbris
Dauliasabsumptifata gemens Ityli -
15
sed tamen intantis maeroribusHortalemitto
haec expressa tibicarmina Battiadae
ne tua dicta vagis nequiquam creditaventis
effluxisse meo forte putes animo
ut missumsponsi furtivo munere malum
20
procurritcasto virginis e gremio
quod miserae oblitae molli sub vestelocatum
dum adventu matris prosilitexcutitur
atqueillud prono praeceps agitur decursu
huic manat tristiconscius ore rubor.
LXVI
[Berenicescaesaries.]
metrum: distichondactylicum
omniaqui magni dispexit lumina mundi
qui stellarum ortuscomperit atque obitus
flammeus ut rapidi solis nitorobscuretur
ut cedant certis sidera temporibus
5
ut Triviamfurtim sub Latmia saxa relegans
dulcis amor gyrodevocet aereo:
idem me ille Conon caelesti in limine vidit
eBereniceo vertice caesariem
fulgentem clarequam multis illadearum
10
leviaprotendens brachia pollicita est
qua rex tempestate novo auctushymenaeo
vastatum finis iuerat Assyrios
dulcianocturnae portans vestigia rixae
quam de virgineisgesserat exuviis.
15
estne novisnuptis odio Venus? anne parentum
frustrantur falsisgaudia lacrimulis
ubertim thalami quas intra liminafundunt?
nonita me divivera gemuntiuerint.
idmea me multis docuit regina querellis
20
invisentenovo proelia torva viro.
et tu non orbum luxti desertacubile
sed fratris cari flebile discidium?
quampenitus maestas exedit cura medullas!
ut tibi tunctoto pectore sollicitae
25
sensibusereptis mens excidit! at <te> ego certe
cognorama parva virgine magnanimam.
anne bonum oblita es facinusquoregium adepta es
coniugiumquod non fortior ausitalis?
sed tum maesta virum mittens quae verba locuta est!
30
Iuppiterut tristi lumina saepe manu!
quis te mutavit tantus deus? an quodamantes
non longe a caro corpore abesse volunt?
atqueibi me cunctis pro dulci coniuge divis
non sinetaurino sanguine pollicita es
35
si reditumtetulisset. is haut in tempore longo
captam AsiamAegypti finibus addiderat.
quis ego pro factis caelesti redditacoetu
pristina vota novo munere dissolvo.
invitao reginatuo de vertice cessi
40
invita:adiuro teque tuumque caput
digna ferat quod si quis inaniteradiurarit:
sed qui se ferro postulet esse parem?
illequoque eversus mons estquem maximum in oris
progeniesThiae clara supervehitur
45
cum Medipeperere novum marecumque iuventus
per mediumclassi barbara navit Athon.
quid facient crinescum ferro taliacedant?
Iuppiterut Chalybon omne genus pereat
etqui principio sub terra quaerere venas
50
instititac ferri stringere duritiem!
abiunctae paulo ante comae mea fatasorores
lugebantcum se Memnonis Aethiopis
unigenaimpellens nutantibus aera pennis
obtulit ArsinoesLocridis ales equos
55
isque peraetherias me tollens avolat umbras
et Veneris castocollocat in gremio.
ipsa suum Zephyritis eo famulumlegarat
Graiia Canopitis incola litoribus.
hi diiven ibi vario ne solum in lumine caeli
60
exAriadnaeis aurea temporibus
fixa corona foretsed nos quoquefulgeremus
devotae flavi verticis exuviae
uvidulama fluctu cedentem ad templa deum me
sidus in antiquisdiva novum posuit.
65
virginis etsaevi contingens namque Leonis
luminaCallistoiuncta Lycaoniae
vertor in occasumtardum dux anteBooten
qui vix sero alto mergitur Oceano.
sedquamquam me nocte premunt vestigia divum
70
luxautem canae Tethyi restituit
(pace tua fari hic liceatRamnusiavirgo
namque ego non ullo vera timore tegam
necsi me infestis discerpent sidera dictis
condita quinveri pectoris evoluam)
75
non his tamlaetor rebusquam me afore semper
afore me adominae vertice discrucior
quicum egodum virgo quondam fuitomnibus expers
unguentisuna milia multa bibi.
nuncvosoptato quas iunxit lumine taeda
80
nonprius unanimis corpora coniugibus
tradite nudantes reiecta vestepapillas
quam iucunda mihi munera libet onyx
vesteronyxcasto colitis quae iura cubili.
sed quae seimpuro dedit adulterio
85
illius amala dona levis bibat irrita pulvis:
namque ego abindignis praemia nulla peto.
sed magiso nuptaesemperconcordia vestras
semper amor sedes incolatassiduus.
tu veroreginatuens cum sidera divam
90
placabisfestis luminibus Venerem
unguinis expertem non siris esse tuamme
sed potius largis affice muneribus.
sideracorruerint utinam! coma regia fiam
proximus Hydrochoifulgeret Oarion!
LXVII
[deianua moechae cuiusdam.]
metrum: distichondactylicum
Catullus:
o dulci iucunda viroiucunda parenti
salveteque bona Iuppiter auctet ope
ianuaquam Balbo dicunt servissebenigne
olimcum sedes ipse senex tenuit
5
quamqueferunt rursus gnato servisse maligne
postquam esporrecto facta marita sene.
dic agedum nobisquare mutataferaris
in dominum veterem deseruisse fidem.
ianua:
non (ita Caecilio placeamcui tradita nunc sum)
10
culpamea estquamquam dicitur esse mea
nec peccatum a me quisquampote dicere quicquam:
verum istius populi ianua quite facit
qui quacumque aliquid reperitur non bene factum
adme omnes clamant: «ianuaculpa tua est.»
Catullus:
15
non istucsatis est uno te dicere verbo.
sed facere ut quivissentiat et videat.
ianua:
qui possum? nemo quaerit necscire laborat?
Catullus:
nos volumus: nobisdicere ne dubita.
ianua:
primum igiturvirgo quod ferturtradita nobis
20
falsumest. non illam vir prior attigerit
languidior tenera cui pendenssicula beta.
numquam se mediam sustulit adtunicam;
sed pater illius gnati violasse cubile
dicituret miseram conscelerasse domum
25
sive quodimpia mens caeco flagrabat amore
seu quod inerssterili semine natus erat
ut quaerendum unde <unde> foretnervosius illud
quod posset zonam solverevirgineam.
Catullus:
egregium narras mira pietateparentem.
30
quiipse sui gnati minxerit in gremium.
ianua:
atqui nonsolum hoc dicit se cognitum habere
Brixia Cycneaesupposita speculae
flavus quam molli praecurrit flumineMella
Brixia Veronae mater amata meae
35
sed dePostumio et Corneli narrat amore
cum quibus illamalum fecit adulterium.
dixerit hic aliquis: «quid? tuistaecianuanosti
cui numquam domini limineabesse licet
nec populum auscultaresed hic suffixa tigillo
40
tantumoperire soles aut aperire domum?»
saepe illam audivifurtiva voce loquentem
solam cum ancillis haec suaflagitia
nomine dicentem quos diximusutpote quae mi
speraretnec linguam esse nec auriculam.
45
praetereaaddebat quendamquem dicere nolo
nominene tollatrubra supercilia.
longus homo estmagnas cui lites intulitolim
falsum mendaci ventre puerperium.
LXVIII
[adAllium.]
metrum: distichondactylicum
:::epistulae initio :::
quod mihi fortuna casuque oppressusacerbo
conscriptum hoc lacrimis mittisepistolium
naufragum ut eiectum spumantibus aequorisundis
sublevem et a mortis limine restituam
5
quem nequesancta Venus molli requiescere somno
desertum inlecto caelibe perpetitur
nec veterum dulci scriptorum carmineMusae
oblectantcum mens anxia pervigilat
idgratum est mihime quoniam tibi dicis amicum
10
muneraqueet Musarum hinc petis et Veneris.
sed tibi ne mea sint ignotaincommodaMani
neu me odisse putes hospitisofficium
accipequis merser fortunae fluctibus ipse
neamplius a misero dona beata petas.
15
tempore quoprimum vestis mihi tradita pura est
iocundum cumaetas florida ver ageret
multa satis lusi; non est dea nescianostri
quae dulcem curis miscet amaritiem:
sedtotum hoc studium luctu fraterna mihi mors
20
abstulit.o misero frater adempte mihi
tu mea tu moriens fregisti commodafrater
tecum una tota est nostra sepultadomus
omnia tecum una perierunt gaudia nostra
quaetuus in vita dulcis alebat amor.
25
cuius egointeritu tota de mente fugavi
haec studia atque omnesdelicias animi.
quarequod scribis Veronae turpe Catullo
essequod hic quisquis de meliore nota
frigida deserto tepefactatmembra cubili
30
idManinon est turpemagis miserum est.
ignosces igitur siquaemihi luctus ademit
haec tibi non tribuo muneracumnequeo.
namquod scriptorum non magna est copia apud me
hocfitquod Romae vivimus: illa domus
35
illa mihisedesillic mea carpitur aetas;
huc una ex multiscapsula me sequitur.
quod cum ita sitnolim statuas nosmente maligna
id facere aut animo non satisingenuo
quod tibi non utriusque petenti copia posta est:
40
ultroego deferremcopia si qua foret.
::: elegia :::
nonpossum reticeredeaequa me Allius in re
iuveritaut quantis iuverit officiis
ne fugiens saeclis obliviscentibusaetas
illius hoc caeca nocte tegat studium:
45
sed dicamvobisvos porro dicite multis
milibus et facite haeccarta loquatur anus
. . . . . . . .
notescatquemagis mortuus atque magis
nec tenuem texens sublimis araneatelam
in deserto Alli nomine opus faciat.
50
nammihiquam dederit duplex Amathusia curam
scitiset inquo me torruerit genere
cum tantum arderem quantum Trinacriarupes
lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis
55
maesta nequeassiduo tabescere lumina fletu
cessarent. tristiqueimbre madere genae.
qualis in aerii perlucens verticemontis
rivus muscoso prosilit e lapide
quicumde prona praeceps est valle volutus
60
permedium densi transit iter populi
dulce viatori lasso in sudorelevamen
cum gravis exustos aestus hiulcatagros
hicvelut in nigro iactatis turbine nautis
leniusaspirans aura secunda venit
65
iam precePollucisiam Castoris implorata:
tale fuit nobisAllius auxilium.
is clausum lato patefecit limite campum
isquedomum nobis isque dedit dominae
ad quam communes exerceremusamores.
70
quomea se molli candida diva pede
intulit et trito fulgentem inlimine plantam
innixa arguta constituitsolea
coniugis ut quondam flagrans advenitamore
Protesilaeam Laodamia domum
75
inceptamfrustranondum cum sanguine sacro
hostia caelestispacificasset eros.
nil mihi tam valde placeatRamnusiavirgo
quod temere invitis suscipiatur eris.
quamieiuna pium desideret ara cruorem
80
doctaest amisso Laudamia viro
coniugis ante coacta novi dimitterecollum
quam veniens una atque altera rursushiemps
noctibus in longis avidum saturasset amorem
possetut abrupto vivere coniugio:
85
quod scibantParcae non longo tempore abisse
si miles muros issetad Iliacos.
nam tum Helenae raptu primoresArgivorum
coeperat ad sese Troia ciere viros
Troia(nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque
90
Troiavirum et virtutum omnium acerba cinis:
quaene etiam nostroletum miserabile fratri
attulit. ei misero frateradempte mihi
ei misero fratri iocundum lumen ademptum
tecumuna tota est nostra sepulta domus
95
omnia tecumuna perierunt gaudia nostra
quae tuus in vita dulcisalebat amor.
quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
necprope cognatos compositum cineris
sed Troia obscenaTroiainfelice sepultum
100
detinetextremo terra aliena solo.
ad quam tum properans fertur simulundique pubes
Graecae penetralis deseruisse focos
neParis abducta gavisus libera moecha
otia pacatodegeret in thalamo.
105
quo tibi tumcasupulcerrima Laudamia
ereptum est vita dulciusatque anima
coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
aestusin abruptum detulerat barathrum
quale ferunt Grai Pheneum propeCylleneum
110
siccareemulsa pingue palude solum
quod quondam caesis montis fodissemedullis
audit falsiparens Amphitryoniades
temporequo certa Stymphalia monstra sagitta
perculit imperiodeterioris eri
115
pluribus utcaeli tereretur ianua divis
Hebe nec longavirginitate foret.
sed tuus altus amor barathro fuit altiorillo
qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
namnec tam carum confecto aetate parenti
120
unacaput seri nata nepotis alit
qui cum divitiis vix tandeminventus avitis
nomen testatas intulit intabulas
impia derisi gentilis gaudia tollens
suscitata cano volturium capiti:
125
nec tantumniveo gavisa est ulla columbo
comparquae multodicitur improbius
oscula mordenti semper decerpere rostro
quamquae praecipue multivola est mulier:
sed tu horum magnos vicistisola furores
130
utsemel es flavo conciliata viro.
aut nihil aut paulum cui tumconcedere digna
lux mea se nostrum contulit ingremium
quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
fulgebatcrocina candidus in tunica.
135
quaetamenetsi uno non est contenta Catullo
raraverecunde furta feremus erae
ne nimium simus stultorum moremolesti:
saepe etiam Iunomaximacaelicolum
coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
140
noscensomnivoli plurima furta Iovis.
atqui nec divis hominescomponere <fas est>
141a
. . . . . .. . . .
141b
. . . . . .. aequum est:
ingratum tremuli tolle parentisonus.
nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
fragrantemAssyrio venit odore domum
145
sed furtivadedit mira munuscula nocte
ipsius ex ipso demptaviri gremio.
quare illud satis estsi nobis is datur unis
quemlapide illa dies candidiore notat.
::: conclusio epistulae:::
hoc tibiquod potuiconfectum carmine munus
150
promultisAlliredditur officiis
ne vestrum scabra tangatrubigine nomen
haec atque illa dies atque alia atquealia.
huc addent divi quam plurimaquae Themis olim
antiquissolita est munera ferre piis.
155
sitisfelices et tu simul et tua vita
et domusin qua<nos> lusimus et domina
et qui principio nobis terramdedit haustis
a quo sunt primo omnia nata bona
etlonge ante omnes mihi quae me carior ipso est
160
luxmeaqua viva vivere dulce mihi est!
LXIX
[adRufum.]
metrum: distichondactylicum
noliadmirariquare tibi femina nulla
Rufevelittenerum supposuisse femur
non si illam rarae labefactes munerevestis
aut perluciduli deliciis lapidis.
5
laedit tequaedam mala fabulaqua tibi fertur
valle sub alarumtrux habitare caper.
hunc metuunt omnesneque mirum: nam malavalde est
bestianec quicum bella puellacubet.
quare aut crudelem nasorum interfice pestem
10
autadmirari desine cur fugiunt.
LXX
[adLesbiam.]
metrum: distichondactylicum
nullise dicit mulier mea nubere malle
quam mihinon si seIuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicitamanti
in vento et rapida scribere oportet aqua.
LXXI
[adAllium.]
metrum: distichondactylicum
sicui iure bono sacer alarum obstitit hircus
aut siquem merito tarda podagra secat.
aemulus iste tuusqui vestremexercet amorem
mirifice est<Alli> nactusutrumque malum.
5
nam quotiensfutuittotiens ulciscitur ambos:
illam affligitodoreipse perit podagra.
LXXII
[adLesbiam.]
metrum: distichondactylicum
dicebasquondam solum te nosse Catullum
Lesbianec prae mevelle tenere Iovem.
dilexi tum te non tantum ut vulgusamicam
sed pater ut gnatos diligit et generos.
5
nunc tecognovi: quare etsi impensius uror
multo mi tamen esvilior et levior.
qui potis estinquis? quod amantem iniuriatalis
cogit amare magissed bene velle minus.
LXXIII
[omniasunt ingrata.]
metrum: distichondactylicum
desinede quoquam quicquam bene velle mereri
aut aliquemfieri posse putare pium.
omnia sunt ingratanihil fecissebenigne
<prodest>immo etiam taedet obestquemagis;
5
ut mihiquem nemo gravius nec acerbius urget
quam modo quime unum atque unicum amicum habuit.
LXXIV
[adGellium.]
metrum: distichondactylicum
Gelliusaudierat patruum obiurgare solere
si quis deliciasdiceret aut faceret.
hoc ne ipsi accideretpatrui perdepsuitipsam
uxoremet patruum reddidit Harpocratem.
5
quod voluitfecit: namquamvis irrumet ipsum
nunc patruumverbum non faciet patruus.
LXXV
[adLesbiam.]
metrum: distichondactylicum
hucest mens deducta tua meaLesbiaculpa
atque ita seofficio perdidit ipsa suo
ut iam nec bene velle queat tibisioptima fias
nec desistere amareomnia si facias.
LXXVI
[deprofundis.]
metrum: distichondactylicum
siqua recordanti benefacta priora voluptas
est hominicum se cogitat esse pium
nec sanctam violasse fidemnec foederenullo
divum ad fallendos numine abusum homines
5
multa paratamanent in longa aetateCatulle
ex hoc ingratogaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicerepossunt
aut facerehaec a te dictaque factaquesunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
10
quareiam te cur amplius excrucies?
quin tu animo offirmas atque istincteque reducis
et dis invitis desinis essemiser?
difficile est longum subito deponere amorem
difficileestverum hoc qua lubet efficias:
15
una salushaec est. hoc est tibi pervincendum
hoc faciassiveid non pote sive pote.
o disi vestrum est misereriaut siquibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistisopem
me miserum aspicite etsi vitam puriter egi
20
eripitehanc pestem perniciemque mihi
quae mihi subrepens imos ut torporin artus
expulit ex omni pectore laetitias.
noniam illud quaerocontra me ut diligat illa
autquod non potis estesse pudica velit:
25
ipse valereopto et taetrum hunc deponere morbum.
o diredditemi hoc pro pietate mea
LXXVII
[adRufum.]
metrum: distichondactylicum
Rufemihi frustra ac nequiquam credite amice
(frustra?immo magno cum pretio atque malo)
sicine subrepsti miatqueintestina perurens
ei misero eripuisti omnia nostrabona?
5
eripuistiheu heu nostrae crudele venenum
vitaeeheu nostraepestis amicitiae.
LXXVIII
[adGallum.]
metrum: distichondactylicum
Gallushabet fratresquorum est lepidissima coniunx
alteriuslepidus filius alterius.
Gallus homo est bellus: nam dulcesiungit amores
cum puero ut bello bella puella cubet.
5
Gallus homoest stultusnec se videt esse maritum
qui patruuspatrui monstret adulterium.
LXXVIIIa
[fragmentum.]
metrum:distichondactylicum
..............................
..............................
sednunc id doleoquod purae pura puellae
suaviacomminxit spurca saliva tua.
verum id non impune feres: nam teomnia saecla
noscent etqui sisfama loqueturanus.
qui patruus patrui monstret adulterium.
LXXIX
[adLesbium.]
metrum: distichondactylicum
Lesbiusest pulcer. quid ni? quem Lesbia malit
quam te cumtota genteCatulletua.
sed tamen hic pulcer vendat cum genteCatullum
si tria natorum suavia reppererit.
LXXX
[adGellium.]
metrum: distichondactylicum
quiddicamGelliquare rosea ista labella
hiberna fiantcandidiora nive
mane domo cum exis et cum te octava quiete
emolli longo suscitat hora die?
5
nescio quidcerte est: an vere fama susurrat
grandia te mediitenta vorare viri?
sic certe est: clamant Victoris ruptamiselli
iliaet emulso labra notata sero.
LXXXI
[adIuventium.]
metrum: distichondactylicum
nemonein tanto potuit populo esseIuventi
bellus homoquem tu diligere inciperes.
praeterquam iste tuus moribunda absede Pisauri
hospes inaurata palladior statua
5
qui tibinunc cordi estquem tu praeponere nobis
audesetnescis quod facinus facias?
LXXXII
[ad Quintium.]
metrum: distichondactylicum
Quintisi tibi vis oculos debere Catullum
aut aliud si quidcarius est oculis
eripere ei nolimulto quod carius illi
estoculis seu quid carius est oculis.
LXXXIII
[adLesbiam.]
metrum: distichondactylicum
Lesbiami praesente viro mala plurima dicit:
haec illi fatuomaxima laetitia est.
mulenihil sentis? si nostri oblitataceret
sana esset: nunc quod gannit et obloquitur
5
non solummeminitsedquae multo acrior est res
irata est.hoc esturitur et loquitur.
LXXXIV
[adArrium.]
metrum: distichondactylicum
«chommoda»dicebatsi quando «commoda» vellet
dicereet «insidias» Arrius «hinsidias»
ettum mirifice sperabat se esse locutum
cum quantumpoterat dixerat «hinsidias».
5
credosicmatersic liber avunculus eius.
sic maternus avusdixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibusaures
audibant eadem haec leniter et leviter
necsibi postilla metuebant talia verba
10
cumsubito affertur nuntius horribilis
Ionios fluctuspostquamilluc Arrius isset
iam non "Ionios"esse sed "Hionios".
LXXXV
[odi et amo.]
metrum: distichondactylicum
odiet amo. quare id faciamfortasse requiris.
nesciosed fieri sentio et excrucior.
XCI
[adGellium.]
metrum: distichondactylicum
nonideoGellisperabam te mihi fidum
in misero hocnostrohoc perdito amore fore
quod te cognossem beneconstantemve putarem
aut posse a turpi menteminhibere probro;
5
sed nequequod matrem nec germanam esse videbam
hanc tibicvius me magnus edebat amor.
et quamuis tecum multo coniungererusu
non satis id causae credideram esse tibi.
tusatis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
10
culpaestin quacumque est aliquid sceleris.
XCII
[adLesbia.]
metrum: distichondactylicum
Lesbiami dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbiame dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea:deprecor illam
assidueverum dispeream nisi amo.
XCIII
[adGaium Iulium Caesarem.]
metrum: distichondactylicum
nilnimium studeoCaesartibi velle placere
nec scireutrum sis albus an ater homo.
XCIV
[adMentulam.]
metrum: distichondactylicum
«Mentulamoechatur». moechatur mentula? certe.
hocest quod dicunt: «ipsa olera olla legit».
XCV
[adGaium Helvium Cinnam.]
metrum: distichondactylicum
Smyrnamei Cinnae nonam post denique messem
quam coepta estnonamque edita post hiemem
milia cum interea quingentaHortensius uno
<versiculorum anno quolibetediderit.>
5
Smyrna cavasSatrachi penitus mittetur ad undas
Smyrnam cana diusaecula pervoluent.
at Volusi annales Paduam morientur adipsam
et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
parvamei mihi sint cordi monumenta <sodalis>:
10
atpopulus tumido gaudeat Antimacho.
XCVI
[adGaium Licinium Calvum.]
metrum: distichondactylicum
siquicquam mutis gratum acceptumque sepulcris
acciderea nostroCalvedolore potest
quo desiderio veteres renovamusamores
atque olim missas flemus amicitias
5
certe nontanto mors immatura dolori est
Quintiliaequantumgaudet amore tuo.
XCVII
[adAemilium.]
metrum: distichondactylicum
non(ita me di ament) quicquam referre putavi
utrumne osan culum olfacerem Aemilio.
nilo mundius hocnihiloque immundiusillud
verum etiam culus mundior et melior:
5
nam sinedentibus est. hic dentis sesquipedalis
gingivas veroploxeni habet veteris
praeterea rictum qualem diffissus inaestu
meientis mulae cunnus habere solet.
hicfutuit multas et se facit esse venustum
10
etnon pistrino traditur atque asino?
quem siqua attingitnon illamposse putemus
aegroti culum lingere carnificis?
XCVIII
[adVictium.]
metrum: distichondactylicum
intesi in quemquamdici poteputide Victi
id quodverbosis dicitur et fatuis.
ista cum linguasi usus veniat tibipossis
culos et crepidas lingere carpatinas.
5
si nos omninovis omnes perdereVicti
hiscas: omnino quod cupisefficies.
XCIX
[adIuventium.]
metrum: distichondactylicum
surripuitibidum ludismellite Iuventi
suaviolum dulcidulcius ambrosia.
verum id non impune tuli: namque ampliushoram
suffixum in summa me memini esse cruce
5
dum tibi mepurgo nec possum fletibus ullis
tantillum vestraedemere saevitiae.
nam simul id factum estmultis dilutalabella
guttis abstersisti omnibus articulis
nequicquam nostro contractum ex ore maneret
10
tamquamcommictae spurca saliva lupae.
praeterea infesto miserum metradere amori
non cessasti omnique excruciaremodo
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
suaviolumtristi tristius elleboro.
15
quam quoniampoenam misero proponis amori
numquam iam posthacbasia surripiam.
C
[adMarcum Caelium.]
metrum: distichondactylicum
CaeliusAufillenum et Quintius Aufillenam
flos Veronensumdepereunt iuvenum
hic fratremille sororem. hoc estquoddiciturillud
fraternum vere dulce sodalicium.
5
cui faveampotius? Caelitibi: nam tua nobis
perspecta ex igniest unica amicitia
cum vesana meas torreret flammamedullas.
sis felixCaelisis in amore potens.
CI
[adinferias.]
metrum: distichondactylicum
multasper gentes et multa per aequora vectus
advenio hasmiserasfraterad inferias
ut te postremo donarem muneremortis
et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
5
quandoquidemfortuna mihi tete abstulit ipsum.
heu miser indignefrater adempte mihi
nunc tamen interea haecprisco quae moreparentum
tradita sunt tristi munere adinferias
accipe fraterno multum manantia fletu
10
atquein perpetuumfraterave atque vale!
CII
[adCornelium Nepotem.]
metrum: distichondactylicum
siquicquam tacito commissum est fido ab amico
cuiussit penitus nota fides animi
meque esse invenies illorum iuresacratum
Corneliet factum me esse puta Harpocratem
CIII
[adSilonem.]
metrum: distichondactylicum
autsodes mihi redde decem sestertiaSilo
deinde estoquamvis saevus et indomitus:
autsi te nummi delectantdesinequaeso
leno esse atque idem saevus et indomitus.
CIV
[adLesbiam.]
metrum: distichondactylicum
credisme potuisse meae maledicere vitae
ambobus mihi quaecarior est oculis?
non potuinecsi possemtam perditeamarem:
sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
CV
[adMentulam.]
metrum: distichondactylicum
Mentulaconatur Pipleium scandere montem:
Musae furcillispraecipitem eiciunt.
CVI
[depuero et praecone.]
metrum: distichondactylicum
cumpuero bello praeconem qui videt esse
quid credatnisi se vendere discupere?
CVII
[adLesbiam.]
metrum: distichondactylicum
siquicquam cupido optantique optigit umquam
insperantihoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum nobis quoquecarius auro
quod te restituisLesbiami cupido.
5
restituiscupido atque insperantiipsa refers te
nobis. olucem candidiore nota!
quis me uno vivit felicior aut magis hacest
optandus vita dicere quis poterit?
CVIII
[adCominium.]
metrum: distichondactylicum
siCominipopuli arbitrio tua cana senectus
spurcataimpuris moribus intereat
non equidem dubito quin primum inimicabonorum
lingua exsecta avido sit data vulturio
5
effossosoculos voret atro gutture corvus
intestina canescetera membra lupi.
CIX
[adLesbiam.]
metrum: distichondactylicum
iucundummea vitamihi proponis amorem
hunc nostrum inter nosperpetuumque fore.
di magnifacite ut vere promitterepossit
atque id sincere dicat et ex animo
5
ut liceatnobis tota perducere vita
aeternum hoc sanctae foedusamicitiae.
CX
[adAufilenam.]
metrum: distichondactylicum
Aufilenabonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretiumquae facere instituunt.
tuquod promistimihi quod mentitainimica es
quod nec das et fers saepefacisfacinus.
5
aut facereingenuae estaut non promisse pudicae
Aufilenafuit: sed data corripere
fraudando officiisplus quam meretricisavarae <est>
quae sese toto corporeprostituit.
CX
[adAufilenam.]
metrum: distichondactylicum
Aufilenabonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretiumquae facere instituunt.
tuquod promistimihi quod mentitainimica es
quod nec das et fers saepefacisfacinus.
5
aut facereingenuae estaut non promisse pudicae
Aufilenafuit: sed data corripere
fraudando officiisplus quam meretricisavarae <est>
quae sese toto corporeprostituit.
CXI
[adAufilenam.]
metrum: distichondactylicum
Aufilenaviro contentam vivere solo
nuptarum laus ex laudibuseximiis:
sed cuivis quamvis potius succumbere par est
quammatrem fratres <efficere> ex patruo.
CXII
[adNasonem.]
metrum: distichondactylicum
multushomo esNasoneque tecum multus homo estqui
descendit:Nasomultus es et pathicus.
CXIII
[adGaium Helvium Cinnam.]
metrum: distichondactylicum
consulePompeio primum duoCinnasolebant
Maeciliam: factoconsule nunc iterum
manserunt duosed creverunt milia inunum
singula. fecundum semen adulterio.
CXIV
[adMentulam.]
metrum: distichondactylicum
Firmanussaltus non falsoMentuladives
ferturqui tot resin se habet egregias
aucupium omne genuspiscisprataarvaferasque.
nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
5
quareconcedo sit divesdum omnia desint.
saltum laudemusdummodo ipse egeat.
CXV
[adMentulam.]
metrum: distichondactylicum
Mentulahabet instar triginta iugera prati
quadraginta arvi:cetera sunt maria.
cur non divitiis Croesum superare potissit
uno qui in saltu tot bona possideat
5
prata arvaingentes silvas saltusque paludesque
usque adHyperboreos et mare ad Oceanum?
omnia magna haec sunttamenipsest maximus ultro
non homosed vero mentulamagna minax.
CXVI
[adGellium.]
metrum: distichondactylicum
saepetibi studioso animo venante requirens
carmina utipossem mittere Battiadae
qui te lenirem nobisneuconarere
tela infesta <meum> mittere in usquecaput
5
hunc videomihi nunc frustra sumptum esse laborem
Gellinecnostras hic valuisse preces.
contra nos tela ista tua evitabimusamitha
at fixus nostris tu dabis supplicium.
Fragmenta
I.
metrum: Priapeus
hunclucum tibi dedico consecroquePriape
qua domus tua Lampsaci estquaque Priape.
nam te praecipue in suis urbibus colitora
Hellespontiaceteris ostriosior oris.
II.
metrum:Priapeus
_. _ . . de meo ligurrire libido est.
III.
metrum:hendecasyllabus
atnon effugies meos iambos.