Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Catonis Publii Valerii



DISTICHA

 

 

Liber I

1. Si deus est animusnobis ut carmina dicunt
Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.

2. Plus vigila semper nec somno deditus esto;
Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.

3. Virtutem primam esse puto compescere linguam:
Proximus ille deo estqui scit ratione tacere.

4. Sperne repugnando tibi tu contrarius esse:
Conveniet nulliqui secum dissidet ipse.

5. Si vitam inspicias hominumsi denique mores:
Cum culpant aliosnemo sine crimine vivit.

6. Quae nocitura tenesquamvis sint cararelinque:
Utilitas opibus praeponi tempore debet.

7. Constans et lenisut res expostulatesto:
Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.

8. Nil temere uxori de servis crede querenti;
Saepe enim mulierquem coniux diligitodit.

9. Cumque mones aliquemnec se velit ille moneri
Si tibi sit carusnoli desistere coeptis.

10. Contra verbosos noli contendere verbis:
Sermo datur cunctisanimi sapientia paucis.

11. Dilige sic aliosut sis tibi carus amicus;
Sic bonus esto bonisne te mala damna sequantur.

12. Rumores fugene incipias novus auctor haberi
Nam nulli tacuisse nocetnocet esse locutum.

13. Rem tibi promissam certam promittere noli;
Rara fides ideo estquia multi multa loquuntur.

14. Cum te aliquis laudatiudex tuus esse memento;
Plus aliis de tequam tu tibicredere noli.

15. Officium alterius multis narrare memento
Atque aliis cum tu bene feceris ipsesileto.

16. Multorum cum facta senex et dicta recenses
Fac tibi succurrantiuvenis quae feceris ipse.

17. Ne curessi quis tacito sermone loquatur;
Conscius ipse sibi de se putat omnia dici.

18. Cum fueris felixquae sunt adversacaveto;
Non eodem cursu respondent ultima primis.

19. Cum dubia et fragilis sit nobis vita tributa
In morte alterius spem tu tibi ponere noli.

20. Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus
Accipito placideplene laudare memento.

21. Infantem nudum cum te natura crearit
Paupertatis onus patienter ferre memento.

22. Ne timeas illamquae vitae est ultima finis:
Qui mortem metuit amittit gaudia vitae

23. Si tibi pro meritis nemo respondet amicus
Incusare deum nolised te ipse coerce.

24. Ne tibi quid desitquaesitis utere parce
Utquequod estservessemper tibi deesse putato.

25. Quod praestare potesne bis promiseris ulli
Ne sis ventosusdum vis bonus esse videri.

26. Qui simulat verbis nec corde est fidus amicus
Tu quoque fac simules: sic ars deluditur arte

27. Noli homines blando nimium sermone probare;
Fistula dulce canitvolucrem dum decipit auceps.

28. Cum tibi sint nati nec opestunc artibus illos
Instruequo possint inopem defendere vitam.

29. Quod vile estcarumquod carumvile putato;
Sic tibi nec cupidus nec avarus nosceris ulli.

30. Quae culpare solesea tu ne feceris ipse:
Turpe est doctoricum culpa redarguit ipsum.

31. Quod iustum estpetitovel quod videatur honestum
Nam stultum est peterequod possit iure negari.

32. Ignotum tibi tu noli praeponere notis;
Cognita iudicio constantincognita casu.

33. Cum dubia incertis versetur vita periclis
Pro lucro tibi pone diem quicumque laboras.

34. Vincere cum possisinterdum cede sodali;
Obsequio quoniam dulces retinentur amici.

35. Ne dubitescum magna petasimpendere parva:
His etenim rebus coniungit gratia caros.

36. Litem inferre cavecum quo tibi gratia iuncta est;
Ira odium generatconcordia nutrit amorem.

37. Servorum culpis cum te dolor urget in iram
Ipse tibi moderaretuis ut parcere possis.

38. Quem superare potesinterdum vince ferendo;
Maxima enim morum semper patientia virtus.

39. Conserva potiusquae sunt iam partalabore;
Cum labor in damno estcrescit mortalis egestas.

40. Dapsilis interdum notis et carus amicis
Cum fueris felixsemper tibi proximus esto.


Liber II

II. praef. Telluris si forte velis cognoscere cultus
Virgilium legito; quod si mage nosse laboras
Herbarum viresMacer tibi carmina dicit.
Si romana cupis et punica noscere bella
Lucanum quaerasqui Martis proelia dixit.
Si quid amare libetvel discere amare legendo
Nasonem petito; sin autem cura tibi haec est
Ut sapiens vivasaudiquae discere possis
Per quae semotum vitiis deducitur aevum;
Ergo ades etquae sit sapientiadisce legendo.

l. Si potesignotis etiam prodesse memento;
Utilius regno est meritis adquirere amicos.

2. Mitte archana dei caelumque inquirere quid sit;
Cum sis mortalisquae sunt mortalia cura.

3. Linque metum leti; nam stultum est tempore in omni
Dum mortem metuisamittere gaudia vitae.

4. Iratus de re incerta contendere noli;
Impedit ira animumne possit cernere verum.

5. Fac sumptum properecum res desiderat ipsa;
Dandum etenim est aliquiddum tempus postulat aut res.

6. Quod nimium estfugitoparvo gaudere memento;
Tuta mage puppis estmodico quae flumine fertur.

7. Quod pudeatsocios prudens celare memento;
Ne plures culpent idquod tibi displicet uni.

8. Nolo putes pravos homines peccata lucrari;
Temporibus peccata latentsed tempore parent

9. Corporis exigui vires contemnere noli;
Consilo polletcui vim natura negavit.

l0. Cui scieris non esse parem tetempore cede;
Victorem a victo superari saepe videmus.

11. Adversum notum noli contendere verbis;
Lis minimis verbis interdum maxima crescit.

12. Quid deus intendatnoli perquirere sorte;
Quid statuat de tesine te deliberat ille.

13. Invidiam nimio cultu vitare memento
Quae si non laedittamen hanc sufferre molestum es1

14. Esto animo forticum sis damnatus inique;
Nemo diu gaudetqui iudice vincit iniquo.

15. Litis praeteritae noli maledicta referre;
Post inimicitias iram meminisse malorum est.

16. Nec te collaudes nec te culpaveris ipse;
Hoc faciunt stultiquos gloria vexat inanis.

17. Utere quaesitis modicecum sumptus abundat
Labitur exiguoquod partum est tempore longo.

18. Insipiens estocum tempus postulat aut res;
Stultitiam simulare loco prudentia summa est.

19. Luxuriam fugitosimul et vitare memento
Crimen avaritiae; nam sunt contraria famae

20. Noli tu quaedam referenti credere semper;
Exigua est tribuenda fidesquia multa loquuntur.

21. Quae potu peccasignoscere tu tibi noli;
Nam crimen nullum vini estsed culpa bibentis.

22. Consilium archanum tacito committe sodali;
Corporis auxilium medico committe fideli.

23. Noli successus indignos ferre moleste;
Indulget fortuna malisut laedere possit

24. Prospicequi venianthos casus esse ferendos;
Nam levius laeditquidquid praevidimus ante.

25. Rebus in adversis animum submittere noli;
Spem retine; spes una hominem nec morte relinquit.

26. Remtibi quam noscis aptamdimittere noli;
Fronte capillatapost haec occasio calva.

27. Quod sequitur spectaquodque imminet ante videto;
Illum imitare deumpartem qui spectat utramque.

28. Fortius ut valeasinterdum parcior esto;
Pauca voluptati debenturplura saluti.

29. Iudicium populi numquam contempseris unus
Ne nulli placeasdum vis contemnere multos.

30. Sit tibi praecipuequod primum estcura salutis;
Tempora nec culpescum sis tibi causa doloris.

31. Somnia ne cures; nam mens humanaquod optat
Dum vigilatsperat; per somnum cernit id ipsum.


Liber III

IlI.praef. a Hoc quicumque velis carmen cognoscere lector
Cum praecepta feratquae sunt gratissima vitae:

l. Instrue praeceptis animumnec discere cesses;
Nam sine doctrina vita est quasi mortis imago.

praef. b Commoda multa feressin autem spreveris illud
Non me doctorem sed te neglexeris ipse

2. Cum recte vivasne cures verba malorum;
Arbitrii non est nostriquid quisque loquatur.

3. Productus testissalvo tamen ante pudore
Quantumcumque potescelato crimen amici.

4. Sermones blandos blaesosque cavere memento;
Simplicitas veri fama estfraus ficta loquendi.

5. Segnitiem fugitoquae vitae ignavia fertur;
Nam cum animus languetconsumit inertia corpuC.

6. Interpone tuis interdum gaudia curis
Ut possis animo quemvis sufferre laborem.

7. Alterius dictum aut factum Me carpseris unquam
Exemplo simili ne te derideat alter.

8. Quod tibi sors dederit tabulis suprema notato;
Augendo servane sisquem fama loquatur.

9. Cum tibi divitiae superant in fine senectae
Munificus facito vivasnon parcus amicis.

10. Utile consilium dominus ne despice servi;
Nullius sensumsi prodesttempseris unquam.

11. Rebus et in censu si non estquod fuit ante
Fac vivas contentus eoquod tempora praebent.

12. Uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis
Nec retinere velissi coeperit esse molesta.

13. Multorum disce exemplisquae facta sequaris
Quae fugias; vita est nobis aliena magistra.

14. Quod potesid temptaoperis ne pondere pressu
Succumbat labor et frustra temptata relinquas.

15. Quod nosti haud recte factumnolito tacere
Ne videare malos imitari velle tacendo.

16. ludicis auxilium sub iniqua lege rogato;
Ipsae etiam leges cupiuntut iure rogentur.

17. Quod merito paterispatienter ferre memento
Cumque reus tibi sisipsum te iudice damna.

18. Multa legas facitoperlectis neglege multa;
Nam miranda canuntsed non credenda poetae.

19. Inter convivas fac sis sermone modestus
Ne dicare loquaxcum vis urbanus haberi.

20. Coniugis iratae noli tu verba timere;
Nam lacrimis struit insidiascum femina plorat.

21. Utere quaesitissed ne videaris abuti;
Qui sua consumuntcum deestaliena sequuntur.

22. Fac tibi proponas mortem non esse timendam
Quae bona si non estfinis tam!n illa malorum est.

23. Uxoris linguamsi frugi estferre memento
Namque malum estnon velle pati nec posse tacere.

24. Dilige non aegra caros pietate parentes.
Nec matrem offendasdum vis bonus esse parenti.


Liber IV

IV. praef.
Securam quicumque cupis perducere vitam
Nec vitiis haerere animosquae moribus obsint.
Haec praecepta tibi semper relegenda memento;
Inveniesquo te possis mutaremagistrum.

1. Despice divitiassi vis animo esse beatus
Quas qui suscipiuntmendicant semper avari.

2. Commoda naturae nullo tibi tempore deerunt
Si contentus eo fueris. quod postulat usus.

3. Cum sis incautus nec rem ratione gubernes
Noli fortunamquae non estdicere caecam.

4. Dilige denariumsed parce dilige formam
Quam nemo sanctus nec honestus captat habere.

5. Cum fueris locuplescorpus curare memento;
Aeger dives habet nummosse non habet ipsum.

6. Verbera cum tuleris discens aliquando magistri
Fer patris imperiumcum verbis exit in iram.

7. Res agequae prosuntrursus vitare memento
In quibus error inestnec spes est certa laboris.

8. Quod donare potesgratis concede roganti;
Nam recte fecisse bonis in parte lucrosum est.

9. Quod tibi suspectum estconfestim discutequid sit;
Namque solentprimo quae sunt neglectanocere.

10. Cum te detineat Veneris damnosa voluptas
Indulgere gulae noliquae ventris amica est.

11. Cum tibi proponas animalia cuncta timere
Unum praecipue tibi plus hominem esse timendum.

12. Cum tibi praevalidae fuerint in corpore vires
Fac sapias; sic tu poteris vir fortis haberi.

13. Auxilium a notis petitosi forte labores;
Nec quisquam melior medicus quam fidus amicus.

14. Cum sis ipse nocensmoritur cur victima pro te?
Stultitia est morte alterius sperare salutem.

15. Cum tibi vel socium vel fidum quaeris amicum
Non tibi fortuna est hominis sed vita petenda.

16. Utere quaesitis opibusfuge nomen avari;
Quid tibi divitiae prosintsi pauper abundes?

17. Si famam servare cupisdum vivishonestam
Fac fugias animoquae sunt mala gaudia vitae.

18. Cum sapias animonoli ridere senectam;
Nam quicumque senetsensus puerilis in illo est.

19. Disce aliquid; nam cum subito fortuna recessit
Ars remanet vitamque hominis non deserit unquam.

20. Prospicito cuncta tacitusquid quisque loquatur;
Sermo hominum mores celat et indicat idem.

21. Exerce studiumquamvis perceperis artem
Ut cura ingeniumsic et manus adiuvat usum.

22. Multum venturi ne cures tempora fati;
Non metuit mortemqui scit contemnere vitam

23. Discesed a doctis; indoctos ipse doceto;
Propaganda etenim est rerum doctrina bonarum.

24. Hoc bibe quod possissi tu vis vivere sanus;
Morbi causa mali nimia est quaecumque voluptas.

25. Laudaris quodcumque palamquodcumque probaris
Hoc vivene rursus levitatis crimine damnes.

26. Tranquillis rebus semper adversa timeto
Rursus in adversis melius sperare memento.

27. Discere ne cesses; cura sapientia crescit;
Rara datur longo prudentia temporis usu.

28. Parce laudato; nam quem tu saepe probaris
Una dies qualis fuerit ostendet amicus.

29. Non pudeat quae nescieris te velle doceri;
Scire aliquid laus estculpa est nihil discere velle.

30. Cum Venere et Baccho lis est et iuncta voluptas;
Quod lautum est animo complecteresed fuge lites.

31. Demissos animo et tacitos vitare memento;
Quod flumen placidum estforsan latet altius unda.

32. Cum tibi displiceat rerum fortuna tuarum
Alterius spectaquo sis discrimine peior.

33. Quod potes id tempta; nam litus carpere remis
Tutius est multo quam velum tendere in altum.

34. Contra hominem iustum prave contendere noli;
Semper enim deus iniustas ulciscitur iras.

35. Ereptis opibus noli maerere dolendo
Sed potius gaudesi te contingat habere.

36. Est iactura gravis quae sunt amittere damnis;
Sunt quaedamquae ferre decet patienter amicum.

37. Tempora longa tibi noli promittere vitae;
Quocumque ingrederis sequitur mors corporis umbra.

38. Thure deum placavitulum sine crescat aratro;
Ne credas placare deumcum caede litatur.

39. Cede locum laesus fortunaecede potenti;
Laedere qui potuitprodesse aliquando valebit.

40. Cum quid peccariscastiga te ipse subinde;
Vulnera dum sanasdolor est medicina doloris.

41. Damnaris nunquam post longum tempus amicum
Mutavit moressed pignora prima memento.

42. Gratior officiisquo sis mage carioresto
Ne nomen subeas quod dicitur officiperdi.

43. Suspectus caveas ne sis miser omnibus horis
Nam timidis et suspectis aptissima mors est.

44. Cum fueris proprios servos mercatus in usus
Et famulos dicashomines tamen esse memento.

45. Quam primum rapienda tibi est occasio prima
Ne rursus quaeras quae iam neglexeris ante.

46. Morte repentina noli gaudere malorum:
Felices obeunt quorum sine crimine vita est.

47. Cum tibi sit coniuxne res et fama laboret
Vitandum ducas inimicum nomen amici.

48. Cum tibi contigerit studio cognoscere multa
Fac discas multavita nil discere velle.

49. Miraris verbis nudis me scribere versus?
Hoc brevitas fecitsensus coniungere binos.