Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


VALERIANIDUO
TEBELLI POLLIONIS

 

I. 1Sapori rex regum Velsolus : "Si scirem posse aliquando Romanospenitus vincigauderem tibi de victoriaquam praefers. 2 Sed quiavel fato vel virtute gens illa plurimum potestvidenequod senemimperatorem cepistiet id quidem fraudemale tibi cedatposterisvetuis. 3 Cogitaquantas gentes Romani ex hostibus suas fecerintaquibus saepe victi sunt. 4 Audivimus certequod Galli eos vicerintet ingentem illam civitatem incenderint: certe Romanis serviunt. QuidAfri ? Certe serviunt Romanis. 5 De longioribus exemplis et fortasseinterioribus nihil dico. Mithridates Ponticus totam Asiam tenuit:certe victus estcerte Asiam Romanorum est. 6 Si meum consiliumrequirisutere occasione pacis et Valerianum suis redde. Egogratulor felicitati tuaesi tamen illa uti tu scias".

II. 1Velenus rex Cadusiorum sic scripsit : "Remissa mihi auxiliaintegra et incolumnia gratanter accepi. At captum Valerianumprincipem principum non satis gratulormagis gratularersiredderetur. Romani enim graviores tunc suntquando vincuntur. 2 Ageigitur ut prudentem decetnec fortuna te inflammetquae multosdecepit. Valerianus et filium imperatorem habet et nepotem Caesaremet quid ad omnem orbem illum Romanorumqui contra te totus insurget? 3 Redde igitur Valerianum et fac cum Romanis pacemnobis etiam obgentes Ponticas profuturam".

III. 1Artabasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistolam misit : "Inpartem gloriae veniosed vereorne non tam viceris quam bellaseveris. 2 Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romaniomnis Gallia et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia etomnes gentesquae sunt in Illyrico atque in oriente et in Pontoquae cum Romanis consentiunt aut Romanorum sunt. 3 Unum ergo senemcepistised omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecistifortassis et nobisqui auxilia misimusqui vicini sumusqui sempervobis inter vos pugnantibus laboramus."

IV. 1Bactrani et Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras nonreceperuntsed ad Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes adValerianum de captivitate liberandum. 2 Sed Valeriano apud Persasconsenescente Odenatus Palmyrenus collecto exercitu rem Romanam propein pristinum statum reddidit. 3 Cepit regis thesauroscepit etiamquas thesauris cariores habent reges Parthiciconcubinas. 4 Quaremagis reformidans Romanos duces Sapor timore Ballistae atque Odenatiin regnum suum ocius se recepit. Atque hic interim finis belli fuitPersici.

V. 1 Haecsunt digna cognitu de Valerianocuius per annos septuaginta vitalaudabilis in eam conscenderat gloriamut post omnes honores etmagistratus insigniter gestos imperator fieretnonut solettumultuario populi concursunon militum strepitused iure meritorumet quasi ex totius orbis una sententia. 2 Denique si data essetomnibus potestas promendi arbitriiquem imperatorem vellentalternon esset electus. 3 Et ut sciasquanta vis in Valeriano meritorumfuerit publicorumponam senatus consultaquibus animadvertantomnesquid de illo semper amplissimus ordo iudicaverit. 4 DuobusDeciis conss. sexto kal. Novembrium diecum ob imperatoriaslitterasin aede Castrorum senatus haberetur ireturque per sententiassingulorumcui deberet censura deferri (nam id Decii posuerant insenatus amplissimi potestate)ubi primum praeto redixit : "Quidvobis videturp.c.de censore deligendo?" atque eumqui eratprinceps tunc senatussententiam rogasset absente Valeriano (namille in procinctu cum Decio tunc agebat)omnes una voce dixeruntinterrupto more dicendae sententiae : "Valeriani vita censuraest. 5 Ille de omnibus iudicetqui est omnibus melior. ille desenatu iudicetqui nullum habet crimen. Ille de vita nostrasententiam feratcui nihil potest obici. 6 Valerianus a primapueritia fuit censor. Valerianus in tota vita sua fuit censor.Prudens senatormodestus senatorgravis senatoramicus bonoruminimicus tyrannorumhostis criminumhostis vitiorum. 7 Hunccensorem omnes accipimushunc imitari omnes volumus. Primus generenobilis sanguineemendatus vitadoctrina clarusmoribus singularisexemplo antiquitatis." 8 Quae cum essent saepius dictaaddiderunt : "omnes"atque ita discessum est.

VI. 1 Hocenatus consultum ubi Decius accepitomnes aulicos convocavitipsumetiam Valerianum praecepit rogari atque in conventu summorum virorumrecitato senatus consulto : 2 "Felicem te"inquit"Valerianumtotius senatus sententiaimmo animis atquepectoribus totius orbis humani. Suscipe censuramquam tibi detulitRomana res publicaquam solus mererisiudicaturus de moribusomniumiudicaturus de moribus nostris. 3 Tu aestimabisqui manerein curia debeanttu censibus modum ponestu vectigalia firmabisdividesstatu res publicas recensebis; 4 tibi legum scribendarumauctoritas dabiturtibi de ordinibus militum iudicandum est; 5 tuarma respicies6 tu de nostro Palatiotu de iudicibustu depraefectis eminentissimis iudicabisexcepto denique praefecto urbisRomaeexceptis consulibus ordinariis et sacrorum rege ac maximavirgine Vestalium - si tamen incorrupta permanebit -de omnibussententias feres. Laborabunt autem etiam illiut tibi placeantdequibus non potes iudicare." Haec Decius. 7 Sed Valerianosententia huiusmodi fuit : "Nequaesosanctissime imperatorad hanc me necessitatem alligesut ego iudicem de populodemilitibusde senatude omni penitus orbe iudicibus et tribunis acducibus. 8 Haec suntquae Augustum nomen tenetis; apud vos censuradeseditnon potest hoc implere privatus. 9 Veniam igitur eiushonoris petocui vita inpar estinpar est confidentiacui temporasic repugnantut censuram hominum natura non quaerat."

VII. 1Poteram multa alia et senatus consulta et iudicia principum deValeriano proferrenisi et vobis pleraque nota essentet puderetaltius virum extollerequi fatali quadam necessitate superatus est.Nunc ad Valerianum minorem revertar.

VIII. 1Valerianus iunioralia quam Gallienus matre genitusformaconspicuusverecundia probabiliseruditione pro aetate clarusmoribus periucundus atque a fratris dissolutione seiunctusa patreabsente Caesar est appellatusa fratreut Caelestinus dicitAugustus. 2 Nihil habet praedicabile in vitanisi quod est nobiliternatuseducatus optime et miserabiliter interemptus. 3 Et quoniamscio errare plerosquequi Valeriani imperatoris titulum in sepulchrolegentes illius Valeriani redditum putant corpusqui a Persis estcaptusne ullus error obrepatmittendum in litteras censui huncValerianum circa iussu : "Valerianus imperator." 4 Non putoplus aliquid vel de maiore Valeriano vel de iuniore requirendum. 5 Etquoniam vereorne modum voluminis transeamsi GallienumValerianifiliumde quo iam multus [et fortasse nimius] nobis fuit sermo [inillius vita] vel Saloninum filium etiam Gallieniqui et [Saloninuset] Gallienus est dictus in [historia sui temporishuic] libroadiunctos [edamnunc] ad aliud volumen transeam[usut iubetur.]semper enim me vobis dedim[us] et famaecui negare nihil possumus.