Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


ANTONINUSGETA
AELI SPARTIANI

I. 1 ScioConstantine Augusteet multos et clementiam tuam quaestionem moverepossecur etiam Geta Antoninus a me tradatur. De cuius priusquam velvita vel nece dicamdisseramcur et ipsi Antonino a Severo patresit nomen adpositum. 2 Neque enim multa in eius vita dici possuntqui prius rebus humani sex emptus estquam cum fratre teneretimperium. 3 Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset acpetissetut sibi indicareturquo esset successore moriturusinsomnis vidit Antoninum sibi successurum. 4 Quare statim ad militesprocessit et Bassianumfilium maiorem natuMarcum AureliumAntoninum appellavit. 5 Quod cum fecisset ex paterna cogitatione velut quidam dicunta Iulia uxore commonitusquae gnara erat somniiquod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandietiam Getamminorem filiumAntoninum vocari iussit. 6 Itaque semperab eo in epistulis familiaribus dictus estcum si forte abessetscriberet : 7 "Salutate Antoninos filios et successores meos."Sed nihil valuit patris cautionam ei solus ille successitquiprimus Antoninus nomen accepit. Et haec de Antonini nomine.

II. 1 Getaautem dictus est vel a patrui nomine vel avi paternide cuius vitaet moribus in vita Severi Marius Maximus primo septenario satiscopiose rettulit. 2 Fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc itadictusquod in animo habuit Severusut omnes deinceps principesquemadmodum Augustiita etiam Antonini dicerenturidque amoreMarci[quem patrem] vel fratrem suum semper dicebat et cuiusphilosophiam littererumque institutionem semper imitatus est. 3Dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatumcum id Marcus adoptivum habueritsed in eiusqui Pius cognominatusestHadriani scilicet successoris4 et quidem ob hoc quod Severumille ad fisci advocationem delegerat ex formularia forensicum adtantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi gradus velhonoris auspicium5 simul quod nemo ei videretur felicior imperatorad commodandum nomen eo principecuius proprium nomen iam perquattuor principes cucurrisset. 6 De hoc eodem Severusgnarusgeniturae illiuscuius ut plerique Afrorumperitissimus fuitdixisse fertur : 7 "Mirum mihi videturIuvenalis amantissimeGeta noster divus futuruscuius nihil omperiale in genitura video."Erat enim Iuvenalis praef. eius praetorii. nec eum fefellit. 8 NamBassianuscum eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidionotam audiretque posse mitigari facinussi divum fratrem appellaretdixisse fertur : "Sit divusdum non sit vivus." 9 Deniqueeum inter divos rettulitatque ideo ut cumque redit fama in gratiamparricida.

III. 1Natus est Geta Severo et Vitellio cons(ulibu)s Mediolaniietsialiter alii prodideruntVI. kal. Iunias ex Iuliaquam idcircoSeverus uxorem duxeratquod eam in genitura habere compereratutregis uxor essetisque privatus sed iam optimi in re p. loci. 2Statim ut natus estnuntiatum est ovum gallinam in aula peperissepurpureum. 3 Quod cum allatum Bassianum frater eius accepisset etquasi parvulus adplosum ad terram fregissetIulia dixisse iocofertur : "Maledicte paricidafratrem tuum occidisti."Idque ioco. 4 Quod dictum Severus altius quam quisquam praesentiumaccepita circumstantibus autem postea velut divinitus effusumadprobatum est. 5 Fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdamAntoniniplebei hominisagnus natus essetqui vellus in frontepurpureum habereteadem die atque horaqua Geta natus estaudissetque ille ab aruspice post Severum Antoninum imperaturum ac dese ille auguraretursed tamen tale fati timeret indiciumferro eumadegit. 6 Quod et ipsum signo fuit Getam ab Antonino interimendumutposteasatis claruit. 7 Fuit etiam aliud omenut postea ingens exitusdocuithuius facinorisquod evenit : 8 nam cum infantis Getaenatalem Severus commendare vellethostiam popa nomine Antoninuspercussit. 9 Quod tunc nec quaesitum nec animadversumpost verointellectum est.

IV. 1 Fuitadulescens decorusmoribus asperissed non impius+ gulosuscupidus ciborum et vini varie conditi. 2 Huius illud pueri ferturinsignequodcum vellet partium diversarum viros Severus occidereet inter suos diceret : "Hostes vobis eripio"consentiretque adeo usque Bassianusut eorum etiam liberossi sibiconsuleretdiceret occidendosGeta interrogasse ferturquantusesset interficiendorum numerus; 3 cumque dixisset paterilleinterrogavit : "Isti habent parenteshabent propinquos?"Cum responsum esset habereait complorans : "Plures ergo incivitate tristes erunt quam laeti quod vicimus". Et optinuisseteius sententianisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissentspe proscriptionumex quibus ditati sunt. His accedebat Bassianifratris nimia crudelitas. 5 Qui cum contenderet et diceret qua[si]ioco qua[si] serio omnes cum liberis occidendos partium diversarumGeta ei dixisse dicitur : "Tu qui nulli parcispotes et fratremoccidere." Quod dictum eius tunc nihilpost vero pro praesagiofuit.

V. 1 Fuitin litteris adsequendis [et] tenax veterum scriptorumpaternarumetiam sententiarum memorfratri semper invisusmatri amabilior quamfratersub balbe tamen canorus. 2 Vestitus nitidi cupidissimusitaut pater rideret. si quid accepita p[r]a[e]rentibusad suum contulitcultum neque quicquam cuipiam dedit. 3 Post Parthicum bellum patercum ingenti gloria floreretBassiano participi imperii appellatoGeta quoque Caesaris et Antoniniut quidam dicuntnomen accepit. 4Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis proponereutdicerentsingula animalia quomodo vocem emitterentvelut : 5 agnibalantporcelli grunniuntpalumbes minurriuntursi saeviuntleones rugiuntleopardi rictantelefanti barriuntranae coaxantequi hinniuntasini rudunttauri mugiunteasque de veteribusadprobare. 6 Seneri Sammonici libros familiarissimos habuitquosille ad Antoninum scripsit. 7 Habebat etiam istam consuetudinemutconvivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibusservis8 velut in quo erat anseraprunaanasitem pullusperdixpavusporcelluspiscisperna et quae in eam litteram generaedulium caderentet item fasianusfarrataficus et talia. quarecomis etiam habebatur in adulescentia.

VI. 1Occiso eo pars militumquae incorrupta eratparricidium aegerrimeaccepitdicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisseduobus servare debereclausique portis diu non est imperatoradmissus. 2 Denique nisi querellis de Geta editis et animis militumdelenitisinormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redirenon potuit. 3 Post hoc denique et Papinianus et multi alii interemptisuntqui vel concordiae faverant vel qui partium Getae fuerantitaut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publicopercuterenturPapinianus ipse securi percussus sitinprobanteBassianoquod non gladio res peracta sit. 4 Ventum denique est usquead seditionem urbanicianorum militumquos quidem non leviauctoritate Bassianus compressit tribuno eorumut alii dicuntinterfectout aliirelegato. 5 Ipse autem tantum timuitut loricamsub lato habens clavo etiam curiam sit ingressus atque ita rationemfacti sui et necis Geticae reddiderit. 6 Quo quidem tempore HelviusPertinaxfilius Pertinacisqui postea est ab eodem Bassianointeremptusrecitanti fausta praetori et dicenti "Sarmaticusmaximus et Parthicus maximus"quasi Gothicus. 7 Quod dictumaltius in[tere] pectus Bassiani descenditut postea nece Pertinacisest adprobatumnec solum Pertinacis sed et aliorumut supra dictumestpassim et inique. 8 Helvium autem etiam suspectum habuitadfectatae tyrannidisquod esset in amore omnium et filiusPertinacis imperatoris. Quae res nulli facile privato satis tuta est.

VII. 1Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eiusqui fratri videreturoccisus. 2 Inlatusque est maiorum sepulchrohoc est Severiquod estin Appia via euntibus ad portam dextraspecie Septizodii extructumquod sibi ille vivus ornaverat. 3 Occidere voluit et matrem Getaenovercam suamquod fratrem lugeretet mulieresquas post reditumde curia fluentes repperit. 4 Fuit praeterea eius inmanitatisAntoninusut his praecipue blandireturquos ad necem destinabatuteius magis blandimentum timeretur quam iracundia. 5 Mirum saneomnibus videbaturquod mortem Getae totiens etiam ipse fleretquotiens nominis eius mentio fieretquotiens imago videretur autstatua. 6 Varietas autem tanta fuit Antonini Bassianiimmo tantasitis caedisut modo fautores Getaemodo inimicos occideretquosfors obtulisset. Quo facto magis Geta desiderabatur.