Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


GALLIENIDUO
TREBELLI POLLIONIS

I. 1 CaptoValeriano(enimvero unde incipienda est Gallieni vitanisi ab eopraecipue maloquo eius vita depr[a]essa est ?) nutante re. p.cumOdenatus iam orientis cepisset imperiumGallienus comperta patriscaptivitate gauderetvagabantur exercitusmur --- duceserat[omnium]--- maeror[quod] --- imperator --- Roman i Persida sertenetur --- ior omnium --- quod Gallienus na --- pater facto sic ---moribus re p. --- perdiderat. 2 Gallieno igitur et Volusiano conss.Macrianus et Ballista in unum coeuntexercitus reliquias convocantetcum Romanum in oriente nutaret imperiumquem facerentimperatoremrequiruntGallieno tam neglegenter se agenteut eiusne mentio quidem apud exercitum fieret. 3 Placuit deniqueutMacrianum cum filiis suis imperatores dicerent ac rem p. defensandamcapesseren --- sic igitur --- delatum est --- imperium --- Macriano--- 4 causae Macri --- imperandi cum filiis haec fuerunt : primumquod nemo eo tempore sapientior ducum habebaturnemo ad res regendasaptior; deinde ditissimus et qui privatis posset fortunis publicaexplere dispendia. 5 Huc accedebat quod liberi eiusfortissimiiuvenestota mente in bellum ruebantut essent legionibus exempload omnia --- aria.

II. 1 ErgoMa --- undique auxilia --- petit occupa a se --- partibusquas ipse--- posuerat ita --- imperium --- hoc bellum instuxit --- cum paresset omni --- quae contra eum poterant cogitari. 2 Idem MacrianusPisonemunum ex nobilibus ac principibus senatusad Achaiamdestinavit ob hocut Valentemqui illic proconsulari imperio rem p.gubernabatopprimeret. 3 Sed Valens compertoquod Piso contra seveniretsumpsit imperium. Piso igitur in Thessaliam se recepit. 4Ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus estipsequoque imperator appellatus cognomento Thessalicus. 5 Macrianusretento in oriente uno ex filiispacatis iam rebus Asiam primumvenitIllyricum petit. 6 In Illyrico cum Aureoli imperatorisquicontra Gallienum imperium sumpseratduceDomitiano nominemanumconseruitunum ex filiis secum habens et triginta milia militumducens. 7 Sed victus est Macrianus cum filio Macriano nominededitusque omnis exercitus Aureolo imperatori.

III. 1Turbata interim re p. toto penitus orbe terrarumubi Odenatuscomperit Macrianum cum filio interemptumregnare AureolumGallienumremissius rem gererefestinavit ad alterum filium Macriani cumexercitusi hoc daret fortunacapiendum. 2 Sed hiqui erant cumfilio MacrianiQuieto nomineconsentientis Odenato auctorepraefecto Macriani Ballista iuvenem occiderunt missoque per murumcorpore Odenato se omnes statim dedidereunt. 3 Totius prope igiturorientis factus est Odenatus imperatorcum Illyricum teneretAureolusRomam Gallienus. 4 Idem Ballista multos Emisenosad quosconfugerant Macriani militescum Quieto et Thesaurorum custodeinterfecitita ut civitas paene deleretur. 5 Odenatus inter haecquasi Gallieni partes ageretcuncta eidem nuntiari ex veritatefaciebat. 6 Sed Gallienus cognitoquod Macrianus cum suis liberisesset occisusquasi securus rerum ac patre iam receptolibidini etvoluptati se dedidit. 7 Ludos circenses ludosque scaenicosludosgymnicosludiariam etiam venationem et ludos gladiatorios deditpopulumque quasi victorialibus diebus ad festivitatem ac plausumvocavit. 8 Et cum plerique patris eius captivitatem maererentillespecie decorisquod pater eius virtutis studio deceptus videretursupra modum laetatus est. 9 Constabat autemcensuram parentis eumferre non potuissevotivumque illi fuissequod inminentemcervicibus suis gravitatem patriam non haberet.

IV. 1 Peridem tempus Aemilianus apud Aegyptum sumpsit imperium occupatisquehorreis multa oppida malo famis pr[a]essit. 2 Sed hunc dux GallieniTheodotus conflictu habito cepit atque imperatori --- u vivumtransmisit. Aegypt{enim} --- data est --- (A)emiliano --- a ---strangu --- milites --- vitum est - -- ribus. 3 Cum Gallienus inluxuria et inprobitate persisteret cumque ludibriis et helluationivacaret neque aliter rem p. gereretquam cum pueri fingunt perludibria potestatesGalliquibus insitum est leves ac degenerantesa virtute Romana et luxuriosos principes ferre non possePostumum adimperium vocaruntexercitibus quoque consentientibusquod occupatumimperatorem libidinus querebantur. 4 Contra hunc --- exercitum duxitcumque urbemin qua iverat --- Postumusobsidere coepissetdentibus GallisGallienus muros circumiens sagitta ictus est. 5 Namper annos septem Postumus imperavit et Gallias ab omnibuscircumfluentibus barbaris validissime vindicavit. 6 His coactus malisGallienus pacem cum Aure[li]olo facit oppugnandi Postumi studiolongoque bello tracto per diversas obsidiones ac proelia rem modofeliciter modo infeliciter gerit. 7 Accesserat praeterea his malisquod Scythae Bithyniam invaserant civitatesque deleverant. 8 Deniquecon tumquae Nicomedia postea dicta estincensam gravitervastaverunt. 9 Denique quasi coniuratione totius mundi concussisorbis partibus etiam in Sicilia quasi quoddam servile bellum extititlatronibus evagantibusqui vix oppressi sunt.

V. 1 Ethaec omnia Gallieni contemptu fiebant; neque enim quicquam est adaudaciam malisad splendorem bonis promtius quam cum vel malustimetur vel dissolutus contemnitur imperator. 2 Gallieno et Faustianoconss. inter tot bellicas clades etiam terrae motus gravissimus fuitet tenebrae per multos3 auditum praeterea tonitruum terramugientenon Iove tonantequo motu ipsae multae fabricae devorataesunt cum habitatoribusmulti terrore emortui; quod quidem malumtristius in Asiae urbibus fuit. 4 Mota est et Romamota Libya.Hiatus terrae plurimis in locis fueruntcum aqua salsa in fossisappareret. Maria etiam multas urbes occuparunt. 5 Pax igitur deumquaesita inspectis Sibyllae libris factumque Iovi Salutariutpraeceptum fueratsacrificium. Nam et pestilentia tanta extiteratvel Romae vel in Achaicis urbibusut uno die quinque milia hominumpari morbo perirent. 6 Saeviente fortunacum hinc terrae motusindehiatus soliex diversis partibus pestilentia orbem Romanum vastaretcapto valerianoGallis parte maxima opsessiscum bellum Odenatusinferretcum Aureolus perurgeret --- cum Aemiliamus AegyptumoccupassetGothoru --- a quo dictum est superiusGothis inditumestoccupatis Thraciis Macedoniam vastaveruntThessalonicamobsederuntneque usquam quies mediocriter sal[u]tem ostentata est. 7Quae omnia contemptuut saepius diximusGallieni fiebanthominisluxuriosissimi etsi esset securusad omne dedecus paratissimi.

VI. 1Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothosunde victiper Achaeos recesserunt. 2 Scythae autemhoc est pars GothorumAsiam vastabant. Etiam templum Lunae ephesiae dispoliatum et incensumestcuius operis fama satis nota populos. 3 Pudet prodereinterhaec temporacum ista gererenturquae saepe Gallienus malo generishumani quasi per iocum dixerit. 4 Nam cum ei nuntiatum esset Aegyptumdescivissedixisse fertur : "Quid ? Sine lino Aegyptio esse nonpossumus ?" 5 Cum autem vastatam Asiam et elementorumconcussionibus et Scytharum incursionibus comperisset : "Quid"inquit"sine afronitris esse non possum ?" 6 PerditaGallia risisse ac dixisse perhibetur : "Num Atrabaticis sagistuta res p. est ?" 7 Sic denique de omnibus partibus mundicumeas amitteretquasi detrimentis vilium ministeriorum videreturafficiiocabatur. 8 Ac ne quid mali deesset Gallieni temporibusByzantiorum civitasclara navalibus bellisclaustrum Ponticumpereiusdem Gallieni milites ita omnis vastata estut prorsus nemosuperesset. 9 Denique nulla vetus familia apud Byzantios inveniturnisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasitquiantiquitatem generis nobilitatemque repraesentet.

VII. 1Contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio ducequipostea imperium optinuitprincipe generis Constanti Caesaris nostribellum iniitet cum multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticisatque Francicisin bellum cum Victorino processitcum quo imperiumparticipaverat. Victrix Gallieni pars fuit pluribus proeliis eventuumvariatione decursis. 2 Erat in Gallieno subitae virtutis audacianamaliquando iniuriis graviter movebatur. Denique ad vindictamByzantiorum processit etcum non putaret recipi se posse murisreceptus alia die omnes milites inermes armatorum corona circumdatosinteremit fracto foederequod promiserat. 3 Per eadem tempora etiamScythae in Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propriarecesserunt. 4 Interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienusquasi magnum aliquid gessissetRomam cursu rapido convolavitconvocatisque patribus decennia celebravit novo genere ludorumnovaspecie pomparumexquisito genere voluptatum.

VIII. 1Iam primum inter togatos patres et equestrem ordinem albato[s]milite[s] et omni populo praeeunteservis etiam prope omnium etmulieribus cum cereis facibus lampadis praecedentibus Capitoliumpetit. 2 Praecesserunt etiam altrinsecus centeni albi boves cornuisauro iugatis et dorsualibus sericis discoloribus praefulgentes; 3agnae candentes ab utraque parte ducentae praecesserunt et decemelefantiqui tunc erant Romaemille ducenti gladiores pompabiliterornati cum auratis vestibus matronarummansu[a]etae ferae diversigeneris ducentae ornatu quam maximo affectaecarpenta cum mimis etomni genere histrionumpugilles flacculisnon veritate pugillantes.Cyclopea etiam luserunt omnes apenariiita ut miranda quaedam etstupenda monstrarent. 4 Omnes viae ludis strepituque et plausibuspersonabant. 5 Ipse medius cum picta toga et tunica palmata interpatresut diximusomnibus sacerdotibus praetextatis Capitoliumpetit. 6 Hastae auratae altrinsecus quingenaevexilla centenapraeter eaquae collegiorum erantdracones et signa templorumomniumque legionum ibant. 7 Ibant praeterea gentes simulataeutGothiSarmataeFranciPersaeita ut non minus quam duceni globissingulis ducerentur.

IX. 1 Hacpompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanumsedut suntRomanorum facetiaealius Postumo favebatalius RegilianoaliusAureolo aut Aemilianoalius Saturninonam et ipse iam imperaredicebatur. 2 Inter haec ingens querella de patrequem inultum filiusliqueratet quem externi utcumque vindicaverant. 3 Nec tamenGallienus ad talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde sed abhisqui circum eum erantrequirebat : "Ecquid habemus inprandio ? Ecquae voluptates paratae sunt? Et qualis cras erit scaenaqualesque circenses ?" 4 Sic confecto itinere celebratisquehecatombiis ad domum regiam redit conviviisque et epulis decursisalios dies voluptatibus publicis deputabat. 5 Praetereundum non esthaud ignobile facetiarum genus. Nam cum grex Persarum quasicaptivorum per pompam - rem ridiculam - ducereturquidam scurraemiscuerunt se Persisdiligentissime scrutantes omnia atque uniuscuiusque vultum mira inhiatione rimantes. 6 A quibus cum quaerereturquidnam ageret illa insolentiailli responderunt : "Patremprincipis quaerimus." 7 Quod cum ad Gallienum pervenissetnonpudorenon maerorenon pietate commotus est scurrasque iussit vivosexuri. 8 Quod populus factum tristiusquam quisquam aestimattulitmilites vero ita dolueruntut non multo post vicem redderent.

X. 1Gallieno et Saturnino conss. Odenatus rex Palmyrenorum optinuittotius orientis imperiumidcirco praecipuequod se fortibus factisdignum tantae maiestatis infulis declaravitGellieno aut nullas autluxuriosas aut ineptas res agente. 2 Denique statim bellum Persis invindictam Valerianiquam eius filius neglegebatindixit. 3 Nisibinet Carras statim occupat tradentibus sese Nisibenis atque Carrenis etincrepantibus Gallienum. 4 Nec defuit tamen reverentia Odenati circaGallienum; nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandisui ad eum misit. 5 Qui cum Romam deducti essentvincente Odenatotriumphavit Gallienus nulla mentione patris factaquem ne inter deosquidem nisi coactus rettulitcum mortuum audissetsed adhucviventemnam de illius morte falso compererat. 6 Odenatus autemCtesifontem Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum omnibuslocis innumeros homines interemit. 7 Sed cum satrapae omnes exomnibus regionibus illuc defensionis communis gratia convolassentfuerunt longa et varia proelialongior tamen Romana victoria. 8 Etcum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odenatus liberaretinstabat cottidieac locorum difficultatibus in alieno soloimperator optimus laborabat.

XI. 1 Dumhaec apud Persas gerunturScythae in Cappadociam pervaserunt. Illiccaptis bello etiam vario diu acto se ad Bithyniam contulerunt. 2Quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. Quosomnes Gallienus more suocum placare atque ad gratiam suam reducerenon possetoccidit. 3 Cum tamen sibi milites dignum principemquaererentGallienus apud Athenas archon eratid est summusmagistratusvanitate illaqua et civis adscribi desiderabat etsacris omnibus interesse. 4 Quod neque Hadrianus in summa felicitateneque Antoninus in adulta fecerat pacecum tanto studio Graecarumducti sint litterarumut raro aliquibus doctissimis magnorumarbitrio cesserint virorum. 5 Areopagitarum praeterea cupiebat ingerinumero contempta prope re p. 6 Fuit enim Gallienusquod negari nonpotestorationepoemate atque omnibus artibus clarus. 7 Huius illudest epitalamionquod inter centum poetas praecipuum fuit. Nam cumfratrum suorum filios iungeret omnes poetes Graeci Latiniqueepithalamia dixissentidque per dies plurimosillecum manussponsorum teneretut quidam dicuntsaepius ita dixisse fertur :

8Iteagiteo pueripariter sudate medullis
omnibus inter vosnon mumura vestra columbae
brachia non hederaenon vincantoscula conchae.

9 Longumest eius versus orationesque conecterequibus suo tempore tam interpoetas quam inter rhetores emicuit. Sed aliud in imperatorequaerituraliud in oratore vel poeta flagitatur.

XII. 1Laudatur sqane eius optimum factum; nam consulatu Valeriani fratrissui et Lucilli propinqui ubi comperit ab Odenato Persas vastatosredactam Nisibin et Carras in potestatem Romanamomnem Mesopotamiamnostramdenique Ctesifontem esse perventumfugisse regemcaptossatrapasplurimos Persarum occisosOdenatum participato imperioAugustum vocavit eiusque monetamqua Persas captos traheretcudiiussit. Quod et senatus et urbs et omnis aetas gratanter accepit. 2Fuit praeterea idem ingeniosissimuscuius ostendendi acumin[h]isscilicet pauca libet ponere : 3 nam cum taurum ingentem in harenammisisset exissetque ad eum feriendum venator neque productum deciespotuisset occiderecoronam venatori misit4 mussantibusque cunctisquid rei essetquod homo ineptissimus coronareturille per curionemdici iussit : 5 "Taurum totiens non ferire difficile est."Idemcum quidam gemmas vitreas pro v[it]eris vendidisset eius uxoriatque illa re prodita vindicari velletsubripi quasi ad leonemvenditorem iuissitdeinde e cavea caponem emittimirantibusquecunctis rem tam ridiculam per curionem dici iussit : "Inposturamfecit et passus est." Deinde negotiatorem demisit. 6 Occupatotamen Odenato bello PersicoGallieno rebus ineptissimisut solebatincubante Scythae navibus factis Heracleam pervenerunt atque indecxum praeda in solum proprium reverteruntquamvis multi naufragioperierint navali bello superati [sint].

XIII. 1Per idem tempus Odenatus insidiis consobrini sui interemptus est cumfilio Herodequem et ipsum imperatorem appellaverat. 2 Cum Zenobiauxor eiusquod parvuli essent filii eiusqui supererantHerennianus et Timolausipsa suscepit imperium diuque rexitnonmuliebriter neque more femineo3 sed non solum Gallienoquo quaevirgo melius imperare potuissetverum etiam multis imperatoribusfortius atque solertius. 4 Gallienus sanmeubi ei nuntiatum Odenatuminteremptumbellum Persis ad seram nimis vindictam patris paravitcollectisque per Heraclianum ducem militibus sollertis principis remgerebat. 5 Qui tamen Heraclianuscum contra Persas profectus esseta Palmyrenis victus omnesquos paraveratmilites perdiditZenobiaPalmyrenis et orientalibus plerisque viriliter imperante. 6 Interhaec Scythae per Euxinum navigantes Histrum ingressi multa gravia insolo Romano fecerunt. Quibus compertis Gallienus Cleodamum etAthenaeum Byzantios instaurandis urbibus muniendisque praefecitpugnatumque est circa Pontumet a Byzantiis ducibus victi suntbarbari. 7 Veneriano item duce navali bello Gothi superati suntcumipse Veneriaqnus militari perit morte. 8 Atque inde Cyzicum et Asiamdeinceps Achaiam omnem vastarunt et ab Atheniensibus duce Dexipposcriptore horum temporumvicti sunt. Unde pulsi per EpirumMacedoniamMoesiam pervagati sunt. 9 Gallienus interea vix excitatuspublicis malis Gothis vagantibus per Illyricum occurrit et fortuitoplurimos interemit. Quo comperto Scyhtae facta carragine per montemGessacem fugere sunt conati. 10 Omnes inde Scythas Marcianus variabellorum fortuna --- quae omnes Scythas ad rebellionem excitarunt.

XIV. 1 Ethaec quidem Heracliani ducis erga rem p. devotio fuit. Verum cumGallieni tantam improbitatem ferre non possentconsilium inieruntMarcianus et Heraclianusut alter eorum imperium caperet --- 2 etClaudius quidemut suo dicemus locovir omnium optimumelectusestqui consilio non adfuerateaqu[a]e apud cunctos reverentiautiuste dignus videretur imperioquemadmodum postea conprobatum est. 3Is enim est Claudiusa quo Constantiusvigilissimus Caesaroriginem ducit. 4 Fuit isdem socius in appetendo imperio quidamCeronius sive Cecropiusdux Dalmatarumqui eos et urbanissime etprudentissime adiuvit. 5 Sed cum imperium capere vivo Gallieno nonpossenthuius modi eum insidiis adpetendum esse duxeruntut labeminprobissimam malis fessa re p. a gubernaculis humani generisdimoverentne diutius theatro et circo addicta res p. per voluptatumdeperiret inlecebras. 6 Insidiarum genus fuit tale : Gallienus abAureoloqui principatum invaseratdissidebatsperans cotidiegravem et intolerabilem tumultuarii imperatoris adventum. 7 Hocscientes Marcianus et Cecropius subito Gallieno iusserant nutiariAureolum iam venire. 8 Ille igitur militibus cogitatis quasicertumprocessit ad proelium atque ita missis percussoribusinteremptus est. 9 Et quidem Cecropii Dalmatarum ducis Gallienusdicitur esse percussusut quidam feruntcirca Mediolaniumubicontinuo et frater eius Vlaerianus est interemptusquem multiAugustummulti Caesaremmulti neutrum fuisse dicunt. 10 Quod verisimile non estsi quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus infastis : "Valeriano imperatore consule". Quis igitur aliuspotuit esse Valerianus nisi Gallieni frater ? 11 Constat de generenon satis tamen cosntat de dignitate velut coeperunt alii loquidemaiestate.

XV. 1Occiso igitur Gallieno seditio ingens militum fuitcum spe praedaeac publicae vastationis imperatorem sibi utilemnecessariumfortemefficacem ad invidiam faciendam dicerent raptum. 2 Quare consiliumprincipum fuitut milites eius quo solent placari genere sedarentur.Promissis itaque per Marciuanum aureis vicenis et acceptis - nampraesto erat thesaurorum copia - Gallienum tyrannum militari iudicioin fastos publicos rettulerunt. 3 Sic militibus sedatis Claudiusvirsanctus ac iure venerabilis et bonis omnibus carusamicus patriaeamicus legibusaccpetus senatuipopulo bene cognitus accepitimperium.

XVI. 1Haec vita Gallieni fuitbreviter a me litteris intimataqui natusabdomini et voluptatibus dies ac noctes vino et stupris perdiditorbem terrarum viginti prope tyrannos vastari fecitita ut etiammulieres illo melius imperarent. 2 Ac ne eius praetereatur miserandasolertiaveris tempore cubicula de rosis fecit. Hieme summa melonesexhibuit. Mustum quem ad modum toto anno habereturdocuit. Ficosvirides et poma ex arboribus recentia semper alienis mensibuspraebuit. 3 Mantelibus aureis semper stravit. Gemmata vasa feciteademque aurea. 4 Crinibus suis auri scobem aspersit. Radiatussaepeprocessit. Cum clamyde purpurea gemmatisque fibulis et aureis Romaevisus estubi semper togati principes videbantur. Purpuream tunicamauratamque virilem eandemque manicatam habuit. Gemmato balt[h]eo ususest. Corrigias gemmeas adnexuitcum campagos reticulos appellaret. 5Convivatus in publico est. 6 Congiariis populum mollivit. Senatuisportulam sedens erogavit. Matronas ad consilium suum rogavitisdemque manum sibi osculantibus quaternos aureos sui nominis dedit.

XVII. 1Ubi de Valeriano patre comperit quod captus essetid quodphilosophorum optimus de filio amissodixisse fertur : "Sciebamme genuisse mortalem". [Nec defuit an ille sic dixit : "Sciebampatrem meum esse mortalem".] 2 Nec defuit Annius Corniculaquieum quasi constantem principem falsus sua voce laudaret. [Peior tamenille qui credidit.] 3 Saepe ad tibicinem processitad organum serecepitcum processui et recessui cani iuberet. 4 Lavit ad diemseptimo aestate vel sextohieme secundo vel tertio. 5 Bibit inaureis semper poculis aspernatus vitrumita ut diceret nil essecommunius. 6 Semper vina variavit neque umquam in uno convivio ex unovino duo pocula bibit. 7 Concubinae in eius tricliniis saepeaccubuerunt. Mensam secundam scurrarum et mimorum semper propehabuit. 8 Cum iret ad hortos nominis suiomnia palatina officiasequebantur. Ibant et praefecti et magistri officiorum omniumadhibebanturque conviviis et natationibus lavabant simul cumprincipe. 9 Admittebantur saepe etiam mulierescum ipso pulchraepuellaecum illis anus deformes. Et iocari se dicebatcum orbemterrarum undique perdidisset.

XVIII. 1Fuit tamen nimiae crudelitatis in militesnam et terna milia etquaterna militum singulis diebus occidit. 2 Statuam sibi maioremcolosso fieri praecepit Solis habitused ea inperfecta perit. Tammagna denique coeperat fieriut duplex ad colossum videretur. 3 Poniautem illam voluerat in summo Esquiliarum monteita ut hastamteneretper cuius scapum infans ad summum posset ascendere. 4 Sed etClaudio et Aureliano deinceps stulta res vita estsi quidem etiamequos et currum fieri iusserat pro qualitate statuae atque inaltissima base poni. 5 Porticum Flam[m]iniam usque ad pontem Molviumet ipse paraverat ducereita ut tetratichae fierentut autem aliidicuntpentastichaeita ut primus ordo pilas haberet et ante secolumnas cum statuissecundus et tertius et deinceps ¨diatessarovø columnas. 6 Longum est eius cuncta in litterasmitterequae qui volet scirelegat Palfurium Suramqui ephemeridaseius vitae composuit. Nos ad Saloninum revertamur.

SALONINUSGALLIENUS

XIX. 1 HicGallieni filius fuitnepos Valerianide quo quidem prope nihil est[quod] dignum in litteras mittaturnisi quod nobiliter natuseducatus regieoccisus deinde non sua sed patris causa. 2 De huiusnomine magna est ambiguitas. Nam multi eum Gallienummulti Saloninumhistoriae prodiderunt. 3 Et qui Saloninumidcirco quod apud Salonasnatus essetcognominatum feruntqui autem Gallienumpatris nominecognominatum et avi Gallienisummi quondam in re p. viri. 4 Fuitdenique hactenus statua in pede monti[ci]s Romuleihoc est sacramviasminter templum Faustinae ac Vestam ad arcum Fabianumquaehaberet inscriptum "Gallieno iuniori""Salonino"additum; ex quo eius nomen intellegi poterit. 5 Transisse decenniumimperii Gallienum satis clarum est. Quod idcirco addidiquia multieum imperii sui anno perisse dixerunt. 6 Fuisse autem et aliosrebelliones sub eodem proprio dicemus locosi quidem placuit vigintityrannos uno volumine includereidcirco quod nec multa de his dicipossunt et in Gallieni vita pleraque iam dicta sunt. 7 Et haec quidemde Gallieno hoc interim libro dixisse sufficiet. Nam et multa iam inValeriani vita dicta suntin libroqui de triginta tyrannisinscribendus estiam loquemurquae iterari ac saepius dici minusutile videbatur. 8 Huc accedit quod quaedam etiam studiosepraetermisine eius posteri multis rebus editis laederentur.

XX. 1 Scisenim ipsequales homines cum hisqui aliqua de maioribus eorumscripserintquantum gerant bellumnec ignota esse arbitrorquaedixit Marcus Tullius in Hortensioquem ad exemplum protrepticiscripsit. 2 Unum tamen ponamquod iucunditatem quandam sed vulgaremhabuitmorem tamen novum fecit. 3 Nam cum cingula sua pleriquemilitantiumqui ad convivium venerantponerent hora conviviiSaloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteosrapuisse perhibeturetcum esset difficile in aula Palatinarequirere quod perisset ac tacitis vultibus viri detrimentapertulissentpostea rogati ad convivium cincti adcubuerunt. 4 Cumqueab his quaerereturcur non solverent cingulumrespondisse dicuntur: "Salonino deferimus"atque hinc tractum moremutdeinceps cum imperatore cincti discumberent. 5 Negare non possumaliunde plerisque videri huius rei ortum esse morem : dicunt militareprandiumquod dictum est parandium ab eoquod ad bellum militespareta cinctis initum; cui rei argumentum estquod a discinctisetiam cum imperatore cenatur. Quae idcirco posuiquia digna etmemoratu videbantur et cognitu.

XXI. 1Nunc transeamus ad viginti tyrannosqui Gallieni temporibuscontemptu mali principis extiterunt. De quibus breviter et paucadicenda sunt; 2 neque enim digni sunt eorum pleriqueut volumentalium hominumsaltim nominibus occupeturquamvis aliqui non parum inse virtutis habuisse videanturmultum etiam rei p. profuisse. 3 Tamvariae item opiniones sunt de Salonini nomineutqui se veriusputet dicerea matre sua Salonina appellatum esse --- quamvisperdite dilexitPiparam nominebarbaram regis filiam --- 4Gallienus cum suis semper flavo crinem condit. 5 De annis autemGallieni et Valeriani ad imperium pertinentibus adeo incertatradunturutcum quindecim annos eosdem imperasse constetid estGallienus usque ad quintum decimum pervenissetValerianus vero sextosit captusalii novem annisvix decem alii etiam Gallienumimperasse in litteras mittantcum constet et decennalia Gothos ab eovictoscum Odenato pacem factamcum Aureolo initam esse concordiampugnatum contra Postumumcontra Lollianummultae etiam ab eo gestaquae ad virtutemplura tamenquae ad dedecus pertinebant; 6 nam etsemper noctibus popinas dicitur frequentasse et cum lenonibusmimisscurrisque vixisse.