Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


DIVUSAURELIANUS
FLAVI VOPISCI SYRACUSII

 

 

I. 1Hilaribusquibus omnia festa et fieri debere scimus et diciimpletis sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praef.urbisvir inlustris ac praefata reverentia nominandusIuniusTiberianus accepit. 2 Ibi cum animus a causis atque a negotiispublicis solutus ac liber vacaretsermonem multum a Palatio usque adhortos Varianos instituit et in eo praecipue de vita principum. 3Cumque ad templum Solis venissemus ab Aureliano principe consecratumquod ipse non nihilum ex eius origine sanguinem duceretquaesivit amequis vitam eius in litteras rettulisset. 4 Cui cum egorespondissem neminem a me LatinorumGraecorum aliquos lectitatosdolorem gemitus sui vir sanctus per haec verba profundit : 5 "ergoThersitenSinonem ceteraque illa prodigia vetustatis et nos benescimus et posteri frequentabunt : divum Aurelianumclarissimumprincipemseverissimum imperatoremper quem totus Romano nominiorbis est restitutusposteri nescient? Deus avertat hanc amentiam. 6Et tamensi bene noviephemeridas illius viri scriptas habemus.Etiam bella charactere historico digestaquae velim accipias et perordinem scribasadditis quae ad vitam pertinent. 7 Quae omnia exlibris linteisin quibus ipse cotidiana sua scribi praeceperatprotua sedulitate condisces. Curabo autemut tibi ex Ulpia bibliothecaet libri lintei proferantur. 8 Tu velim Aurelianum ita ut estquatenus potesin litteras mittas." 9 Paruimi Pinianepraeceptisaccepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in manumsumpsiex quibus eaquae digna erant memoratuiin unum libellumcontuli. 10 Tu velim meo muneri boni consulas etsi hoc contentusnon fuerislectites Graecoslinteos etiam libros requirasquosUlpia tibi bibliothecacum voluerisministrabit.

II. 1 Etquoniam sermo nobis de Trebellio Pollionequi a duobus Philippisusque ad divum Claudium et eius fratrem Quintillium imperatores tamclaros quam obscuros memoriae prodiditin eodem vehiculo fuitadserente Tiberianoquod Pollio multa incuriosemulta breviterprodidissetme contra dicente neminem scriptorumquantum adhistoriam pertinetnon aliquid esse mentiumprodente quin etiaminquo Liviusin quo Trogus manifestis testibus convincerenturpedibusin sententiam transitum faciens ac manum porrigens iocando[m]praeterea : 2 "scribe"inquit"ut libet. Securusquod velisdiceshabiturus mendaciorum comitesquos historicaeeloquentiae miramur auctores."

III. 1 Acne multa et frivola proemiis odiosus intexamdivus Aurelianus ortusut plures loquunturSirmii familia obscurioreut nonnulliDaciaripensi. 2 Ego autem legisse me memini auctoremqui eum Moesiagenitum praedicaret. Et evenit quidemut de eorum virorum genitalisolo nesciaturqui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitaleconfinguntut dent posteritati de locorum splendore fulgorem. 3 Nectamen magnorum principum in rebus summa sciendi estubi quisque sitgenitussed qualis in re p. fuerit. 4 An Platonem magis commendatquod Atheniensis fuerit quam quod unicum sapientiae munus inluxerit?5 Aut eo minores invenientur Aristoteles Stragirites Eleatesque Zenonaut Anacharsis Scythaquod in niminis nati sint viculiscum illosad caelum omnis philosophiae virtus extulerit?

IV. 1Atque ut ad ordinem redeamAurelianus modicis ortus parentibusaprima aetate ingenio vivacissimusviribus clarusnullum umquam diempraetermisitquamvis festumquamvis vacantemquo non se pilo etsagittis ceterisque armorum exerceret officiis. 2 Matrem quidem eiusCallicrates TyriusGraecorum longe doctissimus scriptorsacerdotemtempli Solis (i)nvi in vico eoin quo habitabant parentesfuissedicit. 3 Habuisse quin etiam non nihilum divinationisadeo utaliquando marito suo iurgans ingesseritcum eius et stultitiamincreparet et vilitatem : "en imperatoris patrem." Ex quoconstat illam mulierem scisse fatalia. 4 Idem dicit auspicia imperiiAureliano haec fuisse : primum pueri eius pelvem serpentem plerumquecinxisse neque umquam occidi potuissepostremo ipsam matremquaehoc videratserpentem quasi familiarem occidere noluisse. 5 Hisaccedit quod ex palliolo purpureoquod Soli sui temporis imperatoroptuleratsacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur. 6Addit etiam illudquod vinctum fasceola Aurelianum aquila innoxie decunis levaverit et in aram posueritquae iuxta sacellum forte sineignibus erat. 7 Idem auctor est vitulum matri eius natum miraemagnitudiniscandidum sed purpurantibus maculisita ut haberet inlatere uno "ave" et in alio coronam.

V. 1 Multasuperflua in eodem legisse memini; quippe qui adseveret etiam rosasin eiusdem mulieris chorte nato Aureliano ex[s]isse purpureasodorisroseifloris aurei. 2 Fuerunt et postea multa omina iam militantifuturiut res monstravitimperii. 3 Nam ingrediente eo Antiochiamin vehiculoquod prae vulnere tunc equo sedere non possetitapallium purpureumquod in honore eius pansum fueratdeciditutumeros eius tegeret. 4 Et cum in equum transire velletquiainvidiosum tunc erat vehiculis in civitate utiequus est eiimperatoris adplicituscui per festinationem insedit. Sed ubicomperitsemet ad suum transtulit. 5 Data est ei praetereacumlegatus ad Persas issetpateraqualis solet imperatori dari a regePersarumin qua insculptus erat Sol eo habituquo colebatur ab eotemploin quo mater eius fuerat sacerdos. 6 Donatus eidem etiamelefantus praecipuusquem ille imperatori optulitsolusque omniumprivatus Aurelianus elefanti dominus fuit.

VI. 1 Sedut haec et talia omittamusfuit decorus ad gratiamviriliterspeciosusstatura proceriornervis validissimisvini et cibi paulocupidiorlibidinis raraeseveritatis inmensaedisciplinaesingularisgladii exserendi cupidus. 2 Nam cum essent in exercituduo Aureliani tribunihic et aliusqui cum Valeriano captus esthuic signum exercitus adposuerat "manu ad ferrum"ut siforte quaerereturquis Aurelianus aliquid vel fecisset velgessissetsuggereretur "Aurelianus manu ad ferrum" atquecognosceretur. 3 Privatim huius multa extant egregia facinora. Namerumpentes Sarmates in Illyrico cum trecentis praesidiariis solusadtrivit. 4 Refert TheocliusCaesareanorum temporum scriptorAurelianum manu sua bello Sarmatico una die quadraginta et octointerfecisseplurimis autem et diversis diebus ultra nongentosquinquagintaadeo ut etiam ballistia pueri et saltatiunculasAurelianum tales {componerent}quibus diebus festis militaritersaltitarent :

5Mille mille mille decollavimus.
Unus homo! milledecollavimus.
Mille bibat qui mille occidit.
Tantum vini nemohabetquantum fudit sanguinis.

6 Haecvideo esse perfrivolased quia supra scriptus auctor ita eadem utsunt Latina suis scriptis inseruittacenda esse non credidi.

VII. 1Idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francosinruentescum vagarentur per totam Galliamsic adflixituttrecentos ex his captos septingentis interemptis sub coronavendiderit. 2 Unde iterum de eo facta est cantilena :

MilleSarmatesmille Francos semel et semel occidimus
mille Persasquaerimus.

3 Hicautem [ut supra] militibus ita timori fuitut sub eoposteaquamsemel cum ingenti severitate castrensia peccata correxitnemopeccaverit. 4 Solus denique omnium militemqui adulterium cumhospitis uxore commiseratita punivitut duarum arborum capitainflecteretad pedes militis deligaret easdemque subito dimitteretut scissus ille utrimque penderetquae res ingentem timorem omnibusfecit. 5 Huius epistola militaris est ad vicarium suum data huiusmodi : "si vis tribunus esseimmo si vis viveremanus militumcontine. Nemo pullum alienum rapiatovem nemo contingat. Uvam nullusauferatsegetem nemo deteratoleumsalemlignum nemo exigatannona sua contentus sit. De praeda hostisnon de lacrimisprovincialium habeant. 6 Arma tersa sintferramenta samiatacalciamenta fortia. Vestis nova vestem veterem excludat. Stipendiumin balteonon in popina habeat. 7 Torquembrachialemanulumadponat. Equum et sagmarium suum defricetcapitum animalis nonvendatmulum centuriatum communiter curent. 8 Alter alteri quasi innemo quasi servus obsequatura medicis gratis curenturharuspicibusnihil dentin hospitiis caste se agantqui litem feceritvapulet."

VIII. 1Inveni nuper in Ulpia bibliotheca inter linteos libros epistolam diviValeriani de Aureliani principe scriptam. Ad verbumut decebatinserui. 2 "Valerianus Augustus Antonino Gallo consuli. Culpa mefamiliaribus litterisquod Postumo filium meum Gallienum magis quamAureliano commiserimcum utique severiori et puer credendus fueritet exercitus. Ne tu id iustius iudicabissi bene scierisquantaesit Aurelianus severitatis : 3 nimius estmultus estgravis est etad nostra iam non facit tempora. 4 Testor autem omnes deos me etiamtimuissene quid etiam erga filium meum severius [si quid] illefecissetcum - ut est natura pronus ad ludicra - levius cogitaret."5 Haec epistula indicatquantae fuerit severitatisut illumValerianus etiam timuisse se dicat.

IX. 1Eiusdem Valeriani alia est epistolaquae laudes illius continet.Quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. Nam illi Romamvenienti slaria sui ordinis sunt decreta. Exemplum epistulae : 2"Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. Vellemusquidem singulis quibusque devotissimis rei p. viris multo maioradefferre compendiaquam eorum dignitas postulatmaxime ubi honoremvita commendat - debet enim quid praeter dignitatem pretium essemeritorum -sed facit rigor publicusut accipere de provinciaruminlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus possit. 3 Aurelianumfortissimum virumad inspicienda et ordinanda castra omniadestinavimuscui tantum a nobis atque ab omni re pcommuni totiusexercitus confessione debeturut digna illo vix aliqua vel nimismagna sint munera. 4 Quid enim in illo non clarum? Quid non Corviniset Scipionibus conferendum? Ille liberator Illyriciille Galliarumrestitutorille dux magni toti[u]s exempli. Et tamen nihil praetereapossum addere tanto viro ad muneris gratiam - patitur sobrie et benegeranda res p. 6 Quare sinceritas tuami parens carissimesupradicto viro ad[f]icietquamdiu Romae fueritpanes militares mundosedecimpanes militares castrenses quadragintavini mensalissextarios quadragintaporcellum dimidiumgallinaceos duosporcinaeponda trigintabubulae pondo quadragintaolei sextarium unum etitem [olei sextarium unum] liquaminios sextarium unumsalissextarium unumherbarumholerum quantum sat est. 7 Sane quoniam eialiquid praecipue decernendum estquamdiu Romae fueritpabula extraordinem decernesipsi autem ad sumptus aureos Antoninianos diurnosbinosargenteos Philippeos minutulos quinquagenosaeris denarioscentum. Reliqua per praefectos aerarii praebebuntur."

X. 1Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse videantursedcuriositas nil recusat. 2 Habuit ergo multos ducatusplurimostribunatusvicarias ducum et tribunorum diversis temporibus propequadragintausque adeo etiam Ulpii Crinitiqui se de Traiani generereferebatet fortissimi re vera viri et traiani simillimiquipictus est cum eodem Aureliano in templo Solisquem valerianusCaesaris loco habere institueratvicem sumeretexercitum duceretlimitem restitueretpraedam militibus daretThrachias bubusequismancipiis captis locupletaretmanubias in Palatio conlocaretquingentos servosduo milia vaccarumequas milleovium decemmiliacaprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret3tunc cum Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano inthermis egit gratias dicens magnum de se iudicium habitumquod eidemvicarium Aurelianum dedisset. Quare eum statuit adrogare.

XI. 1Interest epistolas nosse de Aureliano scriptas et ipsam adrogationem.Epistula Valeriani ad Aurelianum : "Si esset aliusAurelianeiucundissimequi Ulpii Crinmiti vicem posset impleretecum de eiusvirtute ac sedulitate cinferrem; nunc te cum requirere potuissemsuscipe bellum a parte Nicopolisne nobis aegritudo Criniti obsit. 2Facquidquid potes. Multa non dico : in tua erit potestate militiaemagisterium. 3 Habes sagittarios Ityraeos trecentosArmeniossescentosArabas centum quinquagintaSaracenos ducentosMesopotamenos auxiliares quadringentos; 4 habes legionem tertiamFelicem et equites catafractarios octingentos. Tecum eritHariomundusHaldagatesHildomundusCarioviscus. 5 Commeatus apraefectis necessarius in opmnibus castris est constitutus. 6 Tuumest pro virtutibus tuis atque sollertia illic hiemalia et aestivadisponereubi tibi nihil deeritquaerere praetereaubi carrago sithostiumet vere scirequanti qualesque sintut non in vanum autannona consum[m]atur aut tela iacianturin quibus res bellicaconstituta est. 7 Ego de te tantum deo favente speroquantum deTraianosi viveretposset sperare res p.; neque enim minor estincuius locum vicemque te legi. 8 Consulatum cum eodem Ulpio Crinito inannum sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in locum Gallieni etValeriani sperare te convenit sumptu publico. 9 Levanda est enimpaupertas eorum hominumqui diu in re p. viventes pauperes suntetnullorum magis." 10 His quoque litteris indicaturquantusfuerit Aurelianus; et re veraneque enim quisquam aliquando adsummam rerum pervenitqui non a prima aetate gradibus virtutisascenderit.

XII. 1Litterae de consulatu : "Valerianocui consulatum detulimus obpaupertatemqua ille magnus estceteris maiordabis ad editionemcircensium aureos Antoninianos trecentosargenteos Philippeosminutulos tria miliain aere sestertium quinquagiestunicasmulticias viriles decemlineas Aegyptias vigintimantelia Cypriaparia duotapetia Afra decemstragula Maura decemporcos centumoves centum. 2 Convivium autem publicum edi iubebis senatoribusequitibus Romanishostias maiores duasminores quattuor." 3 Etquoniam etiam de adrogatione aliqua me dixeram positurumquae adtantum principem pertinerent4 quaesone odiosior verbosiorve in eare videarquam fidei causa inserendam credidi ex libris Acholiquimagister admissionum Valeriani principis fuitlibro actorum eiusnono :

XIII. 1Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantiumpraesente exercitupraesente etiam officio PalatinoadsidentibusNummio Tusco consule ordinarioBaebio Macro praefecto praet.QuintoAncario praeside orientisadsidentibus etiam a parte laeva AvulnioSaturnino Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad Aegyptumdestinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et MaecioBrundisino praefecto annonae orientis et Ulpi[ci]o Crinito duceIllyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitisValerianus Augustus dixit : 2"gratias tibi agitAurelianeresp.quod eam a Gothorum potestate liberasti. Abundamus per te praedaabundamus gloria et his omnibusquibus Romana felicitas crescit. 3Cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuorcoronas vallares quinquecoronas navales duascoronas civicas duashastas puras decemvexilla bicolora quattuortunicas russas ducalesquattuorpallia proconsularia duotogam praetextamtunicampalmatamtogam pictamsubarmalem profundumsellam eburatam. 4 Namte consulem hodie designoscripturus ad senatumut tibi deputetscipionemdeputet etiam fasces; haec enim imperator non solet daresed a senatuquando fit consulaccipere."

XIV. 1Post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessitagens gratias militaribus verbisquae propria et ipsa adponendadecrevi. Aurelianus dixit : 2 "et egodomine Valerianeimperator Augusteideo cuncta feciideo vulnera patienter excepiideo et equos et coniuratos meos lassaviut mihi gratias ageret resp. et conscientia mea. 3 At tu plus fecisti. Ago ego gratias bonitatituae et accipio consulatumquem das. Dii faciant et deus Sol victusut et senatus de me sic iudicet." 4 Agentibus igitur gratiasomnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit atque hac orationeusus est : 5 "apud maiores nostrosValeriane Augustequod etfamiliae meae amicum ac proprium fuitab optimis quibusque infiliorum locum fortissimi viri semper electi suntut vel senescentesfamilias vel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditasprolis ornaret. 6 Hoc igiturquod Cocceius Nerva in Traianoadoptandoquos Ulpius Traianus in Hadrianoquod Hadrianus inAntonino et ceteri deinceps proposita suggestione feceruntinadrogando Aurelianoquam mihi vicarium iudicii tui auctoritatefecisticensui esse referendum. 7 Iube igiturut lege agatursitque Aurelianus heres sacrorum nominis et bonorum totiusque iurisUlpio Crinito iam consulari viroipse actutum te iudice consularis."

XV. 1Longum est cuncta pertexere. Nam et actae sunt Crinito a Valerianogratiaeet adoptiout solebatimpleta. 2 Memini me in quodam libroGraeco legissequod tacendum esse non credidimandatum esse Crinitoa Valerianout Aurelianus adoptareturidcirco praecipue quod pauperesset; sed hoc in medio relinquendum puto. 3 Et quoniam superiusepistolam posuiqua sumptus Aureliano ad consulatum delatus estquare posuerim rem quasi frivolameloquendum putavi : 4 vidimusproxime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in circo editumut nonpraemia dari aurigis sed patrimonia viderenturcum darentur tunicaesubsericaelineae paragaudaedarentur etiam equiingemescentibusfrugi hominibus. 5 Factum est enimut iam divitiarum sitnonhominum consulatusquia utiquesi virtutibus defertureditoremspoliare non debet. 6 Perierunt casta illa tempora et magis ambitionepopulari peritura sunt. Sed nosut solemushanc quoque rem in mediorelinquimus.

XVI. 1 Hisigitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianistemporibus tantus enituitut post eum Quintillo quoque eius fratreinterempto solus teneret imperium Aureolo interfectocum quoGallienus fecerat pacem. 2 Hoc loco tanta est diversitashistoricorumet quidem Graecorumut alii dicant invito Claudio abvolentealii ab imperatore iam Aureliano eundem occisumalii veroadhuc a privato. 3 Sed haec quoque media relinquemusab ipsispetendaper quos in litteras missa sunt. 4 Illud tamen constat omnecontra Meotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aurelianocredidisse.

XVII. 1Extat epistulaquam egout soleofidei causaimmo ut aliosannalium scriptores fecisse videoinserendam putavi : 2 "FlaviusClaudius [Valeriano] Aureliano suo salutem. Expetit a te munussolitum nostra res p. : adgredere. Quid moraris? Tuo magisteriomilites uti volotuo ductu tribunos. Gothi oppugnandi suntGothi aThraciis amovendi. Eorum enim plerique Haemimontum Europamque vexantqui te pugnante fugerunt. 3 Omnes exercitus ThracicosomnesIllyricianos totumque limitem in tua potestate constituo : solitam ennobis [a]ede virtutem. Tecum erit etiam frater Quintilluscumoccurrerit. 4 Ego aliis occupatus summam belli illius virtutibus tuiscredo. Misi sane equos decemloricas duas et ceteraquibus muniread bellum euntem necessitas cogit." 5 Secundis igitur proeliisusus auspiciis Claudianis rem p. in integrum reddidit atque ipsestatimut supra diximusconsensu omnium legionum factus estimperator.

XVIII. 1Equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavitcum offensam magistri eorum incurrissentquod temere Claudio noniubente pugnassent. 2 Idem Aurelianus contra Suebos et Sarmatas isdemtemporibus vehementissime dimicavit ac florentissimam victoriamrettulit. 3 Accepta est sane clades sub Aureliano a Marcomannis pererrorem. Nam dum is a fronte non curat occurrere subito erumpentibusdumque illos a dorso persequi paratomnia circa Mediolanum graviterevastata sunt. Postea tamen ipsi quoque Marcomanni superati sunt. 4In illo autem timorequo Marcomanni cuncta vastabantingentes Romaeseditiones motae sunt paventibus cunctisne eademquae sub Gallienofuerantprovenirent. 5 Quare etiam libri Sibyllini noti beneficiispublicis inspecti sunt inventumqueut in certis locis sacrificiafierentquae barbari transire non possent. 6 Facta denique sunt eaquae praecepta fuerant in diverso caerimoniarum genereatque itabarbari restiteruntquos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit.7 Libet ipsius senatus consulti formam exponerequo libros inspiciclarissimi ordinis iussit auctoritas :

XIX. 1 Dietertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus praetor urbanus dixit :"Referimus ad vosp. c.pontificum suggestionem et Aurelianiprincipis litterasquibus iubeturut inspiciantur fatales libriquibus spes belli terminandi sacrato deorum imperio continetur. 2Scitis enim ipsiquotiescumque gravior aliquis extitit motuseossemper inspectos neque prius mala publica esse finitaquam ex hissacrificiorum processit auctoritas." 3 Tunc surrexit primaesententiae Ulpius Silanus atque ita loquutus est : "sero nimisp. c.de rei p. salute consulimursero ad fatalia iussa respicimusmore languentiumqui ad summos medicos nisi in summa desperationenon mittuntproinde quasi peritioribus viris maior facienda sitcuracum omnibus morbis occurri sit melius. 4 Meministis enimp.c.me in hoc ordine saepe dixisseiam tum cum primum nuntiatum estMarcomannos erupisseconsulenda Sibyllae decretautendum Apollinisbeneficiis inserviendum deorum immortalium praeceptisrecusasse veroquosdamet cum ingenti calumnia recusassecum adulando dicerenttantam principis Aureliani esse virtutemut opus non sit deos colatnon de dis inmortalibus speret. 5 Quid plura? Audivimus litterasquibus rogavit opem [dei] deorumquae numquam cuiquam turpis est.[ut] Vir fortissimus adiuvetur. 6 Agite igiturpontificesqua puriqua mundiqua sanctiqua vestitu animisque sacris commoditemplumascenditesubsellia laureata construitevelatis manibus librosevolvitefata rei p. quae sunt aeterna perquirite. Patrimismatrimisque pueris carmen indicite. Nos sumptum sacrisnos apparatumsacrificiisnos aras tumultuarias indicemus."

XX. 1 Posthaec interrogati plerique senatores sententias dixeruntquas longumest innectere. 2 Deinde aliis manus porrigentibusaliis pedibus insententias euntibusplerisque verbo consentientibus conditum estsenatus consultum. 3 Itum deinde ad templuminspecti libriproditiversuslustrata urbscantata carminaamburbnium celebratumambarvalia promissaatque ita sollemnitasquae iubebaturexpletaest. 4 Epistula Aureliani de libris Sibyllinis. Nam ipsam quoqueindidi ad fidem rerum. 5 "Miror vospatres sanctitamdiu deaperiendis Sibyllinis dubitasse librisproinde quasi inChristianorum ecclesianon in templo deorum omnium tractaretis. 6Agite igitur et castimonia pontificum caeremoniisque sollemnibusiuvate principem necessitate publica laborantem. 7 Inspicianturlibri; si quae facienda fuerintcelebrentur : quemlibet sumptumcuiuslibet gentis captosquaelibet animalia regia non abnuosedlibens offeroneque enim indecorum est diis invantibus vincere. Sicapud maiores nostros multa finita sunt bellasic coepta. 8 Si quidest sumptuumdatis ad praefectum aerarii litteris decerni iussi. Estpraeterea vestrae auctoritatis arca publicaquam magis refertamrepperio esse quam cupio"

XXI. 1 Cumautem Aurelianus vellet omnibus simul facta exercitus suiconstipatione concurreretanta apud Placentiam clades accepta estut Romanum paene solveretur imperium. 2 Et causa quidem huiuspericuli perfidia et calliditas barbarici fuit motus. 3 Nam cumcongredi aperto Marte non possentin silvas se densissimascontulerunt atque ita nostros vespera incumbente tubarunt. 4 Deniquenisi divina ope post inspectionem librorum sacrificiorumque curasmonstris quibusdam speciebusque divinis inpliciti essent barbariRomana victoria non fuisset. 5 Finito proelio MarcomannicoAurelianusut erat natura ferociorplenus irarum Romam petitvindictae cupidusquam seditionum asperitas suggerebat. Inciviliusdenique usus imperiovir alias optimusseditionum auctoribusintermptis cruentius eaquae mollius fuerant curandacompescuit. 6Interfecti sunt enim nonnulli etiam nobiles senatorescum his levequiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel unus vellevis vel vilis testis obiceret. 7 Quid multa ? Magnum illud et quodiam fuerat et quod non frustra speratum erst infamiae tristioris ictucontaminavit imperium. 8 Timeri coepiunt princeps optimusnon amaricum alii dicerent perodiendum talem principemnon optandumaliibonum quidem medicumsed mala ratione curantem. 9 His actis cumvideret posse fieriut aliquid tale iterumquale sub Gallienoeveneratproveniretadhibito consilio senatus muros urbis Romaedilaatavit. Nec tamen pomerio addidit eo temporesed postea. 10Pomerio autem neminem principum licet addere nisi eumqui agribarbarici aliqua parte Romanam rem p. locupletaverit. 11 Addiditautem Augustusaddidit Traianusaddidit Nerosub quo PontusPolemoniacus et Alpes Cottiaae Romano nomini sunt tributae.

XXII. 1Transactis igiturquae saeptiones atque urbis statum et civiliapertinebantcontra Palmyrenosid est contra Zenobiamquae filiorumnomine orientale tenebat imperiumiter flexit. 2 Multa in itinere acmagna bellorum genera confecit. Nam in Thraciis et in Illyricooccurrentes barbaros vicitGothorum quin etiam ducem Cannaban siveCannabauden cum quinque milibus hominum trans Danuvium interemit. 3Atque inde per Byzantium in Bithyniam transitum fecit eamque nullocertamine optinuit. 4 Multa eius magna et praeclara tam facta quamdicta suntsed omnia libro innectere nec possumus fastidiievitatione nec volumussed ad intellegendos mores atque virtutempauca libenda sunt. 5 Nam cum Tyanam venisset eamque obclusamrepperissetiratus dixisse fertur : "canem in hoc oppido nonrelinquam." 6 Tunc et militibus acrius incumbentibus spepraedaeet Heraclammone quodam timorene inter ceteros occidereturpatriam suam prodente civitas capta est.

XXIII. 1Sed Aurelianus duo statim praecipuaquod unum severitatemostenderetalterum lenitatemex imperatoria mente monstravit. 2 Namet Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit etcum milites iuxta illud dictumquo canem se relicturum apudT[h]yanos negarateversionem urbis exposcerentrespondit his :"canem"inquit"negavi in hac urbe me relicturum :canes omnes occidite." 3 Grande principis dictumgrandiusmilitum fac[a]tamnam iocatum principisquo praeda negabaturcivitas servabaturtotus exercitus ita quasi ditareturaccepit. 4Epistula de Heraclammone : "Aurelianus Augustus Mallio Chiloni.Occidi passus sum cuius quasi beneficio Tyanam recepi. Ego veroproditorem amare non potui et libenter tuliquod eum militesoccideruntneque enim mihi fidem servare potuissetqui patriae nonpepercit. 5 Solum denique ex omnibusqui oppugnabanturcampusaccepit. Divitem hominem negare non possumsed cuius bona eiusliberis reddidine quis me causa pecuniae locupletem hominem occidipassum esse criminaretur."

XXIV. 1Capta autem civitas est miro modo. Nam cum Heraclammon locumostendisset aggeris naturali specie tumentemqua posset Aurelianuscultus ascendereille conscendit atque elata purpurea clamide intuscivibusforis militibus se ostenditet ita civitas capta estquasitotus in muris Aureliani fuisset exercitus. 2 Taceri non debet resquae ad famam venerabilis viri pertinet. 3 Fertur enim Aurelianum deTyanae civitatis eversione vere dixissevere cogitasse; verumApollonium Tyanaeumceleberrimae famae auctoritatisque sapientemveterem philosophumamicum vere deorumipsum etiam pro numinefrequentandumrecipienti se in tentorium ea formaqua videtursubito adstitisse atque haec Latineut homo pannonius intellegeretverba dixisse : 4 "Aurelianesi vis vincerenihil est quod decivium meorum nece cogites. Aurelianesi vis imperarea cruoreinnocentium abstine. Aurelianeclementer te agesi vis vivere."5 Norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eiusimaginem viderat templis. 6 Denique statim adtonitus et imaginem etstatuas et templum eidem promisit atque in meliorem redit mentem. 7Haec et a gravibus viris conperi et in Ulpiae bibliothecae librisrelegi et pro maiestate Apollonii magis credidi. 8 Quid enim illoviro sanctiusvenerabiliusantiquius diviniusque inter hominesfuit? Ille mortuis reddidit vitamille multa ultra homines et fecitet dixit. Quae qui velit nosseGraecos legat librosqui de eiusvita conscripti sunt. 9 Ipse autemsi vita suppetit atque ipsiusviri favor vi[s]gueritbreviter saltem tanti viri facta in litterasmittamnon quo illius viri gesta munere mei sermonis indigeantsedut eaquae miranda suntomnium voce praedicentur.

XXV. 1Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus inpunitate brevi apudDafnem certamine optinuit atque inde praeceptisquantum probaturvenerabilis viri Apollonii parens humanior atque clementior fuit. 2Pugnatum est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eiussocium apud Emessam magno certamine. 3 Cumque Aureliani equitesfatigati iam paene discederent ac terga darentsubito vi numinisquod postea est proditumhortante quadam divina forma per peditesetiam equites restituti sunt. Fugata est Zenobia cum Zaba etplenissime parta victoria. 4 Recepto igitur orientis statu Emesamvictor Aurelianus ingressus est ac statim ad templum Heliogabalitetenditquasi communi officio vota soluturus. 5 Verum illic eamformam numinis repperitquam in bello sibi faventem vidit. 6 Quareet illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Solitemplum posuit maiore honorificentia consecratumut suo dicemusloco.

XXVI. 1Post haec Palmyram iter flexitut ea oppugnata laborum terminusfieret. Sed in itinere a latronibus Syris male accepto frequenterexercitu multa perpessus est et in obsidione usque ad ictum sagittaepericlitatus est. 6 Epistula ipsius extat ad Mucaporem missain quade huius belli difficultate ultra pudorem imperialem fatetur : 3"Romani me modo dicunt bellum contra feminam gererequasi solamecum Zenobia et suis viribus pugnetatque hostium quantum si vir ame oppugnandus essetina (a) conscientia et timore longe deteriore.4 Dici non potestquantum hic sagittarum estqui belli apparatusquantum telorumquantum lapidumnulla pars muri estquae non biniset ternis ballistis occupata sit; ignes etiam tormentis iaciuntur. 5Quid plura? Timet quasi feminapugnat quasi poenam timen[te]s. Sedcredo adiuturos Romanam rem p. [vir] deosqui numquam nostrisconatibus defuerunt." 6 Denique fatigatus ac pro malis fessuslitteras ad Zenobiam misit deditionem illius petensvitampromittensquarum exzemplum indidi : 7 "Aurelianus imperatorRomani orbis et receptor orientis Zenobiae ceterisquequos societastenet bellica. 8 Sponte facere debuistis idquod meis litteris nunciubetur. Deditionem enim praecipio inpunitate vitae propositaita utillicZenobiacum tuis agas vitamubi te ex senatus amplissimisententia conlocavero. 9 Gemmasaurumargentumsericumequoscamelos in Romanum aerarium conferatis. Palmyrenis ius suumservabitur."

XXVII. 1Hac epistula accepta Zenobia superbius insolentiusque rescripsit quameius quoque fortuna poscebatcredo ad terrorem. Nam eius quoqueepistulae exemplum indidi : 2 "Zenobia regina orientis AurelianoAugusto. Nemo adhuc praeter te hocquod poscislitteris petit.Virtute faciendum est quidquid in rebus bellicis est gerendum. 3Deditionem meam petisquasi nescias Cleopatram reginam periremaluisse quam in qualibet vivere dignitate. 4 Nobis Persarum auxillianon desuntquae iam speramuspro nobis sunt Saracenipro nobisArmenii. 5 Latrones Syri exercitum tuumAurelianevicerunt. Quid?Si igitur illa venerit manusquae undique speraturpones profectosuperciliumquo nunc mihi deditionemquasi omnifariam victorimperas." 6 Hanc epistulam Nicomachus se transtulisse in Graecumex lingua Syrorum dicit ab ipsa Zenobia dictatam. Nam illa superiorAureliani Graeca missa est.

XXVIII. 1His acceptis litteris Aurelianus non erubuitsed iratus eststatimque collecto exercitu ac ducibus suis undique Palmyram obseditneque quicquam vir fortis reliquitquod aut inperfectum videreturaut incuratum. 2 Nam et auxiliaquae a Persis missa fuerantintercepit et alas Saracenas Armaniasque corrupit atque ad se modoferociter modo subtiliter transtulitdenique multa vi mulierempotentissimam vicit. 3 Victa igitur Zenobia cum fugeret cameliisquos dromedas vocitantatque in Aureliani potestatem deducta. 4Victor itaque Aurelianus totiusque iam orientis possessorcum invinculis Zenobiam teneretcum PersisArmeniisSaracenis superbioratque insolentior egit eaquae ratio temporis postulabat. 5 Tuncillatae vestesquas in templo Solis videmusconsertae gemmistuncPersici dracones et t[h]iaraetunc genus purpuraequod postea neculla gens detulit nec Romanus orbis vidit.

XXIX. 1 Dequa pauca saltem libet dicere. Meministis enim fuisse in templo IovisOptimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestread quodcum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suascinerisspecie decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. 2Hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aurelianodedisse perhibeturscribens : "Sume purpuramqualis apud nosest." 3 Sed hoc falsum fuit. Nam postea diligentissime etAurelianus et Probus et proxime Diocletianus missis diligentissimisconfectoribus requisiverunt tale genus purpurae nec tamen invenirepotuerunt. Dicitur enim sandyx Indica talem purpuram faceresicuretur.

XXX. 1 Sed[sed] ut ad incepta redeamus : ingens tamen strepitus militum fuitomnium Zenobiam ad poenam poscentium. 2 Sed Aurelianus indignumaestimans mulierem interimioccisis plerisquequibus auctoribusilla bellum moveratparaveratgesserattriumphomulieremreservavitut populi Romani oculis esset ostentui. 3 Graveinter eosqui caesi suntde Longino filosofo fuisse perhibeturquoilla magistro usa esse ad Graecas litteras dicitur. Quem quidemAurelianus idcirco dicitur occidissequod superbior illa epistulaipsius diceretur dictata consilioquamvis Syro esset sermonecontexta. 4 Pacato igitur oriente in Europam Aurelianus redit victoratque illic Carporum copias adflixit etcum illum Carpicum senatusabsentem vocassetmandasse ioco fertur : "superestp. c.utme etiam Carpiaclum vocetis." 5 Carpisclum enim genuscalciamenti esse satis notum est. cognomen [quod] deforme videbaturcum et Gothicus et Sarmaticus et Armenicus et Parthicus etAdiabenicus iam ille diceretur.

XXXI. 1Rarum est ut Syri fidem serventimmo difficile. Nam Palmyreniquiiam victi atque contusi fuerantAureliano rebus Europensibusoccupato non mediocriter rebellarunt. 2 Sandarionem enimquem inpraesidio illic Aurelianus posueratcum sescentis sagittariisocciderunt Achilleo cuidam parenti Zenobiae parantes imperium. 3Verum adeo Aurelianusut eras paratuse Rhodopa revertit atqueurbemquia ita merebaturevertit. 4 Crudelitas denique Aurelianivelut quidam dicuntseveritas aetenus extititut epistula eiusferatur confessionem inmanissimi furoris ostentans. Cuius hocexemplum est : 5 "Aurelianus Augustus Cerronio gladios. Iamsatis Palmyrenorum caesum atque concisum est. Mulieribus nonepercimusinfantes occidimussenes iugulavimusrusticosinteremimus. 6 Cui terrascui urbem deinceps relinquemus? Parcendumest hisqui remanserunt. Credimus enim tam paucos tam multorumsuppliciis esse correctos. 7 Templum sane Solisquod apud Palmyramaquiliferi legionis tertiae cum vexilliferis et draconario etcornicinibus atque liticinibus diripueruntad eam formam voloquaefuitreddi. 8 Habes trecentas auri libras Zenobiae capsulishabesargenti mille octingenta pondo de Palmyrenorum bonishabes gemmasregias. 9 Ex his omnibus fac cohonestari templum : mihi et diisinmortalibus gratissimum feceris. Ego ad senatum scribam petensutmittat pontificemqui dedicet templum." 10 Haec litteraeutvidemusindicant satiatam esse inmanitatem principis duri.

XXXII. 1Securior denique iterum in Europam redit atque illic omnesquivagabanturhostes nota illa sua virtute contudit. 2 Interim res perThracias Europamque omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidamextititqui sibi Aegyptum sine insignibus imperiiquasi ut essetcivitas liberavindicavit3 ad quem continuo Aurelianus revertitnec illic defuit felicitas solita. Nam Aegyptum statim recepit atqueut erat ferox animicogitationem ultusvehementer irascensquodadhuc Tetricus Gallias optineretoccidentem petit atque ipso Tetricoexercitum suum prodentequod eius scelera ferre non possetdebitassibi legiones optinuit. 4 Princeps igitur totius orbis Aurelianuspacatis orienteGallis atque undique terris [victo eripe me hisinvicte malis] Romam iter flexitde Zenobia et Tetricohoc est deoriente et de occidentetriumphum Romanis oculis exhiberet.

XXXIII. 1Non absque re est cognoscerequi fuerit Aureliani triumphus; fuitenim speciosissimus. 2 Currus regit tres fueruntin his unusOdenatiargentoaurogemmis operosus atque distinctusalterquemrex Persarum Aureliano dono deditipse quoque pari opere fabricatustertiusquem sibi Zenobia composuerat sperans se urbem Romam cum eovisuram; quod illam non fefellitnam cum eo urbem ingressa est victaet triumphata. 3 Fuit alius currus quattuor cervis iunctusquifuisse dicitur regis Gothorum. Quout multi memoriae tradideruntCapitolium Aurelianus invectus estut illic caederet cervosquoscum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. 4Praecesserunt elephanti vigintiferae mansuetae LibycaePalestinaediversae ducentaequas statim Aurelianus privatis donavitne fiscumannonis gravaret; tigrides quattuorcamelopardalialcesceteratalia per ordinem ductagladiatorum paria octingenta - praetercaptivos gentium barbararum - BlemmyesExomitaeArabesEudaemomonesIndiBactraniHiberiSaraceniPersae cum suisquique muneribusGothiHalaniRoxolaniSarmataeFranciSueviVandaliGermanireligatis manibuscaptivi utpote. 5 Praecesseruntinter hos etiam Palmyreniqui superfuerantprincipes civitatis etAegyptii ob rebellionem.

XXXIV. 1Ductae sunt et decem mulieresquas virili habitu pugnantes interGothos ceperatcum multae essent interemptaequas de Amazonumgenere titulus indicabat : praelati sunt tituli gentium nominacontinentes. 2 Inter haec fuit Tetricus clamide cocceatunicagalbinabracis Gallicis ornatusadiuncto sibi filioquemimperatorem in Gallia nuncupaverat. 3 Incedebat etiam Zenobiaornatagemmiscatenis aureisquas alii sustentabant. Praeferebanturcoronae omnium civitatum aureae titulis aminentibus proditae. 4 Iampopulus ipse Romanusiam vexilla collegiorum atque castrorum etcatafractarii milites et opes regiae et omnis exercitus et senatus -etsi aliquantulo tristiorquod senatores triumphari videbant -multum pompae addiderant. 5 Denique vix nona hora in Capitoliumpervenitsero autem ad Palatium. 6 Sequentibus diebus datae suntpopulo voluptates ludorum scaenicorumludorum circensiumvenationumgladiatorumnaumachiae.

XXXV. 1Non praetereundum videturquod et populus memoria tenet et fideshistorica frequentavitAurelianum eo temporequo proficiscebatur adorientembilibres coronas populo promisissesi victor rediretetcum aureas populus speraret neque Aurelianus aut posset aut velletcoronas eum fecisse de panibusqui nunc siligineum suum cotidie totoaevo suo et unusquisque et acciperet et posteris suis dimitteret. 2Nam idem Aurelianus et porcinam carnem p. R. distribuitquaehodieque dividitur. 3 Leges plurimas sanxit et quidem salutares.Sacerdotia composuittemplum Solis fundavit et porticibus roboravit;decrevit etiam emolumenta sartis tectis et ministris. 4 His gestis adGallias profectus Vindelicos obsidione barbarica liberavitdeinde adIllyricum redit paratoque magno potius quam ingenti exercitu Persisquos eo quoque temporequo Zenobiam superavitgloriosissime iamviceratbellum indixit. 5 Sed cum iter faceretapud Caenofruriummansionemquae est inter Heracliam et Byzantiummalitia notarii suiet manu Mucaporis interemptus est.

XXXVI. 1Et causa occidendi eius quae fuerit et quemadmodum sit occisusneres tanta lateatbrevi edisseram. 2 Aurelianusquod negari nonpotestseverustruculentussanguinarius fuit princeps. 3 Hiccumusque eo severitatem tetendissetut et filiam sororis occideret nonin magna neque in satis idonea causaiam primum in odium suorumvenit. 4 Incidit autemut se res fataliter aguntut Mnesteumquendamquem pro notario secretorum habueratlibertumut quidamdicuntsuuminfensiorem sibi minando redderetquod nescio quid de[q]eo suspicatus esset. 5 Mnesteusqui sciret Aurelianum nequefrustra minari solere nequesi minareturignoscerebrevem nominumconscripsit mixtis hisquibus Aurelianus vere irascebaturcum hisde quibus nihil asperum cogitabataddito etiam suo nominequo magisfidem faceret ingestae sollicitudinisac brevem legit singulisquorum nomina continebataddens disposuisse Aurelianum eos omnesoccidereillos vero debere suae vitaesi viri sintsubvenire. 6Hic cum exarsissenttimorequi merebantur offensamdoloreinnocentesbeneficiis atque officiis Aurelianus videbatur ingratusin supra dicto loco iter facientem principem subito adortiinteremerunt.

XXXVII. 1Hic finis Aureliano fuitprincipi necessario magis quam bono. Quointerfecto cum esset res proditaet sepulchrum ingens et templumilli detulerunt hia quibus interemptus est. 2 Sane Mnesteus posteasubreptus ad stipitem bestiis obiectus estquod statuae marmoreaepositae in eodem loco utrimque significantubi in columnis divoAureliano statuae constitutae sunt. 3 Senatus mortem eius gravitertulitgravius tamen p. R.qui vulgo dicebat Aurelianum paedagogumesse senatorum. 4 Imperavit annis sex minus paucis diebus ac rebusmagnis gestis inter divos relatus est. 5 Quia pertinet ad Aurelianumid quod in historia relatum esttacere non debui. Nam multi feruntQuintillumfratrem Claudiicum in praesidio Italico essetauditamorte Claudii sumpsisse imperium6 verum posteaubi Aurelianumcomperit imperarea toto exercitu eum derelictum; cumque contra eumconvenis die vicessimo imperii sui perisse. 7 Quidquid sane scelerumfuitquidquid denique factionumAurelianus toto penitus orbepurgavit.

XXXVIII. 1Hoc quoque ad rem pertinere arbitror Vabalti filii nomine Zenobiamnon Timolai et Herennianiimperium tenuisse quod tenuit. 2 Fuit subAureliano etiam monetariorum bellum Felicissimo rationali auctore.Quod acerrime severissimeque conpescuitseptem tamen milibus suorummilitum interemptisut epistola docet missa ad Ulpium Crinitum terconsulemqui eum ante adoptaverat : 3 "Aurelianus AugustusUlpio patri. Quasi fatale quiddam mihi situt omnia bellaquaecumque gesseroomnes motus ingravescantita etiam seditiointramurana bellum mihi gravissimum peperit. Monetarii auctoreFelicissimoultimo servorumcui procurationem fisci mandaveramrebelles spiritus extulerunt. 4 Hi conpressi sunt septem milibusLembariorum et Riparensium et Castrianorum et Daciscorum interemptis.Unde apparet nullam mihi a dis inmortalibus datam sine difficultatevictoriam."

XXXIX. 1Tetricum triumphatum correctorem Lucaniae fecitfilio eius in senatumanente. 2 Templum Solis magnificentissimum constituit. Muros urbisRomae sic ampliavitut quinquaginta prope milia murorum eius ambitusteneant. 3 Idem quadru[m]platores ac delatores ingenti severitatepersecutus est. Tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri inforo Traiani semel iussit. 4 Amnestia etiam sub eo delictorumpublicorum decreta est [te] exemplo Atheniensiumcuius rei etiamTullius in Philippicis meminit. 5 Fures provinciales repetundarum acpeculatus reos ultra militarem modum est persecutusut eosingentibus supliciis cruciatibusque puniret. 6 In templo Solis multumauri gemmarumque constituit. 7 Cum vastatum Illyricum ac Moesiamdeperditam videretprovinciam Transdanuvinam Daciam a Traianoconstitutam sublato exercitu et provincialibus reliquitdesperanseam posse retineriabductosque ex ea populos in Moesia conlocavitappellavitque suam Daciamquae nunc duas Moesias dividit. 8 Diciturpraeterea huius fuisse crudelitatisut plerisque senatoribussimulatam ingereret factionem coniurationis ac tyrannidisfaciliuseos posset occidere. 9 Addunt nonnulli filium sororisnon filiamabeodem interfectumplerique autem etiam filium sororis.

XL. 1 Quamdifficile sit imperatorem in locum boni principis legereet senatussancti ordinis gravitas probat et exercitus prudentis auctoritas : 2occiso namque severissimo principe de imperatore deligendo exercitusrettulit ad senatumidcirco quod nullum de his faciendum putabatqui tam bonum principem occiderant. 3 Verum senatus hanc eandemelectionem in exercitum refuditsciens non libenter iam militesaccipere imperatores eosquos senatus elegerit. 4 Denique id tertiofactum estita ut per sex menses imperatorem Romanus orbis nonhabueritomnesque iudices hi permanerentquos aut senatus autAurelianus elegeratnisi quod pro consule Asiae Faltonius Probus inlocumArelli Fusci delegit.

XLI. 1 Noniniucundum est ipsas inserere litterasquas ad senatum exercitusmisit : "Felices ac fortes exercitus senatui P. Q. R. Aurelianusimperator noster per fraudem unius hominis et per errorem bonorum acmalorum interemptus est. 2 Hunc inter deos refertesancti et dominip. c.et de vobis aliquemsed dignum vestro iudicio principemmittite. Nos enim de hisqui vel errarunt [qui] vel male feceruntimperare nobis neminem patimur." 3 Rescriptum ex senatusconsulto. Cum die III. nonarum Februariarum senatus amplissimus incuriam Pompilianam convenissetAurelius Gordianus consul dixit :"Referimus ad vosp. c.litteras exercitus felicissimi."4 Quibus recitatis Aurelius Tacitusprimae sententiae senatoritaloquutus est : - hic autem est qui post Aurelianum sententia omniumimperator est appellatus. - 5 "recte atque ordine consuluissentdii immortalesp.c.si boni principes ferro inviolabilesextitissentut longiorem ducerent vitam neque contra eos aliquaesset potestas hisqui neces infandas tristissima mente concipiunt.6 Viveret enim princips Aurelianusquo neque utilior fuit quisquam.7 Respirare certe post infelicitatem Valerianipost Gallieni malaimperante Claudio coeperat nostra res p.; at aedem reddita fueratAureliano toto penitus orbe vincente. 8 Ille nobis Gallias deditille Italiam liberavitille Vindelicis iugum barbaricae servitutisamovit. Illo vincente Illyricum restitutum estredditae Romanislegibus Thraciae. 9 Illepro pudor[e]orientem femineo pressum iugoin nostra iura restituitille Persasinsultantes adhuc Valerianinecefuditfugavitoppressit. 10 Illum SaraceniBlemmyesExsomitaeBactraniSeresHiberiAlbaniArmeniipopuli etiamIndorum veluti praesentem paene venerati sunt deum. 11 Illius donisquae a barbaris gentibus meruitrefertum est Capitolium. Quindecimmilia librarum auri ex eius liberalitate unum tenet templumomnia inurbe fana eius micant donis. 12 Quarep.c.vel deos ipsos ioureconvenioqui talem principem interire passi suntnisi forte secumeum esse maluerunt. 13 Decerno igitur divinos honoresidque vosomnes aestimo esse facturos. Nam de imperatore diligendo ad eundemexercitum censeo esse referendum. 14 Etenim in tali genere sententiaenisi fiat quod dicituret electi periculum erit et eligentisinvidia." 15 Probata sententia est Taciti. Attamen cum iterumatque iterum mittereturex senatus consultoquod in Taciti vitadicemusTacitus factus est imperator.

XLII. 1Aurelianus filiam solam reliquitcuius posteri etiam nunc Romaesunt. 2 Aurelianus namque pro consule Ciliciaesenator optimussuivere iuris vitaeque venerabilisqui nunc in Sicilia vitam agiteiusest nepos. 3 Quid hoc esse dicamtam paucos bonos extitisseprincipescum iam tot Caesares fuerint ? Nam ab Augusto inDiocletianum Maximianumque principes quae series purpuratorum sitindex publicus tenet. 4 Sed in his optimi ipse AugustusFl(avius)VespasianumFl(avius) TitusCocceius Nervadivus TraianusdivusHadrianusPius et Marcus AntoniniSeverus AferAlexander Mammaeaedivus Claudius et divus Aurelianus. Valerianumenimcum optimusfueritab omnibus infelicitas separavit. 5 Videsquaesoquam paucisint principes boniut bene dicxtum sit a quodam mimico scurraClaudii huius temporibus in uno anulo bonos principes posse perscribiatque depingi. 6 At contra quae series malorum ? Ut enim omittamusVitelliosCaligulas et Neronesquis ferat Maximinos et Filipposatque illam inconditae multitudinis faecem ? Tametsi D[a]eciosexcerpere debeamquorum et vita et mors veteribus comparanda est.

XLIII. 1Et quaeritur quidemquae res malos principes faciat : iam primummiamicelicentiadeinde rerum copiaamici praeterea inprobisatellites detestandieunuchi avarissimiaulici vel stulti veldetestabiles etquod negari non potestrerum publicarum ignorantia.2 Sed ego a patre meo audivi Diocletianum principem iam privatumdixisse nihil esse difficilius quam bene imperare. 3 Colligunt sequattuor vel quinque atque unum consilium ad decipiendum imperatoremcapiuntdicuntquid probandum sit. 4 Imperatorqui domi claususestvera non novit. Cogitur hoc tantum scirequod illi loquunturfacit iudicesquos fieri non oportetamovet a re p.Quos debeatoptinere. Quid multa ? Ut Diocletianus ipse dicebatbonuscautusoptimus venditur imnperator. 5 Haec Diocletiani verba suntquaaeidcirco inseruiut prudentia tua sciret nihil esse difficilius bonoprincipe.

XLIV. 1 EtAurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principesponuntm idcirco quod ei clementiaimperatorum dos primadefuerit. 2Verconnius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani testeAsclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter dixissecumMaximiani asperitatem reprehenderetAurelianum magis ducem essedebuisse quam principem. Nam eius nimia ferocitas eidem displicebat.3 Mirabile fortasse videtur quod conpertum Diocletiano AsclepiodotusCelsino consiliario suo dixisse perhibetursed de hoc posteriiudicabunt. 4 Docebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanasconsuluisse Dryadas sciscitantemutrum apud eius posteroa imperiumpermaneretcum illas respondisse dixit nullius clarius in re p.nomen quam Claudii posterorum futurum. 5 Et est quidem iamConstantius imperatoreiusdem vir sanguiniscuius puto posteros adeam gloriamquae a Dryadibus pronuntiata sitpervenire. Quod idcircoego in Aureliani vita constituiquia haec ipsi Aureliano consulentiresponsa sunt.

XLV. 1Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitrichartaelinistuppae atque anabolicas species aeternas constituit. 2 Thermas inTranstiberina regione Aurelianus facere paravit hiemalesquod aquaefrigidio[e}ris copia illic deesset. Forum nominis sui in Ostiensi admare fundare coepit. In quo postea praetorium publicum constitutumest. 3 Amicos suos honeste ditavit et modiceut miserias paupertatiseffugerent et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. 4Vestem holosericam neque ipse in vestiario suo hubuit neque alteriutendam dedit. 5 Et cum ab eo uxor sua peteretut tunicopallioblatteo serico utereturille respondit : "absit ut auro filapensentur." Libra enim auri tunc libra serici fuit.

XLVI. 1Habuit in animout aurum neque in cameras neque in tunicas neque inpelles neque in argentum mittereturdicens plus auri esse in rerumnatura quam argentised aurum per varios brattearumfiliorum etliquationum usus perireargentum autem in suo usu manere. 2 Idemdederat facultatemut aureisqui vellentet vasis uterentur etpoculis. 3 Dedit praeterea potestatemut argentatas privaticarruchas haberentcum antea aerata et eburata vehicula fuissent. 4Idem concessitut blatteas matronae tunicas haberentceterasvestescum antea coloreas habuissent et ut multum oxypaederotinas. 5Ut fibulas aureas gregarii milites haberentidem primus concessitcum antea argenteas habuissent. 6 Paragaudas vestes ipse primusmilitibus deditcum ante non nisi rectis purpureis accepissentetquidem aliis monoloresaliis dilorestrilores aliis et usque adpenteloresquales hodie lineae sunt.

XLVII. 1Panibus urbis Romae unciam de Aegyptio vectigali auxitut quadamepistula data ad praefectum annonae urbis etiam ipse gloriatur : 2"Aurelianus Augustus Fl(avio) Arabiano praefecto annonae. Interceteraquibus dis faventibus Romanam rem p. iuvimusnihil mihi estmagnificentiusquam quod additamento unciae omne[m] annonarumurbicarum genus iuvi. 3 Quod ut esset perpetuumnaviculariosNiliacos apud Aegyptum novos et Romae amnicos posuiTiberina extruxiripasvadum alvei tumentis effodidiis et Perennitati votaconstituialmam Cererem consecravi. 4 Nunc tuum est officiumArabiane iucundissimeelaborarene meae dispositiones in irritumveniant. Neque enim p. R. saturo quicquam potest esse laetius."

XLVIII. 1Statuerat et vinum gratuitum p. R. dareutquem ad modum oleum etpanis et porcina gratuita praebentursic etiam vinum dareturquodperpetuum hac dispositione conceperat. 2 Etruriae per Aureliam usquead Alpes maritimas ingentes agri sunt hique fertiles ac silvosi.Statuerat igitur dominislocorum incultorum qui tamen vellentgratis dare atque illic familias captivas constituerevitibus montesconserere atque ex eo opere vinum dareut nihil redituum fiscusacciperetsed totum p. R. concederet. Facta erat ratio dogaecuparumnavium et operum. 3 Sed multi dicunt Aurelianumne idfaceretpraeventumalii a praef. Praetorii suo prohibitumquidixisse fertur : "si et vinum p. R. damussuperestut etpullos et anseres demus". 4 Argumento est id vere Aurelianumcogitasseimmo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecissequod in porticibus templi Solis fiscalia vina ponunturnon gratuitapopulo eroganda sed pretio. 5 Sciendum tamen congiara illum terdedissedonasse etiam p. R. tunicas albas manicatas ex diversisprovinciis et lineas Afras atque Aegyptias purasipsumque primumprimum donasse oraria p. R. quibus uteretur populus ad favorem.

XLIX. 1Displicebat eicum esset Romaehabitare in Palatioac magisplacebat in hortis Sallusti vel in Domitiae vivere. 2 Miliarensemdenique porticum in hortis Sallusti ornavitin qua cotidie et equoset se fatigabatquamvis esset non bonae valetudinis. 3 Servos etministros peccantes coram se caedi iubebatut plerique dicuntcausatenendae severitatisut aliistudio crudelitatis. 4 Ancillam suamquae adulterium cum conservo suo feceratcapite punivit. 5 Multosservos ex familia propriaqui peccaverantlegibus audiendosiudiciis publicis dedit. 6 Senatum sive senaculum matronis reddivolueratita ut primae illic quae sacerdotia senatu auctoremeruissent. 7 Calceos mullos et cereos et albos et hederacios virisomnibus tulitmulieribus reliquit. Cursores eo habituquo ipsehabebatsenatoribus concessit. 8 Concubinas ingenuas haberi vetuit.Eunuchorum modum pro senatoriis professionibus statuitidcirco quodad ingentia pretia pervenissent. 9 Vas argenti eius numquam trigintalibras transiit. Convivium de assaturis maxime fuit. Vino russomaxime delectatus est.

L. 1Medicum ad secum aegrotaretnumquam vocavitsed ipse se in[a]ediapraecipue curabat. 2 Uxori et filiae annuum sigillaricium quasiprivatus instituit. 3 Servis suis vestes easdem imperator quas etprivatus dedit praeter duos senesquibus quasi libertis plurimumdetulitAntistium et Gillonempost eum ex senatus sententia manumissi sunt. 4 Erat quiidem rarus in voluptatibussed miro modo mimisdelectabaturvehementissime autem deleectatus est fagonequi usqueeo multum comeditut uno die ante mensam eius aprum integrumcentumpanesberbicem et porcellum comederetbiberet autem infundibuloadposito plus orca. 5 Habuit tempus praeter sedditiones quasdamdomesticas fortunatissimum. Populus eum Romanum amavitsenatus ettimuit.