Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


COMMODUSANTONINUS
AELII LAMPRIDI

 

 

I. 1 DeCommodi Antonini parentibus in vita Marci Antonini satis estdisputatum. 2 Ipse autem natus est apud Lanuvium cum fratre Antoninogemino prid(ie) kal. Septemb(res) patre patruoque consulibusubi etavus maternus dicitur natus. 3 Faustina cum esset Commodum cum fratrepraegnansvisa est in somnis serpentes pareresed ex his unumferociorem. 4 Cum autem peperisset Commodum atque AntoninumAntoninus quadrimus elatus estquem parem astrorum cursu Commodomathematici promittebant. 5 Mortuo igitur fratre Commodum Marcus etsuis praeceptis et [et] magnorum atque optimorum virorum erudireconatus est. 6 Habuit litteratorem Graecum OnesicratenLatinumCapellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit. 7 Sed totdisciplinarum magistri nihil ei profuerunt. Tantum valet aut ingeniivis aut eorumqui in aula instituto res habentur. Nam a prima statimpueritia turpisimprobuscrudelislibidinosusore quoque pollutuset constupratus fuit8 iam in his artifexquae stationisimperatoriae non erantut calices fingeretsaltaretcantaretsibilaretscurram deniqueet gladiatorem perfectum ostenderet. 9Auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatisduodecimo; nam cum tepidius forte lotus essetbalneatorem infornacem conici iussit; quando a paedagogocui hoc iussum fueratvervecina pellis in fornace consumpta estut fidem poenae de fetorenidoris impleret. 10 Appelatus est autem Caesar puer cum fratre Vero.Quarto decimo aetatis anno in collegium sacerdotum adscitus est.

II. 1Cooptatus est inter + tressolos... princeps iuventutiscum togamsumpsit. adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque ipse inbasilica Traiani praesedit. 2 Indutus autem toga est nonarum Iuliarumdiequo in terris Romulus non apparuitet eo temporequo Cassius aMarco descivit. 3 Profectus est commendatus militibus cum patre inSyriam et Aegyptum eo Romam redit. 4 Post haec venia legis annariaeimpetrata consul est factus et cum patre imperator est appellatus V.kal. Dec. die Pollione et Apro consulibus et triumphavit cum patre;nam et hoc patres decreverant. 5 Profectus est cum patre et adGermanicum bellum. 6 Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferrenon potuitpessimos quosque detinuit et summotos usque adaegritudinem desideravit. 7 Quibus per patris mollitiem restitutispopinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquampepercit vel pudori vel sumptui. In domo aleam exercuit. 8Mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia perficienslupanarium ad ludibrium pudicitae contraxit. insectatus est propolascircum foranos. Equos currules sibi conparavit. 9 Aurigae habitucurrus rexitgladiatoribus convixitaquam gessitut lenonumministerut probris natum magis quam ei loco eum crederesad quemfortuna provexit.

III. 1Patris ministeria seniora summovitamicos senes abiecit. 2 FiliumSalvi Iulianiqui exercitibus praeeratob inpudicitiam frustratemptavit atque exinde Iuliano tetendit insidias. 3 Honestissimosquosque aut per contumeliam aut per honorem indignissimum abiecit. 4Appellatus est a mimis quasi obstupratus eosdemque itaut nonapparerentsubito deportavit. 5 Bellum etiamquod pater paeneconfeceratlegibus hostium addictus remisit ac Romam reversus est. 6Romam ut reditsubactore suo Saotero post se in curru locato itatriumphavitut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur.Etiam in orchestra hoc idem fecit. 7 Et cum potaret in lucemhelluareturque viribus Romani imperiivespera etiam per tabernas adlupanaria volitavit. 8 Misit homines ad provincias regendas velcriminum socios vel acriminosis commendatos. 9 In senatus odium itavenitut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviretfieretque contemptu crudelis.

IV. 1 VitaCommodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionemconsilia inirenon sine praefecti praetorii Tarruteni Paterniconsilio. 2 Datum [n]autem est negotium peragendae necis ClaudioPompeiano propinquo. 3 Qui ingressus ad Commodum destricto gladiocum faciendi potestatem habuissetin haec verba prorumpens "Hunctibi pugionem senatus mittit" detexit facinus fatuus necimplevit multis cum eo participantibus causam. 4 Post haec interfectisunt Pompeianus primo et Quadratusdein Norbana atque Norbanus etParalius; et mater eius et Lucilla in exilium exacta. 5 Tum praefectipraetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentuSaotericuius potentiam p(opulus) R(omanus) ferre non poteraturbane Saoterum eductum a palatio sacrorum causa et redeuntem inhortos suos per frumentarios occiderunt. 6 Id vero gravius quam de seipso Commodo fuit. 7 Paternum autem et huius caedis auctorem etquantum videbaturparatae necis Commodi conscium et interventoremne coniuratio latius punireturinstigante Tigidio per lati clavihonorem a praefecturae administratione summovit. 8 Post paucos diesinsimulavit eum coniurationiscum diceret ob hoc promissam Iulianifilio filiam Paterniut in Iulianum transferretur imperium. quare etPaternum et Iulianum et Vitruvium SecunduPaterni familiarissimumqui epistolas imperatorias curaratinterfecit. 9 Domus praetereaQuintiliorum omnis extinctaquod Sextus Condi[ci]ani filius speciemortis ad defectionem diceretur evasisse. 10 Interfecta et VitrasiaFaustina et Velius Rufus et Egnatius Capito consularis. 11 In exiliumautem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules. Et inmultos alios varie saevitum est.

V. 1 Posthaec Commodus nunquam facile in publicum processit neque quicquamsibi nuntiari passus est nisi quod Perennis ante tractasset. 2Perennis autem Commodi persciens invenitquemadmodum ipse potensesset. 3 Nam persuasit Commodout ipse deliciis vacaretidem veroPerennis curis incumberet; quod Commodus laetanter accepit. 4 Hacigitur lege vivens ipse cum trecentis concubinisquas ex matronarummeretricumque dilectu ad formae speciem concivittrecentisque aliispuberibus exoletisquos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisqueforma disceptatrice collegeratin palatio per convivia et balneasbacchabatur. 5 Inter haec habitu victimarii victimas immolavit. Inharena rudibusinter cubicularios gladiator[es] pugnavit lucentibusaliquando mucronibus. 6 Tunc tamen Perennis cuncta sibimetvindicavit; quos voluitinteremitspoliavit plurimosomnia iurasubvertitpraedam omnem in sinum contulit. 7 Ipse autem CommodusLucillam sororemcum Capreas mississetoccidit. 8 Sororibus deinsuis ceterisut diciturconstupratisconsobrina patris complexibussuis iniuncta uni etiam ex concubinis matris nomen inposuit. 9Uxoremquam deprehensam in adulterio exegitexactam relegavit etpostea occidit. 10 Ipsas concubinas suas sub oculis suis stuprariiubebat. 11 Nec inruentium in se iuvenum carebat infamiaomni partecorporis atque ore in sexum utrumque pollutus. 12 Occisus est eotempore etiam Claudius quasi a latronibuscuius filius cum pugionequondam ad Commodum ingressus estmultique alii senatores sineiudicio interemptifeminae quoque divites. 13 Et nonnulli perprovincias a Perenni ob divitias insimulati spoliati sunt vel etiaminterempti. 14 His autemquibus deerat ficti criminis adpositioobiciebaturquod scribere noluissent Commodum heredem.

VI. 1 Eotempore in Sarmatia res bene gestas per alios duces in filium suumPerennis referebat. 2 Hic tamen Perennisqui tantum potuitsubitoquod bello Brittanni comilitibus equestris loci viros praefeceratamotis senatoribusprodita re per legatos exercitus hostisappellatus lacerandusque militibus est deditus. 3 In cuius potentiaelocum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit. 4 Multa sane postinterfectum Perennem eiusque filium quasi a se non gesta resciditvelut in integrum restituens. 5 Et hanc quidem paenitentiam scelerumultra XXX dies tenere non potuitgraviora per Cleandrum faciens quamfecerat per supra dictum Perennem. 6 Et in potentia quidem CleanderPerenni successeratin praefectura vero Nigerqui sex tantum horispraef. praet. fuisse perhibetur; 7 mutabantur enim praef. praet. perhoras ac dies Commodo peiora omniaquam fecerat antefaciente; 8fuit Marcius Quartus praef(ectus) praet(orio) diebus quinque. Horumsuccessores ad arbitrium Cleandri aut retenti sunt aut occisi; 9 adcuius nutum etiam libertini in senatum atque in patricios lecti sunttuncque primum viginti quinque consules in unum annum venditaequeomnes provinciae. 10 Omnia Cleander pecunia venditabat: revocatos deexilio dignitatibus ornabatres iudicatas rescindebat. 11 Qui tantumper stultitiam Commodi potuitut Byrrumsororis Commodivirumreprehendentem nuntiantemque Commodoquae fiebantin suspicionemregni adfectati traheret et occideret multis aliisqui Byrrumdefendebantpariter interemptis. 12 Praefectus etiam Aebutianusinter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliisduobusquos ipse delegeratpraefectus est factus. 13 Tuncque primumtres praef. praet. fuereinter quos libertinusqui a pugioneappelatus est.

VII. 1 Sedet Cleandro dignus tandem vitae finis inpositus. Nam cum insidiisillius Arrius Antoninus fictis criminibus in Attali gratiamquem inproconsulatu Asiae damnaveratesset occisus nec eam tum invidiampopulo saeviente Commodus ferre potuissetplebi ad poenam donatusest2 cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter interemptisunt. 3 Cleander inter cetera etiam concubinas eius constupravitdequibus filios suscepitqui post eius interitum cum matribusinterempti sunt. 4 In cuius locum Iulianus et Regillus subrogatisuntquos et ipsos postea poenis adfecit. 5 His occisis interemitServilium et Dulium Silanos cum suismox Antium Lupum et PetroniosMamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore suagenitum 6 et post eos sex simul ex consulibusAllium FuscumCaeliumFelicemLucceium TorquatumLarcium EurupianumValerium BassianumPactumeium Magnum cum suis7 atque in Asia Sulpicium Crassum proconsule et Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem etconsobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos.8 Destinaverat et alios quattuor decem occiderecum sumptus eiusvires Romani imperii sustinere non possent.

VIII. 1Inter haec Commodus senatu semet ridentecum adulterum matrisconsulem designassetappellatus est Pius; cum occidisset Perennemappelatus est Felixinter plurimas caedes multorum civium quasiquidam novus Sylla. 2 Idem Commodusille Piusille Felixfinxisseetiam quandam contra se coniurationem diciturut multos occideret. 3Nec alia ulla fuit defectio praeter Alexandriqui postea se etsuosinteremitsororis Lucillae; 4 appellatus est Commodus etiamBrittannicus ab adulatoribuscum Brittanni etiam imperatorem contraeum deligere voluerint. 5 Appellatus est etiam Romanus Herculesquodferas Lanuvium in amphitheatro occidisset; erat enim haec illiconsuetudout domi bestias interficeret. 6 Fuit praeterea eadementiaut urbem Romanam coloniam Commodianam vocari voluerit; quifuror dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus. 7 Voluit etiamin circo quadrigas agitare. 8 Dalmaticatus in publico processit atqueita signum quadrigis emittendis dedit. 9 Et eo quidem temporequo adsenatum rettulit de Commodiana facienda Romanon solum senatus hoclibenter accepit per inrisionemquantum intellegitursed etiam seipsum Commodianum vocavitCommodum Herculem et deum appellans.

IX. 1Simulavit se et in Africam iturumut sumptum itinerarium exigeretet exegit eumque in convivia et aleam convertit. 2 Motilenumpraef.praetoriiper ficus veneno interemit. accepit statuas in Herculishabitueique immolatum est ut deo. 3 Multos praeterea paraveratinterimere. Quod per parvolum quendam proditum estqui tabulam ecubiculo eiecitin qua occidendorum erant nomina scripta. 4 SacraIsidis coluitut et caput raderet et Anubim portaret. 5 Bellonaeservientes vere exsecare brachium praecepit studio crudelitatis. 6Isiacos vero pineis usque ad perniciem pectus tundere cogebat. CumAnubin portaretcapita Isiacorum graviter obtundebat ore simulacri.Clava non solum leones in veste muliebri et pelle leoninased etiamhomines multos adflixit. Debiles pedibus et eosqui ambulare nonpossentin gigantum modum formavitita ut a gentibus de pannis etlinteis quasi dracones tegerentureosdemque sagittis confecit. SacraMithriaca homicidio vero polluitcum illic aliquid ad speciemtimoris vel dici vel fingi soleat.

X. 1 Iampuer et gulosus et impudicus fuit. Adulescens omne genus hominuminfamavitquod erat secumet ab omnibus est infamatus. 2 Inridentesse feris obiciebat. Eum etiamqui Tranquilli librum vitam Caligulaecontinentem legeratferis obici iussitquia eundem diem natalishabueratquem et Caligula. 3 Si quis sane se mori vellepraedixissethunc invitum praecipitari iubebat. 4 In iocis quoqueperniciosus. Nam eumquem vidisset albescentes inter nigros capillosquasi vermiculos haberesturno adpositoqui se vermes sectaricrederetcapite suppuratum reddebat obtunsione oris. 5 Pinguemhominem medio ventre dissicuitut eius intestina subito funderentur.6 Monopodios et luscinios eosquibus aut singulos oculos tulissetaut singulos pedes fregissetappellabat. 7 Multos praeterea passimextinxit aliosquia barbarico habitu occurrerantalios quia nobileset speciosiores erant. 8 Habuit in deliciis homines appellatosnominibus verendorum utriusque sexusquos libentius suis osculisapplicabat. 9 Habuit et hominem pene prominentem ultra modumanimaliumquemonon appellabatsibi carissimum. quem et ditavit etsacerdotio Herculis rustici praeposuit.

XI. 1Dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse necabstinuisse gustum aliisut putabatinrisis. 2 Duos gibbos retortosin lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statimpromovit ac ditavit. 3 Praef. praet. suum Iulianum togatum praesenteofficio suo in piscinam detrusit. Quem saltare etiam nudum anteconcubinas suas iussit quatientem cymbala deformato vultu genereleguminum coctorum. 4 Ad convivium propter luxuriae continuationemraro vocavit. 5 Lavabat per diem septies atque octies et in ipsisbalneis edebat. 6 deorum templa pollutus stupris et humano sanguine.7 Imitatus est et medicumut sanguinem hominibus emitteret scalprisferalibus. 8 Menses quoque in honorem eius pro Augusto CommodumproSeptembri Herculempro Octobri Invictumpro NovembriExsuperatoriumpro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatoresvocabant. 9 Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suaeMarciaequam pictam in Amazone diligebatpropter quam et ipseAmazonico habitu in harenam Romanam procedere voluit. 10 Gladiatoriumetiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepiteo gaudioquasiacciperet triumphalia. 11 Iudum semper ingressus est etquotiensingredereturpublicis monumentis indi iussit. 12 Pugnasse autemdicitur septingenties tricies quinquies. 13 Nominatus inter Caesaresquartum iduum Octobriumquas Herculeas postea nominavitPudente etPollione conss. 14 Appellatus Germanicus idibus Herculeis Maximo etOrfito consulibus.

XII. 1Adsumptus est in omnia collegia sacerdotalia sacerdos XIII.kl.Invictas Pisone Iuliano consulibus. 2 Profectus in GermaniamXIIII.kal. Aeliasut postea nominavit. 3 Isdem conss. togam virilemaccepit. 4 Cum patre appellatus imperator V. kal. ExsuperatoriasPollione iterum [a]et Apro consulibus. 5 Triumphavit X. kal. Ian.isdem consulibus. 6 Iterum profectus III. non. Commodias Orfito etRufo consulibus. 7 Datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domoPalatina Commodiana conservandus XI. kal. Romanas Praesente iterumconsule. 8 Tertio meditans de profectione a senatu et populo suoretentus est. 9 Vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano iterumconsule. 10 Inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patretrecenties sexagies quinquies11 item postea tantum palmarumgladiatoriarum confecisse vel victis retiariis vel occisisut millecontingeret. 12 Ferarum autem diversarum manu sua occiditita utelephantos occideretmulta milia. et haec fecit spectante saepepopulo Romano.

XIII. 1Fuit autem validus ad haecalias debilis et infirmusvitio etiaminter inguina prominentiita ut eius tumorem per sericas vestespopulus Romanus agnosceret. 2 Versus ideo multi scripti suntdequibus etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur. 3 Virium adconficiendas feras tantarum fuitut elephantum conto transigeret etorygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa miliaferarum ingentium conficeret. 4 Inpudentiae tantae fuitut cummuliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens publice saepissimebiberit. 5 Victi sunt sub eo tamencum ille sic viveretper legatosMaurivicti Daci Pannoniae quoque conpositaeBrittanniainGermania et in Dacia imperium eius recusantibus provincialibus; 6quae omnia ista per duces sedata sunt. 7 Ipse Commodus insubscribendo tardus et neglegensita ut libellis una forma multissubscriberetin epistolis autem plurimis "Vale" tantumscriberet. 8 Agebanturque omnia per aliosqui etiam condemnationesin sinum vertisse dicuntur.

XIV. 1 Perhanc autem neglegentiamcum et annonam vastarent hiqui tunc rem p.gerebantetiam inopia ingens Romae exorta estcum fruges nondeessent. 2 Et eos quidemqui omnia vastabantpostea Commodusoccidit atque proscripsit. 3 Ipse vero saeculum aureum Commodianumnomine ad simulans vilitatem proposuitex qua maiorem penuriamfecit. 4 Multi sub eo et alienam poenam et suam salutem pecuniaredemerunt. 5 Vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturaset inminutiones malorum et alios pro aliis occidit. 6 Vendidit etiamprovincias et administrationescum hiper quos venderetpartemacciperentpartem vero Commodus. 7 Vendidit nonnullis et inimicorumsuorum caedes. Vendiderunt subeo etiam eventus litium liberti. 8Praefectos Paternum et Perennem non diu tulitita tamen ut etiam dehis praefectisquos ipse fecerattriennium nullus impleretquorumplurimos interfecit vel veneno vel gladio. Et praefectos urbi eademfacilitate mutavit.

XV. 1Cubicularios suos libenter occiditcum omnia ex nutu eorum semperfecisset. 2 Eclectus cubicularius cum videret eum tam facilecubicularios occiderepraevenit eum et factioni mortis eiusinterfuit. 3 Spectator gladiatoria sumpsit armapanno purpureo nudoshumeros advelans. 4 Habuit praeterea moremut omnia quae turpiterquae inpurequae crudeliterquae gladiatoriequae lenonie faceretactis urbis indi iuberetut Marii Maximi scripta testantur. 5Commodianum etiam p. R. dixitquo saepissime praesente gladiatorpugnavit. 6 Sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus favissetinrisum se credens populum Romanum a militibus classiariisqui veladucebantin amphitheatro interimi praeceperat. 7 Urbem incendiiusseratutpote coloniam suam; quod factum essetnisi Laetus praef.praet. Commodum deterruisset. 8 Appellatus est sane inter ceteratriumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus primus secutorum.

XVI. 1Prodigia eius imperio et publice et privatim haec facta sunt: crinitastella apparuit. 2 Vestigia deorum in foro visa sunt exeuntia. Etante bellum desertorum caelum arsit. Et repentina caligo ac tenebrain circo kalendis Ianuariis oborta. Et ante lucem fuerant etiamincendiariae aves ac dirae. 3 De Palatio ipse ad Caelium montem inVectilianas aedes migravit negans se in Palatio posse dormire. 4Ianus geminus sua sponte apertus est et Anubis simul acrum marmoreummoveri visum est. 5 Herculis signum aeneum sudavit in Minucia perplures dies. Bubo et iam supra cubiculum eius deprehensa est tamRomae quam Lanuvii. 6 Ipse autem prodigium non leve sibi fecit: namcum in gladiatoris occisi vulnus manum misissetad caput sibidetersit et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatoresnontogatos ad munus convenirequod funeribus solebatipse in pullisvestimentis praesidens. 7 Galea eius bis per portam Libitinensemelata est. 8 Congiarium dedit populo singulis denarios septingenosvicenosquinos. Circa alios omnes parcissimus fuitquod luxuriaesumptibus aerarium minueret. 9 Circenses multos addidit ex libidinepotius quam religione et ut dominos factionum ditaret.

XVII. 1His incitatilicet nimis seroQuintus Aemilius Laetus praef.etMarcia concubina eius inierunt coniurationem ad occidendum eum. 2Primumque ei venenum dederunt; quod cum minus operareturperathletamcum quo exerceri solebateum strangularunt. 3 Fuit formaquidem corporis iustavultu insubidout ebriosi solentet sermoneinconditocapillo semper fucato et auri ramentis inluminatoadurenscomam et barbam timore tonsoris. 4 Corpus eius ut unco trahereturatque in Tiberim mitteretursenatus et populus postulavitsedpostea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum est. 5Opera eius praeter Iavacrumquod Cleander nomine ipsius feceratnulla exstant. 6 Sed nomen eius alienis operibus incisum senatuserasit. 7 Nec patris autem sui opera perfecit. Classem Africanaminstituitquae subsidio essetsi forte Alexandrina frumentacessassent. 8 Ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianamtogatam appellavitcum classem quoque Africanam CommodianamHerculeam appellasset. 9 Ornamenta sane quaedam colosso addiditquaepostea cuncta sublatasunt. 10 Colossi autem caput dempsitquodNeronis essetac suum inposuit et titulum more solito subscripsitita ut illum gladiatorium et effeminatum non praetermitteret. 11 Hunctamen Severusimperator gravis et vir nominis suiodioquamvidetursenatus inter deos rettulit flamine additoquem ipse vivussibi paraveratHerculaneo Commodiano. 12 Sorores tres superstitesreliquit. ut natalis eius celebrareturSeverus instituit.

XVIII. 1Adclamationes senatus post mortem Commodi graves fuerunt. 2 Ut autemscireturquod iudicium senatus de Commodo fueritipsasadclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti :3 "Hosti patriae honores detrahanturparricidae honoresdetrahanturparricida trahatur. Hostis patriaeparricidagladiatorin spoliario lanietur. 4 Hostis deorum carnifex senatushostisdeorum parricida senatus: hostis deorumhostis senatus. Gladiatoremin spoliario. 5 Qui senatum occiditin spoliario ponatur: quisenatum occiditunco trahatur: qui innocentes occidituncotrahatur: hostis parricidavere vere. Qui sanguini suo non pepercitunco trahatur. 6 Qui te occisurus fuitunco trahatur. 7 Nobiscumtimuistinobis cum periclitatus es. Ut salvi simusIuppiter optimemaximeserva nobis Pertinacem. 8 Fidei praetorianorum feliciter.praetoriis cohortibus feliciter. Exercitibus Romanis feliciter. 9Pietati senatus feliciter. 10 Parricida trahatur. Rogamus Augusteparricida trahatur. Hoc rogamusparricida trahatur. Exaudi Caesar:delatores ad leonem. exaudi Caesar: Speratum ad leonem. 11 Victoriaepopuli R. feliciter. Fidei militum feliciter. Fidei praetorianorumfeliciter. Cohortibus praetoriis feliciter. 12 Hostis statuasundiqueparricidae statuas undiquegladiatoris statuas undique.Gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. Necator civiumtrahaturparricida civium trahatur. 13 Gladiotoris statuaedetrahantur. 14 Te salvo salvi et securi sumusvereveremodoveremodo dignemodo veremodo libere. 15 Nunc securi sumus:delatoribus metum. Ut securi simusdelatoribus metum. salvi simusdelatores de senatudelatoribus fustem. Te salvo delatores adleonem. 16 Te imperante delatoribus fustem.

XIX. 1Parricidae gladiatoris memoria aboleaturparricidae gladiatorisstatuae detrahantur. Impuri gladiatoris memoria aboleatur.Gladiatorem in spoliario. Exaudi Caesar : carnifex unco trahatur. 2Carnifex senatus more maiorum unco trahatur. Saevior Domitianoimpurior Nerone. Sic fecitsic patiatur. Memoriae innocentiumserventur. honores innocentium restituasrogamus. 3 Parricidaecadaver unco trahaturgladiatoris cadaver unco trahaturgladiatoriscadaver in spoliario ponatur. Perrogaperrogaomnes censemus uncotrahendum. 4 Qui omnes occiditunco trahatur. Qui omnem aetatemocciditunco trahatur. Qui utrumque sexum occiditunco trahatur.Qui sanguini suo non pepercitunco trahatur. Qui templa spoliavitunco trahatur. 5 Qui testamenta delevitunco trahatur. Qui vivosspoliavitunco trahatur. Servis serviimus. 6 Qui pretia vitaeexegitunco trahatur. Qui pretia vitae exegit et fidem non servavitunco trahatur. Qui senatum vendiditunco trahatur. Qui filiisabstulit hereditatemunco trahatur. 7 Indices de senatu. Delatoresde senatu. Servorum subornatores de senatu. 8 Et tu nobiscumtimuistiomnia sciset bonos et malos nosti. Omnia scisomniaemendapro te timuimus. O nos feliceste viro imperante. Deparricida referreferperroga. Praesentiam tuam rogamus. 9Innocentes sepulti non sunt: parricidae cadaver trahatur. Parricidasepultos eruit: parricidae cadaver trahatur."

XX. 1 Etcum iussu Pertinacis Livius La[u]rensisprocurator patrimoniiFabioChiloni consuli designato dedissetper noctem Commodi cadaversepultum. 2 Senatus adclamavit : "Quo auctore sepelierunt? 3Parricida sepultus eruaturtrahatur." Cingius Severus dixit :"Iniuste sepultus est. Qua pontifex dicohoc collegiumpontificum dicit. 4 Quoniam laeta iam percensuinunc convertar adnecesseria : censeoquae isqui non nisi ad perniciem civium et addedecus suum vixitob honorem suum decerni coegitabolenda. 5Statuasquae undique suntabolendasnomenque ex omnibus privatispublicisque monumentis eradendum mensesque his nominibus nuncupandosquibus nuncupabanturcum primum illud malum in republica incubuit."