Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


VITA CLODII ALBINI
IULII CAPITOLINI

I. 1 Uno eodemque prope tempore post Pertinacemqui auctore Albino interemptus estIulianus a senatu RomaeSeptimius Severus ab exercitu in SyriaPescennius Niger in OrienteClodius Albinus in Gallia imperatores appellati. 2 Et Clodium quidem Herodianus dicit Severi Caesarem fuisse. Sed cum alter alterum indignaretur imperare nec Galli ferre possent aut Germaniciani exercitusquod et ipsi suum specialem principem haberentundique cuncta turbata sunt. 3 Fuit autem Clodius Albinus familia nobiliHadrumetinus tamen ex Africa. 4 Quare sortem illamquae Severum laudatum in Pescennii vita diximusad se traheratnolens intellegi "pessimus Albus"quod eodem versu continebaturquo et Severi laus et adprobatio Nigri Pescennii. 5 Sed priusquam vel de vita eius vel de morte disseroetiam hoc discendum estquod eum nobilem fecit.

II. 1 Nam ad hunc eundem quondam Commoduscum [eum] successorem Albino daretlitteras dederatquibus iusseratut Caesar esset. exemplum indidi : "Imperator Commodus Clodio Albino. Alias ad te publice de successione atque honore tuo misised hanc familiarem et domesticamomnemut videsmea manu scriptamqua tibi do facultatemutsi necessitas fueritad milites prodeas et tibi Caesareanum nomen adsumas. 3 Audio enim et Septimium Severum et Nonium Marcum male de me apud milites loquiut sibi parent stationis Augustae procurationem. 4 Habebis praetereacum id fecerisdandi stipendii usque ad tres aureos liberam potestatemquia et super hoc ad procuratores meos litteras misiquas ipse signatas excipies signo Amazonio etcum opus fueritrationalibus dabisne te non audiantcum de aerario volueris imperare. 5 Sane ut tibi insigne aliquod imperialis maiestatis accedatiam habebis utendi coccini pallii facultatem vel me praesente et ad me et cum mecum fuerishabiturus et purpuram sed sine auroquia ita et proavus meus Verusqui puer vita functusab Hadrianoqui eum adoptavitaccepit."

III. 1 His litteris acceptis [Albinus] facere idquod iubebatnoluitvidens Commodum propter mores suosquibus rem pub. perdiderat et se dedecoraveratquandocumque feriendum et timensne ipse pariter occideretur. 2 Extat denique illius contioquacum accepit imperium et quidem Severiut quidamvoluntate firmatumhuius rei memoriam facit. 3 Cuius hoc exemplum est : " Invitum meconmilitionesductum ad imperium etiam illud probatquod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati et Severi Augusti parendum estquia credo sub homine optimo et viro forti posse benerem p. regi." 4 Nec negari potestquod etiam Marius Maximus dicithunc animum Severo primum fuisseut si quid ei contingeretPescennium Nigrum et Clodium Albinum sibi substitueret. 5 Sed postea et filiis iam maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressissemaxume precibus uxoris adductus. 6 Denique Severus eum et consulem designavitquod utique nisi de optimo viro non fecissethomo in legendis magistritibus diligens.

IV. 1 Sed ut ad eum redeamfuitut dixiAlbinus Hadrumetinus oriundosed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahensPostumiorum scilicet et Albinorum et Ceioniorum. 2 Quae familia hodie quoqueConstantine maximenobilissima est et per te aucta et augendaquae per Gallienum et Gordianos plurimum crevit. 3 Hic tamen natus lare modicopatrimonio pertenuiparentibus sanctispatre Ceionio Postumomatre Aurelia Messalinaprimus suis parentibus fuit. 4 Cum exceptus uteroquod contra consuetudinem puerorumqui nascunturet solent rubereesset candidissimusAlbinus est dictus. 5 Quod verum esse patris epistula ad Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designatadfinemquantum videtureorum ipsorum. 6 Epistula Ceioni Postumi ad Aelium Bassianum : " Filius mihi natus est VII. kal. Decembresita candidus statim toto corporeut linteamenquo exceptus estvinceret. 7 Quare susceptum eum Albinorum familiaequae mihi tecum communis estdediAlbini nomine inposito. Facut rem publicam et te et nosut facisdiligas."

V. 1 Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegiteruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriterquod esset animi iam inde militaris et superbi. 2 Nam fertur in scolis saepissime cantasse inter puerulos :

Arma amens capionec sat rationis in armis

repetens :

arma amens capio.

3 Huic multa imperii signacum esset natusfacta dicuntur; nam et bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus estquod mirandum fuit cum cornibus [tum colore]. 4 Quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicunturquodcum illic sortem de fato suo tollerethis versibus eidem dicitur esse responsum :

Hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet equessternet Poenos Gallumque rebellem.

5 Et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat. Ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictum "sternet Poenos"quod Septimius Afer esset. Fuit et aliud signum futuri imperii. 6 Nam cum Caesareana familia hoc speciale habueritut parvuli domus eius in testudineis alveis lavarenturnato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris adlata est : 7 quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicarinobilitandum etiam hinc sperans. 8 Cum rarum esset aquilas in his locis videriin quibus natus est Albinusseptima eius die hora conviviiquod celebritati pueri deputabaturcum ei fierent nominaseptem aquilae parvulae denidis adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri constitutae: ne hoc omen pater abnuitiussit aquilas ali et diligenter curari. 9 Accessit omenquodcum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarenturquod forte lotae atque udae essent russulae fasciolaequas mater praegnas paraveratpurpurea matris [fascea] inligatus est fascea: unde illi ioco nutricis etiam Porfyri nomen inditum est. 10 Haec atque alia signa imperii futuri fuere. quae qui volet nosseAelium Cordum legatqui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur.

VI. 1 Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines innotuit. 2 Egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo temporequod Avidius rebellabatfideliter tenuit. 3 Dein per Commodum ad Galliam translatusin qua fusis gentibus Transrenanis celebre nomen suum et apud Romanos et apud barbaros fecit. 4 Quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini utendi. 5 Quibus omnibus ille prudenter abstinuit dicens Commodum quaererequi aut cum eo perirentaut quos cum causa ipse posset occidere. 6 Quaesturae gratia illi facta est. Qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuitquod ad exercitum festino mitteretur. 7 Dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. Nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in theatro pugnas exhibuisse perhibetur. 8 Consul a Severo declaratus est eo temporequo illum sibi paraverat cum Pescennio subrogaret.

VII. 1 Ad imperium venit natu iam grandior et maior Pescennio Nigrout Severus ipse in vita sua loquitur. 2 Sed victo Pescenniocum et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videretquod esset viranti quae familiaelitteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misitquibus hortabaturutquoniam occisus esset Pescennius Nigeripse cum eo fideliter rem p. regeret. Quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit : 3 "Imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesarifratri amantissimo et desiderantissimosalutem. 4 Victo Pescennio litteras Romam dedimusquas senatus tui amantissimus libenter accepit. Te quaesout eo animo rem p. regasquo dilectus es frater animi meifrater imperii. 5 Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. Infantulo tuo - Pescennio Princo munera digna suo loco tuoque mittemus. 6 Tu velim exercitus rei p. ac nobis retentesmi unanimemi carissimemi amantissime."

VIII. 1 Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis deditquibus praecepitut epistolam publice darentpostea vero dicerent se velle pleraque occulte suggererequae ad res bellicas pertinerent et ad secreta castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum venissent quasi mandata dicturiquinque validissimi eum interimerent gladiolis infra vestem latentibus. 2 Nec illorum quidem fides defuit; nam cum ad Albinum venissent et epistolam dedissentqua lecta cum dicerent quaedam secretius suggerenda et locum se motum ab omnibus arbitris postularentet cum omnino neminem paterentur ad porticum longissimam cum Albino progredi ea speciene mandata proderenturAlbinus intellexit insidias. 3 Denique indulgens suspicionibus eos tormentis dedit. Qui diu primo pernegaruntsed postea victi necessitate confessi sunt eaquae Severus isdem praeceperat. 4 Tunc iam proditis rebus et apertis insidiis eaquae suspicabaturAlbinus clara esse intellegens exercitu ingenti collecto contra Severum atque eius duces venit.

IX. 1 Et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior fuitpost autem Severus ipsecum id egisset apud senatumut hostis iudicaretur Albinuscontra eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit in Gallia non sine varietate fortunae. 2 Denique cum sollicitus augures consuleretresponsum illi estut dicit Marius Maximusventurum quidem in potestatem eius Albinumsed non vivum nec mortuum. Quod et factum est. 3 Nam cum ultimo proelio commissum essetinnumeris suorum caesisplurimis fugatismultis etiam deditis Albinus fugit etut multi dicuntse ipse percussitut aliiservo suo percussus semivivus ad Severum deductus est - unde confirmatum est auguriumquod fuerat ante praedictum -multi praeterea dicunta militibusqui eius nece a Severo gratiam requirebant. 5 Fuit Albino unusut aliqui dicuntfilius; Maximus dicitduo. Quibus primum veniam deditpostea vero eos cum matre percussit et in profluentem abici iussit. 6 Caput eius excisum pilo circumtulit Romamque misit litteris ad senatum datisquibus insultavitquod Albinum tantopere dilexissentut eius adfines et fratrem praecipue ingenti honore cumularent. 7 Iacuisse ante praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos dicitur usque ad fetoremIaniatumque a canibus in profluentem abiectum est.

X. 1 De moribus eius varia dicuntur. Et Severus quidem ipse haec de eodem loquiturut eum dicat turpemmalitiosumimprobuminhonestumcupidumluxuriosum. 2 Sed haec belli tempore vel post bellumquando ei iam de hoste credi non poterat3 cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras et multi de Albino bene senserint et Severus ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit etcum de successore cogitarethunc primum habuerit ante oculos. 4 Extant praeterea Marci epistolae de hoc eodemquae testimonium et virtutum eius ferant et morum. 5 Quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit. 6 "Marcus Aurelius Antoninus praefectis suis salutem. Albino ex familia CeioniorumAfro quidem homini sed non multa ex Afris habentiPlautilli generoduas cohortes alares regendas dedi. 7 Est homo exercitatusvita tristisgravis moribus. puto eum rebus castrensibus profuturumcerte offuturum [non] esse [non] satis novi. 8 Huic salarium duplex decrevivestem militarem simplicemsed loci suistipendium quadruplum. Hunc vos adhortaminiut se rei p. ostentethabiturus praemium quod merebitur." 9 Est et alia epistulaqua idem Marcus Avidii Cassi temporibus de hoc eodem scripsitcuius exemplum hoc est : 10 "Laudanda est Albini constantiaqui graviter deficientes exercitus tenuitcum ad Avidium Cassium confugerent. Et nisi hic fuissetomnes fecissent. 11 Habemus igitur virum dignum consulatuquem sufficiam in locum Cassi Papiriqui mihi exanimis prope iam nuntiatus est. 12 Quod interim a te publicari nolone aut ad ipsum Papirium aut ad eius affectus perveniat nosque videamur in locum viventis consulem subrogasse."

XI. 1 Et istae igitur epistulae constantem virum Albinum fuisse indicantet illud praecipuequod ad eas civitates instaurandasquas Niger adtriveratpecuniam misitquo facilius sibi earum accolas conciliaret. 2 Gulosum eum Cordusqui talia persequitur in suis voluminibusfuisse dicitet ita quidem ut pomorum tantum hauseritquantum ratio humana non patitur. 3 Nam et quigentas ficus passariasquas Graeci callistruthias vocantieiunum comedissa dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficadulas centum et ostrea quadringenta. 4 Vini sane parcum fuisse dicitquod Severus negatqui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. 5 Cum suis ei numquam convenit vel propter vinulentiamut dicit Severusvel propter morum [vi] acrimoniam. 6 Uxori odiosissimus fuitservis iniustusatrox circa militemnam saepe etiam ordinarios centurionesubi causae qualitas non postulavitin crucem sustulit. Verberavit certe virgis saepissime neque umquam delictis pepercit. 7 In vestitu nitidissimus fuitin convivio sordidissimus et soli studens copiaemulierarius inter primos amatoresaversae Veneris semper ignarus et talium persecutoragri colendi peritissimusita ut etiam Georgica scripserit. 8 Milesias nonnulli eiusdem esse dicuntquarum fama non ignobilis habeturquamvis mediocriter scriptae sint.

XII. 1 A senatu tantum amatus estquantum nemo principumin odium speciatim Severiquem vehementer ob crudelitatem oderant senatores. 2 Denique victo eo plurimi senatores a Severo interfecti suntqui eius partium vel vere fuerant vel esse videbantur. 3 Denique cum apud Lugdunum eundem interfecissetstatim litteras requiri iussitut inveniret vel ad quos ipse scripsissetvel qui ad eum rescripsissentomnesque illosquorum epistolas repperithostes iudicari a senatu fecit; 4 nec his pepercitsed et ipsos interemit et bona eorum proposuit atque in aerarium publicum rettulit. 5 Extat epistola Severiquae ostendit animum suummissa ad senatumcuius hoc exemplum est : 6 "Nihil mihi gravius potest evenirep. c.quam ut vestrum iudicium Albinus haberet potius quam Severus. 7 Ego frumenta rei p. detuliego multa bella pro re p. gessiego populo Romano tantum olei detuliquantum rerum natura vix habuit. Ego interfecto Pescennio Nigro vos a malis tyrannicis liberavi. 8 Magnam sane mihi reddidistis vicemmagnam gratiam: unum ex Afris et quidem Hadrumetinisfingentemquod de Ceioniorum stemmate sanguinem duceretusque adeo extulistisut eum principem habere velletis me principesalvis liberis meis. 9 Defuitne quaeso tanto senatuquem amare deberetisqui vos amaret? Huius fratrem honoribus extulistisab hoc consulatusab hoc praeturasab hoc speratis cuiusvis magistratus insignia. 10 Non eam gratiam mihi redditis quam maiores vestri contra Pisonianam factionemquam item pro Traianoquam nuper contra Avidium Cassium praestiterunt : fictum illum et ad omnia mendaciorum genera paratumqui nobilitatem quoque mentitus estmihi praeposuistis. 11 Quin etiam audiendus in senatu fuit Statilius Corfulenusqui honores Albino et eius fratri decernendos ducebatcui hoc superfuitut de me ille decerneret homo nobilis et triumphum. 12 Maior fuit dolorquod illum pro litterato laudandum plerique duxistiscum ille neniis quibusdam anilibus occupatus inter Milesias Punicas Apulei sui et ludicra litteraria consenesceret." 13 Hinc apparetquanta severitate factionem vel Pescennianam vel Clodianam vindicaverit. 14 Quae quidem omnia in vita eius posita sunt. Quae qui diligentius scire velitlegat Marium Maximum de Latinis scriptoribusde Graecis scriptoribus Herodianumqui ad fidem pleraque dixerunt.

XIII. 1 Fuit statura proceruscapillo renodi et crispofronte latacandore mirabili et [stupendo]ut plerique putentquod ex eo nomen acceperitvoce muliebri et prope ad eunuchorum sonummotu faciliiracundiam gravifurore tristissimoin luxurie variusnam saepe appetens vinifrequenter abstinens2 armorum sciensprorsus ut non male sui temporis Catilina diceretur. 3 Non ab re esse credimus causas ostenderequibus amorem senatus Clodius Albinus meruerit: 4 cum Brittannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperissetcum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatumprocessit ad milites et hac contione usus est : 5 "Si senatus p. R. suum illud vetus haberet imperium nec in unius potestate res tanta consisteretnon ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent. [essent] in imperio consulari nostrae illae gentes CeioniorumAlbinorumPostumiorumde quibus patres vestriqui et ipsi ab avis suis audierantmulta didicerunt. 6 Et certe Africam Romano imperio senatus adiunxitGalliam [senatus addidit]senatus sebegit Hispaniasorientalibus populis senatus dedit legesParthos temptavit senatus; subegissetnisi tam avarum principem Romano exercitui fortuna rei p. tunc dixisset. 7 Brittanias Caesar subegitcerte senator nondum tamen dictator. Hic ipse Commodus quanto melior fuissetsi timuisset senatum? 8 Et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuitqui sordidum et inpurum principem damnare non timuitcum sententiae in eum dictae sintqui vitae necisque potestatem atque imperium tunc tenebat. 9 Quareconmilitonesego Caesareanum nomenquod mihi Commodus detulitnolo. di faxintut ne alii quidem velint. 10 Senatus imperetprovincias dividatsenatus nos consules faciat. Et quid dico senatus? Vos ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores."

XIV. 1 Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. Quae Commodum in Albinum exasperavitstatimque successorem misit Iunium Severumunum ex contubernalibus suis. 2 Senatui autem tantum placuitut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interemptoita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerintut eum sibi socium adscisceret[et] apud Iulianum de occidendo Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. 3 Ut autem hoc verum intellegaturepistolam Commodi ad praef. praet. suos datam inseruiqua de occidendo Albino significavit suam mentem : 4 "Aurelius Commodus praefectis salutem. Audisse vos credoprimum fictum essequod ego meorum consilio interfectus essemdeinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitamqui semultum senatui commendatidquequantum videmusnon frustra. 5 Nam qui principem unum in re p. negat esse debere quique adserit a senatu oportere totam rem p. regiis senatum sibi petit imperium. Cavete igitur diligentissime; iam enim hominem scitis vobismilitibus populoque vitandum." Has litteras cum Pertinax invenissetin Albini odium publicavit. Quare Albinus occidendi Pertinacis Iuliano auctor fuit.