Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


ANTONINUSCARACALLUS
AELI SPARTIAN
I



I. 1 Exduobus liberisquos Septimius Severus reliquitquorum unumexercitusalterum pater dixitGeta hostis est iudicatusBassianumnotum optinuisse imperium. 2 De cuius maioribus frustra putamusiterandumcum omnia in Severi vita satis dicta sint. 3 Huius igiturpueritia blandaingeniosaparentibus adfabilisamicis parentumiucundapopulo acceptagrata senatuiipsi etiam ad amoremconciliandum salutaris fuit. 4 Non ille in litteris tardusnon inbenivolentis segnisnon tenax in largitatenon lentus in clementiased parentibusvisus. 5 Deniquesi quando feris obiectos damnatosviditflevit aut oculos avertit. Quod populo plus quam amabile fuit.6 Septennis puercum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionemgravius verberatum audissetneque patrem suum neque patrem puerivelut auctores verberum diu respexit. 7 Antiochensibus et Bysantiisinterventu suo iura vetusta restituitquibus iratus fuit Severusquod Nigrum iuverant. Plautiani odium crudelitatis causa concepit. 8Quod a parentibus gratia sigillariorum acceperatid vel clientibusvel magistris sponte donavit. Sed haec puer.

II. 1Egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingeniisive quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabatrestrictiorgraviorvultu etiam truculentior factus estprorsus ut eumquempuerum scierantmulti esse non crederent. 2 Alexandrum Magnumeiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Syllam in conventuplerumque laudavit. 3 Patris superbior fuit; fratrem magna eiushumilitate despexit. 4 Post patris mortem in castra praetoria pergensapud milites conquestus est circumveniri se fratris insidiisatqueita fratrem in palatio fecit occidi. Eius corpus statim cremaripraecepit. 5 Dixit praeterea in castris fratrem sibi venenum parassematri eum inreverentem fuisse; egitque publice his gratiasqui eumocciderunt. 6 Addidit denique his quasi fidelioribus erga sestipendium. 7 Pars militum apud Albam Getam occisum aegerrimeaccepitdicentibus cunctis duobus se fidempromisisse liberisSeveriduobus servare debere8 clausisque portis diu imperator nonadmissus nisi delenitis animisnon solum querellis de Geta etcriminationibus editissed inormitate stipendii militibusut soletplacatisatque inde Romam redit. 9 Tunc sub veste senatoria loricamhabens cum armatis militibus curiam ingressus est. Hos in medio intersubsellia duplici ordine conlocavitet sic verba fecit. 10 Questus estde fratris insidiis in volute et incondite ad illius accusationem [etexcusationem] sui. 11 Quod quidem nec senatus libenter accepitcumille dixisset fratri se omnia permisissefratrem ab insidias fecissenec vicem amori reddidisse fraterno.

III. 1Post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit. Indead praetorianos processit et in castris mansit. 2 Altera dieCapitolium petit[ad] eosquos occidere parabatadfabiliter estlocutus innitensque Papiniano et Ciloni ad Palatium redit. 3 Cumflentem matrem Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratrismulieres occidere conatus estsed ob hoc retentusne augereturfratris occisi crudelitas. 4 Laetum ad mortem coegit misso a seveneno: ipse enim inter suasores Getae mortis primus fueratqui etprimus interemptus est. 5 Ipse mortem eius saepissime flevit. Multosqui caedis eius conscii fuerantinteremitsed et eumqui imaginemeius honoravit. 6 Post hoc fratrem patruelem Afrumcui pridie partesde cena miseratiussit occidit. 7 Qui cum se praecipitassetpercussorum timore et ad uxorem crure fracto erepissettamen perludibrium percussoribus deprehensus est et occisus. 8 Occidit etiamPompeianumMarci nepotemex filia natum et ex Pompeianocui nuptafuerat Lucilla post mortem Veri imperatorisquem et consulem bisfecerat et omnibus bellis praeposueratquae gravissima tunc fueruntet ita quidem ut videretur a latronibus interemptus.

IV. 1 Deinin conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus et occisusest. Quo facto percussori dixit : "Gladio te exequi oportuitmeum iussum." 2 Occisus est etiam eius iussu Patruinus antetemplum divi Piitractaque sunt eorum per plateam cadavera sinealiqua humanitatis reverentia. Filium etiam Papinianiqui antetriduum quaestor opulentum munus edideratinteremit. 3 Isdem diebusoccisi sunt innumeriqui fratris eius partibus faverant. Occisietiam libertiqui Getae administraverant. 4 Caedes deinde in omnibuslocis. Et in balneis factae caedesoccisique nonnulli etiamcenantesinter quos etiam Sammonicus Serenuscuis libri plurimi addoctrinam extant. 5 In summum discrimen etiam Chilo iterum praefectuset consul venit ob hocquod concordiam inter fratres suaserat. 6 Etcum idem Chilo sublata veste senatoria nudis pedibus ab urbanicianisraptus essetAntoninus seditionem compressit. 7 Multas praetereapostea caedes in urbe fecitpassim raptis amilitibus nonnullishominibus et occisisquasi seditionem vindicans. 8 HelviumPertinacemsuffectum consulemob hoc solumquod filius essetimperatorisoccidit. 9 Neque cessavit umquam sub diversisoccasionibus eos interficerequi fratris amici fuissent. 10 Saepe insenatumsaepe in populum superbe invectus est aut edictis propositisaut orationibus editisSyllam se etiam ostendens futurum.

V. 1 Hisgestis Galliam petit atque ut primum in eam venitNarbonensemproconsulem occidit. 2 Cunctis deinde turbatisqui in Gallia resgerebantodium tyrannicum meruit quamvis aliquando fingeret etbenignumcum esset natura truculentus. 3 Et cum multas contrahomines et contra iura civitatum fecissetmorbo inplicitus graviterlaboravit. Circa eosqui eum curabantcrudelissimus fuit. 4 Dein adorientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit. CircaRaetiam non paucos barbaros interemit militesque suos quasi Syllaemilites et cohortatus est et donavit. 5 Deorum sane se nominibusappellari vetuit[quod] Commodus feceratcum illumquod leonemaliasque feras occidissetHerculem dicerent. 6 Et cum GermanossubegissetGermanicum se appellavit vel ioco vel seriout eratstultus et demensadserenssi Lucanos vicissetLucanicum seappellandum. 7 Damnati sunt eo tempore qui urinam in eo locofeceruntin quo statuae aut imagines erant principiset qui coronasimaginibus eius detraxeruntut alias ponerentdamnatis et quiremedia quartanis tertianisque collo adnexa gestarunt. 8 Per Thraciascum praef. iter fecit; inde cum in Asiam traiceretnaufragipericulum adit antemna fractaita ut in scafam cum protectoribus[ita] descenderet. Unde in triremem a praef. classis receptus evasit.9 Excepit apros frequentercontra leonem etiam stetit. Quando etiammissis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis virtutemaccessisse [se] iactavit.

VI. 1 Posthoc ad bellum Armeniacum Parthicumque conversus ducem bellicumquisuis conpetebat moribusfecit. 2 Inde Alexandriam petitingymnasium populum convocavit eumque obiurgavit; legi etiam validos admilitiam praecepit. 3 Eos autemquos legeratoccidit exemploPtolomaei Euergetisqui octavus hoc nomine appellatus est. Datopraeterea signo militibusut hospites suos occiderentmagnam caedemAlexandreae fecit. 4 Dehinc per Cadusios et Babylonios ingressustumultuarie cum Parthorum satrapis manum contulitferis etiambestiis in hostes immissis. 5 Datis ad senatum quasi post victoriamlitteris Parthicus appellatus est; nam Germanici nomen patre vivofuerat consecutus. 6 Deinde cum iterum vellet Parthis bellum inferreatque hibernaret Edessae atque inde Carras Luni dei gratia venissetdie natalissuioctavo idus Aprilesipsis Megalensibuscum adrequisita naturae discessissetinsidiis a Macrino praef. praet.positisqui post eum invasit imperiuminteremptus est. 7 Consciicaedis fuerunt Nemesianus et frater eius Apollinaris Triccianusquequi praef. legionis secundae Parthicae militabatet qui equitibusextraordinariis praeeratet praeterea plerisque officialium inpulsuMartialis.

VII. 1Occisus est autem in medio itinere inter Carras et Edessamcumlavandae vessicae gratia ex equo descendisset atque inter protectoressuosconiuratos caedisageret. 2 Denique cum illum in equum stratoreius levaretpugione latus eius confoditconclamatumque ab omnibusest id Martialem fecisse. 3 Et quoniam dei Luni fecimus mentionemsciendum doctissimis quibusqueid memoriae traditum atque ita nuncquoque a Carrenis praecipue haberiut qui Lunam femineo nomine acsexu putaverit nuncupandamis addictus mulieribus semper inserviat;4 qui vero marem deum esse credideritis dominetur uxori neque ullasmulierbres patiatur insidias. 5 Undequamvis Graeci vel Aegyptii eogenere quo feminam hominemetiam Lunam deum dicantmystice tamenLunum dicunt.

VIII. 1Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisseut caedisnon adsciverint causamaliis alia referentibus; sed ego maluivarietatem opinionum edere quam de tanti viri caede reticere. 2Papinianum amicissimum fuisse imperatori Severout aliqui loquunturadfinem etiam per secundam uxoremmemoriae traditur; et huicpraecipue utrumque filium a Severo commendatumatque ob hocconcordia fratrum Antoninorum favisse; 4 egisse quin etiamneoccidereturcum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atqueideo una cum hisqui fautores fuerant Getaea militibus non solumpermittente verum etiam suadente Antonino occisum. 5 Multi dicuntBassianum occiso fratre illi mandasseut et in senatu per se et apudpopulum facinus dilueretillum autem respondisse non tam facileparricidium excusari posse quam fieri. 6 Est etiam haec fabellaquoddictare noluerit orationemqua invehendum erat in fratremut causaeius melior fieretqui occiderat; illum autem negantem respondissealiud esse [excusare] parricidiumaliud accusare innocentem occisum.7 Sed hoc omnino non convenit: nam neque praef. poterat dictareorationemet constat eum quasi fautorem Getae occisum. 8 Et ferturquidem Papinianuscum raptus a militibus ad Palatium trahereturoccidenduspraedivinasse dicens e(u)m stultissimum forequi in suumsubrogaretur locumnisi adpetitam crudeliter praefecturamvindicaret. 9 Quod factum est: nam Macrinus Antoninum occiditutsupra exposuimus. Qui cum filio factus in castris imperator filiumsuumqui Diadumenus vocabaturAntoninum vocavitidcirco quod apraetorianis multum Antoninus desideratus est.

IX. 1Bassianus vixit annis quadraginta tribus. Imperavit annis sex.publico funere elatus est. 2 Filium reliquitqui postea et ipseMarcus Antoninus Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninoruminoleveratut velli ex animis hominum non possetquod omniumpectora velut Aug(usti) nomen obsederat. 3 Fuit male moratus et patreduro crudelior. Avidus cibivini etiam adpetenssuis odiosus etpraeter milites praetorianos omnibus castris exosus. Prorsus nihilinter fratres simile. 4 Opera Romae reliquit thermas nominis suieximiasquarum cellam solearem architecti negant posse ullaimitationequa[lis] facta estfieri. 5 Nam et ex aere vel cyprocancelli suppositi esse dicunturquibus cameratio tota concreditaestet tantum est spatiiut id ipsum fieri nagent potuisse doctimechanis. 6 Reliquit et porticum patris nominequae gesta illiuscontineret et triumphos et bella. 7 Ipse Caracalli nomen accepit avestimentoquod populo dederatdemisso usque ad talosquod antenon fuerat. 8 Unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallaehuiusmodiin usu maxime Romanae plebis frequentatae. 9 Idem viamnovam munivitquae est sub eius thermisAntoninianis scilicetquapulchrius inter Romanas plateas non facile quicquam invenias. 10Sacra Isidis Romam deportavit et templa ubique magnifice eidem deaefecit; sacra etiam maiore reverentia celebravitquam anteacelebrabantur. 11 In quo quidem mihi mirum videturquemammodum sacraIsidis primum per hunc Romam venisse dicanturcum Antoninus Commodusita ea celebraveritut et Anubin portaret et pausas ederet; nisiforte iste addidit celebritatinon eam primus invexit. 12 Corpuseius Antoninorum sepulchro inlatum estut ea sedes reliquias eiusacciperetquae nomen addiderat.

X. 1Interest scire quemadmodum novercam suam Iuliam uxorem duxissedicatur. 2 Quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam semaxima corporis parte nudasset dixissetque Antoninus "Vellemsiliceret"respondisse fertur: "Si libetlicet. an nesciste imperatorem esse et leges darenon accipere?" 3 Quo auditofuror inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eascelebravitquassi sciret se leges dare veresolus prohiberedebuisset. 4 Matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxoremet ad parricidium iunxit incestumsi quidem eam matrimonio sociavitcuius filium nuper occiderat. Non ab re est etiam diasyrticum quiddamin eum dictum addere. 5 Nam cum Germanici et Parthici et Arabici etAlamannici nomen adscriberet (nam Alamannorum gentem devicerat)Helvius Pertinaxfilius Pertinacisdicitur ioco dixisse : "Addesi placetetiam Geticus Maximus"quod Getam occiderat fratremet Gothi Getae dicerenturquos illedum ad orientem transittumultuariis proeliis devicerat.

XI. 1Occidendi Getae multa prodigia extiteruntut in vita eius exponemus.2 Nam quamvis prior ille e vita excesseritnos tamen ordinemsecutisumusut qui et prior natus est et qui prior imperarecoeperatprior scriberetur. 3 Eo sane temporequo ab exercituappellatus est Augustus vivo patrequod ille pedibus aeger gubernarenon posse videretur imperiumcontusis animis militum et tribunorumSeverus dicitur animo volutasseut et hunc occideretnisirepugnassent praef. eiusgravis viri. 4 Aliqui contra dicunt praef.voluisse id fierised Septimium noluissene et severitas illiuscrudelitatis nomine inquinareturetcum auctores criminis militesfuerintadulescens stultae temeritatis poenas lueret tam gravissupplicii titulout a patre videretur occisus. 5 Hic tamen omniumdurissimus etut uno conplectamur verboparricida et incestuspatrismatrisfratris inimicusa Macrinoqui eum occiderattimore militum et maxime praetorianorum inter deos relatus est. 6Habet Faustinae templum et divale nomen eripuit7 certe templumquod ei sub Tauri radicibus fundaverat maritusin quo postea filiushuius Heliogabalus Antoninus sibi vel Iovi Syrio vel Soli -- incertumid est -- templum fecit.