Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


UgoFoscolo



DIDYMICLERICI PROPHETAE MINIMI
HYPERCALYPSEOS

LIBERSINGULARIS





Laur.Alderanus Rainerus J. C.
Julio Richardo Worthio Eq. Sal.

     Auctor commentarioli de studiis moribusque Didymibiennium abhincPisis editilibellum exiguum quem videsJuliut aliis perpaucissic etiam mihi permiserat exscribendumea legeut ne publici jurisfieret: id quod hactenus a me cautum fuerat. Erat enim periculum neimportunissimus quisque scriptorum novam arriperet lucricommoditatem; cum admodum constetversari inter Italos mercaturamquandam jurgiorum. Quae lues Italiae principio ex aemulationemunicipiorumsua quorumque peculiari libertate florentiumsed armiset moderatore uno carentiumorta est. Deinde ubi aemulatio indiscordiam paullatim degeneravitmalignitas in litteristamquamnecessitas superingruentis servitutiscoaluit. Nunc demumab hiscepraecipue duodeviginti annisex quo Britannia tua communia humanigeneris jura tueri se profiteturnos interim lustro

sanguineCyrnei luimus perjuria Regis:

utrummores servitutis litteras depravarintan litterae servitutemhaudfacile tibi dixerim. Sed cum Musae te raperent in Italiamubi adhucara rt ignr gaudent antiquonostrasque miserias solanturaliquidetiam pro nobis apud feliciores populos intercedunt; tunc nonnulloscernere potuisti earum sacerdotes palam in assentationemclamsaepius in obscoena conviciaprostare ad cujusque novorumdominantium utilitatemvel ad servorum impotentem dicacitatemverniliter provolutos. At adulatio paucioribus gratacoque minusfructuosa scribentibus: Mercurio benigniore reciprocantur lucrum acprobraet quae magis

densumhumeris bibit aure vulgus.

      At quod verebarid evenit. Quidam enim de natione illagrammaticorumquae est obnoxia librariorum stipendiiscum carptimHypercalypseosnescio quo pactoaliquot capita compilasset;paraphrasm vernaculamprolixis explicationibus oneratamvulgavit:tanta insuper virorum nomina ingenio doctrinaque prastantiuminsectatus estut legentibus difficilius sit stomacho temperare. TuautemJuliqui comitatem Senensium et perspectam nuper habuistietgaudes meminissegravius ferasinterpretem atque typographumoccultasse sua nominaet tantummodo Senensium civium personam praese ferentescivitatem politiori humanitate religionequehospitalitatis sane spectatissimamesse calumniatos: utpote Senensesapud sese paterentur eosdem viros lacessitum iriquossi adirenthonestissime amplecterentur. Quamquam in illa paraphrasi nequepaginamneque fortasse lineam reperiesquin Insubrem i\diwtismoénredoleat; interdum etiam Florentinitatem quasitam: quod sane indiciumInsubris grammatici est. Id non tibiquem in hanc litem adigeremarbitrumsed civibus tuis et litterarum nostrarum expertibusexplicabo.
      Gratia qua damnativa sua sponte fluit ex ore populi Florentini: verba tamenquamvis felicioris naturaut in scriptis niteantexquisitamdiligentiamatque meditationem assiduam scriptoris desiderant. Verumnonnulliqui in urbe Florentia et proximis civitatibus dant operamlibrissic scribuntut lingua nostra potius nothapra posteraservilisque Gallica linguae sororquam Romana linguae primogenitafiliaatque hares locupletissimasuaeque originis jure liberavideatur: sive quod ritu mortalium abundantiam negligentiacorrumpunt; sive quod propriatamquam communia cum plebeexpolirefastidiunt; aut potius quod consulere malunt lectoribus suetisloquentiae Francogallorum; quammagnificis quidem titulisphilosophicam atque universalem concelebrant. At contra BononiensesMediolanensesVeronenses in primisquique alibi ferulam Orbilianamadfectantarchaismos atque deridiculos logosa fabulatoribus exindustria in ludicro genere scriptura admissosnullo discrimine sibicolligunt; persaepe etiam stribligines quae Davo alicuiaut Syroaut monacho lenoni in comcedis vetustissimis ex ore profluunt; ipsaaliquando exscriptorum et typographorum errataquae in primismajorum editionibus irrepserunt. Igitur non ex arbitrio ususautaurium consensuneque ex analogianeque ex fecunditate ingeniineque ex materiae decoro; sed ex superstitione scholastica rationemsibi sumunt atque imperiurn loquendi. Sed cum res pessima factuoptimo persaepe consilio se tueaturistas sordes verborum inhistoriis atque in altioris generis oratione permiscereexemplisatque lege sanxerunt: scilicet oportere pristinas vires etgermanam speciem sermoni reddere; idque assequi omnino neminem possenisi in honorem revocentur innumera vocabula immerito obliterata.Nae lingua potius miserrimam speciem decrepita: praebeat! Lepide hoshomines poeta Senensis irridet:

troppoToscano il non Toscano accusa:

cuiversiculo piane HoratianoVenusini tripodis oraculum addam; eolibentiusquod ex Didymi codice peculiari novissimam lectionem sumnactus (nondum a quoquam animadversamne a Rich. quidem Bentlejo;quod tamen nonherculemiror; de aris enim et focis suis ageretur)

dumvitant docti vitia in eontraria eurrunt.

Sedhaec quoque vitia ex ingeniis delapsis in omne genus servitutisfluxtrunt. Sicdum alteri novitatialteri antiquitati obligantur;vis illa genialis etut ita dicamnova libertasmajorum legibusmoderata eo tandem amissa estut turbae lectorum ne suspicionequidem attingere queantutrum Attice scripseris an more Cario:

Naésthvau& Karw%n +|ghésato barbarofwénwn

Nonnevidesbarbariem verborum irrisui fuisse Iliacis etiam temporibus?Nostris vero haud absurde Pseudosenensis speraveratdolum non posseex indicio sermonisnisi a paucissimisdeprehendi.
     Neque ego loquaculum istum animadversione mea dignum existimaremnisi me illesinistra laude efferendoeruditorum virorum (quosutdixigrammaticus impudens notat) invidiae quam admodum reformidodevovisset. Invenit enim Didymus nescio in quorum monachorumbibliotheca acroama vetustum de Eunuchomachiaid estderixantis et lucrosae philologia usu. Epitomentua gratiaJulianteoculos ponam. — Postquam Mercurius infans barbato Apollini bovesfuratus essetduo Diilicet fratres et ab Jove nati et beatisimultates maximas agitabant. Quocirca Patris gravissima auctoritasintercessitet lege cautum fuit: poetasesse mercatores: itemmercatorespoetas esse prohibetor. Poena domiaes alienum: publicadedecus esto. Hanc legemsatis gratam MercurioApollo agretulit: quippe qui divina praesensione sciebataliquando ditissimosnobilissimosfortissimos quosque mortalium scribendi munusdedignaturos; idcirco clientes suosnisi mercaturae quoque vacarentfore ut egestate identidem laborarent. Hac de re multae atquecontentiosa disceptationes habita sunt in concilio DeorumdonecJanus ex duplici ore tanta tamque composita verba fecitut non solumet Jovi temperare legiet Apollini obtemperare a quo animo jussisPatris persuaserit; sed et Martem quoque placaverit. Mars eniminvitus patiebaturpoetasrhetores atque grammaticos omnesquealiosqui promiscuo eruditorum nomine designanturabstinerebello. Nova lex igitur lata estper quamcum Fato genus mortaliumimmortales gerat inimicitiaspotentes et generosiarmis; servirudesquibus arma aut vetita sunt aut formidolosarudibus pugnant;servi autem eruditi loco rudis decertant instructi conviciisnonnumquam ad internecionemnunquam tamen si ne aliquo emolumento. —

      Hos igiturJulisilentio meo non effugerim. AddequodPseudosenensisut me pluribus certioribusque indiciis inligaretmeque adnuere suae fraudi cogeretre et facto fidem mendacioconciliavit; qui quidem fateaturundecim tantummodo Hypercalypseoscapitam potestatem sibi factam fuisse; quocirca haud satis exploratashabere singulas a|llhgoriéav; veruma me uno obtineri posse.Mihi itaque maturandam videturut Hypercalypsis prodeattumHebraicae latinitati suae restituta; tum nuda atque integraminimeque noxia objurgationibus commenticiis. Etsi vereorne idemillequi meae libellum fidei commiseratdissensum profiteatur:tamen si quae venit ex necessitatenon aequa modosed veljustissima est excusatio: praesertim cum id quod alii quaestus causaegerunt; nos invidiae detestanda gratiadestruere conemur. Atexemplarium non amplius quam CIV proelo tradidi: hac scilicet menteut sincera haec editioabrepticiae versionis inverecundiam magisarguerequam auctoritatem aliquam ambagibus Didymi tribuerevideatur.

     Molestiam equidem magnammi Juliac minime profuturamarbitrator suscipere illumqui Hypercalypseos rationem reddereprofessurus sit. Etsiet suas inesse cuique vocabulosignificationeseasque intelligentibus pulcherrime patefierimultifuerint qui prorsus arbitrarentur: quaedam etiam exquisita anecdotaut ajuntconjectura colligi posse pollicerentur: alii non item;quinimo existimabunt aut scurramaut aegrotumaut furentemetquovis modo inficetum hominemjocularia fudisse. Mihi tamen de hoctantum liquet; rationem scripturae hujusomnibus numerissuoconsentire consilio quod quale sitfortasse aliquis probabiliterdixerit; prudenternemo. Me non pudet dicere non intelligere: id nonfateor solumsed et patior facilius quam abuti opportunitatehariolandi; etaut falli et fallere; autsi quid scriptor consultoambagibus inumbraveritparum caute ac minus honeste retegere; autcum vate desipiente desipere. Interdum enimnum vaferrimus mortaliumsit Didymus; interdumnum amentissimusdubito. Marcus JovianusRainerus Marci F. municeps gentilisque menscuidum sub RegeVindelicorum stipendia merebaturaliqua cum Didymo familiaritasintercesseratenodationem Hypercalypseosrogatu meoab eoflagitavit: sphingis responsum adepti sumus. EnJuliin frascriptum exemplum epistolae.

DIDYMUSCLERICUS
M. J. RAINERO EQ. HIER. SAL.

     Didymo quondam antiquo aeeiditut cum historiae cuidamtamquamvanaerepugnaretipsius proferretur liber qui eam continebat: quodet mihi hodie. at illiquod plurima scripserat: mihiquod ferenihil. quando et innumerabiliaet perpaucissima sint aeque eodemfato obliviosa. potissimum homini qui ab inenute virili aetate nilamplius scribendumnil legendum decrevit. tuncnescio quo annosaeculijuxta castra Julia ad Morinosomnes schedas meas centurionifamiliari tuo dono dedi atque arbitratu. Hyperealypsin (nomen auribusmeis plane novum) dictavisse non memini. accepi a Jacobo Annoniosacerdote innocentissimooptimo virome in adolescentia vigilem etvalentem et siccum (sum enim abstemius) vidisse portenta: mox pertriduum scriptitasse. haec quoque non meminised tunc forte libellumsibyllinum scripsissehaud inficiar: non memini: neque legere aveo;nequeut expostulasenarrare sciamneque velim. quinetiam desuscipienda editionead Apollinem Didymoeum ire jubeo. Veritassimodo ulla in aenigmatibus inestlatet quasi semen quod sineoffensione praesentiumsine fraude posterum floreatvi temporis:contrasi res ludrica estaetas eadem et nugaset anctoresconjectoresque ridebit. Verumet mortalem vaticinariet quaescripserat plane oblivisci: neutrum credibile tibi fuerit: ipse idsatis habeomulta sape fuisse et vera et incredibilia. Quid? Nonnefuit Didymo coeco Juliani lethum divinitus patefactum? — Plurarescripsi praeter consuetudinem meam: sed hisce litteristamquamedicto monere libuitne quis homini propediem morituro quietemirrumpat. Aveto. scrip. Ufenae ad Ulrici Hutteni sepulcrum.

 

     Sed cum suo cuique vel Genio vel Fatovel etiam libidine situtendumdifficile factu eritquin aliquis exemplum Pseudosenensislibentius imitetur quam nostrum. Quis enim de se confidentius5 nonsentit? Quis ergo non sibi dictum putet versum Euripidis:

Maéntavg \ a"ristov o$stiv e|cazei calw%v :

quemme invitoin libri titolo circumscriptum effigiem Didyrni vides? Velquis singula Prophetae minimi oracula ingenio proprio illustratautsingula testimoniaposteritati non commendabit? Neque ego abnuerimalios scire possequa ipse nescio: at illis prorsus assentiorquistultam scientiam quae sapientia caruerit existimant:

           rarus enim ferme sensus communis in illa
           doctrina.

     Igiturnisi religio mihi esset quidquam de autographo mutare inlocum inscriptionis a Graeco Tragico sumptasententiam Latini Comicisapientissimam surrogarem:

           Scin'scite quod scisproin' tu sileas scitius
           te id sciscere inscitissime?

     Fortasse hoc quaesito ejusdem litterae concursu Comicus carpitEuripidemSophoclemaliosque gravissimos poetarumquibus interdumhaec verborum schemata in deliciis erant: ut illud Ennianum

OTite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.

     His antiqui rhetores patrocinantur; haec recentiores mirantur; haecquis ausit dicere repudianda? tantummodo a doctissimis virisverecunde petere ausimut verba Comici vetusti amplectantur; necsententiam aspernentur; scilicet: —Quisquis garrule promit omniaquae vel optima didicitstoltissime res suas gerit. Caveantpraesertim Hypercalypseos interpretesne adimpleatur in iis verbumProphetae minimi: Ignorantiam asinorum potiorem esse stultitiadoctorum.

     Atqui non sum inscius (tametsi venalia atque invidiosacommenta defuerint) rem mihi asperrimam fore cum illisquibus satiusest probro afficiquam omnino non nominati; qui quidem non inalteriussed in sui offensionem aenigmata excipient: quorum hominumtria genera novi. Unum genus est eorum qui aliquantula bona fama noncarentat augenda impatientia miserrime anguntur: insidias quotidiepavent; hostes undique venire cernunt; quidquid anili suspicioneperviderintpro comperto habent; queruntur sese insontes ac de relitteraria optime meritoscalumniis peti; ad Maecenatem confugiunt;cognitionem ab Augusto institutam de famosis libellis recolendamreposcunt; principis severitatem sollicitant; auxilia ephemeridumsibi adjunguntet ad aequitatem humani generis provocant: scilicetorbi terrarum maximum fore ex detrimento rei 1itterariae periculum.Alterum genus est eorum quibuscum neutram famam assequi possentquietem alienam movere magna merces videtur: belli caussas anquiruntarripiunt; nec spes ulla victoriae; ad pacem metuunt: non tam sibiprodesse quam aliis obesse malunt. Tertium genus est eorum quibusfamosa sunt nominapudor attritus; nobilitari se audacia ac dedecorestudent; neque sua met ipsi probra reticere vel dicere quidquam pensihabentdummodo aliquo parto innotescant. Nam ut mortales qui alibidine laudis exagitanturpraeclara saepetamenetsi vanaluctuosaque humano generifacinora moliunturubi opesfortunaatque ingenti vis adsint; sic alii qui his rebus omnibus indigenteademque ebrietate tumentnil adeo ridiculumnil abjectumnilfoedum excogitare possuntquod statim non experiantur. Itaquedoctissimuset interdum (pace tua dixerim) elegantissimus poetarumfinxit laudem more Bacchantis quatientem thyrsum:

Percussitthyrso Laudis spes magna meum cor.

     Igitur ex cathedra clamitabuntHypercalypsin temere atque maligne intrivia jactam fuisse quasi semen rixarum: quas nihilominus alacrimente amploctentur. Tum me cavillari; causari; in jus rapere;consistere litem; lege privata me interrogare; eversorem dicere reilitterariaehostem patriae; principia perduellionem me judicandum:denique editorem aeque ut Hypercalypseos scriptorem capite damnandos;typographum ac librarios magna pecunia multandos; lectores igni etaqua prohibendos. At si praetor de accusatione cognosceretlex illaJustiniani Imp. sanctissima: Si quis agens intentione sua pluscomplexus faerit quam ad eum pertineatsatis praesidii mihi esset.Sed discrimen erit

        judicequem nostipopulo: qui stultus honores
         saepe datindignis: —

                                         quemnisi fuste coerces
        urgueris turba circum te stantemiserque
        rumperis et latras:

aquo iras et verba viri doctissimi mutuantur. Irarum telisex coroscientia innocentiaesatis viriliter obviam eam: verba tamen(postquam perlegi Eunuchomachiae dialogum) magne mihi formidini sunt.Itaque si quid erraveriminire poenitentiam non recuso; praeliadeprecor: obnoxium me praebeo; et pacemaut saltem induciasoblatisyectigalibusopto:

       pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyrannis.

     Quod si illi pacivel gloriosaeturpissimas rixas praetulerint;ego malim mutus condemnariquam loquaciter triumphare. Chrysippusillequem Cicero vaferrimumversutissimumcallidissimum Stoicorumappellatcum nequiret frangere captiosos academiae soritasaliudargumentum dialecticum excogitavit quod vocabat toènh|sucaézonta loégon: videlicetdum alii verbisinsistuntquiescendum.

     Neque ego intercedam pro Didymoquem tantae suavitatis hominemnoviut ne hostibus quidem suis gaudia iniquae ultionis invideat:praeterea rerum humanarum adeo incuriosumut nesciret quatempestatevel qua de revel quorum populorum armisbella aetatisnostrae perpetua agerentur; neque Regum nomina nosceret; neque cujussub ditione provinciae Europae essent: neque horologio aut kalendariouteretur: horasdiesmensessaeculi annos non numerabat. Videantquoque viri eruditine defunctum hominem adoriantur: nam postlitteras illas quas M. J. Rainero Didymus scripsitmortuus an vivusquidve eo factum sitadhuc queero.

     Ceterumne plura de Didymo ex me sciterisreperies ad calcemlibelli commentariolum olim Italice editum quem initio epistolaememoravi. Addam esse penes me codices autographos duoquorum alterest inscriptus: {Upohnhmaétwn bibliéa peénteidest (ut scriptor commentarioli interpretatur) libri memorialesquinquaede vita sua; quos Didymus stilo Graeco-Alexandrinonescioqua menteserio tamenperscripsit; et aliquando edereversionesive latina sive italica adjectain animo mihi est: alterqui ascriptore commentarioli appellatur: Itinerario a' confini dellarepubblica letterariatitulo caret; hanc modo praefert ex Phaedroinscriptionem:

 

        Joculare tibi videtur et sane leve:
         dum nihil habemus majuscalamo ludimus.


atedendum non arbitror. Interdum satis urbane jocari Didymum initinerario video; aliquando haud inscite nugari: saepius tamendiscinctum ludere et pueriliter ineptire: qui etiam testetur vidissese in abditas partes radium academiae cujusdamlegem in pila ahenearnajoribus incisam litteris; sic:

Q.F. F. S. NEMINIVE . FRAUDI . SCRIPTURAS . QUASQUE . ANQUITUS . SIVE .ANTIQUO . SERMONE . VEL . CHARTIS . TRIBUS . SCRIPTAS . PROFERUNTO .SUMTUOSE . EDUNTO . OPTUMATI . SIVE . DEXTERO . SIVE . SINISTRO .QUOIQUE . DECORAE . GRATAEVE . SINT . DICANTO . PRAEFATIONE . MAXUME. LATINA . MINUME . LACONICA . MAGNIFACIUNTO . IN . QUA . PLERA .TAMENETSI . NEQUE . HILUM ATTINENT . DISSERUNTO . GRAECORUM .ROMANORUMQ . CARMINA SINGULA . BINA . TRINA . PLERA . EX . SANCTUARIO. INDICUM RECITANTO . VARIA . INAUDITA . LECTIONE . RENOVATA . ITEMQ. ALIQUOT . LINGUARUM . OMNIUM . VOCABULA . EX . THESAURIS.

 

SANCTIO

OLLIS. QUI . HUJUSCE . LEGIS . ERGO . SEMEL . PARUERINT . GRADUS . PRIMUS. ADSCENSUS . AD . CATHEDRAM . ESTO . OLLOS QUI . ITERUM . MAGISTROS. HABENTO . QUOS . TERTIO . IIANY APPELLANTO . SI . QUIS . SECUS .FAXIT . SPORTULAE . MINUUNTOR . CRIMEN . VIOLATAE . REI . LITTERARIAE. ESTO.


     Atque egoquamquam hoc editoris pensuministantibus fatisinvitissimo mihi obtigit; nihilominus conatus sum exsequi non nisirite: scilicetnon ex lege fortasse a Didymo fictaverum experpetuo Eruditorum consensuquiut lexvalet: non enim tamnescirequam insolenter capessere litteras pro dedecore habent.Itaquene communia philologiae jura videar migrarescripsi ad teJuli Rich. Worthiepistolam; latinamfortasse parum; verbosamsatis: in qua ne ratio ulla editionis Hypercalypseos te aliosvelateretmulta et varia complexus sum. En quoque libellum haudinvenustis typis exscriptumiisdemque illis exornatum figuris inmanuscripto delineatis: has praeterea curas adhibuiut tibi omniumamantissimo elegantiarumatque bibliothecis amicorum munusculumtypographicum concinnarem. Vale. Scrib. Pisis. Kalend. Quinct.MDCCCXV.

 



CAPUTPRIMUM

1.Visio Didymi clerici super Hieromomum monachum.
2. Et factum estut Hieromomus nondum diaconus scriberet diaria in adyto templi deregegregelege et prophetis: Et spiritus ejus obediebatpecuniae.
3. Gaudebat quoque funeribus et exsequiis villicorum: Etcum orphani et viduae non haberent cereum propter sepulturamconsanguineorumHieromomus minabatur eis verbum Domini:
4. Vaevillici! quomodo receditis ab oratione sanctorum? Ferte vinumettriticumet obolos eleemosynae ne sacerdos contaminetur in luctu:Nisi sacerdos et clericus precati fuerint pro defunctis vestrisdiabolus devorabit eos in gehenna ignis.
5. Et ego Didymusrecordatus sum verbum Dei: Vae vobisscribae et pharisaeihypocritae: quia comeditis domos viduarum orationes longasorantes.
6. Propterea recessi a via Hieromomi: et tantummodoscribebam diaria cum eo.



CAPUTSECUNDUM

1.Et factum est ut in undevigesimo annoin sexto mensein tertiamensis a baptismate meoin die dominicahora prima ante vesperascontremeret arboret vidi visionem:

2.In terram transmigrationis Haramheorumsecus flumen civitatisFirzahin agro qui dicitur Ptomotaphion: quod viri Haramheiinterpretantursepulcretum quadrupedum.

3.Ego natus ad collem cyparissorumloquar omnia quae vidi in visioneet quae audivi in praesepia.
4. Qui auditinquirat: et qui nonhabet oculosquiescat in verba mea.
5. Et cum discumberem subterficuminhians labile meissi forte ventus qui agitabat ficumdemitteret fructus in os meum: silentium stetit circum animam meamet calor laxaverat mihi nervos et artus: erat enim mensis ficorum.
6.Et aures meae audiverunt tonitrua in somnio: et ictus quasi grandinispercutiebant mihi nasum.
7. Ego autem expergefactus prae dolorenasi aperui oculoset terror invasit in ossa mea: arbor enimconcutiebatur veluti per procellamet coelum erat sine procella.
8.Et ficus acerbiores percutiebant mihi nasum: et lac eorum manabatamarius felle et absynthio: ficus autem maturiores pendebantramis.
9. Cogitans cogitavi quod diabolus sederei in arboreutscriptum est per poetas in carminibus gentium et in librismetamorphoseon.
10. Et cum surrexissem vidi virum juvenemmilitarem cum acinace et galea et cristahabentem mano sinistracorno venatoris: dextera autem concutiebat truncum magnum ficus.
11.Et dixi: Apage Satan: et pedes mei currebant procul ab arborecurrebant veluti super renes equorum.
12. Tunc sonitus terrorisconversus paullatim in vocem hominisclamavit: Sta: Ego autem cecidiin faciem meam et audivi vocem clamantis: Sta super pedes tuos etloquar tecum. Ego interim cum surrexissem currebam procul a voce.
13.Iterum vox appellans me nornine meoet nomine patris meiet nomineatavi meiprosequebatur me: vir militaris currebat calceatus ocreiset calcaribus ferreis: et sonus acinacis in vagina ferrea currentissuper silices implevit frigore suras meas dum ingrederer praesepebubulci contubernalis mei ad fugiendom terrorem inferni.

14.Et ecce ante oculos meos sedens super manipulum foeni cum calatho inmanibus anicula quaedam quae vocabatur Margarita.
15. Vir autemmilitaris stans ad januam praesepis clangebat cornu clangore turmarumin die proelii.

 

CAPUTTERTIUM

1.Signum quod factum est Didymo clerico ab anicula Margarita cum virmilitaris clangore cornu arceret omnes animas puerorum lascivorum etfiliarum agri a janua praesepis.
2. Boves bubulcicum tubasonarettimuerunt lanium et ploraverunt multo mugitu: Vis taurorumpercutiebant cornibus praesepeet virga generationis eorumextendebatur in ira: Agni lactentes currebant ad matreset matres etagni stipabant ad invicem sese prae pavore: Et equi aratoris hinnituinhiabant pugnam: Et sues grunnientes cursabant undique perterritiper praesepe: Canis autem pastoris longo ejulatu dixit omen triste.At anicula Margarita orabat sine pavore mentis ad Dominum.

3.Et cum viderem fortitudinem et fidem aniculae amplexus sum eam: etplorans velut infans clamavi Aa Aa.

4.Et cum tertio aperuissem os meum ad clamandum Aaanicula illa posuitin gutture meo dulcedinem ficus quem unum habebat in calatho.
5.Et comedi ficum: et factus est in ore meosicut meldulcis.
6.Illa autem porrexit ante me calathum vacuum. Et vir militaris dixitad me: Si plantaveris vineam et fructetum venter tuus quiescetetcogitationes tuae sanabuntur.
7. Fac ut calathus istequem ego dotibiimpleatur sudore et labore tuo in nomine Dei.
8. Ouid enimresupinus expectas ventum et procellam ut dejiciant fructus in ostuum? somnus et mors deprehendent animam tuam.



CAPUTQUARTUM

1.Posthac exorsus est iterum clangor cornu viri militariset audivivocem illius: stabat enim ad ostium praesepis.

2.Verumtamen melior est somnus quam fraus: melior est mors vitae quammalum nomen et ignominia: optimum autem manducare panem opera manuumtuarum et vigilare in labore bono.
3. ExpergiscereDidymeexpergiscere: convertere oculos ad lumina coeliet ad Dominum quicreavit coelum et terramet hominem ut desiderio coeli operareturterram.
4. Scriptum est: Paululum dormiespaululum dormitabispaululum conseres manus tuas ut dormias: et veniet ad te quasi viatoregestaset vituperium quasi vir armatus.

5.Et ecce tu captas viaticum in sipientiae et desidiae et scandaliscribis enim ephemeridas adversus fratres tuos quaerens lucrum inadulatione et calumnia.

6.Tu es clericus: quid ergo diaria cum clericis? Doce parvulosorationem quam didicisti in tabernaculo sancto: lege tibi etagricolis parabolas veritatis:

7.Quia Deus diligit parvulos et pusillos et pauperes: reddet ergo tibibonum secundum caritatem tuam erga eos.
8. Evangeliza pauperibusorationem dominicalem: ut petant in quiete mentis et in sudorefrontis panem quotidianum:

9.Ut in patientia cordis discant dimittere debitum debitoribuspraedivitibus qui non reddunt operario mercedem:
10. Utcumlegesgregesreges filiorum Adam evertentursubvertenturrevertentur super faciem terraeagricolae et operarii adorantesclament: Fiat voluntas Dei sicut in coelo et in terra.

11.Sic pro labore justo habebis panem et pacem in domo cordis tui.
12.Cave praesertim ne scribas diaria: melior est somnus quam fraus:melior est mors vita quam malum nomen et ignominia.
13. Memoriascriptorum omnium ephemeridum in compositione adsentationis etobjurgationis fiet opus sterquilinii.



CAPUTQUINTUM

1.Onus Hieromomi.
2. Et vox viri rnilitaris increpabat ultro: Homohomo de colle cyparissorumfili Raphael filii Seraphimscio operatuaet adsentationem ad captandos improboset jurgia tua inprophetaset insidias in animam meam: tu es vivus et mortuus.
3.Sed quia adisti opera Hieromomi adversus viduasremitto tibipeccata.
4. Revertere a via tua pessima: leges enim cum coecisetscriba cum sycophanta: et tempus irae prope est.
5. Hieromomusfiet monachus et sacerdos in urbe transmigrationis Gallorum Senonumad Austrum Alpis Penninae.
6. Et accinctus diploide impudentiaedocebit pueros doctrinas quas ne ipse quidem didicerat.
7. Et fietapostata: ut confiteantur omnes quod scriptum est per sapientem: Homoapostatavir inutilis; graditur ore perverso; annuit oculis; teritpede; digito loquitur; pravo corde machinatur malum; omni temporejurgia seminat: huic extemplo venit perditio sua.

8.Ideo Hieromomus scribet diaria ad injiciendum ignem inter stipulascivitatis quam manus Dei liberavit ab eversione et perditionelicentiae.
9. Et replebitur maledictione populi sui: et sumensmalitiam suam et atramentarium et baculum viatoris exulabit pergentes alienasdonec veniet in terra fertiliubi sedet Babylominimaad populum epulantemde quo vaticinatus est Jacob:
10.Asinus fortis accubans inter terminos: vidit requiem quod esset bonaet terra quod optimaet supposuit humerum suum ad portandumfactusque est serviens tributis.
11. Ibi coluber devorans infanteminterfectus est a malo cydonio agricolo; et malum cydoniumconterritum a litio: lilium autem avolsum ab induperatore monachocuius filii et abnepotes tenebant terram illam sub tributo persatrapas:

12.Mox Deus dominus exercituum dedit Viraginem principem populi:sicariipublicaniet lenones moechati sunt eamet facta estmeretrix.
13. Et Vultur prae se ferens vexillum Aquila venit etdixit pullo suo: Ego dominus: tu autem princeps populi hujus et dabotibi alas Leonis; et cornu unum Tauri bellicosi; et Piscatorislitora: verumtamen tu contemne prophetasquia ego multitudinestultorum sapientiam prophetarum obruam.

14.Principio Deus induit fortitudine ensem pulli; et mentem ejusjustitia; et cor ejus misericordia: et pulchritudo et castitasosculatae sunt in thalamo suo: et vidit virginea et matronasversantes rosasS in lectulo filiorum suorum.

15.Deinde res nimis prosperae et adulatoreset Synagoga DoctorumetSenatus Parasitarum inflaverunt animam suamet in ebrietate gloriaesuae rejecit prophetam; vocavitque Synagogam Doctorurnet SenatumParasitarumet dixit ad eos verba Baruch:
16. Ecce misimus ad vospecuniasde quibus emite holocautomata et thuset facite mannaetveneramini Nabuchodonosor trium Babylonumet me Baltassar filiumejus: magnificate bellipotentem:
17. Ut omnes populi sileant subumbra Nabuchodonosor: vos autem cantabitis eum sub umbra meautserviatis mihi et servis meis multis diebuset inveniatis gratiam inconspectu meo semper.
18. Et dedit Hieromomo grabatum et ferulamet constituit eurn paedagogum Chaldaeum epheborum atrii regis.



CAPUTSEXTUM


1.Onus Hieromomi.

2.Dixit spiritus Dei vivi: Necesse est ut veniant scandala.

3.Tradidit ergo Satanae scribas et padagogos et anus poetriaslibidinosas ut scandalizent.
4. Haec dixit vir militaris ad me:Gallus homo satiabitur fructibus terrae pinguiset vociferabitur:
5.Obliviscimini linguae patrum vestrorum quia profert inania: loquiminilinguam meam quae habet verba sapientiaeet cantat mirabiliter inorchestra.
6. Tunc et Hieromomus bibet vinum in convivio Edensatrapaeet una cum gallo vociferabitur: Expuam fel e jecore meosuper facie. filiorum populi ad sanandos oculos eorumquia prophetaeexcoecaverunt civitatem.
7. Cives autem boni dicent Hieromomo:Extendis linguam tuam quasi arcum mendacii et non veritatis:
8.Comede et bibe in paupertate tua sub rege prodigo et superponedigitum ori tuo: ne lictores equestres adducant te in castrumcivitatis paludosa usque ad mortem.

9.Sed aures Hieromomi non erunt audientes verbo patientiae: et iterumsubsannabit prophetas justos terra pinguisubi sedet Babylominima.
10. Cives autem dicent iterum: Hieromome presbyter; exuevestes amatorias juvenumet indue te indumento nigro levitico:
11.Abjura sacrilegiumadulterium et simoniam: mitte calamumsycophantae: tolle librum psalmorumet cum sacerdotibus et populodic canticum in templo Dei ad exoptandam pacem urbislibertatemciviumet gloriam principis:
12. Nolitu sacerdosmagnificareclades triumphales: minus enim a Domino Deo petimus regembellipotentem; magis vero sapientipotentem:
13. Scriptum est: Tues sacerdos in aeternum.








 

CAPUTSEPTIMUM

1.Onus Hieromomi.
2. AudiDidymequia cives boni facient tertioverba patientiae Hieromomo: filiusque Vulturis praetendet alas suassuper eum.
3. Apostata autem obduratur in pravaricatione: nechabebit ultra medicinam: et cum tertio non audietet Vultur repulsusfuerit in nido ignominiaeonus ultionis corruet adversus eum.

4.Lictores equestres ligabunt manus ejus in pollicibus ferreisetcircumdabunt eum vinculis.
5. Bibliopolae pro redemtione nummorumquos dederant ei ut scriberet cum atramento sycophantae ad liniendamlibidinem improborumvenundabunt verromercatoribus papyrophylaciumHieromomi.
6. Lectores ephemeridum execrabuntur eum in amaritudinequia crediderunt mendacioet persecuti sunt veritatem.
7. Illerecordatus dierum felicitatis suaepetet auxilium; et participesquoque sui recedent ab eo.
8. Phlyrias histriofilius Benach: etGhoes poetafilius Horos; et Psoriona ludimagisterfiliusPhthoniae; et Agyrtes bibliopolafilius Bethon:
9. Et aliagenimina Mammonae quorum frons est attrita et cor non estcarneum:
10. Qui dictabant diaria Hieromomoet instaurabant eumtestem fornicationis calumnia in prophetas vivoset in regesmortuos:
11. Et prandebant cum illo agnum pinguem de gregeetvitulos Vaccae Pastoris boni:
12. Dicebantque Hieromomo: Affervinum et bibemus: Et in crapula et ebrietate amplectebantur invicemclamantes: Pax: et non erat pax.
13. Tu ergo despice eos: neveconvivia illorum adeas: quia manducant panem pollutum.
14. Nequesermones illorum audies: quia falsiloquiet subversoresetirritatores suntet spiritus oris eorum multiplex.
15. Nequeprotuleris eloquium coram eis: quia increduliinvididelatoresetexasperantes.
16. Quam ob remillis audientibuspone signaculumlabiis tuis: praestolator intellectus sui venumdabit veritatemetmercenarius animae suae tradet animam fratris sui.
17. Iidem ergoomnes exprobrantes calamitatem Hieromomoapponent peccata sua supereum.
18. Unusquisque autem in abscondito cordis sui obdurabitcogitationes suas in impietate.
19. Diu silet enim conscientia inpraecordiis impiorum; conscientia impiorum leo dormiens.
20.Scriptum est: Iniquitas surrexit in virga crudelitatis: sedcrudelitassero quamvissibi flagellum.
21. Ideo dum lictoresequestres adducent Hieromomum in castrum civitatis paludosae usque admortem:
22. Ghoeset Psorionaet Phlyriaset Agyrtes filiusBethon prosequentur eum jacentem in compedibus super plaustrumetcanent tuba: Io.
23. Et fricabunt faciem ejus urtica ut discaterubescere.

24.Tria tantum; AraAratrumet Arbor patibulifiliis Adam opus sunt:unus vero inverecundis hominibus paedagogus optimus; Carnifex.



CAPUTOCTAVUM

1.Gladius quem vidit Didymus clericus.
2. Silentium circumstetit ettenebrae factae sunt in praesepia; vesperascebat enim dies.
3. Etaudivi vocem dicentem: Sume calathum et accede. Et sumsi calathum etdixi: Ubi es?
4. Et vir militaris evaginavit acinacem clamans:Sequere lumen fortitudinis.
5. Et vidi acinacem coruscantem nudum:et cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus.
6. Et apprehendit me incincinno tonsurae meae: et adduxit me ad flumen urbis Firzah inaggere qui respiciebat ad aquilonemubi est sepulcretum quadrupedum.

7.Minae turbinis possidebant terram: et stellae retraxerant lu men: nonsolitaria gradiebatur in circuito sepolcreti: et in cursu aquarumtonitrua.
- 8. Gladius autem viri militarisin aspectu aeriscandentisfrangebat noctem.
9. Et ex utraque parte chalybisvelut stella magnitudinis minimaprafulgebant literae duodecim:
10.Ex parte unaliterae sex: est est: ex parte alteraliterae sex: nonnon.



CAPUTNONUM

1.Verbum super anum poetriam.
2. Et ecce similitudo mulieris nudaeannorum sexaginta: quaequasi vulpis sitiens praedam persolitudinemexplorabat undique penetralia fovearum quadrupedum; etsub lumine aeris tenebrescentis veniebat

3.Distorquens oculosintuito procacidentibus fractismammisattritisfemore foedo proluvieventre praegrandicruribusvalgis:
4. In capite ejus calvitium: et nesciebat consisterepedibus.
5. Et habebat manu sinistra calamum.
6. Et effodiebatmorticina quadrupedum: congregabatque putredines conglutinans eas inore suo.
7. Et expuebat conglutinatum: et coagulatum est inatramento scriptoris.
8. Post haec quatiens colubrum rubrumimmanempercutiebat mano dextera nates suas magno cachinno:

9.Et continuo oculi mulieris sexagenaria insaniebant libidine.
10.Et inhorruerunt pili carnis meae.



CAPUTDECIMUM

1.Mors Hieromomi.
2. Et ecce eunuchus quidamludimagisternominePhilippus: homo spurius de terra transmigrationis Haramheorum.
3.Gradiens incessu anseris: et conspicilli equitabant nasurn ejus: eratenim varus et lippus.
4. Tenebatque ligonem vespillonis: et semitaejus erant involutae ambiguitate et caligine: quem cum conspexissetlamia clamavit currens obviam ei:
5. Ecce coagulavi secundumpraeceptum Psorionae atramentum calamo suo et fratrum suorum.
6.Opus perfeci: veni et inebriemur amplexibus donec illucescat dies.
7.Eunuchus respondens ait: Anna soror CalamoboaHieromomus cinaedustuus mortuus est nudiustertius in vinculis et blasphemia
8.Phlyrias et Ghoeset Psoriona filius Phtoniaeet Agyrtes filiusBethonmoechi tuivenient ad sepeliendum eum in Ptomotaphio: iidemenim exhumaverunt corpus ejus de loco sancto ubi Synagoga Doctorumsepeliverant eum.
9. Et ecce hic ego fossor sepulturae rursum.
10.Et cum audivisset haec verbapoetria pererrabat ad similitudinemcanis foetae lustrans tenebras et sepulcra:

11.Et ejulabat valde dicens: Venena latentia in putredineet morticinapestifera:
12. Date mihi virus ad occidendos in convivio GhoesetPsorionamet Phlyriamet omnes Apostolos eorum Iscariotes Hieromomimei:
13. Stillate atramentum et scribam alphabeto flammeomaledictionem aeternam: optimates enim urbis crediderunt mihi:
14.Et sicut acuebam calumnias adversus maritos meos: et excoecaviJustitiam calamoet aperui aures suas lacrymis meis: Et e sacramentogerminavit condemnatio innocentium:
15. Sic scribam in libroimprecationem et juramentum et vae ad perdendos etiam nocentes:
16.Quoniam participes et proditores cinaedi mei vivipersecutores etiamfacti sunt mortuo.
17. Et bacchabor in Synagoga Doctorumet intemploet in emporio populi nuda:
18. Conspicite mepopuliomnesquia etiam vestimenta mea tandem abominantur me.
19.Cognoscite immunditiam meam quam texi indumento virginis:
20.Numerate super frontem femoris mei oscula Phlyriaet AgyrtesetGhoeset Psorionae inquilini domus meae.
21. Confitebor omniafacinora mea et fornicationeset calurnniaset infanticidia;quoniam adulteri meiadjutores mei hypocritaeexultant inamaritudine luctus mei: et sepulcrum Hieromomi erutum est manibuseorum.
22. Corripite ergo me fune et igne et forcipe dummodoexcrucientur adulteri mei mecum: et dulcificabo amaritudinem meamoppobrio adulterorum meorumet consolabor in inferno.



CAPUTUNDECIMUM

1.Post haec mulier sexagenaria tinxit calamum atramento conglutinato inore suo.
2. Et scripsit super convexum femoris sui multitudinemadulterorurn suorumnumero arabico: nomina autem eorum literaHaramhea:
3. Et numerus et nomen convertebantur in ulcus: et naresmeae abominatae sunt foetorem.
4. Et dum lamia illa ejularetvidilacertum viridem contorquentem sese ex ore suo: habebat enim lacertumpro lingua.
5. Et ex ore lacerti spicula mille: et in omni spiculosulphuret viruset sanguis.
6. Eunuchus interea Philippuseffodiebat foveam ligone.

7.Sedens autem fessus super aggerem glebae foveae deposuit ligonem infemore suo: et conserens manus suaset emittens vocem tintinnabuliobtusidixit mulieri:
8. AudiAnna Calamoboa: Synagoga Doctorumne scandalizarent plebem et ecclesiam sepelierunt corpus Hieromomi incircuitu dormitionis fidelium:
9. Pavor autem viatoris vespertiniobtulit hesterna nocte oculo suo similitudinem Hieromomi egredientise tumuloevertentis cruces defunctorum in pace.
10. Et simulacraeorum in aspectu legionis columbarum timentium accipitrem orabantgementes ad Deum: Inimicus animae nostrae exterrens ossa pacifica.

11.AudiAnnaet parce mihi; quia conturbatio super conturbationemetauditus super auditum: etenim inhabitantes apud locum religionisaudivere vocem Hieromomi:
12. Clamabat enim ab inferis: FiliHorosfili Bethonfili Phthoniaefili Benach: et vos omnes quitractabatis consilium mecum:
13. Ad quid dereliquistis solum inproelio?
14. Eja depellite prophetas de nido vitae; umbra meaautem evertet reliquias eorumet ossa eorum ludibria aquilonis:
15.Ne viventes in posterum commemorent virtutes eorum super tumulosetlugeant eos.
16. Cives igitur qui audiverunt haecreaedificaverunt hodie oriente sole sepulcra fidelium: etinstauraverunt cruces super eaet maledixerunt Hieromomo.
17.Postea irruerunt adversus Ghoes et poetas; et adversus Phlyrias etscurras; et adversus Psorionam et ludimagistroset adversus Agyrtemet bibliopolaset genus omne scriptorum ephemeridum.
18. Etadversus Synagogam Doctorum.
19. Et etiam adversus mequamviscustodiam vocem in faucibus meisne obstruantur in convivio Edenprincipis Parasitaturn: quia esurio.
20. Neque calamum tinxi inatramentarioneque chirographum dedi typographo; quia paveo.
21.Verbum meum invisibile jactum in praecordia aurium irrisoris divitis:et cum germinaverit zizania de semine meo in ore alienoego dicam:Non novi.
22. Ego ergo recogitans consiliumdixi in concilioadulteris tuis: effodiamus cito corpus Hieromomi; sepeliemus illud inPtomotaphio.
23. Futurum est enim ut locus sanctus sit in aeternumacies pugnae inter umbram Hieromomi et umbras fidelium.

24.Sicut dictum est per poetam: Curae non ipsa in morterelinquunt.
25. Nam ubi rursus Hieromomus vocaverit vos abinferisrevelans opera vestrafuror populi et lapides corruent innos omnes.



CAPUTDUODECIMUM

1.Funus Hieromomi.
2. Et vir militaris dixit ad me: ConvertereDidymead plagam orientiset vide: Et continuo facta est lux luridain circuitu aeris.
3. Et vidi et ecce ibi sexcenta millia alarumvespertilionum micantia sulphure accensoet supernatantia perfluenta fluminis.
4. Et supervecta alis properabat ad nos cymbanuda velis et remis.
5. Et in cymba similitudines virorum sexetferetrum.
6. Et cum adpropinquassent ligaverunt cymbam ad truncumarbuti in aggere.
7. Et primus egressus de cymba homo pusillus quivescebatur spongiis et glycyrrhiza: hic Agyrtes filius Bethon.
8.Habebatque super humerum corbem voluminumet in manibus cymbalum: etfestinabat clamans loquaciter:
9. Ecce aromata meaaere alienomagni parta ad comburenda ossa Hieromomi.
10. Secundum autemegredientem de cymba vidi hominem loquacioremcapite recto caliendrode pelle simiae; et larva persona in manibus ejus; et alebaturcicadis: hic Phlyrias histrio filius Benach.
11. Tertius veniensoculis et lacertis excoriatismanducans apes et expuens aculeos inos hominum concinnabat verba achaicaet in labiis ejus murmurlojolitae; et in manibus ejus radices verborum: hic Psoriona filiusPhthoniae.

12.Et vidi in fronte hujus scriptos cum fuco auripigmenti numerosarabicos undecim 19876543210.
13. Et cum adpropinquaret adfulgorem gladii viri militarisecce numeri decem priores factievanidi: numerus autem postremus zero factus grandior in mediofrontis.
14. Quartus autem egrediens intuitu tristimanducanslimaceset expuens salivam clamabat: Colligite argentum meum: Etcommixta saliva exibant cornua limacis: hic Ghoes filius Horos.
15.Et posuit super aggerem vasum plenum papyris carminum; et cumspiritus venti rapuisset carmina et obtulisset illa omnia ante oculosmeos:
16. Ego Didymus legens vidi: Pro legein legem: proregein regem: pro gregein gregem.

17.Interea ille canebat carmina cum tumultu: et discordia personabat incantico lirae suae:
18. Cumque dixisset carmencircumspectansundique insidias et aemulospraetendebat palmam dextera sua adeleemosynamveluti caecus in vestibulo templi.
19. Sequebatur eosquatuor pygmaeus quidam anagnostes: et frons ejus velut tabula etcaries: vescebatur enim tineis librorum: clamabatque voce ranarum:Miserere:

20.Et cum homo quartusproximus eiplecteret illum valde crudeliterplectro lira suaanagnostes respondebat: Amen.
21. Hicschismaticus estet sine nomine.
22. Postremus autem et indutusvellere verris decoriati egressus est de cymba gigas altitudinisquinque cubitorum et palmi:
23. Vorans reliquias coenae magnaecoenaculi filiorum Carnificis Sancti:
24. Et ruminabat epulasvelut Bos: et eructabat eas clamans:
25. Unus ego omnia scio quavos omnes nescitis: nam Judas Iscariotes qui tradidit Filium hominisin osculo sancto erat de stirpe David. David enim rufus erat.
26.Tunc vir militaris dixit ad me: Gigas ille indutus vellere verrisnescit quod populi sciunt: etenim ipse quoque tradidit magistrum suumSynagogae Doctorum: Baltassar deceptus a Synagoga dedit quinquemillia aureorum pretium proditioniset constituit gigantem magistrummagistrorum.
27. Hi sunt viri sex quos ego Didymus vidiegredientes de cymba.



CAPUTDECIMUM TERTIUM

1.Et gigas ille erat sandapilarius: et deposuit feretrum prope foveamdefossam ab eunucho.
2. Et cum subvertisset sandapilam adejiciendum cadaveragnovi Hieromomum olim monachumet lacrymaeobortae sunt in oculis meiset palpebra mea caligavere.
3.Recordatus sum enim dierum innocentiae meaeet lusus pueritianostra: et omnes cogitationes meae fractae sunt statim formidinemortis aeternae.
4. Et velavi manibus oculos meos ne forte virmilitaris conspiceret veritatem adflictionis meae:
5. Illescrutans praecordia mea dixit: Initium virtutis misericordia:scriptum est: Justi omnes misericordes sunt; et Deus custosmisericordiae:
6. Et si hi omnes qui stant coram te minati fuerintanimae tuaemiserere eorum:
7. Et ubi omnes homines timeant eosterebit eos tribulatioet conscientiasero quamvisvallabiteos.
8. Inter haec filius Bethon instaurabat rogum de voluminibuscorbis.
9. Mulier sexagenaria assumpsit planctum super cadaver:

10.Phlyrias autem cantabat juxta eam voce meretricia cantiones melicaspoetae exsecti: plorabatque lacrymis comoedi.
11. Later jacebat inPtomotaphioet gigas coelavit in eo unguibus effigiem Hieromomiatque epitaphium quod per alpha et beta pygmaeus anagnostesscripserat: sic:

TAFOS.APAS.=. IEPN
KUNALWPHX. IEPOMWMOS.. KEITAI.
NEKROS.. DAKNEI.FEUGE.

12.Pygmaeus ne forte alii conspicerent quae seripseratsedit superlaterem: et illudens illis locutus est sibi:

a|lwpeciézeinproèv a\lwéphxa.

13.Et vir militarisrespondens illidixit ad me:

o"fiv.ei\ mhè faégoi o"findraéxwn ou\genhésetai.



CAPUTDECIMUM QUARTUM

1.Eunuchomachia. Exorta est enim rabies emulationis inter Psorionam etGhoes: alter enim malebat Hieromomum laudare pro rostris: alter verocantare in strepitu lirae epicedium.
2. Psoriona autem clamabat:AudiGhoes; quia Nabuchodonosor rex trium Babylonum constituit medoctorem Synagogae suae minimae: quisquis igitur respuerit scriptameamajestatis reus erit; quippe qui subarguet ignorantiaeNabuchodonosor regemqui me constituit doctorem.
3. Ghoes autemclamabat: Silefili Phthoniae: quia orationes tuae ambulantpedetentim; carmina vero mea pennis volucribus volant: idcircoNabuchodonosor rex constituit me praeconem nominis suiutconfiteantur eum populi omnes: quisquis igitur antefert orationessuas pedestres cantionibus meisantefert gloriam suam gloriaeNabuchodonosor regis: tu ergo majestatis reus eris.
4. Haec egoDidymus audivi in visione argumenta incredibiliter vera: futurum estitaque ut tradantur laudata posteritati per hebdomadas Polygraphi.
5.Tunc interim in Ptomotaphio invidia et livor antiquus exarsere infurore novo inter Psorionam et Ghoes:
6. Et jurgia et minae etexecrationes et recriminationes scelerum: et Ghoes exprobrabat furtaPsorionae; et Psoriona exprobrabat Ghoes lenocinia: et petebanturcalumniis ad invicem.
7. Et Ghoes adjunxerat sibi auxiliumAgyrtes: Psoriona vero auxilium Phlyriae histrionis.
8. Gigaspercutiebat alapis tum Ghoes et Agyrtem; tum Psorionam etPhlyriam.
9. Pygmaeus sedens seorsumaltero oculo ploransdeprecabatur rixam: altero vero subridensexhilarabat hypocrisiamcordis sui.
10. Et Anna Calamoboa dum osculabatur proeliantesvulnerabat eos omnes dentibus suis venenatis.
11. Et oriebaturrursum disputatio maligna de legeregegrege: et in disputationecrimina majestatiset sanguis sine ense: saxa autem et ossaquadrupedum ministrabant arma.

12.Eunuchus interea Philippus exterritus fugiebat passibus anseris:meditabatur adire convivium Eden satrapa Pharisaei Doctoris Maximi:is enim ciebat Eunuchomachiasut rideret Doctores rixantesquibustamen Pharisaeus iste Maximus praeerat.
13. Et sepulcretum versumest in tabernam ardelionum.
14. Et factus est terraemotusmagnus.
15. Et scissa est fragore horribili terra: et similitudoasini decoriati exsurgens de tumulo cursabat undique:

16.Et ruditus ejus longior eheu centum virorum bellatorummorientium.
17. Et cum spiritus asinime praesentetransiretperterrita sunt omnia ossa mea.
18. Rudor interim redactus est incantilenam Synagogitae legentis ex cathedra sua.



CAPUTDECIMUM QUINTUM

1.Querimonia asini.
2. Loquente asinoviri omnes et eunuchus etmulier tacebant: et deambulante illostabant.
3. Haec locutus estasinus:
4. Patres mei et fratres meiet equi et muli necessariimeiet boves et oves aliique filii terrae noti mei:

5.Confecti laboresenio et tabe servitutis emortui sunt: et ad terramparentem nostram reversiubi pax.
6. Vos autem humanae belluaequod praeter omnes creaturas animalium habetis loquelam et manumexactores et carnifices nostri facti estis:
7. Qui non reputatisvos filios terrae sicuti et noset affectatis viam coeli: sorduimusergo coram vobis.

8.Concedite saltem nobis domum terra: domum maternam atque pacificamomnibus in aeternum.
9. Quare conturbatis requiem nostram et insolitudine mortis nostrae vigilatis?
10. Scilicet congeriesputredinis asinorum et boum videtur vobis cathedra dignasapientiae:
11. Vos enimsicut audivi in lumine vitae meaetransvolatis nubes et luminaria firmamenti et Solem et septem moeniacoelorum: Et oculo carneoet cerebro carneoet corde carneojudicatis Sanctum sanctorum in excelsioribus excelsi.
12.Verumtamen audivi etiam sapientes vestros dum portarem onus decimaeet primitias villici mei ad ostium altaris:
13. Confitebantur enimhaec tria in volumine sancto: Homo nihil habet jumento amplius: Unusinteritus est hominis et jumentorumet aequa utriusque conditio:Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursumet si spiritusjumentorum descendat deorsurn?
14. Nos vero novimus duo muneraquae sejungunt vos a nobis et superbire vos faciuntesse muneraaerumnae: loquela facit vos loquacesfalsiloquosdelatores; inmanibus gladius et calamus:
15. In ore vestrofel; in manibussanguis; egetis ergo legequam fornicamini; et regequem adulamini;et vos estis grex devoratus aut devorans.
16. Nunc fonscalumniarum vobis est: an lex sit ante regem et gregem; vel an rexsit ante gregem et legem; vel an grex sit ante legem et regem:
17.At ubi veritas? nonne dixistis scripta vestra esse aromata aerealieno magni parta ad comburenda ossa hominis? nonne venter vesterdevorat veritatem? nonne in statera prarponderat aurum?
18. Sedveritas ex ore meo quia ego asinus et mortuus.

19.Grexest populus; lexest canis vigilans; rexest pastor: ergo rexprimus et ante omniaquia sine pastore neque canis neque pecus;praeterea habet baculum. Sed vulpes sunt inter pecora; et vos vulpesestis: nunc dicite in corde vestro: Ignorantia potior est stultitia;asinus novit nos.
20. Neque ego arguerem aenigmata vestra dummodoquiescerem cum fratribus meis: sed nunc vos coinquinatis reliquiasnostras cadavere inimico.
21. Frater vester Hieromomus filius olimfuit agri hujus.
22. Et cum carnifices nostri venirent admactandos nos per cultrum et malleumHieromomus puer laniabat noslonga morte:
23. Et excoriavit me senem et claudicantem admodumvivum cum scalpro librarioad quaestum pecuniae: nolo ergocarnificem meum inquilinum esse domus meae sempiternae.
24. Vobisitaque nullus exitus de loco istoquin prius sepeliatis in ventrevestro cadaver Hieromomi.

25.Saturamini carnibus fratris vestriantequam fames deprehendat voset mors visibilis sternat corpora vestra convivia ferarum.




CAPUTDECIMUM SEXTUM

1.Sepultura Hieromomi.
2. Et factus est terrae motus major; etscissa est terra rursus; et similitudo asini reversa in habitaculosuo.

3.Et lumen sulphuris accensi alarum vespertilionum vertebatur in fumum;et multiplicatae sunt tenebrae: et ventus rugiens arefecit graminaPtomotaphii: et undae fluminis equitabant per tumulos.
4. Etquattuor viri et pygmaeus et gigas et eunuchus et anus clamabantejulatu teterrimo: Vae:
5. Et cum vae hominum vox vulpis et lupaeet canis foetaeet ranarum sexcentarum: et bubo et bufo et noctua etupupalugubri et funereo singultu: et chersydrorumchelydrorumsibilajaculorumcenchriumamphisbanarumaspidumbasiliscorumparearum et totius progeniei viperarum.
6. Homines autem quarebant cymbam in aggereet cursabant palpantes tenebras: cymba veronabat per aquor Tyrrhenum procul ab aggere.
7. Et ecce legiocorvorum super corpus Hieromomi: et omnia reptilia et animantiaimmunda cum eis.
8. Clamavitque eunuchus: Esurio: Fratres viriadimpleatur verbum asiniantequam animalia coeliamniset terraedevorent coenam nostramet mors visibilis epuletur nos omnes inPtomotaphio.
9. Timentes igitur filii hominis minas spiritusasinicomedebant carnes fratris putrefactas.

10.Vir militaris exhorruit epulas sceleratas et dixit: Attende.Cucurritque cum gladio et cornu in medio convivii:
11. Et adfulgorem gladiividi Hieromomi carnes statim consumptas: et belluarapiebant sibi ossa arida.
12. Vidi sex homines et poetriarn eteunuchum madentes a vertice capitis usque ad plantas pedum sanguinebullientiet lambentes sanguinem linguis ad potum:

13Cumque vir militaris vibraret acinacem ad jugulandos eosretraxitgladiumet abstinuit a caedeclamans voce magna:
14. Non egoultor iniquitatum quas iniqui perficiunt super iniquos; et calix iraenondum superfluens:

15.Vivite nunc omnes a quibus ego aliquando immolatus fuero: tu autemterrane operias sanguinem meum ante ultionem.
16. Et adposuitcornu labiis suiset sepulcretum desolatum est a multitudine illa:et restituit ensem vaginae suaeet obtenebratus est aeretsilentium et umbra: steterunt circum animam meam.



CAPUTDECIMUM SEPTIMUM

1.Nuditas trium Babylonum.
2. Et cum mansissem una cum viro juvenimilitari in solitudine obscuritatisagnovi punctum medium noctis perduodecim ictus campanae turris urbis Firzah.
3. Et audivi vocescommotionis magnae discurrentes per nubes ccelorum sicut tonitrua: ettendebant ad alam sinistram Aquilonisdicentes:
4. Babylo maximaquia quaesivisti veritatemet invenisti et pervertisti eamfuriosain impietate libidinum populi tui; si sanguis effusus a te et per terefluxerit super tefiet in te lacus sanguinis profundus altitudinismoenium tuorumet latus latitudinis ter millia passuum a Meridie adseptem Trioneset longus longitudinis sex millia passuum ab ortu adoccasum: Vaecivitas! propter te veritas facta est execrabilis:ostendam gentibus nuditatem tuamnon recedet a te rapina.
5. Etvoces commotionis conversae sunt retrorsum quasi fulmina repercussa:et properabant ad plagam intra Solis ortum et Austrumdicentes:
6.Babylo perpetuaquia aperti sunt coeli et missa fuit lux super te;tu autemvaferrimasuper pulchritudinem collium tuorum offudistinebulam commodam pastoribus tuis ut devorent greges alienos et tuos;et principes tuisepti obscuritatein muneribus judicantetsacerdotes tui docent in mercedeet prophetae tui divinant inpecuniadicentes: Numquid non lux in medio nostrum? Vaecivitas!lumen habes divinumet obtenebras id umbris terrae: ostendamgentibus nuditatem tuam: non recedet a te rapina.

7.Repente voces flexerunt cursus tonitruum ad plagam intra Solisoccasum et Aquilonemdicentes:
8. Babylo minimaquia stupidaneque invertisti neque quaesivisti vias veritatis; sed aperuistiaures tuas ut satiarentur mendacio; obserasti oculos tuos necernerent lucem; et lingua tua prompta in ebrietà teet menstua lenta propter pinguedinem miscuerunt adulationem et jurgia; nequesecernis justos ab impiisvel cives ab alienis; Vaecivitas!piscina calumniarumet invidiae dilaceratione plena; ostendamnuditatem tuamnon recedet a te rapina.

9.Nunc gloriare et laetareBabylo divesin nuditate trium Babylonum:ad te quoque perveniet calix: inebriaberis atque nudaberis.
10.Cum autem voces conticuissentego quidem stans admirabar etsciscitatus sum a viro militari quid praenuntiarent; neque audiviresponsum.
11. Ille enim sedens in terra plorabat abundeindesperatione: et lacrymae suae manabant tacitae quasi pluvia vernamatutinaquae fallit oculos aratoris.

12.Propterea ego quoque sedens in terra juxta eum non loquebar eiverbum: animadvertebam enim fletum suum esse sine consolatione.



CAPUTDECIMUM OCTAVUM

1.Verba novissima.
2. Cum autem pertransisset dimidium primumnoctiset dimidium dimidii secundivir militaris adsurgensstatuitme super pedes meos:
3. Ut faceret mihi verba novissima: neque egoquibam cernere eum per opaca noctis; verumtamen accedi in corde meovocem ejus.
4. Et loquebatur ad me: Cum redieris ad collemcyparissorumet plantaveris vineam et fructetum ut impleas calathumlabore tuo:
5. Revertere in urbem tuam: et vaticinare visionemquam vidisti: neque posces eleemosynamneque accipies mercedem ahhomine ullo: scriptum est: Ignis devorabit tabernacula eorum quimunera libenter accipiunt.
6. Ego autem recordatus ludibriaprophetarumclamavi dicens: Ecce omnia vidit oculus meuset audivitauris meaet intellexi singula:
7. Concutit artus meus tremor:contritum est cor meumet in cogitationibus meis sanitas.
8.Pusillus sum tamen et insipiens et adolescens et pauper et clericus:ideo irridebunt me multi; et si quis inclinaverit aures ad mequaeret signum.
9. Respondit ille: Scriptum est: Lampas contemtaapud cogitationes potentium parata ad tempus statutum. Requirentibussignumsignum sit fortitudo tua in paupertate.
10. Verumtamen ureephemerides et volumina pedagogiae monachorum qui abutebanturpueritia tua: vade ad sacerdotem ecclesiae tua paternaet accipiesvolumen unicum in quo prophetabiset non fies contemtibilis.

11.Igitur cum redieris in urbem aperi volumenet dic SynagogaeDoctorum: In antiquis est sapientia; audite quod dictum estantiquis:
12. Congregatio hypocritarum sterilis in vaniloquio:utinam tacerenset videremini esse sapientes.
13. Deindeinterroga Senatum Parasitarum qui aedificant sibi domos: Ubi estlitura quam linistis?
14. Scriptum est enim: Erumpere faciamspiritum tempestatumet imbrem inundantemet perniciem hiemis abAquilone: et destruam parietem quem reges liniunt absquetemperamentoet revelabitur fundamentum inane.
15. Proptereamanus puerorum lascivorum diruet extemplo fastigium domus vestraeetejicient vos de sedibus vestriset clamabunt: Non est domus; et quimodo aedificabantnon sunt.
16. Deinde dic praedivitibus: Quandoalieni capient exercitum civitatis vestraeet ingredientur portasejuset super fratres vestros mittent sortes:
17. Noliteconfisiopibus vesurislaetari in die paupertatis fratrum vestrorumnequemagnificare os vestrum in die angustiae: Divites sumus et locupletatia patribus nostriset nullius egemus.
18. Suadeo vos emerealiquantulum caritatis et verecundiaeet animadvertens vos essecives ejusdem miserae civitatiset in vinculis et in opprobrio sicutet alii qui habitant civitatem; at abjectio vestrapropter opesvestras splendidior.

19.Quia vos estis aurei et argentei similes Diis idololatriaequi dumcaderent nesciebant consurgere; et cum superveniet vastatiospoliatifueritis a potentiore: nonne bestiae agri meliores sunt vobisquaepossunt aut fuga aut furore prodesse sibi in die proelii?

20.Deinde in alios qui sedent in taberniset sub porticibus platearumpotantesvociferantesreprobantes omniaexprobrantes omnibusmitte sagittas asperrimas libri:

21.Vos estis nubes aqua carentes: arbores emarcidaeventis omnibuscircumactaeinfrugiferae; unda maris efferataefallaces; lebetesbullientes et despumantes dedecora; aves excoecataeclangentes quaealis errantibus quaerunt escam per caliginem tempestatum:
22.Murmuratores queruli: in libidinibus vestris incedentes; quorum oseructat praetumida; multa minantesnihil perficientes; dominationemjustam rejicientes; dignitatem quam timetisprobris secretisexagitatis: quaeque non nostis vituperatis:
23. Inermesinertesflagitatis redemtionem ab alienis; libertatem poscitisetirritabitis plebem ad seditionem; regem desideratiset adulaminiutilitatis vestrae gratiatyrannidem:
24. Virtutem quaeritis etomnia recta pervertitis; qui neque scitis vulnerare hostes gladiosed neque non calumniari victori: contradictione peribitis.
25.Deinde et aliisqui disserentes in concilio tenebrarumpraeclaramoliunturdic tantum: Nil praeclarum in tenebris.

26.Deinde illis omnibus qui cubantes in lectulis suis somniant somniumde universali felicitate filiorum Adam in terriset expectantlibertatem civitatis ab aequitate potentiumabrumpe sommum et spemet dic unicuique:
27. Novi te neque frigidum esse neque fervidum:utinam frigidus esses aut fervidus: itaque quoniam tepidus esfuturum est ut te evomam ex ore meo.
28. Deinde praenuntia civibusoptimis perpetuitatem antiquae et hodiernae captivitatis; et legeillis omnibus librum:
29. Habeo adversus vos pauca; quianimium laetati estis in spe redemtionis et gloriae: nunc estoteanimaequiores: nam reges terrae sedebunt loquentes adversus nos;servi autem exercebimur in justificationibus: verumtamen indesperatione rerum unusquisque sibi dicat: Accingar zonafortitudiniset patiens silebo.
30. Vade quoque ad senioresEcclesiae ut a te sciant multos extare Hieromomos in arca salutis:videant ergo ne fiat arca naufraga; eo quod sustinetet quidemmultosapostataspharisaeoset Simonis magi discipulos inhiantesaurum morientisinquisitiones et sanguinem: ;

31.Et in superliminaria aedium ubi satrapae novi aliquandocongregabunturexscribe de libro: Ejicite adulatoresetexibit calumnia cum eis; ejicite delatoreset conjuratio quiescet;ejicite derisoreset cessabunt simultates et contumeliae.
32.Haec dices denique plebi: Sudor thesaurus innocentiae. Et cum plebsclamaveritcompesce clamores; et si nudaverit gladiosaccipe eos insanguine tuo antequam convertat eos adversus civitatem.
33. Posthaec perge usque ad altitudinem jugi maximi Alpis mediae cumlustraveris oculis tuis universam terram patrum nostrorumaperirursus volumen:
34. Assume luctum lacrymarum insolabiliumet lege; exarata sunt enim in libro omnia qua fueresuntfient; quaeque adimpleta sunt in praetentumet adimplebuntur inposterum. Lege ergo super terram patrum nostrorum:
35. Egressumest nomen tuum in gentes propter speciem tuam: et habens fiduciam indecore tuoexposuisti fornicationem tuam omni transeuntiut ejusfieres.
36. Et tulisti filios tuos et immolasti eos adulterisalienis: numquid parva est fornicatio tua?
37. Et aedificasti tibilupanar in omnibus civitatibus tuis: ad omne caput viaeab umbilicousque ad sepes montium tuorum et ad duo maria tuasustulisti signumprostitutionis tuaeet abominabilem fecisti decorem tuumquiamultiplicasti et multiplicabis fornicationes.
38. Et ecce vapulasab adulteris tuiset nudaet confusione plenaet petis auxiliumfiliorum tuorum quos tradidisti adulteris tuis; et ululas conculcatain sanguine tuo.

39.Facta non es quasi meretrix fastidio augens pretium: tu es materadultera quae super haereditatem pupillorum suorum inducitextraneos:
40. Omnibus meretricibus dantur mercedes fornicationis:tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribuset lumen quoqueoculorum tuorum donabisut intrent extranei ad te undique adfornicandum tecum: et quos rejeceraspetis.

41.Proptereameretrixaudi verbum Dei:
42. Quia effusum est aestuumet revelata est ignominia tuaet abominationes tuae insanguine filiorum tuorum:
43. Ecce ego congregabo omnes amatoresquibus commista es: et omnes super te undique quos dilexisticumuniversis quos oderas:
44. Qui revelabunt sibi invicem pudendatua: et adulter tradet te adulteroquia sibi pignerati erant tecarne sua.

45.Et judicabunt te judiciis adulterarum; et destruent lupanar tuumrecenset de maceriis reaedificabunt tibi prostibulum vetusetlapidabunt te lapidibuset ex mammis tuis facient emulsionem lactiset sanguinis: neque desines fornicarised mercedes ultra nondabis.
46. Haec ter a teDidymerecitata sint super terrampatrum nostrorumut misereantur sui omnes: nam sicut autumnus ethiems in singulos annossic gloria et calamitas visitant certistempestatibus saeculorum singulos populos terrae.
47. Et cumdescensus feceris de jugo Alpis mediae obsigna tuumatque abstine acivitatibus gressus tuos; et versare inter multitudinem agricolarum:et si ploraverintplora cum moltitudineet dic:
43. Fiatvoluntas Dei.



CAPUTULTIMUM

1.Et cum vir militaris dixisset haec tria verba tantumecce caligailla domus mortis scissa ante oculos meos.

2.Et unda amnis sicut electrum; et murmur aquarum velut cantuslonginquus tibicine; et cursus earum nitentes claro sub lumina lunae:

3.Et spiramenta aeris suavia refrigerabant Venas meas; et olent florumin giro aeris exhilarabant cor meum:
4. Et magnificentia et gloriaper caerula firmamenti; dulcisque horroret amor harmoniaquies etintelligentia ex omnibus splendoribus noctis.
5. Et vir militarisclamavit: Hoc est tabernaculum Dei viviet conscius meus inexcelsis. Et procidit in genua sua et adoravit.
6. Et conversus adme dixit mihi: Non sum apostolus nec propheta nec angelussedcenturia Draconum:
7. Et si fuero judicatusscio quod justusinveniar: sed hora remigrationis meae instat.
8. Et cumconsummasset haec verbaconscendit equumet oculi non viderunt eumamplius.
9. Retuli pedes meos in praesepia ad aniculam Margaritam:et vidi eam dormientem super manipulum freni.
10. Et cum pax etsilentium sederent in preesepeabii cum calatho vacuo in manibusmeis.

 

HAECTRIA TANTUM
EXPLICIT HYPERCALYPSIS EXARATA
PER CAPITA XIX.
ET PER COLA 333: LAUS DEO.



CLAVIS

ENHYPERCALYPSEOS CLAVIS CUJUS XII TANTUM PRODEUNT EXEMPLARIASUO UNUMQUODQU'E ET NUMERO ET NOMINE AC PROPRIA EXANTIQUORUM LIBRIS EPIGRAPHE DESIGNATUM


Didymus
:est persona ficta hominis qui postquam litterarum studia coluitvirosque doctos cognovitmultorumque hominum mora inspexit et urbesintellexit denique et rerum humanarum vanitatemet itinerumlibrorumque inanitatem. Ab anno tricesimo noluit quidquam ampliuslegere aut scribereaut se ad quempiam applicareaut quo locomoraretur scirein otio et tranquillitate suis unice vivens moribuset opinionibuscitra aliorum offensionem: cui quidem persuasumessetnon id agi in hominum vitaut ipsum inveniretur verumsed utquaedam haberemus probabiliaquae sequi facileaffirmare vixpossumus.

Hypercalypsis:est satira in viros doctos Italiaequi et disciplinam et veritatemcauponantes ipsius gentis litteras corruperunt: ambitionem atqueerrores Napoleontis aluerunt. In ea adumbrantur istiusmodi doctorummores affectusque turpes et propria quorundam natura; eo consilioutintelligaturcalamitates rerum in Europa conversarum ac servitudinisItaliae ex litteratorum hominum natas esse mendaciis ad temporariamImperantium utilitatem promulgatis.



CAPUTPRIMUM

Vs.1. Hieromomus: nomen compositum ex i|eroévsaceret Mw%mov qui est deus convincii. Est monachus quidam UrbanusLamprediusscriptor ephemeridum et paedagogus litterarumdoctrinarumque omnium. Huius profecto ea natura estutubicumqueestdiscordias ac lites serateademque hebdomade et laudes et ineosdem satiras edat. Senae monachus fuitscripsitque inter turbasrei publicae Romae Monitoremlibellum famosum etteterrimum: abjecit togam atque adeo sacerdotium exuit. Itinera perGalliam fecitludimagistri partes agens: in Italiam reversusincollegio apparitorum regis Italiae rna thematica docuit: fecit cumLambertio et aliis nonnullis Polygraphumdiarium litterariumidque bile sua perfudit. Denique munus suum etLongobardiam reliquit; neque veroquantum equidem cognovireceptusest Florentia in patria urbe sua. Ad annum MDCCCXIII Neapoli egit: exeo tempore nusquam mihi visus vel auditus.

Vs.2 . Studium scribentis ephemeridas. — Rex lex grex: vide cap. XV16 sqq. — Reliquum hoc caput omne describitmores sacerdotum catholicorum per agros Italiaequispeciereligionisspolia agricolas in Italiamagis quam alibiegenos.



CAPUTSECUNDUM

Vs.2. Firzah: Florentiae nomen vetustissimumutantiquarii volunt. Secundum eosdemHaramhei sunt populi Arabiae quia Romam conditam terras incoluerunt Etruria.

Flumen.Arnus.
Ptomotaphion: in ripa boreali fluminis Arniprope Florentiam infodiunt asinosmulosequos: haud longe ab istoferarum sepulcreto vicus ubi natus est monachus Lampredius.
vs. 3.Collis Cyparissorum: secundum notitiam de Didymo editamin Italianatus is fuit in loco Inverigoqui est collisundique cyparissis exornatus inter Mediolanum oppidum et ripasflumiis Abduae.
Vs. 5. sqq. Reliquum caput adumbrat inertiam etmiseriam improbitatemque eorumqui quum nihil boni sciantephemeridas conscribunt.
Vs. 10. Vir militaris: estHugo Phoscholos.



CAPUTTERTIUM

MargaritaAniculaquae rerum ignara nihil fere extimescitdumagrestes et animalia tubae viri militaris sonitu conterrenturimaginem praebet hominum simpliciumqui nihilnisi suas resagitantatque interim infelices consolantur: itaque Margaritaamplexu suo fractam Didymi mentem eringit.




CAPUTQUARTUM

Hoctoto capite comparatur improbum negotium scribentium ephemeridas cumhonesto bonorum sacerdotum usu. Non enim ignorari licetplerosqueomnes ephemeridas per Italiam conscribillantium aut homines esseEcclesiasticosaut sacerdotio exutosqui simul praetorumspeculatores sunt.



CAPUTQUINTUM

Vs.7-9. Vid. supra notam cap. Ivs. 1.
Babylo minima:est Mediolanum.
- Terra fertilis: Longobardia.
Vs.10. Asinus: Populus Mediolanus.
Vs. 11. DomusVisconti in armis suae gentis habebat insignia colubriinfantem tenentis mordicus. Deiecti fuerunt a F. Sforzanepotecujusdam rusticicujus erat scutum malo cydonio distinctum: Sforzaeautem pulsi a Gallis liligeris; hique rursus a Carolo V in monachorumordinem transituro: cujus posteri primum Hispani deinde AustriaciLongobardiam tenuere sub tributo per satrapas.

Vs.12. Viraginem: Libertatem.
Vs. 13. Vultur:Napoleon.
- Pullus: princeps EugeniusBoharnensis. Conflatum fuit Italiae regnum partim ex vetereLongobardia Austriaca civi tatibusque Venetiarum Leonis alati imagineconspicuis; partim ex fertilissimis Pedemontanorum regionibusquoruminsigne Taurus; partim ex civitatibus Papae ad mare Hadriaticum.
Vs.14. Tale Proregis ingenium fuit sub initia imperii sui.

Vs.15. Synagoga Doctorum: Institutum Regiumdoctrinarumlitterarum et artium regni Italiae
- SenatusParasitarum: Senatus regni.
- Naluchodonosor:Napoleon.
- Baltassar: Prorex.
Vs.18. Vid. not. 1cap. I sub finem.



CAPUTSEXTUM

Vs.4-5. Gallus homo: Abbas quidam Gullioniushomo Gallusdeposito sacerdotiosub auspiciis popularium suorum inItaliam venitediditque librum adulatorium superbia ac puerilisGallorum vanitatis. Hic probare instituit scribentibus Italis Gallicosermone utendum suamque deserendum esse linguam tamquam inutilem addisciplinas atque adeo minus canoram quam Gallicam. Idem Gullioniusterna quotannis milia librarum meruit scribendo de rebus littrariisin Diario Italico (Giornale italiano)quae tabulae publicaauctoritate prodierunt. Ipse ne verbum quidem Italice sciebatsuaquelitteraria ex Gallico sermone transferri curavitin quibus ipsisnihil nisi fatua protulit. Contemptus quidem et derisus timebaturtamenutpote speculator principiaidemque magister apparitorum inlingua Gallica.
Vs. 6. Eden satrapo: appellaturetiam cap. XIvs. 19. princeps parasitarum: et cap. XIVvs.12. pharisaeus maximus. Fuit is Comes Paradisiushomo unus omnium astutissimusqui ipse contemnendusmulta arteomnesqui circa eum erantcontemnere soleret. Qui quum esset etSenatui praefectus et Instituto Regioquotidie magna ad eumventitabat unda salutantumhabebatque apud se vespertinos hominumeruditorum coetus. Filius fuit poeta haud ignobilis Regiensis:patrisque fama filius ad nimiam de sua doctrina opinionem abusus estinter poetas geometram se ferenspoetam inter geometras. Ceterumnihil aliud egitnisi ut necessarius esset Bonapartaecuiquidem gratum fecit hominibus doctis in contemptum adducendis: hocenim non abhorret a tyrannorum consiliis.

Vs.8. Lictores equestres: La Gendarmeria.
-Castrum civitatis paludosa: Mantuae.



CAPUTSEPTIMUM

Vs.1-7. Quicquid de Lampredii punitione dicitur fictumnequeulla inest rerum veritas: sed qua praecessit et quae hic legitur deillius vaniloquentia narratio ad vivum expressa est.
Vs. 8. Quaehoc versu habentur nomina explicantur capite XII.
Vs. 9. sqq. Enipsissimum nulla amplificatione deformatum ingenium hominumeruditorumqui Mediolani ministrabant Bonapartae et aulaeEugenii.
- Pastor bonus cum Vacca: intelligiturcomes Vaccariushomo animi nobilisfirmirectiquesed quimalo suo minister rerum domesticarum regnifacere non potuitquinadhiberet mensa sua viros doctos aula deditos; quibus ille multaconferens beneficia saepe expertus est immemores et ingratos.



CAPUTOCTAVUM

Inhoc capite amni Gladius viri militaris est figuragladiiquam veritati tribuere solemus.
- Est est: Non non:sunt verba Evangelii apud Matthaum V37; quae annulo suo inscripsitHugo Phoscholos.




CAPUTNONUM

Anuslibidinosior: est omnium imago doctarum muliercularumexpressa tamen ad naturam cujusdam mulieris: cujus nomen non temereprodendum videtur.



CAPUTDECIMUM

Vs.2. Eunuchus: est quidam Philippus del Rossoetiamnum Professor eloquentiae in Lyceo Breidensi: Florentinusparasitamaledicus et delator professus. Ceterum hic et sequentibuscapitibusubi de eodem sermo fitdescripta est ipsa hominis naturaqua corpusqua animum. Vid. cap. XIvss. 192021et cap. XIVvs. 12. Philippus erat unus e speculatoribus Paradisii:nihil umquam scripsit.
Vs. 7. Calamoboa: ducta estappelatio ex nomine Demetrii cujusdam Calamoboaede quo inPlutarchiut opinorOpusculis Moralibus mentio fit. Illi hoccognomen datum fuerat ab inani strepitu calami suiquod convenit inmulierem doctam de qua hic agitur.

Vs.14. Anna Calamoboa duobus deinceps viris nuptacalumniis in utrumque sparsisduplicem sibi hoc artificioconciliavit annuam pensionem; eoque pretio ab illius viperae nodissoluti sunt. Sane incredibilis quaedam magnitudo tum stoliditatis tumimprobitatis conjuncta est in ista muliere.



CAPUTUNDECIMUM

Integrumhoc caput poeticae inventionis estneque adhuc mortuus Lampredius.Verum nobis illo mortuo opus fuit ad declarandam animi ipsiusimprobitatemet ad corpus per sodales condecorandum. Vid. cap. XVI.



CAPUTDUODECIMUM

Spectaculahujus capitis et sequentiumusque ad finem Hypercalypseosperaguntur in Ptomotaphio ad ripas fluminis Arni.
Vs. 7. Agyrtesfilius Bethon: est Bettonilibrarius Brixiaehomoomnium impudentissimus. Hic nihil aliud nisi libros suos novisimperantibus blandiens dedicatsemper quidem male de prioribusquosadulatus fueratloquens. Qua arte magnam pecuniam fecit: sed pernequitiam suam adeo rem familiarem profligavitut jam fermedecoxerit.
Vs. 10. Phlyrias histrio filius Benach:est quidam nomine Anellideditus in Opera Buffae lacu Gardaqui etiam Benacus vocatur. Homo omnium loquentissimusqui nocetgarriens sine fine: nec sentiens fortasse suam inconsiderantiamsaepe ignarus ipse speculatoris personam gessit.
Vs. 11. Psorionafilius Phtheniae: Ludovicus LambertiusBibliothecariusBreidensisInspector scholarum publicarumMembrum InstitutiEques duorum ordinum: corpus ejus maculatum specie quadam gallae quaeoculos et manus laniavitanimus sedes fuit invidia sordidissimae etsuspicacissimae. Nomen in philologia habuitconsultusque fuit deomnibusquae pertinerent ad auctores classicos ItalosLatinosGraaecos: at nunquam quidquam tanto nomine dignum fecitimmopaucissima scripsit. IuvenisHoratium imitatuspulcros aliquotversus composuit. Sed ejus fama deminutaet post mortem ipseoblivioni traditus est. Ceterum aulicis artibus perituscadente famaaltius evectusreditus multiplicavit. Multum suis rivalibus nocuitaliorum ministerio. Jesuita disertiorcitra opinioneminsidiosissimus omnium doctorum Italiae fuit. Educatus autem in aulaRomanaadolescens inter famulos cujusdam principis egit.
Vs. 14.Ghoes filius Horos: Montius poetaqui sanepoetico praeditus ingeniocaruit longanimitate: festinandi nunquamnon voluntas illi atque etiam necessitas fuitquippe occasionemcaptanti ex usu magistratuum quibus calamus ejus inserviebat. Quonescio an post hominum memoriam nullum uspiam majoris vel varietatisvel impudentiae exemplum extiteritAnno MDCCXCII ad MDCCCXIVquaepro Papa scripsitimmoderatissimam spirant superstitionem; quae proJacobinisparem impietatem; modo laudibusmodo exsecrationibuspersequutus est omnia juris civilis principia atque principesproutquis pecunia pelliceret. Jam Austriae Imperatorem blanditiisdemulcetcujus annis superioribus famam laceraverat. Ejus orationitidaquamvis auri splendore magis quam puritate luceat: agnoscasimitatorem et eadem saepius iterantem. Uxor intemperantia celebrisdominumque ornant cornua limacis. Educatus est Montius in aulaRomana.
Vs. 19-21. Schismaticus et sinc nomine: estqui suam ipse famamnimia versutiajugulavit: celabo nomen. Sedfuit talisqualis hic describitur et amplius explicatur cap. XIIIvs. 11 sqq.; XIVvs. 9.

Vs.22. Gigas ruminaout velut bos: est pictor nomine Bossimortuus quum ederetur Hypercalpsis. In delineandis corporum figurisfellxin coloribus temperandis oculorum judicio caruit; in eaquepropria picturae laude plane nullus erat. Idem tali ingenio fuitutet principia sequeretur perquam mirabilia et ad falsissimadelaberetur consectaria: qui quidem praeter Michaelem Angelum etLeonardum Vincium nullos agnoverit bonos pictores: ceterosipsumqueadeo Raphaelemcontempserit. Quid? Quum Leonardi tabula de SacraCoena propemodum vetustate deleta essetad hoc eximium artis opusrestituendum Bossius haud est veritus semet ipse commendare;doctique aulici non sine flagitio professi sunt apud Proregemeumesse Bossiumqui partes impleret Leonardi Vincii; et tanta Proregisfatuitas fuitut ad tria nummorum milia aureorum in hunc impudentemprofunderet artificem. Tabulam Bossius refecitat infratironem. Et tamen creatus est Professor Picturae Sublimisnovonimirum Gallica solertia titulo invento. Sane pereruditum Bossiusde Coena Leonardi librum conscripsit; in quo utinam acquievissetneccertamen commisisset cum illo principe ingenii et operis. Facta perBossium descriptione primi exempli reliquiae neglectaejacueruntet jam ruinam spectant.
Vs. 23. In coenaculofiliorum carnificis sancti: Leonardi Coena posita eratin refectorio Dominicanorumpropaginis Sancti illius qui invenitInquisitiones et Auto da fe.
Vs. 25. Bossiusse unum omnium disciplinarum orbem emensum jactavitceterosimperitorum numero habuit. Atqui pro sua illa stupiditate fecit Judamardentem crinibus rufisqui fuere proprii posterorum Davidis; vid.lib. I Regumcap. XVI12. Contra Leonardus hanc Jesu caesariemdederat: Judae vero capillos penitus nigricantes infuscaverat.



CAPUTTERTIUM DECIMUM

Perse clarum est.



CAPUTQUARTUM DECIMUM

Argumentaincredibiliter vera: iisdem prope verbis repetita legebanturin Diario litterarioquod singulis diebus Solis prodiit inscriptumnomine Polygraphi: fuit hoc diariurn publicurnin quoLampredius (Hieromomus) et Lambertius (Psoriona)quasi quidamdefensores Napoleontis et aulaeaccusabant principia juris rivaliumsuo rum: quumque de libris disserere deberenteorumque vitia judiciiacumine inventa preponereilli de aliorum moribus loquebanturcalumniabantur tecti praesidio imperantisqui cetera prohibuissetdiaria. Venetus quidam Contarenus ediderat per duos tresve mensesAntipolygraphum: sed est prohibitus.



CAPUTQUINTUM DECIMUM

et



SEXTUMDECIMUM

Suntsatis clara.



CAPUTSEPTIMUM DECIMUM

Vs.4. - Babylo maxima: haec est Lutetia.
Vs. 6.- Babylo perpetua: haec est
Roma.
Vs.8. - Babylo minima: haec est
Mediolanum.
Vs.9. - Babylo dives: haec est
Anglia.



CAPUTDUODEVICESIMUM

Vs.14. Scilicet haec est infelix illa in Ruthenos expeditiocujusfrigore adusti periere juvenes exercitus Italici ad octies etquadragies mille: itaque post Gallorum clademItalia Regnum caruitdefensoribus.
Vs. 18. Sic profecto per lascivos ex nobilitatepuerosper famul atque etiam per mulierculas illo motu Mediolanensie curia Senatores eiecti suntSenatorum pueri tribunalia spoliaruntet sicarii pretio Patriciorum concitati illas effecerunt turbasquamreipublica mutationem dici voluere: an. MDCCCXIVdie XX April.
Vs.[16-] 19. Praedivites: Nobiles Mediolaniquiquidem Italico insultavere exercituiquo die Austriaci Mediolanumurbem ingressi reapse civitatem extinxerunttuituros polliciti.
Vs.22-24. Indoles PatripetarumJacobinorumRepublicanorumPlebicolarum Italiaepraesertim Mediolaniqui omnitempore nihil nisi lucrum et qualemcumque nominis celebritatemquaesivere.
Vs. 25. Francs-MaçonssiveFratres Liberi.
Vs. 26-27. Metaphysiciquinihil agendo expectant humani generis perfectionemeamque quasiimminentem canunt; quare mox post paucos annos liberam atquebeatissimam ajunt fore universam Europam: interim ipsi dormiunt.
Vs.28-29. Sunt boni Italiae cives imprudenter de patriae suae miseriaconquerentesut olim Thrasybuli temporibus fortius boni prolibertate loquebanturquam pugnabant.
Vs. 30. Sacerdotes.
Vs.31. Gubernatores Austriaci qui animorum dissidia move etconjurationes somniant.
Vs. 33. Volumen unicum:Biblia sacra.
Vs. 34. sqq. Usque ad finem capitis agitur deItaliae statu praesentepraeterito ac futuroquem e sacris librisfatidico ore interpretamur.