Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


PETRIBEMBI


DEAETNA

ADANGELVM CHABRIELEM LIBER.




Factuma nobis pueris estet quidem fedulo Angele; quod meminisse te certoscio;ut fructum studiorum nostrorumquos ferebat illa aetas nótam maturosq uberessemper tibi aliquos promeremus: nam siue dolebasaliquidsiue gaudebas; quae duo sunt tenerorum animorum ma ximepropriae affectiones; continuo habebas aliquid a mequod legeresuelgratulationisuel consolationis;imbecillum tu quidem illudet tenue;sicuti nascentia omniaet incipientia;sed tamen quod esset fatisamplum futurum argumentum amoris summi erga te mei. Verum posteaqannis crescentibus et studiaet iudi cium increuere; nósq;totos tradidimus graecis magistris erudiendos; remissiores paulatimfacti sumus ad seribendumac iam etiam minus quotidie audentiores.

Itaq;quas pueri miserimus ad te lucubra tiones nostrasnumerare aliquaspossumus; quas adolescentesnon possumus: quo in consilio nobisdiutius permanen dum esse non puto: nam ut interdum nó loquimoderati hominis est; sic semper silere cum eoquem diligasperignaui: neq; Hercule; si in officio permansimus in prima aetate;debemus nunctanq inexercitati histrionesin secundoaut tertioactu corruisse. praefertim cum aemulatio tuorum studiorum Angélenos non excitare modo languentes possitsed etiam incendere;quippequi multaet praeclara habuimus a te semperhabe músq;quotidie et consuetudinis nostrae testimoniaet doctrinae tuae.Quare si cuti pueri scriptiunculas nostrasquasi la ctentis ingeniiacerbitatemdetulimus ad te;sic nunc deinceps etiam ad te adolescentiae nostrae primos foetus deferemus; non quo me ipse plus ames:nam iam id fieri posse uix puto: sed plane quia ita debemus internos: neq; enim arbitror cario rem fuisse ulli quenquam;q tu sis mihi.Sed de his et diximus aliâs fatis multa; et saepe dicemus:núcautem;quoniam iam quotidie ferè accidit posteaq e Siciliaegoet tu reuersi sumus;ut de Aetnae incendiis interrogaremus abiisquibus notum est illa nos fatis diligenter perspexisse; ut eatandem molestia careremus;placuit mi hi eum sermonem conscribere;quem cum Bernardo parente habui paucis post diebusq rediissemus; adquem reiiciendi essent iiqui nos deinceps quippiam de Aetnapostularent. Itaq;confeci librú; quo uterq; nostrum cómuniteruteretur: ná cum essemus in Noniano; et pater se (ut solebat)ante atrium in ripam Pluuici contulisset;accessi ad eúprogresso iam in meridianas horas die:ubi eaquae locuti sum internosferè ista fút. Tibi uero núc orationéutriusq; nostrútanq habeaturexplicabo; non tanqrecenseatur. Igitur;cum illum multa in umbra sedentem comperissem;ita initium interpellandi eum feci. PETRVS BEMBUS FILI VS. Diu quidempáter hic sedes:& certe ripa haec uirens;quam populi tuaeistae densissimae inumbrant;& fluuiusalit;ali quanto frigidiorest fortasseq sit satis. BERNARDVS BEMBVS PATER. Ego uero filinuspiam esse libentius soleo; q in hac cum ripaetum arborumtumetiam fluminis amoenitate:neq;estquod uerearenequid nobis frigushoc noceatpraesertim in tanto aestatis ardore: Sed fecisti tuquidem pérbene; qui me ab iis cogitationibus reuocasti;quas&libentifsime semper abiiciocum in Nonianum uenitur;et núcquidem nobis nescio quo pacto furtim irrepserant non modo nonuocantibussed etiam inuitis. BEMBVS FILIVS. Derep.sci licetcogitabas aliquidaut certe de trium uiratu tuo: saepe enim ex teaudiui ( si fieri possit )uelle tein agris cum esses; quoniam tibiid cum modice contingerettum etiam perraro;de iisquae in ur beaganturtanq lethaeo aliquo sumpto poculonihil omnino rcordari.BEMBVS PATER Est itaut dicis: nam cum ab urbe propterea mefrequentiáq; hominum; tanq a flucti busin hunc solitudinisportum recipi am; ut relaxem a curisremittámq; pau lisperanimú; méq; ipsum restituá mihiatq;ad reliquosconfirmem labores; ut in ludis athletae solent; qui cum aliquo incursu desudarintconsidunt parumperreuocántq; seseutsint ad reliqua postea certamina ualentiores; si tamen illae ipsae merus etiam prosequunturquas fugio curaset sollicitudines; profecto nihil ago:quod mihi quidem nunc ipsum euenit: qui cum solus inhacri pa consederimut dignum aliquid isto silentio meditarer; ecceita etiam unda illa ipsa resorbuit urbanorum nego tiorum;paulatimq;in triumuiratus mei curas delapsus sum.

B.F. Ita sane coniectabar:uisus es enim mihi iandudum nescio quid multacogitatione commentari; neq; eo uultuquo esse hic soleshilariet soluto;sedquo te in urbe conspicimuscontractiore interdumac graui.

B.P. Recte coniectabare: Sed ista tandemquoniam nimis iam molestasuntobliuiscamur.

B.F. Vtinam ipse id possis páter; tibiq; istud (quando ita teiuuat) tam facile factu essetq mihi: sed omnes curaequae quidésint maximaeita se habent; utsi insequarisnon fugiant;si fugiasetiam insequantur:munus autem istud tuú cum est ipsum negotiosissimú per sese; quippeaquo ferè omnes reip. nostraepartes pertractantur; quódq; uni uersae ciuitatiscaeterarúmq; urbiumnostrarum aduocationem agitet sustinet; tum uero illud etiam accedit;q tu is esqui maxime omniumtranquillita tem animirequietémq;déames;quo fitutmagis etiam illa sentiasquae te premunt.

B.P. Est filiet sa ne causa illa quidem non leuisquae mihi laboresadauget meos: sed tamen ( ut uerum fatear ) aliud quiddam maius memouet; quod ipsum nuper me in ur bem reuocaueratsic dum sederem; reuocátq; saepissime.

B.F. Quid il lud tandem est?

B.P. q reip.causa non commoueri neq; uellemsi pof sem; néq;possemsi uelim: nam cum ab ineunte aetate ita uitam instituerimmeá; ut patriae adessem semper; prodessemcum possem;potuerim auté non nunq uel iuuenis et domiet foris; illauero me saepe muneribus reliquissaepe legationi bus honestarit;eamipse si deseram nunccum et expientiaet cósilioetauctoritate plusualeo; quid sit aliudq si tu me iuue nis senemdestituasfilius patrem ?

B.F. Duas igitur causas praedicas páter curarum tuarum; durastu quidem illaset graues; uerumquia te sciente a te ipsoproueniuntperferendas: nam qui te idem et actionibus tradidistiqui bus otio inimicius esse quid potest?et rus amassecessúsq;istos tuos; quae quidemcum multo diutius ipsis careasq fruarisuitam sibi illam efficiunt molestiorem; dolendum tibi non puto; si teuel illis ip sis rebus condemnesquas fugis;uel fugi as omninoquaete iuuant. Sed illud tamen quale estquod te dixeras reip.cau sacommoueri?an te fortasse mi páter mo tus ii Galliarumperturbantqui feruntur?

B.P. Minime illi quidem: uerum admodum gaudeo te e Siciliarediisse:nam si aliquid eue nerit;malo te hic esseubi omnes sumus; qillicubi neminem habes tuorum.

B.F. Equidem adsum ac libens cum ea de causatum quia uobis omnibuscarebamus iam nimium diu: caue ta men putes nobis hoc Siciliensibiennio quicquam in uita fuisse iocondius.

B.P. Gaudeo et id quidem: ídq; ip sum ex eo suspicabamurqnondum ad nos cogitabatis. Sed posteaq in eum ser monem incidimusut de Sicilia loquere mur; narra mihi quemadmodum ea se habentquaede Aetnaeis ignibus et feruntur passimet perleguntur: te enimaccessisse illuc cum Angelo tuototúmq; montem perlustrasseaudiebamus: et no bis quidem certe nunc uacat: quid enim istoc aestuagamus meridiani ? neq; estquod ego soleam libentiusq de naturaemiraculis audire.

B.F. Haec uerout libet;modo ualeam recen sere:et quidem eiusmodisunt;ut tibi audi enti afferre uel magnam possint;mihi cer tenarranti semper aliquam afferrant uoluptatem:quanq quidem iam hocipsum facimus nimis saepe: q enim multis nos eadem ipsa censesposteaq e Sicilia reuersi sumusnarrauisse ? Sed consurge (siplacet)ab hac umbra:nam in ripis qui dem omnis quae fit accubatioea si longior estesse admodum grauior solet:atq; ad illa buxetanostra( si tibi uidetur )sedésq; pergamus.

B.P. Periniquum tu quidem facis;qui de ignibus lo quuturus ab umbraet frigore deceden dum putas: sed (quando ita uis ) propter aquampotius in ripa deambulemus; et cum fluuio sermoni reliquo demus operam loquentes: ita mihi uidebor melius tuas illas flammas Aetnaeas(si me offen derint ) Pluuici mei unda temperaturus

B.F. Illae uero neq; te offen dentcum absint longissime; neq; hic siadessentrestinguere illas posset Pluuicus tuus; cum mare ipsumetiam cedat illis uolentibusatq; earum ardoribus contrahatur.

B.P. Magnum exordium inceptas fili; ac iam planè uix credendasunt istaquae dicis: uerumqui ita fiatexplana id etiam mihi.

B.F. Faciamut iubes:sed opus est ánteq ill= ueniam; utaliqua te prae doceam déq; insulaedéq; montis natura; quibus cognitis ad eaquae postu lasrecta pergemus uia.

B.P. Ageut libet; modo ad illa etiam alí quando ueniamus:quin etiam mihi fe ceris gratissimum;si ea lege inceperisut nequodpulchrum praetereatur; siue uidisti aliquidsiue audiuistisiuequid es ipse commentatus.

B.F. Ego uero ( si placet ) iter tibi nostrum omne ordine ipsoquofactum estrecensebo; téq; a Messanae menibus usq; in Aetnaecacumen perducam.

B.P. Placetet cupio: incipe igitur; uiámq; ip sam omnemreminiscereet tanq recurresi potes.

B.F. Agam se dulo id quidem: ítaq; ( ne te teneam diu tius )Quartusdecimus mensis agebatur; ex quo egoet Angelus meus apud Constantinum praeceptorem graecarum litterarum studiis exercebamur:neq; sane adhuc uacuum ullum tempus dedera mus nobis laboris;ac neunum interea in tegrum remiseramus diem.

B.P. Nimium fuistis assidui uestris in studiis adolescentesuel etiamsuperstitiosi: annumet menses nouae linguae rudi mentisincubuisse nullo intermisso die? mirum; si uos uel habitudo illaprior destituituel color: nos tamen e nauigatione traxisse uospallorem istumet maciem putabamus.

B.F. Ita euenit: sed en tibi: iam tandem nos ipsos respeximus:placuit enim ut Aetnam uiseremus; atq; intereadum ani mirelaxarenturquod efficere uel oc cupatissimi debeamustantumnatu rae miraculum etiam feriati nosceremus: ita iocundis aliquotsumptis comitibusqui nos perductarentconfesso equo Mes sanamreliquimus:sed iter facientibus no bis Taurominium usque memorabilenihil comspectum est:summa enim litto ra eraduntur. A leua statimRhegiumet Brutii agri paruo primummox latiori maris interualloaperientibus se se paula tim angustiis prospectantur; a dextra colles continui imminentBacchi tota feracissima plagaet Mamertinisuinetis mi nus fortasseq olim fuittanq ab ipsa uertustatecontritis iam laudibus; sed ta men fatis nunc etiam percelebris. Inme dio ferè itinerisuel paulo amplius castel lum Nisus exaeria montis rupe uiatori bus late prospicitur; unde illud devectum.OuidianumNisiades matressicelidésq; nurus: Incolaeuallem etiam omnemquae subestNisi regionem uocant.

B.P. Erit isto sane modo etiam aliquid infra Tau rominiummemorabile:nam de hoc poe tae uersu (si recte memini ) nobis puerisnondum inter grammaticos conuenie bat: qua quidem in readhuc illiarbitrum si quaerunt; plane uideo eam cótro uersiam possedirimi a Niso tuo;a quo ne scio q blande caeteri hospitessuscipiantur;te certe (ut illi dicerent)etiam elegan tiorem remisit:Sed sequere.

B.F. Taurominii cum ueterum monumento rum reliquiae plures uisunturtemplasepulchraacquaeductus:quin saepe teme re graeca numismatapassim effodiuntur áffabre facta illa quidemneq;in aes modoinsculpta;sed in argentumsed in aurum; quod etiam Syracusisplurimumet ferè per totam insulam euenit: tum eti amcoctile theatrum adhuc manet pauloq idquod Romae uidimusminus;nisi q illud amphitheatrum est: quae quidem omnia e= inspexidiligentius; q te recordabar plurimum semper uete rum hominumimaginibusmonumen tís quetanq uirtutum illorumetgestarum rerum testibusoblectari. Vrbs ipsa loco praecelsoatq;edito sitaet mó tium angulo promissa in pelagus prospectum maris Ionii late hinc inde dominatur: theatrum ultimam anguliru pem inseditqua collis conspicuus ante omnem urbem in circumplanitiem du cens audentior procurrit in mare; atq; hincfluctibusinde urbe medius ipse ter minatur. E Taurominitano demissiiu goet littore paulatim relictouallémq; ingressi; quam aleua Aetnae radicesa dextra Taurominitani montes effici unt; per eamRandatium usq; perueni mus nouum oppidumet in Aetnae ra dicibusqua parte mediterranea despe ctatsitum.iter totum a Taurominio nobis quatuoret uiginti mil. pass.comfectum est.uallis sonoroetppetuo flumine scindituret irrigatur. Platani numerosa syluautrasq; ripas inumbrantes maxi mam sibi uallis partem egregiaeincolae uendicarunt.

B.P. A in' tandemPla tanos illae habent ripae?

B.F. Pulcher rimas illas quidemet multissimas;ut non Platonem modoaut Aristotelemscholasq;omnes mitiores suis umbris inuitarepossint ad philosphandum; sed etiam Gymnosophistas durissimos illosquidé homineset sole admodum delectatos.

B.P. Quàm uellem; ut cum earum dua bus possem egouel tribusarboribus eti am omnes illas fructiferas arbores quas in quinquuncemdispositas habemuscom mutare.

B.F. Vtinam illae tibi potius páter iis stantibus totum Pluuicumobdu xissent:poterát enim uel uniuersum Nonianum: sed nescioan isto sub coelo pro uenirent.

B.P. Equidem arbitror: nam illis posteaq in Italiá trauectaesunt et quidem ab ipsa Sicilia primummult& urbes abundauere;quanq posteriorum hominum negligentia deperierint: nos enim;dumRomae essemus;unamquae in ima ripa speculi est Dianae Aricinaepromiraculo uidimus. Sed nihil est pro fecto ( mihi crede )nihil estfili ( ut ego semper dicere soleo ); quod effici ab homine curadiligentiáq; non possit: nos enim ( ut de me ipso loquar);quibus tamen;ex quo hanc uillam exaedificauimusiam inde ánteq tu es natusconsu mere hic nondum etiam licuit triginta in tegrosdies; neq; quando licebit sciocupiam certe semperet peroptabo;uides q multos tibi profuerim ordines pulcher rimarum arborum uelnostratiumuel aduenarum?q si etiam Platanos habuissem; nunq illaeme uiuo periissent; et ha beres tu quidem nuncquo melius inuita reposses Faunus tuum; et illequo libentius accedere.

B.F. Vellem equi dem mi páter:sed ( quando id effici nópo test ) oblecta te populis tuis:tum etiam ( si placet ); sicutimatres filiorum nominaqui desyderanturin eos saepe transfe runtquos habent; ita et nos Platanos illas uocemus.

B.P. Mihi uero placet illas populos semper uocari: atq; haud scioanetiam cum eas tempestas ue tustásue consumpserit ( ut ait illede quer cu Mariana )tamen erit in Noniano po pulusquam Bembeampopulum uocét: ita mihi quidem uidetur illas aeternitaticómendasse suis carminibus Aurelius no ster. Quare; Quaeuitreas populus arduo Bembeas ad aquas uertice tollitur Viuumcespitem obumbransIntonsa bicolor coma sit semper populus:crescat;surgat altius uel aquila istauel poetae uersu: sed (ut ad Platanosredeam ) non tá mea causa istud ipsum cupiebá filiqtua:ego enim me ob lectaui fatis; tú experiendo illud didiciut nequid admirarer: neq;; si quid fero alíquandoquodfacio sempercum licet; siue aedifico aliquidaut paro; proptereaid faciouel quia illis omnibus re bus putem me esse usurumcuime ipso uti iam meo ipsius iure non licet; uel quia non facile illapossem contemnerequibus carerem: quid enim mihi potest iam ad eosdiesqui mihi reliqui sunt ad uiuendumesse non fatis ? uobisista parantur puéri; uobis ista (inq )non mihi: scio enim q aparentibns quaesita ista dul cius accipere soleant filiiq ipsifacile com parare; siue q in quaerendis rebus pleriq; laboremfugimusin partis omnes uo luptatem amamus'; siue q in iisquaenobis a maioribus nostris relinquunturinsit etiam memoria illorumqui tradi dere; quae illa nobis nescio quo pactocum sanctioraefficiattú certe facit multo etiá iocundiora.

B.F. Mihi quidé pater et nunc ista carissima suntquaequa es innos amoris exuberátiaa te uideo dici et erunt semperdumuiuamfixa animo et memoriae meae; cupióq;ut ex iis ipsisrebusquae mihi a tequaéq; fratri comparantur meolongissimam ipse nobiscum percipias uoluptatem: sed si tibi nos unqnaturae lege superui uemus; habeo alia ego ( ut de me tantum loquar:nam de fratre quanq multa pos sent dicimalo illi integram causamrelinquere respondendi tibi )habeo alia (inq)quae mihisanctissimam tui memo riam semper efficient etiam absq; Nonia no tuo;quippequi me puerum educaueris non diligenter modo; sed planè(quod uere mihi uideor esse dicturus )eti am religiose; habueristecum in legatio nibus tuis; imbueris optimis moribus; omnibúsq;bonis artibus ( quod in te esset ) ita semper institueris; ut uerearne sim prorsus ingratissimusultra haec mi hi a te si quid unqrelictú optauero; tum si de iis ipsis tibi non ego sempermaiores gratias habueroq fi mihi magnificas uil las costruxisses.Quare ista quidem de causa nihil est sanèquod labores

B.P. Ego uero ac multum: namqui tibi illa praeparauerim; quae suntlonge potiora meo qui dem iudicio; et ( ut uideo ) etiam tuo;curandum est etiam mihiista tibi ut ne desint; quaecum minoraquidem sintualde tamen sunt necessaria: quemad modum si te quisad coenam uocet; ferculáq; asserat cum uariatum sumptuosa;uina multifariam apponat; mini stros adhibeat; calices quaeratetuasa uel aureauel gemmata; nisi statuerit tricliniumaut mensasin hortulo disposueritut tibi stanti coenandum sit; certe tu illúnihilo probes magisq si tam multa omnino non parauisset: Ita mihieueniet patri: nam q te recte instituerim a puero;mécumhabuerim semper; utráq; linguá te docendum curarim idest ad coenam uocasse te fatis dubiamet sumptuo sam; in quadepasceres animum tuumtéq; ipsum conuiua elegansoblectares: conuiuae nanq; sumus omnesdum ui uimus; neq; aliudest omnis uita nostraqua sub ista mundi luce fruimurq longaconcoenatioaut( ut iam uerius dicam ) conuictio: q si nec fedemullam tibinec umbram aliquam praebuero coenan ti; hoc est nisiuiuenti diuersoriumsecessúmq; gratum aliquem parauerostudiiset camenis tuis; profecto non tam in illis laudabisdiligentiam meamq in his etiam culpabis negligentiam: neq; tampulchra ea tibi esse uidebunturqui bus habundaueris; q fuisse illaquibus carebisnecessaria. ita fiet; ut cum semel abiero; tu mesaepius accusesq probes.

B.F. O mi pater;mé ne tam impium unq futurumut te audeamaccusare ? ego te unq accusem pater? quid si non tu me saepemonuisseset ego alíquando scriptum legissem a summis acsapientissimis uirisanimi bona essequæ beatos hominesfacerent sola ipsa per sesequaéq; opis externae non egerent? ea neq; eripi posse cuiqnec aetate fenescerenec morte interire? caetera omnia manca esselabiliamomentanea: quae quoniamfortunaet casu regerentur; tanto esse magis quenq;quantum illacontemne retuel diuitemuel etiam sapientem ? animos nostros exaetherea fede in hanc corporis labem profectos ea legeut ad illamipsam purgati alíquando reuer terenturquae hic essentdespicere;ad illa se intenderequo properarent ?me ueroquem istaquandoq; docuisses;nisi mihi uillam reliquerissyluámq; platanorum; putas tibi esse succensurum ? non est ita mi pater: neputes.

B.P. Non puto.

B.F. Neq; me tam demen tem existimes uelim.

B.P. Nó existimo.

B.F. Quid ita igitur loquebare ?

B.P. B Quia noueram mores hominum;tum etiam pertentare te prorsusuoluiq recte ista sentires. Sed omittamus haec iam tan dem filí;atq; ad eam partem sermonisex qua egressi sumusreuertamur.

B.F. Immo uero pater nec reuertamur: quid enim amplius nobis cum platanis illis ? de iis enim loquebamur. Sed (si placet )ad Aetnampotiusde qua fermo haberi coeptus estproperemus.

B.P. Mihi uero pérplacet; ita tamenut ne festines: tibi enimego omnes has pomeridianas horas dico. Sed quoniam me impellentenimium iam extra Aetnae terminos prouecti su musnon cómittamut te interpellem saepius; nisi quid eritquod de ea ipsa terogem.

B.F. Sanè mons ip se situformamagnitudineseritateincendiis mirus; demum tota sui qualitate ac specie longe conspicuuset sibi uni par est. Ab aurora mare Ionium bibit; et Catanam fustinetimo in pede: cum sole descendit in insulamqua Tyrrenum pelagusest;et quae Aeoliæ appellantur: laterorsusin septentrionesuergenti Pelorus obiicituret Italiae angustiae sunt: contrareliqua insula súbiacettractúsque ii omnesqui cumLilyboeo in Africam protenduntur. Ipsa Aetna ra dices suas ferèin orbem deducit; nisi sícubi orientemet meridiémuersuspro misso cliuo paulisper extenditur: celebs degit; et nulliusmontis dignata coniugium caste intra suos terminos continetur.circumitur non minusq. c. mil. pass. ascenditur ferè peruigintiqua bre uior uia. Imi collesac omnis radicum ambîtusper oppidaet per uicos fre quens inhabitatur; BacchoPalladeCerere feraces terrae; armentorum o mnis generi supraqcredasferacissim&. Hic amoenissima loca circunquaq;: hic fluuiipersonantes: hic obstrepentes riui: hic gelidissimae fontiumperennitates: hic prata in floribus semperet omni uer na die; utfacile quilibet puellam Proserpinam hinc fuisse raptam putet: hicarborum multiiugae species et ad um bram ualentiumet adsoecunditatem; in qua etiam tantum excellunt caeteras omnes arbores;ut mihi quidem magis huic loco conuenire uideantur eaquae deAlcinoi hortis finxit Homerusq ipsi Phaeaciae; in qua certe noscum e Sici lia rediremusnihil eiusmodi uidi musquod nos tantopere oblectaret;ut etiam non inurbane Angelus meus interroganti eumcuidam ex Phaeacibusqui nobis urbem omnem ostentarantquid namilli uidereturita responderit. Ego Phaeaces debere uosquideminquitHomero permultum existimo; qui uo bis plura etiamtribuitq ipsa natura. referam ( si potero ) latine; uel certe utpotero: nam aduerti propterea tum etitiam diligentius illum ipsumHomeri locum Hic nemora in coelum late crescentia surguntPuniceipomum granimalúmq;pi rúmq;Et dulces ficusetmagnae Palladis ar bor. Non illis borealis hyemsnon officit aestasTorrida; sed placidas zephyris spiranti bus auras Arboribus totumsuperat foetura per an num: Et pomo insenuere recentia poma priori;Et noua iam miti superaduenit uua racemo. Medius mons nunc uariisarboribus late syluescitet praecipue piniset fagis maximam inmagnitudinémultitudinémq; crescétibus;quarúillae inferiushae sublimiores sunt:nunc nudo latere arabiles inplagas extenditur;et saepe usq; ad imú de scenditfrumentisadeo foecundus;ut cre dita nonnunq in centuplam segetem cul coribusferat. itáq; prudenterut multail lud etiá prisciuiri;q nobilissimum templum Cereris in Aetna cóstituêre:ubiení potius dea segetum coleretur;q ubi fru ges optimeprouenirent?atq; id quidem tantum de segetibus: uerum ab uniuersaAetnae fertilitate (ut opinor )fabula etiá emanauitAristeumgiganta eo in monte ita saluum esseatq; uiuere; ut neq;ab Aetnaprematur unqneq; flammis coelesti bus inuratur;q optimiet uberrimiessent fructusqui per Aetnae loca nasceréturnullo tellurisuitionulla aeris offensi ma lignitate: ná et Aristeos graeciquidé illos uocabantqui uicissent in certaminibus; quoduerbú ab optimo deductú é credoquia nisioptimi non uincerét:et gigantas scimus esse filios tellurisappellatos: ita. quoniam fructus uniuersos tellusquasi materparit; cum fructus Aetnaeos esse optimosatq; uberrimos uellétdicere;táq caeteros superarent; fabulae datus est locusnoninuenuste quidem; si tibi ita ui detur:expecto enim etiam quid tusentias scire abs te.

B.P. Mihi sanè uidetur: ítaq; redde caetera.

B.F. Reddam pater; atq; illa ipsa quidemquae a principio postularaset quorum causa ista omnia dicta sunt: uentum est enim ad id; utiam de ignibus loqueremur.

B.P. Verebar sanè tu ne me longius prouecta res: quanq quidlongum mihi esse hac in requa de nunc agimusatq; isto in otiopotest ?

B.F. Curabo id quidemne fiat ( si potero )q poterodiligenter.

B.P. Immo Hercle fiat potius; etiam id si facere ipsene fiatpotes: non enim impedio: illud autem ideo dixeram; quia te putabamánteq istuc acces sissesaliquandiutius erraturum.

B.F. Ego uero existimabam páter errauisse me sic etiam nimisdiu.

B.P. Non est ita: sedne nunc tandem erremus; perge de ignibusutproposuisti:uerum autemquid tu haeres?

B.F: Pergam equidemut iubes: sed scinquam in falebram inciderim?

B.P. Nihil profecto minus.

B.F. Dum tibi ad ignes festinoeam Aetnae partem; quae nobis unarestabat de tribus ( sic enim partiri soleo ); et qua síne adignes ipsos perueniri non potest; pe nè omiseram suboblitus:ita Aetnamquasi Chimaeramcaecideramus; et tanquam reamcapitemulctaueramus imprudentes: sed agam nunc tutius; ac de utroq; simulloquar. Superior ítaq; montis pars ( nam iam de iisquaeinfra suntdiximus ) usq; ad summum cacumen nuda uariam faciempraeostendit: nam alibi semiherbosi tractus sunt intersurgentibustophisqui etiam in pedemontana regione passim uisuntur: alibi persumma ora exundans incen dium saxis fluentibus totas plagas inoccupauit; alibi arenarum campi magnam inlongitudinemet latitudinem extenduntur. In supremo cra têres duo suntquorumalterumqui minus altissimus estipsi uidimus in pu teirotunditatem angustumemissis ue luti gemina sponda hinc inde saxissulfureo uirore fumigantibus: hunc lapidea planities ambítuangusto circúntenet; quo ut primum inscendimussulfureisstatim nebuliset suburenti fu moueluti e fornacepercussi orapenè retulimus gradum: mox increscen te audaciaqua uentusperflabatpau latim ingressi cratêrem ipsum tetigimus manu.Effundebatur indesícuti ex caminofumus non intermissaexhalatione: is tamen etiam scissa per longa incendia montis cuteuentis intus furentibus; qui eo die imperiosius bacchaban tur; multisin locis sibi faciebat excundi uiam: interdum quoq; de repente ipsissub pedibus exiliens manere nos uno in loco non permittebat: quinetiam illud accidit; ut quem locum maxime contem plabamur; q eratfaxis nuper effusis; et adhuc ignemet sulfur retinentibusincrustatus; per huncqua parte concesse rat in rimaminterflueret igneus riuus; ac pedes ipsos inter emissa ex riuo saxaurentia profilirent.

B.P. Quid ais ? per eamni me totum commoues fi liatq; etiamperterrefacis tua ista oratio ne. Quid autem saxa illa ? an etiamquenq uestrum interlaesere ?

B.F. Neminem profecto pater: quin etiam eorum duocum refrixissentquae manu capi poterantMessanam deportaui mus sulfuris partemseruantiacaetera subnigra.

B.P. Quid enim uos tam ultra temere procedebatis?

B.F. Quia cum licere illic nobis tu to consistere putabamus; tum etiamperlustrandi studiouel potius auiditate ferebamur.

B.P. An nesciebatis Pli nium illum maiorem ita occidisse;dum nimiumdiligenter ( ne dicam inconsul te ) Veseuiana incendia pertentaret ?

B.F. Quidni sciremus páter? uerum tanta nos delectatio illiusspectaculi detinebat; tanta rei nouitastantus inuaserat stupor; utsui ipsius iam nemo fatis nostrum recordaretur. Sed missa haecfaciamus; atq; ad illam planitiemde qua mododixeramreuertamur:quae quidem ita tamen perurebat ipsa; ut ma nusnisi extemplo retulissesoffenderen tur: pedes duplici calciamentoita pro pter ascésus difficultatem comparato tue bamur. Ab eocraterequem diximons per fundae iactum insurgit ascensu difficillimo partim salebris impedientibuspartim tardantibus arenis;et cliuus statim etiam quoquóuersus impendebat. is uniuersicorporis uertex summus est; et tanq in urbem arx dominasic ille inmontem prominatur. ab eius inscensu detinuere nos potentissima uisvento rumet exhalantes fumi: ítaq; tibi de illo referrequidem aliud nihil possum; nisi tibi ea uis recenseriquae ab Vrbano monacho accepimus posteaMess nae cum essethomo ille quidemuerissi musatq; harum rerum cupientissimus sciscitator: is enimpaucos antè nos dies per summam tranquillitatem totum uerticem perlustrarat.

B.P. Immo uero cupio: noui enim ego illumatq; amoquod te nonlatet; quo mihi futu ra sunt haec omnia illius etiam testimo niogratiora.

B.F. Aiebat ille igitur ( quando ea tibi narrari postulas; quibus tamenego tam accedo ut credamq omnino si perspexisem ) uerticem illumesse ab ingenti cratêre occupatum ambítu circiterquatuor stadiorum; eúmq; non usq; in imum descendere eodemhiatu; sed aluum sibi intus paulatim astringere eátenusquoad in medio centro ad euo menda montis incrementa fatis amplo oreforaminatur: tum esse in summa montis corona paruum tramitemubipedes firmentur; ex eo si quis declinaueritaut in cratêremobruiaut e mon te deturbari: stetisse tamen se ibi tam diuquobárathrum exploraret: eru ctasse tum montem magno streporeincendia caliginosaet perurentes petras supra osquantum sagittaquis mitteretuel e= ampliusinsurgentes: atq; eumuéluti corpus uiuensnon perflasse semper; sed emissa semel animacessasse diutuledú respiraret: tum se copiam intuendihabuissequae uellet: mox eiectasse iterumatq; iterum pariinteruallo usquequaq;: interea ingemere intus cauernas auditas;intremere etiam tonitruis montem sub pedibus magno; et formidolosoiisqui aderanthorrore: ex quo illud mirum uidetur; q qui tumstrepitus per tran quillitatem sentiebantureorum a nobis nihilauditum sit in tanta ferocia uen torum.

B.P. Illud uero nec uideatur filíneq; planè ipsum estmirum: constat enim ( quemadmodum scriptores tradidere ) simul cumuentis Aetnae animam immutari: et quo flan te fumos tantumetcaligines exhalet; eo ponente modo purasmodo crassiores flammasemittere pro surgenti um uentorum qualitate: alíquando eti ameffundi torrentes ignium uaria exundatione prout intra montisuiscera pinguiauel exilia incrementa sunt: quae cum ita sehabeantillud etiam pos se fieri quis estqui negetlenissimaunius uenti aura eos strepitus intra montem excitariqui uelfurente altero non queát ? non enim q perflet quis; sed q intret in montemquámq; se in cauernas illi usínq;uiscera insinuetest spectandum.

B.F. Intra montem igiur tutanq intra pectus animamsic accipi abAetna uentos putas; quibus illa modo spirat lenitermodouehementius incitatur ?

B.P. Sanè quidem: nisi tamen ueriora illa suntquae deTyphóeodéq; Encelado poetarum fabulositasconcinnauit.

B.F. Veris sima illa quidem fabella est: sed perge tu mihi; atq; etiampáter huius incendii cau sas reddesi placet: nam exincolis quidem inuentus est nemo;qui ea nobis pau lo ueriusexplicaret.

B.P. Per gamut libet: sed non prius id faciam; q mihi dixerisquómodo illud sitquod tu uerissimam fabellam dixisti.

B.F. Quia sanè ea demum uerissime fabula est; quae nihil habetueritatis.

B.P. Pulchre ni mi rum: atq; isto modo ego etiam dicere hi storiamfalsissimam possum; ut ea sit de mum falsissime historiaquae falsiha beat nihil.

B.F. Non sequitur istud páter: sed nos dialecticen e ca ptiosissophistarú circuliscoronísq; ne auocemus: fatisenim habet illic negoti. Quare age mi páter; explana potiusilla nobisquae petimus; ea incendia unde oriantur; et orta quomodoperdu rent.

B.P. Tu uero postulas etiam sine dialecticis philosophari: quod quidemipsum fieri q possituel alio tem pore ex te ipso cognosces;uel cumuolesaudies de me: nunc uero agephilo sophemur: interea tamenpaulisper hoc in cespite confidamus:neq; enim ullis ad huc Nonianislegibus cautum estne quis temere quo quo incespite confidat: quemadmodum olim urbanisnequoquo in solio: et ego iam deambulandodefef sus sum.

B.F. Tu uero quiesceut libetet q diu libet: ego autem et stareadhuc possum libentius; et te ita melius auscultabo.

B.P. Et quidem hoc etiam licet: sed quoniam ita uis; utquibus deignibus ego te antea interro garamde iis tu me nunc audiasdifferen tem; breui expediamquae sentio: neq; enim nimis multasunt. Tellus quidem omnis Bémbe filisicuti nostra cor poraforaminibuscanalibúsq; distincta estet tanq uenisíternotata;siue q omni no coire non potest quae specie qui demmultum sibimet disserat intra se se; siue q aut gignit ipsa semperaliquidaut interimitet immutat;neq; unum idem omnisatq; eodempérmanet;siue ( ut alii tradidereet quidem principes inphiloso phia uiri ) quia planè uiuit ipsa;atq;a mú dianima uitam trahens ab eadem mundi anima extraintráq;plustratSed in omni tellure nuspiam maiores fistuleaut meatusampliores sunt; q iis in locisquae uel mari uicina suntuel amari prótenus alluuntur:nam cum éxedit séper mareconsumítq; suopte contactusuáq; na tura omnia;tumautemsi partem est na ctum aliquam debilioremmembráq;non adeo robusta telluris; erôdit illa mul to facillime;pergítq; in uiscera ipsaq potest: ítaq; cum inaliena regna sibi uiá faciat; uentis etiam facit: ex quo fit;ut loca quaeq; maritima maxime terraemo tibus subiecta sintparummediterra nea.q si etiá in sulfuris uenas uenti furen tesinciderint; tum incendia suscitan tur sanè non difficulter;quoniam et in sulfure cócipiendi permagna ignis uis in estet uenti etiam aliena succendunt ui sua: haec autem tu ut in Aetnaaccidant omniauidequippe( ut modo tute dixisti )quae mare inradicibus habeatquae sulfurea sitquae cauernosa; seu q naturaita fuerit semper ipsa; seu q salo alíquando subexesa uentosadmi serit aestuantesper quos idonea flammae materiesincenderetur. Habesunde incendia oriantur Aetnae tuae: habe nuncquómodo etiam orta per durent: in quo quidem nolo ego te illud admirariquod uulgus solet:magnú esse scilicet tantasflammastam immen sos ignes post hominum memoriam sem per habuissequo alerétur: quid est enim magnum ipsi magistrae rerum omniúet parenti naturae ? quid arduum; quid illa tandem non potest ? quistellas; qui solem; qui coeli conuexa; qui terras o mnesac maria;qui mundum deniq; ip sumquo nihil est admirabiliusuel po tiusextra quem nihil estquod admireris; saepe sine admirationeintuemur; iisdem nobis esse Aetna miraculum potest ? caue sis tamimprudens fili; ut tu id putes:nam si naturam respicimus; nihil inAetna estquod mirum uoces: si rem consyderamus ipsam; nónnetibi etiam mira uideantur cum alia loca permultatum uel Aponinostri fontescalidaéq; il lae purissimae; quibus natura nontantum ut calefacerent deditquod erat tamen ab aquis alienum; sedmultum de iure quoq; rerum omnium cócessitmul tum de nostrotum aliquid de deorú etiamet suo; ut morbis scilicetmederentur non modo sine ullo aegri dolorequa de causa graecouerbo Aponus nomen inuenit; sed etiam cum uolupta te ? ítaq;qui curanturNon uenas referant ( ut ait ille); nec uul nereuulnera sanant; Pocula nec tristi gramine mista bibunt: Amissumlymphis reparant impune ui gorem; Pacatúrq; aegro luxuriantedolor: Nam morbos quidem expellere hominum planè est rerumusum multarum recte callentium: hoc autem uel sine dolore idefficere; uel ( quod multo est maximum ) etiam cum uoluptate deo rummihi quidem uidetur esse propriumipsiúsq; principis omniumet pa rentis naturae. q si cum uno Aponi fonticuloet canaliprofunda illa compa rauerisinundationésq; omnes Aetnaetuae; fortasse non uerearne noster hic colliculus tuo illo montesit minor.Sed faciamut tibi pollicitus sum; et Aetnae incédiaquómodo aláturdocebo. Quo niam igitur ( ut scis)humoreet calore omnia concipiuntur;cum et semper ardeat monsetsemper a mari perlustretur; ha bes iam duobus istis uerbisquodpetis: ignis enim; qui detrahit semper aliquidatq; consumit; gignitetiam semper aliquid sibiquod consumatsuo ipsius calo rehumectantibus undis tellurésempérq; igni materiamsufficientibusquo alatur: nam et bitumen maximequod sulfurisimillimum estfit ex terra et limo exudante tellure; tum eteiusdem ferè ge neris halumen; quod quia ex salo et ter racoficiturita uocatur.

B.F. Vnde autem saxaet pumices páteret eiectamenta illaquae uomit ? quid illa tandem sunt ? an sulfur tantumbitumenhalumen omnia ?

B.P. Nequaq filí: sed tanta est uis igniumpraesertiminclusorumet uentis in tus furentibus; ut non uiscera imbe cillamodo; sed planè nerui etiam fortiores corripiantur telluris;et saxa ipsa durissima liquefiant.

B.F. At ea ipsa saxa non alíquando defecissemó témq;sibi non subsedissenónne illud est mirum pátet?

B.P. Neq; id filí quidem mirum: tellus enim semper soecunda estsui ipsius; sempérq; se met ipsa párturit: nisi tamenmalis tu cum Pythagora sentire; qui quidem apud Ouidium itapraecipiens inducitur ut audeat affirmare Aetnaea incendia nóesse usquequaq; duratura.

B.F. Ego ueroquid sentiam; non sat scio: quanq equidem mallemPythagoramq Empedoclem imitari: ille enim quae naturaeconsentanea uidebanturcredebat asse rens mutari quidem omnianihiltamen omnino interire: hic; dum curiosius na turae causasperscrutatur; etiam se ipsum imperscrutabilem facit.

B.P. Sed ualere nos illos sinamus filí: et quo niam nos tibiAetnae incendia unde fiantdiximus; id uelim ego scire item ex teipsa ista quomodo fluant.

B.F. Iam istud quidem fieri sine ullo negotio potest uel una Hesio dicomparatione; qua ille in sua theo gonia fluxisse ait telluremubieam post fulminatum Typhoeum igne cor reptam describitisto (nifallor ) modo: ex quo sanè libet mihi suspicari etiam pastorem illum Ascraeum alíquando Aetnam conscendisse;atq; indesibi sumpsis se;quod de universa tellure scriptú reliqt:Vritur ipsa ingens tellus; aestúq; furente Liquituralbentisquondam ceu lamina plumbi Arte uirumflammísq; caua fornaceliquescit: Seu ferrum ( quanq hoc maternae uisce ra rupis In durasaluere uires ); cum ferbuit olim Vulcani domitum manibusterraéq;fatiscit. Et quidem propterea illum ego plumbiet ferri exemplaposuisse crediderim;ut al teri ea cópararetquae igne faciliuscorripiunturet fluút;ut sulfurea tellus omniset eaetelluris partesquae tenuiores sunt; alteri autem cum saxa omniatum eaquae flammae resistunt magiset sunt suapte naturaduriora.

B.P. Mihi haec quidem certe non displicent ipsa per se: atq; etiamdelectauit me non nihil poetae ingenium; qui tam apte descri pseritfluentemet ardentem tellurem: sed tamen tu filí nimiumperparce respondes ad illaquae peto: non modo enim istud itasimpliciter cupioea incendia quómodo fluantscire abste:sed etiamubi descenderintquam faciem capiant; tum siperdurant éadem sem peran alíquandoimmutenturaudire. BEMBVS. FIL. Geram tibi morem páter; et eaquae postulas ut po teroexplicabo. Pleno iam par tu ( ut maturiorest omnis foetusqui cunq; in Aetnae matris utero coalescit)ni suparientis expellituret eiectaturqua cunq; prius rimaminueneritaut uiam sibi parauerit ui sua: saepe tamen exit excraterequem ipsi uidimus; nunq ex superiore; q uel e= inscenderegrauis materia non queat; uelquia inferius alia spiramenta suntnon sit opus. Despumant igitur flammis urgentibus ignei ri ui pigrofluxu totas delambentes plagas: ii paulatim recedente calore prioremsibi naturam reposcentes in lapidem indure scunt fragilem sanèflammis eneruanti buset si complectasputrem. Stat eaconfluuiesueluti glaciesconcreta usq;ut alteri descendantriui: ii nanq; non supráfluunt; sed inter montis arenosamcutemet priora concreta fluenta insinu antes sese cursum sibimedium quaerút: sicque prius induruerant; quia friabiliasunt ( ut dixi ); nouis incendiis ceden tia crepantet in partesdisiecta prosili untquacunq; unda deurgens intérfluit:déinde cóglaciantem eam altera subiit illuuies; atq;ipsa tantundem facit: tum al tera itemet altera: non enimcontinua to fluore mons; sed per intermissos spiritus ( ut supracommemorauimus ) eructatur: atq; ita nouissimis semper uincentibusmultiplicatóq; in immensum in cédio ex igneisfluminibus fracti lapides altissimo congestu magnam partem mon tisinocuparunt: atq; iiquo recentius fluxeree= et nigriores suntet firmio res: aetate et pallescuntet resoluuntur: inde egoesse arenarum plagas omnisquae circa cacumen uisunturexistimo.Materies omnis aridissima est; atq; ideo minus multoq uiuilapidesponderosa; scabra adeout breui moratanq a li mainscendentibus calcei exedantur.

B.P. Atqui ego sanè in eo mal lem Empedoclem imitari; quiascensu rus amyclis aereis utebatur: sed sequere.

B.F. Ea infra paruum craterem circúmuersus totum montem complexa est; et cumulum eumin quo maior crater estsustinet:demittitur inde alícu bi per interualla imum in montemobliquis fluxibis; quáq; Catana iacetusq; in mare; latasaepequa uisus patet; horDrendum sanè spectaculum modoalueis hiantibusmodo impendentibus ripis. Inter maxima profluuialonge memo rabile illud est; quod paulo ante nostrá aetatemusq; intra Catanam decurrens non paruam urbis partem incendiodepopulauit: neq; sanè descensus is minusq per. cc. stadiaconficitur. Quin etiam portum eumde quo ait Virgilius Portus abaccessu uentorum immotuset ingens Ipe;sed horrificis iuxta tonataetna ruinisita impleuere fluenta Aetnaea; ut iam errasse Virgiliumputesq portum ibi esse ingentem dixeritqui penè nul lussiet.

B.P. Istud nimirum estquod a principio dixeras cedere illisuolentibusatq; eorum contrahi ar doribus ipsum mare.

B.F. Est ita quidemut dicis: sed ( ut ad proposi tum reuertamur )reptare per eas crepidi nesquas dixiduobus mil.paff. neceffeest quem uis cratêrem uisuros: reliquum iter in equisconficitur. reptationis eius labor haud facile credasq durus estqq; indigens uirentis genu; quippequia degrauante uiatore temereingesti lapides concedunt; et in ascensu raptissimoni probeposueris pedemdimoto uno tota congeries deuoluituret in te ipsumruit: addeq etiamsi in plano cecideris laedunt scabritie sua;etmanus crebro contactunisi contexeris: offendun tur. Magna haecfortasse uidebuntur pá ter audiéti tibi:magna enimsunt(ut mihi quidé uideri solet ); uerum nufq adeoac nobisuidentibus fuere:nam Aetna quan ta estnemo quidem scitqui nonuidet. Ex summo uertice contemplari totam insulam licetterminieius longe esse multo minus uidenturq sunt. Brutia ora ita tibisub oculis iacet; ut c= posse traiicere penè quidem iactulapidis putes: serena tempestate Nea politani etiam tractusextimantur. Niuibus per hyemem ferè totus mons canet:cacumenneq; per aestatem uiduatur.

B.P. Quidquod hyemare tantum eas meminit Strabo?

B.F. At experien tia ita te docetusq; ipse auctor ( quod qui dem ueniaillius dixerim ) non deterior. Quare illud mi páteretiáatq;etiam uide; ne quid te moueatsi aliqua ex partehuius nostri de Aetna sermonis cum uetustis scri ptoribusdissentimus:nihil enim impedit fuisse tum ea omniaquae ipsi olim tradi derequorum permáserint plurima in no stram diem;quaedamse immutauerít;alí qua etiam surrexerint noua:nam (utcaete ra omittam ); quod cinerosa partim esse summa cacuminadictauere;eius rei nunc uestigium nullú apparet:cinis enimqui queat conspicitoto móte nullus est: neq; id tamenomnibus annis fuit: nam mul torum testimonio accepimusqui uidereannos ab hinc quadraginta tantos ex Aetna cineres euolasse; utper totam eam insulae partemquae uersus Pe lorum iacetuniuersamoleam abstule rint; eos etiam in Italiam uentis feren tibus latos.Sed ( ut ad niues illas redea mus ) addebat idem Vrbanus Kalen disIuniis ascendente se fatis largiterabundéq; ninxisse; tumiterumqui septimus fuerit post eum diemdum ipse Randatiimorareturin uniuersam montanam plagam niues ferè in pedis altitudinem descendisse: in quo ipso licet et Pindarum suspicias scitecognomento usum; qui Aetnam niuium nutricem ap pellarit. Quo lateresubest Cataname dia ferè inter ipsamet cacumen regionepurissimuset perennis fons erumpit do rico uocabulo Crana ab incolisappella ta:caeterum toto monte supra radices nul lae aquae sunt; nisiquae uel ex niuibus emanant;cuius quidem rei etiá Theocritumtesté habemus;in quo dum Galateae Cyclops enumerat diuitiassuashaec eti am interseritEst glacialis aquae riuus mihiquemsyluosa Nectareum in potum niuibus fluit Aetna solutis; aut si quaeintra fagorum truncos pluuiis descendentibus relinquuntur. Atqui reset locus me monuere ut quod ibi uidimus pulcherrimum natura opus etmirati fuimus maximenon prae terirem. Altissima in specula; quasyl ua deficiente liberior prospectus in insu lamet Tyrrhenafluenta dominatur; herbidus campus leni decumbit cliuo: hunc piniprocérae pari distantes inter uallo ducta coronacircunsepiunt: in me dio fagus densissima quadrifido robore sesubiicienscelsior q caeteraeueluti regi na ipsa consurgit: ea nonstatim ex imo discriminatur; sed a tellure per spatium cubitalem unotrunco contenta est:inde se in ramos cósimiles aequalibusinterual lis dispartitur:interne usq; ad imas radices arbor deficiensundis pluuialibus urnam ex sese facit:illae montano purgante aereacumbris solem arcentibus et fontanis ge lidiores suntet putealibuspuriores. Ambigeres ibi tu quidem páter si quid eorum tibilaudandum esset; quid nam potissimum laudaresan prospectum eiuslocian locum; tum an arboreman undas: ita scite in alterisdecorádis (quasi qui dem id agerent;ut quid magis pulchrumessetambigeretur ) et Hamadryaset Nais conuenere: in honestandisuero alteris ad mirabile quidem estquantum gratiaeuenustatísq;sibi inuicem afferant Iupiter Genioet genius Ioui:quo fit;ut inutrisq; multum Venus etiá permista sentiatur.

B.P. O pulchras naturae deliciasuel etiam Deorum (ut poetis placet);si qui suntqui eum montem colant.

B.F. Sunt páter ( ut aiunt ); atq; incolunt illo ipso quidem inloco.

B.P. Mirabar; si haec temere dicerentur prouenirepraesertim aSiculis; quos quidem constat propter sermonis impunitatemetlicentiam etiam trilingues uocatos: sed quis inhabitat De us ?

B.F. Fauni esse fontem illum dicunt.

B.P. Fabellam te uideo inchoare: sed quoniam in Faunum inci dimussequere: detineri enim me ab illo facile patior;cum quo te scioliben ter etiam carminibus ludere interdum solere.istud autem quisciunt ? an ita for tasse coniectantur ?

B.F. Videre se aiunt pastores ipsum Deum passim erran tem per syluasetpascua;tum etiam seden tem sub illis arboribuscoronatum pinuettacentem saepius;interdum tamen etiá fistula solantem amores.Sed continebo potius me hic páter leuia enim ista sunt;et mihiloqui tecumnisi reuerenternon licet: quanq quidem; sipergerem;faceremus ipsi hac in re; quod facere etiam reges in coenissolent: qui quidem inter aproset pauones; quibus habundantquotidie; interdum tamen et allium poscuntet betas. Neq; sanèanimus noster uacare semper rebus seuerioribus potest: neq;; siuacet; tamen ex illis tam plenam capit iocunditatem; q si ea ip saremitteret interdumet mox non longo interuallo intermissareuocaret. Ita nos quidem nunc grauia illa phi losophiae studia;quibus quidem certe id omne tempus solesquod tibi perrempubli.licet impertire; melius etiam fabellis istis leuioribuscondiremus: et quidem licet maxime uel in Noniano fabulari.

B.P. Sanè quidem licet; dum illud tamensemper teneatur; utcerato remige Sirenasquod aiunt. Et profecto poeta illesapientissimus nunq Vlissi concessissetquem prudentissimum semperfacit; ut Sirenarum cantus audiret; nisi li ceret etiam grauibuset sapientibus ui ris; quorum tamen in numero me non pono; minusseriis adesse interdum rebuset lusus captare non adeo seue ros;modo ne remiges audiant; hoc estne sensus pateant uoluptatibus;quibus et demulcentur ipsi semper; etnisi ratione occlusi sintsaepeetiam facillime capiuntur: quod tibi esse faciundum in uita maximesemper cen seo Bémbe fili: nam nisi te ita informarisutuoluptatum illecebris animú imperuium geras; non possum dicereq multae tibi occurrent species ea rum; quae te non adolescentemmo do ( ut es nunc ) demulcere possintet delinireac iam etiamdebellareet deuincere; sed planè etiam uirum. Itaq; illisaut magnanimiter imperandum est; quod fecerunt uiri omnes magnietbo niet iiquos propterea deos etiam appellauere; uel omninoturpiter deseruiendumin quo quidem tu ( si me audi es ) noncommittes;ut reiecta continentiaatq; ipso amore uirtutis exillorum sis gregede quibus praeclare OratiusNos numerus sumuset fruges consumere natiSponsi PenelopesnebulonesAntinoíq;In cute curanda plus aequo operata iuuentus; Quis pulchrum fuit inmedios dormire dieset Ad strepitum citharae cessantum ducerecuram. Sed quoniam iam aduesperascit 'pro cedamus in atrium: nugaeautem pa storales istae tuae sub umbris sunt potiuset interarbores; q intra penates recensendae. Quae cum dixis setet iam inatrium peruenissemusego finem loquendi feci;ille cogitabun dus inbibliothecam perrexit.


IMPRESSVMVENETIIS IN AEDIBVS ALDI ROMANI MENSE FEBRVARIO ANNO. MVD