Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


DanteAlighieri

DeMonarchia





LIBROPRIMO

I

        Omnium hominum quos ad amorem veritatis natura superior impressit hocmaxime interesse videtur: utquemadmodum de labore antiquorum ditatisuntita et ipsi posteris prolaborentquatenus ab eis posteritashabeat quo ditetur. Longe nanque ab offitio se esse non dubitet quipublicis documentis imbutusad rem publicam aliquid afferre noncuratnon enim est lignum quod secus decursus aquarum fructificat intempore suosed potius perniciosa vorago semper ingurgitans etnunquam ingurgitata refundens. Hec igitur sepe mecum recogitansnede infossi talenti cuIpa quandoque redarguarpublice utilitati nonmodo turgescerequinymo fructificare desideroet intemptatas abaliis ostendere veritates. Nam quem fructum ille qui theorema quoddamEuclidis iterum demonstraret? qui ab Aristotile felicitatem ostensamreostendere conaretur? qui senectutem a Cicerone defensam resummeretdefensandam? Nullum quippesed fastidium potius illa superfluitastediosa prestaret. Cumqueinter alias veritates occultas et utilestemporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens etpropter non se habere inmediate ad lucrumab omnibus intemptatainproposito est hanc de suis enucleare latibulistum ut utiliter mundopervigilemtum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriamadipiscar. Arduum quidem opus et ultra vires aggrediornon tam depropria virtute confidensquam de lumine Largitoris illius "quidat omnibus affluenter et non improperat ".

II

        Primum quidem igitur videndum quid est quod "temporalisMonarchia" diciturtypo ut dicam et secundum intentionem. Estergo temporalis Monarchiaquam dicunt "Imperium"unicusprincipatus et super omnes in tempore vel in hiis et super hiis quetempore mensurantur. Maxime autem de hac tria dubitata queruntur:primo nanque dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessariasit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibiasciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediatevel ab alioDei ministro seu vicario.
        Verumquia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuiusprincipii fit manifestanecesse est in qualibet inquisitione haberenotitiam de principioin quod analetice recurratur pro certitudineomnium propositionum que inferius assummuntur. Et quia presenstractatus est inquisitio quedamante omnia de principio scruptandumesse videtur in cuius virtute inferiora consistant. Est ergo sciendumquod quedam sunt quenostre potestati minime subiacentiaspecularitantummodo possumusoperari autem non: velut mathematicaphysica etdivina; quedam vero sunt quenostre potestati subiacentianon solumspeculari sed etiam operari possumus: et in hiis non operatio propterspeculationemsed hec propter illam assummiturquoniam in talibusoperatio finis. Cum ergo materia presens politica sitymo fons atqueprincipium rectarum politiarumet omne politicum nostre potestatisubiaceatmanifestum est quod materia presens non ad speculationemper priussed ad operationem ordinatur. Rursus cum in operabilibusprincipium et causa oinnium sit ultimus finis - movet enim primoagentem -consequens est ut omnis ratio eorum que sunt ad finem abipso fine summatur. Nam alia erit ratio incidendi lignum propterdomum constituendamet alia propter navim. Illud igitursiquid estquod est finis universalis civilitatis humani generiserit hicprincipium per quod omnia que inferius probanda sunt erunt manifestasufficienter: esse autem finem huius civilitatis et illiuset nonesse unum omnium finem arbitrari stultum est.

III

        Nunc autem videndum est quid sit finis totius humane civilitatis: quovisoplus quam dimidium laboris erit transactumiuxta Phylosophumad Nicomacum. Et ad evidentiam eius quod queritur advertendumquodquemadmodum est finis aliquis ad quem natura producit pollicemet alius ab hoc ad quem manum totamet rursus alius ab utroque adquem brachiumaliusque ab omnibus ad quem totum hominem; sic aliusest finis ad quem singularem hominemalius ad quem ordinatdomesticam cornunitatemalius ad quem viciniamet alius ad quemcivitatemet alius ad quem regnumet denique optimus ad quemuniversaliter genus humanum Deus ecternus arte suaque natura estin esse producit. Et hoc queritur hic tanquam principiuminquisitionis directivum. Propter quod sciendum primo quod Deus etnatura nil otiosum facitsed quicquid prodit in esse est ad aliquamoperationem. Non enim essentia ulla creata ultimus finis est inintentione creantisin quantum creanssed propria essentieoperatio: unde est quod non operatio propria propter essentiamsedhec propter illam habet ut sit. Est ergo aliqua propria operatiohumane universitatisad quam ipsa universitas hominum in tantamultitudine ordinatur; ad quam quidem operationem nec homo unusnecdomus unanec una vicinianec una civitasnec regnum particularepertingere potest. Que autem sit illamanifestum fiet si ultimum depotentia totius humanitatis appareat. Dico ergo quod nulla vis apluribus spetie diversis participata ultimum est de potentia alicuiusillorum; quiacum illud quod est ultimum tale sit constitutivumspetieisequeretur quod una essentia pluribus spetiebus essetspecificata: quod est inpossibile. Non est ergo vis ultima in homineipsum esse simpliciter sumptumquia etiam sic sumptum ab elementisparticipatur; nec esse complexionatumquia hoc reperitur inmineralibus; nec esse animatumquia sic etiam in plantis; nec esseapprehensivumquia sic etiam participatur a brutis; sed esseapprehensivum per intellectum possibilem: quod quidem esse nulli abhomine alii competit vel supra vel infra. Nametsi alie suntessentie intellectum participantesnon tamen intellectus earum estpossibilis ut hominisquia essentie tales speties quedam suntintellectuales et non aliudet earum esse nichil est aliud quamintelligere quod est quod sunt; quod est sine interpolationealitersempiterne non essent. Patet igitur quod ultimum de potentia ipsiushumanitatis est potentia sive virtus intellectiva. Et quia potentiaista per unum hominem seu per aliquam particularium comunitatumsuperius distinctarum tota simul in actum reduci non potestnecesseest multitudinem esse in humano genereper quam quidem tota potentiahec actuetur; sicut necesse est multitudinem rerum generabilium utpotentia tota materie prime semper sub actu sit: aliter esset darepotentiam separatamquod est inpossibile. Et huic sententieconcordat Averrois in comento super hiis que De anima.Potentia etiam intellectivade qua loquornon solum est ad formasuniversales aut speties sed etiam per quandam extensionem adparticulares: unde solet dici quod intellectus speculativusextensione fit practicuscuius finis est agere atque facere. Quoddico propter agibiliaque politica prudentia regulanturet propterfactibiliaque regulantur arte: que omnia speculationi ancillanturtanquam optimo ad quod humanum genus Prima Bonitas in esse produxit;ex quo iam innotescit illud Politice: intellectusciIicetvigentes aliis naturaliter principari.

IV

        Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generistotaliter accepti est actuare semper totam potentiam intellectuspossibilisper prius ad speculandum et secundario propter hoc adoperandum per suam extensionem. Et quia quemadmodum est in parte sicest in totoet in homine particulari contingit quod sedendo etquiescendo prudentia et sapientia ipse perficiturpatet quod genushumanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opusquod fere divinum est iuxta illud "Minuisti eum paulominus abangelis" liberrime atque facillime se habet. Unde manifestum estquod pax universalis est optimum eorum que ad nostram beatitudinemordinantur Hinc est quod pastoribus de sursum sonuit non divitienonvoluptatesnon honores non longitudo vitenon sanitasnon roburnon pulcritudosed pax; inquit enim celestis militia: "Gloriain altissimis Deoet in terra pax hominibus bone voluntatis ".Hinc etiam a Pax vobis " Salus hominum salutabat; decebat enimsummum Salvatorem summan salutationem exprimere: quem quidem moremservare voluerunt discipuli eius et Paulus in salutationibus suisutomnibus manifestum esse potest. Ex hiis ergo que declarata sunt patetper quod meliusymo per quod optime genus humanum pertingit ad opusproprium; et per consequens visum est propinquissimum medium per quoditur in illud ad quodvelut in ultimum finemomnia nostra operaordinanturquia est pax universalisque pro principio rationumsubsequentium supponatur. Quod erat necessariumut dictum fuitvelut signum prefixum in quod quicquid probandum est resolvaturtanquam in manifestissimam veritatem.

V

        Resummens igitur quod a principio dicebaturtria maxime dubitanturet dubitata queruntur circa Monarchiam temporalem que comuniorivocabulo nuncupatur "Imperium"; et de hiisut predictumest propositum est sub assignato principio inquisitionem faceresecundum iam tactum ordinem. Itaque prima questio sit: utrum ad beneesse mundi Monarchia temporalis necessaria sit. Hoc equidemnulla virationis vel auctoritatis obstantepotissimis et patentissimisargumentis ostendi potestquorum primum ab autoritate Phylosophiassummatur de suis Politicis. Asserit enim ibi venerabilis eiusautoritas quodquando aliqua plura ordinantur ad unumoportet unumeorum regulare seu regerealia vero regulari seu regi; quod quidemnon solum gloriosum nomen autoris facit esse credendumsed ratioinductiva. Si enim consideremus unum hominemhoc in eo contingerevidebimusquiacum omnes vires eius ordinentur ad felicitatemvisipsa intellectualis est regulatrix et rectrix omnium aliarum: aliterad felicitatem pervenire non potest. Si consideremus unam domumcuius finis est domesticos ad bene vivere preparareunum oportetesse qui regulet et regatquem dicunt patremfamiliasvel eiuslocumtenentemiuxta dicentem Phylosophum: "Omnis domus regitura senissimo"; et huius ut ait Hometusest regulare omnes etleges imponere aliis. Propter quod proverbialiter dicitur illamaledictio: "Parem habeas in domo ". Si consideremus vicumunumcuius finis est commoda tam personarum quam rerum auxiliatiounum oportet esse aliorum regulatoremvel datum ab alio vel ex ipsispreheminentem consentientibus aliisaliter ad illam mutuamsufficientiam non solum non pertingitursed aliquandopluribuspreheminere volentibusvicinia tota destruitur. Si vero unamcivitatemcuius finis est bene sufficienterque vivereunum oportetesse regimenet hoc non solum in recta politiased etiam inobliqua; quod si aliter fiatnon solum finis vite civilis amictitursed etiam civitas desinit esse quod erat. Si denique unum regnumparticularecuius finis est is qui civitatis cum maiori fiducia suetranquillitatisoportet esse regem unum qui regat atque gubernet;aliter non modo existentes in regno finem non assecuntursed etiamregnum in interitum labituriuxta illud infallibilis Veritatis:"Omne regnum in se divisum desolabitur". Si ergo sic sehabet in hiis et in singulis que ad unum aliquod ordinanturverumest quod assummitur supra; nunc constat quod totum humanum genusordinatur ad unumut iam preostensum fuit: ergo unum oportet esseregulans sive regenset hoc "Monarcha" sive "Imperator"dici debet. Et sic patet quod ad bene esse mundi necesse estMonarchiam esse sive Imperium.

VI

Et sicut sehabet pars ad totumsic ordo partialis ad totalem. Pars ad totum sehabet sicut ad finem et optimum: ergo et ordo in parte ad ordinem intotosicut ad finem et optimum. Ex quo habetur quod bonitas ordinispartialis non excedit bonitatem totalis ordinissed magis econverso. Cum ergo duplex ordo reperiatur in rebusordo scilicetpartium inter seet ordo partium ad aliquod unum quod non est parssicut ordo partium exercitus inter se et ordo earum ad ducemordopartium ad unum est melior tanquam finis alterius: est enim alterpropter huncnon e converso. Unde si forma huius ordinis reperiturin partibus humane multitudinismulto magis debet reperiri in ipsamultitudine sive totalitate per vim sillogismi premissicum sit ordomelior sive forma ordinis; sed reperitur in omnibus partibus humanemultitudinisut per ea que dicta sunt in capitulo precedenti satisest manifestum: ergo et in ipsa totalitate reperiri debet. Et sicomnes partes prenotate infra regna et ipsa regna ordinari debent adunum principem sive principatumhoc est ad Monarcham siveMonarchiam.

VII

Ampliushumana universitas est quoddam totum ad quasdam parteset est quedampars ad quoddam totum. Est enim quoddam totum ad regna particulariaet ad gentesut superiora ostendunt; et est quedam pars ad totumuniversum. Et hoc est de se manifestum Sicut ergo inferiora humaneuniversitatisbene respondent ad ipsamsic ipsa "bene"dicitur respondere ad suum totumpartes enim bene respondent adipsam per unum principium tantumut ex superioribus colligi potestde facili: ergo et ipsa ad ipsum universum sive ad eius principemqui Deus est et Monarchasimpliciter bene respondet per unumprincipium tantumscilicet unicum principem. Ex quo sequiturMonarchiam necessariam mundo ut bene sit.

VIII

        Et omne illud bene se habet et optime quod se habet secundumintentionem primi agentisqui Deus est; et hoc est per se notumnisi apud negantes divinam bonitatem actingere summum perfectionis.De intentione Dei est ut omne causatum divinam similitudinemrepresentet in quantum propria natura recipere potest. (Propter quoddictum est: "Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinemnostram"quod licet "ad ymaginem"de rebusinferioribus ab homine dici non possit"ad similitudinem"tamen de qualibet dici potestcum totum universum nichil aliud sitquam vestigium quoddam divine bonitatis). Ergo humanum genus bene sehabet et optime quandosecundum quod potestDeo assimilatur. Sedgenus humanum maxime Deo assimilatur quando maxime est unum: (veraenim ratio unius in solo illo estpropter quod scriptum est: "AudiIsraelDominus Deus tuus unus est"). Sed tunc genus humanummaxime est unumquando totum unitur in uno: quod esse non potestnisi quando uni principi totaliter subiacetut de se patet. Ergohumanum genus uni principi subiacens maxime Deo assimilaturet perconsequens maxime est secundum divinam intentionem: quod est bene etoptime se habereut in principio huius capituli est probatum.

IX

Itembene etoptime se habet omnis filius cum vestigia perfecti patrisin quantumpropria natura permictitymitatur. Humanum genus filius est celiquod est perfectissimum in omni opere suo: (generat enim homo hominemet soliuxta secundum De naturali auditu). Ergo optime sehabet humanum genus cum vestigia celiin quantum propria naturapermictitymitatur. Et cum celum totum unico motuscilicet PrimiMobiliset ab unico motorequi Deus est reguletur in omnibus suispartibusmotibus et motoribusut phylosophando evidentissime humanaratio deprehenditsi vere sillogizatum esthumanum genus tuncoptime se habetquando ab unico principe tanquam ab unico motoreetunica lege tanquam unico motuin suis motoribus et motibusreguletur. Propter quod necessarium apparet ad bene esse mundiMonarchiam essesive unicum principatum qui "Imperium"appellatur. Hanc rationem suspirabat Boetius dicens:

Ofelix hominum genus
si vestros animos amor
quo celum regiturregat.

X

        Et ubicunque potest esse litigiumibi debet esse iudiciumaliteresset inperfectum sine proprio perfectivo: quod est inpossibilecumDeus et natura in necessariis non deficiat. Inter omnes duosprincipesquorum alter alteri minime subiectus est potest esselitigium vel cuIpa ipsorum vel etiam subditorum - quod de se patet -:ergo inter tales oportet esse iudicium. Et cum alter de alterocognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur nam par inparem non habet imperium oportet esse tertium iurisdictionisamplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur. Et hic aut eritMonarcha aut non. Si sichabetur propositum; si noniterum habebitsibi coequalem extra ambitum sue iurisdictionis: tunc iterumnecessarius erit tertius alius Et sic aut erit processus ininfinitumquod esse non potestaut oportebit devenire ad iudicemprimum et summumde cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sivemediate sive inmediate: et hic erit Monarcha sive Imperator. Estigitur Monarchia necessaria mundo. Et hanc rationem videbatPhylosophus cum dicebat: "Entia nolunt male disponi; malum autempluralitas principatuum: unus ergo princeps".

XI

        Pretereamundus optime dispositus est cum iustitia in eo potissimaest. Unde Virgilius commendare volens illud seculum quod suo temporesurgere videbaturin suis Buccolicis cantabat:

Iamredit et Virgoredeunt Saturnia regna.

        "Virgo"nanque vocabatur iustitiaquam etiam "Astream"vocabant; "Saturnia regna" dicebant optima temporaqueetiam "aurea" nuncupabant. Iustitia potissima est solum subMonarcha: ergo ad optimam mundi dispositionem requiritur esseMonarchiam sive Imperium. Ad evidentiam subassumpte sciendum quodiustitiade se et in propria natura considerataest quedamrectitudo sive regula obliquum hinc inde abiciens: et sic non recipitmagis et minus quemadmodum albedo in suo abstracto considerata. Suntenim huiusmodi forme quedam compositioni contingentesetconsistentes simplici et invariabili essentiaut Magister SexPrincipiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodiqualitates ex parte subiectorum quibus concernuntursecundum quodmagis et minus in subiectis de contrariis admiscetur. Ubi ergominimum de contrario iustitie admiscetur et quantum ad habitum etquantum ad operationemibi iustitia potissima estet vere tuncpotest dici de illaut Phylosophus inquit"neque Hesperusneque Lucifer sic admirabilis est". Est enim tunc Phebe similisfratrem dyametraliter intuenti de purpureo matutine serenitatis.Quantum ergo ad habitumiustitia contrarietatem habet quandoque invelle; nam ubi voluntas ab omni cupiditate sincera non estetsiassit iustitianon tamen omnino inest in fulgore sue puritatis:habet enim subiectumlicet minimealiqualiter tamen sibi resistens;propter quod bene repelluntur qui iudicem passionare conantur.Quantum vero ad operationemiustitia contrarietatem habet in possenam cum iustitia sit virtus ad alterumsine potentia tribuendicuique quod suum est quomodo quis operabitur secundum illam? Ex quopatet quod quanto iustus potentiortanto in operatione sua iustitiaerit amplior.
         Exhac itaque declaratione sic arguatur: iustitia potissima est in mundoquando volentissimo et potentissimo subiecto inest huiusmodi solusMonarcha est: ergo soli Monarche insistens iustitia in mundopotissima est. Iste prosillogismus currit per secundam figuram cumnegatione intrinsecaet est similis huic: omne B est Asolum C est A: ergo solum C est B. Quodest: omne B est A; nullum preter C est A:ergo nullum preter C est B. Et prima propositiodeclaratione precedente apparet; alia sic ostendituret primoquantum ad velledeinde quantum ad posse. Ad evidentiam priminotandum quod iustitie maxime contrariatur cupiditasut innuitAristotiles in quinto ad Nicomacum. Remota cupiditate omninonichil iustitie restat adversum; unde sententia Phylosophi est ut quelege determinari possunt nullo modo iudici relinquantur Et hoc metucupiditatis fieri oportet de facili mentes hominum detorquentis. Ubiergo non est quod possit optariinpossibile est ibi cupiditatemesse: destructis enim obiectispassiones esse non possunt. SedMonarcha non habet quod possit optare: sua nanque iurisdictioterminatur Occeano solum: (quod non contingit principibus aliisquorum principatus ad alios terminanturut puta regis Castelle adillum qui regis Aragonum). Ex quo sequitur quod Monarchasincerissimum inter mortales iustitie possit esse subiectum.Pretereaquemadmodum cupiditas habitualem iustitiam quodammodoquantumcunque paucaobnubilatsic karitas seu recta dilectio illamacuit atque dilucidat. Cui ergo maxime recta dilectio inesse potestpotissimum locum in illo potest habere iustitia; huiusmodi estMonarcha: ergoeo existenteiustitia potissima est vel esse potest.Quod autem recta dilectio faciat quod dictum esthic haberi potest:cupiditas nanqueperseitate hominum spretaquerit aliakaritasverospretis aliis omnibusquerit Deum et hominemet perconsequens bonum hominis. Cumque inter alia bona hominis potissimumsit in pace vivere ut supra dicebatur et hoc operetur maxime atquepotissime iustitiakaritas maxime iustitiam vigorabit et potiorpotius. Et quod Monarche maxime hominum recta dilectio inesse debeatpatet sic: omne diligibile tanto magis diligitur quanto propinquiusest diligenti; sed homines propinquius Monarche sunt quam aliisprincipibus: ergo ab eo maxime diliguntur vel diligi debent. Primamanifesta estsi natura passivorum et activorum consideretur;secunda per hoc apparet: quia principibus aliis homines nonappropinquant nisi in parteMonarche vero sucundum totum. Et rursus:principibus aliis appropinquant per Monarcham et non e converso etsic per prius et inmediate Monarche inest cura de omnibusaliisautem principibus per Monarchameo quod cura ipsorum a cura illasupprema descendit. Pretereaquanto causa est universaliortantomagis habet rationem causequia inferior non est causa nisi persuperioremut patet ex hiis que De causis; et quanto causamagis est causatanto magis effectum diligitcum dilectio talisassequatur causam per se. Cum igitur Monarcha sit universalissimacausa inter mortales ut homines bene vivantquia principes alii perillumut dictum estconsequens est quod bonum hominum ab eo maximediligatur Quod autem Monarcha potissime se habeat ad operationemiustitiequis dubitat nisi qui vocem hanc non intelligit cumsiMonarcha esthostes habere non possit? Satis igitur declaratasubassumpta principalisquia conclusio certa est: scilicet quod adoptimam dispositionem mundi necesse est Monarchiam esse.

XII

        Et humanum genus potissime liberum optime se habet. Hoc eritmanifestumsi principium pateat libertatis. Propter quod sciendumquod principium primum nostre libertatis est libertas arbitriiquammulti habent in orein intellectu vero pauci. Veniunt nanque usquead hoc: ut dicant liberum arbitrium esse liberum de voluntateiudicium. Et verum dicuntsed importatum per verba longe est ab eisquemadmodum tota die logici nostri faciunt de quibusdampropositionibusque ad exemplum logicalibus interserunturputa dehac: "triangulus habet tres duobus rectis equales". Et ideodico quod iudicium medium est apprehensionis et appetitus: nam primores apprehenditurdeinde apprehensa bona vel mala iudicaturetultimo iudicans prosequitur sive fugit. Si ergo iudicium moveatomnino appetitum et nulla modo preveniatur ab eoliberum estsivero ab appetitu quocunque modo preveniente iudicium moveaturliberum esse non potestquia non a sesed ab alio captivumtrahitur. Et hinc est quod bruta iudicium liberum habere non possuntquia eorum iudicia semper ab appetitu preveniuntur. Et hinc etiampatere potest quod substantie intellectualesquarum sunt inmutabilesvoluntatesnecnon anime separate bene hinc abeunteslibertatemarbitrii ob inmutabilitatem voluntatis non amictuntsedperfectissime atque potissime hoc retinent.
        Hoc visoiterum manifestum esse potest quod hec libertas siveprincipium hoc totius nostre libertatis est maximum donum humanenature a Deo collatum sicut in Paradiso Comedie iam dixi quiaper ipsum hic felicitamur ut hominesper ipsum alibi felicitamur utdii. Quod si ita estquis erit qui humanum genus optime se haberenon dicatcum potissime hoc principio possit uti? Sed existens subMonarcha est potissime liberum. Propter quod sciendum quod illud estliberum quod "sui met et non alterius gratia est"utPhylosopho placet in hiis que De simplsciter ente. Nam illudquod est alterius gratia necessitatur ab illo cuius gratia estsicutvia necessitatur a termino. Genus humanum solum imperante Monarchasui et non alterius gratia est: tunc enim solum politie dirigunturoblique democratie scilicetoligarchie atque tyrampnides que inservitutem cogunt genus humanumut patet discurrenti per omnesetpolitizant regesaristocratici quos optimates vocantet populilibertatis zelatoresquia cum Monarcha maxime diligat hominesutiam tactum estvuIt omnes homines bonos fieri: quod esse non potestapud oblique politizantes. Unde Phylosophus in suis Politicisait quod in politia obliqua bonus homo est malus civisin recta verobonus homo et civis bonus convertuntur. Et huiusmodi politie rectelibertatem intenduntscilicet ut homines propter se sint. Non enimcives propter consules nec gens propter regemsed e conversoconsules propter cives et rex propter gentem; quia quemadmodum nonpolitia ad legesquinymo leges ad politiam ponuntursic secundumlegem viventes non ad legislatorem ordinantursed magis ille ad hosut etiam Phylosopho placet in hiis que de presenti materia nobis abeo relicta sunt. Hinc etiam patet quodquamvis consul sive rexrespectu vie sint domini aliorumrespectu autem termini aliorumministri suntet maxime Monarchaqui minister omnium proculdubiohabendus est. Hinc etiam iam innotescere potest quod Monarchanecessitatur a fine sibi prefixo in legibus ponendis. Ergo genushumanum sub Monarcha existens optime se habet; ex quo sequitur quodad bene esse mundi Monarchiam necesse est esse.

XIII

        Adhucille qui potest esse optime dispositus ad regendumoptimealios disponere potest: nam in omni actione principaliter intenditurab agentesive necessitate nature sive voluntarie agatpropriamsimilitudinem explicare. Unde fit quod omne agensin quantumhuiusmodidelectatur; quiacum omne quod est appetat suum esseacin agendo agentis esse quodammodo amplietursequitur de necessitatedelectatioquia delectatio rei desiderate semper annexa est. Nichiligitur agit nisi tale existens quale patiens fieri debet; propterquod Phylosophus in hiis que De simpliciter ente: "Omne"inquit "quod reducitur de potentia in actumreducitur per taleexistens actu "; quod si aliter aliquid agere coneturfrustraconatur. Et hinc destrui potest error illorum qui bona loquendo etmala operando credunt alios vita et moribus informarenonadvertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam verbalicet illefalsumilla verum persuaderent. Unde Phylosophus ad Nicomacum:"De hiis enim" inquit "que in passionibus etactionibussermones minus sunt credibiles operibus". Hinc etiamdicebatur de celo peccatori David: "Quare tu enarras iustitiasmeas?"quasi diceret: "Frustra loqueriscum tu sis aliusab eo quod loqueris". Ex quibus colligitur quod optimedispositum esse oportet optime alios disponere volentem. Sed Monarchasolus est ille qui potest optime esse dispositus ad regendum. Quodsic declaratur: unaqueque res eo facilius et perfectius ad habitum etad operationem disponiturquo minus in ea est de contrarietate adtalem dispositionem; unde facilius et perfectius veniunt ad habitumphylosophice veritatis qui nichil unquam audiveruntquam quiaudiverunt per tempora et falsis oppinionibus imbuti sunt. Propterquod bene Galienus inquit "tales duplici tempore indigere adscientiam acquirendam". Cum ergo Monarcha nullam cupiditatisoccasionem habere possit vel saltem minimam inter mortalesutsuperius est ostensumquod ceteris principibus non contingitetcupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie prepeditivaconsequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus adregendum esse potestquia inter ceteros iudicium et iustitiampotissime habere potest: que duo principalissime legis latori etlegis executori conveniunttestante rege illo sanctissimo cumconvenientia regi et filio regis postulabat a Deo: "Deus"inquiebat "iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis".Bene igitur dictum est cum dicitur in subassumpta quod Monarcha solusest illequi potest esse optime dispositus ad regendum: ergoMonarcha solus optime alios disponere potest. Ex quo sequitur quod adoptimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.

XIV

        Et quod potest fieri per unummelius est per unum fieri quam perplura. Quod sic declaratur: sit unumper quod aliquid fieri potestAet sint pluraper que similiter illud fieri potestAet B; si ergo illud idem quod fit per A et Bpotest fieri per A tantumfrustra ibi assummitur Bquia ex ipsius assumptione nichil sequiturcum prius illud idemfiebat per A solum. Et cum omnis talis assumptio sit otiosasive superfluaet omne superfluum Deo et nature displiceatet omnequod Deo et nature displicet sit malumut manifestum est de sesequitur non solum melius esse fieri per unumsi fieri potestquamfieri per plurased quod fieri per unum est bonumper plurasimpliciter malum. Pretereares dicitur melior per esse propinquioroptime; et finis habet rationem optimised fieri per unum estpropinquius fini: ergo est melius. Et quod sit propinquius patet sic:sit finis C; fieri per unum Aper plura A et B:manifestum est quod longior est via ab A per B in Cquam ab A tantum in C. Sed humanum genus potest regiper unum suppremum principemqui est Monarcha. Propter quodadvertendum sane quod cum dicitur "humanum genus potest regi perunum suppremum principem"non sic intelligendum estut minimaiudicia cuiuscunque municipii ab illo uno inmediate prodire possint:cum etiam leges municipales quandoque deficiant et opus habeantdirectivout patet per Phylosophum in quinto ad Nicomacumepykiam commendantem. Habent nanque nationesregna et civitatesintra se proprietatesquas legibus differentibus regulari oportet:est enim lex regula directiva vite Aliter quippe regulari oportetScithas quiextra septimum clima viventes et magnam dierum etnoctium inequalitatem patientesintolerabili quasi algore frigorispremunturet aliter Garamantes quisub equinoctiali habitantes etcoequatam semper lucem diurnam noctis tenebris habentesob estusaeris nimietatem vestimentis operiri non possunt. Sed sicintelligendum est: ut humanum genus secundum sua comuniaque omnibuscompetuntab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem. Quamquidem regulam sive legem particulares principes ab eo reciperedebenttanquam intellectus practicus ad conclusionem operativamrecipit maiorem propositionem ab intellectu speculativoet sub illaparticularemque proprie sua estassummit et particulariter adoperationem concludit. Et hoc non solum possibile est unisednecesse est ab uno procedereut omnis confusio de principiisuniversalibus auferatur. Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipseMoyses in lege conscribitquiassumptis primatibus de tribubusfiliorum Israeleis interiora iudicia relinquebatsuperiora etcomuniora sibi soli reservansquibus comunioribus utebantur primatesper tribussecundum quod unicuique tribui compctebat. Ergo meliusest humanum genus per unum regi quam per pluraet sic per Monarchamqui unicus est princeps; et si meliusDeo acceptabiliuscum Deussemper velit quod melius est. Et cum duorum tantum inter se idem sitmelius et optimumconsequens est non solum Deo esse acceptabiliushocinter hoc "unum" et hoc "plura"sedacceptabilissimum. Unde sequitur humanum genus optime se habere cumab uno regitur; et sic ad bene esse mundi necesse est Monarchiamesse.

XV

        Item dico quod ens et unum et bonum gradatim se habent secundumquintum modum dicendi "prius". Ens enim natura preceditunumunum vero bonum: maxime enim ens maxime est unumet maximeunum maxime bonum; et quanto aliquid a maxime ente elongaturtantoet ab esse unum et per consequens ab esse bonum. Fropter quod in omnigenere rerum illud est optimum quod est maxime unumut Phylosophoplacet in hiis que De simpliciter ente. Unde fit quod unumesse videtur esse radix eius quod est esse bonumet multa esse eiusquod est esse malumqua re Pictagoras in correlationibus suis exparte boni ponebat unumex parte vero mali pluraleut patet inprimo eorum que De simpliciter ente. Hinc videri potest quodpeccare nichil est aliud quam progredi ab uno spreto ad multaquodquidem Psalmista videbat dicens: "A fructu frumentivini etolei multiplicati sunt". Constat igitur quod omne quod est bonumper hoc est bonum: quod in uno consistit. Et cum concordiainquantum huiusmodisit quoddam bonummanifestum est ipsam consisterein aliquo uno tanquam in propria radice. Que quidem radix apparebitsi natura vel ratio concordie summatur: est enim concordia uniformismotus plurium voluntatum; in qua quidem ratione apparet unitatemvoluntatumque per uniformem motum datur intelligiconcordieradicem esse vel ipsam concordiam. Namsicut plures glebas diceremus"concordes" propter condescendere omnes ad mediumetplures flammas propter coadscendere omnes ad circunferentiamsivoluntarie hoc facerentita homines plures "concordes"dicimus propter simul moveri secundum velle ad unum quod estformaliter in suis voluntatibussicut qualitas una formaliter inglebisscilicet gravitaset una in flammisscilicet levitas. Namvirtus volitiva potentia quedam estsed speties boni apprehensiforma est eius: que quidem formaquemadmodum et alieuna in semultiplicatur secundum multiplicationem materie recipientisut animaet numerus et alie forme compositioni contingentes.
        Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis adpropositumsic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate que estin voluntatibus; genus humanum optime se habens est quedam concordia;namsicut unus homo optime se habens et quantum ad animam et quantumad corpus est concordia quedamet similiter do muscivitas etregnumsic totum genus humanum; ergo genus humanum optime se habensab unitate que est in voluntatibus dependet. Sed hoc esse non potestnisi sit voluntas unadomina et regulatrix omnium aliarum in unumcum mortalium voluntates ptopter blandas adolescentie delectationesindigeant directivout in ultimis ad Nicomacum docetPhylosophus. Nec ista una potest essenisi sit princeps unus omniumcuius voluntas domina et regulatrix aliarum emnium esse possit. Quodsi omnes consequentie superiores vere suntquod suntnecesse est adoptime se habere humanum genus esse in mundo Monarchamet perconsequens Monarchiam ad bene esse mundi.

XVI

        Rationibus omnibus supra positis experientia memorabilis attestatur:status videlicet illius mortalium quem Dei Filiusin salutem hominishominem assumpturusvel expectavit vel cum voluit ipse disposuit.Nam si a lapsu primorum parentumqui diverticulum fuit totius nostredeviationisdispositiones hominum et tempora recolamusnoninveniemus nisi sub divo Augusto monarchaexistente Monarchiaperfectamundum undique fuisse quietum. Et quod tunc humanum genusfuerit felix in pacis universalis tranquillitate hoc ystoriographiomneshoc poete illustreshoc etiam scriba mansuetudinis Cristitestari dignatus estet denique Paulus "plenitudinem temporis"statum illum felicissimum appellavit. Vere tempus et temporaliaqueque plena fueruntquia nullum nostre felicitatis ministeriumministro vacavit. Qualiter autem se habuerit orbis "quo tunicaista inconsutilis cupiditatis ungue scissuram primitus passa est etlegere possumus et utinam non videre.
O genus humanumquantisprocellis atque iacturis quantisque naufragiis agitari te necesse estdumbellua multorum capitum factumin diversa conaris! Intellectuegrotas utroquesimiliter et affectu: rationibus irrefragabilibusintellectum superiorem non curasnec experientie vultu inferioremsed nec affectum dulcedine divine suasioniscum per tubam SanctiSpiritus tibi effletur: "Ecce quam bonum et quam iocundumhabitare fratres in unum".





LIBROSECONDO

I

        "Quare fremuerunt genteset populi meditati sunt inania?Astiterunt reges terreet principes convenerunt in unumadversusDominum et adversus Cristum eius. Dirumpamus vincula eorumetproiciamus a nobis iugum ipsorum".
Sicut ad faciem cause nonpertingentes novum effectum comuniter admiramursiccum causamcognoscimuseos qui sunt in admiratione restantes quadam derisionedespicimus. Admirabar equidem aliquando romanum populum in orbeterrarum sine ulla resistentia fuisse prefectumcumtantumsuperficialiter intuensillum nullo iure sed armorum tantummodoviolentia obtinuisse arbitrabar. Sed postquam medullitus oculosmentis infixi et per efficacissima signa divinam providentiam hoceffecisse cognoviadmiratione cedentederisiva quedam supervenitdespectiocum gentes noverim contra romani populi preheminentiamfremuissecum videam populos vana meditantesut ipse solebamcuminsuper doleam reges et principes in hoc unico concordantes: utadversentur Domino suo et Uncto suoromano principi. Propter quodderisivenon sine dolore quodamcum illo clamare possum pro populogloriosopro Cesarequi pro Principe celi clamabat: "Quarefremuerunt genteset populi meditati sunt inania? Astiterunt regesterreet principes convenerunt in unumadversus Dominum et adversusCristum eius". Verum quia naturalis amor diuturnam essederisionem non patitursedut sol estivus qui disiectis nebulismatutinis oriens luculenter irradiatderisione omissalucemcorrectionis effundere mavultad dirumpendum vincula ignorantieregum atque principum taliumad ostendendum genus humanum liberum aiugo ipsorumcum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortaborsubsequentia subassummens: "Dirumpamus" videlicet "vinculaeorumet proiciamus a nobis iugum ipsorum". Hec equidem duofient sufficientersi secundam partem presentis propositi prosecutusfueroet instantis questionis veritatem ostendero. Nam per hoc quodromanum Imperium de iure fuisse monstrabiturnon solum ab oculisregum et principumqui gubernacula publica sibi usurpanthoc ipsumde romano populo mendaciter extimantesignorantie nebula eluetursed mortales omnes esse se liberos a iugo sic usurpantiumrecognoscent. Veritas autem questionis patere potest non solum luminerationis humanesed etiam radio divine auctoritatis: que duo cumsimul ad unum concurruntcelum et terram simul assentire necesseest. Igitur fiducie prenotate innixus et testimonio rationis etauctoritatis prefretusad secundam questionem dirimendam ingredior.

II

        Postquam sufficientersecundum quod materia patiturde veritateprime dubitationis inquisitum estinstat nunc de veritate secundeinquirere: hoc est utrum romanus populus de iure sibi asciveritImperii dignitatem; cuius quidem inquisitionis principium est videreque sit illa veritasin quam rationes inquisitionis presentis velutin principium proprium reducantur. Sciendum est igitur quodquemadmodum ars in triplici gradu inveniturin mente scilicetartificisin organo et in materia formata per artemsic et naturamin triplici gradu possumus intueri. Est enim natura in mente primimotorisqui Deus est; deinde in celotanquam in organo quo mediantesimilitudo bonitatis ecterne in fluitantem materiam explicatur. Etquemadmodumperfecto existente artifice atque optime organo sehabentesi contingat peccatum in forma artismaterie tantumimputandum estsiccum Deus ultimum perfectionis actingat etinstrumentum eiusquod celum estnullum debite perfectionispatiatur defectumut ex hiis patet que de celo phylosophamurrestatquod quicquid in rebus inferioribus est peccatumex parte materiesubiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis etceli; et quod quicquid est in rebus inferioribus bonumcum ab ipsamateria esse non possitsola potentia existenteper prius abartifice Deo sit et secundario a celoquod organum est artis divinequam "naturam" comuniter appellant. Ex hiis iam liquet quodiuscum sit bonumper prius in mente Dei est; etcum omne quod inmente Dei est sit Deus(iuxta illud "Quod factum est in ipsovita erat")et Deus maxime se ipsum velitsequitur quod ius aDeoprout in eo estsit volitum. Et cum voluntas et volitum in Deosit idemsequitur ulterius quod divina voluntas sit ipsum ius. Etiterum ex hoc sequitur quod ius in rebus nichil est aliud quamsimilitudo divine voluntatis; unde fit quod quicquid divine voluntatinon consonatipsum ius esse non possitet quicquid divine voluntatiest consonumius ipsum sit. Quapropter querere utrum de iure factumsit aliquidlicet alia verba sintnichil tamen aliud queritur quamutrum factum sit secundum quod Deus vult. Hoc ergo supponaturquodillud quod Deus in hominum sotietate vultillud pro vero atquesincero iure habendum sit. Preterea meminisse oportet quodutPhylosophus docet in primis ad Nicomacumnon similiter inomni materia certitudo querenda estsed secundum quod natura reisubiecte recipit. Propter quod sufficienter argumenta sub inventoprincipio procedentsi ex manifestis signis atque sapientumautoritatibus ius illius populi gloriosi queratur. Voluntas quidemDei per se invisibilis est; et invisibilia Dei "per ea que factasunt intellecta conspiciuntur"; namocculto existente sigillocera impressa de illo quamvis occulto tradit notitiam manifestam. Necmirum si divina voluntas per signa querenda estcum etiam humanaextra volentem non aliter quam per signa cernatur.

III

        Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iurenonusurpandoMonarche offitiumquod "Imperium" dicitursibisuper mortales omnes ascivit. Quod quidem primo sic probatur:nobilissimo populo convenit omnibus aliis preferri; romanus populusfuit nobilissimus; ergo convenit ei omnibus aliis preferri. Assumptaratione probatur: namcum honor sit premium virtutis et omnisprelatio sit honoromnis prelatio virtutis est premium. Sed constatquod merito virtutis nobilitantur hominesvirtutis videlicet proprievel maiorum. Est enim nobilitas virtus et divitie antiqueiuxtaPhylosophum in Politicis; et iuxta Iuvenalem:

nobilitasanimi sola est atque unica virtus.

        Que due sententie ad duas nobilitates dantur: propriam scilicet etmaiorum. Ergo nobilibus ratione cause premium prelationis conveniensest. Et cum premia sint meritis mensuranda (iuxta illud evangelicum"Eadem mensura qua mensi fueritisremetietur vobis")maxime nobili maxime preesse convenit. Subassumptam vero testimoniaveterum persuadent; nam divinus poeta noster Virgilius per totamEneydem gloriosissimum regem Eneam patrem romani populi fuissetestatur in memoriam sempiternam; quod Titus Liviusgestorumromanorum scriba egregiusin prima parte sui voluminisque a captaTroya summit exordiumcontestatur. Qui quidem invictissimus atquepiissimus pater quante nobilitatis vir fueritnon solum suaconsiderata virtute sed progenitorum suorum atque uxorumquorumutrorunque nobilitas hereditario iure in ipsum confluxitexplicarenequirem: sed "summa sequar vestigia rerum".
Quantumergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est Poeta nosterintroducens in primo Ilioneum orantem sic:

Rexerat Eneas nobisquo iustior alter
nec pietate fuit nec bellomaior et armis.

        Audiendus est idem in sextoquicum de Miseno mortuo loqueretur qui(fuerat Hectoris minister in bello et post mortem Hectoris Eneeministrum se dederat)dicit ipsum Misenum "non inferiorasecutum"comparationem faciens de Enea ad Hectoremquem preomnibus Homerus glorificatut refert Phylosophus in hiis que demoribus fugiendis ad Nicomacum. Quantum vero ad hereditariamquelibet pars tripartiti orbis tam avis quam coniugibus illumnobilitasse invenitur. Nam Asya propinquioribus avisut Assaraco etaliis qui Frigiam regnaveruntAsye regionem; unde Poeta noster intertio:

Postquamres Asye Priamique evertere gentem
inmeritam visum superis.

Europa veroavo antiquissimoscilicet Dardano: Affrica quoque avia vetustissimaElectra scilicetnata magni nominis regis Athlantis; ut de ambobustestimonium reddit Poeta noster in octavoubi Eneas ad Evandrum sicait:

Dardanusyliace primus pater urbis et auctor
Electraut Grai perhibentAthlantide cretus
advehitur Teucros: Electram maximusAthlas
ediditethereos humero qui sustinet orbes.

Quod autemDardanus ab Europa originem duxeritnoster Vates in tertio cantatdicens:

EstlocusHesperiam Grai cognomine dicunt
terra antiquapotensarmis atque ubere glebe.
Oenotri coluere viri; nunc famaminores
Ytaliam dixisse ducis de nomine gentem:
hee nobisproprie sedeshinc Dardanus ortus.

        Quod vero Athlas de Affrica fueritmons in illa suo nomine dictusest testisquem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundidescriptione sic: "Ultimus autem finis eius est mons Athlas etinsule quas Fortunatas vocant""; "eius"idestAffricequia de ipsa loquebatur.
Similiter etiam coniugionobilitatum fuisse reperio. Prima nanque coniunx CreusaPriami regisfiliade Asya fuitut superius haberi potest per ea que dicta sunt.Et quod fuerit coniunx testimonium perhibet noster Poeta in tertioubi Andromache de Ascanio filio Eneam genitorem interrogat sic:

Quidpuer Ascanius? superatne et vescitur aura
quem tibi iam Troyapeperit fumante Creusa?

        Secunda Dido fuitregina et mater Cartaginensium in Affrica; et quodfuerit coniunxIdem noster vaticinatur in quarto; inquit enim deDidone:

Neciam furtivum Dido meditatur amorem:
coniugium vocat; hoc pretexitnomine culpam.

        Tertia Lavinia fuitAlbanorum Romanorumque materregis Latini filiapariter et heressi verum est testimonium nostri Poete in ultimoubi Turnum victum introducit orantem suppliciter ad Eneam sic:

Vicistiet victum tendere palmas
Ausonii videre: tua est Lavinia coniunx.

        Que ultima uxor de Ytalia fuitEurope regione nobilissima. Hiisitaque ad evidentiam subassumpte prenotatiscui non satis persuasumest romani populi patremet per consequens ipsum populumnobilissimum fuisse sub celo? Aut quem in illo duplici concursusanguinis a qualibet mundi parte in unum virum predestinatio divinalatebit?

IV

        Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuvaturest a Deo volitum; et per consequens de iure fit. Et quod ista sitvera patet quiasicut dicit Thomas in tertio suo contra Gentilesmiraculum est quod preter ordinem in rebus comuniter institutumdivinitus fit. Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari:quod autoritate Moysi roboratur ubicum ventum est ad sciniphes magiPharaonis naturalibus principiis artificiose utentes et ibideficientes dixerunt: "Digitus Dei est hic". Si ergomiraculum est inmediata operatio Primi absque cooperatione secundorumagentium - ut ipse Thomas in preallegato libro probat sufficienter-cum in favorem alicuius portenditurnefas est dicere illudcui sicfaveturnon esse a Deo tanquam beneplacitum sibi provisum. Qua resuum contradictorium concedere sanctum est: romanum Imperium ad suiperfectionem miraculorum suffragio est adiutum; ergo a Deo volitum;et per consequens de iure fuit et est. Quod autem pro romano Imperioperficiendo miracula Deus portenderitillustrium autorum testimoniiscomprobatur. Nam sub Numa Pompiliosecundo Romanorum regerituGentilium sacnficante ancile de celo in urbem Deo electam delapsumfuisse Livius in prima parte testatur. Cuius miraculi Lucanus in nonoFarsalie meminit incredibilem vim haustriquam Lybia patituribi describens; ait enim:

Sicilla profecto
sacrifico cecidere Numeque lecta iuventus
patritiacervice movetspoliaverat hauster
aut boreas populos ancilianostra ferentes.

       Cumque Gallireliqua urbe iam capta noctis tenebris confisiCapitolium furtim subirentquod solum restabat ad ultimum interitumromani nominisanserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesseatque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multiscriptores illustres concorditer contestantur. Cuius rei memor fuitPoeta noster cum clipeum Enee describeret in octavo; canit enim sic:

Insummo custos Tarpeie Manlius arcis
stabat pro temploet Capitoliacelsa tenebat
Romuleoque recens horrebat regia culmo.
Atquehic auratis volitans argenteus anser
porticibus Gallos in limiteadesse canebat.

        At cum romana nobilitaspremente Annibalesic caderet ut ad finalemromane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbemsubita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequinon potuisse Livius in Bello punico inter alia gestaconscribit. Nonne transitus Clelie mirabilis fuitcum mulier cumquecaptivain obsidione Porsenneabruptis vinculismiro Dei auxilioadiutatransnavit Tyberimsicut omnes fere scribe romane rei adgloriam ipsius cornmemorant? Sic Illum prorsus operari decebat quicuncta sub ordinis pulcritudine ab ecterno providitut qui visibiliserat miracula pro invisibilibus ostensurusidem invisibilis provisibilibus illa ostenderet.

V

        Quicunque preterea bonum rei publice intenditfinem iuris intendit.Quodque ita sequatur sic ostenditur: ius est realis et personalishominis ad hominem proportioque servata hominum servat sotietatemet corrupta corrumpit - nam illa Digestorum descriptio nondicit quod quid est iurissed describit illud per notitiam utendiillo -; si ergo definitio ista bene "quid est" et "quare"comprehenditet cuiuslibet sotietatis finis est comune sotiorumbonumnecesse est finem cuiusque iuris bonum comune esse; etinpossibile est ius essebonum comune non intendens Propter quodbene Tullius in Prima rethorica: semper inquit ad utilitatemrei publice leges interpretande sunt. Quod si ad utilitatem eorum quisunt sub lege leges directe non suntleges nomine solo suntreautem leges esse non possunt: leges enim oportet homines devincire adinvicem propter comunem utilitatem. Propter quod bene Seneca de legecum in libro De quatuor virtutibus "legem vinculum"dicat "humane sotietatis". Patet igitur quod quicunquebonum rei publice intendit finem iuris intendit. Si ergo Romani bonumrei publice intenderuntverum erit dicere finem iuris intendisse.Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibiorbem terrarumgesta sua declarantin quibusomni cupiditatesummota que rei publice semper adversa estet universali pace cumlibertate dilectapopulus ille sanctus pius et gloriosus propriacommoda neglexisse videturut publica pro salute humani generisprocuraret. Unde recte illud scriptum est: "Romanum imperium deFonte nascitur pietatis".
        Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestumest extra intendentem nisi per signa exterioraet sermonesinquirendi sunt secundum subiectam materiam ut iam dictum est satisin hoc loco habebimussi de intentione populi romani signaindubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personisostendantur. De collegiis quidemquibus homines ad rem publicamquodammodo religati esse videntursufficit illa sola Ciceronisautoritas in secundis Offitiis: "Quandiu" inquit"imperium rei publice beneficiis tenebaturnon iniuriisbellaaut pro sotiis aut de imperio gerebanturexitus erant bellorum autmites aut necessarii; regumpopulorum et nationum portus erat etrefugium senatus; nostri autem et magistratus imperatoresque in ea remaxima laudem capere studueruntsi provinciassi sotios equitate etfide defendissent. Itaque illud "patrocinium" orbisterrarum potius quam "imperium" poterat nominari". HecCicero.
         Depersonis autem singularibus compendiose progrediar. Nunquid non bonumcomune intendisse dicendi sunt qui sudorequi paupertatequiexilioqui filiorum orbationequi amissione membrorumqui deniqueanimarum oblatione bonum publicum exaugere conati sunt? NonneCincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendidignitatem in termino cumassumptus ab aratrodictator factus estut Livius refertet post victoriampost triumphumsceptroimperatorio restituto consulibussudaturus post boves ad stivamlibere reversus est? Quippe in eius laudem Cicero contra Epycurum inhiis que De fine bonorum disceptans huius beneficii memor fuit:"Itaque" inquit "et maiores nostri ab aratro duxeruntCincinnatum illumut dictator esset". Nonne Fabritius altumnobis dedit exemplum avaritie resistendi cumpauper existensprofide qua rei publice tenebatur auri grande pondus oblatum derisitacderisumverba sibi convenientia fundensdespexit et refutavit?Huius etiam memoriam confirmavit Poeta noster in sexto cum caneret:

                              parvoque potentem
Fabritium.

        Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobisexemplar Camillus fuit quisecundum Liviumdampnatus exiliopostquam patriam liberavit obsessamspolia etiam romana Romerestituituniverso populo reclamanteab urbe sancta discessitnecante reversus est quam sibi repatriandi licentia de auctoritatesenatus allata est? Et hunc magnanimum Poeta commendat in sexto cumdicit:

referentemsigna Camillum.

        Nonne filios an non omnes alios postponendos patrie libertati Brutusille primus edocuitquem Livius dicitconsulem existentempropriosfilios cum hostibus conspirantes morti dedisse? Cuius gloriarenovatur in sexto Poete nostri de ipso canentis:

natosquepater nova bella moventes
ad penam pulcra pro libertate vocavit.

        Quid non audendum pro patria nobis Mutius persuasit cum incautumPorsennam invasitcum deinde manum errantemnon alio vultu quam sihostem cruciari videretsuam adhuccremari aspiciebat? Quod etiamLivius admiratur testificando. Accedunt nunc ille sacratissimevictime Deciorum qui pro salute publica devotas animas posueruntutLiviusnon quantum est dignumsed quantum potest glorificandorenarrat; accedit et illud inenarrabile sacrifitium severissimi verelibertatis tutoris Marci Catonis. Quorum alteri pro salute patriemortis tenebras non horruerunt; alterut mundo libertatis amoresaccenderetquanti libertas esset ostendit dum e vita liber decederemaluit quam sine libertate manere in illa. Horum omnium nomenegregium voce Tullii recalescit. In hiis que De fine bonoruminquit enim Tullius hoc de Deciis: "Publius Decius princeps inea familla consulcum se devoveretet equo admisso in mediam aciemLatinorum irruebataliquid de voluptatibus suis cogitabatubi uteam caperet aut quandocum sciret confestim esse moriendumeamquemortem ardentiori studio peteret quam Epycurus voluptatem petendamputat? Quod quidem eius factum nisi esset iure laudatumnon essetymitatus quarto consulatu suo filiusneque porro ex eo natuscumPyrro bellum gerensconsul eo. cecidisset in prelio seque econtinenti genere tertiam victimam rei publice tribuisset". Inhiis vero que De offitiisde Catone dicebat: "Non enimalia in causa Marcus Cato fuitalia ceteri qui se in Affrica Cesaritradiderunt. Atque ceteris forsan vitio datum esset si seinteremissentpropterea quod levior eorum vita et mores fueruntfaciliores; Catoni vero cum incredibilem natura tribuissetgravitatemeamque perpetua constantia roborassetsemperque inproposito susceptoque consilio permansissetmoriendum ei potius quamtyrampni vultus aspiciendus fuit".
        Declarata igitur duo sunt; quorum unum estquod quicunque bonum reipublice intendit finem iuris intendit: aliud estquod romanuspopulus subiciendo sibi orbem bonum publicum intendit. Nunc arguaturad propositum sic: quicunque finem iuris intendit cum iure graditur;romanus populus subiciendo sibi orbem finem iuris intendit utmanifeste per superiora in isto capitulo est probatum: ergo romanuspopulus subiciendo sibi orbem cum iure hoc fecitet per consequensde iure sibi ascivit Imperii dignitatem. Que conclusio ut ex omnibusmanifestis illata sitmanifestandum est hoc quod dicitur: quodquicunque finem iuris intendit cum iure graditur. Ad cuius evidentiamadvertendum quod quelibet res est propter aliquem finem; aliter essetotiosa quod esse non potestut superius dicebatur. Et quemadmodumomnis res est ad proprium finemsic omnis finis propriam habet remcuius est finis; unde inpossibile est aliqua duo per se loquendoinquantum duofinem eundem intendere: sequeretur enim ideminconveniensquod alterum scilicet esset frustra. Cum ergo iurisfinis quidam sit ut iam declaratum est necesse est fine illo positoius ponicum sit proprius el per se iuris effectus. Et cum in omniconsequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequenteuthominem sine animalisicut patet construendo et destruendoinpossibile est iuris finem querere sine iurecum quelibet res adproprium finem se habeat velut consequens ad antecedens: naminpossibile est bonam valetudinem membrorum actingere sine sanitate.Propter quod evidentissime patet quod finem iuris intendentem oportetcum iure intendere; nec valet instantia que de verbis Phylosophi"eubuliam" pertractantis elici solet. Dicit enimPhylosophus: "Sed et hoc falso sillogismo sortiri: quod quidemoportet sortiri; per quod autem nonsed falsum medium terminumesse". Nam si ex falsis verum quodammodo concluditurhoc estper accidensin quantum illud verum impor tatur per vocesillationis; per se enim verum nunquam sequitur ex falsissigna tamenveri bene secuntur ex signis que sunt signa falsi. Sic et inoperabilibus: nam licet fur de furto subveniat pauperinon tamenelimosina dicenda estsed est actio quedam quesi de propriasubstantia fieretelimosme formam haberet. Similiter est de fineiuris: quia si aliquidut finis ipsius iurisabsque iureobtinereturita esset finis iurishoc est comune bonumsicutexhibitio facta de male acquisito est elimosina; et siccum inpropositione dicatur de fine iuris existentenon tantum apparenteinstantia nulla est. Patet igitur quod querebatur.



VI

        Et illud quod natura ordinavitde iure servatur: natura enim inprovidendo non deficit ab hominis providentiaquia si deficereteffectus superaret causam in bonitate: quod est inpossibile. Sed nosvidemus quod in collegiis instituendis non solum ordo collegarum adinvicem consideratur ab instituentesed etiam facultas ad offitiaexercenda: quod est considerare terminum iuris in collegio vel inordine; non enim ius extenditur ultra posse. Ergo ab hac providentianatura non deficit in suis ordinatis. Propter quod patet quod naturaordinat res cum respectu suarum facultatumqui respectus estfundamentum iuris in rebus a natura positum. Ex quo sequitur quodordo naturalis in rebus absque iure servari non possitcuminseparabiliter iuris fundamentum ordini sit annexum: necesse igiturest ordinem de iure servari. Romanus populus ad imperandum ordinatusfuit a natura; et hoc sic declaratur: sicut ille deficeret ab artisperfectione qui finalem formam tantum intenderetmedia vero per quead formam pertingeret non curaretsic naturasi solam formamuniversalem divine similitudinis in universo intenderetmedia autemnegligeret; sed natura in nulla perfectione deficit cum sit opusdivine intelligentie: ergo media omnia intenditper que ad ultimumsue intentionis devenitur. Cum ergo finis humani generis sit aliquodmedium necessarium ad finem nature universalemnecesse est naturamipsum intendere. Propter quod bene Phylosophus naturam semper agerepropter finem in secundo De naturali auditu probat. Et quia adhunc finem natura pertingere non potest per unum hominemcum multeslnt operationes necessarie ad ipsumque multitudinem requirunt inoperantibusnecesse est naturam producere hominum multitudinem addiversas operationes ordinatorum: ad quod multum conferuntpretersuperiorem influentiamlocorum inferiorum virtutes et proprietates.Propter quod videmus quod quidam non solum singulares hominesquinetiam populiapti nati sunt ad principariquidam alii ad subiciatque ministrareut Phylosophus astruit in hiis que De politicis:et talibusut ipse dicitnon solum regi est expedienssed etiamiustum etiamsi ad hoc cogantur. Que si ita se habentnon dubium estquin natura locum et gentem disposuerit in mundo ad universaliterprincipandum: aliter sibi defecissetquod est inpossibile. Quisautem fuerit locus et que gensper dicta superius et per dicendainterius satis est manifestum quod fuerit Romaet cives eius sivepopulus. Quod etiam Poeta noster valde subtiliter in sexto tetigitintroducens Anchisem premonentem Eneam Romanorum patrem sic:

Excudent aliispirantia mollius era
credo equidem; vivos ducent de marmorevultus
orabunt causas meliuscelique meatus
describent radioet surgentia sidera dicent:
tu regere imperio populosRomanememento.
Hee tibi erunt artespacique imponere morem
parceresubiectis et debellare superbos.

Dispositionemvero loci subtiliter tangit in quartocum introducit Iovem adMercurium de Enea loquentem isto modo:

Nonillum nobis genitrix pulcerrima talem
promisitGraiumque ideo bisvindicat armis;
sed fore qui gravidam imperiis belloquefrementem
Ytaliam regeret.

Proptereasatis persuasum est quod romanus populus a natura ordinatus fuit adimperandum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem de iure adImperium venit.

VII

        Ad bene quoque venandum veritatem quesiti scire oportet quod divinumiudicium in rebus quandoque hominibus est manifestum quandoqueoccultum. Et manifestum potest esse dupliciter: ratione scilicet etfide. Nam quedam iudicia Dei sunt ad que humana ratio propriispedibus pertingere potestsicut ad hoc: quod homo pro salute patrieseipsum exponat; nam si pars debet se exponere pro salute totiuscumhomo sit pars quedam civitatisut per Phylosophum patet in suisPoliticishomo pro patria debet exponere seipsum tanquamminus bonum pro meliori. Unde Phylosophus ad Nicomacum:"Amabile quidem enim et uni solimelius et divinius vero gentiet civitati". Et hoc iudicium Dei est; aliter humana ratio insua rectitudine non sequeretur nature intentionem: quod estinpossibile. Quedam etiam iudicia Dei suntad que etsi humana ratioex propriis pertingere nequitelevatur tamen ad illa cum adiutoriofidei eorum que in Sacris Licteris nobis dicta suntsicut ad hoc:quod nemoquantumcunque moralibus et intellectualibus virtutibus etsecundum habitum et secundum operationem perfectus absque fidesalvari potestdato quod nunquam aliquid de Cristo audiverit. Namhoc ratio humana per se iustum intueri non potestfide tamen adiutapotest. Scriptum est enim ad Hebreos: "Inpossibile estsine fide placere Deo"; et in Levitico: "Homoquilibet de domo Israelqui occiderit bovem aut ovem aut capram incastris vel extra castra et non obtulerit ad hostium tabernaculioblationem Dominosanguinis reus erit". Hostium tabernaculiCristum figuratqui est hostium conclavis ecterniut ex evangelioelici potest: occisio animalium operationes humanas. Occultum veroest iudicium Dei ad quod humana ratio nec lege nature nec legeScripturesed de gratia spetiali quandoque pertingit; quod fitpluribus modis: quandoque simplici revelationequandoque revelationedisceptatione quadam mediante. Simplici revelatione dupliciter: autsponte Deiaut oratione impetrante; sponte Dei dupliciter: autexpresseaut per signum; expressesicut revelatum fuit iudiciumSamueli contra Saulem; per signumsicut Pharaoni revelatum fuit persigna quod Deus iudicaverat de liberatione filiorum Israel. Orationeimpetrantequod sciebant qui dicebant secundo Paralipomenon:"Cum ignoramus quid agere debeamushoc solum habemus residui:quod oculos nostros ad Te dirigamus". Disceptatione veromediante dupliciter: aut sorteaut certamine; "certare"etenim ab eo quod est "certum facere" dictum est. Sortequidem Dei iudicium quandoque revelatur hominibusut patet insubstitutione Mathie in Actibus Apostolorum. Certamine verodupliciter Dei iudicium aperitur: vel ex collisione viriumsicut fitper duellum pugilumqui duelliones etiam vocanturvel excontentione plurium ad aliquod signum prevalere conantiumsicut fitper pugnam athletarum currentium ad bravium. Primus horum modorumapud Gentiles figuratus fuit in illo duello Herculis et AntheicuiusLucanus meminit in quarto Farsalie et Ovidius in nono Dererum transmutatione; secundus figuratur apud eosdem in Athalantaet Ypomene in decimo De rerum transmutatione. Similiter etlatere non debet quoniam in hiis duobus decertandi generibus ita sehabet resut in altero sine iniuria decertantes impedire se possintputa duellionesin altero vero non; non enim athlete impedimento inalterutrum uti debentquamvis Poeta noster aliter sensisse videturin quintocum fecit remunerari Eurialum. Propter quod melius Tulliusin tertiis Offitiis hoc prohibuit sententiam Crisippi sequens;ait enim sic: "Scite Crisippusut multa: "qui stadium"inquit "curriteniti et contendere debet quam maxime possit utvincat; supplantare eum quicum certet nullo modo debet"".Hiis itaque in capitulo distinctisduas rationes efficaces adpropositum accipere possumus: scilicet a disceptatione athletarumunamet a disceptatione pugilum alteram; quas quidem prosequar insequentibus et inmediatis capitulis.

VIII

        Ille igitur populus qui cunctis athletizantibus pro imperio mundiprevaluitde divino iudicio prevaluit. Namcum diremptiouniversalis litigii magis Deo sit cure quam diremptio particulariset in particularibus litigiis quibusdam per athletas divinum iudiciumpostulamus (iuxta iam tritum proverbium "Cui Deus conceditbenedicat et Petrus")nullum dubium est quin prevalentia inathletis pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit secuta.Romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit:quod erit manifestum - si considerantur athlete - si consideretur etbravium sive meta. Bravium sive meta fuit omnibus preesse mortalibus:hoc enim "Imperium" dicimus. Sed hoc nulli contigit nisiromano populo; hic non modo primusquin etiam solus actigit metamcertaminisut statim patebit. Primus nanque in mortalibusqui adhoc bravium anelavitNinus fuit Assiriorum rex: qui quamvis cumconsorte thori Semiramide per nonaginta et plures annosut Orosiusrefertimperium mundi armis temptaverit et Asyam totam sibisubegeritnon tamen occidentales mundi partes eis unquam subiectefuerunt. Horum amborum Ovidius memoriam fecit in quartoubi dicit inPiramo:

Coctilibusmuris cinxisse Semiramis urbem

et infra:

Conveniantad busta Nini lateantque sub umbra.

        Secundus Vesogesrex Egiptiad hoc bravium spiravit; et quamvismeridiem atque septentrionem in Asya exagitaveritut Orosiusmemoratnunquam tamen dimidiam partem orbis obtinuit; quin ymo aScithis inter quasi athlotetas et terminum ab incepto suo temerarioest aversus. Deinde Cirusrex Persarumtemptavit hoc: quiBabilonedestructa imperioque Babilonis ad Persas translatonec adhuc partesoccidentales expertussub Tamiride regina Scitharum vitam simul etintentionem deposuit. Post hos vero XerxesDarii filius et rex inPersiscum tanta gentium multitudine mundum invasitcum tantapotentiaut transitum maris Asyam ab Europa dirimentis inter Sextonet Abidon ponte superaverit. Cuius operis admirabilis Lucanus insecundo Farsalie memor fuit; canit enim ibi sic:

Talisfama canit tumidum super equora Xerxem
construxisse vias.

        Et tandemmiserabiliter ab incepto repulsusad bravium pervenirenon potuit. Preter istos et postAlexander rex Macedo maxime omniumad palmam Monarchie propinquansdum per legatos ad deditionemRomanos premoneretapud Egiptum ante Romanorum responsionemutLivius narratin medio quasi cursu collapsus est. De cuius etiamsepultura ibidem existente Lucanus in octavoinvehens in Ptolomeumregem Egiptitestimonium reddit dicens:

UltimaLagee stirpis perituraque proles
degenerinceste sceptris cessuresororis
cum tibi sacrato Macedo servetur in antro.

        "O altitudo divitiarum scientie et sapientie Dei"quis hicte non obstupescere poterit? Nam conantem Alexandrum prepedire incursu coathletam romanum tune sua temeritas prodiret ulteriusdecertamine rapuisti.
        Sed quod Roma palmam tanti bravii sit adeptamultis comprobaturtestimoniis. Ait enim Poeta noster in primo:

Certehinc Romanos olim volventibus annis
hinc fore ductoresrevocato asanguine Teucri
qui marequi terras omni ditione tenerent.

Et Lucanus inprimo:

Dividiturferro regnum populique potentis
que mareque terrasque totumpossidet orbem
non cepit Fortuna duos.

Et Boetius insecundocum de Romanorum principe loqueretursic inquit:

Hictamen sceptro populos regebat
quos videt condens radios subundas
Phebus extremo veniens ab ortu
quos premunt septem geliditriones
quos nothus sicco violentus estu
torretardentesrecoquens arenas.

Hoc etiamtestimonium perhibet scriba Cristi Lucasqui omnia vera dicitinilla parte sui eloquii: "Exivit edictum a Cesare Augustoutdescriberetur universus orbis"; in quibus verbis universalemmundi iurisdictionem tunc Romanorum fuisse aperte intelligerepossumus. Ex quibus omnibus manifestum est quod romanus populuscunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: ergo de divinoiudicio prevaluitet per consequens de divino iudicio obtinuit; quodest de iure obtinuisse.

IX

        Et quod per duellum acquiriturde iure acquiritur. Nam ubicunquehumanum iudicium deficitvel ignorantie tenebris involutum velpropter presidium iudicis non haberene iustitia derelicta remaneatrecurrendum est ad Illum qui tantum eam dilexit utquod ipsaexigebatde proprio sanguine ipse moriendo supplevit; unde psalmus:"Iustus Dominus et iustitias dilexit". Hoc autem fit cum delibero assensu partiumnon odionon amoresed solo zelo iustitieper virium tam animi quam corporis mutuam collisionem divinumiudicium postulatur: quam quidem collisionemquia primitus unius adunum fuit ipsa inventa"duellum" appellamus. Sed sempercavendum est utquemadmodum in rebus bellicis prius omnia temptandasunt per disceptationem quandam et ultimum per prelium dimicandumestut Tullius et Vegetius concorditer precipiunthic in Remilitariille vero in Offitiis; et quemadmodum in curamedicinali ante ferrum et ignem omnia experienda sunt et ad hocultimo recurrendum; sicomnibus viis prius investigatis pro iudiciode lite habendoad hoc remedium ultimo quadam iustitie necessitatecoacti recurramus. Duo igitur formalia duelli apparent: unum hoc quodnunc dictum est; aliud quod superius tangebaturscilicet ut nonodionon amoresed solo zelo iustitie de comuni assensu agonisteseu duelliones palestram ingrediantur. Et propter hoc bene Tulliuscum de hac materia tangeret; inquiebat enim: "Sed bella quibusImperii corona proposita estminus acerbe gerenda sunt". Quodsi formalia duelli servata suntaliter enim duellum non essetiustitie necessitate de comuni assensu congregati propter zelumiustitie nonne in nomine Dei congregati sunt? Et si sicnonne Deusin medio illorum estcum ipse in evangelio nobis hoc promictat? Etsi Deus adestnonne nefas est arbitrari iustitiam succumbere possequam ipse in tantum diligitquantum superius prenotatur? Et siiustitia in duello succumbere nequitnonne de iure acquiritur quodper duellum acquiritur? Hanc veritatem etiam Gentiles ante tubamevangelicam cognoscebantcum iudicium a fortuna duelli querebant.Unde bene Pirrus illetam moribus Eacidarum quam sanguine generosuscum legati Romanorum pro redimendis captivis ad illum missi fueruntrespondit:

Necmi aurum posconec mi pretium dederitis;
non cauponantes bellumsed belligerantes
ferronon aurovitam cernamus utrique.
Vosnevelit an me regnare Heraquidve ferat sors
virtuteexperiamur.
Quorum virtuti belli fortuna pepercit
eorundem melibertati parcere certum est.
Dono ducite.

        Hic Pirrus "Heram" vocabat fortunamquam causam melius etrectius nos "divinam providentiam" appellamus. Unde caveantpugiles ne pretium constituant sibi causam; quia non tunc duellumsed forum sanguinis et iustitie dicendum esset; nec tunc arbiter Deusadesse credatursed ille antiquus Hostis qui litigii fueratpersuasor. Habeant sempersi duelliones esse voluntnon sanguiniset iustitie mercatoresin hostio palestre ante oculos Pirrumquipro imperio decertando sic aurum despiciebat ut dictum est. Quod sicontra veritatem ostensam de inparitate virium insteturut assoletper victoriam David de Golia obtentam instantia refellatur; et siGentiles aliud peterentrefellant ipsam per victoriam Herculis inAntheum. Stultum enim est valde vires quas Deus confortatinferioresin pugile suspicari.
        Iam satis manifestum est quod per duellum acquiritur de iure acquiri.Sed romanus populus per duellum acquisivit Imperium: quod fide dignistestimoniis comprobatur. In quibus manifestandis non solum hocapparebitsed etiam quicquid a primordialibus Imperii romanidiudicandum erat per duellum esse discussum. Nam de primo cum de sedepatris Eneequi primus pater huius populi fuitverteretur litigiumTurno Rotulorum rege contra stantede comuni amborum regum assensuad ultimumpropter divinum beneplacitum inquirenduminter se solumdimicatum estut in ultimis Eneydos canitur. In quo quidemagone tanta victoris Enee clementia fuitut nisi balteusquemTurnus Pallanti a se occiso detraxeratpatuissetvicto victor simulvitam condonasset et pacemut ultima carmina nostri Poete testantur.Cumque duo populi ex ipsa troyana radice in Ytalia germinassentromanus videlicet et albanusatque de signo aquile deque penatibusaliis Troyanorum atque dignitate principandi longo tempore inter sedisceptatum essetad ultimum de comuni assensu partiumpropteriustitiam cognoscendamper tres Oratios fratres hinc et per totidemCuriatios fratres inde in conspectu regum et populorum altrinsecusexpectantium decertatum est: ubi tribus pugilibus AlbanorumperemptisRomanorum duobus palma victorie sub Hostilio rege cessitRomanis. Et hoc diligenter Livius in prima parte contexitcuiusOrosius etiam contestatur. Deinde cum finitimisomni iure belliservatocum Sabiniscum Samnitibuslicet in multitudinedecertantiumsub forma tamen duellide imperio decertatum fuisseLevius narrat: in quo quidem modo decertandi cum Samnitibus ferefortunamut dicamincepti penituit. Et hoc Lucanus in secundo adexemplum reducit sic:

AutCollina tulit stratas quot porta catervas
tunc cum pene caputmundi rerumque potestas
mutavit translata locumromanaqueSamnis
ultra Caudinas speravit vulnera furcas.

        Postquam vero Ytalorum litigia sedata fueruntet cum Grecis cumquePenis nondum pro divino iudicio certatum essetad Imperiumintendentibus illis et illisFabritio pro RomanisPirro pro Grecisde imperii gloria in militie multitudine decertantibusRomaobtinuit; Scipione vero pro YtalisAnnibale pro Affricanis in formaduelli bellum gerentibusYtalis Affricani succubueruntsicut Liviuset alii romane rei scriptores testificari conantur. Quis igitur adeomentis obtuse nunc estqui non videat sub iure duelli gloriosumpopulum coronam orbis totius esse lucratum? Vere dicere potuit homoromanus quod quidem Apostolus ad Timotheum "Reposita estmichi corona iustitie"; "reposita"scilicet in Deiprovidentia ecterna. Videant nunc iuriste presumptuosi quantum infrasint ab illa specula rationis unde humana mens hec principiaspeculaturet sileant secundum sensum legis consilium et iudiciumexhibere contenti.
        Et iam manifestum est quod romanus populus per duellum acquisivitImperium: ergo de iure acquisivit; quod est principale propositum inlibro presenti.

X

        Usque adhuc patet propositum per rationes que plurimum rationalibusprincipiis innituntur; sed ex nunc ex principiis fidei cristianeiterum patefaciendum est. Maxime enim fremuerunt et inania meditatisunt in romanum Principatum qui zelatores fidei cristiane se dicunt;nec miseret eos pauperum Cristiquibus non solum defraudatio fit inecclesiarum proventibusquinymo patrimonia ipsa cotidie rapiunturet depauperatur Ecclesia dumsimulando iustitiam executorem iustitienon admittunt. Nec iam depauperatio talis absque Dei iudicio fitcumnec pauperibusquorum patrimonia sunt Ecclesie facultatesindesubveniatur nec ab offerente Imperio cum gratitudine teneantur.Redeunt unde venerunt: venerunt beneredeunt malequia bene dataet male possessa sunt. Quid ad pastores tales? Quid si Ecclesiesubstantia defluit dum proprietates propinquorum suorum exaugeantur?Sed forsan melius est propositum prosequiet sub pio silentioSalvatoris nostri expectare succursum.
        Dico ergo quodsi romanum Imperium de iure non fuitCristusnascendo persuasit iniustum; consequens est falsum: ergocontradictorium antecedentis est verum. Inferunt enim secontradictoria invicem a contrario sensu. Falsitatem consequentis adfideles ostendere non oportet: nam si fidelis quis estfalsum hocesse conceditet si non conceditfidelis non estet si fidelis nonestsd eum ratio ista non queritur. Consequentiam sic ostendo:quicunque aliquod edictum ex electione prosequiturillud esse iustumopere persuadet (et cum opera persuadentiora sint quam sermonesutPhylosopho placet in ultimis ad Nicomacum)magis persuadetquam si sermone approbaret. Sed Cristusut scriba eius Lucastestatursub edicto romane auctoritatis nasci voluit de VirgineMatreut in illa singulari generis humani descriptione filius Deihomo factushomo conscriberetur: quod fuit illud prosequi. (Et fortesanctius est arbitrari divinitus illud exivisse per Cesaremut quitanta tempora fuerat expectatus in sotietate mortaliumcummortalibus ipse se consignaret). Ergo Cristus AugustiRomanorumauctoritate fungentisedictum fore iustum opere persuasit. Et cum adiuste edicere iurisdictio sequaturnecesse est ut qui iustum edictumpersuasit iurisdictionem etiam persuaserit: que si de iure non eratiniusta erat. Et notandum quod argumentum sumptum ad destructionemconsequentislicet de sua forma per aliquem locum teneattamen vimsuam per secundam figuram ostenditsi reducatur sicut argumentum apositione antecedentis per primam. Reducitur enim sic: omne iniustumpersuadetur iniuste; Cristus non persuasit iniuste: ergo nonpersuasit iniustum. A positione antecedentis sic: omne iniustumpersuadetur iniuste; Cristus persuasit quoddam iniustum: ergopersuasit iniuste.

XI

        Et si romanum Imperium de iure non fuitpeccatum Ade in Cristo nonfuit punitum; hoc autem est falsum: ergo contradictorium ius ex quosequitur est verum. Falsitas consequentis apparet sic: cum enim perpeccatum Ade omnes peccatores essemus(dicente Apostolo "Sicutper unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatummorsita in omnes homines morsin quo omnes peccaverunt"); side illo peccato non fuisset satisfactum per mortem Cristiadhucessemus filii ire naturanatura scilicet depravata. Sed hoc non estcum dicat Apostolus ad Ephesios loquens de Patre: "Quipredestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Cristum in ipsumsecundum propositum voluntatis suein laudemet gloriam gratie suein qua gratificavit nos in dilecto Filio suoin quo habemusredemptionem per sanguinem eiusremissionem peccatorum secundumdivitias glorie sue que superhabundavit in nobis"; cum etiamCristus ipsein se punitionem patiensdicat in Iohanne:"Consummatum est"; nam ubi consummatum estnichil restatagendum. Propter convenientiam sciendum quod "punitio" nonest simpliciter "pena iniuriam inferenti"sed "penaiflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi";undenisi ab ordinario iudice pena inflicta sit"punitio"non estsed potius "iniuria" est dicenda. Unde dicebatille Moysi: "Quis constituit te iudicem super nos?". Siergo sub ordinario iudice Cristus passus non fuissetilla penapunitio non fuisset. Et iudex ordinarius esse non poterat nisi supratotum humanum genus iurisdictionem habenscum totum humanum genus incarne illa Cristi portantis dolores nostrosut ait Prophetapuniretur. Et supra totum humanum genus Tyberius Cesarcuiusvicarius erat Pilatusiurisdictionem non habuisset nisi romanumImperium de iure fuisset. Hinc est quod Herodesquamvis ignoransquid faceretsicut et Cayphas cum verum dixit de celesti decretoCristum Pilato remisit ad iudicandumut Lucas in evangelio suotradit. Erat enim Herodes non vicem Tyberii gerens sub signo aquilevel sub signo senatussed rex regno singulari ordinatus ab eo et subsigno regni sibi commissi gubernans. Desinant igitur Imperiumexprobrare romanum qui se filios Ecclesie finguntcum videantsponsum Cristum illud sic in utroque termino sue militie comprobasse.Et iam sufficienter manifestum esse arbitrorromanum populum sibi deiure orbis Imperium ascivisse.
        O felicem populumo Ausoniam te gloriosamsi vel nunquam infirmatorille Imperii tui natus fuissetvel nunquam sua pia intentio ipsumfefellisset!





LIBROTERZO

I

        "Conclusit ora leonumet non nocuerunt michi: quia coram eoiustitia inventa est in me".
        In principio huius operis propositum fuit de tribus questionibusprout materia patereturinquirere; de quarum duabus primis insuperioribus librisut credosufficienter peractum est. Nunc autemde tertia restat agendum: cuius quidem veritasquia sine ruborealiquorum emergere nequitforsitan alicuius indignationis in mecausa erit. Sed quia de trono inmutabili suo Veritas deprecaturSalomon etiam silvam Proverbiorum ingrediens meditandamveritatemimpium detestandum in se facturo nos docetac preceptormorum Phylosophus familiaria destruenda pro veritate suadet; assumptafiducia de verbis Danielis premissisin quibus divina potentiaclipeus defensorum veritatis astruituriuxta monitionem Pauli fideiloricam induensin calore carbonis illius quem unus de Seraphinaccepit de altari celesti et tetigit labia Ysaiegignasium presensingrediaret in brachio Illius qui nos de potestate tenebrarumliberavit in sanguine suo impium atque mendacem de palestraspectante mundoeiciam. Quid timeamcum Spiritus Patri et Filiocoecternus aiat per os David: "In memoria ecterna erit iustusab auditione mala non timebit"?
        Questio igitur presensde qua inquisitio futura estinter duoluminaria magna versatur: rornarum scilicet Pontificem et romanumPrincipemet queritur utrum auctoritas Monarche romaniqui de iureMonarcha mundi estut in secundo libro probatum estinmediate a Deodependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministroquem Petrisuccessorem intelligoqui vere claviger est regni celorum.

II

        Ad presentem questionem discutiendam sicut in superioribus estperactumaliquod principium est assummendum in virtute cuiusaperiende veritatis argumenta formentur; nam sine prefixo principioetiam vera dicendo laborare quid prodestcum principlum solumassummendorum mediorum sit radix? Hec igitur irrefragabilis veritasprefigatur: scilicet quod illud quod nature intentioni repugnat Deusnolit. Nam si hoc verum non essetcontradictorium eius non essetfalsumquod est: Deum non nolle quod nature intentioni repugnat. Etsi hoc non falsumnec ea que secuntur ad ipsum; inpossibile enim estin necessariis consequentiis falsum esse consequens antecedente nonfalso existente. Sed ad non nolle altelum duorum sequitur denecessitate: aut velle aut non velle; sicut ad non odire necessariosequitur aut amare aut non amare; non enim non amare est odirenecnon velle est nolleut de se patet. Que si falsa non suntista nonerit falsa: "Deus vult quod non vult"; cuius falsitas nonhabet superiorem. Quod autem verum sit quod dicitur sic declaro:manifestum est quod Deus finem nature vultaliter celum otiosemoveret; quod dicendum non est. Si Deus vellet impedimentum finisvellet etiam finem impedimentialiter etiam otiose vellet; et cumfinis impedimenti sit non esse rei impeditesequeretur Deum vellenon esse finem naturequem dicitur velle esse. Si enim Deus nonvellet impedimentum finisprout non vellet sequeretur ad non vellenichil de impedimento curaresive esset sive non esset; sed quiimpedimentum non curatrem que potest impediri non curatet perconsequens non habet in voluntate; et quod quis non habet involuntatenon vult. Propter quod si finis nature impediri potest -quod potest - de necessitate sequitur quod Deus finem nature nonvult; et sic sequitur quod prius: videlicet Deum velle quod non vult.Verissimum igitur est illud principium ex cuius contradictorio tamabsurda secuntur.

III

        In introitu ad questionem hanc notare oportet quod prime questionisveritas magis manifestanda fuit ad ignorantiam tollendamquam adtollendum litigium; sed que fuit secunde questionisquasi equaliterad ignorantiam et litigium se habebat (multa etenim ignoramus dequibus non litigamus. Nam geometra circuli quadraturam ignorat: nontamen de ipsa litigat; theologus vero numerum angelorum ignorat: nontamen de illo litigium facit; Egiptius vero civilitatem Scitharumignoratnon propter hoc de ipsorum civilitate contendit). Huiusquidem tertie questionis veritas tantum habet litigiumutquemadmodum in aliis ignorantia solet esse causa litigiisic et hiclitigium causa ignorantie sit magis. Hominibus nanque rationisintuitu voluntatem prevolantibus hoc sepe contingit: utmaleaffectilumine rationis postpositoaffectu quasi ceci trahantur etpertinaciter suam denegent cecitatem. Unde fit persepe quod non solumfalsitas patrocinium habeatsed ut plerique de suis terminisegredientes per aliena castra discurrant; ubi nichil intelligentesipsi nichil intelliguntur: et sic provocant quosdam ad iramquosdamad dedignationemnonnullos ad risum. Igitur contra veritatem quequeritur tria hominum genera maxime colluctantur. Summus nanquePontifexdomini nostri Iesu Cristi vicarius et Petri successorcuinon quicquid Cristo sed quicquid Petro debemuszelo fortasseclaviumnecnon alii gregum cristianorum pastoreset alii quos credozelo solo matris Ecclesie promoveriveritati quam ostensurus sum dezelo forsan - ut dixi - non de superbia contradicunt. Quidam veroaliiquorum obstinata cupiditas lumen rationis - extinxit et dum expatre dyabolo suntEcclesie se filios esse dicunt - non solum in hacquestione litigium moventsed sacratissimi principatus vocabolumaborrentes superiorum questionum et huius principia inpudenternegarent. Sunt etiam tertii - quos decretalistas vocant - quitheologie ac phylosophie cuiuslibet inscii et expertessuisdecretalibus - quas profecto venerandas existimo - tota intentioneinnixide illarum prevalentia - credo - sperantesImperio derogant.Nec mirumcum iam audiverim quendam de illis dicentem et procaciterasserentem traditiones Ecclesie fidei fundamentum: quod quidem nefasde oppinione mortalium illi summoveant qui ante traditiones Ecclesiein Filium Dei Cristum sive venturum sive presentem sive iam passumcredideruntet credendo speraveruntet sperantes karitate arseruntet ardentes ei coheredes factos esse mundus non dubitat. Et ut talesde presenti gignasio totaliter excludanturest advertendum quodquedam scriptura est ante Ecclesiamquedam cum Ecclesiaquedam postEcclesiam Ante quidem Ecclesiam sunt vetus et novum Testamentumquod"in ecternum mandatum est" ut ait Propheta; hoc enim estquod dicit Ecclesia loquens ad sponsum: "Trahe me post te".Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibusCristum interfuisse nemo fidelis dubitatcum habeamus ipsum dixissediscipulis ascensurum in celum "Ecce ego vobiscum sum in omnibusdiebus usque ad consummationem seculi"ut Matheus testatur.Sunt etiam Scripture doctorumAugustini et aliorumquos a SpirituSancto adiutos qui dubitatfructus eorum vel omnino non vidit velsi viditminime degustavit. Post Ecclesiam vero sunt traditionesquas "decretales" dicunt: que quidem etsi auctoritateapostolica sunt venerandefundamentali tamen Scripture postponendasesse dubitandum non estcum Cristus sacerdotes obiurgaverit decontrario. Cum enim interrogassent: "Quare discipuli tuitraditionem seniorum transgrediuntur?" - negligebant enim manuumlotionem - Cristus eis Matheo testanterespondit: "Quare et vostransgredimimi mandatum Dei propter traditionem vestram?". Inquo satis innuit traditionem postponendam. Quod si traditionesEcclesie post Ecclesiam suntut declaratum estnecesse est ut nonEcclesie a traditionibussed ab Ecclesia traditionibus accedatauctoritas. Hiique solas traditiones habentes ab hoc ut dicebaturgignasio excludendi sunt: oportet enimhanc veritatem venantesexhiis ex quibus Ecclesie manat auctoritas investigando procedere`.Hiis itaque sic exclusisexludendi sunt alii quicorvorum plumisopertioves albas in grege Domini se iactant. Hii sunt impietatisfilii quiut flagitia sua exequi possintmatrem prostituuntfratres expelluntet denique iudicem habere nolunt. Nam cur ad eosratio querereturcum sua cupiditate detenti principia nonviderent?
        Quapropter cum solis concertatio restat quialiquali zelo ergamatrem Ecclesiam ductiipsam que queritur veritatem ignorant: cumquibus illa reverentia fretus quam pius filius debet patriquam piusfilius matripius in Cristumpius in Ecclesiampius in pastorempius in omnes cristianam religionem profitentespro salute veritatisin hoc libro certamen incipio.

IV

        Isti vero ad quos erit tota disputatio sequensasserentesauctoritatem Imperii ab auctoritate Ecclesie dependere velut artifexinferior dependet ab architectopluribus et diversis argumentismoventur; que quidem de Sacra Scriptura eliciunt et de quibusdamgestis tam summi Pontificis quam ipsius Imperatorisnonnullum verorationis indicium habere nituntur. Dicunt enim primosecundumscripturam Geneseosquod Deus fecit duo magna luminaria -luminare maius et luminare minus - ut alterum preesset diei etalterum preesset nocti: que allegorice dicta esse intelligebant istaduo regimina: scilicet spirituale et temporale. Deinde arguunt quodquemadmodum lunaque est luminare minusnon habet lucem nisi proutrecipit a solesic nec regnum temporale auctoritatem habet nisiprout recipit a spirituali regimine.
        Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandumquodsicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchissolutio argumenti est erroris manifestatio. Et quia error potest essein materia et in forma argumentidupliciter peccare contingit: autscilicet assummendo falsumaut non sillogizando; que duo Phylosophusobiciebat contra Parmenidem et Melissum dicens: "Quia falsarecipiunt et non sillogizantes sunt". Et accipio hic largo modo"falsum" etiam pro "inoppinabili"quod inmateria probabili habet naturam falsi. Si vero in forma sit peccatumconclusio interimenda est ab illo qui solvere vultostendendo formamsillogisticam non esse servatam Si vero peccatum sit in materiaautest quia "simpliciter" falsum assumptum estaut quiafalsum "secundum quid". Si "simpliciter"perinteremptionem assumpti solvendum est; si "secundum quid"per distinctionem.
        Hoc visoad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionumevidentiam advertendum quod circa sensum misticum dupliciter errarecontingit: aut querendo ipsum ubi non estaut accipiendo aliter quamaccipi debeat. Propter primum dicit Augustinus in Civitate Dei:"Non omnia que gesta narrantur etiam significare aliquid putandasuntsed propter illa que aliquid significant etiam ea que nichilsignificant actexuntur. Solo vomere terra proscinditur; sed ut hocfieri possitetiam cetera aratri membra sunt necessaria".Propter secundum idem ait in Doctrina Cristianaloquens deillo aliud in Scripturis sentire quam ille qui scripsit eas dicitquod "ita fallitur ac si quisquam deserens viam eo tamen pergirum pergeret quo via illa perducit"; et subdit: "Demonstrandumest ut consuetudine deviandi etiam in transversum aut perversum irecogatur". Deinde innuit causam quare cavendum sit hoc inScripturisdicens: "Titubabit fidessi DivinarumScripturarum vacillat autoritas". Ego autem dico quod sitalia fiunt de ignorantiacorrectione diligenter adhibitaignoscendum est sicut ignoscendum esset illi qui leonem in nubibusformidaret; si vero industrianon aliter cum sic errantibus estagendumquam cum tyrampnisqui publica iura non ad comunemutilitatem secuntursed ad propriam retorquere conantur. O summumfacinusetiamsi contingat in sompniisecterni Spiritus intentioneabuti! Non enim peccatur in Moysennon in Davidnon in Iobnon inMatheumnon in Paulumsed in Spiritum Sanctum qui loquitur inillis. Nam quanquam scribe divini eloquii multi sintunicus tamendictator est Deusqui beneplacitum suum nobis per multorum calamosexplicare dignatus est.
        Hiis itaque prenotatisad id quod superius dicebatur dico perinteremptionem illius dicti quo dicunt illa duo luminaria typiceimportare duo hec regimina: in quo quidem dicto tota vis argumenticonsistit. Quod autem ille sensus omnino sustineri non possitduplici via potest ostendi. Primo quiacum huiusmodi regimina sintaccidentia quedam ipsius hominisvideretur Deus usus fuisse ordineperverso accidentia prius producendo quam proprium subiectum: quodabsurdum est dicere de Deo; nam illa duo luminaria producta sunt diequarto et homo die sextout patet in Lictera. Pretereacum istaregimina sint hominum directiva in quosdam finesut infra patebitsi homo stetisset in statu innocentie in quo a Deo factus esttalibus directivis non indiguisset: sunt ergo huiusmodi regiminaremedia contra infirmitatem peccati. Cum ergo non solum in die quartopeccator homo non eratsed etiam simpliciter homo non eratproducere remedia fuisset otiosum: quod est contra divinam bonitatem.Stultus enim esset medicus quiante nativitatem hominisproapostemate futuro illi emplastrum conficeret. Non igitur dicendum estquod quarto die Deus hec duo regimina fecerit; et per consequensintentio Moysi esse non potuit illa quam fingunt. Potest etiam hocmendacio tollerandoper distinctionem dissolvi: mitior nanque est inadversarium solutio distinctiva; non enim omnino mentiens essevidetursicut interemptiva illum videri facit. Dico ergo quod licetluna non habeat lucem habundanter nisi ut a sole recipitnon propterhoc sequitur quod ipsa luna sit a sole. Unde sciendum quod aliud estesse ipsius lunealiud virtus eiuset aliud operari. Quantum est adessenullo modo luna dependet a solenec etiam quantum ad virtutemnec quantum ad operationem simpliciter; quia motus eius est a motoreproprioinfluentia sua est a propriis eius radiis: habet enimaliquam lucem ex seut in eius eclipsi manifestum est. Sed quantumad melius et virtuosius operandumrecipit aliquid a solequia lucemhabundantem: qua receptavirtuosius operatur. Sic ergo dico quodregnum temporale non recipit esse a spiritualinec virtutem que esteius auctoritasnec etiam operationem simpliciter; sed bene ab eorecipit ut virtuosius operetur per lucem gratie quam in celo et interra benedictio summi Pontificis infundit illi. Et ideo argumentumpeccabat in formaquia predicatum in conclusione non est extremitasmaiorisut patet; procedit enim sic: luna recipit lucem a sole quiest regimen spirituale; regimen temporale est luna; ergo regimentemporale recipit auctoritatem a regimine spirituali. Nam inextremitate maioris ponunt "lucem"in predicato veroconclusionis "auctoritatem": que sunt res diverse subiectoet rationeut visum est.

V

        Assummunt etiam argumentum de lictera Moysidicentes quod de femoreIacob fluxit figura horum duorum regiminumquia Levi et Iudas:quorum alter fuit pater sacerdotii alter vero regiminis temporalis.Deinde sic arguunt ex hiis: sicut se habuit Levi ad Iudamsic sehabet Ecclesia ad Imperium; Levi precessit Iudam in nativitateutpatet in Lictera: ergo Ecclesia precedit Imperium in auctoritate. Ethoc vero de facili solvitur; ram cum dicunt quod Levi et IudasfiliiIacobfigurant ista regiminapossem similiter hoc interimendodissolvere: sed concedatur. Et cum arguendo inferunt "sicut Leviprecedit in nativitate sic Ecclesia in auctoritate"dicosimiliter quod aliud est predicatum conclusionis et aliud maiorextremitas: nam aliud est "auctoritas" et aliud"nativitas"subiecto et ratione; propter quod peccatur informa. Et est similis processus huic: A precedit B inC; D et E se habent ut A et B:ergo D precedit E in FF vero et Cdiversa sunt. Et si ferrent instantiam dicentes quod Fsequitur ad Choc est auctoritas ad nativitatemet proantecedente bene infertur consequensut animal pro hominedico quodfalsum est: multi enim sunt maiores natu qui non solum in auctoritatenon preceduntsed etiam preceduntur a iunioribus; ut patet ubiepiscopi sunt tempore minores quam sui archipresbyteri. Et sicinstantia videtur errare secundum "non causam ut causa".

VI

        De lictera vero primi libri Regum assummunt etiam creationemet depositionem Sauliset dicunt quod Saul rex intronizatus fuit etde trono depositus per Samuelemqui vice Dei de precepto fungebaturut in Lictera patet. Et ex hoc arguunt quodquemadmodum ille Deivicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale etin alium transferendisic et nunc Dei vicariusEcclesie universalisantistesauctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendisceptrum regiminis temporalis; ex quo sine dubio sequeretur quodauctoritas Imperii dependeret ut dicunt. Et ad hoc dicendum perinteremptionem eius quod dicunt Samuelem Dei vicariumquia non utvicarius sed ut legatus spetialis ad hocsive nuntius portansmandatum Domini expressumhoc fecit: quod patet quia quicquid Deusdixithoc fecit solum et hoc retulit. Unde sciendum quod aliud estesse vicariumaliud est esse nuntium sive ministrum: sicut aliud estesse doctoremaliud est esse interpretem. Nam vicarius est cuiiurisdictio cum lege vel cum arbitrio commissa est; et ideo intraterminos iurisdictionis commisse de lege vel de arbitrio potest agerecirca aliquidquod dominus omnino ignorat. Nuntius autem non potestin quantum nuntius; sed quemadmodum malleus in sola virtute fabrioperatur sic et nuntius in solo arbitrio eius qui mictit illum. Nonigitur sequitursi Deus per nuntium Samuelem fecit hocquodvicarius Dei hoc facere possit. Multa enim Deus per angelos fecit etfacit et facturus est que vicarius DeiPetri successorfacere nonposset. Unde argumentum istorum est "a toto ad partem"construendo sic "homo potest videre et audire :ergo oculus potest videre et audire". Et hoc nontenet; teneret autem "destructive"sic: "homo nonpotest volare: ergo nec brachia hominis possunt volare". Etsimiliter sic: "Deus per nuntium facere non potest genita nonesse genitaiuxta sententiam Agathonis: ergo nec vicarius eiusfacere potest".

VII

Assummuntetiam de lictera Mathei Magorum oblationemdicentes Cristumrecepisse simul thus et aurum ad significandum se ipsum dominum etgubernatorem spiritualium et temporalium; ex quo inferunt Cristivicarium dominum et gubernatorem eorundemet per consequens habereutrorunque auctoritatem. Ad hoc respondens licteram Mathei et sensumconfiteorsel quod ex illa inferre conantur interimo. Sillogizantenim sic: "Deus est dominus spiritualium et temporalium; summusPontifex est vicarius Dei: ergo est dominus spiritualium ettemporalium". Utraque nanque propositio vera estsed mediumvariatur et arguitur in quatuor terminisin quibus formasillogistica non salvaturut patet ex hiis que de sillogismosimpliciter Nam aliud est "Deus"quod subicitur in maioriet aliud "vicarius Dei"quod predicatur in minori. Et siquis instaret de vicarii equivalentia inutilis est instantia: quianullus vicariatus sive divinus sive humanusequivalere potestprincipali auctoritati: quod patet de levi. Nam scimus quod successorPetri non equivalet divine auctoritati saltem in operatione nature:non enim posset facere terram ascendere sursumnec ignem descenderedeorsum per offitium sibi commissum. Nec etiam possent omnia sibicommicti a Deoquoniam potestatem creandi et similiter baptizandinullo modo Deus commictere possetut evidenter probaturlicetMagister contrarium dixerit in quarto Scimus etiam quod vicariushominis non equivalet eiquantum in hoc quod vicarius estquia nemopotest dare quod suum non est. Auctoritas principalis non estprincipis nisi ad usumquia nullus princeps se ipsum auctorizarepotest; recipere autem potest atque dimicteresed alium creare nonpotestquia creatio principis ex principe non dependet. Quod si itaestmanifestum est quod nullus princeps potest sibi substituerevicarium in omnibus equivalentem: qua re instantia nullam emcaciamhabet

VIII

        Item assummunt de lictera eiusdem illud Cristi ad Petrum: "Etquodcunque ligaveris super terramerit ligatum et in celis; etquodcunque solveris super terram erit solutum et in celis"; quodetiam omnibus apostolis est dictum. Similiter accipiunt de licteraMatheisimiliter et Iohannis: ex cuo arguunt successorem Petri omniade concessione Dei posse tam ligare quam solvere; et inde inferuntposse solvere leges et decreta Imperiiatque leges et decreta ligarepro regimine temporali: unde bene sequeretur illud quod dicunt. Etdicendum ad hoc per distinctionem circa maiorem sillogismi quoutuntur. Sillogizant enim sic: "Petrus potuit solvere omnia etligare; successor Petri potest quicquid Petrus potuit; ergo successorPetri potest omnia solvere et ligare". Unde inferuntauctoritatem et decreta Imperii solvere et ligare ipsum posse.Minorem concedomaiorem vero non sine distinctione. Et ideo dicoquod hoc signum universale "omnie"quod includitur in"quodcunque"nunquam distribuit extra ambitum terminidistributi. Nam si dico "omne animal currit""omne"distribuit pro omni eo quod sub genere animalis comprehenditur; sivero dico "omnis homo currit"tunc signum universale nondistribuit nisi pro suppositis huius termini "homo"; et cumdico "omnis grammaticus"tunc distributio magis coartatur.
Propter quod semper videndum est quid est quod signum universalehabet distribuere: quo visofacile apparebit quantum sua distributiodilateturcognita natura et ambitu termini distributi. Unde cumdicitur "quodcunque ligaveris"si illud "quodcunque"summeretur absoluteverum esset quod dicunt; et non solum hoc facerepossetquin etiam solvere uxorem a viro et ligare ipsam alterivivente primo: quod nullo modo potest. Posset etiam solvere me nonpenitentem: quod etiam facere ipse Deus non posset. Cum ergo ita sitmanifestum est quod non absolute summenda est illa distributio sedrespective ad aliquid. Quod autem illa respiciat satis est evidensconsiderato illo quod sibi concediturcirca quod illa distributiosubiungitur. Dicit enim Cristus Petro: "Tibi dabo claves regnicelorum"hoc est "Faciam te hostiarium regni celodum"Deinde subdit "et quodcunque": quod est "omne quod"id est "et omne quod ad istud offitium spectabit solvere poteriset ligare". Et sic signum universale quod includitur in"quodcunque" contrahitur in sua distributione ab offitioclavium regno celorum: et sic assummendovera est illa propositio;absolute vero nonut patet. Et ideo dico quod etsi successor Petrisecundum exigentiam offitii commissi Petropossit solvere et ligarenon tamen propter hoc sequitur quod possit solvere seu ligare decretaImperii sive leges ut ipsi dicebantnisi ulterius probaretur hocspectare ad offitium clavium: cuius contrarium inferius ostendetur.









IX

        Accipiunt etiam illud Lucequod Petrus dixit Cristocum ait "Ecceduo gladii hic"et dicunt quod per illos duos gladios duopredicta regimina intelligunturque quidem Petrus dixit esse ibi ubierathoc est apud se: unde arguunt illa duo regimina secundumauctoritatem apud successorem Petri consistere. Et ad hoc dicendumper interemptionem sensus in quo fundant argumentum. Dicunt enimillos duos gladios quos assignavit Petrusduo prefata regiminaimportare: quod omnino negandum esttum quia illa responsio nonfuisset ad intentionem Cristitum quia Petrus de more subitorespondebat ad rerum superficiem tantum.
        Quod autem responsio non fuisset ad intentionem Cristi non eritinmanifestumsi considerentur verba precedentia et causa verborum.Propter quod sciendum quod hoc dictum fuit in die Cene; unde Lucasincipit superius sic: "Venit autem dies azimorum in quo necesseerat occidi Pascha"in qua quidem cena prelocutus fuit Cristusde ingruente passionein qua oportebat ipsum separari a discipulissuis. Item sciendum quod ubi ista verba intervenerunt erant simulomnes duodecim discipuli; unde parum post verba premissa dicit Lucas:"Et cum facta esset hora discubuitet duodecim apostoli cumeo". Et ex hinc continuato colloquio venit ad hec: "Quandomisi vos sine sacculo et pera et calciamentisnunquid aliquid defuitvobis? At illi dixerunt: Nichil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habetsacculum tollatsimiliter et peram: et qui non habetvendat tunicamet emat gladium". In quo satis aperte intentio Cristimanifestatur; non enim dixit "ematis vel habeatis duos gladios"ymo duodecimcum ad duodecim discipulos diceret "qui non habetemat" ut quilibet haberet unum. Et hoc etiam dicebat premonenseos pressuram futuram et despectum futurum erga eosquasi diceret:"Quousque fui vobiscumrecepti eratis; nunc fugabimini. Undeoportet vos preparare vobis etiam ea que iam prohibui vobis propternecessitatem". Itaque si responsio Petrique est ad hocfuisset sub intentione illaiam non fuisset ad eam que erat Cristi:de quo Cristus ipsum increpasset sicut multotiens increpavitcuminscie responderet. Hic autem non fecitsed acquievit dicens ei"Satis est"; quasi diceret: "Propter necessitatemdico; sed si quilibet habere non potestduo sufficere possunt".
         Et quod Petrusde more ad superficiem loquereturprobat eius festina etimpremeditata presumptioad quam non solum fidei sinceritasimpellebatsedut credopuritas et simplicitas naturalis. Hancsuam presumptionem scribe Cristi testantur omnes. Scribit autemMatheuscum Iesus interrogasset discipulos "Quem me essedicitis?"Petrum ante omnes respondisse: "Tu es Cristusfilius Dei vivi". Scribit etiam quodcum Cristus diceretdiscipulis quia oportebat eum ire in Ierusalem et multa patiPetrusassumpsit cum et cepit increpare illum dicens: "Absit a teDomine; non erit tibi hoc"; ad quem Cristusredarguensconversus dixit: "Vade post meSathana". Item scribit quodin monte transfigurationisin conspectu CristiMoysi et Elye etduorum filiorum Zebedeidixit: "Dominebonum est nos hic esse;si visfaciamus hic tria tabernacula: tibi unumMoysi unum et Elyeunum". Item scribit quodcum discipuli essent in naviculatempore noctis et Cristus ambularet super acquamPetrus dixit:"Dominesi tu esiube me ad te venire super aquas". Itemscribit quodcum Cristus prenuntiaret scandalum discipulis suisPetrus respondit: "Etsi omnes scandalizati fuerint in teegonunquam scandalizabor"; et infra: "Etiamsi oportuerit memori tecumnon te negabo". Et hoc etiam contestatur Marcus;Lucas vero scribit Petrum etiam dixisse Cristoparum supra verbapremissa de gladiis: "Dominetecum paratus sum in carcerem etin mortem ire". Iohannes autem dicit de illo quodcum Cristusvellet sibi lavare pedesPetrus ait: "Dominetu michi lavaspedes?"; et infra: "Non lavabis michi pedes in ecternum"Dicit etiam ipsum gladio percussisse ministri servum: quod etiamconscribunt omnes quatuor. Dicit etiam Iohannes ipsum introivissesubitocum venit in monumentumvidens alium discipulum cunctantemad hostium. Dicit iterum quodexistente Iesu in litore postresurrectionem"Cum Petrus audisset quia Dominus esttunicasuccinxit seerat enim nuduset misit se in mare". Ultimodicit quodcum Petrus vidisset Iohannemdixit Iesu: "Dominehic autem quid?". Iuvat quippe talia de Archimandrita nostro inlaudem sue puritatis continuassein quibus aperte deprehenditurquodcum de duobus gladiis loquebaturintentione simplicirespondebat ad Cristum. Quod si verba illa Cristi et Petri typicesunt accipiendanon ad hoc quod dicunt isti trahenda suntsedreferenda sunt ad sensum illius gladii de quo scribit Matheus sic:"Nolite ergo arbitrari quia veni mictere pacem in terram: nonveni pacem micteresed gladium. Veni enim separare hominem adversuspatrem suum" etc. Quod quidem fit tam verbo quam opere; propterquod dicebat Lucas ad Theophilum "que cepit Iesus facere etdocere". Talem gladium Cristum emere precipiebatquem duplicemibi esse Petrus etiam respondebat. Ad verba enim et opera paratierantper que facerent quod Cristus dicebat se venisse facturum pergladiumut dictum est.

X

        Dicunt adhuc quidam quod Constantinus imperatormundatus a lepraintercessione Silvestri tunc summi PontificisImperii sedemscilicet Romamdonavit Ecclesie cum multis aliis Imperiidignitatibus. Ex quo arguunt dignitates illas deinde neminemassummere posse nisi ab Ecclesia recipiatcuius eas esse dicunt; etex hoc bene sequeretur auctoritatem unam ab alia dependereut ipsivolunt.
         Positiset solutis igitur argumentis que radices in divinis eloquiis haberevidebanturrestant nunc illa ponenda et solvenda que in gestishumanis et ratione humana radicantur. Ex quibus primum est quodpremictiturquod sic sillogizant: "ea que sunt Ecclesie nemo deiure habere potest nisi ab Ecclesia" et hoc conceditur "romanumregimen est Ecclesie: ergo ipsum nemo habere potest de iure nisi abEcclesia"; et minorem probant per ea que de Constantino superiustacta sunt. Hanc ergo minorem interimo etcum probantdico quod suaprobatio nulla estquia Constantinus alienare non poterat Imperiidignitatemnec Ecclesia recipere. Et cum pertinaciter instantquoddico sic ostendi potest: nemini licet ea facere per offitium sibideputatum que sunt contra illud offitium; quia sic idemin quantumidemesset contrarium sibi ipsi: quod est inpossibile; sed contraoffitium deputatum Imperatori est scindere Imperiumcum offitiumeius sit humanum genus uni velle et uni nolle tenere subiectumut inprimo huius de facili videri potest; ergo scindere ImperiumImperatori non licet Si ergo alique dignitates per Constantinumessent alienate ut dicunt ab Imperioet cessissent in potestatemEcclesiescissa esset tunica inconsutilisquam scindere ausi nonsunt etiam qui Cristum verum Deum lancea perforarunt. PretereasicutEcclesia suum habet fundamentumsic et Imperium suum. Nam Ecclesiefundamentum Cristus est; unde Apostolus ad Corinthios:"Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod positumestquod est Cristus Iesus" Ipse est petra super quamhedificata est Ecclesia. Imperii vero fundamentum ius humanum est.Modo dico quodsicut Ecclesie fundamento suo contrariari non licetsed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum "Queest istaque ascendit de deserto delitiis affluensinnixa superdilectum?" sic et Imperio licitum non est contra ius humanumaliquid facere. Sed contra ius humanum essetsi se ipsum Imperiumdestrueret: ergo Imperio se ipsum destruere non licet. Cum ergoscindere Imperium esset destruere ipsumconsistente Imperio inunitate Monarchie universalismanifestum est quod Imperiiauctoritate fungenti scindere Imperium non licet. Quod autemdestruere Imperium sit contra ius humanumex superioribus estmanifestum.
        Pretereaomnis iurisdictio prior est suo iudice: iudex enim adiurisdictionem ordinaturet non e converso; sed Imperium estiurisdictio omnem temporalem iurisdictionem ambitu suocornprehendens: ergo ipsa est prior suo iudicequi est Imperatorquia ad ipsam Imperator est ordinatuset non e converso. Ex quopatet quod Imperator ipsam permutare non potest in quantum Imperatorcum ab ea recipiat esse quod est. Modo dico sic: aut ille Imperatorerat cum dicitur Ecclesie contulisseaut non; et si nonplanum estquod nichil poterat de Imperio conferre; si siccum talis collatioesset minoratio iurisdictionisin quantum Imperator hoc facere nonpoterat. Ampliussi unus Imperator aliquam particulam ab Imperiiiurisdictione discindere posseteadem ratione et alius. Et cumiurisdictio temporalis finita sit et omne finitum per finitasdecisiones assummatursequeretur quod iurisdictio prima possetannichilari: quod est irrationabile. Adhuccum conferens habeat seper modum agentis et cui confertur per modum patientisut placetPhylosopho in quarto ad Nicomacumnon solum ad collationemesse licitam requiritur dispositio conferentis sed etiam eius cuiconfertur: videtur enim in patiente et disposito actus activoruminesse. Sed Ecclesia omnino indisposita erat ad temporalia recipiendaper preceptum prohibitivum expressumut habemus per Matheum sic:"Nolite possidere aurumneque argentumneque pecuniam in zonisvestrisnon peram in via" etc. Nam etsi per Lucam habemusrelaxationem precepti quantum ad quedamad possessionem tamen auriet argenti licentiatam Ecclesiam post prohibitionem illam invenirenon potui. Qua resi Ecclesia recipere non poteratdato quodConstantinus hoc facere potuisset de seactio tamen illa non eratpossibilis propter patientis indispositionem. Patet igitur quod necEcclesia recipere per modum possessionis nec ille conferre per modumalienationis poterat. Poterat tamen Imperator in patrocinium EcclesiePatrimonium et alia deputare inmoto semper superiori dominiocuiusunitas divisionem non patitur. Poterat et vicarius Dei recipere nontanquam possessorsed tanquam fructuum pro Ecclesia pro Cristipauperibus dispensator: quod apostolos fecisse non ignoratur.
         Adhuc dicuntquod Adrianus papa Carolum Magnum sibi et Ecclesie advocavit obiniuriam Longobardorumtempore Desiderii regis eorum; et quodCarolus ab eo recepit Imperii dignitatem non obstante quod Michaelimperabat apud Constantinopolim. Propter quod dicunt quod omnes quifuerunt Romanorum Imperatores post ipsum et ipsi advocati Ecclesiesunt et debent ab Ecclesia advocari: ex quo etiam sequeretur illadependentia quam concludere volunt. Et ad hoc infringendum dico quodnichil dicunt: usurpatio enim iuris non facit ius Nam si siceodemmodo auctoritas Ecclesie probaretur dependere ab ImperatorepostquamOcto imperator Leonem papam restituit et Benedictum deposuitnecnonin exilium in Saxoniam duxit.

XI

        Ratione vero sic arguunt. Summunt etenim sibi principium de decimoPrime phylosophie dicentes: omnia que sunt unius generisreducuntur ad unumquod est mensura omnium que sub illo genere sunt;sed omnes homines sunt unius generis: ergo debent reduci ad unumtanquam ad mensuram omnium eorum. Et cum summus Antistes et Imperatorsint hominessi conclusio illa est veraoportet quod reducantur adunum hominem. Et cum Papa non sit reducendus ad aliumrelinquiturquod Imperator cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsumtanquam admensuram et regulam: propter quod sequitur etiam idem quod volunt. Adhanc rationem solvendam dico quodcum dicunt "Ea que sunt uniusgeneris oportet reduci ad aliquod unum de illo generequod estmetrum in ipso"verum dicunt. Et similiter verum dicuntdicentes quod omnes homines sunt unius generis; et similiter verumconcludunt cum inferunt ex hiis omnes homines esse reducendos ad unummetrum in suo genere. Sed cum ex hac conclusione subinferunt de Papaet Imperatorefalluntur "secundum accidens". Ad cuiusevidentiam sciendum quod aliud est esse hominem et aliud est essePapam; et eodem modo aliud est esse hominemaliud esse Imperatoremsicut aliud est esse hominemet aliud est esse patrem et dominum.Homo enim est id quod est per formam substantialemper quam sortiturspetiem et genuset per quam reponitur sub predicamento substantie;pater vero est id quod est per formam accidentalemque est relatioper quam sortitur spetiem quandam et genuset reponitur sub genere"ad aliquid"sive "relationis". Aliter omniareducerentur ad predicamentum substantiecum nulla formaaccidentalis per se subsistat absque ypostasi substantiesubsistentis: quod est falsum. Cum ergo Papa et Imperator sint idquod sunt per quasdam relationesquia per Papatum et per Imperiatumque relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera subambitu dominationismanifestum est quod Papa et Imperatorinquantum huiusmodihabent reponi sub predicamento relationiset perconsequens reduci ad aliquod existens sub illo genere. Unde dico quodalia est mensura ad quam habent reduci prout sunt homineset aliaprout sunt et Papa et Imperator Namprout sunt homineshabentreduci ad optimum hominemqui est mensura omnium aliorumet ydea utdicam quisquis ille sit ad existentem maxime unum in genere suo: uthaberi potest ex ultimis ad Nicomacum. In quantum vero suntrelativa quedamut patetreducenda sunt vel ad invicemsi alterumsubalternatur alteri vel in spetie comunicant per naturam relationisvel ad aliquod tertiumad quod reducantur tanquam ad comunemunitatem. Sed non potest dici quod alterum subalternetur alteriquiasic alterum de altero predicaretur: quod est falsum; non enim dicimus"Imperator est Papa"nec e converso. Nec potest dici quodcomunicent in spetiecum alia sit ratio Papealia Imperatorisinquantum huiusmodi: ergo reducuntur ad aliquid in quo habent uniri.
         Propter quodsciendum quodsicut se habet relatio ad relationemsic relativum adrelativum. Si ergo Papatus et Imperiatuscum sint relationessuperpositionishabeant reduci ad respectum superpositionisa quorespectu cum suis differentialibus descenduntPapa et Imperatorcumsint relativareduci habebunt ad aliquod unum in quo reperiatur ipserespectus superpositionis absque differentialibus aliis. Et hoc eritvel ipse Deusin quo respectus omnis universaliter uniturvelaliqua substantia Deo inferiorin qua respectus superpositionis perdifferentiam superpositionis a simplici respectu descendensparticuletur. Et sic patet quod Papa et Imperatorin quantumhomineshabent reduci ad unum; in quantum vero Papa et Imperatoradaliud: et per hoc patet ad rationem.

XII

        Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui romaniPrincipatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontificeredeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie questionisque aprincipio discutienda proponebatur: que quidem veritas apparebitsufficienter sisub prefixo principio inquirendoprefatamauctoritatem inmediate dependere a culmine totius entis ostenderoqui Deus est Et hoc erit ostensum vel si auctoritas Ecclesieremoveatur ab illa cum de alia non sit altercatio vel si "ostensive"probetur a Deo inmediate dependere. Quod autem auctoritas Ecclesienon sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illudquo nonexistente aut quo non virtuantealiud habet totam suam virtutemnonest causa illius virtutis; sedEcclesia non existente aut nonvirtuanteImperium habuit totam suam virtutem: ergo Ecclesia non estcausa virtutis Imperii et per consequens nec auctoritatiscum idemsit virtus et auctoritas eius. Sit Ecclesia AImperium Bauctoritas sive virtus Imperii C; sinon existente AC est in Binpossibile est A esse causam eiusquod est C esse in B cum inpossibile sit effectumprecedere causam in esse. Adhuc sinichil operante ACest in Bnecesse est A non esse causam eius quod est Cesse in Bcum necesse sit ad productionem effectus preoperaricausam presertim efficientemde qua intenditur. Maior propositiohuius demonstrationis declarataest in terminis; minorem Cristus etEcclesia confirmat. Cristus nascendo et moriendout superius dictumest; Ecclesiacum Paulus in Actibus Apostolorum dicat adFestum: "Ad tribunal Cesaris stoubi me oportet iudicari";cum etiam angelus Dei Paulo dixerit parum post: "Ne timeasPauleCesari te oportet assistere"et infra iterum Paulus adIudeos existentes in Ytalia: "Contradicentibus autem Iudeiscoactus sum appellare Cesaremnon quasi gentem meam habens aliquidaccusaresed ut eruerem animam meam de morte". Quod si Cesariam tunc iudicandi temporalia non habuisset auctoritatem nec Cristushoc persuasissetnec angelus illa verba nuntiassetnec ille quidicebat "Cupio dissolvi et esse cum Cristo" incompetentemiudicem appellasset. Si etiam Constantinus auctoritatem nonhabuissetin patrocinium Ecclesie illa que de Imperio deputavit eide iure deputare non potuisset; et sic Ecclesia illa collationeuteretur iniustecum Deus velit oblationes esse inmaculatas iuxtaillud Levitici : "Omnis oblatioquam conferetis Dominoabsquefermento erit". Quod quidem preceptum licet ad offerentes faciemhabere videaturnichilominus est per consequens ad recipientes;stultum enim est credere Deum velle recipi quod prohibet exhibericum etiam in eodem precipiatur Levitis: "Nolite contaminareanimas vestras nec tangatis quicquid eorumne inmundi sitis".Sed dicere quod Ecclesia sic abutatur patrimonio sibi deputato estvalde inconveniens: ergo falsum erat illud ex quo sequebatur.

XIII

        Ampliussi Ecclesia virtutem haberet auctorizandi romanum Principemaut haberet a Deoaut a seaut ab Imperatore aliquo aut ab universomortalium assensuvel saltem ex illis prevalentium: nulla est aliarimulaper quam virtus hec ad Ecclesiam manare potuisset; sed anullo istorum habet: ergo virtutem predictam non habet. Quod autem anullo istorum habeat sic apparet. Nam si a Deo recepissethocfuisset aut per legem divinam aut per naturalem quia quod a naturarecipitur a Deo recipiturnon tamen convertitur. Sed non pernaturalemquia natura non imponit legem nisi suis effectibuscumDeus insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquidin esse producit. Undecum Ecclesia non sit effectus naturesed Deidicentis "Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam"etalibi "Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam"manifestum est quod ei natura legem non dedit. Sed nec per divinam:omnis nanque divina lex duorum Testamentorum gremio continetur; inquo quidem gremio reperire non possum temporalium sollicitudinem sivecuram sacerdotio primo vel novissimo commendatam fuisse. Quinymoinvenio sacerdotes primos ab illa de precepto remotosut patet perea que Deus ad Moysen; et sacerdotes novissimosper ea que Cristusad discipulos: quam quidem ab eis esse remotam possibile non estsiregiminis temporalis auctoritas a sacerdotio demanaretcum saltem inauctorizando sollicitudo provisionis instaretet deinde cautelacontinua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret. Quod autema se non receperit de facili patet. Nichil est quod dare possit quodnon habet; unde omne agens aliquid actu esse tale oportet quale agereintendit ut habetur in hiis que De simpliciter ente. Sedconstat quodsi Ecclesia sibi dedit illam virtutemnon habebatillam priusquam daret; et sic dedisset sibi quod non habebat: quodest inpossibile Quod vero ab aliquo Imperatore non receperitper eaque superius manifesta sunt patet sufficienter. Et quod etiam abassensu omnium vel prevalentium non habuerit quis dubitatcum nonmodo Asyani et Affricani omnesquinetiam maior pars Europamcolentium hoc aborreat? Fastidium etenim est in rebus manifestissimisprobationes adducere.

XIV

        Itemillud quod est contra naturam alicuius non est de numero suarumvirtutumcum virtutes uniuscuiusque rei consequantur naturam eiuspropter finis adeptionem; sed virtus auctorizandi regnum nostremortalitatis est contra naturam Ecclesie: ergo non est de numerovirtutum suarum. Ad evidentiam autem minoris sciendum quod naturaEcclesie forma est Ecclesie: (namquamvis natura dicatur de materiaet formaper prius tamen dicitur de formaut ostensum est inNaturali auditu). Forma autem Ecclesie nichil aliud est quamvita Cristitsm in dictis quam in factis comprehensa: vita enimipsius ydea fuit et exemplar militantis Ecclesiepresertim pastorummaxime summicuius est pascere agnos et oves. (Unde ipse in Iohanneformam sue vite relinquens "Exemplum" inquit "dedivobisut quemadmodum ego feci vobisita et vos faciatis"; etspetialiter ad Petrumpostquam pastoris offitium sibi commisitutin eodem habemus"Petre" inquit "sequere me").Sed Cristus huiusmodi regimen coram Pilato abnegavit: "Regnum"inquit "meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnummeumministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis; nuncautem regnum meum non est hinc". Quod non sic intelligendum estac si Cristusqui Deus estnon sit dominus regni huius; cumPsalmista dicat "quoniam ipsius est mareet ipse fecit illudet aridam fundaverunt manus eius"sed quiaut exemplarEcclesieregni huius curam non habebat. Velut si aureum sigillumloqueretur de se dicens "non sum mensura in aliquo genere";quod quidem dictum non habet locum in quantum est aurumcum sitmetrum in genere metallorumsed in quantum est quoddam signumreceptibile per impressionem. Formale igitur est Ecclesie illud idemdicereillud idem sentire: oppositum autem dicere vel sentirecontrarium formeut patetsive naturequod idem est. Ex quocolligitur quod virtus auctorizandi regnum hoc sit contra naturamEcclesie: contrarietas enim in oppinione vel dicto sequitur excontrarietate que est in re dicta vel oppinatasicut verum et falsumab esse rei vel non esse in oratione causaturut doctrinaPredicamentorum nos docet. Sufficienter igitur per argumentasuperiora ducendo "ad inconveniens" probatum estauctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dependere.

XV

        Licet in precedenti capitulo ducendo "ad inconveniens"ostensum sit auctoritatem Imperii ad auctoritate summi Pontificis noncausarinon tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere aDeonisi ex consequenti. Consequens enim est si ab ipso Dei vicarionon dependetquod a Deo dependeat. Et ideoad perfectamdeterminationem propositi"ostensive" probandum estImperatoremsive mundi Monarchaminmediate se habere ad principemuniversiqui Deus est. Ad huius autem intelligentiam sciendum quodhomo solus in entibus tenet medium corruptibilium etincorruptibilium; propter quod recte a phylosophis assimilaturorizontiqui est medium duorum emisperiorum. Nam homosiconsideretur secundum utranque partem essentialemscilicet animam etcorpuscorruptibilis est; si consideretur tantum secundum unamscilicet animamincorruptibilis est. Propter quod bene Phylosophusinquit de ipsaprout incorruptibilis estin secundo De animacum dixit: "Et solum hoc contingit separaritanquam perpetuuma corruptibili". Si ergo homo medium quoddam est corruptibiliumet incorruptibiliumcum omne medium sapiat naturam extremorumnecesse est hominem sapere utranque naturam. Et cum omnis natura adultimum quendam finem ordineturconsequitur ut hominis duplex finisexistat: utsicut inter omnia entia solus incorruptibilitatem etcorruptibilitatem participatsic solus inter omnia entia in duoultima ordineturquorum alterum sit finis eius prout corruptibilisestalterum vero prout incorruptibilis.
        Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuitintendendos: beatitudinem scilicet huius viteque in operationeproprie virtutis consistit et per terrestrem paradisum figuratur; etbeatitudinem vite ecterneque consistit in fruitione divini aspectusad quam propria virtus ascendere non potestnisi lumine divinoadiutaque per paradisum celestem intelligi datur. Ad has quidembeatitudinesvelut ad diversas conclusionesper diversa mediavenire oportet. Nam ad primam per phylosophica documenta venimusdummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectualesoperando; ad secundam vero per documenta spiritualia que humanamrationem transcenduntdummodo illa sequamur secundum virtutestheologicas operandofidem spem scilicet et karitatem. Has igiturconclusiones et medialicet ostensa sint nobis hec ab humana rationeque per phylosophos tota nobis innotuithec a Spiritu Sancto qui perprophetas et agiographosqui per coecternum sibi Dei filium IesumCristum et per eius discipulos supernaturalem veritatem ac nobisnecessariam revelavithumana cupiditas postergaret nisi hominestanquam equisua bestialitate vagantes "in camo et freno"compescerentur in via. Propter quod opus fuit homini duplicidirectivo secundum duplicem finem: scilicet summo Pontificequisecundum revelata humanum genus perduceret ad vitam ecternametImperatorequi secundum phylosophica documenta genus humanum adtemporalem felicitatem dirigeret. Et cum ad hunc portum vel nulli velpauci et hii cum difficultate nimiapervenire possintnisi sedatisfluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacistranquillitate quiescathoc est illud signum ad quod maxime debetintendere curator orbisqui dicitur romanus Princepsut scilicet inareola ista mortalium libere cum pace vivatur. Cumque dispositiomundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequaturnecesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commodelocis et temporibus applicenturde curatore isto dispensari ab Illoqui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur. Hic autemest solus ille qui hanc preordinavitut per ipsam ipse providenssuis ordinibus queque connecteret. Quod si ita estsolus eligitDeussolus ipse confirmatcum superiorem non habeat. Ex quo haberipotest ulterius quod nec isti qui nuncnec alii cuiuscunque modidicti fuerint "electores"sic dicendi sunt: quin potius"denuntiatores divine providentie" sunt habendi. Unde fitquod aliquando patiantur dissidium quibus denuntiandi dignitas estindultavel quia omnes vel quia quidam eorumnebula cupiditatisobtenebratidivine dispensationis faciem non discernunt. Sic ergopatet quod auctoritas temporalis Monarche sine ullo medio in ipsum deFonte universalis auctoritatis descendit: qui quidem Fonsin arcesue simplicitatis unitusin multiplices alveos influit exhabundantia bonitatis.
        Et iam satis videor metam actigisse propositam. Enucleata nanqueveritas est questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundinecessarium esset Monarche offitiumac illius qua querebatur anromanus populus de iure Imperium sibi asciveritnec non illiusultime qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo vel ab aliodependeret inmediate. Que quidem veritas ultime questionis non sicstricte recipienda estut romanus Princeps in aliquo romanoPontifici non subiaceatcum mortalis ista felicitas quodammodo adinmortalem felicitatem ordinetur. Illa igitur reverentia Cesar utaturad Petrum qua primogenitus filius debet uti ad patrem: ut lucepaterne gratie illustratus virtuosius orbem terre irradietcui abIllo solo prefectus estqui est omnium spiritualium et temporaliumgubernator.