Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Pony Express Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it

C. PLINII

EPISTULARUM

libri duo

LIBERPRIMVS

SEPTICIOCLARO SVO S.

Frequenterhortatus es ut epistulassi quas paulo curatiusscripsissemcolligerem publicaremque.

Collegi nonseruato temporis ordine (neque enim historiam componebam)sed utquaeque in manus uenerat.

Superest utnec te consilii nec me paeniteat obsequii.

Ita enimfietut eas quae adhuc neglectae iacent requiram et siquas addidero non supprimam.

Vale.

I. 2
C. PLINIVS MATVRO ARRIANO SVO S.

Quiatardiorem aduentum tuum prospiciolibrum quem prioribusepistulis promiseram exhibeo. Hunc rogo ex consuetudinetua et legas et emendeseo magis quod nihil ante peraequeeodem zh/l% scripsisse uideor.

Temptauienim imitari Demosthenen semper tuumCaluum nupermeumdumtaxat figuris orationis;

nam uimtantorum uirorum'pauci quos aequus...' adsequi possunt.

Necmateria ipsa huic (uereor ne improbedicam) aemulationi repugnauit:

erat enimprope tota in contentione dicendiquod me longae desidiaeindormientem excitauitsi modo is sum ego qui excitari possim.

Non tamenomnino Marci nostri lhku/qouj fugimusquotiens paulum itineredecedere non intempestiuis amoenitatibus admonebamur:

acres enimesse non tristes uolebamus.

Nec estquod putes me sub hac exceptione ueniam postulare.

Nam quomagis intendam limam tuamconfitebor et ipsum me etcontubernales ab editione non abhorreresi modo tufortasse errori nostro album calculum adieceris.

Est enimplane aliquid edendum-- atque utinam hoc potissimum quodparatum est! audis desidiae uotum-- edendum autem ex pluribuscausismaxime quod libelli quos emisimus dicuntur inmanibus essequamuis iam gratiam nouitatis exuerint;

nisi tamenauribus nostris bibliopolae blandiuntur.

Sed saneblandianturdum per hoc mendacium nobis studia nostracommendent.

Vale.

I. 3
C. PLINIVS CANINIO RVFO SVO S.

Quid agitComumtuae meaeque deliciae?

quidsuburbanum amoenissimumquid illa porticus uerna semperquidplatanon opacissimusquid euripus uiridis et gemmeusquidsubiectus et seruiens lacusquid illa mollis et tamen solidagestatioquid balineum illud quod plurimus sol implet etcircumitquid triclinia illa popularia illa paucorumquidcubicula diurna nocturna?

Possidentte et per uices partiuntur?

anutsolebasintentione rei familiaris obeundae crebrisexcursionibus auocaris?

Sipossidentfelix beatusque es;

siminus'unus ex multis'.

Quintu (tempus enim) humiles et sordidas curas aliis mandasetipse te in alto isto pinguique secessu studiis adseris?

Hoc sitnegotium tuum hoc otium;

hiclabor haec quies;

in hisuigiliain his etiam somnus reponatur.

Effingealiquid et excudequod sit perpetuo tuum.

Namreliqua rerum tuarum post te alium atque alium dominumsortienturhoc numquam tuum desinet esse si semel coeperit.

Scio quemanimumquod horter ingenium;

tu modoenitere ut tibi ipse sis tantiquanti uideberis aliis sitibi fueris.

Vale.

I. 4
C. PLINIVS POMPEIAE CELERINAE SOCRVI S.

Quantumcopiarum in Ocriculanoin Narniensiin CarsulanoinPerusino tuoin Narniensi uero etiam balineum!

Exepistulis meisnam iam tuis opus non est: una illa breuiset uetus sufficit.

Nonmehercule tam mea sunt quae mea suntquam quae tua;

hoc tamendifferuntquod sollicitius et intentius tui me quammei excipiunt.

Idemfortasse eueniet tibisi quando in nostra deuerteris.

Quod uelimfaciasprimum ut perinde nostris rebus ac nos tuisperfruarisdeinde ut mei expergiscantur aliquandoqui mesecure ac prope neglegenter exspectant.

Nam mitiumdominorum apud seruos ipsâ consuetudine metus exolescit;

nouitatibusexcitanturprobarique dominis per alios magis quam peripsos laborant.

Vale.

I. 5
C. PLINIVS VOCONIO ROMANO SVO S.

Vidistinequemquam M.~Regulo timidiorem humiliorem post Domitiani mortem?

subquo non minora flagitia commiserat quam sub Nerone sedtectiora.

Coepituereri ne sibi irascerernec fallebatur:

irascebar.

RusticiAruleni periculum foueratexsultauerat morte;

adeo utlibrum recitaret publicaretquein quo Rusticum insectatur atqueetiam 'Stoicorum simiam' adpellatadicit 'Vitellianacicatrice stigmosum' (agnoscis eloquentiam Reguli)laceratHerennium Senecionem tam intemperanter quidemut dixerit eiMettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?

Numquidego Crasso aut Camerino molestus sum?'

quos illesub Nerone accusauerat.

Haec meRegulus dolenter tulisse credebatideoque etiam cum recitaretlibrum non adhibuerat.

Praetereareminiscebaturquam capitaliter ipsum me apud centumuiroslacessisset.

AderamArrionillae Timonis uxorirogatu Aruleni Rustici; Reguluscontra.

Nitebamurnos in parte causae sententia Metti Modesti optimi uiri:

is tunc inexsilio erata Domitiano relegatus.

Ecce tibiRegulus 'Quaero' inquit'Secundequid de Modestosentias.'

Vides quodpericulumsi respondissem 'bene'; quod flagitium si'male'. Non possum dicere aliud tunc mihi quam deosadfuisse. 'Respondebo' inquam 'si de hoc centumuiriiudicaturi sunt.'

Rursusille:

'Quaeroquidde Modesto sentias.'

Iterumego:

'Solebanttestes in reosnon in damnatos interrogari.'

Tertioille:

'Non iamquid de Modestosed quid de pietate Modesti sentias quaero.'

'Quaeris'inquam 'quid sentiam;

at ego neinterrogare quidem fas putode quo pronuntiatum est.'

Conticuit;

me laus etgratulatio secuta estquod nec famam meam aliquoresponso utili fortasseinhonesto tamen laeseramnecme laqueis tam insidiosae interrogationis inuolueram.

Nunc ergoconscientiâ exterritus adprehendit Caecilium CeleremmoxFabium Iustum;

rogat utme sibi reconcilient.

Neccontentus peruenit ad Spurinnam;

huicsuppliciterut est cum timet abiectissimus:

'Rogo maneuideas Plinium domised plane mane (neque enim ferre diutiussollicitudinem possum)et quoquo modo efficiasne mihiirascatur.'

Euigilaueram;

nuntius aSpurinna:

'Venio adte.'

'Immo egoad te.'

Coimus inporticum Liuiaecum alter ad alterum tenderemus.

ExponitReguli mandataaddit preces suasut decebat optimum uirum prodissimillimoparce.

Cui ego:

'Dispiciesipse quid renuntiandum Regulo putes.

Te decipia me non oportet.

ExspectoMauricum' (nondum ab exsilio uenerat):

'ideonihil alterutram in partem respondere tibipossumfacturus quidquid ille decreuerit;

illum enimesse huius consilii ducemme comitem decet.'

Paucospost dies ipse me Regulus conuenit in praetoris officio;

illucpersecutus secretum petit;

ait timerese ne animo meo penitus haereretquod in centumuirali iudicioaliquando dixissetcum responderet mihi et Satrio Rufo:

'SatriusRufuscui non est cum Cicerone aemulatio et qui contentusest eloquentiâ saeculi nostri'.

Respondi nuncme intellegere maligne dictum quia ipse confitereturceterumpotuisse honorificum existimari.

'Est enim'inquam 'mihi cum Cicerone aemulationec sum contentuseloquentiâ saeculi nostri; nam stultissimum credo adimitandum non optima quaeque proponere.

Sed tu quihuius iudicii meministicur illius oblitus esin quo meinterrogastiquid de Metti Modesti pietate sentirem?'

Expalluitnotabiliterquamuis palleat semperet haesitabundus:

'Interrogaui nonut tibi noceremsed ut Modesto.'

Videhominis crudelitatemqui se non dissimulet exsuli nocereuoluisse.

Subiunxitegregiam causam:

'Scripsit'inquit 'in epistula quadamquae apud Domitianum recitata est:

"Regulusomniumbipedum nequissimus"';

quodquidem Modestus uerissime scripserat.

Hic ferenobis sermonis terminus;

neque enimuolui progredi longiusut mihi omnia libera seruarem dumMauricus uenit.

Nec mepraeterit esse Regulum duskaqai/reton;

est enimlocuplesfactiosuscuratur a multistimetur a pluribusquodplerumque fortius amore est.

Potesttamen fieri ut haec concussa labantur;

nam gratiamalorum tam infida est quam ipsi.

Verumutidem saepius dicamexspecto Mauricum.

Vir estgrauis prudensmultis experimentis erudituset qui futurapossit ex praeteritis prouidere.

Mihi ettemptandi aliquid et quiescendi illo auctore ratio constabit.

Haec tibiscripsiquia aequum erat te pro amore mutuo non solum omniamea facta dictaqueuerum etiam consilia cognoscere.

Vale.

I. 6
C. PLINIVS CORNELIO TACITO SVO S.

Ridebisetlicet rideas.

Egoillequem nostiapros tres et quidem pulcherrimos cepi.

'Ipse?'inquis.

Ipse;

nontamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem.

Ad retiasedebam;

erat inproximo non uenabulum aut lanceased stilus et pugillares;

meditabaraliquid enotabamqueut si manus uacuasplenas tamenceras reportarem.

Non estquod contemnas hoc studendi genus;

mirumest ut animus agitatione motuque corporis excitetur;

iamundique siluae et solitudo ipsumque illud silentium quoduenationi daturmagna cogitationis incitamenta sunt.

Proindecum uenaberelicebit auctore me ut panarium et lagunculam sicetiam pugillares feras:

experieris nonDianam magis montibus quam Mineruam inerrare.

Vale.

I. 7
C. PLINIVS OCTAVIO RVFO SVO S.

Vide inquo me fastigio collocariscum mihi idem potestatis idemqueregni dederis quod Homerus Ioui Optimo Maximo:

tw= d'e(/teron me\n e)/dwke path/re(/teron d' a)ne/neusen.

Nam egoquoque simili nutu ac renutu respondere uoto tuo possum.

Etenimsicutfas est mihipraesertim te exigenteexcusare Baeticis contraunum hominem aduocationemita nec fidei nostrae necconstantiae quam diligis conuenitadesse contraprouinciam quam tot officiistot laboribustot etiampericulis meis aliquando deuinxerim.

Teneboergo hoc temperamentumut ex duobusquorum alterutrumpetiseligam id potiusin quo non solum studio tuo uerumetiam iudicio satisfaciam.

Neque enimtantopere mihi considerandum estquid uir optimus inpraesentia uelisquam quid semper sis probaturus.

Me circaidus Octobris spero Romae futurumeademque haec praesentem quoquetua meaque fide Gallo confirmaturum;

cui tameniam nunc licet spondeas de animo meo h)= kai\ kuane/hsin e)p'o)fru/si neu=se.

Cur enimnon usquequaque Homericis uersibus agam tecum?

quatenustu me tuis agere non paterisquorum tanta cupiditateardeout uidear mihi hac sola mercede posse corrumpiutuel contra Baeticos adsim.

Paenepraeteriiquod minime praetereundum fuitaccepisse mecareotas optimasquae nunc cum ficis et boletis certandum habent.

Vale.

I. 8
C. PLINIVS POMPEIO SATVRNINO SVO S.

Peropportunemihi redditae sunt litterae tuae quibus flagitabasut tibialiquid ex scriptis meis mitteremcum ego id ipsum destinassem.

Addidistiergo calcaria sponte currentipariterque et tibi ueniamrecusandi laboris et mihi exigendi uerecundiam sustulisti.

Nam necme timide uti decet eo quod oblatum estnec te grauari quoddepoposcisti.

Non esttamen quod ab homine desidioso aliquid noui operis exspectes.

Petiturussum enim ut rursus uaces sermoni quem apud municipes meoshabui bibliothecam dedicaturus.

Meminiquidem te iam quaedam adnotassesed generaliter;

ideo nuncrogo ut non tantum uniuersitati eius attendasuerum etiamparticulas qua soles limâ persequaris. Erit enim etpost emendationem liberum nobis uel publicare uel continere.

Quin immofortasse hanc ipsam cunctationem nostram in alterutramsententiam emendationis ratio deducetquae aut indignumeditione dum saepius retractat inuenietaut dignum dum idipsum experitur efficiet.

Quamquamhuius cunctationis meae causae non tam in scriptis quam in ipsomateriae genere consistunt:

est enimpaulo quasi gloriosius et elatius.

Onerabithoc modestiam nostrametiamsi stilus ipse pressus demissusquefueritpropterea quod cogimur cum de munificentia parentumnostrorum tum de nostra disputare.

Anceps hicet lubricus locus estetiam cum illi necessitas lenocinatur.

Etenim sialienae quoque laudes parum aequis auribus accipi solentquamdifficile est obtinerene molesta uideatur oratio de se aut desuis disserentis!

Nam cumipsi honestati tum aliquanto magis gloriae eiuspraedicationique inuidemusatque ea demum recte facta minusdetorquemus et carpimusquae in obscuritate et silentioreponuntur.

Qua excausa saepe ipse mecumnobisne tantumquidquid estistudcomposuisse an et aliis debeamus.

Utnobisadmonet illudquod pleraque quae sunt agendae reinecessariaeadem peracta nec utilitatem parem necgratiam retinent.

Acnelongius exempla repetamusquid utilius fuit quam munificentiaerationem etiam stilo prosequi?

Per hocenim adsequebamurprimum ut honestis cogitationibusimmoraremurdeinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatuperuideremuspostremo ut subitae largitionis comitempaenitentiam caueremus.

Nascebaturex his exercitatio quaedam contemnendae pecuniae.

Nam cumomnes homines ad custodiam eius natura restrinxeritnoscontra multum ac diu pensitatus amor liberalitatis communibusauaritiae uinculis eximebattantoque laudabilior munificentianostra fore uidebaturquod ad illam non impetu quodamsedconsilio trahebamur.

Accedebathis causisquod non ludos aut gladiatores sed annuossumptus in alimenta ingenuorum pollicebamur.

Oculorumporro et aurium uoluptates adeo non egent commendationeutnon tam incitari debeant oratione quam reprimi;

ut ueroaliquis libenter educationis taedium laboremque suscipiatnonpraemiis modo uerum etiam exquisitis adhortationibus impetrandumest.

Nam simedici salubres sed uoluptate carentes cibos blandioribusadloquiis prosequunturquanto magis decuit publice consulentemutilissimum munussed non perinde popularecomitate orationisinducere?

praesertimcum enitendum haberemusut quod parentibus dabatur et orbisprobareturhonoremque paucorum ceteri patienter etexspectarent et mererentur.

Sed uttunc communibus magis commodis quam priuataeiactantiae studebamuscum intentionem effectumque munerisnostri uellemus intellegiita nunc in ratione edendiueremurne forte non aliorum utilitatibus sed propriaelaudi seruisse uideamur.

Praetereameminimus quanto maiore animo honestatis fructus inconscientia quam in fama reponatur.

Sequi enimglorianon adpeti debetnecsi casu aliquo nonsequaturidcirco quod gloriam meruit minus pulchrum est.

Iiueroqui benefacta sua uerbis adornantnon ideopraedicare quia fecerintsed ut praedicarent fecissecreduntur.

Sic quodmagnificum referente alio fuissetipso qui gesseratrecensente uanescit;

hominesenim cum rem destruere non possuntiactationem eius incessunt.

Ita sisilenda fecerisfactum ipsumsi laudanda non sileasipseculparis.

Me ueropeculiaris quaedam impedit ratio.

Etenimhunc ipsum sermonem non apud populumsed apud decurioneshabuinec in propatulo sed in curia.

Vereorergo ut sit satis congruenscum in dicendo adsentationemuulgi adclamationemque defugerimnunc eadem illa editionesectaricumque plebem ipsamcui consulebaturliminecuriae parietibusque discreuerimne quam in speciem ambitionisincideremnunc eos etiamad quos ex munere nostro nihilpertinet praeter exemplumuelut obuia ostentatione conquirere.

Habescunctationis meae causas;

obsequartamen consilio tuocuius mihi auctoritas pro ratione sufficiet.

Vale.

I. 9
C. PLINIVS MINICIO FVNDANO SVO S.

Mirumest quam singulis diebus in urbe ratio aut constet autconstare uideaturpluribus iunctisque non constet.

Nam siquem interroges 'Hodie quid egisti?'respondeat:

'Officiotogae uirilis interfuisponsalia aut nuptias frequentauiilleme ad signandum testamentumille in aduocationemille inconsilium rogauit.'

Haec quodie fecerisnecessariaeademsi cotidie fecisse tereputesinania uidenturmulto magis cum secesseris.

Tunc enimsubit recordatio:

'Quot diesquam frigidis rebus absumpsi!' Quod euenit mihipostquamin Laurentino meo aut lego aliquid aut scribo aut etiamcorpori uacocuius fulturis animus sustinetur.

Nihilaudio quod audissenihil dico quod dixisse paeniteat;

nemo apudme quemquam sinistris sermonibus carpitneminem ipsereprehendonisi tamen me cum parum commode scribo;

nulla spenullo timore sollicitornullis rumoribus inquietor:

mecumtantum et cum libellis loquor.

O rectamsinceramque uitam!

O dulceotium honestumque ac paene omni negotio pulchrius!

O mareolitusuerum secretumque mousei=onquam multa inuenitisquammulta dictatis!

Proinde tuquoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptoslaboresut primum fuerit occasiorelinque teque studiisuel otio trade.

Satius estenimut Atilius noster eruditissime simul et facetissimedixitotiosum esse quam nihil agere.

Vale.

I. 10
C. PLINIVS ATTIO CLEMENTI SVO S.

Siquando urbs nostra liberalibus studiis floruitnunc maximefloret.

Multaclaraque exempla sunt;

sufficeretunumEuphrates philosophus.

Hunc egoin Syriacum adulescentulus militarempenitus et domiinspexiamarique ab eo laborauietsi non erat laborandum.

Est enimobuius et expositusplenusque humanitate quam praecipit.

Atqueutinam sic ipse quam spem tunc ille de meconcepit impleuerimut ille multum uirtutibus suis addidit!

aut egonunc illas magis miror quia magis intellego.

Quamquamne nunc quidem satis intellego;

ut enim depictorescalptorefictore nisi artifex iudicareita nisisapiens non potest perspicere sapientem.

Quantumtamen mihi cernere daturmulta in Euphrate sic eminent etelucentut mediocriter quoque doctos aduertant et adficiant.

Disputatsubtilitergrauiterornatefrequenter etiam Platonicam illamsublimitatem et latitudinem effingit.

Sermoest copiosus et uariusdulcis in primiset qui repugnantesquoque ducatimpellat.

Adhoc proceritas corporisdecora faciesdemissuscapillusingens et cana barba;

quae licetfortuita et inania putenturilli tamen plurimum uenerationisadquirunt.

Nullushorror in cultunulla tristitiamultum seueritatis;

reuerearisoccursumnon reformides.

Vitaesanctitas summa; comitas par:

insectaturuitia non hominesnec castigat errantes sed emendat.

Sequarismonentem attentus et pendenset persuaderi tibi etiam cumpersuaserit cupias.

Iamuero liberi tresduo maresquos diligentissime instituit.

SocerPompeius Iulianuscum ceterâ uitâ tum uel hocuno magnus et clarusquod ipse prouinciae princeps interaltissimas condiciones generum non honoribus principemsedsapientiâ elegit.

Quamquamquid ego plura de uiro quo mihi frui non licet?

an utmagis angar quod non licet?

Namdistringor officiout maximo sic molestissimo:

sedeo protribunalisubnoto libellosconficio tabulasscriboplurimas sed inlitteratissimas litteras.

Soleo nonnumquam (nam id ipsum quando contingit!) de his occupationibusapud Euphraten queri.

Ille meconsolaturadfirmat etiam esse hanc philosophiae et quidempulcherrimam partemagere negotiumpublicumcognoscereiudicarepromere et exercereiustitiamquaeque ipsi doceant in usu habere.

Mihi tamenhoc unum non persuadetsatius esse ista facere quam cumillo dies totos audiendo discendoque consumere.

Quomagis te cui uacat hortorcum in urbem proximeueneris (uenias autem ob hoc maturius)illi te expoliendumlimandumque permittas.

Neque enimego ut multi inuideo aliis bono quo ipse careosedcontra:

sensumquendam uoluptatemque percipiosi ea quae mihidenegantur amicis uideo superesse.

Vale.

I. 11
C. PLINIVS FABIO IVSTO SVO S.

Olim mihinullas epistulas mittis.

Nihil estinquisquod scribam.

At hocipsum scribenihil esse quod scribasuel solum illud undeincipere priores solebant:

'Siualesbene est;

egoualeo.'

Hoc mihisufficit;

est enimmaximum.

Ludere meputas?

seriopeto.

Facsciam quid agasquod sine sollicitudine summa nescire nonpossum.

Vale.

I. 12
C. PLINIVS CALESTRIO TIRONI SVO S.

Iacturamgrauissimam fecisi iactura dicenda est tanti uiri amissio.

DecessitCorellius Rufus et quidem spontequod dolorem meum exulcerat.

Est enimluctuosissimum genus mortisquae non ex natura necfatalis uidetur.

Nam utcumquein illis qui morbo finiunturmagnum ex ipsa necessitatesolacium est;

in iisuero quos accersita mors auferthic insanabilis dolorestquod creduntur potuisse diu uiuere.

Corelliumquidem summa ratioquae sapientibus pro necessitate estadhoc consilium compulitquamquam plurimas uiuendi causashabentemoptimam conscientiamoptimam famammaximamauctoritatempraeterea filiamuxoremnepotemsororesinterquetot pignora ueros amicos.

Sed tamlongatam iniqua ualetudine conflictabaturut haec tantapretia uiuendi mortis rationibus uincerentur.

Tertio ettricensimo annout ipsum audiebampedum dolore correptus est.

Patriushic illi;

namplerumque morbi quoque per successiones quasdam utalia traduntur.

Huncabstinentiâsanctitatequoad uiridis aetasuicit etfregit;

nouissime cumsenectute ingrauescentem uiribus animi sustinebatcum quidemincredibiles cruciatus et indignissima tormenta pateretur.

Iam enimdolor non pedibus solis ut prius insidebatsed omnia membraperuagabatur.

Veni adeum Domitiani temporibus in suburbano iacentem.

Serui ecubiculo recesserunt

(habebathoc morisquotiens intrasset fidelior amicus); quin etiamuxor quamquam omnis secreti capacissima digrediebatur.

Circumtulitoculos et 'Cur' inquit 'me putas hos tantos dolores tamdiu sustinere? ut scilicet isti latroni uel uno die supersim.'

Dedisseshuic animo par corpusfecisset quod optabat.

Adfuittamen deus uotocuius ille compos ut iam securus liberquemoriturusmulta illa uitae sed minora retinacula abrupit.

Increueratualetudoquam temperantiâ mitigare temptauit;

perseuerantemconstantia fugit.

Iam diesaltertertiusquartus: abstinebat cibo.

Misit adme uxor eius Hispulla communem amicum
C. Geminium cumtristissimo nuntiodestinasse Corellium mori nec aut suisaut filiae precibus inflecti;

solumsuperesse mea quo reuocari posset ad uitam.

Cucurri.

Perueneramin proximumcum mihi ab eadem Hispulla Iulius Atticusnuntiat nihil iam ne me quidem impetraturum:

tamobstinate magis ac magis induruisse.

Dixeratsane medico admouenti cibum:

ke/krikaquaeuox quantum admirationis in animo meo tantumdesiderii reliquit.

Cogito quoamicoquo uiro caream.

Impleuitquidem annum septimum et sexagensimumquae aetas etiamrobustissimis satis longa est;

scio.

Euasitperpetuam ualetudinem;

scio.

Decessit superstitibussuisflorente re publicaquae illi omnibus carior erat;

et hocscio.

Egotamen tamquam et iuuenis et firmissimi mortem doleodoleoautem (licet me imbecillum putes) meo nomine.

Amisienimamisi uitae meae testemrectoremmagistrum.

In summâdicamquod recenti dolore contubernali meo Caluisio dixi:

'Vereor neneglegentius uiuam.'

Proinde adhibesolacia mihinon haec:

'Senexeratinfirmus erat' (haec enim noui)sed noua aliquasedmagnaquae audierim numquamlegerim numquam.

Nam quaeaudiuiquae legi sponte succurruntsed tanto doloresuperantur.

Vale.

I. 13
C. PLINIVS SOSIO SENECIONI SVO S.

Magnumprouentum poetarum annus hic attulit:

toto menseAprili nullus fere diesquo non recitaret aliquis.

Iuuatme quod uigent studiaproferunt se ingenia hominum etostentanttametsi ad audiendum pigre coitur.

Pleriquein stationibus sedent tempusque audiendi fabulis conteruntacsubinde sibi nuntiari iubentan iam recitator intraueritandixerit praefationeman ex magna parte euoluerit librum;

tum demumac tunc quoque lente cunctanterque ueniuntnec tamenpermanentsed ante finem receduntalii dissimulanter etfurtimalii simpliciter et libere.

At herculememoriâ parentum Claudium Caesarem feruntcum in Palatiospatiaretur audissetque clamoremcausam requisissecumquedictum esset recitare Nonianumsubitum recitanti inopinatumqueuenisse.

Nuncotiosissimus quisque multo ante rogatus et identidemadmonitus aut non uenit autsi uenitqueritur sediem (quia non perdidit) perdidisse.

Sed tantomagis laudandi probandique suntquos a scribendi recitandiquestudio haec auditorum uel desidia uel superbia non retardat.

Equidemprope nemini defui.

Erant saneplerique amici;

neque enimest fere quisquamqui studiaut non simul et nos amet.

His excausis longius quam destinaueram tempus in urbe consumpsi.

Possumiam repetere secessum et scribere aliquidquod nonrecitemne uidearquorum recitationibus adfuinon auditorfuisse sed creditor.

Nam utin ceteris rebus ita in audiendi officio perit gratia sireposcatur.

Vale.

I. 14
C. PLINIVS IVNIO MAVRICO SVO S.

Petis utfratris tui filiae prospiciam maritum;

quodmerito mihi potissimum iniungis.

Scisenim quanto opere summum illum uirum suspexerimdilexerimquequibus ille adulescentiam meam exhortationibusfoueritquibus etiam laudibus ut laudandus uiderer effecerit.

Nihilest quod a te mandari mihi aut maius aut gratiusnihilquod honestius a me suscipi possitquam ut eligamiuuenemex quo nasci nepotes Aruleno Rustico deceat.

Qui quidemdiu quaerendus fuissetnisi paratus et quasi prouisus essetMinicius Acilianusqui me ut iuuenis iuuenem (est enimminor pauculis annis) familiarissime diligitreueretur utsenem.

Nam itaformari a me et institui cupitut ego a uobis solebam.

Patria estei Brixiaex illa nostra Italia quae multum adhuc uerecundiaefrugalitatisatque etiam rusticitatis antiquaeretinet acseruat.

PaterMinicius Macrinusequestris ordinis princepsquia nihilaltius uoluit;

adlectusenim a diuo Vespasiano inter praetorios honestam quietem huicnostrae ambitioni --dicam an dignitati?-- constantissimepraetulit.

Habet auiammaternam Serranam Proculam e municipio Patauio.

Nosti locimores:

Serranatamen Patauinis quoque seueritatis exemplum est.

Contigitet auunculus ei P.~Acilius grauitateprudentiafide propesingulari.

Insumma nihil erit in domo totaquod non tibi tamquam intua placeat.

Acilianouero ipsi plurimum uigorisindustriaequamquam in maximauerecundia.

Quaesturamtribunatumpraeturam honestissime percucurritac iam prose tibi necessitatem ambiendi remisit.

Est illifacies liberalismulto sanguinemulto ruboresuffusaest ingenua totius corporis pulchritudo et quidamsenatorius decor.

Quae egonequaquam arbitror neglegenda;

debet enimhoc castitati puellarum quasi praemium dari.

Nescio anadiciam esse patri eius amplas facultates.

Nam cumimaginor uos quibus quaerimus generumsilendum defacultatibus puto;

cumpublicos mores atque etiam leges ciuitatis intueorquae uel inprimis census hominum spectandos arbitranturne id quidempraetereundum uidetur.

Et sane deposteris et his pluribus cogitantihic quoque in condicionibusdeligendis ponendus est calculus.

Tufortasse me putes indulsisse amori meosupraque ista quam respatitur sustulisse.

At egofide mea spondeo futurum ut omnia longe ampliora quam ame praedicantur inuenias.

Diligoquidem adulescentem ardentissime sicut meretur;

sed hocipsum amantis estnon onerare eum laudibus.

Vale.

I. 15
C. PLINIVS SEPTICIO CLARO SVO S.

Heus tu!

promittisad cenamnec uenis?

Diciturius:

ad assemimpendium reddesnec id modicum.

Parataeerant lactucae singulaecochleae ternaeoua binahalicacum mulso et niue (nam hanc quoque computabisimmo hanc inprimis quae perit in ferculo)oliuaebetaceicucurbitaebulbialia mille non minus lauta.

Audissescomoedos uel lectorem uel lyristen uel (quae mealiberalitas) omnes.

At tu apudnescio quem ostreauuluasechinos Gaditanas maluisti.

Dabispoenasnon dico quas.

Durefecisti:

inuidistinescioan tibicerte mihised tamen et tibi.

Quantumnos lusissemusrisissemusstuduissemus!

Potesadparatius cenare apud multosnusquam hilariussimpliciusincautius.

In summaexperireet nisi postea te aliis potius excusauerismihisemper excusa.

Vale.

I. 16
C. PLINIVS ERVCIO SVO S.

AmabamPompeium Saturninum (hunc dico nostrum) laudabamque eiusingeniumetiam antequam sciremquam uariumquam flexibilequam multiplex esset;

nunc uerototum me tenethabetpossidet.

Audiuicausas agentem acriter et ardenternec minus polite etornatesiue meditata siue subita proferret.

Adsuntaptae crebraeque sententiaegrauis et decoraconstructiosonantia uerba et antiqua.

Omnia haecmire placent cum impetu quodam et flumine peruehunturplacent siretractentur.

Sentiesquod egocum orationes eius in manus sumpserisquas facilecuilibet ueterumquorum est aemuluscomparabis.

Idem tamenin historia magis satisfaciet uel breuitate uel luce uel suauitateuel splendore etiam et sublimitate narrandi.

Nam incontionibus eadem quae in orationibus uis estpressiortantum et circumscriptior et adductior.

Praetereafacit uersusquales Catullus meus aut Caluusre uera qualesCatullus aut Caluus.

Quantumillis leporisdulcedinisamaritudinisamoris!

inseritsanesed datâ operâmollibus leuibusqueduriusculos quosdam;

et hocquasi Catullus aut Caluus.

Legit mihinuper epistulas;

uxorisesse dicebat.

Plautumuel Terentium metro solutum legi credidi.

Quae siueuxoris sunt ut adfirmatsiue ipsius ut negatparigloriâ dignusqui aut illa componataut uxorem quamuirginem accepittam doctam politamque reddiderit.

Est ergomecum per diem totum;

eundemantequam scribameundem cum scripsieundem etiam cumremittornon tamquam eundem lego.

Quod tequoque ut facias et hortor et moneo;

neque enimdebet operibus eius obesse quod uiuit.

An siinter eos quos numquam uidimus floruissetnon solum libroseius uerum etiam imagines conquireremuseiusdem nunc honorpraesentis et gratia quasi satietate languescit?

At hocprauum malignumque estnon admirari hominem admirationedignissimumquia uidereadloquiaudirecomplectinec laudaretantum uerum etiam amare contingit.

Vale.

I. 17
C. PLINIVS CORNELIO TITIANO SVO S.

Est adhuccurae hominibus fides et officiumsunt qui defunctorum quoqueamicos agant.

TitiniusCapito ab imperatore nostro impetrauitut sibi liceret statuamL.~Silani in foro ponere.

Pulchrumet magna laude dignum amicitiâ principis in hocutiquantumque gratiâ ualeasaliorum honoribusexperiri.

Est omninoCapitoni in usu claros uiros colere;

mirumest qua religionequo studio imagines BrutorumCassiorumCatonum domi ubi potest habeat.

Idem clarissimicuiusque uitam egregiis carminibus exornat.

Scias ipsumplurimis uirtutibus abundarequi alienas sic amat.

Redditusest Silano debitus honorcuius immortalitati Capito prospexitpariter et suae.

Neque enimmagis decorum et insigne est statuam in foro populi Romanihabere quam ponere.

Vale.

I. 18
C. PLINIVS SVETONIO TRANQVILLO SVO S.

Scribis teperterritum somnio uereri ne quid aduersi in actione patiaris;

rogas utdilationem petamet pauculos diescerte proximumexcusem.

Difficileestsed experiarkai\ ga/r t' o)/nar e)k dio/j e)stin.

Referttameneuentura soleas an contraria somniare.

Mihireputanti somnium meum istudquod times tuegregiamactionem portendere uidetur.

Susceperamcausam Iuni Pastoriscum mihi quiescenti uisa est socrus meaaduoluta genibus ne agerem obsecrare;

et eramacturus adulescentulus adhuceram in quadruplici iudicioeramcontra potentissimos ciuitatis atque etiam Caesaris amicosquaesingula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant.

Egi tamenlogisa/menoj illud ei(=j oi)wno\j a)/ristoj a)mu/nesqai peri\pa/trhj.

Nam mihipatriaet si quid carius patriâfides uidebatur.

Prosperecessitatque adeo illa actio mihi aures hominumillaianuam famae patefecit.

Proindedispice an tu quoque sub hoc exemplo somnium istud in bonumuertas;

aut situtius putas illud cautissimi cuiusque praeceptum 'Quoddubitesne feceris'id ipsum rescribe.

Egoaliquam stropham inueniam agamque causam tuamut istamagere tu cum uoles possis.

Est enimsane alia ratio tuaalia mea fuit.

Namiudicium centumuirale differri nullo modoistuc aegrequidem sed tamen potest.

Vale.

I. 19
C. PLINIVS ROMATIO FIRMO SVO S.

Municepstu meus et condiscipulus et ab ineunte aetatecontubernalispater tuus et matri et auunculo meomihietiam quantum aetatis diuersitas passa estfamiliaris:

magnae etgraues causaecur suscipereaugere dignitatem tuam debeam.

Esse autemtibi centum milium censumsatis indicat quod apud nos decurioes.

Igitur utte non decurione solum uerum etiam equiteRomano perfruamuroffero tibi ad implendas equestresfacultates trecenta milia nummum.

Te memoremhuius muneris amicitiae nostrae diuturnitas spondet:

ego neillud quidem admoneoquod admonere deberemnisi scirem spontefacturumut dignitate a me datâ quam modestissime uta me datâ utare.

Namsollicitius custodiendus est honorin quo etiam beneficiumamici tuendum est.

Vale.

I. 20
C. PLINIVS CORNELIO TACITO SVO S.

Frequensmihi disputatio est cum quodam docto homine et peritocuinihil aeque in causis agendis ut breuitas placet.

Quam egocustodiendam esse confiteorsi causa permittat:

alioquipraeuaricatio est transire dicendapraeuaricatio etiam cursim etbreuiter attingere quae sint inculcandainfigendarepetenda.

Namplerisque longiore tractatu uis quaedam et pondus acceditutquecorpori ferrumsic oratio animo non ictu magis quammorâ imprimitur.

Hic illemecum auctoritatibus agit ac mihi ex Graecis orationes Lysiaeostentatex nostris Gracchorum Catonisquequorum saneplurimae sunt circumcisae et breues:

ego Lysiae DemosthenenAeschinenHyperiden multosque praetereaGracchis etCatoni PollionemCaesaremCaeliumin primisM.~Tullium opponocuius oratio optima fertur esse quaemaxima.

Ethercule ut aliae bonae res ita bonuslibermelior estquisque quo maior.

Vides utstatuassignapicturashominum denique multorumque animaliumformasarborum etiamsi modo sint decoraenihil magisquam amplitudo commendet.

Idemorationibus euenit;

quin etiamuoluminibus ipsis auctoritatem quandam et pulchritudinem adicitmagnitudo.

Haec illemultaque aliaquae a me in eandem sententiam solent diciutest in disputando incomprehensibilis et lubricusita eludit utcontendat hos ipsosquorum orationibus nitarpaucioradixisse quam ediderint.

Ego contraputo.

Testessunt multae multorum orationes et Ciceronis pro Murena proVarenoin quibus breuis et nuda quasi subscriptio quorundamcriminum solis titulis indicatur.

Ex hisadparet illum permulta dixissecum ederet omisisse.

Idem proCluentio ait se totam causam uetere instituto solum perorasseetpro
C. Cornelio quadriduo egissene dubitare possimusquaeper plures dies (ut necesse erat) latius dixeritpostearecisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unumtamen coartasse.

At aliudest actio bonaaliud oratio.

Scio nonnullisita uiderised ego (forsitan fallar) persuasum habeo possefieri ut sit actio bona quae non sit bona orationon possenon bonam actionem esse quae sit bona oratio.

Est enimoratio actionis exemplar et quasi a)rxe/tupon.

Ideo inoptima quaque mille figuras extemporales inuenimusin iisetiam quas tantum editas scimusut in Verrem:

'artificemquem? quemnam? recte admones; Polyclitum esse dicebant.'

Sequiturergo ut actio sit absolutissimaquae maxime orationissimilitudinem expresseritsi modo iustum et debitum tempusaccipiat;

quod sinegeturnulla oratoris maxima iudicis culpa est.

Adsunthuic opinioni meae legesquae longissima tempora largiuntur necbreuitatem dicentibus sed copiam (hoc est diligentiam) suadent;

quampraestare nisi in angustissimis causis non potest breuitas.

Adiciam quodme docuit ususmagister egregius.

Frequenteregifrequenter iudicauifrequenter in consilio fui:

aliudalios mouetac plerumque paruae res maximas trahunt.

Varia sunthominum iudiciauariae uoluntates.

Inde quieandem causam simul audieruntsaepe diuersuminterdumidem sed ex diuersis animi motibus sentiunt.

Praetereasuae quisque inuentioni fauetet quasi fortissimumamplectiturcum ab alio dictum est quod ipse praeuidit.

Omnibusergo dandum est aliquid quod teneantquod agnoscant.

Dixitaliquando mihi Reguluscum simul adessemus:

'Tuomnia quae sunt in causa putas exsequenda;

egoiugulum statim uideohunc premo.'

Premitsane quod elegitsed in eligendo frequenter errat.

Respondiposse fieriut genu esset aut talusubi ille iugulum putaret.

Ategoinquamqui iugulum perspicere non possumomniapertemptoomnia experiorpa/nta denique li/qon kinw=;

utque incultura agri non uineas tantumuerum etiam arbustanecarbusta tantum uerum etiam campos curo et exerceoutque inipsis campis non faraut siliginem solamsed hordeumfabamceteraque legumina serosic in actione plura quasi semina latiusspargout quae prouenerint colligam.

Neque enimminus imperspicuaincertafallacia sunt iudicum ingenia quamtempestatum terrarumque.

Nec mepraeterit summum oratorem Periclen sic a comico Eupolidelaudari:

pro\j de/g' au)tou= tw= ta/xei peiqw/ tij e)peka/qhto toi=sixei/lesin. ou(/twj e)kh/leikai\ mo/noj tw=n r(hto/rwn to\ke/ntron e)gkate/leipe toi=j a)krowme/noij.

Verum huicipsi Pericli nec illa peiqw\ nec illud e)kh/lei breuitateuel uelocitate uel utrâque (differunt enim) sinefacultate summa contigisset.

Namdelectarepersuadere copiam dicendi spatiumquedesideratrelinquere uero aculeum in audientium animis isdemum potest qui non pungit sed infigit.

Adde quaede eodem Pericle comicus alter:

h)/strapt'e)bro/ntasuneku/ka th\n *(ella/da.

Non enimamputata oratio et abscisased lata et magnifica etexcelsa tonatfulguratomnia denique perturbat ac miscet.

'Optimustamen modus est': quis negat?

sed nonminus non seruat modum qui infra rem quam qui supraquiadstrictius quam qui effusius dicit.

Itaqueaudis frequenter ut illud:

'immodiceet redundanter'ita hoc:

'ieiune etinfirme'.

Aliusexcessisse materiamalius dicitur non implesse.

Aequeuterquesed ille imbecillitatehic uiribus peccat;

quodcerte etsi non limatiorismaioris tamen ingeni uitium est.

Necuero cum haec dico illum Homericum a)metroeph= probosedhunc:

kai\e)/pea nifa/dessin e)oiko/ta xeimeri/hsinnon quia non et illemihi ualdissime placeat:

pau=rame/na)lla\ ma/la lige/wj:

si tamendetur electioillam orationem similem niuibus hibernisid estcrebram et adsiduam sed et largampostremo diuinam etcaelestem uolo.

'At estgratior multis actio breuis.'

Estsedinertibus quorum delicias desidiamque quasi iudiciumrespicere ridiculum est.

Nam sihos in consilio habeasnon solum satius breuiter diceresedomnino non dicere.

Haec estadhuc sententia meaquam mutabo si dissenseris tu;

sedplane cur dissentias explices rogo.

Quamuisenim cedere auctoritati tuae debeamrectius tamen arbitror intanta re ratione quam auctoritate superari.

Proindesinon errare uideorid ipsum quam uoles breui epistulâsedtamen scribe (confirmabis enim iudicium meum);

sierrarolongissimam para.

Numcorrupi tequi tibi si mihi accederes breuis epistulaenecessitatemsi dissentireslongissimae imposui?

Vale.

I. 21
C. PLINIVS PLINIO PATERNO SVO S.

Ut animitui iudicio sic oculorum plurimum tribuonon quiamultum (ne tibi placeas) sed quia tantum quantum ego sapis;

quamquamhoc quoque multum est.

Omissisiocis credo decentes esse seruosqui sunt empti mihi exconsilio tuo.

Superest utfrugi sintquod de uenalibus melius auribus quamoculis iudicatur.

Vale.

I. 22
C. PLINIVS CATILIO SEVERO SVO S.

Diu iam inurbe haereo et quidem attonitus.

Perturbatme longa et pertinax ualetudo Titi Aristonisquem singulariteret miror et diligo.

Nihil estenim illo grauiussanctiusdoctiusut mihi non unus homo sedlitterae ipsae omnesque bonae artes in uno homine summumpericulum adire uideantur.

Quamperitus ille et priuati iuris et publici!

quantumrerumquantum exemplorumquantum antiquitatis tenet!

Nihilest quod discere uelis quod ille docere non possit;

mihicerte quotiens aliquid abditum quaeroille thesaurus est.

Iam quantasermonibus eius fidesquanta auctoritasquam pressa et decoracunctatio!

quidest quod non statim sciat?

Et tamenplerumque haesitatdubitatdiuersitate rationumquas acrimagnoque iudicio ab origine causisque primis repetitdiscernitexpendit.

Adhoc quam parcus in uictuquam modicus in cultu!

Soleo ipsumcubiculum illius ipsumque lectum ut imaginem quandam priscaefrugalitatis adspicere.

Ornathaec magnitudo animiquae nihil ad ostentationemomniaad conscientiam refert recteque facti non ex populi sermonemercedemsed ex facto petit.

Insumma non facile quemquam ex istis qui sapientiae studiumhabitu corporis praeferunthuic uiro comparabis.

Non quidemgymnasia sectatur aut porticusnec disputationibus longis aliorumotium suumque delectatsed in toga negotiisque uersaturmultosaduocationeplures consilio iuuat.

Neminitamen istorum castitatepietateiustitiafortitudine etiamprimo loco cesserit.

Mirareris siinteressesquâ patientiâ hanc ipsam ualetudinemtoleretut dolori resistatut sitim differatutincredibilem febrium ardorem immotus opertusque transmittat.

Nuper mepaucosque mecumquos maxime diligitaduocauit rogauitqueutmedicos consuleremus de summa ualetudinisut si essetinsuperabilis sponte exiret e uita;

si tantumdifficilis et longaresisteret maneretque:

dandumenim precibus uxorisdandum filiae lacrimisdandum etiamnobis amicisne spes nostrassi modo non essentinanesuoluntariâ morte desereret. Id ego arduum inprimis et praecipua laude dignum puto.

Nam impetuquodam et instinctu procurrere ad mortem commune cummultisdeliberare uero et causas eius expendereutquesuaserit ratiouitae mortisque consilium uel suscipere uelponere ingentis est animi.

Et mediciquidem secunda nobis pollicentur:

superest utpromissis deus adnuat tandemque me hac sollicitudine exsoluat;

quâliberatus Laurentinum meumhoc est libellos etpugillaresstudiosumque otium repetam.

Nuncenim nihil legerenihil scribere aut adsidenti uacat autanxio libet.

Habes quidtimeamquid optemquid etiam in posterum destinem:

tu quidegerisquid agasquid uelis agere inuicem nobissedlaetioribus epistulis scribe.

Eritconfusioni meae non mediocre solaciumsi tu nihil quereris.

Vale.

I. 23
C. PLINIVS POMPEIO FALCONI SVO S.

Consulis anexistimem te in tribunatu causas agere debere.

Plurimumrefertquid esse tribunatum putesinanem umbram et sinehonore nomen an potestatem sacrosanctamet quam in ordinemcogi ut a nullo ita ne a se quidem deceat.

Ipse cumtribunus essemerrauerim fortasse qui me essealiquid putauised tamquam essem abstinui causis agendis:

primumquod deforme arbitrabarcui adsurgere cui loco cedere omnesoporterethunc omnibus sedentibus stareet qui iubere possettacere quemcumquehuic silentium clepsydrâ indicietquem interfari nefas essethunc etiam conuicia audire et siinulta pateretur inertemsi ulcisceretur insolentem uideri.

Erat hicquoque aestus ante oculossi forte me adpellasset uel ille cuiadessemuel ille quem contraintercederem et auxiliumferrem an quiescerem sileremqueet quasi eiurato magistratupriuatum ipse me facerem.

Hisrationibus motus malui me tribunum omnibus exhibere quampaucis aduocatum.

Sedtu (iterum dicam) plurimum interest quid esse tribunatumputesquam personam tibi imponas;

quaesapienti uiro ita aptanda est ut perferatur.

Vale.

I. 24
C. PLINIVS BAEBIO HISPANO SVO S.

Tranquilluscontubernalis meus uult emere agellumquem uenditare amicustuus dicitur.

Rogocuresquanti aequum est emat;

ita enimdelectabit emisse.

Nam malaemptio semper ingrataeo maxime quod exprobrare stultitiamdomino uidetur.

In hocautem agellosi modo adriserit pretiumTranquilli meistomachum multa sollicitantuicinitas urbisopportunitasuiaemediocritas uillaemodus rurisqui auocet magisquam distringat.

Scholasticisporro dominisut hic estsufficit abunde tantum soliutreleuare caputreficere oculosreptare per limitem unamquesemitam terere omnesque uiteculas suas nosse et numerarearbusculas possint.

Haec tibiexposuiquo magis sciresquantum esset ille mihiego tibidebiturussi praediolum istudquod commendatur hisdotibustam salubriter emerit ut paenitentiae locum nonrelinquat.

Vale.

LIBERPRIMVS

I. 1

II. 1
C. PLINIVS ROMANO SVO S.

Postaliquot annos insigne atque etiam memorabile populi Romani oculisspectaculum exhibuit publicum funus Vergini Rufimaximi etclarissimi ciuisperinde felicis.

Trigintaannis gloriae suae superuixit; legit scripta de se carminalegithistorias et posteritati suae interfuit.

Perfunctusest tertio consulatuut summum fastigium priuati hominisimpleretcum principis noluisset.

Caesaresquibus suspectus atque etiam inuisus uirtutibus fuerateuasitreliquit incolumem optimum atque amicissimumtamquam ad hunc ipsumhonorem publici funeris reseruatus.

Annumtertium et octogensimum excessit in altissima tranquillitatepariueneratione.

Usus estfirmâ ualetudinenisi quod solebant ei manus tremerecitradolorem tamen.

Aditustantum mortis durior longiorquesed hic ipse laudabilis.

Nam cumuocem praepararet acturus in consulatu principi gratiasliber quemforte acceperat grandioremet seni et stanti ipso pondere elapsusest.

Hunc dumsequitur colligitqueper leue et lubricum pauimentum fallenteuestigio cecidit coxamque fregitquae parum aptecollocata reluctante aetate male coiit.

Huius uiriexsequiae magnum ornamentum principi magnum saeculo magnumetiam foro et rostris attulerunt.

Laudatusest a consule Cornelio Tacito;

nam hicsupremus felicitati eius cumulus accessitlaudatoreloquentissimus.

Et illequidem plenus annis abitplenus honoribusillis etiam quosrecusauit:

nobistamen quaerendus ac desiderandus est ut exemplar aeuipriorismihi uero praecipuequi illum non solumpublice quantum admirabar tantum diligebam;

primumquod utrique eadem regiomunicipia finitimaagri etiampossessionesque coniunctaepraeterea quod ille mihi tutorrelictus adfectum parentis exhibuit.

Sic candidatumme suffragio ornauit;

sic adomnes honores meos ex secessibus accucurritcum iam pridemeiusmodi officiis renuntiasset;

sic illodie quo sacerdotes solent nominare quos dignissimos sacerdotioiudicantme semper nominabat.

Quin etiamin hac nouissima ualetudineueritus ne forte interquinqueuiros creareturqui minuendis publicissumptibus iudicio senatus constituebanturcum illi tot amicisenes consularesque superessentme huius aetatis per quemexcusaretur elegithis quidem uerbis:

'Etiam sifilium haberemtibi mandarem.'

Quibus excausis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinu tuodefleamsi tamen fas est aut flere aut omnino mortemuocarequa tanti uiri mortalitas magis finita quam uitaest.

Viuitenim uiuetque semperatque etiam latius in memoria hominumet sermone uersabiturpostquam ab oculis recessit.

Volo tibimulta alia scriberesed totus animus in hac unacontemplatione defixus est.

VerginiumcogitoVerginium uideoVerginium iam uanisimaginibusrecentibus tamenaudioadloquorteneo;

cuifortasse ciues aliquos uirtutibus pares et habemus ethabebimusgloriâ neminem.

Vale.

II. 2
C. PLINIVS PAVLINO SVO S.

Irascornecliquet mihi an debeamsed irascor.

Scisquamsit amor iniquus interdumimpotens saepemikrai/tioj semper.

Haec tamencausa magna estnescio an iusta;

sedegotamquam non minus iusta quam magna sitgrauiterirascorquod a te tam diu litterae nullae.

Exorare mepotes uno modosi nunc saltem plurimas et longissimas miseris.

Haec mihisola excusatio ueraceterae falsae uidebuntur.

Non sumauditurus 'non eram Romae' uel 'occupatior eram';

illud enimnec di sinantut 'infirmior'.

Ipse aduillam partim studiis partim desidia fruorquorumutrumque ex otio nascitur.

Vale.

II. 3
C. PLINIVS NEPOTI SVO S.

MagnaIsaeum fama praecesseratmaior inuentus est.

Summa estfacultascopiaubertas;

dicitsemper ex temporesed tamquam diu scripserit.

SermoGraecusimmo Atticus;

praefationes tersaegracilesdulcesgraues interdumet erectae.

Poscitcontrouersias plures;

electionemauditoribus permittitsaepe etiam partes;

surgitamiciturincipit;

statimomnia ac paene pariter ad manumsensusreconditi occursantuerba sed qualia!

quaesitaet exculta.

Multalectio in subitismulta scriptio elucet.

Prohoemiaturaptenarrat apertepugnat acritercolligitfortiterornat excelse.

Postremo docetdelectatadficit;

quidmaximedubites.

Crebrae)nqumh/matacrebri syllogismicircumscripti et effectiquodstilo quoque adsequi magnum est.

Incredibilismemoria:

repetitaltius quae dixit ex temporene uerbo quidem labitur.

Ad tantame(/cin studio et exercitatione peruenit;

nam diebuset noctibus nihil aliud agit nihil audit nihil loquitur.

Annumsexagensimum excessit et adhuc scholasticus tantum est:

quo generehominum nihil aut sincerius aut simplicius aut melius.

Nosenimqui in foro uerisque litibus terimurmultummalitiae quamuis nolimus addiscimus:

schola etauditorium et ficta causa res inermis innoxia estnec minusfelixsenibus praesertim.

Nam quidin senectute feliciusquam quod dulcissimum est in iuuenta?

Quareego Isaeum non disertissimum tantumuerum etiambeatissimum iudico.

Quemtu nisi cognoscere concupiscissaxeus ferreusque es.

Proinde sinon ob alia nosque ipsosat certe ut hunc audias ueni.

NumquamnelegistiGaditanum quendam Titi Liui nomine gloriaquecommotum ad uisendum eum ab ultimo terrarum orbeuenissestatimque ut uiderat abisse?

)afilo/kaloninlitteratum iners ac paene etiam turpe estnon putare tanticognitionem quâ nulla est iucundiornullapulchriornulla denique humanior.

Dices:

'Habeohic quos legam non minus disertos.'

Etiam;

sed legendisemper occasio estaudiendi non semper.

Praetereamulto magisut uulgo dicituruiua uox adficit.

Nam licetacriora sint quae legasaltius tamen in animosedentquae pronuntiatiouultushabitusgestus etiamdicentis adfigit;

nisi uerofalsum putamus illud Aeschinisqui cum legisset Rhodiisorationem Demosthenis admirantibus cunctisadiecisse fertur:

ti/ de/ei) au)tou= tou= qhri/ou h)kou/sate; et erat Aeschines siDemostheni credimus lamprofwno/tatoj.

Fatebaturtamen longe melius eadem illa pronuntiasse ipsum qui pepererat.

Quae omniahuc tenduntut audias Isaeumuel ideo tantum ut audieris.

Vale.

II. 4
C. PLINIVS CALVINAE SVAE S.

Sipluribus pater tuus uel uni cuilibet alii quammihi debuissetfuisset fortasse dubitanduman adireshereditatem etiam uiro grauem.

Cum ueroego ductus adfinitatis officiodimissis omnibus qui nondico molestiores sed diligentiores erantcreditor solusexstiterimcumque uiuente eo nubenti tibi in dotem centummilia contulerimpraeter eam summam quam pater tuus quasi demeo dixit (erat enim soluenda de meo)magnum habes facilitatismeae pignuscuius fiduciâ debes famam defunctipudoremque suscipere.

Adquod te ne uerbis magis quam rebus horterquidquid mihipater tuus debuitacceptum tibi fieri iubebo.

Nec estquod uerearis ne sit mihi onerosa ista donatio.

Suntquidem omnino nobis modicae facultatesdignitassumptuosareditus propter condicionem agellorum nesciominor an incertior;

sed quodcessat ex reditufrugalitate suppleturex qua uelutfonte liberalitas nostra decurrit.

Quae tamenita temperanda estne nimia profusione inarescat;

sed temperandain aliisin te uero facile ei ratio constabitetiamsi modumexcesserit.

Vale.

Actionem eta te frequenter efflagitatamet a me saepe promissamexhibuitibinondum tamen totam;

adhucenim pars eius perpolitur.

Interim quaeabsolutiora mihi uidebanturnon fuit alienum iudicio tuo tradi.

His turogo intentionem scribentis accommodes.

Nihil enimadhuc inter manus habuicui maiorem sollicitudinem praestaredeberem.

Nam inceteris actionibus existimationi hominum diligentia tantum etfides nostrain hâc etiam pietas subicietur.

Inde etliber creuitdum ornare patriam etamplificare gaudemuspariterque et defensioni eiusseruimus et gloriae.

Tu tamenhaec ipsa quantum ratio exegerit reseca.

Quotiensenim ad fastidium legentium deliciasque respiciointellego nobiscommendationem et ex ipsa mediocritate libri petendam.

Idemtamen qui a te hanc austeritatem exigocogor id quoddiuersum est postulareut in plerisque frontem remittas.

Sunt enimquaedam adulescentium auribus dandapraesertim si materia nonrefragetur;

nam descriptioneslocorumquae in hoc libro frequentiores eruntnon historicetantum sed prope poetice prosequi fas est.

Quod tamensi quis exstiteritqui putet nos laetius fecisse quamorationis seueritas exigathuius (ut itadixerim) tristitiam reliquae partes actionis exorare debebunt.

Adnisicerte sumusut quamlibet diuersa genera lectorum per pluresdicendi species teneremusac sicut ueremurne quibusdampars aliqua secundum suam cuiusque naturam nonprobeturita uidemur posse confidereut uniuersitatemomnibus uarietas ipsa commendet.

Nam etin ratione conuiuiorumquamuis a plerisque cibis singulitemperemustotam tamen cenam laudare omnes solemusnecea quae stomachus noster recusatadimunt gratiam illis quibuscapitur.

Atque haecego sic accipi uolonon tamquam adsecutum esse me credamsedtamquam adsequi laborauerimfortasse non frustrasi modo tucuram tuam admoueris interim istismox iis quae sequuntur.

Dices tenon posse satis diligenter id facerenisi prius totam actionemcognoueris:

fateor.

Inpraesentia tamen et ista tibi familiariora fientet quaedam exhis talia erunt ut per partes emendari possint.

Etenimsiauulsum statuae caput aut membrum aliquod inspiceresnon tuquidem ex illo posses congruentiam aequalitatemquedeprendereposses tamen iudicarean id ipsum satis elegansesset;

nec aliaex causa principiorum libri circumferunturquam quiaexistimatur pars aliqua etiam sine ceteris esse perfecta.

Longius meprouexit dulcedo quaedam tecum loquendi;

sed iamfinem faciam ne modumquem etiam orationi adhibendum putoinepistula excedam.

Vale.

II. 6

C. PLINIVSAVITO SVO S.

Longumest altius repetere nec refertquemadmodum acciderituthomo minime familiaris cenarem apud quendamut sibiuidebaturlautum et diligentemut mihisordidum simul etsumptuosum.

Nam sibiet paucis opima quaedamceteris uilia et minuta ponebat.

Vinum etiamparuolis lagunculis in tria genera discripseratnon utpotestas eligendised ne ius esset recusandialiud sibi etnobisaliud minoribus amicis (nam gradatim amicoshabet)aliud suis nostrisque libertis.

Animaduertit quimihi proximus recumbebatet an probarem interrogauit.

Negaui.

'Tu ergo'inquit 'quam consuetudinem sequeris?'

'Eademomnibus pono;

ad cenamenimnon ad notam inuito cunctisque rebus exaequoquosmensâ et toro aequaui.'

'Etiamnelibertos?'

'Etiam;

conuictoresenim tuncnon libertos puto.'

Et ille:

'Magnotibi constat.'

'Minime.'

'Qui fieripotest?'

'Quiascilicet liberti mei non idem quod ego bibuntsed idemego quod liberti.'

Ethercule si gulae temperesnon est onerosum quo utarisipse communicare cum pluribus.

Illa ergoreprimendailla quasi in ordinem redigenda estsi sumptibusparcasquibus aliquanto rectius tuâ continentiâ quamalienâ contumeliâ consulas.

Quorsushaec?

netibioptimae indolis iuueniquorundam in mensa luxuriaspecie frugalitatis imponat.

Conuenitautem amori in te meoquotiens tale aliquid incideritsubexemplo praemonerequid debeas fugere.

Igiturmemento nihil magis esse uitandum quam istam luxuriae etsordium nouam societatem;

quae cumsint turpissima discreta ac separataturpius iunguntur.

Vale.

Here asenatu Vestricio Spurinnae principe auctore triumphalisstatua decreta estnon ita ut multisqui numquam inacie steteruntnumquam castra uideruntnumquam deniquetubarum sonum nisi in spectaculis audieruntuerum utillisqui decus istud sudore et sanguine etfactis adsequebantur.

Nam Spurinna Bructerumregem ui et armis induxit in regnumostentatoquebello ferocissimam gentemquod est pulcherrimum uictoriaegenusterrore perdomuit.

Et hocquidem uirtutis praemiumillud solaciumdoloris accepitquod filio eius Cottioquem amisitabsenshabitus est honor statuae.

Rarum idin iuuene;

sed paterhoc quoque merebaturcuius grauissimo uulneri magno aliquofomento medendum fuit.

Praeterea Cottiusipse tam clarum specimen indolis dederatut uita eiusbreuis et angusta debuerit hâc uelut immortalitateproferri.

Nam tantaei sanctitasgrauitasauctoritas etiamut posset senes illosprouocare uirtutequibus nunc honore adaequatus est.

Quo quidemhonorequantum ego interpretornon modo defuncti memoriaedolori patrisuerum etiam exemplo prospectum est.

Acuent adbonas artes iuuentutem adulescentibus quoquedigni sintmodotanta praemia constituta;

acuentprincipes uiros ad liberos suscipiendos et gaudia exsuperstitibus et ex amissis tam gloriosa solacia.

His excausis statuâ Cotti publice laetornec priuatimminus.

Amauiconsummatissimum iuuenem tam ardenter quam nuncimpatienter requiro.

Erit ergopergratum mihi hanc effigiem eius subinde intuerisubinderespiceresub hac consistere praeter hanc commeare.

Etenim sidefunctorum imagines domi positae dolorem nostrumleuantquanto magis hae quibus in celeberrimo loco non modospecies et uultus illorumsed honor etiam et gloria refertur!

Vale.

II.8     
C. PLINIVS CANINIO SVO S.

Studes anpiscaris an uenaris an simul omnia?

Possuntenim omnia simul fieri ad Larium nostrum.

Nam lacuspiscemferas siluae quibus lacus cingiturstudia altissimusiste secessus adfatim suggerunt.

Sed siueomnia simul siue aliquid facisnon possum dicere

'inuideo';

angortamen non et mihi licerequi sic concupisco utaegri uinumbalineafontes.

Numquamne hosartissimos laqueossi soluere negaturabrumpam?

Numquamputo.

Nam ueteribusnegotiis noua accrescuntnec tamen priora peraguntur: totnexibustot quasi catenis maius in dies occupationum agmenextenditur.

Vale

. II.9     
C. PLINIVS APOLLINARI SVO S.

Anxium meet inquietum habet petitio Sexti Eruci mei.

Adficiorcurâ etquam pro me sollicitudinem non adiiquasipro me altero patior;

etalioqui meus pudormea existimatiomea dignitas indiscrimen adducitur.

Ego Sextolatum clauum a Caesare nostroego quaesturam impetraui;

meosuffragio peruenit ad ius tribunatus petendiquem nisiobtinet in senatuuereor ne decepisse Caesarem uidear.

Proinde adnitendumest mihiut talem eum iudicent omnesqualem esse princepsmihi credidit.

Quaecausa si studium meum non incitaretadiutum tamen cuperemiuuenem probissimumgrauissimumeruditissimumomni deniquelaude dignissimumet quidem cum tota domo.

Nam paterei Erucius Clarusuir sanctusantiquusdisertusatque inagendis causis exercitatusquas summa fidepariconstantianec uerecundia minore defendit.

Habetauunculum
C. Septiciumquo nihil ueriusnihilsimpliciusnihil candidiusnihil fidelius noui.

Omnesme certatim et tamen aequaliter amantomnibus nuncego in uno referre gratiam possum.

Itaque prensoamicossupplicoambiodomos stationesquecircumeoquantumque uel auctoritate uel gratiâualeamprecibus experiorteque obsecro ut aliquam onerismei partem suscipere tanti putes.

Reddamuicem si reposcesreddam et si non reposces.

Diligeriscolerisfrequentaris:

ostendemodo uelle tenec deerunt qui quod tu uelis cupiant.

Vale.

II.10     
C. PLINIVS OCTAVIO SVO S.

Hominem tepatientem uel potius durum ac paene crudelemqui taminsignes libros tam diu teneas!

Quousque ettibi et nobis inuidebistibi maxima laudenobis uoluptate?

Sine perora hominum ferantur isdemque quibus lingua Romanaspatiis peruagentur.

Magna etiam longa exspectatio estquam frustrari adhuc etdifferre non debes.

Enotueruntquidam tui uersuset inuito te claustra sua refregerunt.

Hos nisiretrahis in corpusquandoque ut errones aliquem cuiusdicantur inuenient.

Habe anteoculos mortalitatema qua adserere te hoc unomonimento potes;

nam ceterafragilia et caduca non minus quam ipsi homines occiduntdesinuntque.

Dicesutsoles:

'Amici meiuiderint.'

Optoequidem amicos tibi tam fidelestam eruditostam laboriososuttantum curae intentionisque suscipere et possint etuelintsed dispice ne sit parum prouidumsperare exaliis quod tibi ipse non praestes.

Et deeditione quidem interim ut uoles:

recitasaltem quo magis libeat emittereutque tandem percipiasgaudiumquod ego olim pro te non temere praesumo.

Imaginorenim qui concursusquae admiratio tequi clamor quodetiam silentium maneat;

quoegocum dico uel recitonon minus quam clamore delectorsitmodo silentium acre et intentumet cupidum ulterioraaudiendi.

Hoc fructutanto tam parato desine studia tua infinita istacunctatione fraudare;

quae cummodum excedituerendum est ne inertiae et desidiae ueletiam timiditatis nomen accipiat.

Vale.

II.11     
C. PLINIVS ARRIANO SVO S.

Solet essegaudio tibisi quid acti est in senatu dignum ordine illo.

Quamuisenim quietis amore secesserisinsidet tamen animo tuo maiestatispublicae cura.

Accipeergo quod per hos dies actum estpersonae claritatefamosumseueritate exempli salubrerei magnitudine aeternum.

MariusPriscus accusantibus Afris quibus pro consule praefuitomissadefensione iudices petiit.

Ego etCornelius Tacitusadesse prouincialibusiussiexistimauimus fidei nostrae conuenire notum senatuifacere excessisse Priscum immanitate et saeuitiâcrimina quibus dari iudices possentcum ob innocentescondemnandosinterficiendos etiampecunias accepisset.

ResponditFronto Catius deprecatusque estne quid ultra repetundarumlegem quaerereturomniaque actionis suae uela uir mouendarumlacrimarum peritissimus quodam uelut uento miserationis impleuit.

Magnacontentiomagni utrimque clamores aliis cognitionem senatuslege conclusamaliis liberam solutamque dicentibusquantumqueadmisisset reustantum uindicandum.

Nouissimeconsul designatus Iulius Feroxuir rectus et sanctusMarioquidem iudices interim censuit dandoseuocandos autem quibusdiceretur innocentium poenas uendidisse.

Quaesententia non praeualuit modosed omnino post tantasdissensiones fuit sola frequensadnotatumqueexperimentisquod fauor et misericordia acres et uehementesprimos impetus habentpaulatim consilio et ratione quasirestincta considunt.

Undeeuenit utquod multi clamore permixto tuenturnemotacentibus ceteris dicere uelit;

patescitenimcum separaris a turbacontemplatio rerum quae turbâteguntur.

Venerunt quiadesse erant iussiVitellius Honoratus et Flauius Marcianus;

exquibus Honoratus trecentis milibus exsilium equitisRomani septemque amicorum eius ultimam poenamMarcianus uniusequitis Romani septingentis milibus plura supplicia arguebaturemisse;

erat enimfustibus caesusdamnatus in metallumstrangulatus in carcere.

SedHonoratum cognitioni senatûs mors opportunasubtraxitMarcianus inductus est absente Prisco.

ItaqueTuccius Cerialis consularis iure senatorio postulauitutPriscus certior fieretsiue quia miserabiliorem siue quiainuidiosiorem fore arbitrabatursi praesensfuissetsiue (quod maxime credo) quia aequissimumerat commune crimen ab utroque defendiet si dilui nonpotuisset in utroque puniri.

Dilata resest in proximum senatumcuius ipse conspectus augustissimusfuit.

Princepspraesidebat (erat enim consul)ad hoc Ianuarius mensis cumcetera tum praecipue senatorum frequentia celeberrimus;

praeterea causaeamplitudo auctaque dilatione exspectatio et famainsitumquemortalibus studium magna et inusitata noscendiomnes undiqueexciuerat.

Imaginare quaesollicitudo nobisqui metusquibus super tanta re in illocoetu praesente Caesare dicendum erat.

Equidem insenatu non semel egiquin immo nusquam audiri benignius soleo:

tunc metamen ut noua omnia nouo metu permouebant.

Obuersabatur praeterilla quae supra dixi causae difficultas:

stabat modoconsularismodo septemuir epulonumiam neutrum.

Erat ergoperquam onerosum accusare damnatumquem ut premebatatrocitas criminisita quasi peractae damnationismiseratio tuebatur.

Utcumquetamen animum cogitationemque collegicoepi dicere nonminore audientium adsensu quam sollicitudine mea.

Dixi horispaene quinque;

nam duodecimclepsydrisquas spatiosissimas acceperamsunt additaequattuor.

Adeo illaipsaquae dura et aduersa dicturo uidebantursecunda dicentifuerunt.

Caesarquidem tantum mihi studiumtantam etiam curam (nimium estenim dicere sollicitudinem) praestititut libertum meum postme stantem saepius admoneret uoci laterique consuleremcumme uehementius putaret intendiquam gracilitas mea perpetiposset.

Responditmihi pro Marciano Claudius Marcellinus.

Missusdeinde senatus et reuocatus in posterum;

neque enimiam incohari poterat actionisi ut noctis interuentuscinderetur.

Posterodie dixit pro Mario Saluius Liberalisuir subtilisdispositusacerdisertus;

in illauero causa omnes artes suas protulit.

ResponditCornelius Tacitus eloquentissime etquod eximium orationi eiusinestsemnw=j.

Dixit proMario rursus Fronto Catius insigniterutque iam locus illeposcebatplus in precibus temporis quam indefensione consumpsit.

Huiusactionem uespera inclusitnon tamen sic ut abrumperet.

Itaque intertium diem probationes exierunt.

Iam hocipsum pulchrum et antiquumsenatum nocte dirimitriduouocaritriduo contineri.

CornutusTertullus consul designatusuir egregius et pro ueritatefirmissimuscensuit septingenta milia quae acceperatMarius aerario inferendaMario urbe ItaliâqueinterdicendumMarciano hoc amplius Africâ.

In finesententiae adiecitquod ego et Tacitus iniunctâaduocatione diligenter et fortiter functi essemusarbitrarisenatum ita nos fecisse ut dignum mandatis partibus fuerit.

Adsenseruntconsules designatiomnes etiam consulares usque ad PompeiumCollegam:

ille etseptingenta milia aerario inferenda et Marcianum in quinquenniumrelegandumMarium repetundarum poenae quam iam passusesset censuit relinquendum.

Erant inutrâque sententiâ multifortasse etiam plures inhâc uel solutiore uel molliore.

Nam quidamex illis quoquequi Cornuto uidebantur adsensihunc quipost ipsos censuerat sequebantur.

Sed cumfieret discessioqui sellis consulum adstiterantin Cornutisententiam ire coeperunt.

Tumilli qui se Collegae adnumerari patiebantur indiuersum transierunt;

Collegacum paucis relictus.

Multumpostea de impulsoribus suispraecipue de Regulo questusestqui se in sententia quam ipse dictauerat deseruisset.

Estalioqui Regulo tam mobile ingeniumut plurimumaudeatplurimum timeat.

Hic finiscognitionis amplissimae.

Superesttamen litou/rgion non leueHostilius Firminus legatus MariPrisciqui permixtus causae grauiter uehementerque uexatusest.

Nam etrationibus Marcianiet sermone quem ille habuerat in ordineLepcitanorumoperam suam Prisco ad turpissimum ministeriumcommodassestipulatusque de Marciano quinquaginta miliadenariorum probabaturipse praeterea accepisse sestertia decemmilia foedissimo quidem titulonomine unguentariiquititulus a uita hominis compti semper et pumicati nonabhorrebat.

Placuit censenteCornuto referri de eo proximo senatu;

tuncenimcasu an conscientiâafuerat.

Habes resurbanas;

inuicemrusticas scribe.

Quidarbusculae tuaequid uineaequid segetes aguntquid ouesdelicatissimae?

Insummanisi aeque longam epistulam reddisnon est quod posteanisi breuissimam exspectes.

Vale.

II.12     
C. PLINIVS ARRIANO SVO S.

litou/rgionilludquod superesse Mari Prisci causae proximescripseramnescio an satiscircumcisum tamen et adrasumest.

Firminus inductusin senatum respondit crimini noto.

Secutaesunt diuersae sententiae consulum designatorum.

CornutusTertullus censuit ordine mouendumAcutius Nerua insortitione prouinciae rationem eius non habendam.

Quaesententia tamquam mitior uicitcum sit alioqui duriortristiorque.

Quid enimmiserius quam exsectum et exemptum honoribus senatoriislaboreet molestiâ non carere?

quidgrauius quam tantâ ignominiâ adfectum non insolitudine latêresed in hac altissimaspecula conspiciendum se monstrandumque praebere?

Praeterea quidpublice minus aut congruens aut decorum?

notatum asenatu in senatu sedereipsisque illis a quibus sitnotatus aequari;

summotum aproconsulatu quia se in legatione turpiter gesseratdeproconsulibus iudicaredamnatumque sordium uel damnarealios uel absoluere!

Sed hocpluribus uisum est.

Numeranturenim sententiaenon ponderantur;

nec aliudin publico consilio potest fieriin quo nihil est taminaequale quam aequalitas ipsa.

Nam cumsit impar prudentiapar omnium ius est.

Impleuipromissum priorisque epistulae fidem exsoluiquam ex spatiotemporis iam recepisse te colligo;

nam etfestinanti et diligenti tabellario dedinisi quidimpedimenti in uia passus est.

Tuae nuncpartesut primum illamdeinde hanc remunererislitterisquales istinc redire uberrimae possunt.

Vale.

II.13     
C. PLINIVS PRISCO SVO S.

Ettu occasiones obligandi me auidissime amplecterisetego nemini libentius debeo.

Duabusergo de causis a te potissimum petere constituiquodimpetratum maxime cupio.

Regisexercitum amplissimum:

hinctibi beneficiorum larga materialongum praeterea tempusquoamicos tuos exornare potuisti.

Conuertere adnostros nec hos multos.

Malles tuquidem multos;

sed meaeuerecundiae sufficit unus aut alterac potius unus.

Is eritVoconius Romanus.

Paterei in equestri gradu clarusclarior uitricusimmo pateralius (nam huic quoque nomini pietate successit)mater eprimis.

Ipse citeriorisHispaniae (scis quod iudicium prouinciae illiusquanta sitgrauitas) flamen proxime fuit.

Huncegocum simul studeremusarte familiariterque dilexi;

ille meusin urbe ille in secessu contubernaliscum hocirc;c seria cumhocirc;c iocos miscui.

Quid enimillo aut fidelius amico aut sodale iucundius?

Mira insermonemira etiam in ore ipso uultuque suauitas.

Adhoc ingenium excelsumsubtiledulcefacileeruditum incausis agendis;

epistulasquidem scribitut Musas ipsas Latine loqui credas.

Amatur ame plurimum nec tamen uincitur.

Equidem iuuenisstatim iuueniquantum potui per aetatemauidissimecontuliet nuper ab optimo principe trium liberorumius impetraui;

quod quamquam parceet cum delectu daretmihi tamen tamquam eligeret indulsit.

Haecbeneficia mea tueri nullo modo melius quam ut augeampossumpraesertim cum ipse illa tam grate interpreteturutdum priora accipit posteriora mereatur.

Habes qualisquam probatus carusque sit nobisquem rogo pro ingenioprofortuna tua exornes.

In primisama hominem;

nam licettribuas ei quantum amplissimum potesnihil tamen amplius potesamicitiâ tuâ;

cuius esseeum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magissciresbreuiter tibi studiamoresomnem denique uitameius expressi.

Extenderempreces nisi et tu rogari diu nolles et ego totâ hocepistulâ fecissem;

rogatenim et quidem efficacissimequi reddit causas rogandi.

Vale.

II.14     
C. PLINIVS MAXIMO SVO S.

Verumopinaris:

distringorcentumuiralibus causisquae me exercent magis quam delectant.

Sunt enimpleraeque paruae et exiles;

raroincidit uel personarum claritate uel negotii magnitudineinsignis.

Adhoc pauci cum quibus iuuet dicere;

ceteri audaces atque etiammagna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huctransierunttam inreuerenter et temereut mihi Atilius nosterexpresse dixisse uideatursic in foro pueros a centumuiralibuscausis auspicariut ab Homero in scholis.

Nam hicquoque ut illic primum coepit esse quod maximum est.

Athercule ante memoriam meam (ita maiores natu solent dicere)nenobilissimis quidem adulescentibus locus erat nisi aliquoconsulari producente:

tantaueneratione pulcherrimum opus colebatur.

Nunc refractispudoris et reuerentiae claustrisomnia patent omnibusnecinducuntur sed inrumpunt.

Sequunturauditores actoribus similesconducti et redempti.

Mancepsconuenitur;

in mediabasilica tam palam sportulae quam in triclinio dantur;

ex iudicioin iudicium pari mercede transitur.

Inde iamnon inurbane Sofoklei=j uocantur a)po\ tou= sofw=j kai\kalei=sqaiisdem Latinum nomen impositum est Laudiceni;

ettamen crescit in dies foeditas utrâque linguânotata.

Here duonomenclatores mei (habent sane aetatem eorum qui nuper togassumpserint) ternis denariis ad laudandum trahebantur.

Tanticonstat ut sis disertissimus.

Hocirc;cpretiocirc; quamlibet numerosa subsellia implenturhocirc;cingens corona colligiturhocirc;c infiniti clamorescommouenturcum mesochorus dedit signum.

Opus estenim signo apud non intellegentesne audientes quidem;

nam pleriquenon audiuntnec ulli magis laudant.

Siquando transibis per basilicam et uoles scirequo modoquisque dicatnihil est quod tribunal ascendasnihil quodpraebeas aurem;

facilisdiuinatio:

scito eumpessime dicerequi laudabitur maxime.

Primus huncaudiendi morem induxit Larcius Licinushactenus tamen utauditores corrogaret.

Itacerte ex Quintiliano praeceptore meo audisse me memini.

Narrabatille:

'AdsectabarDomitium Afrum.

Cum apudcentumuiros diceret grauiter et lente (hoc enim illi actionisgenus erat)audit ex proximo immodicum insolitumque clamorem.

Admiratusreticuit;

ubisilentium factum estrepetit quod abruperat.

Iterumclamoriterum reticuitet post silentium coepit.

Idemtertio.

Nouissime quisdiceret quaesiit.

Responsumest:

"Licinus."

Tumintermissâ causâ "Centumuiri" inquit"hocartificium perit."'

Quodalioqui perire incipiebat cum perisse Afro uidereturnuncuero prope funditus exstinctum et euersum est.

Pudetreferre quae quam fracta pronuntiatione dicanturquibus quamteneris clamoribus excipiantur.

Plausustantum ac potius sola cymbala et tympana illiscanticis desunt:

ululatusquidem (neque enim alio uocabulo potest exprimi theatrisquoque indecora laudatio) large supersunt.

Nos tamenadhuc et utilitas amicorum et ratio aetatis moratur acretinet;

ueremurenim ne forte non has indignitates reliquissesed laboremfugisse uideamur.

Sumustamen solito rarioresquod initium est gradatim desinendi.

Vale.

II.15     
C. PLINIVS VALERIANO SVO S.

Quo modote ueteres Marsi tui?

quomodo emptio noua?

Placentagripostquam tui facti sunt?

Rarum idquidem;

nihil enimaeque gratum est adeptis quam concupiscentibus.

Me praediamaterna parum commode tractantdelectant tamen ut maternaetalioqui longâ patientiâ occallui.

Habenthunc finem adsiduae querellaequod queri pudet.

Vale.

II.16     
C. PLINIVS ANNIO SVO S.

Tuquidem pro cetera tua diligentia admones me codicillosAcilianiqui me ex parte instituit heredempro non scriptishabendosquia non sint confirmati testamento;

quod iusne mihi quidem ignotum estcum sit iis etiam notumqui nihilaliud sciunt.

Sed egopropriam quandam legem mihi dixiut defunctorumuoluntatesetiamsi iure deficerenturquasi perfectas tuerer.

Constatautem codicillos istos Aciliani manu scriptos.

Licet ergonon sint confirmati testamentoa me tamen ut confirmatiobseruabunturpraesertim cum delatori locus non sit.

Nam siuerendum esset ne quod ego dedissem populuseriperetcunctantior fortasse et cautior esse deberem;

cum ueroliceat heredi donarequod in hereditate subseditnihil estquod obstet illi meae legicui publicae leges non repugnant.

Vale.

II.17     
C. PLINIVS GALLO SVO S.

Miraris curme Laurentinum uel (si ita mauis)Laurens meum tantoopere delectet;

desinesmiraricum cognoueris gratiam uillaeopportunitatemlocilitoris spatium.

Decemseptem milibus passuum ab urbe secessitut peractis quaeagenda fuerint saluo iam et composito die possis ibi manere.

Aditur nonunâ uiâ;

nam etLaurentina et Ostiensis eodem feruntsed Laurentina a quartodecimo lapideOstiensis ab undecimo relinquenda est.

Utrimqueexcipit iter aliquâ ex parte harenosumiunctis paulograuius et longiusequo breue et molle.

Varia hincatque inde facies;

nam modooccurrentibus siluis uia coartaturmodo latissimispratis diffunditur et patescit;

multigreges ouiummulta ibi equorum boum armentaquae montibushieme depulsa herbis et tepore uerno nitescunt.

Villausibus capaxnon sumptuosa tutela.

Cuius inprima parte atrium fruginec tamen sordidum;

deinde porticûsin D litterae similitudinem circumactaequibus paruola sedfestiua area includitur.

Egregiumhae aduersus tempestates receptaculum;

nam specularibus ac multomagis imminentibus tectis muniuntur.

Est contramedias cauaedium hilaremox triclinium satis pulchrumquod inlitus excurrit ac si quando Africo mare impulsum estfractisiam et nouissimis fluctibus leuiter adluitur.

Undiqueualuas aut fenestras non minores ualuis habet atque ita alateribusa fronte quasi tria maria prospectat;

atergo cauaediumporticumareamporticum rursusmox atriumsiluaset longinquos respicit montes.

Huius alaeua retractius paulo cubiculum est amplumdeinde aliudminus quod alterâ fenestrâ admittitorientemoccidentem alterâ retinet;

hac etsubiacens mare longius quidem sed securius intuetur.

Huiuscubiculi et triclinii illius obiectu includitur angulusquipurissimum solem continet et accendit.

Hochibernaculumhoc etiam gymnasium meorum est;

ibi omnessilent uentiexceptis qui nubilum inducuntet serenum antequam usum loci eripiunt.

Adnectiturangulo cubiculum in hapsida curuatumquod ambitumsolis fenestris omnibus sequitur.

Parietieius in bibliothecae speciem armarium insertum estquod nonlegendos libros sed lectitandos capit.

Adhaeretdormitorium membrum transitu interiacentequi suspensus ettubulatus conceptum uaporem salubri temperamento hucilluc digerit et ministrat.

Reliquapars lateris huius seruorum libertorumqueusibus detineturplerisque tam mundisut accipere hospitespossint.

Ex aliolatere cubiculum est politissimum;

deinde uelcubiculum grande uel modica cenatioquae plurimo soleplurimomari lucet;

post hanccubiculum cum procoetonealtitudine aestiuummunimentishibernum;

est enimsubductum omnibus uentis.

Huiccubiculo aliud et procoeton communi pariete iunguntur.

Inde balineicella frigidaria spatiosa et effusacuius in contrariisparietibus duo baptisteria uelut eiecta sinuanturabundecapacia si mare in proximo cogites.

Adiacetunctoriumhypocaustonadiacet propnigeon balineimox duaecellae magis elegantes quam sumptuosae;

cohaeretcalida piscina mirificaex qua natantes mare adspiciuntnecprocul sphaeristerium quod calidissimo soli inclinato iamdie occurrit.

Hic turriserigitursub qua diaetae duaetotidem in ipsapraetereacenatio quae latissimum marelongissimum litusuillasamoenissimas possidet.

Est etalia turris;

inhac cubiculumin quo sol nascitur conditurque;

lata postapotheca et horreumsub hoc tricliniumquod turbatimaris non nisi fragorem et sonum patitureumque iamlanguidum ac desinentem;

hortum etgestationem uidetqua hortus includitur.

Gestatio buxoaut rore marinoubi deficit buxusambitur;

nam buxusquaparte defenditur tectisabunde uiret;

apertocaelo apertoque uento et quamquam longinqua asperginemaris inarescit.

Adiacetgestationi interiore circumitu uinea tenera etumbrosanudisque etiam pedibus mollis et cedens.

Hortum moruset ficus frequens uestitquarum arborum illa uel maxime feraxterra estmalignior ceteris.

Hâc nondeteriore quam maris facie cenatioremota a marifruiturcingitur diaetis duabus a tergoquarum fenestrissubiacet uestibulum uillae et hortus alius pinguis et rusticus.

Hinc cryptoporticusprope publici operis extenditur.

Utrimque fenestraeamari pluresab horto singulae sed alternis pauciores.

Hae cumserenus dies et immotusomnescum hinc uel inde uentisinquietusquâ uenti quiescunt sine iniuria patent.

Antecryptoporticum xystus uiolis odoratus.

Teporemsolis infusi repercussu cryptoporticus augetquae ut tenetsolem sic aquilonem inhibet summouetquequantumque calorisante tantum retro frigoris;

similiterafricum sistitatque ita diuersissimos uentos alium aliolatere frangit et finit.

Haeciucunditas eius hiememaior aestate.

Nam antemeridiem xystumpost meridiem gestationis hortique proximampartem umbra sua temperatquaeut dies creuitdecreuituemodo breuior modo longior hac uel illa cadit.

Ipsa uerocryptoporticus tum maxime caret solecum ardentissimus culminieius insistit.

Adhoc patentibus fenestris fauonios accipit transmittitque necumquam aere pigro et manente ingrauescit.

In capitexystideinceps cryptoporticus hortidiaeta est amores meireuera amores:

ipseposui.

Inhac heliocaminus quidem aliâ xystumaliâmareutrâque solemcubiculum autem ualuiscryptoporticumfenestrâ prospicit mare.

Contraparietem medium zotheca perquam eleganterreceditquae specularibus et uelis obductis reductisue modoadicitur cubiculo modo aufertur.

Lectum etduas cathedras capit;

a pedibusmarea tergo uillaea capite siluae:

tot facieslocorum totidem fenestris et distinguit et miscet.

Iunctumest cubiculum noctis et somni.

Nonillud uoces seruolorumnon maris murmurnon tempestatummotus non fulgurum lumenac ne diem quidem sentitnisifenestris apertis.

Tam altiabditique secreti illa ratioquod interiacens andron parietemcubiculi hortique distinguit atque ita omnem sonum mediâinanitate consumit.

Adplicitumest cubiculo hypocauston perexiguumquod angustâfenestrâ suppositum caloremut ratio exigitauteffundit aut retinet.

Procoetoninde et cubiculum porrigitur in solemquem orientem statimexceptum ultra meridiem oblicum quidem sed tamen seruat.

In hancego diaetam cum me recepiabesse mihi etiam a uillamea uideormagnamque eius uoluptatem praecipue Saturnalibuscapiocum reliqua pars tecti licentia dierum festisqueclamoribus personat;

nam necipse meorum lusibus nec illi studiis meis obstrepunt.

Haecutilitashaec amoenitas deficitur aquâ salientised puteosac potius fontes habet;

sunt enimin summo.

Etomnino litoris illius mira natura:

quocumqueloco moueris humumobuius et paratus umor occurritisquesincerus ac ne leuiter quidem tanta maris uicinitate corruptus.

Suggeruntadfatim ligna proximae siluae;

ceterascopias Ostiensis colonia ministrat.

Frugiquidem homini sufficit etiam uicusquem una uilla discernit.

Inhoc balinea meritoria triamagna commoditassi fortebalineum domi uel subitus aduentus uel breuior mora calfaceredissuadeat.

Litusornant uarietate gratissimâ nunc continuanuncintermissa tecta uillarumquae praestant multarum urbiumfaciemsiue mari siue ipso litore utare;

quod nonnumquam longa tranquillitas mollitsaepius frequens et contrariusfluctus indurat.

Mare nonsane pretiosis piscibus abundatsoleas tamen et squillas optimasegerit.

Villa ueronostra etiam mediterraneas copias praestatlac in primis;

nam illuce pascuis pecora conueniuntsi quando aquam umbramuesectantur.

Iustisnede causis iam tibi uideor incolereinhabitarediligeresecessum?

quem tunimis urbanus es nisi concupiscis.

Atqueutinam concupiscas!

ut tottantisque dotibus uillulae nostrae maxima commendatio ex tuocontubernio accedat.

Vale.

II.18     
C. PLINIVS MAVRICO SVO S.

Quid a temihi iucundius potuit iniungiquam ut praeceptorem fratris tuiliberis quaererem?

Nam beneficiotuo in scholam redeoet illam dulcissimam aetatem quasiresumo:

sedeointer iuuenes ut solebamatque etiam experior quantum apudillos auctoritatis ex studiis habeam.

Nam proxime frequentiauditorio inter se coram multis ordinis nostri clareiocabantur;

intrauiconticuerunt;

quod nonreferremnisi ad illorum magis laudem quam ad meampertineretac nisi sperare te uellem posse fratris tui filiosprobe discere.

Quodsuperestcum omnes qui profitentur audieroquid dequoque sentiam scribamefficiamque quantum tamenepistulâ consequi poterout ipse omnes audisse uidearis.

Debeo enimtibidebeo memoriae fratris tui hanc fidemhocstudiumpraesertim super tanta re.

Nam quidmagis interest uestrâquam ut liberi (diceremtuinisi nunc illos magis amares) digni illo patretepatruo reperiantur?

quam curammihi etiam si non mandasses uindicassem.

Necignoro suscipiendas offensas in eligendo praeceptoresedoportet me non modo offensasuerum etiam simultates profratris tui filiis tam aequo animo subire quam parentes prosuis.

Vale.

II.19     
C. PLINIVS CERIALI SVO S.

Hortaris utorationem amicis pluribus recitem.

Faciam quiahortarisquamuis uehementer addubitem.

Nequeenim me praeterit actionesquae recitanturimpetumomnem caloremque ac prope nomen suum perdereut quassoleant commendare simul et accendere iudicumconsessuscelebritas aduocatorumexspectatio euentûsfamanon unius actorisdiductumque in partes audientium studiumadhoc dicentis gestusincessusdiscursus etiam omnibusquemotibus animi consentaneus uigor corporis.

Undeaccidit ut ii qui sedentes aguntquamuis illis maximâex parte supersint eadem illa quae stantibustamen hoc quodsedent quasi debilitentur et deprimantur.

Recitantiumuero praecipua pronuntiationis adiumentaoculimanus praepediuntur.

Quo minusmirum estsi auditorum intentio relanguescitnullisextrinsecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata.

Accedithis quod oratio de qua loquor pugnax et quasi contentiosaest.

Porro itanaturâ comparatum estut ea quae scripsimus cumlaborecum labore etiam audiri putemus.

Etsane quotus quisque tam rectus auditorquem non potius dulciahaec et sonantia quam austera et pressa delectent?

Est quidemomnino turpis ista discordiaest tamenquia plerumqueeuenit ut aliud auditores aliud iudices exigantcum alioquiiis praecipue auditor adfici debeatquibus idem si foretiudexmaxime permoueretur.

Potesttamen fieri ut quamquam in his difficultatibus libro istinouitas lenocineturnouitas apud nostros;

apudGraecos enim est quiddam quamuis ex diuersonon tamenomnino dissimile.

Nam utillis erat morisleges quas ut contrarias prioribus legibusarguebantaliarum collatione conuincereita nobis inesserepetundarum legi quod postularemuscum hac ipsa lege tumaliis colligendum fuit;

quodnequaquam blandum auribus imperitorumtanto maiorem apuddoctos habere gratiam debetquanto minorem apud indoctos habet.

Nosautem si placuerit recitare adhibituri sumus eruditissimumquemque.

Sed planeadhuc an sit recitandum examina tecumomnesque quos egomoui in utraque parte calculos poneidque elige in quouicerit ratio.

A te enimratio exigeturnos excusabit obsequium.

Vale.

II.20     
C. PLINIVS CALVISIO SVO S.

Assempara et accipe auream fabulamfabulas immo;

nam mepriorum noua admonuitnec refert a qua potissimum incipiam.

VeraniaPisonis grauiter iacebathuius dico Pisonisquem Galbaadoptauit.

Adhanc Regulus uenit.

Primum impudentiamhominisqui uenerit ad aegramcuius maritoinimicissimusipsi inuisissimus fuerat!

Estosiuenit tantum;

atille etiam proximus toro seditquo diequa hora nataesset interrogauit.

Vbiaudiitcomponit uultumintendit oculosmouetlabraagitat digitoscomputat.

Nihil.

Ut diumiseram exspectatione suspendit'Habes' inquit 'climactericumtempus sed euades.

Quod uttibi magis liqueatharuspicem consulamquem sum frequenterexpertus.'

Necmorasacrificium facitadfirmat exta cum siderumsignificatione congruere.

Illa utin periculo credula poscit codicilloslegatum Regulo scribit.

Moxingrauescitclamat moriens hominem nequamperfidumacplus etiam quam periurumqui sibi per salutem filii peierasset.

Facit hocRegulus non minus scelerate quam frequenterquod iramdeorumquos ipse cotidie fallitin caput infelicis pueridetestatur.

VelleiusBlaesus ille locuples consularis nouissima ualetudineconflictabatur:

cupiebatmutare testamentum.

Regulus quisperaret aliquid ex nouis tabulisquia nuper captare eumcoeperatmedicos hortarirogarequoquo modo spiritum hominiprorogarent.

Postquamsignatum est testamentummutat personamuertit adlocutionemisdemque medicis:

'Quousquemiserum cruciatis?

quidinuidetis bona mortecui dare uitam non potestis?'

MoriturBlaesus ettamquam omnia audissetRegulo ne tantulumquidem.

Sufficiuntduae fabulaean scholastica lege tertiam poscis?

est undefiat.

Aureliaornata femina signatura testamentum sumpserat pulcherrimastunicas.

Regulus cumuenisset ad signandum'Rogo' inquit 'has mihi leges.'

Aurelia luderehominem putabatille serio instabat;

nemultacoegit mulierem aperire tabulas ac sibi tunicas quaserat induta legare;

obseruauitscribenteminspexit an scripsisset.

Et Aureliaquidem uiuitille tamen istud tamquam morituram coegit.

Et hichereditateshic legata quasi mereatur accipit.

)alla\ ti/diatei/nomai in ea ciuitatein qua iam pridem non minorapraemiaimmo maiora nequitia et improbitas quam pudor etuirtus habent?

AdspiceRegulumqui ex paupere et tenui ad tantas opes perflagitia processitut ipse mihi dixeritcumconsuleret quam cito sestertium sescentiens impleturusessetinuenisse se exta dupliciaquibus portendi miliens etducentiens habiturum.

Ethabebitsi modo ut coepitaliena testamentaquod estimprobissimum genus falsiipsis quorum sunt illa dictauerit.

Vale.