home page
pagina iniziale |
by |
|
P. OvidiNasonis
Ibis
Tempusad hoclustris bis iam mihi quinque peractis
Omne fuit Musaecarmen inerme meae;
Nullaquequae possitscriptis tot milibusextat
Littera Nasonis sanguinolenta legi:
Nec quemquam nostrinisi me laesere libelli 5
Artificis periit cum caput Artesua.
Unus (et hoc ipsum est iniuria magna) perennem
Candoristitulum non sinit esse mei.
Quisquis is est (nam nomen adhucutcumque tacebo)
Cogit inassuetas sumere tela manus. 10
Illerelegatum gelidos aquilonis ad ortus
Non sinit exilio delituissemeo;
Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat
Iactat et intoto nomina nostra foro;
Perpetuoque mihi sociatam foederelecti 15
Non patitur vivi funera flere viri.
Cumque egoquassa meae complectar membra carinae
Naufragii tabulas pugnathabere mei:
Et qui debuerat subitas extinguere flammas
Hicpraedam medio raptor ab igne petit. 20
Nititurut profugaedesint alimenta senectae:
Heu! quanto est nostris dignior ipsemalis!
Di melius! quorum longe mihi maximus ille est
Quinostras inopes noluit esse vias.
Huic igitur meritas gratesubicumque licebit 25
Pro tam mansueto pectore semperagam.
Audiat hoc Pontus: faciet quoque forsitan idem
Terrasit ut propior testificanda mihi.
At tibicalcasti qui meviolenteiacentem
Qua licet ei misero! debitus hostisero. 30
Desinet esse prius contrarius ignibusumor
Iunctaque cum luna lumina solis erunt;
Parsque eademcaeli zephyros emittet et euros
Et tepidus gelido flabit ab axenotus;
Et ver autumnobrumae miscebitur aestas 37
Atqueeadem regio vesper et ortus erit;
Et nova fraterno venietconcordia fumo 35
Quem vetus accensa separat irapyra:
Quam mihi sit tecum positisquae sumpsimusarmis 39
Gratiacommissisimproberupta tuis.
Paxerit haec nobisdonec mihi vita manebit 43
Cum pecoreinfirmo quae solet esse lupis.
Prima quidem coepto committamproelia versu
Non soleant quamvis hoc pede bella geri:
Utquepetit primo plenum flaventis harenae
Nondum calfacti militishasta solum
Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto
Protinusinvisum nec petet hasta caput; 50
Et neque nomen in hoc necdicam facta libello
Teque breviqui sisdissimularesinam.
Postmodosi pergesin te mihi liber iambus
TinctaLycambeo sanguine tela dabit.
Nunc quo Battiades inimicum devovetIbin 55
Hoc ego devoveo teque tuosque modo.
Utque illehistoriis involvam carmina caecis:
Non soleam quamvis hoc genusipse sequi.
Illius ambages imitatus in Ibide dicar
Oblitusmoris iudiciique mei. 60
Et quoniamqui sisnondumquaerentibus edo
Ibidis interea tu quoque nomen habe;
Utquemei versus aliquantum noctis habebunt
Sic vitae series tota sitatra tuae.
Haec tibi natali facitoIanique kalendis 65
Nonmentituro quilibet ore legat.
Di maris et terraequique hismeliora tenetis
Inter diversos cum Iove regna polos
Hucprecorhuc vestras omnes advertite mentes
Et sinite optatispondus inesse meis: 70
Ipsaque tu tellusipsum cumfluctibus aequor
Ipse meas aether accipe summe preces;
Sideraqueet radiis circumdata solis imago
Lunaquequae numquam quo priusorbe micas
Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum; 75
Quaequeratum triplici pollice netis opus
Quique per infernas horrendomurmure valles
Inperiuratae laberis amnis aquae
Quasqueferunt torto vittatis angue capillis
Carceris obscuras antesedere fores; 80
Vos quoqueplebs superumFauni SatyriqueLaresque
Fluminaque et nymphae semideumque genus:
Denique abantiquo divi veteresque novique
In nostrum cuncti tempusadestechao
Carmina dum capiti male fido dira canentur 85
Etperagent partes ira dolorque suas.
Adnuite optatis omnes exordine nostris
Et sit pars voti nulla caduca mei.
Quaequeprecorfiant: ut non mea dictased illa
Pasiphaes generi verbafuisse putet. 90
Quasque ego transiero poenaspatiatur etillas;
Plenius ingenio sit miser ille meo!
Neve minus noceantfictum execrantia nomen
Votaminus magnos commoveantvedeos:
Illum ego devoveoquem mens intellegitIbin 95
Quise scit factis has meruisse preces.
Nulla mora est in me: peragamrata vota sacerdos.
Quisquis ades sacrisore favetemeis;
Quisquis ades sacrislugubria dicite verba
Et fletumadidis Ibin adite genis: 100
Ominibusque malis pedibusqueoccurrite laevis
Et nigrae vestes corpora vestra tegant!
Tuquoquequid dubitas ferales sumere vittas?
Iam statut ipsevidesfuneris ara tui.
Pompa parata tibi est: votis moratristibus absit: 105
Da iugulum cultrishostia dirameis.
Terra tibi frugesamnis tibi deneget undas
Denegetafflatus ventus et aura suos.
Nec tibi sol calidusnec sit tibilucida Phoebe
Destituant oculos sidera clara tuos. 110
Necse Vulcanus nec se tibi praebeat aer
Nec tibi det tellus nectibi pontus iter.
Exulinops erresalienaque liminalustres
Exiguumque petas ore tremente cibum.
Nec corpusquerulo nec mens vacet aegra dolore 115
Noxque die graviorsit tibinocte dies.
Sisque miser sempernec sis miserabilisulli:
Gaudeat adversis femina virque tuis.
Accedat lacrimisodiumdignusque putere
Quimala cum tuleris plurimapluraferas. 120
Sitquequod est rarumsolito defectafavore
Fortunae facies invidiosa tuae.
Causaque non desitdesit tibi copia mortis:
Optatam fugiat vita coactanecem:
Luctatusque diu cruciatos spiritus artus 125
Deseratet longa torqueat ante mora.
Evenient. dedit ipse mihi modo signafuturi
Phoebuset a laeva maesta volavit avis.
Certe egoquae voveosuperos motura putabo
Speque tuae mortisperfidesemper alar. 130
Et prius hanc animamnimium tibi saepepetitam
Auferet illa diesquae mihi sera venit
Quam dolorhic umquam spatio evanescere possit
Leniat aut odium tempus ethora meum.
Pugnabunt arcu dum ThracesIazyges hasta 135
Dumtepidus Gangesfrigidus Hister erit;
Robora dum montesdummollia pabula campi
Dum Tiberis liquidas Tuscus habebitaquas
Tecum bella geram; nec mors mihi finiet iras
Saeva sedin manes manibus arma dabit. 140
Tum quoquecum fuerovacuas dilapsus in auras
Exsanguis mores oderit umbra tuos
Tumquoque factorum veniam memor umbra tuorum
Insequar et vultusossea forma tuos.
Sive egoquod nolimlongis consumptus abannis 145
Sive manu facta morte solutus ero:
Sive perinmensas iactabor naufragus undas
Nostraque longinquus viscerapiscis edet:
Sive peregrinae carpent mea membra volucres:
Sivemeo tinguent sanguine rostra lupi: 150
Sive aliquisdignatus erit subponere terrae
Et dare plebeio corpus inanerogo:
Quidquid eroStygiis erumpere nitar ab oris
Et tendamgelidas ultor in ora manus.
Me vigilans cernestacitis egonoctis in umbris 155
Excutiam somnos visus adessetuos.
Denique quidquid agesante os oculosque volabo
Etqueraret nulla sede quietus eris.
Verbera saeva dabunt sonitumnexaeque colubrae
Conscia fumabunt semper ad ora faces. 160
Hisvivus furiis agitaberemortuus isdem
Et brevior poena vitafutura tua est.
Nec tibi continget funus lacrimaequetuorum;
Indeploratum proiciere caput;
Carnificisque manupopulo plaudentetraheris 165
Infixusque tuis ossibusuncus erit.
Ipsae te fugientquae carpunt omniaflammae;
Respuet invisum iusta cadaver humus.
Unguibus etrostro crudus trahet ilia vultur
Et scindent avidi perfida cordacanes 170
Deque tuo fiet++licet hac sis laudesuperbus++
Insatiabilibus corpore rixa lupis.
In loca abElysiis diversa fugabere campis
Quasque tenet sedes noxia turbacoles.
Sisyphus est illic saxum volvensque petensque 175
Quiqueagitur rapidae vinctus ab orbe rotae
Iugeribusque novem summusqui distat ab imo 181
Visceraque assiduae debita praebetavi.
Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas 177
ExulisAegyptiturba cruentanurus.
Poma pater Pelopis praesentiaquaeritet idem
Semper eget liquidissemper abundataquis. 180
Hic tibi de Furiis scindet latus unaflagello 183
Ut sceleris numeros confiteare tui:
AlteraTartareis sectos dabit anguibus artus:
Tertia fumantes incoquetigne genas.
Noxia mille modis lacerabitur umbratuasque
Aeacusin poenas ingeniosus erit.
In te transcribet veterum tormentareorum:
Sontibus antiquis causa quietis eris. 190
Sisyphecui tradas revolubile pondushabebis:
Versabunt celeres nuncnova membra rotae:
Hic et eritramos frustra qui captet etundas:
Hic inconsumpto viscere pascet aves.
Nec mortis poenasmors altera finiet huius 195
Horaque erit tantis ultimanulla malis.
Inde ego pauca canamfrondes ut siquis ab Ida
Autsummam Libyco de mare carpat aquam.
Nam nequequot flores Siculanascantur in Hybla
Quotve feratdicamterra Cilissacrocos 200
Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruitalis
Quam multa fiat grandine canus Athos;
Nec mala voce meapoterunt tua cuncta referri
Ora licet tribuas multiplicatamihi.
Tot tibi vae! misero venient talesque ruinae 205
Utcogi in lacrimas me quoque posse putem.
Illae me lacrimae facientsine fine beatum:
Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit.
Natuses infelix++ita di voluere++nec ulla
Commoda nascenti stellalevisve fuit. 210
Non Venus affulsitnon illa Iuppiterhora
Lunaque non apto solque fuere loco
Nec satis utiliterpositos tibi praebuit ignes
Quem peperit magno lucida MaiaIovi.
Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis 215
Siderapresserunt falciferique senis.
Lux quoque natalisne quid nisitriste videres
Turpis et inductis nubibus atra fuit.
Haecestin fastis cui dat gravis Allia nomen
Quaeque dies Ibinpublica damna tulit. 220
Qui simul impura matris prolapsusab alvo
Cinyphiam foedo corpore pressit humum
Sedit inadverso nocturnus culmine bubo
Funereoque graves edidit oresonos.
Protinus Eumenides lavere palustribus undis 225
Quacava de Stygiis fluxerat unda vadis
Pectoraque unxerunt Erebeaefelle colubrae
Terque cruentatas increpuere manus.
Gutturaqueimbuerunt infantia lacte canino:
Hic primus pueri venit in oracibus: 230
Perbibit inde suae rabiem nutricisalumnus
Latrat et in toto verba canina foro.
Membraquevinxerunt tinctis ferrugine pannis
A male deserto quos rapuererogo:
Etne non fultum nuda tellure iaceret 235
Mollesuper silices inposuere caput.
Iamque recessurae viridi destipite factas
Admorunt oculos usque sub ora faces.
Flebatutest fumis infans contactus amaris
De tribus est cum sic unalocuta soror: 240
'Tempus in inmensum lacrimas tibi movimusistas
Quae semper causa sufficiente cadent.'
Dixerat; atClotho iussit promissa valere
Nevit et infesta stamina pullamanu;
Etne longa suo praesagia diceret ore 245
'Fatacanet vates qui tua' dixit'erit.'
Ille ego sum vates: ex metua vulnera disces
Dent modo di vires in mea verbasuas;
Carminibusque meis accedent pondera rerum
Quae rata perluctus experiere tuos. 250
Neve sine exemplis aevi cruciereprioris
Sint tua Troianis non leviora malis
Quantaqueclavigeri Poeantius Herculis heres
Tanta venenato vulnera cruregeras.
Nec levius doleasquam qui bibit uberacervae 255
Armatique tulit vulnusinermis opem;
Quiqueab equo praeceps in Aleia decidit arva
Exitio facies cui suapaene fuit.
Id quod Amyntorides videastrepidumqueministro
Praetemptes baculo luminis orbus iter. 260
Necplus aspicias quam quem sua filia rexit
Expertus scelus estcuius uterque parens:
Qualis eratpostquam est iudex de liteiocosa
SumptusApollinea clarus in arte senex:
Qualis et illefuitquo praecipiente columba 265
Est data Palladiaepraevia duxque rati:
Quique oculis caruitper quos male viderataurum
Inferias nato quos dedit orba parens:
Pastor utAetnaeuscui casus ante futuros
Telemus Eurymides vaticinatuserat: 270
Ut duo Phinidaequibus idem lumen ademit
Quidedit: ut Thamyrae Demodocique caput
Sic aliquis tua membrasecetSaturnus ut illas
Subsecuit partesunde creatus erat.
Nectibi sit melior tumidis Neptunus in undis 275
Quam cuisunt subitae frater et uxor aves;
Sollertique virolacerae quemfracta tenentem
Membra ratis Semeles est miserata soror.
Veltuane poenae genus hoc cognoverit unus
Viscera diversis scissaferantur equis: 280
Vel quaequi redimi Romano turpeputavit
A duce Puniceo pertulitipse feras.
Nec tibisubsidio praesens sit numenut illi
Cui nihil Hercei profuitara Iovis.
Utque dedit saltus a summa Thessalus Ossa 285
Tuquoque saxoso praecipitere iugo.
Aut velut Eurylochiquisceptrum cepit ab illo
Sint artus avidis anguibus esca tui.
Veltua maturetsicut Minoia fata
Per caput infusae fervidus umoraquae. 290
[Utque parum mitissed non impunePrometheus
Aerias volucres sanguine fixus alas.]
Aut utErecthidesmagno ter ab Hercule victus
Caesus in inmensumproiciare fretum.
Aut ut Amyntiadenturpi dilectusamore 295
Oderitet saevo vulneret ense puer.
Nec tibifida magis misceri pocula possint
Quam qui cornigero de Iovenatus erat.
More vel intereas capti suspensus Achaei
Quimiser aurifera teste pependit aqua. 300
Aut ut Achillidencognato nomine clarum
Opprimat hostili tegula iacta manu.
Nectua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant
Sparsa per Ambraciasquae iacuere vias.
Nataque ut Aeacidae iaculis moriarisadactis; 305
Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum.
Utquenepos dicti nostro modo carmine regis
Cantharidum sucos danteparente bibas.
Aut pia te caeso dicatur adulterasicut
Quacecidit Leucon vindicedicta pia est. 310
Inque pyramtecum carissima corpora mittas
Quem finem vitae Sardanapallushabet.
Utque Iovis Libyci templum violare parantes
Acta notovultus condat harena tuos.
Utque necatorum Darei fraudesecundi 315
Sic tua subsidens devoret ora cinis.
Aut utolivifera quondam Sicyone profecto
Sit frigus mortis causafamesque tuae.
Aut ut Atarnitesinsutus pelle iuvenci
Turpiterad dominum praeda ferare tuum. 320
Inque tuo thalamo rituiugulere Pheraei
Qui datus est leto coniugis ense suae
Quosqueputas fidosut Larisaeus Aleuas
Vulnere non fidos experiaretuo.
Utque Milosub quo cruciata est Pisa tyranno 325
Vivusin occultas praecipiteris aquas.
Quaeque in Adimantum Phyllesiaregna tenentem
A Iove veneruntte quoque tela petant.
Aut utAmastriacis quondam Lenaeus ab oris
Nudus Achillea destituarishumo. 330
Utque vel Eurydamas ter circum bustaThrasylli
Est Larisaeis raptus ab hoste rotis
Vel quiquaefuerat tutatus moenia saepe
Corpore lustravit non diuturnasuo
Utque novum passa genus Hippomeneide poenae 335
Tractusin Actaea fertur adulter humo
Sicubi vita tuos invisareliquerit artus
Ultores rapiant turpe cadaver equi.
Viscerasic aliquis scopulus tua figatut olim
Fixa sub Euboico Graiafuere sinu; 340
Utque ferox periit et fulmine et aequoreraptor
Sic te mersuras adiuvet ignis aquas.
Mens quoque sicfuriis vecors agiteturut illi
Unum qui toto corpore vulnushabet;
Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti 345
Ingemino dispar cui pede cultus erat
Ut fuit Oetaeo quondamgeneroque draconum
Tisamenique patri Calliroesque viro.
Nectibi contingat matrona pudicior illa
Qua potuit Tydeus erubuissenuru: 350
Quaeque sui Venerem iunxit cum fratremariti
Locris in ancillae dissimulata nece.
Tam quoquedifaciantpossis gaudere fideli
Coniugequam Talai Tyndareiquegener:
Quaeque parare suis letum patruelibus ausae 355
Belidesassidua colla premuntur aqua.
Byblidos et Canacessicut facitardeat igne
Nec nisi per crimen sit tibi fida soror.
Filia sifueritsit quod Pelopea Thyestae
Myrrha suo patriNyctimenequesuo. 360
Neve magis pia sit capitique parentis amica
Quamsua vel Pterelaevel tibiNisefuit:
Infamemque locum scelerisquae nomine fecit
Pressit et inductis membra paterna rotis.
Utiuvenes pereasquorum fastigia vultus 365
MembraquePisaeae sustinuere foris:
Ut qui perfusam miserorum saepeprocorum
Ipse suo melius sanguine tinxit humum:
Proditor utsaevi periit auriga tyranni
Qui nova Myrtoae nomina fecitaquae: 370
Ut qui velocem frustra petiere puellam
Dumfacta est pomis tardior illa tribus:
Ut qui tecta novi formamcelantia monstri
Intrarunt caecae non redeunda domus:
Utquorum Aeacides misit violentus in altum 375
Corpora cumsenis altera sena rogum:
Ut quosobscuri victos ambagibusoris
Legimus infandae Sphinga dedisse neci:
Ut qui Bistoniaetemplo cecidere Minervae
Propter quos acies nunc quoque tectadeae est: 380
Ut qui Threicii quondam praesepiaregis
Fecerunt dapibus sanguinolenta suis:
Therodamanteos utqui sensere leones
Quique Thoanteae Taurica sacra deae:
Utquos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis 385
Dulichiaepavidos eripuere rati:
Ut quos demisit vastam Polyphemus inalvum:
Ut Laestrygonias qui subiere manus:
Ut quos dux Poenusmersit putealibus undis
Et iacto canas pulvere fecitaquas: 390
Sex bis ut Icaridos famulae periereprocique
Inque caput domini qui dabat arma procis:
Ut iacetAonio luctator ab hospite fusus
Quimirumvictorcumcecidisseterat:
Ut quos Antaei fortes presserelacerti: 395
Quosque ferae morti Lemnia turba dedit:
Utqui post longumsacri monstrator iniqui
Elicuit pluvias victimacaesus aquas:
Frater ut Antaeiquo sanguine debuitaras
Tinxitet exemplis occidit ipse suis: 400
Ut qui terribiles programen habentibus herbis
Impius humano viscere pavit equos:
Utduo diversis sub eodem vindice caesi
VulneribusNessusDexamenique gener:
Ut proneposSaturnetuusquem redderevitam 405
Urbe Coronides vidit ab ipse sua:
Ut Sinis etSciron et cum Polypemone natus:
Quique homo parte suiparteiuvencus erat:
Quique trabes pressas ab humo mittebat inauras
Aequoris aspiciens huius et huius aquas: 410
QuaequeCeres laeto vidit pereuntia vultu
Corpora Thesea Cercyoneamanu.
Haec tibiquem meritis precibus mea devovet ira
Evenientaut his non leviora malis.
Qualis AchaemenidisSicula desertusin Aetna 415
Troica cum vidit vela venirefuit
Qualiserat nec non fortuna binominis Iri
Quique tenent pontemspetibi maior erit.
Filius et Cereris frustra tibi semperametur
Destituatque tuas usque petitus opes: 420
Utqueper alternos unda labente recursus
Subtrahitur presso mollisharena pedi
Sic tua nescio qua semper fortunaliquescat
Lapsaque per medias effluat usque manus.
Utquepater solitae varias mutare figuras 425
Plenus inextinctaconficiare fame;
Nec dapis humanae tibi sint fastidia;quaque
Parte potesTydeus temporis huius eris.
Atque aliquidfaciesa vespere Solis ad ortus
Cur externati rursus aganturequi; 430
Foeda Lycaoniae repetes conviviamensae
Temptabisque cibi fallere fraude Iovem;
Teque aliquisposito temptet vim numinis opto
Tantalides tu sistu Teleiquepuer.
Et tua sic latos spargantur membra per agros 435
Tamquamquae patrias detinuere vias.
Aere Perilleo veros imitereiuvencos
Ad formam tauri conveniente sono.
Utque feroxPhalarislingua prius ense resecta
More bovis Paphio clausus inaere gemas. 440
Dumque redire voles aevi melioris inannos
Ut vetus Admeti decipiare socer.
Aut eques in mediimergare voragine caeni
Dummodo sint fati nomina nulla tui.
Atqueutinam pereasveluti de dentibus orti 445
Sidonia iactisGraia per arva manu.
Et quae Pitthides fecit de fratreMedusae
Eveniant capiti vota sinistra tuo:
Et quibus exiguovolucris devota libello est
Corpora proiecta quae sua purgataqua. 450
Vulnera totque feras quot dicitur illetulisse
Cuius ab inferiis culter abesse solet.
Attonitusquesecesut quos Cybeleia mater
Incitatad Phrygios vilia membramodos;
Deque viro fias nec femina nec virut Attis 455
Etquatias molli tympana rauca manu.
Inque pecus subito Magnaevertare Parentis
Victor ut est celeri victaque versapede.
Solaque Limone poenam ne senserit illam
Et tua dentefero viscera carpat equus. 460
Autut Cassandreus dominonon mitior illo
Saucius ingesta contumuleris humo.
Aut utAbantiadesaut ut Cycneius heros
Clausus in aequoreaspraecipiteris aquas.
Victima vel Phoebo sacras macteris adaras 465
Quam tulit a saevo Theudotus hoste necem.
Autte devoveat certis Abdera diebus
Saxaque devotum grandine plurapetant.
Aut Iovis infesti telo feriare trisulco
Ut satusHipponooDexitheaeque pater 470
Ut soror Autonoesut cuimatertera Maia
Ut temere optatos qui male rexit equos;
Utferus Aeolidesut sanguine natus eodem
Quo genita est liquidisquae caret Arctos aquis
Ut Macelo rapidis icta est cum coniugeflammis 475
Sicprecoraetherii vindicis ignecadas.
Praedaque sis illisquibus est Latonia Delos
Ante diemrapto non adeunda Thaso:
Quique verecundae speculantem labraDianae
Quique Crotopiaden diripuere Linum. 480
Nevevenenato levius feriaris ab angue
Quam senis Oeagri Calliopesquenurus:
Quam puer Hypsipylesquam qui cava primus acuta
Cuspidesuspecti robora fixit equi.
Neve gradus adeas Elpenore cautiusaltos 485
Vimque feras vini quo tulit ille modo.
Tamquecadas domitusquam quisquis ad arma vocantem
Iuvit inhumanumThiodamanta Dryops:
Quam ferus ipse suo periit mactatus inantro
Proditus inclusae Cacus ab ore bovis: 490
Quam quidona tulit Nesseo tincta veneno
Euboicasque suo sanguine tinxitaquas.
Vel de praecipiti venias in Tartara saxo
Ut quiSocraticum de nece legit opus;
Ut qui Theseae fallacia velacarinae 495
Viditut Iliaca missus ab arce puer
Utteneri nutrixeadem materteraBacchi
Ut cui causa necis serrareperta fuit;
Livida se scopulis ut virgo misit ab altis
Dixeratinvicto quae mala verba deo. 500
Feta tibi occurrat patriopopularis in arvo
Sitque Phalaeceae causa leaena necis.
QuiqueLycurgiden letavitet arbore natum
Idmonaque audacemte quoquerumpat aper.
Isque vel exanimis faciat tibi vulnusutilli 505
Ora super fixi quem cecidere suis.
Sive idemsimili pinus quem morte peremit
Phryx ac venator sisBerecyntiades.
Si tua contigerit Minoas puppis harenas
TeCorcyraeum Cressia turba putet. 510
Lapsuramque domumsubeasut sanguis Aleuae
Stella Leoprepidae cum fuit aequaIovis.
Utque vel Evenustorrenti flumine mersus
Nomina desrapidaevel Tiberinusaquae.
Astacidaeque modo decisa cadaveretrunco 515
Digna ferishominis sit caput escatuum
Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis
Des tuasuccensae membra cremanda pyrae.
Inclususque necem caveapatiarisut ille
Non profecturae conditor historiae. 520
Utquerepertori nocuit pugnacis iambi
Sic sit in exitium linguaproterva tuum.
Utque parum stabili qui carmine laesitAthenin
Invisus pereas deficiente cibo.
Utque lyrae vatesfertur periisse severae 525
Causa sit exitii dextera laesatui.
Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Orestae
Tu quoquede morsu virus habente cadas.
Sit tibi coniugii nox primanovissima vitae:
Eupolis hoc periit et nova nupta modo. 530
Utquecoturnatum periisse Lycophrona narrant
Haereat in fibris fixasagitta tuis.
Aut lacer in silva manibus spargare tuorum
Sparsusut est Thebis angue creatus avo.
Perque feros montes taurorapiente traharis 535
Ut tracta est coniunx imperiosaLyci.
Quodque suae passa est paelex invita sororis
Excidatante pedes lingua resecta tuos.
Conditor ut tardaelaesuscognomineMyrrhae
Urbis in innumeris inveniare locis. 540
Inquetuis opifexvati quod fecit Achaeo
Noxia luminibus spiculacondat apis.
Fixus et in duris carparis viscera saxis
Ut cuiPyrrha sui filia fratris erat.
Ut puer Harpagides referas exemplaThyestae 545
Inque tui caesus viscera patris eas.
Truncageras saevo mutilatis partibus ense
Qualia Mamertae membrafuisse ferunt.
Utve Syracosio praestricta fauce poetae
Sicanimae laqueo sit via clausa tuae. 550
Nudave dereptapateant tua viscera pelle
Ut Phrygium cuius nomina flumenhabet.
Saxificae videas infelix ora Medusae
Cephenum multosquae dedit una neci.
Potniadum morsus subeasut Glaucusequarum 555
Inque maris saliasGlaucus ut alteraquas.
Utque duobus idem dictis modo nomen habenti
Praefocentanimae Cnosia mella viam.
Sollicitoque bibasAnyti doctissimusolim
Imperturbato quod bibit ore reus. 560
Nec tibisiquid amasfelicius Haemone cedat:
Utque sua Macareussicpotiare tua.
Vel videas quodiam cum flammae cunctatenerent
Hectoreus patria vidit ab arce puer.
Sanguine probraluasut avo genitore creatus 565
Per facinus soror estcui sua facta parens.
Ossibus inque tuis teli genus haereatillud
Traditur Icarii quo cecidisse gener.
Utque loquax inequo est elisum guttur acerno
Sic tibi claudatur pollice vocisiter. 570
Aut ut Anaxarchus pila minuaris in alta
Ictaquepro solitis frugibus ossa sonent.
Utque patrem Psamathescondatte Phoebus in ima
Tartaraquod natae fecerat ille suae.
Inquetuos ea pestis eatquam dextra Coroebi 575
Vicitopemmiseris Argolisinque tulit.
Utque nepos AethraeVenerismoriturus ob iram
Exul ab attonitis excutiaris equis.
Propteropes magnas ut perdidit hospes alumnum
Perdat ob exiguas te tuushospes opes. 580
Utque ferunt caesos sex cum Damasicthonefratres
Intereat tecum sic genus omne tuum.
Addidit utfidicen miseris sua funera natis
Sic tibi sint vitae taediaiusta tuae.
Utve soror Pelopissaxo dureris oborto 585
Utlaesus lingua Battus ab ipse sua.
Aera si misso vacuum iaculaberedisco
Quo puer Oebalidesictus ab orbe cadas.
Siqua peralternos pulsabitur unda lacertos
Omnis Abydena sit tibi peioraqua. 590
Comicus ut liquidis periitdum nabatinundis
Et tua sic Stygius strangulet ora liquor.
Aut ubiventosum superaris naufragus aequor
Contacta pereasutPalinurushumo.
Utque coturnatum vatem tutelaDianae 595
Dilaniet vigilum te quoque turba canum.
Autut Trinacrius salias super ora gigantis
Plurima qua flammasSicanis Aetna vomit.
Diripiantque tuos insanis unguibusartus
Strymoniae matresOrpheos esse ratae. 600
Natusut Althaeae flammis absentibus arsit
Sic tuus ardescat stipitisigne rogus.
Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona
Utquepater nuptaecumque parente domus;
Ut cruor Herculeos abiitdiffusus in artus; 605
Corpora pestiferum sic tua virusedat.
Qua sua Penteliden proles est ulta Lycurgum
Haec maneatteli te quoque plaga novi.
Utque Milo robur diducere fissiletemptes
Nec possis captas inde referre manus. 610
Muneribusquetuis laedarisut Icarusin quem
Intulit armatas ebria turbamanus.
Quodque dolore necis patriae pia filia fecit
Vinculaper laquei fac tibi guttur eat.
Obstructoque famem patiarislimine tecti 615
Ut legem poenae cui dedit ipsaparens.
Illius exemplo violes simulacra Minervae
Aulidis aportu qui leve vertit iter.
Naupliadaeve modo poenas pro criminefalso
Morte luasnec te non meruisse iuvet. 620
Aethalonut vita spoliavit Isindius hospes
Quem memor a sacris nuncquoque pellit Ion:
Utque Melanthea tenebris a caedelatentem
Prodidit officio luminis ipsa parens:
Sic tuaconiectis fodiantur viscera telis 625
Sic precor auxiliisimpediare tuis.
Qualis equos pactoquos fortis agebatAchilles
Acta Phrygi timidonox tibi talis eat.
Nec tu quamRhesus somno meliore quiescas
Quam comites Rhesi tum necisanteviae; 630
Quam quos cum Rutulo morti Ramnetedederunt
Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes.
Cliniadaevemodo circumdatus ignibus atris
Membra feras Stygiae semicremataneci.
Utque Remo muros auso transire recentes 635
Noxiasint capiti rustica tela tuo.
Denique Sarmaticas inter Geticasquesagittas
His precor ut vivas et moriare locis.
Haec tibitantisper subito sint missa libello
Inmemores ne nos essequerare tui. 640
Pauca quidemfateor: sed di dent plurarogatis
Multiplicentque suo vota favore mea.
Postmodo pluraleges et nomen habentia verum
Et pede quo debent acria bellageri.